This item is
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Publicly Available
and licensed under:Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)
Files for this item
Download all local files for this item (66.61 KB)

- Name
- isidoro-1863.txt
- Size
- 62.8 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
- 1 -
H. EGGERS, ed., Die althochdeutsche �bersetzung: Der
altochdeutsche Isidor, T�bingen, Max Niemeyer Verlag, 1964.
ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI DE FIDE
CATHOLICA EX VETERI ET NOVO TESTAMENTO CONTRA IUDAEOS AD
FLORENTINAM SOROREM
I.
QUOMODO CHRISTUS A DEO PATRE GENITUS EST.
1. Iudei nefaria incredulitate christum dei filium abnegantes,
impii, duri corde, prophetis ueteribus increduli nouis obstrusi,
aduentum christi malunt ignorare quam nosse, negare quam
credere. Quem enim uenturum accipiunt, uenisse iam nolunt.
Quem resurrecturum legunt, resurrexisse non credunt.
2. Sed ideo ista non intellegere se fingunt, quia sacrilegio suo
hec impleta cognoscunt. Ad quorum refellendam perfidiam
quaedam ex ueteri testamento adgregauimus testimonia, quibus
christum genitum ab omnipotente patre cognoscant ipso
testante: >Tecum principium in die uirtutis tu&, in splendoribus
sanctorum, ex utero ante luciferum genui te<. Ex utero itaque, id
est ex illa intima et inconpre-
DI . . .