Files for this item
Download all local files for this item (7.22 MB)
- Name
- cic001-1253.txt
- Size
- 59 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"001"c"Quinct"y"t"
{CICERO, PRO . QVINCTIO ORATIO, ed. Albert Curtis Clark, OUP, 1909(1978)}
~y1
Quae res in civitate duae plurimum possunt, eae contra
nos ambae faciunt in hoc tempore, summa gratia et elo-
quentia; quarum alteram, C. Aquili, vereor, alteram metuo.
Eloquentia Q. Hortensi ne me in dicendo impediat, non
nihil commoveor, gratia Sex. Naevi ne P. Quinctio noceat,
~y
id vero non mediocriter pertimesco. Neque hoc tanto
opere querendum videretur, haec summa in illis esse, si
in nobis essent saltem mediocria; verum ita se res habet,
ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum
patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues
opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum
~y
adversario gratiosissimo contendat. Illud quoque nobis
accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc [2causam]2
aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus
et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest
nova legatione impeditus, . . .
- Name
- cic002-1253.txt
- Size
- 89.54 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"002"c"SRosc"y"t"
{CICERO, PRO SEX. ROSCIO AMERINO ORATIO, ed. Albert Curtis Clark, OUP, +
1905(1978)}
~y1
Credo ego vos, iudices, mirari quid sit quod, cum tot
summi oratores hominesque nobilissimi sedeant, ego potis-
simum surrexerim, is qui neque aetate neque ingenio neque
auctoritate sim cum his qui sedeant comparandus. Omnes
hi quos videtis adesse in hac causa iniuriam novo scelere
conflatam putant oportere defendi, defendere ipsi propter
iniquitatem temporum non audent. Ita fit ut adsint pro-
pterea quod officium sequuntur, taceant autem idcirco quia
~y
periculum vitant. Quid ergo? audacissimus ego ex omni-
bus? Minime. An tanto officiosior quam ceteri? Ne
istius quidem laudis ita sum cupidus ut aliis eam prae-
reptam velim. Quae me igitur res praeter ceteros impulit ut
causam Sex. Rosci reciperem? Quia, si qui istorum dixisset
quos videtis adesse, in quibus summa auctoritas est atque
amplitudo, si verbum de re publica fecisset, id quod in hac
causa fieri n . . .
- Name
- cic003-1253.txt
- Size
- 32.56 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"003"c"QRosc"y"t"
{CICERO, PRO Q. ROSCIO COMOEDO ORATIO, ed. Albert Curtis Clark, OUP, +
1909(1978)}
~y1
. . . . malitiam naturae crederetur. Is scilicet vir opti-
mus et singulari fide praeditus in suo iudicio suis tabulis
testibus uti conatur. Solent fere dicere qui per tabulas
hominis honesti pecuniam expensam tulerunt: 'egone
talem virum corrumpere potui, ut mea causa falsum in
codicem referret?' Exspecto quam mox Chaerea hac
oratione utatur: 'egone hanc manum plenam perfidiae et
hos digitos meos impellere potui ut falsum perscriberent
nomen?' Quod si ille suas proferet tabulas, proferet suas
quoque Roscius. Erit in illius tabulis hoc nomen, at [2in]2
~y
huius non erit. Cur potius illius quam huius credetur?_
Scripsisset ille, si non iussu huius expensum tulisset?
_Non scripsisset hic quod sibi expensum ferre iussisset?
Nam quem ad modum turpe est scribere quod non
debeatur, sic improbum est non referre quod debeas.
Aeque enim tabulae condemnantur eius qui . . .
- Name
- cic004-1253.txt
- Size
- 39.13 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"004"c"Caec"y"t"
{CICERO, IN Q. CAECILIVM ORATIO QVAE DIVINATIO DICITVR, ed. +
William Peterson, OUP, 1917(1982)}
~y1
Si quis vestrum, iudices, aut eorum qui adsunt, forte
miratur me, qui tot annos in causis iudiciisque publicis ita
sim versatus ut defenderim multos, laeserim neminem,
subito nunc mutata voluntate ad accusandum descendere,
is, si mei consili causam rationemque cognoverit, una et id
quod facio probabit, et in hac causa profecto neminem
praeponendum mihi esse actorem putabit.
~y
Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea
provincia decessissem ut Siculis omnibus iucundam diu-
turnamque memoriam quaesturae nominisque mei relin-
querem, factum est uti cum summum in veteribus patronis
multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis
constitutum esse arbitrarentur. Quare nunc populati atque
vexati cuncti ad me publice saepe venerunt, ut suarum for-
tunarum omnium causam defensionemque susciperem. Me
saepe esse pollicitum, saepe o . . .
- Name
- cic005-1253.txt
- Size
- 699.6 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"005"c"Ver"w1y"t"
{CICERO, IN C. VERREM ACTIO PRIMA, ed. +
William Peterson, OUP, 1917(1982)}
~y1
Quod erat optandum maxime, iudices, et quod unum ad
invidiam vestri ordinis infamiamque iudiciorum sedandam
maxime pertinebat, id non humano consilio sed prope
divinitus datum atque oblatum vobis summo rei publicae
tempore videtur. Inveteravit enim iam opinio perniciosa
rei publicae vobisque periculosa, quae non modo apud [2nos
sed apud]2 exteras nationes omnium sermone percrebruit, his
iudiciis quae nunc sunt pecuniosum hominem, quamvis sit
~y
nocens, neminem posse damnari. Nunc in ipso discrimine
ordinis iudiciorumque vestrorum, cum sint parati qui con-
tionibus et legibus hanc invidiam senatus inflammare
conentur, reus in iudicium adductus est C. Verres, homo
vita atque factis omnium iam opinione damnatus, pecuniae
magnitudine sua spe et praedicatione absolutus. Huic ego
causae, iudices, cum summa voluntate et exspectatione
populi Romani actor accessi, non ut au . . .
- Name
- cic006-1253.txt
- Size
- 25.25 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"006"c"Tul"y"t"
{CICERO, PRO M. TVLLIO ORATIO, ed. Albert Curtis Clark, OUP, 1911(1984)}
~y1
A[2ntea sic hanc causam]2 a[2gere]2 s[2tatue]2ra[2m]2, [2recupe]2ratores, [2ut
infitia]2turos adversarios arbitrarer tantam caedem et tam
atrocem ad familiam suam pertinere. Itaque animo soluto
a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id
me testibus planum facere posse. Nunc vero postea quam
non modo confessus est vir primarius, L. Quin[2ctius]2 . . .
{48Desunt versus sex octonarum denarum fere litterarum.}48
[2la]2borabam ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem;
nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod
~y
infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id
cum confessi sunt, meliore loco esse videantur. Itaque tum
vestrum difficilius iudicium, mea facilis defensio fore vide-
batur. Ego enim omnia in tes[2tibus]2 . . .
{48Desiderantur septem versus.}48
quid est facilius quam de eo qui confitetur iudicare? Mihi
autem diffi . . .
- Name
- cic007-1253.txt
- Size
- 33.25 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"007"c"Font"y"t"
{CICERO, PRO M. FONTEIO ORATIO, ed. Albert Curtis Clark, OUP, 1911(1984)}
~y"t cu"
{46Excerpta Cusana.}46
~y"fr 1"
Illud vero quid est? quam habet in se rationem, quam
consuetudinem, quam similitudinem veritatis? quod ratio,
quod consuetudo, quod rei natura respuit, id credendumne
est?
~y"fr 2"
Numquid cuiquam iniquissimo disceptatori haec su-
spicio relinquenda est?
~y"fr 3"
Quid potest auctoritatis habere testis in dicendo suo
testimonio falsa veris miscens?
~y"fr 4"
Hoc ipso argumento cetera testimonia repudiare de-
betis.
~y"fr 5"
Latebra mendaci.
~y"fr 6"
Cn. Pompeius eximia virtute et felicitate in Hispania
bellum gessit.
~y"fr 7"
Industria et studio.
~y"fr 8"
Cn. Pompei, summi imperatoris et fortissimi veri,
gestum est subsidiis.
~y"fr 9"
Quid pugnant, quid struunt, quid nituntur?
{48Habet etiam cod. Cusanus %14`2 non possum . . . velit: %14`32
potestis . . . anteferre: %14`40 frugi igitur . . . ac potestate:
%1 . . .
- Name
- cic008-1253.txt
- Size
- 68.63 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"008"c"Caec"y"t"
{CICERO, PRO A. CAECINA ORATIO, ed. Albert Curtis Clark, OUP, 1909(1978)}
~y1
Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest,
tantum in foro atque in iudiciis impudentia valeret, non
minus nunc in causa cederet A. Caecina Sex. Aebuti impu-
dentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae. Verum
et illud considerati hominis esse putavit, qua de re iure
disceptari oporteret, armis non contendere, et hoc con-
stantis, quicum vi et armis certare noluisset, eum iure
~y
iudicioque superare. Ac mihi quidem cum audax prae-
cipue fuisse videtur Aebutius in convocandis hominibus
et armandis, tum impudens in iudicio, non solum quod in
iudicium venire ausus est_nam id quidem tametsi improbe
fit in aperta re, tamen malitia est iam usitatum_sed quod
non dubitavit id ipsum quod arguitur confiteri; nisi forte
hoc rationis habuit, quoniam, si facta vis esset moribus,
superior in possessione retinenda non fuisset, quia contra
ius moremque facta sit, A. Caeci . . .
