BREVIS DISQVISITIO, An & quomodo vulgo dicti E­vangelici Pontificios, ac no­minatim Val. Magnide A­catholicorum credendi regu­la judicium solidè atque evi­denter refutare queant.

ELEUTHEROPOLI, Typis Godfridi Philadelphi, MDCL.

APOC. XXI. 7, 8.

QUi vicerit, possidebit omnia: & ero ei Dominus, & ipse erit mihi fi­lius. Timidis autem, & incredulis, & execrabilibus, & homicidis, & scor­tatoribus, & veneficis, & idololatris, & omnibus mendacibus pars est in stagno ardenti igne & sulphure; quod est mors secunda.

APOC. XXII, 14, 15.

BEati qui servant ejus mandata, ut sit eis jus in arborem vitae, & per portas ingrediantur in urbem, foris au­tem erunt canes, & venefici, & scor­tatores, & homicidae, & idololatrae, & quisquis amat ac committit menda­cium.

BREVIS DISQVISITIO, An & quomodo vulgo dicti E­vangelici Pontificios, ac no­minatim Val. Magnide A­catholicorum credendi regu­la judicium solidè atque evi­denter refutare queant.

CAPVT I. Qui errorem refutare velit; eum nec in eodem haerere, nec vera refutatio­nis fundamenta rejicere oportet.

EORUM, quae adversus Pontificios disputantur, duo sunt praecipua, quo­ [...]um vis ad alia omnia sese porrigit. Alterum de Judice est: Alterum de Norma controversiarum fidei. Nam si obtinuerint illi, ecclesiam suam, aut Pontificem Romanum ju­dicem esse talem, cujus senten­tiam, sub aeternae damnationis poe­na, quivis sine contradictione, aut [Page 4]tergiversatione sequi teneatur; traditionesque non scriptas ad nor­mam omnino pertinere: rem om­nem confectam habebunt. Quic­quid enim in controversi [...]s particu­laribus ex sacris literis adversus illos allatum suerit: al [...]o sensu ac­cipiendum esse, Papa judice, di­cent. Qui [...]quid praeter scripturam ab ipsis doceri dixeris; Traditio­num non Scripturarum normae consentaneum esse regerent. Quo­circa, si quis vel Judicem, vel Normam controversiarum fidei non recte constituerit: is solide refutare Pontificios nequaquam poterit. Et manifestum [...]d qui­dem de illis est, qui, sive per om­nia, sive ex parte eundem cum Pontificiis Judicem, eandemque Normam statuunt. Idem tamen & de illis censendum, qui Ponti­ficiis quidem ea in re adversan­tur; at ipsi tamen in constituendo judice normaque à vero aberrant: ita quidem, ut non modo veram sententiam; sed & simul cum ista, omnia falsitatis refutandae funda­menta rejiciant. Etsi enim sim­pliciter [Page 5]non sequitur, si tua sen­tentia falsa est, m [...]am protinus veram esse (quia nimirum utraque falsa, praeterque eas alia aliqua vera esse possit). Attamen si id omnino constitutum aut conclu­sum sit: vel meam, vel tuam, nul­lamque praeterea aliam posse ve­ram esse sententiam: certe à re­motione sententiae tuae ita meam colligam, ut tu, quod respondeas, nihil invenire possis; nisi concessis p [...]aemissis complexionem absurdè negare volueris. Dum vero ita veram excludis sententiam, ut si­mul refutandae falsitatis funda­menta ejicias: qui fieri possit, ut meam tu, licet falsam, solidè re­futare sententiam queas? Totum autem il ud in i [...]s, quos Luthera­nos Calvinian [...]sque app [...]llare s [...] ­lent, deprehenditur. Nimirum insignes adeo tum de Judice, tum Norma controversiarum fidei [...]o­vent errores: ut quominus Pon­tificiis rectè respondere queant, omnino impediantur. Id quod paucis demonstrare conab [...]mur. Cumprimis verò, ut illustris cu­jusdam [Page 6]viri petitioni satisfaciamus, in Valeriani Magni Mediolanensis F. Ordinis Minorū Seraphici P. Fran­cisci, nuncupatorum Capuccinorum, de Acatholicorū credendi regula judicio, anno MDCXXVIII. Pragae à Paulo Sessio excuso, id ipsum videbi­mus: simulque vera refutationis fundamenta, bono cum Deo, osten­demus.

CAP. II. De Patribus & Doctoribus.

ET primùm rectè quidem verbis illi adversus Pontificios ne­gant, Ecclesiam, ejusque Docto­res, aut Concilia, controversiarum fidei judices esse tales, quorum sententias sequi omnes, si aeter­nam condemnationem effugere velint, obligati sint. Sed haut scio, an quod dicunt reipsa defen­dere nequeant. De Patribus, quos vocant, Conciliisque primorum seculorum ea plane produnt, quae, nisi judices omnino constituan­tur, nullo consistere modo pos­sunt. Nimirum Scripturam sa­cram [Page 7]ex illorum mente explicant. Ab illis doctrine capita repetunt. Illorum auctoritate consirmant. Neque adversus Pontificios tan­tum, sed & adversus eos dispu­tantes, qui à Patribus se dillen­tire non inficiantur, perpetuum il­lum Patrum Conciliorum (que) con­sensum perpetuò crepant. Eosque qui Patribus illis olim Conciliis­que contradixerunt, tanquam hae­reticos meritò damnatos esse cen­sent. Neque Patres propterea re­cipiunt, quia cum Scriptura con­sentiunt: sed Scripturam eo in­telligendam modo censent, qu [...]a Patres ita explicarunt. Ideoque priùs de unanimi Patrum Conci­liorumque consensu, quà de ve­ro Scripturae sensu sunt solliciti. Nec desunt, qui affirmare n [...]n dubitant, etiamsi sacrae literae il­lorum adversari sententiae manife­stè ipsis viderentur; si tamen P [...] ­tres Conciliaque secus eas in [...]cl­lexerint: malle se Patri [...]us istis Concilliisque adhaerere; quàm pri­vatum, uti vocant, suum de Scri­pturis sequi judicium. Neque il­li [Page 8]è vulgi fece sunt; sed & qui ad summum in Theologia gradum conscenderunt. Deum immorta­lem! cur à Pont [...]fic [...]orum tot dog­matis, tot Patrum Conciliorum­que comprobatis suffragils reces­serunt? Nonne in illis privatum suum de Scripuris sequuti judi­cium sunt? Et cur idem non au­dent in caeteris? Si verò Pat um Conciliorumque tanta est aucto­ritas: cur cam non sequuntur in omnibus? Et quid tandem inve­nient, quod constanter Pontificiis respondeant? Nihil nunc dicam de co, quod meritò tamen deplo­randum, quòd familiae suae auto­res, ac doctores Lutherum, Bren­tium, Chemnitium, vel Calvi­num, Bezam, Zwinglium, alios­que tanti faciant, ut vel latum ab eorum placitis unguem recedere magna ipsis sit religio. Adeo ut in dissentientes ferro, slamma, car­cere, exilio saevire non dubitent. Res nimis manifesta est, ut pro­bationis hautquaquam indigear. Hoc autem annon est, Ecclesiae, ejusque doctoribus controversias [Page 9]cum aliorum obligatione judi­candi potestatem adscribere?

CAP. III. De Spiritu sancto.

