STRENA CHRISTIANA, Sive Hortatiunculae ad praecipuos virtutum actus Exteriores.
Actus Fidei. CAP. 1.
1 MAnè à somno post solennes hominis christiani preces constitutus [Page 2] animo ante conspectum Dei edes fidei tuae professionem, recitans symbolum Apostolorum.
2 Sint castae delitiae tuae Scripturae sacrae, has saepenumerò legas, & verbum Dei exactissimam esse veritatis regulam firmissimè crede. In rebus fidei nihil admittas, nisi quod cum fundamento Prophetarum & Apostolorum subsistere potest. Tu mane in iis quae didicisti: sacrae literae te possunt peritum reddere ad salutem per fidem quae est [Page 3] in Christo Iesu. 1 Tim. 3.14.15. Nè addas verbis domini, nè fortè increpet te & mendax deprehendaris, Pro. 30.6.
3. Biblia sacra omnibus hujus mundi divitiis praefer, & humili reverentiâ, quoties lecturus es, in manus sume, & ad hunc modum ora, Domine Iesu: resera mihi clausa, revela abscondita, pande mysteria, dilucida obscura, defini dubia: fac me vitia odio habere, virtutes amare, supplicia timere, praemia respicere, [Page 4] in his quae vera novi custodi me; in quibus ut homo fallor, corrige me; in quibus veris titubo, confirma me; a falsis & noxiis opinionibus eripe me, ut sic verbum tuum rectè intelligam & religiosè colam, in (que) eo aedificer, ad sacrosancti nominis tui gloriam, atque ad mei ipsius aliorumque salutem, Amen.
4. Vitam tuam & mores, ad normam pietatis in voluminibus sacris comprehensae, compone.
[Page 5]5. Cum ad flagitium aliquod, turpe praesertim, vel designandum animo, vel opere clàm patrandum instigaris, hunc fidei actum exerce.
Credo firmissimè hic, ac ubique Deum meum praesentem esse, non actionum modò, sed etiam quarumvis cogitationum inspectorem, scrutatorem & severissimum Iudicem. Non video te quidem Deus mî. Sed tu tamen vides me. Impudens ego in tuo conspectu tantum [Page 6] scelus admittam? ah, millies potius moriar.
6. Saepe orabis, aliáque bona opera repetes ad impetrandam a Deo conversionem, tum haereticorum, tum Ethnicorum, sive per te, si quid in hoc genere possis, sive per eos qui fidei propagandae studio operam navare possunt & debent.
7. Denique fronte exporrectâ vultuque constanti, fidem, ac Religionem Christianam pietatemque profiteberis, quoties res & tempus [Page 7] exigent. Quòd si fidem spiritualis aedificii basin succutiat daemon, (quod in morte praesertim efficere molitur) tu è contrà, non disputo tecum, inquies, sophista diabol [...]; quas argumentorum umbras obtendis, fugio, detestor: securè credo, quod Deus per Prophetas, Evangelistas & Apostolos Ecclesiae revelavit, in solum Christi meritum, & in solam patris caelestis misericordiam in Christo & propter Christum mihi & omnibus fidelibus [Page 8] promissam, omnem meam fiduciam colloco: In hac fide vivam & moriar, quod protestor. Quare, si per delirium verbum aliud aut aliter sonans exciderit, indictum volo. Adauge, domine mî, hanc fidem, & tu ipse sponde prome, quia vim patior.
Actus Spei. CAP. 2.
1. MAnè, inter reliquas quotidianas preces, ita orabis.
Deus infinitè potens, [Page 9] & summè misericors, ego imbecillis & miser, qui ex me nihil habeo, nihil valeo, nihil sum, accedo ad te omnis boni fontem, ac infinitae tuae bonitati, meritisque filii tui, Redemptoris mei innixus, spero firmiter me à te obtenturum gratias, virtutes, auxilia, caeteráque omnia bona, tum corporis, tum animi, quae mihi necessaria sunt, ut ad caelestem beatitudinem pertingam. Ah quando id erit? Quando veniam & apparebo ante [Page 10] faciem tuam: Da sic curram ad brabium, ut comprehendam.
Hic Orationem Dominicam magno animi ardore pervolves, Pater noster, &c.
2 Cum die sudo, serenâve nocte caelum ridet, arridet humus, aut aliud quidvis placet, venustum, opulentum, magnificum; exclama cum S. Augustino: si tanta, Deus mi, facis nobis in carcere, quid ages in palatio? Si tam innumera & varia nunc amicis pariter tribuis & [Page 11] inimicis, quàm magna & dulcia solis es largiturus amicis? si tanta solatia in hoc die lachrymarum, quanta conferes in die nuptiarum?
3. Cum affici te sentis ad res infimas, reprehende teipsum, & hoc tibi probrum obiice. Quid, animule mi, quid reculas istas miramur, & tanto salutis periculo? quaeris opes? Deus est omnia, mundus nihil. Amas voluptates? Deus coelo reposuit aeternas. Ambis honores? veros sectare: quid umbras, [Page 12] fumos, fungos sequimur? Denique quid sola voluntate mentem pascis, id est siliquis porcorum, regali dignus mensâ? suspira & suspice caelum, cui nati sumus: illic bona & magna & aeterna sunt: caetera tanquam te minora pedibus & animo preme, imò calca.