- Name
- cic009-1253.txt
- Size
- 46.27 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"009"c"Man"y"t"
{CICERO, DE IMPERIO CN. POMPEI AD QVIRITES ORATIO, ed. Albert Curtis
Clark, OUP, 1905(1978)}
~y1
Quamquam mihi semper frequens conspectus vester
multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplis-
simus, ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen
hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit
non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab
ineunte aetate susceptae prohibuerunt. Nam cum antea
nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statue-
remque nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum in-
dustria adferri oportere, omne meum tempus amicorum
~y
temporibus transmittendum putavi. Ita neque hic locus
vacuus fuit umquam ab eis qui vestram causam defenderent
et meus labor in privatorum periculis caste integreque
versatus ex vestro iudicio fructum est amplissimum con-
secutus. Nam cum propter dilationem comitiorum ter
praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile
intellexi, Quirites, et quid de me iudicar . . .
- Name
- cic010-1253.txt
- Size
- 143.46 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"010"c"Clu"y"t"
{CICERO, PRO A. CLVENTIO ORATIO, ed. Albert Curtis Clark, OUP, 1905(1978)}
~y1
Animum adverti, iudices, omnem accusatoris orationem
in duas divisam esse partis, quarum altera mihi niti et
magno opere confidere videbatur invidia iam inveterata
iudici Iuniani, altera tantum modo consuetudinis causa
timide et diffidenter attingere rationem venefici criminum,
qua de re lege est haec quaestio constituta. Itaque mihi
certum est hanc eandem distributionem invidiae et crimi-
num sic in defensione servare ut omnes intellegant nihil me
nec subterfugere voluisse reticendo nec obscurare dicendo.
~y
Sed cum considero quo modo mihi in utraque re sit elabo-
randum, altera pars et ea quae propria est iudici vestri et
legitimae venefici quaestionis per mihi brevis et non magnae
in dicendo contentionis fore videtur, altera autem quae
procul ab iudicio remota est, quae contionibus seditiose
concitatis accommodatior est quam tranquillis moderatisque
iudiciis, persp . . .
- Name
- cic011-1253.txt
- Size
- 97.82 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"011"c"Agr 01"x1y"t"
{CICERO, DE LEGE AGRARIA ORATIO PRIMA CONTRA P. SERVILIVM RVLLVM +
TR. PLEB. IN SENATV, FRAGMENTA, ed. Albert Curtis Clark, OUP, 1909(1978)}
~y"fr 1"
{45Cicero Kalendis Ianuariis de lege agraria:}45 imberba
iuventute. {46(Charis. K. i. 95.)}46
~y"fr 2,3"
{45Haec figura ($DIEZEUGME/NON&) ita ornat et amplificat
orationem_hoc modo:}45 Capuam colonis deductis occupa-
bunt, Atellam praesidio communient, Nuceriam, Cumas
multitudine suorum obtinebunt, cetera oppida praesidiis
devincient. {45Tale est et illud:}45 Venibit igitur sub praecone
tota Propontis atque Hellespontus, addicetur omnis ora
Lyciorum atque Cilicum, Mysia et Phrygia eidem condi-
cioni legique parebunt. {46(Aquila Rom. 43, Mart. Cap. 537.)}46
~y"fr 4"
Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn.
Pompei sedente imperatore &7X&viri vendent. {46(Gell. xiii. 25.
6, Non. 432. 29.)}46
~y1
* * * quae res aperte petebatur, ea nunc occulte cuniculis
oppugnatur. Dicent enim &7X&vir . . .
- Name
- cic012-1253.txt
- Size
- 24.99 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"012"c"RabPerd"y"t"
{CICERO, PRO C. RABIRIO PERDVELLIONIS REO AD QVIRITES ORATIO, ed. +
Albert Curtis Clark, OUP, 1909(1978)}
~y1
Etsi, Quirites, non est meae consuetudinis initio dicendi
rationem reddere qua de causa quemque defendam, pro-
pterea quod cum omnibus civibus in eorum periculis
semper satis iustam mihi causam necessitudinis esse duxi,
tamen in hac defensione capitis, famae fortunarumque
omnium C. Rabiri proponenda ratio videtur esse offici
mei, propterea quod, quae iustissima mihi causa ad hunc
defendendum esse visa est, eadem vobis ad absolvendum
~y
debet videri. Nam me cum amicitiae vetustas, cum dignitas
hominis, cum ratio humanitatis, cum meae vitae perpetua
consuetudo ad C. Rabirium defendendum est adhortata,
tum vero, ut id studiosissime facerem, salus rei publicae,
consulare officium, consulatus denique ipse mihi una [2a]2
vobis cum salute rei publicae commendatus coegit. Non
enim C. Rabirium culpa delicti, non invidia vitae, Quirites,
non d . . .
- Name
- cic013-1253.txt
- Size
- 86.32 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"013"c"Catil"x1y"t"
{CICERO, ORATIO QVA L. CATILINAM EMISIT IN SENATV HABITA, ed.
Albert Curtis Clark, OUP, 1909(1978)}
~y1
Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra?
quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem
sese effrenata iactabit audacia? Nihilne te nocturnum
praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi,
nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus
habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque move-
runt? Patere tua consilia non sentis, constrictam iam
horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non
vides? Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi
fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem no-
~y
strum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! Senatus
haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit. Vivit? immo
vero etiam in senatum venit, fit publici consili particeps,
notat et designat oculis ad caedem unum quemque no-
strum. Nos autem fortes viri satis facere rei publicae
videmur, si is . . .
- Name
- cic014-1253.txt
- Size
- 73.03 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"014"c"Mur"y"t"
{CICERO, PRO L. MVRENA ORATIO, ed. Albert Curtis Clark, OUP, 1905(1978)}
~y1
Quae precatus a dis immortalibus sum, iudices, more
institutoque maiorum illo die quo auspicato comitiis centu-
riatis L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea res mihi fidei
magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque
feliciter eveniret, eadem precor ab isdem dis immortalibus
ob eiusdem hominis consulatum una cum salute obtinendum,
et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani
voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis po-
puloque Romano pacem, tranquillitatem, otium concordiam-
que adferat. Quod si illa sollemnis comitiorum precatio
consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim
et religionem quantam rei publicae dignitas postulat, idem
ego sum precatus ut eis quoque hominibus quibus hic
consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter
~y
prospereque eveniret. Quae cum ita sint, iudices, et cum
omnis deorum immortalium p . . .
- Name
- cic015-1253.txt
- Size
- 62.99 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"015"c"Sul"y"t"
{CICERO, PRO P. SVLLA ORATIO, ed. Albert Curtis Clark, OUP, 1911(1984)}
~y1
Maxime vellem, iudices, ut P. Sulla et antea dignitatis
suae splendorem obtinere et post calamitatem acceptam
modestiae fructum aliquem percipere potuisset. Sed quo-
niam ita tulit casus infestus ut in amplissimo honore cum
communi ambitionis invidia tum singulari Autroni odio
everteretur, et in his pristinae fortunae reliquiis miseris et
adflictis tamen haberet quosdam quorum animos ne supplicio
quidem suo satiare posset, quamquam ex huius incommodis
magnam animo molestiam capio, tamen in ceteris malis
facile patior oblatum mihi tempus esse in quo boni viri
lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omni-
bus, nunc quasi intermissam agnoscerent, improbi ac perditi
cives domiti atque victi praecipitante re publica vehementem
me fuisse atque fortem, conservata mitem ac misericordem
~y
faterentur. Et quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac
necessarius, iudices, existim . . .
- Name
- cic016-1253.txt
- Size
- 21.54 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"016"c"Arch"y"t"
{CICERO, PRO ARCHIA POETA ORATIO, ed. Arthur Curtis Clark, OUP, 1911(1978)}
~y1
Si quid est in me ingeni, iudices, quod sentio quam sit
exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua me non
infitior mediocriter esse versatum, aut si huiusce rei ratio
aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplina profecta,
a qua ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhorruisse,
earum rerum omnium vel in primis hic A. Licinius fructum
a me repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime
potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis et
pueritiae memoriam recordari ultimam, inde usque repetens
hunc video mihi principem et ad suscipiendam et ad in-
grediendam rationem horum studiorum exstitisse. Quod si
haec vox huius hortatu praeceptisque conformata non nullis
aliquando saluti fuit, a quo id accepimus quo ceteris opi-
tulari et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum
~y
est situm in nobis, et opem et salutem ferre debemus. Ac
ne quis a nobis . . .