SEd praeterea alius de Judic [...] error est, isque eo ad incaut [...] seducendum accommodatior, qu [...] majorem sanctitat [...]s ac religioms habet sp [...]c [...]em. Nimi [...]um Judi­cem ipsi Spiritum sanctum statuunt. Saltem sine eo nullum cuiquam de sacris judicium concedere vo­lunt. Quo ipso ration's sanae judi­cium ante Spiritus sancti illustrati­onem plane tollitur. Quamvis prae­terea ex professo cont [...]a eam di­spurent, & nescio q [...]ibus flosculis rationem etiam sanam egregie scilicet condecorare soleant: ali­isque tanquam absurdum obj [...]cere, quòd rationi consentanea esse omnia religionis capita asserant. Hinc Monacho illi Val. Magno e­jusmodi nascitur hypothesis, ex Luther [...]norum Calvinianorumque sententia: c. l. pag. 2. pr. 3. Nullus certo ass [...]qui­tur verum sensum sacrarum lite­rarum, [Page 10]nisi interius illustratus & edo­ctus à Spiritu sancto. Haec talia qui admittunt, eos omnino ad hanc tandem devenire oportet quaestio­nem: Quinam sint illi, qui verum à Spiritu sancto sensum edocti sint? Et porrò si respondeant, singulos es­se devote orantes: quaeretur: Qui­nam sint, qui devote, uti decet, orant? Nec omnes dicere; nec certos quosdam nominare audent. Imò affirmant, quod & à Monacho annotatur: C. ll. pag. 12. pr. 1. singulos Christianos errare posse in fide. Fateantur ergo necesse est: singulos etiam posse non satis devote orare. Alioqui n. nec in fide errare possent. Hoc ipsum enim si oratione obtinerent, nec in fide er­rarent; nisi in oratione defectus esset. Nimirum si verum est, singu­lis devote orantibus Spiritum S. dari. Quid si ergo erra [...]ent? Sic enim quum existimarent, se habere Spiritum sanctum, fallerentur. Recte enim Monachus sub finem cap. 11 colligit: Quia Biblistae fa­tentur fieri posse, ut aliquis non, uti de­cet, invocet Spiritum sanctum: con­sequenter fieri potest, ut omnes ac singu­li [Page 11]desti [...]uantur Spiritu sancto, & con­sequenter discordent à sacris literis, & errent in fide. Nec quicquam valet eorum exceptio, qui singulos qui­dem errare posse fatentur; sed in praesenti; non autem perpetuò, seu finaliter. Quod p [...]aedestinatos, seu ab omni aeternitate nomina­tim, sive absolute, sive respectu ad fidem, operave futura habito, ele­ctos perire, adeoque finaliter er­rare non posse credant. Primùm enim id totum falsum est. Neque enim de ejusmodi, qualem illi vo­lunt, praedestinatione qui [...]quam est in sacris literis. Imò talia ex ea sequuntur absurda, quae cum sac is literis, & principiis natura­libus manifestò pugnant. Deinde etiams [...] verā illa essent omnia; non tollerent difficultatem. Quaero enim: unde scis te esse praedesti­natum? Ex Spiritu sancto. At un­de scis te certò habere Spiritum sanctum: quum fieri possit, ut quis in eo fallatur & erret? Quia sum praedestinatus. Praedestinati autem finaliter non errant. Quis puden­ [...]um hic non videt circulum? [Page 12]Spiritus enim sancti praesentia probatur ex praedestinatione: & rursus praedestinatio ex Spiritus sancti praesentia. Similiter: unde scis te esse electum? Quia sum ovis Christi. Unde id nosti? quia vocem Dei in Scriptura expres­sam audio. Hic duo quaero: pri­mum, unde scis in Scriptura vo­cem Dei expressam? Ex Spiritu sancto. Deinde, unde scis hunc esse Scripturae sensum? Ex Spiri­tu sancto. At unde scis te habere Spiritum sanctum? Quia [...]ravi. Unde scis te satis devotè orasse? quia sum electus. Vides ut redeas unde egressus eras. Hoc ipsum enim, te esse electum, probandum erat. Tandem, ut te electum esse constet; quia tamen aliquan [...]o e [...] ­rare electi etiam tales p [...]ssunt: qui scis te mod non etrare? Haec omnia qui consideraverit, mani­festè deprehendet, eos, qui supra dicta de Spiritu sancto ad omne de rebus credendis judicium ne­cessariò urgent: totum Monachi cap. 4. solidè refutare nullo mo­do posse. Sequitur enim istis sap­positis [Page 13]omnino, quod ille concludit: Illustrationem mentu, Cons. 2 seu divinos su­pernaturales (que) motus, quos Spiritus san­ctus excitat in mente Biblistarum prae­missa oratione consulentiū ex sacris li­teris Spiritū sanctū, esse argumentum, unde certo colligant, se doceri à Spiritu sancto verum sensum sacrarū literarū. unde enim aliàs vel Biblia contine­re verbum Dei; vel hunc esse à Spi­ritu sancto dictatum verbo [...]um sen­sum dignoscunt? Quand [...]quidem rationis à Spiritu sancto non illu­minatae judicium jam exploserunt. Hinc porrò colligitur: Cons. 3 Ergo ejus­modi motus necessario debent esse maxi­me divini, certi, & indubitati, quo sine ulla formidine erroris, v.g. quaeli­bet mul [...]rcula audeat, possit, & [...]enea­tur, sub poena mortis aete [...]ae, constan­tius credere, se certius edoctam ex sa­cris literis à Spiritu sancto, quā omnes totius Ecclesiae Christi pastores con­gregati in generali Concilio à Roma­no Pontifice approbato. Unde porrò concludit Monachus: Cons. 4 eos nimium praesumere de Spiritu S. Adde, quòd ista de Judice sententia atheismum tandem invehat. Si enim de re­bus credendis sine Spiritu sancto [Page 14]nihil recte judicare possumus: un­de constat Deum esse? Religio­nem esse? In codice biblico ver­bum Dei contineri? Hunc esse ve­rum scripturae sensum? Ex Spiri­tus S. indicio. At unde constat Spiritus sancti indicium esse ve­rum? Quia Dei Spiritus est: quia scriptura testatur. Atqui ostendere debebas Deum esse? Ejus (que) Spi­ritum vera dicere? Scripturae cre­dendum esse? Hunc esse Scriptu­rae sensum? No illud nunc repe­tam, unde constet te Spiritum S. habere? Possetne vir cordatus e­jusmodi gyris ab atheismo revo­cari? Idem etiam ex eo sequitur: quod rationis judicium sine illu­stratione Spiritus sancti [...]è rebus divinis eliminatur. Qui enim non­dum credit Deum esse, Religio­nem esse, sacris literis fidem ha­bendam esse: is utique Spiritum sanctum non habet. Ergo ejus ope dijudicare non potest. Jam si ra­tio non admittatur sine Spiritu S. nihil ille judicabit. Adeo (que) Athe­us perpetuo manebit. Et cur cum dissentientibus aut impiis de re­bus [Page 15]divinis loquuntur? Nonne ut intelligant & convertantur? At, si Spiritum sanctum non habent, ip­sis judicibus, nihil intelligunt. Fru­stra ergo loquuntur. Si habent: nec impii sunt, nec male sentiunt. Nimi [...]um, si verum est, quod ex illorum sententia Monachus ha­bet: C. l. pag. 2. pr. 5. Neminem posse discordare à ver­bo Dei, qui interius illustratur, & do­cetur à Spiritu sancto.

CAP. IV. Vera de judice sententia.

ITa (que) negandum est, nullum certo assequi verum sensum sacrarum li­terarum, nisi interius illustratus & edo­ctus sit à Spiritu sancto; statuendum­que: Rationem hominis sanam cuivis sufficere ad dijudicandum, tum ex historiis aliisque certis prin­cipiis, Cons. 7 de quibus infra nonnihil explicabimus, sacrarum literarum auctoritatem: tum ex ipsis literis sacris, earumque collatione, tum inter se, tum cum principiis di­ctis, non tantùm omnia, quae sim­pliciter ad salutem sunt necessa­ria; [Page 17]sed & multa utilia, licet non adeo necessaria. Rationis sancae e­nim judicio, quid quisque velit, quantum cujusque testimonium va­leat, quantum à vero falsove dis­cedat cognoscitur: quaecunque dubitationes profligantur, quae­cunque controversiae s [...]piuntur, non nisi rationis judicio profl [...]gan­tur & sopitu [...]tur. Rationis s [...]ae ju­dicio omnes disputationes legiti­mae instituuntur: & sua, quisq [...]is alter [...] lequ [...]ur, dijudic [...]ri cupit. Neque quisquam adferre quic­quam cont [...]a ra [...]ionem ausit, quod rationis judicio non comproba­tum ipse velit, ut manifesto appa­reat, non posse non sibi ipsis con­tradicere, qu [...]cunque sanae ratio­nis judicium oppugnatum ullo modo cunt. Quoci [...]ca necessarium omnino est, illi & sacras literas intelligendi judicandique f [...]culta­tem adscribere. Neque enim tan­ta est ubique sacrarum literarum obscuritas. Quid? adeo clara quaedam sunt, ut à quovis audien­te aut legente protinus intelligan­tur. Obscuriorum autem loco­ [...]um [Page 17]explicatio non est omnibus necessa [...]ia. Quòd si quis tamen se­rio quae [...]t; Spiritus sancti ope in­vestigabit. Et hoc ipsum quod in­telligit, an à Spiritu sancto neene sit, nonnisi rationis sanae judicio constare potest. Neque enim do­num illud Spiritus sancti ratio­num tollit; sed attollit, & illu­strat, ut quod per se vel non pote­rat (quemad nodum in qui [...]usdam lo [...]is Scripturae obscurioribus e­nodandis apparet) vel non sine difficultate po [...]erat, id [...] ope possit, aut facilius possi [...]. N [...]m medium usurpat Spi [...]itus sanctus ad operationes perfic endas illud q [...]od in nobis invenit operationi­bus istis accommodatum. Quem­admod [...]m ad videndum oculum, ad audiendum aurem m [...]am ad­hibet: ita ad intelligendum, & judicandum, certè ratione mea, unico scilicet intelligend [...] judi­candique instrumento, [...]titur, Prae­terea quemadmodum quisque e­tiam sacra oculis legere, au [...]ibusque audire po [...]est, sine Spiritus sancti interiore ope, aut peculiari ocu­lorum [Page 18]auriumque illustratione: ita non minus intelligere judicareque eadem sacra licet rationis sanae be­neficio, etiamsi nondum accesserit Sp [...]r [...]tus sancti illustratio. Praeser­tim in iis, quae ad salutem simpli­citer sunt necessaria. Hoc ergo const tuto sundamento, totum Monachi cap 4. cujus summam paulo ante vidimus, corruit. Ne­que enim dici potest, quod ille consequentia tertia & quarta ha­bet: nimium quemque de se prae­sumere, si ex stimet, se rationis suae judicio melius, quàm tot Pa­tres in Concilio congregati, Scri­pturas intelligere. Nihil enim in eo absurdi est. Eo, quod ratione patres illi, religione an supersti­tione ducti, haut dixerim, judi­candi partes denegarint: neque ejus sententiam in istis, quemad­modum existimabant, mysteriis audire sustinuerint. Aliàs si uti ra­tione voluissent, facilius tot docti Scripturas intellexissent, quàm pauci plebei. Ne (que) sequitur, quod Monachus, capite v. potissimum supponit: nullam fore certitudi­nem, [Page 19]nullamque Ecclesiam. Quod singuli diversam secuturi sint sen­tentiam, si suum quisque sequere­tur judicium. Vbi enim sana ratio judicat, ibi id metuendum non est. Vide Philosophiam, vide ar­tes reliquas omnes. In illis om­nium confessione ratio judicat. Et annon certitudo est aliqua? An nondum cer [...]us es: utrum bis duo siot quatuor? An trianguli eres anguli sint aequales duobus rectis? An causa prior effecto? An totum par [...]e majus? An rejectis speciebus omnibus tollatur ge­nus? An posito genere aliqua po­natur species? An calceus pedi, pileus capiti aptandus sit? Nega sodes. At rationis judicio ista con­stant. Ejusdem etiam beneficio multi idem statuent, ut exemplis è Philosophia attibusque desum­tis manifeste docetur. Quidni idem de divinis dicemus? Erit ergo Ecclesia, erit & certitudo sufficiens. Nam & suos illa gra­dus habet: nec de singulis est ne­cessarin. Quin imò saepe dubitatio, studii & sapientiae initium & cau­sa [Page 20]est. Istis ergo admissis: totum caput quintum Monachi corruit. In eo enim ejusmodi incertitudi­nent, diversi [...]atem, confusionem­que per septem consequentias col­ligere volui [...]. Quas an Lutherani Calvinian [...] (que) salvis suis hypothesi­bus, nost [...]aque rejecta sententia refutare solidè possint, ipsi vide­rint. Nobis nihil obstare jam o­stendimus. Superest, ut Pontifi­ciorum de judice sententiam con­sistere non posse paucis docea­mus. Id autem ex eo facile appa­ret, quod ad atheismum, si quis v [...]m ejus penitus inspiciat, nec a­liis fulciatur fundamentis, omni­no perducat. In circulum enim abit, & contradictionis gladio se­ipsum conficit. Quaero enim: unde constet Deum esse [...]. religionem esse? Biblia De [...] verbum contine­re? hu [...]cque verum verbi Dei sensum esse? Ex Pontificis Ro­mani judicio; vel Ecclesiae Con­ciliorum (que) à Pontifice approba­torum. At unde constat Ecclesiae, Conciliis, Pontifici Romano cre­dendum esse? Quia Spiritu Chri­sti [Page 21]reguntur, ne errent? At unde constat esse aliquem Christum? Quis ille sit? Spiritui ejus creden­dum esse? Pontificemque Roma­num hoc Spiritu esse praeditum? Ex testimonio sacrae Scripturae. At unde constat Scripturae illi cre­dendum? Quia est verbum ipsius Dei. At jam ante quaesivi: unde constet Deum esse? ejusque ver­bum Scripturis illis contineri? Quid quaeris? Jam ante respondi, ex Romani Pont [...]ficis judicio. An porro molestus eris. Nol [...] irasci, bone vir. Annon vides quàm tur­piter in circulo oberres? adeoque tibi ipsi contradicas? Idem enim per idem probas. Et hac ratione idem seipso, suique ipsius respectu noti [...]s & ignotius: id est, vera falsa, falsaque vera dicis. Ita jam & isto modo vel Atheos conver­te; vel ad atheismum prolabentes retine. At si nobiscum rationi sa­nae judicium deferas: expedita omnia fuerint. Constabit Deum esse, eumque religione colendum. Constabit litera [...]um sacrarum au­ctoritas. Constabit etiam utrum [Page 22]Pontificia vera sit Ecclesia? utrum Pontifex errare nesciat? utrum Christi vicarius; an adversarius sit?