4. Cum acerba & dura pateris corpore, morbis aliisque miseriis afflicto, asinum tuum malis fatiscentem hoc stimulo adige. Non, ut jam, ita erit semper; imo [Page 13] nee erit diu; breve est quicquid finem habet. Atqui scio, quod Redemptor meus vivit, & in novissimo die de terra surrecturus sum, & rursum circundabor pelle meâ, & in carne mea videbo Deum salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse, & oculi mei conspecturi sum, & non alius: reposita est haec spes in sinu meo. Job. 19.25.
5. Cum res acerbae, Dei & salutis causâ, animo intùs reluctante, tamen exorbendae sunt; [Page 14] poculum hoc saccaro & melle oblines. Non sunt anime mî, condignae passiones hujus tēporis, ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Leve & momentaneum hoc, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur: quae enim videntur, temporalia sunt, quae non videntur aeterna sunt, Rom. 8.18 2 Cor. 4.17.
Hoc sudario egregius [Page 15] pugil Paulus omnem gravissimorum laborum sudorem abstergebat; hoc proposito brabio, caeteri fortissimi Athletae cum bestiis, cum ignibus, crucibus, mortibus ipsis fortiter pugnarunt, vicerunt. Si tentationum vi, in desperationis abyssum, in mortis praesertim agone, praecipitarite sentia [...]; spei anchoram projice: dic, quid naufragaris anime? spera in Deo, quoniam adhuc celebraturus sum eum, omnimodam salutem [Page 16] faciei meae, & Deum meum: Psal. 43.5. projice te in eum, non subtrahet se ut cadas. Infinitè bonus est, proniorque ut beneficia conferat, quàm tu petere, aut sperare possis. Pater est, ipse enim te fecit, & tanti fecit; ut, pro te servo redimēdo, filium suum tradiderit: Hic autem circiter triginta tres annos quid non fecit? quid non est passus? Iesum ipsum habet advocatum apud patrem, propitiationē pro peccatis tuis, & sanguis hujus [Page 17] Iesu Christi emundabit te ab omni peccato, 1 Ioh. 2.1.2.1 Ioh. 1.7.
Eia, adesto mihi, optime Iesu, ne sanguis tuus in me pereat adsis clienti. Tuo praesidió munitus, dum spiravero, sperabo: & licet consurgant adversùm me castra, non timebit cor meum.
Actus Charitatis in Deum, & Zeli divini honoris. CAP. 3.
1. Saepe has faculas ore jactabis, quae animum [Page 18] ad Dei amorem incendant. Scriptum est diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota mente tua, & ex omnibus viribus tuis; & qui non diligit, manet in morte, Mat. 22.27. qui non diligit fratrem, 1 Joh. 3.14. multo magis, qui non diligit Deum. Praecipis ergo, bone Deus, ut te amem, & mortem & quidem aeternam minaris. Annon satis magna paena est, si non amem te? aut an opus est his vinculis legum, & tot [Page 19] minarum, ut ad tui amorem adstringar? adeò sum mentis inops, ut tua beneficia, gratias, perfectiones infinitas ignòrem? an potius tam vecors & excors, ut cor minimè habeam, quo bonum infinitum amem? te, inquam, bonitatis abyssum, te immensam bonitatem? Jam si amor amore compensari debet, quis amor amori tuo par esse potest? ab aeterno amasti me, cum non essem, nedum reclamare possem. Animam, corpus [Page 20] res universas condidisti mei causâ, nullo sanè commodo tuo; atque easdem etiamnùm conservas mei causâ. Angelis tuis mandasti, ut custodiant me in omnibus viis meis, etiam tum, cum pecco in te. Mercedem meam voluisti esse magnam nimis: & ut eâ potiar, vocasti ad gratiam, eâque pro tempore amissâ, revocasti ad paenitentiam toties. Suave hoc; sed longè suavius, o dulcissime salvator, quòd volueris, Deus: fieri homo, tam [Page 21] dura, & tam dira pati, ac denique in cruce mori pro me, qui te morti (O me crudelem) addixeram. Hoc verò omnium est suavissimum, quòd morti vicinus sacramentum Corporis & Sanguinis tui institueris, pignus admirabile tui in me amoris. In tantorum autem beneficiorum compensationem nihil à me requiris, nisi ut redamé. O amorem! O extasin amoris! quàm digna es, O bonitas infinita, ut summèab omnibus & super omnia [Page 22] ameris! Ita ergo amem te, O Jesu mi, Salvator amantium & Salvatorum amor: Absorbeat me vis amoris tui, ut amore amoris tui vivam & moriar; qui amore amoris mei dignatus es mori.
2 Ubi his faculis in animo divini amoris ignem excitaveris, mox prorumpes in has vivaces flammas. O Deus mi, bonitas infinita, ego [...] amo super omnia, [...] ex toto corde, [...] [...]ni [...], ex om [...] mei: firmissiméque [Page 23] statuo omnia tua praecepta implere, & me semper conformare sanctissimae tuae voluntati. Et propter quid sic amo te? Sanè ob hanc praecipuè causam, quia dignus es infinities plus amari, quàm amare possim, ob immensam perfectionem tuam, incomprehensibilem potentiam, altissimam sapientiam, infinitam sanctitatem ac bonitatem tuam, id est, propter temetipsum, O Pater, O Fili, O Spiritus Sancte, [Page 24] tres personae, unus Deus, super omnia amo te, qui es mihi omnia.
Hunc actum juverit elicere saepius; & praesertim quoties graviùs tentaris: valet enim ad perseverandum in gratia.
