Omnium futurorum contingentium certissima est in Deo praescientia.

NOn lepus occurrens, non mota sub aethere pen­na,
Non siquod laevis vocibus omen inest,
Nec Praenestinae, nec quas dant carmina, sortes,
Nec dubiâ praeceps alea jacta manu,
Efficiunt, coecis ut tradere casibus orbem,
Et nova Fortunae regna videre velim;
Aut inconsulto mundum decurrere coelo,
Aut tantùm labi sydera surda putem.
Scire Deum certum est, Deus est in sortibus ipsis,
Eventúsque (urnâ dissimulante) regit.
Inde superstitio Majorum nata, per artes
Sortilegas ipsum credit adire Deum.
Et Jove clamato, (magno si credis Homero)
Casside ab Argolicâ tessera missa venit.
Ipse etiam demens Fortunae cultor, in ipsis
Casibus ignarum non putat esse Deum.
Si loculos hausit perdenti, mota fritillo
Alea, vel multâ cum cane rara Venus;
Numina compellat laesurus, & omnibus astris
Murmura pro votis invidiosa facit.
Alea quà caderet, Superos nisi scire putârit,
Sacrilegus cur sit, perdideritque nefas?
Seria jungemus tam magnis nomina rebus,
Nè sit ab exemplo causa minore minor:
Aut aliquem nervo malè dissiliente sagitta,
Aut aliquem tecto tegula lapsa necat.
Aut aliquem transtris excussum turbine saevo,
In rate vicina blanda levavit hyems.
Fertur & (Onimiùm facilis clementia Coeli)
Pheraeo Regi vulnere parta salus;
Sed Deus haec ferri, Deus haec eventa procellae,
Et quid agat jaculum, quidque ruina, videt.
Ergo leves casus, sortémque levissimus error
Fecit, & in terris nomina nata dedit.
Quod supra nubes, supráque est sydera, Fatum
Occupat, aut titulo nobiliore Deus.

Praemotio physica non praejudicat libertati creaturae.

URnam moventi Sostratus Aeaco
Ausus profanum mittere jurgium,
Vitámque tutari nocentem,
Sacrilego petit ore Coelum:
Causatus ipsum Numen, & impiis
Necessitatem criminis inditam,
Legésque nascendi, suámque
Non sine Diis animam nocentem.
Authore Fato scilicet omnibus
Vitae notatam cursibus orbitam,
Qua capta ceu saxi tenetur
Carcere Caucasei Voluntas.
Fato tyrannorum ingenium impotens,
Fato esse furum sacrilegas manus;
Suúmque peccatis, Deorum
Invidiâ, caput obligatum;
Praedone, praedonúmque satellite
Vox digna, res est digna parùm Deo;
Ligare Fato, quas beavit
Aethereâ ratione mentes.
Ergò, movendo principium, Deus
Non vincla ponit motibus, & juvat
Motas facultates agendo,
Libera quo le ageret Voluntas.
Resp. Mro Robotham Coll. Trin. Soc.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.