CAP. V. De Traditionibus.

SEd jam alterum errorum ge­nus videamus, quod circa nor­mam controversiarum fidei ver­satur: estque iterum duplex. Nam primùm verbis quidem rectè re­jiciunt Traditiones non scriptas, quas Pontificii Normae assuunt: solumque Dei verbum sac [...]is lite­ris comprehensum sufficere di­cunt. A [...], si religionis ipsorum in­sp [...]cias capita, quae illi ad salutem omnino arbitrantur necessaria: haut scias, an id constanter de­fendere, id est, an Traditiones non scriptas excludere penitus nequeant. Ejusmodi enim [...]o [...]ent unà cum Pontificiis dogmata, quae nec sacris literis, nec principiis naturalibus comprobari possunt: quid? quae utrisque repugnant. Id quod de posterioribus, de princi­piis nempe Philosophicis plenique [Page 23]eorum ipsi fatentur. Ide [...]que etiam ea à norma controversiarum fidei excludunt, tanquam ad scientiam; non ad fidem pertineant. De sacris autem literis illi manifestum eva­det, qui modo eas libero animo consideraverit, & cum ipsorum dogmatis contulerit. Deprehen­det enim omnia illa Scripturae di­cta, quae pro asserenda illi senten­tia sua producunt, alio accipienda esse sensu, quàm illi volunt, eo­ [...]umque sententia postulat, saltem alio intelligi modo posse. Inde autem statim sequitur, [...] ipsorum explicationem non esse necessa­riam: adeoque argumentationem minus, quàm debebat, firmam esse. Atque hic non abs re futu­rum arbitror, si id paulò fusius ex­plicetur, quod quàm plurimis, etiam doctissimis viris obstare vi­deo, quominus id, quod res est, in disputationibus, aut examine controversiarum cernant. Nimi­rum accurate observandum est: aliam esse concludendi rationem Opponentis, seu Argumentantis peculiariter dicti; aliam Respon­dentis, [Page 24]Ille complexionem suam thesi Respondentis opponit. Hic non thesin suam concludit, quod multi existimant; neque conclu­sioni Opponentis, si quidem ratio­ne negationis allata argumente­tur, ista argumentatione sua con­tradicit; sed praemissa [...]um alteri. Jam enim satis notum est, praete­rita & forma, & antecedente u­traque Syllogismi parte, inepte conclusionem negari. Eum autem revera negaret Respondens, si, quemadmodum existimatur, non praemissis, sed Conclusioni Oppo­nentis sua Conclusione contradi­ceret. Hoc qui observaverit, fa­cile intelliget, ad ejusmodi argu­mentationem: Christus est media­tor. Ergo poenas p [...]ccatorum no­stri loco sustinuit: [...]ectè respon­deri: posse quenquam mediatorem esse, etiamsi non sustineat poenas alterius loco: idque Mosis exem­plo doceri. Tum enim non ita concludit Respondens, quemad­modum concludentem sacere so­lent: Potest mediator esse etiam si poenam non sustineat. Ergo non [Page 25]sustinuit poenam. Vel: Moses non sustinuit aliorum poenam, ergo nec Christus. Hoc enim esset in [...] ­ptè conclusionem opponentis ne­gare. I [...]a ergo concludit: Potest aliquis esse mediato [...], qui poenam alterius loco non sustinet: ut Mo­ses. Ergo necesse non est, omnem eum, qui mediator n [...]ster est, poe­nam peccatorum nostrorum susti­nere. Hoc enim modo opponen­tis prima, seu major propositio negatur, eique contradicitur Inde autem patet, quum falsa sit prae­missarum altera, opponentem ni­hil solidi posse concludere. Dein­de & hoc animadvertendum est, quod immeritò ille respondendi modus vapulet, quo dicitur: se­cus intelligi verba posse, quàm ab opponente explicantur. Neque e­nim ita respondens concludit: possunt aliter intelligi; ergo de­bent. Satis ineptè. Sed & [...]udita­tem illi suam produnt, qui ita re­solvunt. Ita ergo concludit: pos­sunt aliter, nimirum commodè, sine torsione & absurditate intel­ligi: Ergo non est necesse ita ac­cipi, [Page 26]quemadmodum opponens voluit. Ejusmodi autem collectio pro respondente legitima est. Of­ficium enim ejus est, negare alte­ram antecedentis Syllogismi op­positi partem. At qui nega [...], con­tradicit: & [...]rursus qui contradi­cit, negat. Hinc universalis enun­ciatio, allata etiam instantia sin­gulari, negatur. F [...]t enim contra­dictio [...] Omnis, &, non omnis. Ita (que) quum opponens verba Scri­pturae affert pro sententia sua, eam necessariò suam continere vult sententiam. Certe velle debet. Alioqui nihil concludet. Necessa­rium autem dico, non quod con­ringent [...]ae, sed quod falsi [...]ati, aut probabilitati quidam non satis validae oppositum est. Itaque ne­cessariò idem hic est, quod omni­no & verissimè, ita, ut contradi­ctoria plane falsa [...]sit. Hu [...]c ergo necessario contrad citur rectè per non necessatium. Necessarium autem est, quod non potest esse aliter. Ergo, quod potest aliter esse, est non necessarium. Quocirca, si re­spondens dixerit, posse aliter verba [Page 27]accipi: recte contradicit oppo­nentis enunciationi, quae poneba­tur necessaria. Atque h [...]c ratione suo satisfecit officio. Si enim con­tradictoria haec vera est; falsa uti­que erit illa opponentis, cui con­tradicitur, enunciatio. Et porro si ea falsa est; nihil ex ea concludi legitimè potest. Haec prolixius propterea monenda fuerunt; quòd plurimis harum rerum ignoran­tia, aut neglectus obstet, quomi­nus intelligant, illam, quam de multis doctrinae Christianae capi­tibus fovent, sententiam nequa­quam ex sacris probari literis posse. Intelligent autem nullo negotio, simul ac alium verborum scriptu­tae sensum non absurdum esse posse an madverterint. Neque porrò difficile fuerit cognoscere, multa ipsis etiam sacris literis repugna­re, quae ipsi existimant necessaria religionis capita. Salter [...] dogma de tribus in unica divina essentia personis examinetur: de aeterna, & perpetuò durante fil [...] Dei ex essentia Patris generatione: de incarnatione; de hypostatica unio­ne: [Page 28]de Christi meritoria loco no­stri Deo Patri praestita satisfactio­ne▪ de peccato originis; de pae­dobaptismo; & quis enumeret omnia? Quod si e [...]go haec talia nec ex sacris literis, nec ex prin­cipiis philosophicis defendi pos­sunt: & tamen sunt, ut illi volunt, ad salutem necessaria: qui tandem possunt Traditiones non script [...]s rejicere? qui Pontificios refutare queunt? Dicant solas sacras literas sufficere, ut Traditionibus non sit opus; stacim audient: Trinitatem, paedobaptismum, & similia ex so­lis sacris literis probari, ac defen­di non posse: Ergo solae sacrae li­terae non sufficiunt: Ergo aliquid credendum, quod non nisi Tra­ditionibus non scriptis probari potest. Admissis autem in uno at­que altero Traditionibus istis; ni­hil tam absurdum erit, quod ea­rum auctoritate defendi nequea [...]. Nulla enim causla est, cur in illis valere, in istis non debeant. Prae­sertim si illa non minus absurda, quam ista rationi esse appareant; nec magis illa, quàm ista sacris li­teris [Page 29]aut Philosophiae sint consen­tanea. Cujusmod esse ea, quaedixi­mꝰ, inspicienti saltem eorum libro [...] qui ista oppugnarunt, manifestum erit. Ne (que) obstat, quod Pontificii talia ex ipsa Scriptura sacra pro­bare soleant. Nam non ideo id faciunt, quòd fine Traditionibus non scriptis ex solis sacris literis illa defendi posse ex [...]stiment; sed qu [...]d & Scripturae ipsius auctorita­tem, & talem Scripturae sensum non nisi Traditionum, & Ecclesiae auctoritate, rata & indubitata sup­ponant. Q [...]icquid ergo ex Scri­pturis illi probare videantur; in Traditiones tamen resolvitur. Hinc non veriti sunt quidam ma­nifestè fat [...]ri, non nisi Traditioni­bus illa defendi posse. Quemad­modum in Hosio, Wujeko, V [...]ga, Pos­sevino, iisque qui colloquio Ratis­bonensi interfuerunt, Gretsero, & Tannero videre est. Patet ergo Lu­theranos & Calvinianos, quamdi [...] Trinitatem illam, Paedobaptis­mum, Incarnationem, hypostati­cam unionem, aliaque similia ad salutem creditu necessaria dixe­rint, [Page 30]non posse negare traditioni­bus non scriptis opus esse: nec as­serere sacras literas sine illis suf­ficere. Hoc vero si sit: Jam c [...]ivis manif stum esteos sol dè Pontifi­cios nequaquam refutare posle.

