VOX Sub Altari clamantis Animae, Martyrio coronatae, Jan. xxviii, MDCXCVI.

SAnguinea horrentis semper Paricida fuisse,
Innocuisque Animas eripuisse suas,
OCCISI est Animae Vox exaudita sub Ara
Haec sine Sollicito verba timore ferens;
Effuso Angliadum venis O Sanguine Regnans,
Qui Diadema Patris sceptraque, BELGA, rapis!
Sanguinis en rivos Campis Plateisque scatentes,
Rapta quibus Classis bellica nare queat!
Nunc Viduoe surda gemitus, nunc Orphanus, aure
Mittit humi repens, irrita verba sonans.
Victa jacet Pietas, aversum est Jusque retrorsum,
Corruit in Foro Justiciaeque Decus.
Vota nefanda Probis nequam damnantibus Auloe,
IƲ Parasitorum cum Grege sancta facis.
Parte Chori Procerum justa renuente supremi,
Jura malo calcas Tuque Tuique pede.
Si Consulta Patrum, si Leges Iuraque Servans
Vir bonus est, Quis Tu, qui violare Studes?
Quem petis effusum bibito, Sitibunde, cruorem,
Sanguine Te saties, Magne Tyranne, meo!
Sic Divi Herodes Joannis, Sicque Britanni,
Nominis ejusdem, sanguine pelle sitim!
Sanguine lota tamen Crucifixi & pasta triumpho,
Charior effuso est Ille cruore meo.
Sed Deus alme, precor, vocem Tu Sanguinis audi,
Quem velut in Terra fudit Iniquus aquam!
Sanguis ab ASHTONO, cui Proto-Martyris AEvi
Deterioris Honos, Vindicis aure boat;
Sanguinis O Vindex, O Tu Justissime! Iniquus
Terrarum poenas Incola quando luet?
Clamantem exaudi! citius, Sanctissime Divum,
Hostem in Sanguineum Suppliciumque jube!

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.