- Name
- cic017-1253.txt
- Size
- 76.14 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"017"c"Flac"y"t"
{CICERO, PRO L. FLACCO ORATIO, ed. Arthur Curtis Clark, OUP, 1909(1978)}
~y1
Cum in maximis periculis huius urbis atque imperi,
gravissimo atque acerbissimo rei publicae casu, socio atque
adiutore consiliorum periculorumque meorum L. Flacco,
caedem a vobis, coniugibus, liberis vestris, vastitatem
a templis, delubris, urbe, Italia depellebam, sperabam,
iudices, honoris potius L. Flacci me adiutorem futurum
quam miseriarum deprecatorem. Quod enim esset prae-
mium dignitatis quod populus Romanus, cum huius maiori-
bus semper detulisset, huic denegaret, cum L. Flaccus
veterem Valeriae gentis in liberanda patria laudem prope
~y
quingentesimo anno rei publicae rettulisset? Sed si forte
aliquando aut benefici huius obtrectator aut virtutis hostis
aut laudis invidus exstitisset, existimabam L. Flacco multi-
tudinis potius imperitae, nullo tamen cum periculo, quam
sapientissimorum et lectissimorum virorum iudicium esse
subeundum. Etenim quibus auctoribus et defensoribus
omn . . .
- Name
- cic018-1253.txt
- Size
- 18.55 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"018"c"RedPop"y"t"
{CICERO, ORATIO CVM POPVLO GRATIAS EGIT, ed. Arthur Curtis Clark, +
OUP, 1911(1978)}
~y1
Quod precatus a Iove Optimo Maximo ceterisque dis im-
mortalibus sum, Quirites, eo tempore cum me fortunasque
meas pro vestra incolumitate otio concordiaque devovi,
ut, si meas rationes umquam vestrae saluti anteposuissem,
sempiternam poenam sustinerem mea voluntate susceptam,
sin et ea quae ante gesseram conservandae civitatis causa
gessissem et illam miseram profectionem vestrae salutis
gratia suscepissem, ut quod odium scelerati homines et au-
daces in rem publicam et in omnis bonos conceptum iam
diu continerent, id in me uno potius quam in optimo quoque
et universa civitate defigerent,_hoc si animo in vos liberos-
que vestros fuissem, ut aliquando vos patresque conscriptos
Italiamque universam memoria mei misericordia desiderium-
que teneret: eius devotionis me esse convictum iudicio
deorum immortalium, testimonio senatus, consensu Italiae,
confessione inimicorum, benefic . . .
- Name
- cic019-1253.txt
- Size
- 30 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"019"c"RedSen"y"t"
{CICERO, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, ed. Arthur Curtis +
Clark, OUP, 1911(1978)}
~y1
Si, patres conscripti, pro vestris immortalibus in me
fratremque meum liberosque nostros meritis parum vobis
cumulate gratias egero, quaeso obtestorque ne meae naturae
potius quam magnitudini vestrorum beneficiorum id tribuen-
dum putetis. Quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni,
quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredi-
bile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos
universa promerita non dicam complecti orando, sed per-
censere numerando? qui mihi fratrem optatissimum, me
fratri amantissimo, liberis nostris parentes, nobis liberos, qui
dignitatem, qui ordinem, qui fortunas, qui amplissimam rem
publicam, qui patriam, qua nihil potest esse iucundius, qui
~y
denique nosmet ipsos nobis reddidistis. Quod si parentes
carissimos habere debemus, quod ab iis nobis vita, patri-
monium, libertas, civitas tradita est, si deos immortalis,
quorum benefic . . .
- Name
- cic020-1253.txt
- Size
- 102.67 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"020"c"Dom"y"t"
{CICERO, DE DOMO SVA AD PONTIFICES ORATIO, ed. Arthur Curtis +
Clark, OUP, 1911(1978)}
~y1
Cum multa divinitus, pontifices, a maioribus nostris inventa
atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod eosdem
et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae
praeesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem pu-
blicam bene gerendo religiones, religiones sapienter inter-
pretando rem publicam conservarent. Quod si ullo tempore
magna causa in sacerdotum populi Romani iudicio ac pote-
state versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae
dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di
penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei,
~y
potestati commissa creditaque esse videantur. Vobis ho-
dierno die constituendum est utrum posthac amentis ac
perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium
praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione
armare malitis. Nam si illa labes ac flamma rei publicae suu . . .
- Name
- cic021-1253.txt
- Size
- 51.43 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"021"c"Har"y"t"
{CICERO, ORATIO DE HARVSPICVM RESPONSO IN P. CLODIVM IN SENATV HABITA, +
ed. William Peterson, OUP, 1911(1978)}
~y1
Hesterno die, patres conscripti, cum me et vestra dignitas
et frequentia equitum Romanorum praesentium, quibus se-
natus dabatur, magno opere commosset, putavi mihi repri-
mendam esse P. Clodi impudicam impudentiam, cum is
publicanorum causam stultissimis interrogationibus impedi-
ret, P. Tullioni Syro navaret operam atque ei se, cui totus
venierat, etiam vobis inspectantibus venditaret. Itaque
hominem furentem exsultantemque continui simul ac peri-
culum iudici intendi: duobus inceptis verbis omnem im-
~y
petum gladiatoris ferociamque compressi. Ac tamen ignarus
ille qui consules essent, exsanguis atque aestuans se ex curia
repente proripuit, cum quibusdam fractis iam atque inanibus
minis et cum illius Pisoniani temporis Gabinianique terrori-
bus: quem cum egredientem insequi coepissem, cepi equi-
dem fructum maximum et ex consurrectione omnium vestru . . .
- Name
- cic022-1253.txt
- Size
- 115.47 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"022"c"Sest"y"t"
{CICERO, PRO P. SESTIO ORATIO, ed. William Peterson, OUP, 1911(1978)}
~y1
Si quis antea, iudices, mirabatur quid esset quod, pro
tantis opibus rei publicae tantaque dignitate imperi, nequa-
quam satis multi cives forti et magno animo invenirentur
qui auderent se et salutem suam in discrimen offerre pro
statu civitatis et pro communi libertate, ex hoc tempore
miretur potius si quem bonum et fortem civem viderit, quam
si quem aut timidum aut sibi potius quam rei publicae con-
sulentem. Nam ut omittatis de unius cuiusque casu cogi-
tando recordari, uno aspectu intueri potestis eos qui cum
senatu, cum bonis omnibus, rem publicam adflictam exci-
tarint et latrocinio domestico liberarint, maestos sordidatos
reos, de capite, de fama, de civitate, de fortunis, de liberis
dimicantis; eos autem qui omnia divina et humana violarint
vexarint perturbarint everterint, non solum alacris laetosque
volitare, sed etiam fortissimis atque optimis civibus periculum
~y
moliri, de se nih . . .
- Name
- cic023-1253.txt
- Size
- 30.21 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"023"c"Vat"y"t"
{CICERO, IN P. VATINIVM TESTEM INTERROGATIO, ed. William Peterson, +
OUP, 1911(1978)}
~y1
Si tantum modo, Vatini, quid indignitas postularet spectare
voluissem, fecissem id quod his vehementer placebat, ut te,
cuius testimonium propter turpitudinem vitae sordisque
domesticas nullius momenti putaretur, tacitus dimitterem;
nemo enim horum aut ita te refutandum ut gravem adver-
sarium aut ita rogandum ut religiosum testem arbitrabatur.
Sed fui paulo ante intemperantior fortasse quam debui;
odio enim tui, in quo etsi omnis propter tuum in me scelus
superare debeo, tamen ab omnibus paene vincor, sic sum
incitatus ut, cum te non minus contemnerem quam odissem,
tamen vexatum potius quam despectum vellem dimittere.
~y
Qua re ne tibi hunc honorem a me haberi forte mirere, quod
interrogem quem nemo congressu, nemo aditu, nemo suf-
fragio, nemo civitate, nemo luce dignum putet, nulla me
causa impulisset nisi ut ferocitatem istam tuam comprimerem
et audaciam frangerem et loquac . . .
- Name
- cic024-1253.txt
- Size
- 57.68 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"024"c"Cael"y"t"
{CICERO, PRO M. CAELIO ORATIO, ed. Arthur Curtis Clark, OUP, 1905(1978)}
~y1
Si quis, iudices, forte nunc adsit ignarus legum iudi-
ciorum consuetudinisque nostrae, miretur profecto quae sit
tanta atrocitas huiusce causae, quod diebus festis ludisque
publicis, omnibus forensibus negotiis intermissis, unum hoc
iudicium exerceatur, nec dubitet quin tanti facinoris reus
arguatur ut eo neglecto civitas stare non possit. Idem cum
audiat esse legem quae de seditiosis consceleratisque civibus
qui armati senatum obsederint, magistratibus vim attulerint,
rem publicam oppugnarint cotidie quaeri iubeat: legem non
improbet, crimen quod versetur in iudicio requirat; cum
audiat nullum facinus, nullam audaciam, nullam vim in
iudicium vocari, sed adulescentem inlustri ingenio, industria,
gratia accusari ab eius filio quem ipse in iudicium et vocet et
vocarit, oppugnari autem opibus meretriciis: Atratini ipsius
pietatem non reprehendat, libidinem muliebrem compri-
mendam putet, vos . . .