CAP. VI. De principiis Philosophicis.

DEinde in eo etiam non levi­ter peccant, quod ita solas sacras literas pro norma fidei po­nant, ut principia veritatis, sive natura nota, sive è rerum aliarum consideratione deducta, philoso­phica vocant, inde excludant. So­lent enim alios vehementer eo nomine reprehendere, quòd Theo­logica ad principia philosophica exigant. Theologiamque istorum Philosophicam, Metaphysicam, Physicam, Mathematicam, ratio­nalem, humanam ea de causa con­temtim appellare non dubitant. Hinc nata Monacho ex Luthera­norum, Calvinianorum (que) mente hy­pothesis: Non est alia raiio certe cogno­scendi veritatem in materia fidei, quam [Page 31]praemissa oratione consulere Spiritū san­ctum exsacru literis. Eo autem posi­to; quid [...]nvenient, quod constanter cap [...]ti 3 Monach, reponant? cumpri­mis vero consequentiis septem pri­oribus? Cons. 1. 2. Colligit enim ex illa hypo­thesi; neminem quicquam credere, quod ad divina attinet, posse, nisi ex sacris li­teris ipse hauserit. Quid enim si aliis credendo falleretur? Et porre: Cons. 3 Eos qui propter aetatem, aut propter defectū sacri Codicis, non sciunt, vel eis non va­cat legere sacra Biblia, non posse veram babere fidem. Ru [...]sus: Cons. 4. 5. Nullum Christia­num posse certo scire, illos libros, qui in Bibliis continentur, esse à Spiritu sancto dictatos, nisi de hac quaestione praemissa oratione, consulat Spiritum sanctum: ex iisdē libris, qui continentur in Bibliis & revocantur in dubiū, sintne à Spiritu sā ­cto, ne [...]ne. Conciliis enim & Patribus non audebit credere. Principia phi­losophica sunt exp [...]osa. Quid ergo a­liud restat? Hinc porro concludit: Cons. 6 Ergo singuli Christianorū sub poena mor­tis aeternae tenentur praemissa oratione & consulto Spiritu sancto hanc maxi­mam quaestionem determinare: adeo­que perlegere omnes ac singulos [Page 32]libros utrius (que) Testamenti, diversas (que) editiones Bibliorum, versiones (que) ah He­braico ac Graeco idiomate in Latinum, Germanicū ac Rohemicū accuratissi­me disquirere, Cons. 7 & ad invicem collatio­nare, ac tandem definire de canone li­bro um sacrorum, de versione & editi­one em [...]ndatissima, ut ex illa depro­mant Biblistae omnes fidei articulos. Id (que) Cons. 10 non viri tantum, sed & mulie­res, adolescentes, docti pariter & in­docti, cujusvis sint conditionis, tenen­tur facere, sub poena aetornae damnatio­nis. Quis autem ea impossibilia & absurda esse non videt? Et tamen è Lutherano [...]um Calvinianorum­que sententia, qua ita sacra Scri­ptura sola controversiarum nor­ma dicitur, ut philosoph [...]ca, quae vocant, excludantur principia, ea omnia colliguntur. Quid quod & Gentilismus inde non obscure sequatur? Quaero enim unde con­stet religionis Christianae veritas? Ex sola Scriptura. At unde con­stat Scripturae esse credendum? Quia est Dei verbum. Vnde istud nost [...]? Quia Scriptura dicit. At jam ante quaerebatur unde ille [Page 33]tanta auctoritas ut ei merito creda­tur. Qui potest homo cordatus, nisi firmiora argumenta habeat, Chri­stianam religionem non abominari, vel si recepisset, non abjicere?

CAP. VII. Vera de Norma sententia.

ITa (que) negandum est, non esse aliam rationem certo cognoscendi veritatem in materia fidei, quam praemissa orati­one consulere Spiritum sanctum ex sa­cris literis. Statuendumque: Sacras literas omnino normam esse con­troversiarum fidei. Et hactenus quidem solas: quatenus Tradi­tiones non scriptae, quocun (que) tan­dem nomine veniant, penitus ex­cluduntur. Caeterum ad sacrarum literarum auctoritatem & genu­inam mentem dignoscendam, prin­cipia etiam illa, quae philosophica appellant, advocanda esse. Non quòd quemvis velimus esse Phi­losophum; sed quòd illis docti philosophicas disciplinas sive su­perstruant, sive constituant: quae rudibus etiam vel natura vel ob­servatione [Page 34]sunt cognita. Saltem in particularibus; [...]cet illi genera­lia inde exstruere nesciant axio­mata. Aut in genere; licet quae in diversis speciebus eorum diffe­rentia sit, ignorent. Docti alia in natura rerum omnium fundata esse dicunt. Qualia sunt Metaphysica: Effectum causa posterius: Totum parte majus: Quodlibet est, aut non est; aliaque similia. Sic & Lo­gica: Ab universali ad particula­re valet consequentia. Alia Phy­sica vocant: ut, oculus videndi, auris audiendi, ratio intelligendi instrumentum est. Alia Mathe­matica: ut, unum non esse tria. Alia ad honesti, inhonestique ra­tionem pertinent: qualia sunt Ethi­ca, Politica, Oeconomica. Alia denique aliorum nituntur testi­monio: ut fides, tum historiis, tum viris honestis & gravibus etiam communiter habita. Haec & simi­lia, quae nemini sano ignota sunt, statuendum est, esse fundamenta cognitionis nostrae, quoad aucto­ritatem sacrarum literarum, & quoad verum ea [...]um sensum. Quare [Page 35]qui istis, sive naturali inge [...]ii bo­nitate, sive experientia vel medio­criter instructus est: is & ipsas Scripturas, ex istis principiis, sa­cras esse cognoscet: & quae ad sa­lutem sunt necessaria ex Scriptu­ris nullo negotio dijudicabit. Mo­do diligentiam adhibeat, & ab affectibus ac praejudicatis opinio­nibus sibi imponi minime patia­tur. Maxime vero, si & Spiritus sancti donum à Deo petat. Quid quod principiorum istorum op [...] etiam is, qui sacras literas vel le­gere non potest, vel nunquam vi­dit, vel exstare nescit: modò ab alio aliquo summam religionis Christianae audiat; tantum discere possit, quantum ei ad salutem sit necessarium? Neque enim admit­tendum est quod Monachus ex adversariorum suorum mente sup­ponit: C. l. pag. 2. pr. 4. Omnibus ac singulis in negotio fidei indubitanter credendum esse, quod non discordent à verbo Dei. Primùm e­nim alia sunt necessaria, alia tantum utilia. Et rursus, alia magis, alia minus. Itemque alia simpliciter, seu omnibus ad salutem necessa­ria [Page 36]vel utilia; alia secundum quid, seu quibusdam ad alios erudien­dos. Atque hinc cap [...]tis 3, conseq. 7. 8. 9. 10. 11. corruunt. In illis enim singula singulis necessaria es­se ponitur. Quod falsum esse dixi­mus. Deinde fidei certitudo suos habet gradus. Quemadmodum librae [...]anx altera extra aequilibrium est, non tantum si perpendiculari­ter ad horizontem depressa sit; verum etiam si in intermediis, in­tra horizonti parallelam, e [...]que p [...]pendicularem lineam versetur spatiis. Et quem [...]dmodum à So­le illuminatu [...] rellus, ut videre quidvis clare possis, non tantum quando in ipso meridie altissimus est; verum et [...]am quando [...]on ita pridem ortus est: adeoque quam­diu paulò supra ortus occasusque puncta cernitur. Atpue hinc patet quid sentiendum sit de Monachi postulato capitis 2, Pag. 13. Cap. 4. pag. 15. prop. 5; Fides Christiana excludit omnem dubitatio­nem, sed est certa & infallibilis. Et huc referri potesl, quod supra de certi­ [...]udine diximus. Apparet etiam que loco capitis 3 consequentia prima [Page 37]Monachi hab [...]nda sit: nullum, nem­pe, Christianorum debere in mato ia fidei ull [...] hominum, ullisve Conciliis credere. Tandemque totum hinc caput 3 Monachi nullo negotio refutabi­tur. N [...]que enim ex Conciliorum, Patrum, aut Tr [...]ditionum non scri­ptarum auctoritate, quod ille pu­tat, sacrae scripturae consta [...] canon; sed ex principiis istis quae ante paucis attigimus. Ne (que) qu [...]quam inde absurdi sequitur; quum ex adverso Pont [...]ficiorum de Nor­ma sententia, ut alia absurda, ita & atheismum secum trahat. Si enim quemadmodum de se Monachus dicit non procul à fine libelli, ha­ctenus non credidit sac [...]am esse scriptu­ram, nisi commotus auctoritate Eccle­siae; quaeso, unde tibi constat de auctoritate Ecclesiae? An ex Scri­ptura? At de ea jam a [...]te quaere­batur. Sit qui nec Scripturae cre­dit, nec Ecclesiae auctoritatem ad­mittit: quid illi facias? Nisi ad nostrum confugias medium, fru­stra laborave is; nec ab atheismo retrahere quenquam poteris. An­tequam hinc abeamus, duae p [...]ius [Page 38]subvertendae sunt hypotheses, qui­bus Monachus suas quasdam su­perstruxit consequentias. Prior est: quod non possit esse Christianus, vel Ec­clesiae verae membrum, qui in errore ali­quo haeret: utut non ex pravitate ejus id fiat; sed ex ignorantia aut infirmi­tate: neque in re tali, quae ipsum sal [...] ­tis fundamentum concernit. Hoe au­tem falsum esse cum multis aliis; [...]um imprimis, Act. 11, & Rom. 14, osten­ditu [...]. Illic [...]enim erant, q [...]i genti­bus praedicari Evangelium aegrè fe­rebant: hic infirmos ferre jubemur ab Apostolo. Ista ergo hypothesi de­structa, quicquid cap. 5, cons. 1; & cap. 6, conseq. 3, 4, Monachus disputat, plane corruit. Posterior ejus hyp [...]thesis est: quod absurdum sit hodieque inquirere, verumne an fal­sum sit, quod olim à Conciliis damna­tum est. At hoc ipsum minime ab­surdum censeri de bet: quum etiam quod bonum & rectum fuit aliquan­do in conciliis, damnatum esse lega­mus. Quemadmodum de omni­bus illis quae à Pontifice Romano approbata non sunt, ipsi pronun­ciant Pontificii. Nulla autem cau­sa [Page 39]est, cur non idem in reliquis fie­ri poruisse statuendum si [...]. Modò ne id quod in controversia est, an sci­licet Pontifex infallibilis contro­versiarum judex sit, tanquam cer­tum supponatur; sed rationi sanae ad normam indubitatorum veri­tatis principiorum liberum per­mittatur judicium. Itaque & cap. 6, cons. 1, 2, planè pereunt. Ne (que) tamen necesse est in omnia singu­los inquirere: Simplicioribus suf­ficiunt necessaria; quae & pauca sunt & cognitu facilia. Neque de haereticorum nominibus aut [...]men­te multum laborandum. Sufficit si rem ipsam veram aut falsam es­se cognoveris.