3 Identidem in Coelum intuens, ac suspitans, arcesses donum charitatis in Deum, hac precatiuncula. O amor, qui semper ardes, & nunquam extingueris, charitas, Deus me, accende me: ah serò amo te, pulchritudo tam antiqua, [Page 25] & tam nova, serò amo te. Noverim me, noverim te; ut odio habeam me, & diligam te.
4 Gaudebis, cum senties ipse, & aliunde intelliges tibi quid piam fieri, aut evenire ex speciali ordinatione divinae providentiae. etiamsi res adversae & acerbae accidant: illudque Job viri Sanctissimi carmen accine, sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum, Job 1.21.
5 Moerorem animo [Page 26] contrahes, si quid acciderit, quod divinae voluntati dissentiat aut repugnet: ut si quis divinam majestatem aliquo flagitio offendat, id aegerrimè, inquam, sustinebis, noxamque omnem aut impedies, aut tolles, si quà possis.
6 Si daemon gravi quavis tentatione te divexet, sic precare: Tentas me, Domine, an amem te, neque tamen ultra id quod possum. Scio, quòd sine gratia tua spernerem te, O òmne bonum, ut teterrimo [Page 27] hosti placerem, aeternùm luiturus momentaneum gaudium. At juravi & statui custodire judicia justitiae tuae. Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me.
7 Quando peccati gravioris periculum aliud quodpiam, occasione inciderit: discerpar in mille partes, rumparque potiùs, inquies, quàm ut amori divino rem quamvis praeponam, Christianumque istud saepius daemoni tentanti obtrudes; malo [Page 28] mori, quam faedari. Quod si prolapsus sis miser, fac, mox resurgas, & cum Deo per renovationem actus divini amoris, per aversionem à malo, & conversionem ad bonum, in gratiam, propter meritum Christi, redire labores.
8 Imò verò minimam culpam, sciens, volensque, aut saltem ex proposito, ac certo animi decreto ne admitte, ne quidem amicissimi hominis gratiâ. Amicitiae humanae omnes prius [Page 29] pessum eant: quàm ut Dei amor tantillùm periclitetur.
9 Apprecaberis omnibus, & à Deo obtinere contendes ipsius cognitionem, amorem, cultum: Conaberisque, quoad in te erit, efficere, ut eum omnes cognoscant, ament, colant.
10 Saepenumerò sacrae Christi mensae particeps esto, tum ut illi per fidem arctiùs conjungi, tum ut cum eodem, in spiritu suaviùs familiariúsque conversari, imò deliciari possis.
[Page 30]11 In rebus quibuscunque creatis, Deum, qui etiam in minimis maximus est, intuebere; in illis ipsum, & in ipso illas, amabis. Solem vides? Deus est, exclamabis, qui pulcherrimam, jucundissimamque illam lucem diffundit, qui etiam infinities pulchrior est. Apponuntur cibi? Deus, inquies, ista mihi apparat. Idemque ages in caeteris.
Actus Religionis in Deum. CAP. 4.
1 IN rebus afflictis aut dubiis ad orationem confugito.
2 Cum quavis de causa, aut ubivis, aut quandovis, numini supplicas; hoc non solùm interno animi affectu agas, sed etiam gestu corporis externo submissionem & reverentiam Deo exhibeto, nisi sit in oratione secreta, quae Dei cognitioni tantum [Page 32] praestatur, praesentibus aliis, in qua gestus & signa externa, quantum fieri potest, debent occultari, ne suspicionē praebeamus vel hypocriseos, vel affectationis inanis gloriae cum Pharisaeis, Mat. 6.5 Et nisi sit in brevioribus ejaculationibus desiderii nostri coram Deo, in quibus gestus externus non potest semper attendi.
3 Orationes publicas, Conciones, aliáque pietatis officia frequentato: dicito cum Davide, [Page 33] Laetor de eo quod dicitur mihi, domum Jehovae adeamus, Psal. 122.1.
4 Res divinas ritè procurato, sacra fieri curato, decorem domus Dei diligito.
5 Si opes suppetunt, templa ornato, libros, calices, vestimenta, & alia ornamenta tuis sumptibus comparato, iis potissimùm locis, ubi cultus divinus minus piè, ac purè peragitur.
6 Certa tempora constituta, ad privata pietatis exercitia habeto, eaque non solùm ex [Page 34] consuetudine observa, sed seriò impende, ad pietatis incrementum.
7 Juramentis ne assuescito; si quid juraveris, servato.
8 Vota, nisi praemeditate, ne nuncupato; ubi nuncupaveris, sanctè exolvito.
9 Vitam Jesu Christi, & omnium Sanctorum, in iis quae imitari possunt, & debent, imitari studeto.
10 Pios ritus, institutasque ceremonias verbo Dei non repugnantes, magni facito: [Page 35] Superstitionem è contrà omnem execrator.
Actus Charitatis erga proximum. CAP. 5.
1 SI quos florentes, & beatos videris, in iis Deum omnis boni fontem; contrà, si quos laceros protritosque aspexeris, in iis Christum crucifixum intuebere: eâ cogitatione in utriusque sortis homines amoris igniculos concipies, & foras ejaculabere. Amicos, [Page 36] inimicos hic, nihil distingue. Charitas, eos, illos, aequè amplectitur: illos quidem teneriùs, hos verò generosiùs.
2 Contendes votis, precibus, omni opera, & studio; ut omnibus, ex naturae, rerum, Gratiae praesertim divinae praesidio suppetant quibus verè beati esse possint. His bonis si quos affluere, benigniore rerum successu frui perspexeris, gestientis intus animi signa, frontis, oris, totiusque corporis hilaritudine expromes: [Page 37] si quos iis carere, si impendente, aut praesente etiam malo, periclitari; aegritudinem animo habebis, vultumque contrahes; calamitatem, si quà possis, amolieris.