- Name
- cic025-1253.txt
- Size
- 34.91 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"025"c"Prov"y"t"
{CICERO, DE PROVINCIIS CONSVLARIBVS IN SENATV ORATIO, ed. +
William Peterson, OUP, 1911(1978)}
~y1
Si quis vestrum, patres conscripti, exspectat quas sim pro-
vincias decreturus, consideret ipse secum qui mihi homines
ex provinciis potissimum detrahendi sint: non dubitabit
quid sentire me conveniat, cum quid mihi sentire necesse
sit cogitarit. Ac si princeps eam sententiam dicerem, lauda-
retis profecto; si solus, certe ignosceretis; etiam si paulo
minus utilis vobis sententia videretur, veniam tamen aliquam
dolori meo tribueretis. Nunc vero, patres conscripti, non
parva adficior voluptate, vel quod hoc maxime rei publicae
conducit, Syriam Macedoniamque decerni, ut dolor meus
nihil a communi utilitate dissentiat, vel quod habeo auctorem
P. Servilium, qui ante me sententiam dixit, virum clarissi-
mum et cum in universam rem publicam tum etiam erga
~y
meam salutem fide ac benivolentia singulari. Quod si ille,
et paulo ante et quotienscumque ei locus dicendi ac potest . . .
- Name
- cic026-1253.txt
- Size
- 46.55 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"026"c"Balb"y"t"
{CICERO, PRO L. CORNELIO BALBO ORATIO, ed. William Peterson, +
OUP, 1911(1978)}
~y1
Si auctoritates patronorum in iudiciis valent, ab amplis-
simis viris L. Corneli causa defensa est; si usus, a peri-
tissimis; si ingenia, ab eloquentissimis; si studia, ab ami-
cissimis et cum beneficiis cum L. Cornelio tum maxima
familiaritate coniunctis. Quae sunt igitur meae partes?
Auctoritatis tantae quantam vos in me esse voluistis, usus
mediocris, ingeni minime voluntati paris. Nam ceteris
a quibus est defensus hunc debere plurimum video; ego
quantum ei debeam, alio loco; principio orationis hoc pono,
me omnibus qui amici fuerint saluti et dignitati meae, si
minus referenda gratia satis facere potuerim, praedicanda et
~y
habenda certe satis esse facturum. Quae fuerit hesterno
die Cn. Pompei gravitas in dicendo, iudices, quae facultas,
quae copia, non opinione tacita vestrorum animorum, sed
perspicua admiratione declarari videbatur. Nihil enim um-
quam audivi quod mihi de iur . . .
- Name
- cic027-1253.txt
- Size
- 75.52 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"027"c"Pis"y"t"
{CICERO, IN L. CALPVRNIVM PISONEM ORATIO, FRAGMENTA, ed. Arthur +
Curtis Clarke, OUP, 1909(1978)}
~y"fr 1"
Pro di inmortales! qui hic inluxit dies mihi quidem
patres conscripti, peroptatus, ut hoc portentum huius loci,
monstrum urbis, prodigium civitatis viderem! {46(Cus. 1,
Quint. ix. 4. 76, Charis. K. ii. 235, Diom. K. ii. 468, Claud.
Sacerd. K. vi. 447.)}46
~y"fr 2"
Equidem nihil malui; vos fortasse consumptum istum
cruciatu aut demersum fluctibus audire malletis. {46(Cus. 2.)}46
~y"fr 3"
Perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa
caligo et ardentes Furiarum faces excitaverunt. {46(Cus. 3,
Quint. ix. 3. 47.)}46
~y"fr 4"
Quem enim iste in scopulum non incidit, quod in
telum non inruit? {46(Cus. 4.)}46
~y"fr 5"
Quid est negare ausus aut potius quid non confessus?
{46(Cus. 5.)}46
~y"fr 6"
Quid enim illo inertius, quid sordidius, quid nequius,
quid enervatius, quid stultius, quid abstrusius? {46(Cus. 6.)}46
~y"fr 7"
Turbulenti, seditiosi, factios . . .
- Name
- cic028-1253.txt
- Size
- 75.88 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"028"c"Planc"y"t"
{CICERO, PRO CN. PLANCIO ORATIO, ed. Arthur Curtis Clark, OUP, 1911(1984)}
~y1
Cum propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices,
in mea salute custodienda fidem tam multos et bonos viros
eius honori viderem esse fautores, capiebam animo non
mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti
fuisset, ei meorum temporum memoriam suffragari videbam.
Cum autem audirem meos partim inimicos, partim invidos
huic accusationi esse fautores, eandemque rem adversariam
esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix,
dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam
ipsam causam esset infestior quod is meam salutem atque
~y
vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset. Nunc
autem vester, iudices, conspectus et consessus iste reficit et
recreat mentem meam, cum intueor et contemplor unum
quemque vestrum. Video enim hoc in numero neminem
cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me sum-
mum meritum, cui non sim obstrictus memor . . .
- Name
- cic029-1253.txt
- Size
- 23.28 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"029"c"Scaur"y"t"
{CICERO, PRO M. SCAVRO ORATIO, ed. A.C. Clarke, OUP, 1911(1984)}
~y"fr a"
Maxime fuit optandum M. Scauro, iudices, ut nullo
suscepto cuiusquam odio sine offensione ac molestia re-
tineret, id quod praecipue semper studuit, generis, familiae,
nominis dignitatem. {46Augustinus de Rhet. (H. p. 150. 15);
Arusianus (K. vii. p. 508. 6).}46
~y"fr b"
{45Si partem honestatis, partem turpitudinis habebit, parti-
bus benivolentiae defensor utitur et ab eo quod honestum in
causa putat, incipit; quod facit in Scauriana. Quoniam par-
tem honestatis habebat persona Scauri vel generis amplitudo,
partem turpitudinis raptae pecuniae crimen, quid facit Tullius?
A laude virtutis ipsius incipit vel commemoratione maiorum
ut, dum honestatem, quam causa praestabat personae, com-
memorat, turpitudinem, quam crimen afferebat, avertat.}45
{46Grillius (H. p. 603. 28).}46
~y"fr c"
{45Circa ver. [2a]2 prim. &7XXXX&}45
Subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio
tribuno plebis. . . .
- Name
- cic030-1253.txt
- Size
- 28.06 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<c RabPost>
<y t>
{1PRO C. RABIRIO POSTVMO ORATIO}1
<y 1>
Si quis est, iudices, qui C. Rabirium, quod fortunas suas,
fundatas praesertim atque optime constitutas opes, potestati
regiae libidinique commiserit, reprehendendum putet, ascri-
bat ad iudicium suum non modo meam sed huius etiam
ipsius qui commisit sententiam; nec enim cuiquam eius
consilium vehementius quam ipsi displicet. Quamquam
hoc plerumque facimus ut consilia eventis ponderemus et,
cui bene quid processerit, multum illum providisse, cui
secus, nihil sensisse dicamus. Si exstitisset in rege fides,
nihil sapientius Postumo, quia fefellit rex, nihil hoc amen-
tius dicitur, ut iam nihil esse videatur nisi divinare sapientis.
<y 2>
Sed tamen, si quis est, iudices, qui illam Postumi sive
inanem spem sive inconsultam rationem sive, ut gravissimo
verbo utar, temeritatem vituperandam putet, ego eius
opinioni non repugno; illud tamen deprecor ut, cum ab
ipsa fortuna crudelissime videat huius consilia esse mul . . .
- Name
- cic031-1253.txt
- Size
- 71.78 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 031>
<c Mil>
<y t>
{1PRO T. ANNIO MILONE ORATIO}1
<y 1>
Etsi vereor, iudices, ne turpe sit pro fortissimo viro
dicere incipientem timere minimeque deceat, cum T. Annius
ipse magis de rei publicae salute quam de sua perturbetur,
me ad eius causam parem animi magnitudinem adferre non
posse, tamen haec novi iudici nova forma terret oculos qui,
quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori et pristi-
num morem iudiciorum requirunt. Non enim corona con-
sessus vester cinctus est, ut solebat; non usitata frequentia
<y 2>
stipati sumus; non illa praesidia quae pro templis omnibus
<a 0474>
<b 031>
<c Mil>
<y 2>
<z 2>
cernitis, etsi contra vim conlocata sunt, non adferunt tamen
oratori terroris aliquid, ut in foro et in iudicio, quamquam
praesidiis salutaribus et necessariis saepti sumus, tamen ne
non timere quidem sine aliquo timore possimus. Quae si
opposita Miloni putarem, cederem tempori, iudices, nec
enim inter tantam vim armorum existimarem esse orationi
locum. S . . .
- Name
- cic032-1253.txt
- Size
- 18.7 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 032>
<c Marc>
<y t>
{1PRO M. MARCELLO ORATIO}1
<y 1>
Diuturni silenti, patres conscripti, quo eram his tem-
poribus usus, non timore aliquo, sed partim dolore, partim
verecundia, finem hodiernus dies attulit, idemque initium
quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi.