CAP. VIII. An mortui propriè vivant?

A Dhuc in genere vidimus eos qui Lutherum Calvinumque sequuntur in religione duces, non posse solidè refutare Pontificios. Jam si ad particularia descenden­dum esset, ingens se nobis offer­ret excu [...]rendi c [...]mpus. Verùm [Page 40]ne constituros brevitatis tetminos transiliamus, paucissima paucis tan­tum delibabimus. Ostendemus autem primùm; eos fundamenta vel suppeditare, vel conservare gra­vissimorum errorum qui vigent apud Pontificios. Deinde talia cos docere, quae immeritò non adversus Pontificios tantum; sed & adversus ipsissi nam religionis Christianae animam, veram nem­pe p [...]e [...]atem defenduntur. Et ad prius quidem genus pertinet, quod mortuos vive [...]e sta [...]unt. Absur­dum videbitur. Et certe res ab­surdissima est. Attamen illi cre­dunt. Existimant enim animas hominum, eo ipso momento, quo per mortem a corporibus sepa­rantur, deferri vel ad coelum, ibi­que gaudium sentire coeleste, & omnibus perfrui bonis, quae Deus fuis pollicitus est; vel ad infernum, ibique torqueri & cruciari igni il­lo inextinguibili. Idque, uti di­ctum, animabus solis à corpori­bus separatis tribuunt, eriam ante ipsorum hominum resurr [...]ctionem: Id est, dum adhuc sunt mortui. [Page 41]Illa autem contingere non possunt nisi vivent [...]. Quod enim non vi­vit, id neque sentit, adeoque nec voluptate fruitur, nec dolorem p [...]titur. Credunt ergo reipsa mor­tuos vivere. Eo nimirum modo, quo Petrum, Paulum, alios (que) de­mortu [...] in coelis vivere asserunt. Hoc a [...]tem fundamentum est non tantum Purgatorii, sed & nefandae istius [...]dololatriae, quae in sancto [...]um demortuorum invoca [...]ione apud Pon­tificios cernitur. Tolle illud; & istis nullus erit locus. Quo [...]sum pur­gat [...]rius ignis, si animae à corpo­ribus separatae nihil sentiant? Q [...]orsum preces ad Mariam, Pe­trum, Paulum, aliosque demor­tuos, si nec preces audire, nec pro te intercedere queant? Contra si illud admittas, haud facilè san­ctorum invocationem evertes. E [...]si verò [...]es per se talis sit, quae cuivis absurda videri mereatur; videbi­mus tamen annon in Scripturis ejus habeatur contrarium. Offert autem exemplo [...]ese Christi argu­mentatio illa, qua probat futuram mortuorum resurrectionem, ex eo, quod [Page 42]Deus sil Deus Abrahami,Matth. XXIII. 31.32.Isaaci, & Ja­cobi: non sit autem Deus mortuorum, sed viventium [...] unde concludit eos Deo vivere, id est, à Deo in vitam revocatum iri, ut [...]s se Deum eorum seu benefactorem illis exhibere possit. Haec argumentatio fallax omnino esse [...], si etiam antequam resurgerent, gaudium coeleste per­ciperent. Tem enim Deus ipso­rum Deus seu benefactor esset, nempe secundum animas, etiamsi nunquam resurgerent corpora. Si­militer fallax Pauli Apostoli argu­mentatio esset, qua probat resurre­ctionem mortuorum ex co: 1. Cor. xv. 30.31.32. quia a­lioqui, qui in Christum credunt frustra periclitarentur omnibus horis, frustra tot calamitates propter Christum susti­nerent: quod suo ipsius exemplo doeet. Deinde, quia alioqui sa­tius sit illius Epicuri de grege porci cantilenam concinere: Eda­mus & bibamus, cras enim morimur. Summa, Christiani hominum om­nium essent miserrimi. Certe hoc falsum esset, si pii statim à morte secundum animas coelesti frue­rentur faelicitate; impiique crucia­tum [Page 43]sentirent. Non frustra enim illi calamitaces tolerarent; nec im­pune isti voluptates carnis secta­rentur. Essentque pii impiis longe faeliciores, etiamsi corpora ipso­rum nunquam resuscitarentur. Quum verò longe absurdissimum sit dicere, Christum Apostolum (que) ma [...] argumentatos furs [...]e: an pa­rum [...]quet fa [...]sum id esse dogma quo stante Christo Apostoloque tanta absurditas adscribenda es­set? Deinde, 1. Pet. 1.5. cur Petrus salutem ani­marum in ultimum tempus; cur Pau­lus coronam [...]ustitiae in illum diem ju­dicii rejiceret? [...]ui bono judicium institueretur? Qui de piis V.F. Heb. XI. 40. dici p [...]sset, cos non acc [...]pisse promissionem: Deo pro nobis aliquid melius providen­te, ne sine nobis consummarentur? si cu­jus (que) anima statim à morte etiam sine corpore coelestem sentiret foe­licitatem? Sed & rei ipsius natura id falsum esse docet. Nonne vivere, mori, sentire, audire, agere sunt hominis totius, seu compositi ex anima & corpore? Nonne cor­pus animae insttumentum est, sine quo illa functiones suas exequi [Page 44]minimè potest? Vt opifex artem operandi novit quidem; sed nisi instrumenta ad manus sint, effe­ctum producere nequit. Clauda­tur oculus, non videbit anima; ut­ut vis vidend [...]nequaquam e [...] adem­ta sit. Simul atque enim instru­mentum reddideris; protinus ho­mo videbit. Itaque animae à cor­poribus separatae nec mo [...]uae sunt, nec vivunt, adeoque neque gau­dium, neque dolorem sentiunt. Ea enim totius sunt compositi. Scriptura autem dicit, mortu [...]s non esse: Spiritum redire ad eum qui dedit: & de pio um spiriti­bus, eos in manu Deresse. At in resurrectione cum corporibus jun­gentur. Et tum nactae instrumenta operationes suas exercent.

CAP. IX. An Christus in coelo carnem & san­guinem adhuc habeat.