3 Aliena sensa, dicta, facta, in meliorem partem interpretabere, aspernabere neminem nihil de fama cujusquam detrahes, nullo convitio, probróve lacesses quempiam: honorem cuique deferes suum: si quis alteri obtrectet, oblatret, obmordeat, [Page 38] ibis contrà, si fas est, &, quo poteris clypeo, laborantem tuebere.
4 Quos poteris in divino timore, & cultu promovebis, & ad bona opera instigabis. Verbis quidem id ages, sed exemplis etiam malim; illa movent, haec trahunt.
5 Nulli opem imploratam denega, mutuò, commodatóque des, si rogaris: imò ne rogatus quidem officia & obsequia sponte defer.
6. Esurientem pasce, [Page 39] sitientem pota. Hospitem collige. Nudum operi. Infirmum vis [...]a. Carcerem adi, cap [...] vumque redime. Mortuum sepeli. Corpotibus ista charitas impe [...] dit, quae sequuntur, animis.
7 Ignorantem doceto. Peccantem corrigito. Consilio, fluctuantem juvato. Afflictum solator. Injurias perferto. Offensam remitito. Pro aliis, etiam pro inimicis orato.
8 Inter amicos, amicitiae nodum serva, imò [Page 40] adstringe. Si solutus es, redintegrato. Fac, in gratiam redeant, qui dissident; lites, rixas, charitatis foedissimam pestem, insectare, imò jugula, perime. Haec & quaecunque alia sunt misericordiae & beneficentiae opera, libens praestato.
Actus Zeli salutis animarum. CAP. 6.
1 STatas preces pro Ecclesiâ, nominatim pro Rege, consorti [Page 41] sua, liberis suis, magistratibus, & ministris, tibi indicito: plurimùm interest boni publici, personis quae ad multos spectant, consuluisse.
2 Libris editis, catechismis, exhortationibus, concionibus, praelectionibus, seu per te, seu per alios, munificentiâ erga Academias & scholas, &c. quibus artibus & opibus vales, bonum animarum promove.
3 Si quis aliquod crimen admittit, vel jam admisit, omnem lapidem move, ut impedias, [Page 42] aut [...]ollas: ita cura, ac s [...]psemet vulnus accepisses.
4 Et si Deo posthac placuerit te patrem-familias efficere, & tibi cum conjuge & liberis benedicere, decet te de iis singularem habere curam: hi ad te propiùs pertinent. Liberos à teneris erudi, nutricem probam, bonos magistros advoca. Hic res magna agitur: si liberi & servi graviùs peccaverint, severiùs objurga & castiga, conjugem prudenter rege, & ad [Page 43] bona opera instiga: sed filiarum presertim pudicitiam perdius & pernox excubitor observa & serva; nihil eo Thesauro expositum magis.
5 Denique totam familiam piè & religiosè institue. Manè & Vesperi à singulis privatim, atque etiam, si convenienter fieri possit, communiter o [...]etur. Hi, quibus vacat, rei sacr aeintersunto, & ad templum temporibus constitucis deducantur. Haec familiae lex esto. Quisquis [Page 44] has aedes habitat, Sobrietatem, Castitatem, Justitiam, Religionem, probitatem denique omnem colito. Ne mentitor. Ne pejerato. Ne blasphemato. Ne aliis detrahito. Ne poculis ac lusibus intendito. Ne verbis factisve cujusquam oculos, aures, animum, laedito. Qui secus faxint, abscedunto.
Actus Poenitentiae, odit peccatorum, & contritionis. CAP. 7.
1 Poenitentis animi medullis has identidem faces injice: Heu me! quid cogitavi, quid dixi, quid feci demens? peccavi contrà rationem, contrà conscientiam, & in quem, & quis? Egone vile & projectum cadaver, nihili homulus, re quavis tetrior & nequior, ausus sum, & quâ fronte impudens, in ipsius Numinis [Page 46] conspectu, scelere meo impetere Creatorē, qui me ex nihilo fecit? Redemptorem, qui me suo sanguine refecit? deum meū, omne bonū meum? atqui stipendium peccati mors. Ah quam horrendum est incidere in manus Dei viventis! Heb. 12.
29 Ergone pro momentanea voluptatula infamis mercator, Coelo contempto, aeternos mihi ignium inferorum cruciatus comparpeccati mors. rim? Ah! pudet me mei, etsi nemo alius conscius foret, [Page 47] quid verò erit eum toti olim mundo revelabuntur foeditates & turpitudines meae? Sed quam immani ingratitudinis vitio scelus est à me perpetratum in eum, qui tot me beneficiis prosecutus est? Quid tot beneficia contempsisse me! O ingratissimum! quasi pedibus proculcasse ejus sanguinem? O me crudelem, O ter impium! crucifixerim ego te toties, bone Jesu, & patiaris? imò brachia extendas ad amplexum? [Page 48] caput submittas ad oscula? O infinitam bonitatem! poenitet me scelerum meorum, non tam quia coelum perdidi, inferorumve ignes commerui; sed quia te optimum parentem meum offendi, qui non modò non punis, sed etiam vocas, & ut veniam petam, jubes, minimè id jussurus, nisi parcere velles.