Tantam enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque
clementiam, tantum in summa potestate rerum omnium
modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene
<y 2>
divinam tacitus praeterire nullo modo possum. M. enim
Marcello vobis, patres conscripti, reique publicae reddito
non illius solum sed etiam meam vocem et auctoritatem
vobis et rei publicae conservatam ac restitutam puto.
Dolebam enim, patres conscripti, et vehementer angebar,
cum viderem virum talem, cum in eadem causa in qua
ego fuisset, non in eadem esse fortuna, nec mihi persua-
dere poteram nec fas esse ducebam versari me in nostro
vetere curriculo illo aemulo atque imitatore studiorum
ac laborum meorum quasi quodam soci . . .
- Name
- cic033-1253.txt
- Size
- 21.78 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 033>
<c Lig>
<y t>
{1PRO Q. LIGARIO ORATIO}1
<y 1>
Novum crimen, C. Caesar, et ante hunc diem non au-
ditum propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium
in Africa fuisse, idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus
fortasse familiaritate ea quae est ei tecum ausus est confi-
teri. Itaque quo me vertam nescio. Paratus enim veneram,
cum tu id neque per te scires neque audire aliunde potuisses,
ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer. Sed
quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat,
confitendum est, opinor, praesertim cum meus necessarius
Pansa fecerit ut id integrum iam non esset, omissaque con-
troversia omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda
est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem
<y 2>
culpae, sed errati veniam impetravissent. Habes igitur,
Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem
reum, sed tamen hoc confitentem, se in ea parte fuisse qua
te, qua virum omni laude dignum, patrem tuum . . .
- Name
- cic034-1253.txt
- Size
- 26.64 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 034>
<c Deiot>
<y t>
{1PRO REGE DEIOTARO AD
C. CAESAREM ORATIO}1
<y 1>
Cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio
dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel
usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa
me perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat
ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis
timor detrahat. Primum dico pro capite fortunisque regis,
quod ipsum, etsi non iniquum est in tuo dumtaxat periculo,
tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante
<y 2>
hoc tempus non sit auditum. Deinde eum regem quem
ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius
in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum
crimen cogor defendere. Accedit ut accusatorum alterius
crudelitate, alterius indignitate conturber. Crudelis Castor,
ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in
capitis discrimen adduxerit adulescentiaeque suae terrorem
intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere de . . .
- Name
- cic035-1253.txt
- Size
- 368.59 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 035>
<c Phil 01>
<x 1>
<y t>
{1IN M. ANTONIVM
ORATIO PHILIPPICA PRIMA}1
<y 1>
Ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea
quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter
consilium et profectionis et reversionis meae. Ego cum
sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque
rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam
quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. Nec vero
usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex
eo die quo in aedem Telluris convocati sumus. In quo
templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheni-
ensiumque renovavi vetus exemplum; Graecum etiam ver-
bum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat civitas
illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempi-
<y 2>
terna delendam censui. Praeclara tum oratio M. Antoni,
egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos
eius cum praestantissimis civibus confirmata est. Atque his
principiis reliqua consentiebant. Ad deliber . . .
- Name
- cic036-1253.txt
- Size
- 228.33 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 036>
<c Inv>
<x t>
<y 1>
{1RHETORICI LIBRI DUO
[QUI VOCANTUR DE INVENTIONE]}1
<x 1>
<y t>
{1LIBER PRIMUS}1
<y 1>
Saepe et multum hoc mecum cogitavi, bonine an
mali plus attulerit hominibus et civitatibus copia di-
cendi ac summum eloquentiae studium. nam cum
et nostrae rei publicae detrimenta considero et maxi-
marum civitatum veteres animo calamitates colligo,
non minimam video per disertissimos homines in-
vectam partem incommodorum; cum autem res ab
nostra memoria propter vetustatem remotas ex litte-
rarum monumentis repetere instituo, multas urbes
constitutas, plurima bella restincta, firmissimas socie-
tates, sanctissimas amicitias intellego cum animi ra-
tione tum facilius eloquentia comparatas. ac me @1
quidem diu cogitantem ratio ipsa in hanc potissimum
sententiam ducit, ut existimem sapientiam sine elo-
quentia parum prodesse civitatibus, eloquentiam vero
sine sapientia nimium obesse plerumque, prodesse
numquam. quare si quis omissis rectissimis a . . .
- Name
- cic037-1253.txt
- Size
- 414.67 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"037"c"deOrat"x"t"y1
{1CICERO, DE ORATORE
AD QVINTVM FRATREM LIBRI TRES}1
{1LIBER PRIMVS}1
~y1
Cogitanti mihi saepe numero et memoria vetera repe-
tenti perbeati fuisse, Quinte frater, illi videri solent, qui in
optima re publica, cum et honoribus et rerum gestarum
gloria florerent, eum vitae cursum tenere potuerunt, ut vel in
negotio sine periculo vel in otio cum dignitate esse possent;
ac fuit cum mihi quoque initium requiescendi atque ani-
mum ad utriusque nostrum praeclara studia referendi
fore iustum et prope ab omnibus concessum arbitrarer, si
infinitus forensium rerum labor et ambitionis occupatio
~y
decursu honorum, etiam aetatis flexu constitisset. Quam
spem cogitationum et consiliorum meorum cum graves
communium temporum tum varii nostri casus fefellerunt;
nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore
videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulen-
tissimae tempestates exstiterunt; neque vero nobis cupien-
tibus atque exoptantibus fruct . . .
- Name
- cic038-1253.txt
- Size
- 70.13 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 038>
<c Part>
<y t>
{1DE PARTITIONE ORATORIA}1
<y 1>
{CICERO FILIUS.} Studeo, mi pater, Latine ex te
audire ea quae mihi tu de ratione dicendi Graece
tradidisti_si modo tibi est otium, et si vis.
{CICERO PATER.} An est, mi Cicero, quod ego malim
quam te quam doctissimum esse? Otium autem
primum est summum, quoniam aliquando Roma
exeundi potestas data est; deinde ista tua studia vel
maximis occupationibus meis anteferrem libenter.
<y 2>
{C.F.} Visne igitur, ut tu me Graece soles ordine
interrogare, sic ego te vicissim eisdem de rebus
Latine interrogem?
{C.P.} Sane, si placet. Sic enim et ego te meminisse
intellegam quae accepisti et tu ordine audies quae
requires.
<y 3>
{C.F.} Quot in partes distribuenda est omnis doc-
trina dicendi?
{C.P.} In tres.
{C.F.} Cedo quas? @1
{C.P.} Primum in ipsam vim oratoris, deinde in
orationem, tum in quaestionem.
{C.F.} In quo est ipsa vis?
{C.P.} In rebus et verbis. Sed et res et verba
invenienda sunt e . . .
- Name
- cic039-1253.txt
- Size
- 172.42 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 039>
<c Brut>
<y t>
{1BRVTVS}1
<y 1>
Cum e Cilicia decedens Rhodum venissem et eo mihi de
Q. Hortensi morte esset adlatum, opinione omnium maio-
rem animo cepi dolorem. nam et amico amisso cum con-
suetudine iucunda tum multorum officiorum coniunc-
tione me privatum videbam et interitu talis auguris di-
gnitatem nostri conlegi deminutam dolebam; quia in cogita-
tione et cooptatum me ab eo in conlegium recordabar, in
quo iuratus iudicium dignitatis meae fecerat, et inaugura-
tum ab eodem; ex quo augurum institutis in parentis
<y 2>
eum loco colere debebam. augebat etiam molestiam, quod
magna sapientium civium bonorumque penuria vir egre-
gius coniunctissimusque mecum consiliorum omnium
societate alienissimo rei publicae tempore exstinctus et
auctoritatis et prudentiae suae triste nobis desiderium reli-
querat; dolebamque quod non, ut plerique putabant, ad-
versarium aut obtrectatorem laudum mearum sed socium
<y 3>
potius et consortem gloriosi laboris amiseram. etenim s . . .
- Name
- cic040-1253.txt
- Size
- 127.09 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 040>
<c Orat>
<y t>
{1ORATOR}1
<y 1>
Utrum difficilius aut maius esset negare tibi sae-
pius idem roganti an efficere id quod rogares diu
multumque, Brute, dubitavi. nam et negare ei quem
unice diligerem cuique me carissimum esse sentirem,
praesertim et iusta petenti et praeclara cupienti, durum
admodum mihi videbatur, et suscipere tantam rem,
quantam non modo facultate consequi difficile esset
sed etiam cogitatione complecti, vix arbitrabar esse
eius qui vereretur reprehensionem doctorum atque
<y 2>
prudentium. quid enim est maius quam, cum tanta
sit inter oratores bonos dissimilitudo, iudicare quae
sit optuma species et quasi figura dicendi? quod quo-
niam me saepius rogas, aggrediar non tam perficiundi
spe quam experiundi voluntate. malo enim, cum studio
tuo sim obsecutus, desiderari a te prudentiam meam
quam, si id non fecerim, benivolentiam.