PRaeterea, quis est qui non ve­hementer ab isto Transsubstantia­tionis commento abhorreat? Quo panis in ipsam Christi carnem, vi­num (que) [Page 45]in sangumem commutari cr [...]di [...]ur. Quis est, qui idolola­tr cum missae spectaculum non fu­g [...]at? quo panis adoratur, quo sa­cerdos creare suum creatorem dicitur. At istis non segniter mi­litat Lutheranorum oralis manduca­tio, & consubstantiatio; qua in, cum, & sub pane & v [...]no carnem & san­guinem Christ [...] reipsa adesse sta­tuunt. Minus quidem; attamen aliquantum sust [...] Calvinian orum commestio ipsius substantiae carnis & sanguinis Christ [...]. Etsienim spi­ritualem illam-appellent, fideque fieri dicant: inane tamen id est effugium. Neque en [...]m explicari, ipsis fatentibus, ulla ratione po­test, quomodo fides carnis sangui­nisque substantiam percipere, sibi­que applicare possit. Credere pos­sum esse substantiam aliquam. Sed hoc aliud est, quàm fide percipe­re ipsam substantiam. Hoc enim explicari potest facile; at illud, ut ipsi fatentur, minime. Itaque si revera comedunt substantiam car­nis sanguinisque Christi, à Luthe­ranorum orali manducatione pa­rum [Page 46]aberunt. utut forte non in, cum & sub; sed vel per, vel supra, vel infra, vel circa, vel alio modo extra panem vinum (que) percipiant. Maximi verò momenti est, in quo consentiunt pariter omnes, quod Christum in coelo existentem ho­dieque carnem & sanguinem ha­bere credant. Quod si quis neget: totum illud Missae & Transsub­stantiationis aedificium penitus cor­ruit. Et est tanti, u [...] propterea etiam oralem & realem suam sub­stan [...]ae carnis & sanguinis Christi comestionem abjic [...]ant. Falsum autem id esse, adeoque meritò ne­gandum, quod Christus etiam in coelo hodieque existens carnem & sanguinem habeat: vel ex eo ma­nifestum est, quod Apostolus ex­presse dicit: Hoc autem dico, Fratres, quod caro & sanguis regnum Dei hae­reditare non possunt. 1. Cor. XV. 50. Quia vero Chri­stus regnum Dei haereditavit; an parum liquet carnem eum & san­guinem nunc non habere? Nec est, quod quisquam excipiat carnis sanguinisque vocibus, non ipsam car­neam substantiam; sed mores car­nales [Page 47]denotari. Primum enim o­stendi nullo Scripturae loco po­test, voces illas conjunctim posi­tas carnem & sanguinem significare carnales mores. Mat. XVI. 17. Gal. 1.16. Eph. VI. 12. Nam tribus tan­tum in locis, praeter eum, de quo modo controversamur in univer­so N. F. habentur. Et ubique in­firmitatem humanam aut aliquid simile, quod ex substantia carnis & sanguin [...]s provenit, aut illi sua natura adhaere, denotare potest. Deinde quod ipsa carnis sangui­nisque substantia hic intelligatur, patet, tum ex continuò adjectis Apostoli verbis, tum ex universa ejus disputatione, cujus verba illa pars sunt. Subjungit Apostolus statim: ne (que) corruptio incorruptibilita­tem haereditat. Nimirum rationem reddens, quare de carne & san­guine ista affirmasset: scilicet quia corruptibilis sit; non possit autem, nisi incorruptible, coelum haeredi­tare. Quum autem non moribus, sed substantiae carnis sanguin sque competat esse corruptibile: ma­nifestum est, de substantia ipsa hic sermonem esse. Idem & dis­putatio [Page 48]tota ostendit. Hujus enim scopus est: docere alia habi uros in resurrectione homines corpo­ra, quàm qualia hic habent. Pro­baverat enim Apostolus multis argumentis fu [...]uram mortuo [...]um resurrectionem. Idque usque ad finem versus 34. Inde postea in­cipit removere objectionem ejus­modi: Quia co [...]pora homi [...]um demortuorum intercunt, & cor­rumpuntur, ideo non resurgent homines. Qualia enim haberent corpora? Respondet autem: id non obstare. Docerque habituros corpora ab illis quae corrupta sint diversa. Id (que) similibus quibusdam declarat. Et porrò à versu 42. deinceps ostendit, qua in re di­versitas illa corporum consistat. Nimitum non in moribus, sed in ipsa substantia: aut iis qualitati­bus, quae ipsius substantiae diversi­tatem inferant. Quod quum haec sint corruptibilia; illa futura sint incorruptibilia. Haec indecora; illa gloriosa Haec infirma; illa poten­tia. Haec animalia, illa spiritualia. Et post Christus ipse dicitur fa­ctus [Page 49]in spiritum vivificantem. Spi­ritus autem carnem & sanguinem non habet. Hinc etiam non ex terra terrenus; sed ex coelo esle dicitur. I. Cor. VI. 8. 2. Cor. v, 1.2. Phil. 111.21. Deinde de ventre nostro idem scribit Apostolus: illum abo­litum iri. Et de toto corpore hoc nostro: scimus quod quum terrena no­stra domus tabernaculi dissolvetur, ae­dificium ex Deo habemus, domum non manu factam, aternam in coelis. Ete­nim in hoc suspiramus habitaculo no­stro, quod ex coelo est, indui cupientes. Nostra autem corpora conformia erunt glorioso Christi corpori. U de conse­quitur et am ventrem, [...]mn [...]mque substantiam carnis & sangu his Christi abolitam ac dest uctam; &, c [...]ntra, plum spirituale ac [...]oe­leste corpus [...]ctum esse.

CAP. X. An possibile sit Christi praeceptis obedire.

SEd nunc tempus est, ut videa­mus qua [...]at one immerito illi non adversus Pentificios tantum, sed & adversus ipsam pieta [...]em arma sumant. Duplici id modo [Page 50]faciunt. Nam & impossibile esse docent secundum Christi praece­pta vivere; & minimè necessa­rium. Prius illud totidem verbis asserere non erubescunt. Quam­vis in eo nequaquam sibi constent. Omnia enim quae adversus alios docent, scribunt, loquuntur, tan­quam bona defendunt. Et interim boni se quicquam facere posse ne­gant. Sed & praeterea ex eo sequi­tur, quod liberum homini in rebus spiritualibus voluntatis arbitrium adimunt, idque servum faciunt: id est, tale, quod non modo plane ineptum sit ad obediendum; sed & quod maxime praeceptis Chri­sti sua natura repugnat. Vtut enim sint, qui ad mala seu peccata non servum, sed liberum hominis ar­bitrium pronuncient. Non pos­sunt tamen, nisi ad bonum etiam liberum dicere velint, idipsum constanter asserere. Liberum enim id demum est, quod in hanc sese partem flectere potest; & non fle­ctere. Caeterum, si non possit non eò sese flectere, liberum non est. Quemadmodum ignis non libe­rè; [Page 51]sed naturali necessitate urit. Non potest enim non urere. Quo­circa, si voluntas non necessariò, sed liberè ad mala sese flectit: po­terit etiam sese non eò flectere, id est, potest abstinere. Abstinere autem à malo, seu peccato, est obtemperare praeceptis Christi. Ea enim transgredi, peccatum est. Non transgredi, est illis obtem­perare. Ergo si à transgressione libere abstinere homo potest: li­bere obtemperare potest. Quod si admittere nolint; jam nec ad malum liberam esse hominum voluntatem dicere possunt. Sed necessario eum mala facere ut statuant, necesse est. Atque id du­plici porro errore fulciunt. Alter de peccato originis est: quo propter Adami lapsum omnes homini ad Deo obtemperandum ademtas esie vires, contra omnem Scriptu­ram & naturam statuunt. Alter de praedestinatione. Quam non ejus­modi Dei decretum faciunt, quo in genere jam ante jacta mundi fundamenta constituit eos omnes salvare, qui ipsi essent obtempera­turi; [Page 52]relictis iis omnibus, qui fo­rent refractar [...]i. Ex eo enim nihil absurdi sequ tur: hominique sua, quemadmodum par est, volunta­tis liberras relinquitur. In ipsius enim hominis potestate est, quan­do quisque jam vivit, & verbum Dei audit, ipsi vel obtemperare, vel resistere. Vnde porro in tem­pore à Deo vel eligitur vel rejici­tur. Caeterum tale illi decretum volunt, quo Deus nominatim de unoquo (que) sententiam jam tulerit, antequam mundus ille constitute­retur [...], utrum salutem adipisci; an damnari debeat. Etsi vero quidam id absolute factum esse negen [...]; led respectum ad fidem praevisam po­nant. Quia ramen fidem ips [...]m non hominis potestati aut voluntati relinquunt; sed Deo in solidum adscribunt: & praeterea jam olim quis crediturus necne esset Deo ab aeterno constitisse asserunt: non possunt non torum ab absoluta Dei volunta [...]e suspendere. Nimi­rum eo [...]es tendit, ut homines, sa­tanasque penitus excusentur, om­nisque peccatorum & damnatio­nis [Page 53]culpa in Deum transferatur. Qui enim vitupe randus homo est; si non fac [...]t, quae facere nullo mo­do potu [...]t? Qui Satan seducere homines dici potest; si vel veram illi viam ingredi; vel deserere eam plane nequeant? Deo autem illi (exhorresco referens) quanta im­prudentia, sapientissi [...]o? quanta injustitia, justissimo? quanta hy­poc [...]sis, fid lissimo? quanta ma­litia, optimo adscribitur? Quae e­nim major porest esse impruden­tia, quam sollicitum esse quen­quam de iis quae scit esse Impossi­bilia? Nempe ut homines studeant pietati: quam ne velle quidem posse probe norit. Quae injustitia potest esse major, quàm punire quenquam quòd non fecerit ea quae facere nullo modo, te ita de­cernente, potuit. Annon hypocri­sis & deceptio est, omnibus polli­ceri praemium, quod tamen paucis te datutum decreveris? D [...]nique nonne detestabilis est prav [...]tas, poenae quenquam nominatim de­stinare; atque ne sine causa puniri videatur, peccati in ipso, aut sal­tem [Page 54]defectus ejus rei, qua sola poe­nam effugere poterat, auctorem esse: ut habeas scilicer, quod jure punias? Nimirum Deum illi Ti­berio similem faciunt. Tacit. v. annal. Dionys. l. VIII. H. R. Is Sejani filiam per carnificem necari jusse­rat innocentem, & virginem, quam trium virali supplicio affici inaudi­tum erat. Itaque ut praetextus es­set, virginem per c [...]rnificem con­stuprari jussit; & post occidi. Ita Deum cum hominibus agentem blaspheme fingunt. Sed praeterea quis religioni, quis pietati, quis im­probitati, qu [...] praemio, quisve poe­nae locus; si ne velle quidem bona, nedum facere quisquam possit? Quorsum exhortationes, dehor­tationesque, quarum plenae sunt sa­crae literae; si ne velle quidem obse­qui homo queat? Quid quod ex­presse Scriptura gravia esse Dei praecepta negat? L. Ioan. v. 3. Matth. XI. 30. Q [...]ud? levia & sua­via pronunciat. Qui ergo illi impos­sibilia dicere audent? Ita (que) quum istud sit absurdissimum: qui pos­sunt contra disputantes solide refu­tare Pontificios? Nonne potius ef­ficiunt, ut quicun (que) probioris sunt [Page 55]animi, Pontificiis, ob idipsum, quod tam horrenda absurda reji­ciant, favere incipiant? Nonne universam religionem evangeli­cam suspectam reddunt? Existi­mant enim multi, melio [...]a non edo­cti, imo ita a magistris suis iustitu­ti, ista genuina evangelicae religio­nis dogmata esse: quae tamen cum Evangelio Christi sincero nihil om­nino commune habent. Exemplo res erit illustrior. Haeretici excusant suam li­bidinem, accusan­do Deum. Falsam esse hac hae­reticorum (inquit Efferen. 3, de rati­one status, puncto 2) de impossibilitate continentiae carnis doctrinam, quia ipsū Deum D. N. arguit injustitiae, cum ille strictissime mandet, fornicationē, & im­munditiam carnis ne quidem nominari inter Christianos, ipsi impossibilem esse continentiam doceant. Sanctus Paulus Apostolus damnat operacarnis, dicens, Quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. I dem, ut alios ecclesiae doctores praetercam, suadet, & praefert nuptiis virgnitatem. Hoc scitis, carnis mancipia haeretici. Aut ergò falsum do­cetis, aut Christus D. N. Injuste impos­sibilia requirit, & Apostolus stultè vir­ginitatem impossibilem laudat & sua­det. [Page 56]Haec dura sunt & ecclesiae judi­canda relinquo.Discursus ad homines haereticos, de illorum inconti­nentia.Ego, quia impurâ do­ctrinâ Remp. Christianam commacula­tis, politicè vob [...]scum agam. Et primò candidè quaero: si impossibilis est car­nis continentia, quomodo dum unus conjugum diutius infirmatur; alter ab adulterio cavebit? quomodo maritus in negoliis, in legationibus, vel bello foris occupatus, de honestate uxoris securus erit, quam religiose incontinentem cre­dit? Quomodo filias vestras, ut virgi­nes, post nubiles annos desponsatis, si impossibilis est continentia? Quare leges poenales adulteriis statuitis, cum adul­teria vobis necessaria sint? Quomodo facultates & bona vestra justè in hae­redes suos transferuntur, quando mora, vel absentia vagam libidinem necessa­riam aestimat? Si vos uxores, & filias vestras incontinentiam docetis, illae ne in religionem delinquant, corpora turpi­ter prostituant, quomodo inter vos nobi­lis, aut honesto matrona, aut filia nomi­nari potest; secundò quaero. Cum im­possibilis sit carnis continentia, an omnes sitis adulteri, fornicatores, immundi? si non: dicite, quid in diuturnâ conjugis infirmitate vel absentiâ agitis? si con­tinentes vos praedicatis, quare impossibi­litatem [Page 57]continentiae docetis? Si torum violatis, quare adulterii famam injuriam reputatis? Attendite quàm graviter per impuram hanc do­ctrinam in Deum, in Rempublicam, in vos ipsos, in conjuges, & proles, in honestatem morum, & puritatem Chri­stianae vitae delinquatis, & si omnino carnis imperio paretis, saltem à tam perversa doctrina abstinete.