Et ecce prostratus coram te tanquam filius prodigus, nunc clamare incipio, pater, peccavi in coelum & coram [Page 49] te: non sum dignus vocari filius tuus, Luc. 15.18, 19. Sed tu miserere, pater.
2 Ubi incalescere animum senseris, mox in has vivi doloris flammas prorumpes: O benignissime Deus mi, O suavissime Jesu, doleo ex intimo corde, quòd Majestatem tuam, ac bonitatē infinitam peccatis meis offenderim, quam debeo & nunc volo amare, amoque super omnia: idque quià tu es Deus infinitè potens, sapiens, sanctus & [Page 50] bonus: cui peccatum suprà quàm dici potest, summè displicet, & adversatur. Quare propter hunc tui amorem firmiter etiam statuo non ampliùs te offendere, omnes peccandi occasiones fugere, omne id, ad quod obligor perficere: remitte tu mihi, sicuti ego nunc aliis remitto ex animo, si quis me unquam offenderit. Utque suppliciter peto veniam delictorum meorum: ita spero fore per meritum pretiosissimi sanguinis [Page 51] tui, Bone Jesu, ut impetrem quod peto, tuâque adjuvante gratiâ vitam corrigam, & ad mortem usque in tuo servitio perseverem. Amen.
Hunc actum utile erit elicere, manè, vesperi, & quoties in peccatum lapsus fueris, ad gratiam▪ Dei recuperundam.
3 In testimonium animae afflictae carnem castiga, subtractione delitiarum, sobrietate & temperantia in victu, jejunio, laboribus vocationis, [Page 52] & precibus, quibus edomatur caro lasciva, & spiritui subjicitur, non tamen peccatorum remissionem per haec exercitia te mereri existimes.
Actus humilitatis. CAP. 8.
1 HOmo es nauci, ac nihili: insanis, si quid tibi arrogas: quare si quando laudaris, aut ab aliis aestimaris: in Deum omnis boni fontem, unde in te, si quidpiam est, profluxit, [Page 53] totum refunde.
2 Si vel semel duntaxat per omnem vitam peccatum aliquod in Deum vel proximum impio & maligno animo designâsti, àut reipsâ perpetrâsti, inferorum poenas es commeritus: cum igitur quidpiam aut acerbitatis, aut injuriae, aut probri, sive à Dei providentia, sive ab inimicis patiare, tecum istud reputato. Pridem aeternos ignium inferorum cruciatus promerui; & quid exiguum hoc, quod patior, [Page 54] ad illas poenas?
3 Vestium ac mensarum luxus, familiae, & supellectilis spendorem nimium, ac inanem pompam fuge.
4 Si quando superbiae spiritus obluctetur, sanctissimi illius viri humilis & humiliati sententiâ utaris: putredini dixi, pater meus es, mater mea, & soror mea, vermibus, Job 17.14. & addas, quid turges saccus stercorum, terra & cinis?
5 Te tuáque bona opera latere ama, nisi [Page 55] quando velit Deus in suam gloriam, & Ecclesiae commodum, te in publicum, prodire.
6 In officiis vilibus & abjectis, tuipsius & aliorum gratiâ, occupari ne dedigneris.
7 Pronis auribus▪ monentem & corrigentem audi: neque facilè excusationem obtrude.
8 Mortem, Judicium, Inferos, saepè, saepiùs cogita: hae de pictae in animo tabulae te tibi representant. Vesperi id ages commodius: lestus ipse sepulchri, [Page 56] somnus mortis quaedam imago est.
9 Ea quae ad tui commendationem faciunt omninò sile: cave, nè quid de te rebusque tuis vendites, jactites, ostentes. Naturae dotes, virtutem, eruditionem, avorum ceras, & fumosas imagines. Quid habes, quod non accepisti? 1 Cor. 4.7. si autem acceperis, quid, quasi de tuo, gloriaris? Homo vanissime, obline te tuo luto. Pulvis es, & in pulverem revertêris, Gen. 3.19. peccatum [Page 57] solum opus est tuum: hîc habes, unde pudore afficiaris, non unde efferaris.
10 Oculos submissos tene: terram aliquando aspice, & te illius inutile pondus, existima.
11 Cum per caemiterium iter facis: haec (inquies) nobis hominibus constituta est domus: eò igitur omnes imus & insolescimus?
12 Neminem ex inimicitia torvè contuere, aut morde verbulo, aut gestu quovis offende. Est mansuetudo humilitatis [Page 58] aut partus, aut soror.
13 Aliorum judicio rectae rationi consentaneo, facilè cedito. Noli altum sapere, ne sis prudens apud temetipsum, Rom. 12.16. locum caeteris honoratiorē commodioremve sponte deferto: cum tenuibus, pauperioribus, lubens, volens versator. Carceres, domiciliaque aegrotorum, & pauperum ad benefaciendum illis frequens adito.
14 Porrò, non tantum te ipsum omnium [Page 59] ultimum, ac miserrimum reputato: Sed exteriùs pro tali te habe: & si ab aliis ita habearis, ne tristeris, sed potius gaude. Iac. 1.10.
