This item is
Publicly Available
and licensed under:
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)

 Files for this item

 Download all local files for this item (159.17 KB)

Icon
Name
dehomop-0582.txt
Size
153.94 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
SERMO GREGORII EPISCOPI NYSAE DE (IMAGINE) IN EA QUAE RELICTA SUNT IN EXAMERO A BEATO BASILIO SUO FRATRE. Si proprietates rerum honoras, oportet enim dicere eos qui in virtute differunt, brevis erit ut ait Salomon sermo, sicut ex rebus manifestabitur tuae virtuti comparatus, quoniam melioribus divitiis merito honorificanda est tuae sanctitatis gratia, expetit vero bonum pascha solitam caritatis munerum oblationem, quam tuae magnae sapientiae offerimus munus, videlicet homo Dei, minus quidem quam ut sit dignum tibi offerri, sed non minus quam nostra est virtus, hoc autem munus sermo est, veluti quoddam vestimentum exiguum, ex paupertate nostrae intelligentiae non sine sudore contextum. Sermonis vero materies, audax quidem multis merito esse videbitur, verumtamen non inconsequens est arbitranda, solus siquidem digne creaturas Dei intellexit. Qui secundum Deum vere creatus est, et in imagine Creatoris animam formatus communis noster Pater atque magister, qui sublimem universit . . .
Icon
Name
header0582.xml
Size
5.24 KB
Format
XML
Description
METADATA
 Download file