CAP. XI. An necessarium sit, Christi praeceptis obedire.

SUperest, ut alterum inspicia­mus, quo verae pietati adver­santur: nimirum, quod Christi praeceptis obedire nequaquam ex­istiment esse necessarium. Et si verò id olim totidem verbis à quibus­dam assertum, nunc ab aliis, ipsa rei absurditate eò deductis, reji­ciatur: non possunt tamen, si sibi constare velint, illud falsum dice­re. Si enim possibile non est, uti eos ante docentes deprehendi­mus: qui poterit esse necessarium? Deinde fidem sine operibus bonis justificare tanta cum contentione urgent. At obedientia praecepto­rum Christi consist [...]t in bonis ope­ribus. [Page 58]Etsi enim fidei aliquando soli justificatio ac salus sempiterna adscribitur; non tamen id ec fit, ut opera inde excludantur. Alioqui rursus non pauca afferri loca pos­sent, in quibus soli cognitioni Dei, Christique; charitati soli; solis o­peribus aliis idem attribuitur. Un­de rursus fides excludenda esset. Haec ergo ejus rei [...]caula est, quod Scriptura saepe una voce plura, nempe effectum una cum causa sua comprehendat. Sic fidem, dum ei soli salutem tribuit, intelligit eam, quae effectum suum, nempe opera bona, secum trahat; per Metonymiam quandam Synec­dochicam. Itaque qui praeceptis Christi obedire voluerit, eum be­ne operari necesse est. Quod si er­go non sint necessaria bona opera, necessarium etiam non est Christi praecepta facere. Et certe vita etiam multorum id satis ostendit: ut si non pejores sint Pontificiis, certe nihilo illis meliores videas. Omnis morum d [...]sciplina jacet. Quae Magistra [...]us poli [...]icus non punit, ea omnia etiam per ipso­rum [Page 59]ecclesias, aut ecclesiasticam censuram licent. Vnum dissentire capitale est. Neque quisquam, modo idem, quod illi, sentiat, ex ecclesiae ipsorum corpore ejicitur, priusquam per carmficem ob [...]ne­fanda flagitia a civili corpore ab­scindatur. Vt dicere possrs, probi­tatem magis à politicis ad [...]civilem; quam à Theologis ad coelestem faelicitatem requiri. Facilius (que) apud ipsos Christianum quàm civem bonum esse. Nam & illos in coe­tibus suis ferunt, quos etiam Po­litici à civilibus congregationibus arcent. Atque huc etiam Confes­sionis, Absolutionis, Sacramento­rumque, uti vocant, usus apud ipsos spectat, ut peccatorum re­missio ipsis sive detur, sive obsi­gnetur. Quis enim non lubentius ista usurparet, quam vitam emen­daret? Hoc enim illo difficilius. Itaque si illo modo remissio pec­catorum, quae nihil aliud est, quam justificatio, quamque aeterna salus ex Dei decreto consequitur, ob­tineri potest: utique vera pietas, & obedientia praeceptorum Chri­sti [Page 60]non erit necessaria. Et quid multis opus? Non possunt, nisi in­justum dicere Deum voluerint, necessariam nobis pietatem asse­rere. Docent en [...]m Christum nostri loco & Dei praec [...]pta observasse, quae activa; & poenas peccatorum nostrorum plene pertulisse, quae passiva ejus justitia, & utra (que) nobis imputari dicitur. Jam si poenam Christus omnem nostri l [...]co plenè pertulit: non est necesse, ut nos pec­cata fugiamus, pietatique studea­mus. Nisi Deum injustum dicere ve­lis, qui bis idem peccatum, & in Christo scilicet, & in nobis puniat: qua ratione Christus nostro loco paenas plenè pertul [...]sse nequ quam dici posset. Dei [...]d [...], justumne ab eo, cujus loco alius plene satisfe­cit, debitum exigere? Quod si ergo Christus nostri loco praecep­ta observav [...]t: quo nomine à no­bis Deu [...] idem exigere poterit? Nec est, quod in grati animi signi­ficationem, & fidei testandae causa à nobis obedientiam exigi dicas. Nisi omnia quae nos debebamus, Christum non praestitisle statuas. [Page 61]Nimirum nostri loco nec gratus fuit, nec credidit, nec poeniten­tiam egit, & si quae sunt alia. Qui ergo dicunt, Christum omnia no­stri loco praestitisse? Nam & illa praecepta sunt. Si verò etiam illa nostri loco praestitit: quo jure à nobis sub poena damnationis de­nuò exiguntur? Longè plura in isto dogmate sunt absurda, quae fuse ab aliis enumerata, & refu­tata sunt. Sed nos eo hic contenti sumus, quòd ex illo sequatur, obe­dientiam praeceptorum Christi, homini qui salutem adipisci velit, non esse necessariam. Hoc autem ex eo sequi quivis apertè videt. Neque quicquam agunt, quod [...] ­dem tamen necessariam dicant; qua Christi activam justitiam mi­hi applicem. Fidem autem secum trahere b [...]na opera. Nihil, in­quam, agunt. Nam nec fides, sal­va illa eorum sententia, necessaria dici potest. Nec, utut necessaria sit, bona opera secum trahit; quin potius quo ea firmior est, eo minus operatur. Non necessariam esse sidem dico. Quorsum enim opus [Page 62]illa? An caeteroqui id non fecit Christus, quod fecit? Nugae. An meo loco non fecit, nisi fecisse credam? Ergo nunquam Chri­stum mei loco Dei observasse praecepta credere possum: nisi id quod falsum est, credere velim. Nam si non credo: id factum non est. At antequam credo, certe non credo. Itaque ant [...]quam cre­do, Christus mei loco p [...]aecepta non implevit. Qui ergo id crede­re possum factum esse, quod fa­ctum non est? Dicendum ergo, Christum mei e [...]iam loco praece­pta observasse, sive id credam, sive minus. Qui ergo fides necessaria? Sed esto: qui fides illa parit in nobis praeceptorum obedientiam? Imò quo firmiùs quisque credide­rit suo loco jam solutum esse de­bitum: eò minus, quomodo ipse solvat, curabit. Manifestum ergo est, ex ipsorum dogmatibus sequi pietatem, quae obedientia praece­pto [...]um Christi continetur, non esse necessariam. Hoc autem quis non videt esse ausurdissimum? Nimirum quam Christus angu­stam [Page 63]dixerat salutis viam, ea fit amplissima. Et quod singulis, non dico capitibus, sed fere paginis, ac pene dixissem versibus in uni­verso N. F. codice tam seriò in­culcatur: contra omnem ratio­nem rejicitur. Ubique enim vel ipsa bona opera seu pietas praeci­pitur, vel mala opera prohiben­tur, vel rationes ad illa ducentes, ab hisve revocantes, vel exempla bona, malave facientium, illorum (que) praemiis, horum poenis affectorum, aut olim afficiendorum recensen­tur. Ipseque Christus non doctrina tantum sua, sed & vita & morte ad pietatem nos ducere voluit: II. Cor. v. 15. Eph. v. 25. Tit. 11.14. Hebr. IX. 14. I Pet. 11.24.25. I Joh. 1.6.7. Vt plane persua­sissimum omnious esse debeat, si quis ingredi in regnum coelorum velit, ei obedientiam praecepto­rum Christi omnino necessariam esse. Etsi verò Pontificii duplicem hic errorem committant: nimi­rum quod quaedam bona opera fingant, praeceptaque dicant, quae talia non sunt: nempe non à Chri­sto, [Page 64]ejusque Apostolis, sed ab ho­minibus allis, quibus fidem habe­re non tenemur, profecta. Dein­de, quòd illis, quae Deus per Chri­stum, ejusque Apostolos praecepit, meritum etiam trikuant. Quae duo non tantum ex sacris literis com­probari nequeunt: sed & ex iisdem facile rejiciuntur. Quia tamen, quod ad ipsum rerum genus atti­net, bona opera omnino necessa­ria dicunt, id quod verissimum esse vidimus: quis non videt Lu­theranos, Calvinianosque hac in parte illos non tantum sol dè re­futare non posse: sed & univer­sam doctrinam Evangelii, quate­nus à Pont ficiis discedit, vehe­menter suspectam reddere?