15 Denique si quando insolentius animum inflari sentias, tumorem hac cogitatione deponito. Quid fui, Domine, quid sum, quid ero? Fui nihil, nihil adhuc sum, & fortè ero pejus nihilo. Fui conceptus in originali peccato, sum plenus peccato actuali, &, nisi resipiscam & Evangelio credam [Page 60] condemnandus ero paenâ gehennali, Marc. 1.15. Marc. 16.16. Luc. 13.5. Fui certè sperma faetidum, sum saccus stercorum, ero esca vermium. Sic fui, ut in illo statu permanens, damnari non possem; sic sum ut propter demerita mea, sine merito tuo, salvari non possim; sic ero, ut aeternum vel culpa mea damner, vel gratiâ tuâ salver. Quid fuerim, scio, nimirum pessimus; quid sim, nescio, nisi àte illuminer, quid ero, aequè [Page 61] ignoro, nisi à spiritu tuo certior factus fuero. Tu quod fui, Domine, ignosce; quod sum, corrige; quod ero, dirige: daque ut semper haec sapiam, & de me humillimè sentiam.
Actus Modestiae. CAP. 9.
MOdestia, humilitatis germana aut filia, decentiam, compositionemque totius corporis curae habet. Vestes tibi, velim, nec sordeant, nec nimis resplendeant: [Page 62] sit incessus inartificiosus, at non levis. Gestus istiusmodi quem ratio praescribat. Caput erectum, modicè inflexum, frons aperta, non caperata: oculi non superciliosi, non errabundi, n [...]spiam malè defixi: labia nec nimium pressa, nec faedè diducta▪ vox mascula, sonus nonnihil fractior, sermo purus, simplex, innoxius; manus nihil comicum aut histrionicum agant, absint & scurriles gesticulatiunculae. In his quid pecces temet saepè [Page 63] roga, adde & fidum Censorem: ferè enim hic quisque caecus est. Modestiae autem studebis etiam privatim & cùm solus es, alioquin in publicum▪ veniens impinges nulli negotio, Ita modeste in cubiculo & sine arbitris dege, ac si oculi omnium te viderent.
Actus Patientiae. CAP. 10.
1 TEmporum injurias, frigus, aestum, pluvias, naturae incommoda, [Page 64] sitim, famem, perfer non gravatè. Propter peccata tua magna & multa quae admisisti, millies istis graviora mala es promeritus: id si cogites, feras priora leviùs.
2 Morbos etiam quantumvis acerbos, ac diuturnos, tanquam dona de numinis manu accepta, exosculare: beneficium est quod maleficium arbitraris. Id noverat qui olim dixit, Domine hîc ure, hic seca, ut saltem aeternùm parcas.
[Page 65]3 Si itaque longo & gravi morbo afflictus motu impatientiae agiteris, animum titubantem ita sustenta. sustine, anime mî, qui te flagellat, pater est amantissimus; qui urit & secat, medicus est sapientissimus; jam meliùs & meliùs tecum erit: qui hîc urit, posteà parcet. Ignis hic vitia excoquit, & splendorem auget. Adhaec, cogita Christum in cruce patientem, & cum eo tot Martyres: si compateris, corregnabis.
[Page 66]4 Si quid praetereà calumniarum, aut injuriarum in te ab aliis congestum, conjectumque fuerit, obdura; & non solùm forti animo perfer, verum etiam constanti.
5 In istis omnibus, quaecunque causae extiterint malorum, sile: vel queri minimùm, impatientis est animi. Cave ne maturam, caelum elementa, homines ipsos accuses. Nemo tibi erit nocentior, quàm tuipse, si non feras. Justus est Dominus, & [Page 67] recta judicia ejus.
6 Si nihil interim consolationum, ne spiritualium quidem, tibi affundi sentis, si purum [...]putum fel propinetur, exorbe; atque ita loquere, neque fas, neque bonum est accipere panem filiorum, & dare canibus; micas quidem cadentes catelli edunt; at ego non ita vixi, ut vel micam habere possim.
7 Hic tu mihi vide, ne in istis molestiis ex rebus creatis, praetermisso creatore, consolatiunculam [Page 68] putidiùs emendices, nec mediis in hunc finem utaris illicitis.
8 Continget non rarò, ut cum maximè piùs, ac probus esse velis: plurima, & plurimi obluctentur, etiam ogganniant, & allatrent: ne tu propterea vel latum unguem ab officio, institutove deflecte: injurias, ne commemora aliis, imò ipse obliviscere.
9 Si amici, si parentes ipsi destituant, dic, audus nudum Jesum sequar, dicamque posthac confidentius, Pater, [Page 69] qui es in Coelis, sanctificetur nomen tuum, &c. & cum Davide, pater meus, & mater mea derelinquunt me, sed Jehovah recipiet me, Psal. 27.10. & illud scito fore ut extremis his diebus instent tempora molesta, & omnes qui volunt piè vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur, 2 Tim. 3.12.
10 In fidei, ac Religionis causâ, si te aliquid pati tempora, & res cogant; carceres, & mortem ipsam ne timeas, [Page 70] sed potiùs cum Apostolis gaudeas, quoniam dignus habitus es pro nomine Jesu contumeliâ affici, Acts 5.41. & mori cum Paulo, si necesse fuerit, sis paratus, Act. 21.13.
Actus Christianae abdicationis rerum temporalium Christi causâ. CAP. 11.
1 URgente necessitate opes desere, ut in communi fidelium inopia, in persecutionum [Page 71] fervido, & furenti aestu, vel si nimius sit divitiarum amor, tantus nimirum, ut vel abjiciendae sint divitiae, aut amittendus sit Christus, Act. 4.32, 34, 35. Hebr. 10.34. Matth. 19.21. & si hoc feceris, meriti tamen opinio longissimè absit; dixit Apostolus Paulus, quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, & inveniar in illo non habens meam justitiam, [Page 72] quae ex lege est, sed illam quae ex fide est Christi, illam quae ex Deo est, justitiam in fide, Phil. 3.7, &c.