<y 3>
Quaeris igitur idque iam saepius, quod eloquentiae
genus probem maxume et quale mihi videatur illud
quo ni . . .
- Name
- cic041-1253.txt
- Size
- 10.77 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 041>
<c OptGen>
<y t>
{1DE OPTIMO GENERE ORATORUM}1
<y 1>
Oratorum genera esse dicuntur tamquam poe-
tarum; id secus est, nam alterum est multiplex.
Poematis enim tragici, comici, epici, melici, etiam ac
dithyrambici, quod magis est tractatum a Graecis
quam a Latinis, suum cuiusque est, diversum a
reliquis. Itaque et in tragoedia comicum vitiosum
est et in comoedia turpe tragicum; et in ceteris suus
est cuique certus sonus et quaedam intellegentibus
<y 2>
nota vox. Oratorum autem si quis ita numerat plura
genera, ut alios grandis aut gravis aut copiosos, alios
tenuis aut subtilis aut brevis, alios eis interiectos et
tamquam medios putet, de hominibus dicit aliquid,
de re parum. In re enim quid optimum sit quaeritur,
in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et
Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur,
et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comicum. @1
<y 3>
Oratorem genere non divido; perfectum enim quaero.
Unum est autem genus perfecti, a qu . . .
- Name
- cic042-1253.txt
- Size
- 47.17 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 042>
<c Top>
<y t>
{1TOPICA}1
<y 1>
Maiores nos res scribere ingressos, C. Trebati,
et his libris quos brevi tempore satis multos edidimus
digniores, e cursu ipso revocavit voluntas tua. Cum
enim mecum in Tusculano esses et in bibliotheca
separatim uterque nostrum ad suum studium libellos
quos vellet evolveret, incidisti in Aristotelis Topica
quaedam, quae sunt ab illo pluribus libris explicata.
Qua inscriptione commotus continuo a me librorum
<y 2>
eorum sententiam requisisti; quam cum tibi ex-
posuissem, disciplinam inveniendorum argumento-
rum, ut sine ullo errore ad ea ratione et via
perveniremus, ab Aristotele inventam illis libris
contineri, verecunde tu quidem ut omnia, sed tamen
facile ut cernerem te ardere studio, mecum ut tibi
illa traderem egisti. Cum autem ego te non tam
vitandi laboris mei causa quam quia tua id interesse
arbitrarer, vel ut eos per te ipse legeres vel ut totam
rationem a doctissimo quodam rhetore acciperes,
hortatus essem, utrumq . . .
- Name
- cic043-1253.txt
- Size
- 194.19 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 043>
<c Rep>
<x t>
<y 1>
{1DE RE PUBLICA
LIBRORUM SEX QUAE MANSERUNT.}1
<x 1>
<y t>
{1LIBER PRIMUS.}1
{48Desiderantur in cod. Vaticano paginae XXXIV.}48
<y 1>
. . . . [2im]2petu liberavissent, nec C. Due-
lius, A. Atilius, L. Metellus terrore Karthaginis, non
duo Scipiones oriens incendium belli Punici secundi
sanguine suo restinxissent, nec id excitatum maiori-
bus copiis aut Q. Maximus enervavisset aut M. Mar-
cellus contudisset aut a portis huius urbis avolsum
P. Africanus compulisset intra hostium moenia. M. vero
Catoni, homini ignoto et novo, quo omnes, %5 qui
isdem rebus studemus, quasi exemplari ad industriam
virtutemque ducimur, certe licuit Tusculi se in otio
delectare salubri et propinquo loco. Sed homo de-
mens, ut isti putant, cum cogeret eum necessitas nulla,
in his undis et tempestatibus ad summam senectutem
maluit iactari quam in illa tranquillitate atque otio
iucundissime vivere. Omitto innumerabilis viros, quo-
rum singuli saluti huic . . .
- Name
- cic044-1253.txt
- Size
- 130.13 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 044>
<c Leg>
<x t>
<y 1>
{1DE LEGIBVS}1
<x 1>
<y t>
{1LIBER PRIMVS}1
<y 1>
{A&7TTICVS&} Lucus quidem ille et haec
Arpinatium quercus agnoscitur, saepe a me lectus
in Mario: si enim manet illa quercus, haec est pro-
fecto; etenim est sane uetus.
{Q&7VINTVS&} Manet uero, Attice noster, et semper
manebit: sata est enim ingenio. Nullius autem agri-
colae cultu stirps tam diuturna quam poetae uersu
seminari potest.
{A&7TTICVS&} Quo tandem modo, Quinte? Aut quale
est istuc quod poetae serunt? Mihi enim uideris
fratrem laudando suffragari tibi.
<y 2>
{Q&7VINTVS&} Sit ita sane; uerum tamen
dum Latinae loquentur litterae, quercus huic loco
non deerit quae Mariana dicatur, eaque, ut ait Scae-
uola de fratris mei Mario,
canescet saeclis innumerabilibus,
nisi forte Athenae tuae sempiternam in arce oleam
tenere potuerunt, aut quam Homericus Vlixes Deli
se proceram et teneram palmam uidisse dixit, hodie
monstrant eandem, multaque alia multis locis diutius
co . . .
- Name
- cic045-1253.txt
- Size
- 34.27 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 045>
<c Ac>
<x t>
<y 1>
{1ACADEMICI
LIBRI QUATTUOR}1
<x 1>
<y t>
{1LIBER PRIMUS}1
<y 1>
In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset,
nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma
pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo
ad nos venturum fuisse. quod cum audissemus, nul-
lam moram interponendam putavimus quin videre-
mus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate
amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire
perreximus. paulumque cum ab eius villa abessemus,
ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum com-
plexi, ut mos amicorum est (satis enim longo inter-
<y 2>
vallo * * ), ad suam villam reduximus. hic pauca primo.
atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma
novi.
[2Tum]2 Atticus 'Omitte ista quae nec percunctari
nec audire sine molestia possumus quaeso' inquit 'et
quaere potius ecquid ipse novi. silent enim diutius
Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum
cessare sed celare quae scribat existimo.'
'Minime v . . .
- Name
- cic046-1253.txt
- Size
- 119.92 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"046"c"Luc"y"t"
{1LUCULLUS}1
~y1
Magnum ingenium L. Luculli magnumque optima-
rum artium studium, tum omnis liberalis et digna
homine nobili ab eo percepta doctrina quibus tempori-
bus florere in foro maxume potuit caruit omnino
rebus urbanis. ut enim [urbanis] admodum adulescens
cum fratre pari pietate et industria praedito paternas
inimicitias magna cum gloria est persecutus, in Asiam
quaestor profectus ibi permultos annos admirabili qua-
dam laude provinciae praefuit; deinde absens factus
aedilis, continuo praetor (licebat enim celerius legis
praemio), post in Africam, inde ad consulatum; quem
ita gessit ut diligentiam admirarentur omnes ingenium
agnoscerent. post ad Mithridaticum bellum missus a
senatu non modo opinionem vicit omnium quae de
virtute eius erat sed etiam gloriam superiorum;
~y
idque eo fuit mirabilius quod ab eo laus impera-
toria non admodum expectabatur, qui adulescentiam
in forensi opera, quaesturae diuturnum tempus Murena
bellum in P . . .
- Name
- cic047-1253.txt
- Size
- 29.78 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"047"c"Parad"y"t"
{CICERO, PARADOXA AD M. BRUTUM, ed. C.F.W. Mueller, Leipzig:Tuebner, 1890}
~y1
Animadverti, Brute, saepe Catonem, avunculum
tuum, cum in senatu sententiam diceret, locos graves
ex philosophia tractare abhorrentes ab hoc usu forensi
et publico, sed dicendo consequi tamen, ut illa etiam
~y
populo probabilia viderentur. Quod eo maius est illi
quam aut tibi aut nobis, quia nos ea philosophia plus
utimur, quae peperit dicendi copiam, et in qua dicun-
tur ea, quae non multum discrepent ab opinione po-
pulari, Cato autem, perfectus mea sententia Stoicus,
et ea sentit, quae non sane probantur in volgus, et
in ea est haeresi, quae nullum sequitur florem oratio-
nis neque dilatat argumentum, minutis interrogatiun-
~y
culis quasi punctis, quod proposuit, efficit. Sed nihil
est tam incredibile, quod non dicendo fiat probabile,
nihil tam horridum, tam iucultum, quod non splen-
descat oratione et tamquam excolatur. Quod cum ita
putarem, feci etiam audacius qu . . .
- Name
- cic048-1253.txt
- Size
- 320.05 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"048"c"Fin"x"t"
{CICERO, DE FINIBUS BONORUM ET MALORUM:LIBRI QUINQUE, ed. T. Schiche, +
Leipzig:Teubner, 1915}
~x1y"t"
{1LIBER PRIMUS}1
~y1
Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis
exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone trac-
tavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic
noster labor in varias reprehensiones incurreret. nam
quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, to-
tum hoc displicet philosophari. quidam autem non tam
id reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum stu-
dium tamque multam operam ponendam in eo non
arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis
litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis
legendis operam malle consumere. postremo aliquos
futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent, genus
hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et digni-
~y
tatis esse negent. contra quos omnis dicendum brevi-
ter existimo.
Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus sa-
tis responsum es . . .
- Name
- cic049-1253.txt
- Size
- 321.31 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"049"c"Tusc"x"t"
{CICERO, TUSCULANARUM DISPUTATIONUM:LIBRI QUINQUE, ed. M. Pohlenz, +
Leipzig:Teubner, 1918}
~x1y"t"
{1LIBER PRIMUS}1
~y1
Cum defensionum laboribus senatoriisque muneri-
bus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando
liberatus, rettuli, me, Brute, te hortante maxime ad
ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus,
longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium
artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio
et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dici-
tur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris inlustrandum
putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doc-
toribus percipi non posset, sed meum semper iudicium
fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam
Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae qui-
~y
dem digna statuissent, in quibus elaborarent. Nam mo-
res et instituta vitae resque domesticas ac familiaris
nos profecto et melius tuemur et lautius, rem vero
publicam nostri maiores certe melioribus tempe . . .
- Name
- cic050-1253.txt
- Size
- 354.64 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"050"c"ND"x"t"
{CICERO, DE NATURA DEORUM:LIBRI TRES, ed. W. Ax, Leipzig:Teubner, 1933}
~x1y"t"
{1LIBER PRIMUS}1
~y1
Cum multae res in philosophia nequaquam satis
adhuc explicatae sint, tum perdifficilis, Brute, quod tu
minime ignoras, et perobscura quaestio est de natura
deorum, quae et ad cognitionem animi pulcherrima
est et ad moderandam religionem necessaria. De qua
[2cum]2 tam variae sint doctissimorum hominum tam-
que discrepantes sententiae, magno argumento esse
debeat [2ea]2 causa, principium philosophiae ad h * scien-
tiam, prudenterque Academici a rebus incertis adsen-
sionem cohibuisse. quid est enim temeritate turpius
aut quid tam temerarium tamque indignum sapientis
gravitate atque constantia quam aut falsum sentire aut
quod non satis explorate perceptum sit et cognitum
~y
sine ulla dubitatione defendere? Velut in hac quaes-
tione plerique, quod maxime veri simile est et quo @1
omnes %sese duce natura venimus, deos esse dixerunt,
dubitare se Protagoras, nullos esse . . .
- Name
- cic051-1253.txt
- Size
- 56.09 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"051"c"Sen"y"t"
{CICERO, CATO MAIOR DE SENECTUTE, ed. K. Simbeck, Stuttgart:Teubner, 1961}
{1LIBER}1
~y1
'O Tite, si quid ego adiuero curamve levasso
quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,
ecquid erit praemi?'
licet enim mihi versibus eisdem affari te Attice qui-
bus affatur Flamininum 'ille vir haud magna cum re,
sed plenus fidei'; quamquam certo scio non ut Flami-
ninum 'sollicitari te Tite, sic noctesque diesque,' novi
enim moderationem animi tui et aequitatem teque co-
gnomen non solum Athenis deportasse, sed humani-
tatem et prudentiam intellego. et tamen te suspicor
eisdem rebus quibus me ipsum interdum gravius com-
moveri, quarum consolatio et maior est et in aliud tem-
pus differenda. nunc autem mihi est visum de senec-
tute aliquid ad te conscribere. hoc enim onere quod
mihi commune tecum est, aut iam urgentis aut certe
~y
adventantis senectutis et te et me etiam ipsum levari
volo; etsi te quidem id modice ac sapienter sicut omnia
et ferre et laturum es . . .
- Name
- cic052-1253.txt
- Size
- 62.59 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"052"c"Amic"y"t"
{CICERO, LAELIUS DE AMICITIA LIBER AD T. POMPONIUM ATTICUM, ed. C.F.W. +
Mueller, Leipzig:Teubner, 1890}
~y1
Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio so-
cero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare
illum in omni sermone appellare sapientem; ego autem
a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta virili
toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere num-
quam discederem; itaque multa ab eo prudenter dis-
putata, multa etiam breviter et commode dicta me-
moriae mandabam fierique studebam eius prudentia
doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam
contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio et
iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de hoc
alias; nunc redeo ad augurem.
~y
Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio
sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci
admodum familiares, in eum sermonem illum incidere,
qui tum forte multis erat in ore. Meministi enim
profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio ute-
bare multum, cum is . . .
- Name
- cic053-1253.txt
- Size
- 190.15 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"053"c"Div"x1y"t"
{CICERO, DE DIVINATIONE, ed. C.F.W. Mueller, Leipzig:Teubner, 1890}
{1LIBER PRIMUS.}1
~y1
Vetus opinio est iam usque ab heroicis ducta tem-
poribus, eaque et populi Romani et omnium gentium
firmata consensu, versari quandam inter homines di-
vinationem, quam Graeci $MANTIKH/N& appellant, id est
praesensionem et scientiam rerum futurarum. Magni-
fica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, qua-
que proxime ad deorum vim natura mortalis possit
accedere. Itaque ut alia nos melius multa quam
Graeci, sic huic praestantissimae rei nomen nostri a
divis, Graeci, ut Plato interpretatur, a furore duxerunt.
~y
Gentem quidem nullam video neque tam humanam
atque doctam neque tam inmanem tamque barbaram,
quae non significari futura et a quibusdam intellegi
praedicique posse censeat. Principio Assyrii, ut ab
ultumis auctoritatem repetam, propter planitiam ma-
gnitudinemque regionum, quas incolebant, cum caelum
ex omni parte patens atque apertum intuerentur, tra-
iectione . . .
- Name
- cic054-1253.txt
- Size
- 34.94 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"054"c"Fat"y"t"
{CICERO, DE FATO, ed. C.F.W. Mueller, Leipzig:Teubner, 1890}
{1LIBER.}1
~y1
. . . . quia pertinet ad mores, quod $H)=QOS& illi vocant,
nos eam partem philosophiae de moribus appellare
solemus, sed decet augentem linguam Latinam nomi-
nare moralem; explicandaque vis est ratioque enun-
tiationum, quae Graeci $A)CIW/MATA& vocant; quae de re
futura cum aliquid dicunt deque eo, quod possit fieri
aut non possit, quam vim habeant, obscura quaestio
est, quam $PERI\ DUNATW=N& philosophi appellant, totaque
est $LOGIKH/&, quam rationem disserendi voco. Quod
autem in aliis libris feci, qui sunt de natura deorum,
itemque in iis, quos de divinatione edidi, ut in utram-
que partem perpetua explicaretur oratio, quo facilius
id a quoque probaretur, quod cuique maxime proba-
bile videretur, id in hac disputatione de fato casus
~y
quidam ne facerem inpedivit. Nam cum essem in
Puteolano Hirtiusque noster, consul designatus, isdem
in locis, vir nobis amicissimus et his studiis, in qui- . . .
- Name
- cic055-1253.txt
- Size
- 238.58 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"055"c"Off"x"t"
{CICERO, DE OFFICIIS:LIBRI TRES, ed. C. Atzert, Stuttgart:Leipzig, 1932}
~x1y"t"
{1LIBER PRIMUS}1
~y1
Quamquam te, Marce fili, annum iam audientem
Cratippum idque Athenis abundare oportet praecep-
tis institutisque philosophiae propter summam et doc-
toris auctoritatem et urbis, quorum alter te scientia
augere potest, altera exemplis, tamen, ut ipse ad meam
utilitatem semper cum Graecis Latina coniunxi neque
id in philosophia solum, sed etiam in dicendi exercita-
tione feci, idem tibi censeo faciendum, ut par sis in
utriusque orationis facultate. Quam quidem ad rem
nos, ut videmur, magnum attulimus adiumentum ho-
minibus nostris, ut non modo Graecarum litterarum
rudes, sed etiam docti aliquantum se arbitrentur adep-
~y
tos et ad discendum et ad iudicandum. Quam ob rem
disces tu quidem a principe huius aetatis philosopho-
rum et disces quam diu voles; tam diu autem velle
debebis, quoad te quantum proficias non paenitebit.
Sed tamen nostra legen . . .
- Name
- cic056-1253.txt
- Size
- 168.35 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"056"c"Fam"x"t"
{CICERO, EPISTVLAE AD FAMILIARES, ed. D.B. Shackleton-Bailey, CUP, 1977}
~x1y"sa"
{47Scr. in Gallia Cisalpina c. prid. Id. Ian. an. 62}47
Q. METELLUS Q. F. CELER PRO COS. S. D. M. TULLIO
CICERONI
~y1
Si vales, bene est.
Existimaram pro mutuo inter nos animo et pro recon-
ciliata gratia nec absente[2m umquam me abs te]2 ludibrio
laesum iri nec Metellum fratrem ob dictum capite ac fortunis
per te oppugnatum iri. quem si parum pudor ipsius defende-
bat, debebat vel familiae nostrae dignitas vel meum studium
erga vos remque publicam satis sublevare. nunc video illum
circumventum, me desertum, a quibus minime conveniebat.
