This item is
Publicly Available
and licensed under:
Attribution-NonCommercial-ShareAlike 3.0 Unported (CC BY-NC-SA 3.0)

 Files for this item

 Download all local files for this item (178.66 KB)

Icon
Name
header0371.xml
Size
4.66 KB
Format
XML
Description
METADATA
 Download file
Icon
Name
vegetius-0371.txt
Size
174 KB
Format
Text file
Description
Version of the work in plain text format
 Download file  Preview
 File Preview  
<A VEGETIUS RENATUS FLAVIUS> <B 1> <C 0><L 1> antiquis temporibus mos fuit bonarum artium studia mandare litteris atque in libros redacta offerre principibus, quia neque recte aliquid inchoatur, nisi post Deum faverit imperator, neque quemquam magis decet vel meliora scire vel plura quam principem, cuius doctrina omnibus potest prodesse subiectis . quod Octavianum Augustum ac bonos dehinc principes libenter habuisse frequentibus declaratur exemplis . sic regnantium testimoniis crebuit eloquentia, dum non culpatur audacia . hac ego imitatione conpulsus dum considero clementiam vestram ausibus litterarum magis ignoscere posse quam ceteros, tanto inferiorem me antiquis scriptoribus esse vix sensi licet in hoc opusculo nec verborum concinnitas sit necessaria nec acumen ingenii, sed labor diligens ac fidelis, ut, quae apud diversos historicos vel armorum disciplinam docentes dispersa et involuta celantur, pro utilitate Romana proferantur in medium . de dilectu igitur atque exercitatione t . . .