2 Erues omnem pravam opum appetitionem, honorem mundanum contemnes, imò ipsa amicorum, rerumque terrenarum solatia respues, si te à fide Christi, & à virtutis studio revocent.
3 Si bonorum omnium erogationem & dimissionem Religio non postulaverit; curas tamen superfluas, [Page 73] rerum, quae ad hanc vitam pertinent moderabere.
4 Avaritiam, quae ab Apostolo Idolatria vocatur, Col. 3.5. odi, ac fuge. Radix omnium malorum est pecuniae cupiditas, quam quidam appetentes, aberraverunt à side, & seipsos transfixerunt doloribus multis. Tu autem, haec fuge: Sectare verò justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem, 1 Tim. 6.10, 11.
[Page 74]3 Divitiae si affluant, noli cor apponere: ita regius psaltes imperat, Psal. 62.10. opum tuarum Dominus esto, non tu earum mancipium.
4 Ita esto animo compositus pati egestatem magis, & mortem, quàm fraude aut peccato quovis opes congerere: itemque vel imperia ipsa, si haberes, derelinquere, si coelum vocat, imperatve.
5 In dapsili prandio aut caena, si epulum nuptiarum, justorum funebrium, aliáque solenni [Page 75] causâ apparaveris, certam eduliorum partem repone, quod Christo praebeas, pauperibus, aegris praesertim domi jacentibus, vel in carcere, aut aliâ angustiâ positis.
6 Si opes suppetant, in pauperes aliquid quotidiè distribue, Foeneratur Deo qui dat pauperi, Prov. 19.17. petenti igitur stipem tu statim commodato: eos velim inprimis tibi esse commendatos, quos aut necessitas ad saeda flagitia compellit, aut [Page 76] ingenuitas à stipe corroganda avocat. Si nihil habes, quod des, at bona saltem verba reddito. Dominus est, qui ex donis à se tibi datis, denarium, vel obolum, vel frustulum panis, vel aliquantulum potûs, repetit. Liberos, famulos, ancillas, ita loqui jubebis; Pater, Here, Christus pro foribus stat, eleemosynam petit, stipem filii ipsi ferant, ita olim misereri condoceantur: E cujusvis diei lucro, & è quovis contractu partem [Page 77] aliquam demere, quam indigentibus numeres, si hoc possis, valdè pium est. Quidam hoc faciunt, quos si imitere, beatus eris.
7 Hoc in pauperes officium nec moriens negliges: testamento, ex aliqua parte saltem, tuorum bonorum haeredem Christum scribe: ita mercedem in Coelis habebis.
Actus Justitiae. CAP. 12.
1 JUstitiam exerce, & loquere veritatem ex animo tuo. Ne linguâ tuâ obtrectes, nec proximo tuo malum facias; si jures proximo in damnum tuum, non tamen muta.
2 Suum cuique tribue; neminem laede; quod tibi non vis fieri, alteri nè feceris: omnia quaecunque vis ut homines faciant tibi, & tu facito illis, Mat. 7.12.
[Page 79]3 Quod debes exolve, aliena redde, cave ne pauperum mercedem durus apud te retineas: detestabile est coram Domino, Levit. 19.13.
4 Non habebis in sacculo diversa pondera, majus & minus, nec erit in domo tuâ modius major & minor: pondus habebis justum & verum, & modius aequalis & verus erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi; abominatur [Page 80] enim Dominus Deus tuus eum, qui facit haec, & aversatur omnem injustitiam, Deuter. 25.13, &c.
5 Ne sis ingratus: agnosce & profitere, à quo & quanta acceperis beneficia: simulque declara studium praestandi benefactoribus tuis mutua officia honesta, tibique possibilia.
6 Impium ne justifices, & judicium ne pervertas, neque in alicujus personam affectu nimiae dilectionis inclines: [Page 81] non accipies munera, quia munera excaecant oculos sapientum, & mutant verba justorum. Deut. 16.19. Concordiam serva, & commune bonum propriis emolumentis praepone.
Actus Obedientiae. CAP. 13.
1 MAjorum tuorum, Pastorum praecipuè vocem, ut divinum oraculum audito: [Page 82] illis, & cum Magistratibus, tum parentibus observantiam praestato; eorum dictis obediens esto, Facies quodcunque dixerint, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, Deut. 17.10.
2 Leges Reipublicae, aut communitatis, in qua vivis, exactè & constanter observato. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, Rom. 13.1.
3 Si sis filius-familias, si servus, superiorum nutus attendito, [Page 83] imperata mox exequitor.
4 Si à jussis abhorres obtemperato, nisi rem malè praecipi liqueat; ubi enim mandatum voluntati divinae contrarium est, Obedire oportet Deo magis, quàm hominibus, Act. 5.29.
5 Si justa imperantur, licèt dura sint, concoque, & peragito.
6 Obedito autem sine morâ, & integrè.
Actus Castitatis. CAP. 14.
1 INgentem pudicitiae amorem in te excitabis, impudicitiae verò grave odium.
2 Removendae omni studio omnes luxuriae occasiones. Averte oculos à formosulis, in mulieres ne contorqueto, nè defigito illos: Aures & ora obscaenitati, & scurrilitati duplici serâ occludito: ab impudentioribus jocis, & gesticulationibus [Page 85] abstineto. impudicos socios, & noxias familiaritates cane pejùs & angue defugito. Cum solus es, nè libidini deditus sis; noli peccare, Deus videt. Cuticulam ne curato: Vestes molles, pocula, & lautae mensae corporis, animique mollitiem, ac libidinem creant. Loca periculosa, otium, libros obscaenos, incaestas imagines & tabellas, lasciva theatra, tripudia inverecunda, execrator. Verissimum hîc istud, [Page 86] qui fugit Venerem, fugat.
