Regulae morum ostensivae, & obligativae sunt lumine naturali cognoscibiles.

TE, Mens, ingredere; & te, Mens mea, consule; sa­cra
Digesta quae sunt pande conscientiae;
Hic codex. Quisquis coeli motúsque domósque
Ductore sensu, sed sui malè negligens
Scrutatur, coelo ut longis ambagibus alto
Vitae reducat regulam, cluit suae
Is libertatis mango. Non provida parcâ
Natura dote, largâ sed Mentem manu
Prodiga ditavit: sacra haec Pandora beatis
Imbuta donis, stirps beata Numinis;
Naturae artificis facies, propriâque coruscans
Coaeva luce, vividâ foeta indole,
Est sibi [...], nativâ lampada plenam
Perennis ignis lucidi flammâ gerens.
Desine quid Clarii cortina, aut corniger Ammon,
Anhela Phoebas quid reponat quaerere.
Claude subobscuras Psyche formosa fenestras,
Nullae patescant sensuum infidae fores.
Splendeat interior mentis domus, excute lumen,
Nôris teipsum, luce te tuâ vide.
Epropriis cunis, Animi gremióque recline
En veritatis fulget internum jubar.
Emicat ut roseae Cyclops Auriga diei,
Cujus videtur luce & ipse, & omnia.
Hoc veri rectique index, exemplar honesti
Certissimum, morum supremus arbiter.
Ecce triumphantem, veris hinc concolor error
(Ad recta Mentem destinatam degravans)
Captivus sequitur Rationem: oracula cujus
Impunè nemo despicit, se vindice.
Impia fax Animum, si non pia teda, lacesset:
Quâ quas merentur sontici poenas luent.
Ipsa sibi est Nemesis Mens conscia, tristis Alastor,
Faciat timens ut quisque quae pati timet.
Ipsa sibi est lictor trux, & se Consule virgâ,
Suisque propriis feritur fascibus.
Fare igitur, Ratio, quid turpe, quid utile, quid non,
Et dia nobis explica noemata:
Te signante viam, nos gens secura sequemur;
Et te negante, inauspicatum tramitem
Linquemus, solam nostra inclinata recumbit
In te domus, custos coerce provida
Affectus, concessa Animo nec fraena recusent,
Hîc tota mentis cùm sita est felicitas.
Haesitat in bifido sine te Mens Sceptica colle,
Acûs ad instar pendulae magneticae.
Praestò adsint igitur tua directricia fila.
Ratione peccans omnis est Apostata.

Anima hominis non est abrasa tabula.

NUnc demum quoties Phoebus duodena revisit
Signa, ex quo primùm praelorum inoleverit usus
Tempore, quaerenti dabimus responsa, quot anni
Fluxere à prima nascentis origine mundi,
Si nobis dicas, illud quod quaeris habebis.
Tunc etenim coepere typis mandarier almis
Libri, cùm primùm divinae particula aurae
Carcere corporeo immersa est, variata figuris
Coelitùs insculptis. Sic, sic Natura creatrix,
Certet uterque licèt populus, victricia lauri
Tempora praecingis vittâ, laetósque triumphos
Praeclarè ducis, téque ambitiosa magistram
Ars sequitur; nam cùm duxit primordia nascens,
Prima characteres mentis sacrata tabella
Impressos habuit; queis nomen Stoica turba
Igniculis fecit: summus Deus, ille Prometheus
Verior, his coelo decerptis corpora inepto
Ficta luto adjungit: coelestis flammula nostros
Artus intus agit pollens virtute coaevâ.
Corporeas moles agitat mens, vivida semper,
Quaeque suas species inducit (vocibus utar
Artis) connatas: neque enim dicamus inertem
Has transire animas vitam, quo tempore foetus
Nondum perfectos primùm intravere, nec illas
Quas simul una dies junxit, disjunxit & una
Corporibus: Sed finis adest, sit sera coronis
Quaestio; Mens hominis non est abrasa tabella.
Resp. Mro Coldwell Coll. Regin. Soc.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.