Carmen Gratulatorium Aedium Cecilianarum in aduen­tum serenissimae Reginae. 22. Sept. 1571.
Prosopopaea Theobaldensis.

Nos REGINA tui surgentia Tecta CECILLI
Priuato stamus non male structa viro.
Quae tua Maiestas quum sit dignata subire,
Digna quidem domino, Principe digna minus.
Hei, dominus moeret, quod non satis ampla patemus,
Nec tibi nec meritis ELIZABETA tuis.
Nec domini voto nos respondere dolemus,
Heu, inquit, non est iam satis ampla domus.
Sit minus ampla tibi, PRINCEPS amplissima: vestro
Sit splendore minor, sit bonitate minor,
Attamen hic vires pro tempore fudimus omnes,
Tecta, fores, aditus, cuncta reclusa patent.
Obuis VIRGO tibi placidis occurrimus vlnis,
Frons, habitus, vultus, laeta, serenus, ouans.
Haec mandata dedit dominus. Tu plura mereris,
At sors nos, PRINCEPS, plura referre vetat.
Maiestas, bonitas sunt vestro in pectore iunctae,
Illi angusta domus, huic satis ampla sumus.
Cum (que) domo dominum, cum dulci coniuge natos,
Corpora firma tibi, pectora fida damus.
Jmperio vestro parent hic omnia: summo
Linque animas Patri. Caetera tolle tibi.
Nuper & accessit nobis praeclara columna,
Hic COMES, hic Atlas OXONIENSIS adest:
Cui nostra ANNA fide iam desponsata iugali,
Grande tulit nobis alma puella decus.
Ille tibi iuuenis iuuenili robore seruit,
Seruit BVRLEIVS mente senile tibi.
Nec tu plura petis, nec nos dare plura valemus,
Oh Dominus placeat, sitibi tecta minus.
ELIZABETH faelix, beata saecula multa.
REGINA Ʋictrix, Ʋirgo viuat inclita.
‘COR VNVM ✚ VIA VNA ✚’

[blazon of William Cecil, Lord Burghley (1520-98)]

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.