3 In pia cogitatione obdormiscito: cum expergisceris, si quae occursent faeda phantasmata, fortiter excutito: Jesum tuum inclamato: animum aliò magno nisu convertito.
4 Similiter si per diem recursent ejusmodi imagines, aut suggestiones, obsistito prece & obfirmatione animi. Cogita praesentiam Dei, & Angelorum, crucem Christi, mortem tuam, judicium, Inferos: [Page 87] his clavis importunarum cogitationum clavos extrude.
5 Animae maculas saepius eluito, si te peccato carnis pollueris, confitere, cum Davide, praevaricationes tuas Domino. Psalm. 32.5. Nathanem quendam fidum & prudentem delige, qui te resipiscentem consoletur, & dicat, transtulit Dominus peccatum tuum, non morieris, 2 Sam. 12.13.
6 Vade, noli amplius peccare. Peccanti medicina [Page 88] confessio, at tu pro virili tentationis principiis obsta. Cùm itaque primum, concitatis ad rebellionem appetitionibus, hostem adesse senseris: jam hic tibi omnis admovenda machina, aut periisti: serpens iste ubi primùm ingredi licuit, progreditur, seque totum insinuat. Ergo statim vires omnes colligendae: nascentem ut Hydram suffoces, aut extinguas, mentem aliò avoca, divinam opem advoca, ut priùs monui: Accinge [Page 89] te ad aliquod opus grave, honestum & utile, ne te daemon praeoccupet.
7 Obsecro te, per misericordiam Dei, ut exhibeas corpus tuum hostiam viventem, sanctam, beneplacentem Deo, Rom. 12.1. Nè facias membra Jesu Christi membra meretricis: corpus tuū debet esse templum spiritus sancti; emptus es pretio, pretioso nempe, sanguine Christi; glorifica Deum in corpore tuo, & in spiritu tuo, quae [Page 90] sunt Dei. Egregiè de hac re disserit Sanctus Paulus, 1 Cor. 6.
Actiones Temperantiae. CAP. 15.
1 QUantitatem ciborum saluti coporis necessariam, & saluti animae non officicientem accipe, in comestione aestum & nimiam aviditatem cohibe. Quemadmodum medicamenta, sic alimenta sume.
2 Sobrius esto, & [Page 91] vigilato; adversarius tuus, Diabolus, tanquam leo rugiens, circuit, quaerens quem devoret. 1 Pet. 5.8. Attende tibiipsi, ne fortè gravetur cor tuum crapulâ & ebrietate, & curis vitae hujus, & repentina in te superveniat dies Domini. Luc. 21.34. Vae tibi si consurgas manè ad ebrietatem sectandam, & potandum usque ad vesperam. Vae tibi, qui es fortis ad bibendum, Es. 5.11.22. Te itaque jubeo, & per tremendum diem judicii [Page 92] te adjuro, ut quantùm possis, ebrietatis malum, auxiliante Domino, fugias. Ebriosi unà cum fornicariis, idololatris, adulteris, mollibus, masculorum concubitoribus, furibus, avaris, maledicis, rapacibus, à regno Dei excluduntur, 1 Cor. 6.9, 10.
3 Ne cervisiam, vel alium potum inebriantem praebeas alteri usque ad ebrietatem. Vae tibi, si hoc agas: hic accommodari potest illa similitudo prophetae [Page 93] loquentis de judicio Chaldaeorum, Habac. 2.15, 16. Bibe tu quoque, at calix dexterae Domini ad te convertetur, & vomitus ignominiae erit super gloriam tuam.
4 Quamvis adjuratus fueris per nomina magna, vel chara, vel si praemiis aut poenis inducaris ad pocula superflua evacuanda, ne consentias.
5 Non solum ab imitatione, sed etiam à consortio potatorum abstinere debes: secundum [Page 94] illud Apostoli: si quis, cum frater nominetur, sit ebriosus, cum ejusmodi ne edatis quidem, 1 Cor. 5.11. Si Ecclesia tam negligens est, ut publicè peccantem, nec resipiscentem, non excludat; si cesset magistratus sontes gladio ferire, privatus quisque ab impudenter peccantium consuetudine sibi temperet, ne aut alienis flagitiis favere videatur, aut alieno crimine commaculetur, maximè si resipiscentiae spes nulla supersit.
[Page 95]6 Sufficiens sit tibi praeterito vitae tempore, quae libent Gentibus, perpetrâsse, incedendo in lasciviis, cupiditatibus, vinolentiis, commessationibus, compotationibus, & nefariis simulachrorum cultibus: —Omnium finis imminet. Esto temperans, & sobrius ad preces, 1 Pet. 4.3, 4, 7.
7 Adjuro te per Christum animadvertere quae dico, Dominus autem det tibi intellectum in omnibus, 1 Thess. 5.27. 2 Tim. 2.7.
[Page 96]Deus te per omnia Sanctificet, ut sis animo & corpore inculpatus, & talis inveniaris in adventu Domini, cùm veniens ad judicium reddet unicuique secundùm opera sua.
Dominus te servet in regnum suum coeleste: cui gloria in secula seculorum. Amen.