~y
Itaque in luctu et squalore sum, qui provinciae, qui
exercitui praesum, qui bellum gero. Quae quoniam nec
ratione nec maiorum nostrum clementia administrastis, non
erit mirandum si vos paenitebit. te tam mobili in me meosque
esse animo non sperabam. me interea nec domesticus dolor
nec cuiusquam iniuria ab re publica abducet.
~xy"sa" . . .
- Name
- cic057-1253.txt
- Size
- 863.26 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 057>
<c Att>
<x t>
<y 1>
{1EPISTVLAE AD ATTICVM}1
<x 1>
<y sa>
{47Scr. Romae m. Nov. an. 68}47
CICERO ATTICO SAL.
<y 1>
Quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et
forensi et domestico Luci, fratris nostri, morte in primis pro
nostra consuetudine tu existimare potes. nam mihi omnia
quae iucunda ex humanitate alterius et moribus homini acci-
dere possunt ex illo accidebant. qua re non dubito quin tibi
quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse
omni virtute officioque ornatissimum tuique et sua sponte et
meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris.
<y 2>
Quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae
mihi curae fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui
esse deberet. quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras
ad eum misi quibus et placarem ut fratrem et monerem ut
minorem et obiurgarem ut errantem. itaque ex iis quae postea
saepe ab eo ad me scripta sunt confido ita esse omnia ut et
oport . . .
- Name
- cic058-1253.txt
- Size
- 126.86 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 058>
<c Qfr>
<x t>
<y 1>
{1EPISTULAE AD QUINTUM FRATREM}1
<x 1>
<y sa>
{47Scr. Romae(?) ex. an. 60 aut in. an. 59}47
MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM
<y 1>
Etsi non dubitabam quin hanc epistulam multi nuntii, fama
denique esset ipsa sua celeritate superatura tuque ante ab
aliis auditurus esses annum tertium accessisse desiderio
nostro et labori tuo, tamen existimavi a me quoque tibi huius
molestiae nuntium perferri oportere. nam superioribus
litteris non unis sed pluribus, cum iam ab aliis desperata
esset, tamen tibi ego spem maturae decessionis adferebam,
non solum ut quam diutissime te iucunda opinione oblec-
tarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a
praetoribus contentio ut rem posse confici non diffiderem.
<y 2>
Nunc, quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus
neque nos nostro studio quicquam proficere possemus, est
omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros
animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitat . . .
- Name
- cic059-1253.txt
- Size
- 97.75 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
<b 059>
<c adBrut>
<x t>
<y 1>
{1M. TULLI CICERONIS AD M. BRUTUM
ET M. BRUTI AD M. TULLIUM CICERONEM EPISTULAE}1
<x 1>
<y sa>
{47Scr. Romae c. Kal. Apr. an. 43}47
CICERO BRUTO SALUTEM
<y 1>
Cum haec scribebam, res existimabatur in extremum
adducta discrimen. tristes enim de Bruto nostro litterae
nuntiique adferebantur. me quidem non maxime conturba-
bant. his enim exercitibus ducibusque quos habemus nullo
modo poteram diffidere, neque adsentiebar maiori parti
hominum; fidem enim consulum non condemnabam, quae
suspecta vehementer erat, desiderabam non nullis in rebus
prudentiam et celeritatem. qua si essent usi, iam pridem rem
[2publicam]2 reciperassemus. non enim ignoras quanta
momenta sint in re publica temporum et quid intersit idem
illud utrum ante an post decernatur, suscipiatur, agatur.
omnia quae severe decreta sunt hoc tumultu, si aut quo die
dixi sententiam perfecta essent et non diem ex die dilata
aut quo ex tempore suscepta sunt ut agerentur no . . .
- Name
- cic060-1253.txt
- Size
- 24.81 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~a"0474"b"060"c"Arat"y"t"
{CICERO, PHAENOMENON FRAGMENTA, ed. Jean Soubiran, Paris:Les Belles Lettres, +
1972}
~y1
A Ioue Musarum primordia.
~y
Quem neque tempestas perimet, neque longa uetustas
interimet stinguens praeclara insignia caeli.
~y
Cetera labuntur celeri caelestia motu,
cum caeloque simul noctesque diesque feruntur.
~y
Extremusque adeo duplici de cardine uertex
dicitur esse polus.
~y4"b"
Hic [est qui] terra tegitur.
~y5
Quas nostri Septem soliti uocitare Triones.
~y
Ex is altera apud Graios Cynosura uocatur,
altera dicitur esse Helice.
~y
Hac fidunt duce nocturna Phoenices in alto;
sed prior illa magis stellis distincta refulget,
et late prima confestim a nocte uidetur.
Haec uero parua est, sed nautis usus in hac est:
nam cursu interiore breui conuertitur orbe.
~y
Has inter, ueluti rapido cum gurgite flumen,
toruu' Draco serpit supter superaque reuoluens
sese, conficiensque sinus e corpore flexos.
~y
Huic non una modo caput ornans stella relucet,
uerum t . . .
- Name
- cic061-1253.txt
- Size
- 17.84 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"061"c"Facet"x"t"
{CICERO, FACETE DICTA, ed. C.F.W. Mueller, Leipzig:Teubner, 1890}
~x"te"y"t"
{1TESTIMONIA}1
~y1
{46Cic. fam. VII 32. 1}46 {45Quibus in litteris omnia mihi
periucunda fuerunt praeter illud, quod parum diligenter
possessio salinarum mearum a te procuratore defenditur;
ais enim, ut ego discesserim, omnia omnium dicta, in iis
etiam Sestiana, in me conferri. Quid? tu id pateris? non
me defendis? non resistis? Equidem sperabam ita notata
me reliquisse genera dictorum meorum, ut cognosci sua
sponte possent. Sed quoniam tanta faex est in urbe, ut
nihil sit tam $A)KU/QHRON&, quod non alicui venustum esse
videatur, pugna, si me amas, nisi acuta $A)MFIBOLI/A&, nisi
elegans $U(PERBOLH/&, nisi $PARA/GRAMMA& bellum, nisi ridicu- @1
lum $PARA\ PROSDOKI/AN&, nisi cetera, quae sunt a me in
secundo libro de oratore per Antoni personam disputata
de ridiculis, $E)/NTEXNA& et arguta adparebunt, ut sacramento
contendas mea non esse.}45
~y
{46Cic. fam. XV 21. 2 ex.}46 {45Liber ist . . .
- Name
- cic071-1253.txt
- Size
- 1.29 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"071"c"AratProgn"y"t"
{CICERO, PROGNOSTICORVM FRAGMENTA, ed. Jeab Soubiran, Paris:Les +
Belles Lettres, 1972}
~y1
Vt cum luna means Hyperionis officit orbi
stinguuntur radii caeca caligine tecti.
~y
Ast autem tenui quae candet lumine Phatne
~y
Atque etiam uentos praemonstrat saepe futuros
inflatum mare cum subito penitusque tumescit,
saxaque cana salis niueo spumata liquore
tristificas certant Neptuno reddere uoces,
aut densus stridor cum celso e uertice montis
ortus adaugescit, scopulorum saepe repulsus.
Cana fulix itidem, fugiens e gurgite ponti,
* nuntiat horribilis * clamans * instare procellas,
haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
~y
Vos quoque signa uidetis, aquai dulcis alumnae,
cum clamore paratis inanis fundere uoces
absurdoque sono fontis et stagna cietis.
Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen
et matutinis acredula uocibus instat,
uocibus instat et adsiduas iacit ore querelas,
cum primum gelidos rores aurora remittit;
fuscaque non numquam cursans per litor . . .
- Name
- cic072-1253.txt
- Size
- 30.26 KB
- Format
- Text file
- Description
- Version of the work in plain text format
~b"072"c"Tim"y"t"
{CICERO, TIMAEUS, ed. C.F.W. Mueller, Leipzig:Teubner, 1890}
~y1
Multa sunt a nobis et in Academicis conscripta
contra physicos et saepe [2cum]2 P. Nigidio Carneadeo
more et modo disputata. Fuit enim vir ille cum ce-
teris artibus, quae quidem dignae libero essent, or-
natus omnibus, tum acer investigator et diligens earum
rerum, quae a natura involutae videntur; denique sic
iudico, post illos nobiles Pythagoreos, quorum disci-
plina extincta est quodam modo, cum aliquot saecla
in Italia Sciliaque viguisset, hunc extitisse, qui illam
~y
renovaret. Qui cum me in Ciliciam proficiscentem
Ephesi expectavisset Romam ex legatione ipse decedens,
venissetque eodem Mytilenis mei salutandi et visendi
causa Cratippus, Peripateticorum omnium, quos quidem
ego audierim, meo iudicio facile princeps, perlibenter et
Nigidium vidi et cognovi Cratippum. Ac primum quidem
tempus salutationis in percontatione consumpsimus . . . .
[{48Praeter partem exordii Ciceroniani desiderantur Tima . . .