CAP. XII. Conclusio.

ET haec quidem, O boni, non eo a nob [...]s disputata sunt ani­mo, ut vel aegrè vobis faceremus, vel ad Pontificios tranfire jubere­mus: sed ut oftenso periculo, & infirmitate caussae vestrae, cautio­res, [Page 65]& folldorum veritatis funda­mentorum studiosiores redderemus. Quo fine Medicus aegroto morbi perlculum narrat? An ut dolorem augeat? An ut mori cogat? Non certe: set ut ad quaerenda reme­dia excitet. Sit arx, quae ab hosti­bus valid [...]ssime oppugnetur. Ad­venlat aliqu [...]s rerum peritus, & quomodo hoc, itemque illo in loco non satis sit munita; quam­que facile ab hoste superari queat, tibi ob oculos ponat. Quid di­ces? An accusabis, quod tibi fru­stra molestus sit? An ipsum sua­dere pronunciabis ut hosti teque arcemque tradas? Quid si erra­res? Potuit optimo fecisse animo. Vt ad sollicitudinem & curam de munimentis fortioribus te ex­citaret. Idem & hic vob [...]s cogi­tandum est. Sed quicquid vos exi­stimetis: sufficit mihi conscientiae meae testimonium. Vos vero agi­te quam putatis caussam esse, quod tot hominum myriades hodie vel ad Pontificios deficiant, vel in belluinam vitam atheorum more prolabantur? Equidem duas istas, [Page 66]vel earum saltem alteram esse ar­bitror: verita [...]is [...]gnorantiam: & p [...]etatis neglectum: Huc autem & tolerantia crucis & persecutionis veritatis causa pertinet. Qui enim simpliciores sunt, illi quum urgeri se [...]v [...]dent, id sequuntur, quod ipsis videtur melius: & q [...]o admisso cruc [...]m effugere possint. Qui ve­rò pa [...]lò sunt acutiores, illi [...]ta se­cum colligunt: si melior non da­tur religio, nullus etiam Deus est. Si Deus esset, religio esset melior. Connexionum aut [...]m istarum vis ex iis manifesta est, quae de reli­gione tum Lutheranorum & Cal­vinianorum, tum etiam Pontifi­ciorum supra disputavimus. Quo­circa, si illi occurrere malo, quem­admodum quidem vos decet, rite volueritis, ita agite. Ante omnia verum quaerite: & quae hucusque falsa credidistis, ea abjicite. Sal­tem aliis, quominus ad veri perspi­cientiam perveniant, impedimen­to esse desistite. Istud jam dudum vos observasse dicetis: sed rem secus sese habere nimis manife­stum est. Ipsos vos judices volo. [Page 67]Dicite: Rectene Pontificii in ve­rum inquirunt? neque ulli, quo­minus inquirat, impedimento sunt? Negabitis, sat scio. Rationes e­nim in promptu sunt. Nam con­tradicentes non ferunt. Homines dissentientes expellunt: in carce­res conjiciunt: bonis omnibus exuunt: unda, fune, ferro, flam­ma [...]rota, aliisque mille mortibus tercidant: &, quod nuperum in­ventum est, militum insolentia emaciant. Libros autem diver­sam sententiam ab ipsis continen­tes, combutunt: & vendi, legi (que) sub gravissima poena prohibent. Rectè judicastis. Sed in vos ipsos retorqueo. Idem enim & vos fa­citis. Existimatis vos verum jam habere, Pontificios minimè. At contra existimant alii. Et de se ita persuasum est Pontificiis. Quo jure verò ab illis vos quaeritis, ut cogitent fieri posse, ut ipsi errent; si de vobis id impossibile esse sta­tuitis? Si verò possibile est: cur dissentientes non fertis? non au­dit [...]s? cur libros legi vendique prohibetis. Quod tibi non vis fie­ri, [Page 68]alteri ne feceris, vulgo dici­tur. Vos Christi illud moveat: Quicquid vultis ut faciant vobis homines, id ipsi allis facite. Et Apostoli: Inexcusabilis es, O ho­mo, omnis qui judicas. In quo ju­dicas alterum, teipsum condem­nas: eadem en [...]m agis, quae judi­cas. Scimus enim judicia Dei esse secundum veritatem in eos, qui talia agunt. Existimas autem, O homo, qui judicas eos qui talia agunt, & facis ea, te effugiturum judicium Dei? Moveat illud Iu­ris consultorum: Si quis apud eum, qui magistratum, potestatemque habebit, aliquid novi juris obti­nuerit, quandoque postea adver­sario ejus postulante, eodem jure adversus eum decernetur: scili­cet, ut quod ipse in alterius per­sona acquum esse credidisset, id in ipsius quoque persona valere pa­tiatur. Qui vitio potestis Pontifi­ciis vertere: quod ipsi vobis per­mittitis? Nimirum licentiam vo­bis dari in alterum vultis; in vos non vultis alteri. Vbi jus? Vbi aequitas? Existimatis magnum in­firmitatis [Page 69]religionis Pontificiae ar­gumentum esse, quod non nisi vi & tormentis externis sustineri queat. Et recte putatis. At quia idem vos facitis: an alios idem non judicare de vestra religione censetis? Suspectam nimirum eo ipso vel maxime redditis. Nam si veritas est: quid opus violentia? Ipsa si clare proponatur, fortissi­mum telum est, & pectus veri cu­pidum ocyssime forit, ac vincit. Christum Apostolosque videte. Ob sententiam illi suam ab aliis violenta multa perpessi sunt; at ipsi non intulerunt propterea a­liis. Si cadem vestra est senten­tia: cur non iisdem eam defen­ditis, & propagatis mediis: do­cendo scilicet & patiendo? S [...]a­liis opus esse mediis putatis: ni­mirum illis, quibus adversarii Christi, Apostolorumque sunt usi: jam videte, ne & alia a Christi & Apostolorum vestra sit religio. Quod si est: in mille vos formas vert [...]te; nihil efficietis. Nunc e­nim, nunc tempus est, quo sine vi potenter vincat pressa veritas. At­que [Page 70]eo ipso, quod premitur, ma­gnum apud alios famae erit ali­mentum. Quo magis (inquit, de Cremutii libris igni destinatis: at servatis tamen, & editis, Tacitus) socordiam eorum invidere libet, qui praesenti potentia credunt ex­tingui posse etiam sequentis aevi memoriam. Nam contra punitis ingeniis gliscit auctoritas. Neque aliud externi Reges, aut qui ea­dem saevitia usi sunt, nisi dedecus sibi, atque illis gloriam peperere. Sed ut istud absit: veraene, vos quaeso, an falsae religioni magis convenit dissentientes vi oppri­mere. Si verae: non potestis suc­censere Pontificiis. Nec auditori­bus vitio vertere, quod veram credant illam religionem, quam tanta violentia propagatum eunt Pontificii. Ita enim vos ipsi fa­cto vestro docuistis. Si verò fal­sae: cur ipsi utimini? Annon eo ipso suspectam vestram senten­tiam redditis? Sed illud fortassis vobis obstat, quòd, si vel receptam ipsi abjiceretis sententiam; vel ab­j [...]ciendam esse auditores, contrà [Page 71]quàm vos putaretis, cognosce­rent: honori, dignitati, existima­tion, proventibus, bonisque ve­stris prolixe timendum sit. Ni­mi [...]um hinc illae lacrymae. Sed vos non nisi quod verum est quaerite, & docete. Si ferre id nolint alii: afflictiones sustinete. Atque huc alterum spectat, quod necessarium esse diximus. Sincerum & serium pietatis studium. Fugite carnales istas concupiscentias: ne confor­memini pristinis seu mundanis cupiditatibus: comessationes, com­potationes, aliaque carni grata magis, quàm spiritui salutaria de­clinate: animosque vestros ad gravissimas propter veritatem perpetiendas persecutiones com­ponite. Atque ut idem faciant auditores vestri, sedulo curate. Neque id verbis solum inanibus: quae aliis vestris dogmatibus fa­cile refutantur: quemadmodum proxime praecedentibus capiti­bus apparuit. Sed abjectis falsis, ejusmodi argumentis agite, qui­bus resistere nemo, nisi extreme improbus, possit. Summa, [...]id alte [Page 72]animis omnium inserite: sancti­monia & patientia veritatem vin­cere. Deus autem veritatis au­tor, & pietatis verae largissimus remunerator, impietatisque seve­rissimus vindex, veritatis radios in omnes mundi angulos diffun­dat: & Spiritu suo sancto corda vestra, omniumque salutis suae a­mantium impleat: ut quod fal­sum abjiciant, quod improbum vitent; quodque verum quaerant, quaesitum inveniant, inventum re­cipiant, receptum exosculentur, & ad ejus praescript [...]m universam vitam componant; omnes deni (que), si quae ingruant, calamitates forti animo concoquant: & ita expe­ctent adventum gloriosum Do­mini nostri Iesu Christi: atque ex ejus manibus coronam gloriae immarcessibilem cum gaudio re­cipiant: id faxit per eundem Fi­lium suum Iesum Christum Do­minum nostrum, cui sit honor & gloria sempiterna. Amen.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.