FORMA1 SIVE DESCRIPTIO Convocationis Celebrandae, Prout ab Antiquo 2 observari consuevit.
SCiendum est quod Omnes qui Autoritate3 Reverendissimi Domini Archiepiscopi Cantuar' citantur ad comparendum coram Eo in Domo Capitulari Ecclesiae Cathedralis Divi Pauli London' duodecimo die Januar' prox' tenentur praefixo tempore interesse, atque in eâdem Ecclesiâ Cath' praestolari Adventum dicti Reverendissimi. Qui ex More [Page 2]paulo post octavam ante Meridiem illius diei solet cum celebri Comitatu apu [...] Portum Thamisis vocatum Paul's Wharf in terram descendere, atque exinde Praeeuntibus Advocatis & Procuratoribus Curiae Cantuar' certisque Reverendissimi Generosis ac Virgifero Convocationis, ad Ecclesiam Cath' Divi Pauli London recta tendere, atque in chorum ibidem ingredi. Ʋbi postquam in stallo Decani collocatus fuerit, ac preces dixerit, tam Ipse quam Reliqui Episcopi Praesentes habitu Convocationis togati ex atroque Chori latere in suis Stallis sese constituunt & mox incipiunt Preces4, quibus Spiritus Sancti gratia invocatur, ac Communio subsequitur. Ac tempore Offertorii tam dictus Reverendissimus quam coeteri Suffraganei Episcopi rem divinam celebranti ordine progredientes Oblationem offerre ex more debent. Peractâ in hunc morem Re Divina, solet doctus Aliquis ex Caetu Convocationis sive Superioris sive Inferioris Domus ad hoc selectus è Suggestu in medio Chori Concionem5 ad Clerum ibidem congregatum Latine proferre: Quâ absolutâ, Reverendissimus statim se confert in Domum Capitularem dictae Ecclesiae; sequentibus Episcopis & toto Clero. Quibus ingressis ac seclusis Extraneis, Reverendissimo ac caeteris suis Co-Episcopis in suis sedibus ordine considentibus, ac reliquo Clero6 circumstante, Reverendus Dominus Episcopus London [Page 3]Mandatum7 sibi à dicto Reverendissimo ad Convocationem hujusmodi subeundam [submonendam] aliàs directum una cum debito Certificatorio super executione ejusdem introducere, ac debita cum Reverentia eidem Reverendissimo Patri presentare & tradere tenetur. Quo quidem Certificatorio perlecto, statim porrigitur eidem Reverendissimo Schedula descripta, per quam pronuntiat omnes ad eosdem horam & locum non comparentes8 contumaces, reservando poenam eorum contumaciae in aliquem diem competentem pro Beneplacito ipsius Reverendissimi. Praemissis sic expeditis dictus Reverendissimus ad Episcopos & Clerum tunc Praesentes Anglice sive Latine causam sui Adventus ac dictae Convocationis Inchoatae9 exponit: Quodque ex laudabili [Page 4]& antiqua Ordinatione eadem Convocatio in duo10 Membra dividitur, nempe in Superiorem atque Inferiorem domum. Ʋnde Reverendissimus & caeteri Co-Episcopi Superiorem Domum efficiunt; Inferior vero Domus ex Decanis Ecclesiarum Cath' Archidiaconis Collegiorum Magistris & Capitulorum Cath' Ecclesiarum necnon Cleri cujuscunque Dioceseos Procuratoribus constat.
Et quoniam si in rerum tractandarum serie Ʋnusquisque ex inferiore Domo suam ipse sententiam quoties visum esset diceret, aut si omnes aut plures simul loquerentur, pareret confusionem. Igitur semper hactenus observatum fuit, ut Ʋnus aliquis doctus & disertus ex gremio dictae inferioris Domus in eorum omnium locum ad hoc munus assumatur11; ut Is intellectis [Page 5]& scrutatis caeterorum Omnium votis, tanquam unum Eorum omnium Os & Organum loquatur, & consonam eorum sententiam eidem Reverendissimo, cum ad hoc rogatus seu missus fuerit, caeteris silentibus fideliter12 referat': Qui ex hoc munere Referendarius sive Prolocutor communiter denominatur. Cujus eligendi libera facultas semper penes dictam Inferiorem Domum remanet.
Ʋnde ipse Reverendissimus solet eosdem ex inferiori Domo monere & [...]hortari, ut statim se conferant in dictam Inferiorem Domum13, ibique de viro docto pio & fideli in Prolocutorem suum assumendo consultantes, unanimiter consentiant & eligant, sicque electum ipsi Reverendissimo in eadem Domo Capitulari prox' insequente Sessione debita solennitate praesentent14. His dictis descendunt Omnes in Inferiorem Domum ad effectum praedictum.
FORMA Eligendi & Praesentandi PROLOCUTOREM.
SOlet observari, ut postquam ingressi fuerint Inferiorem Domum, in sedibus se decenter collocent1, & si Aliqui ex Iis sint Consiliarii sive Sacellani Regiae Majestatis, ut hi superiores sedes occupent; atque ut Ʋnus ex Iis propter Dignitatem & Reverentiam, seu in eorum absentia, Decanus2 Ecclesiae Cath' D. Pauli London' sive Archidiaconus London' Praesidentis3 officio in hujusmodi Electione fungatur. Atque ut ad hoc rite procedatur, primum jubebit nomina omnium [Page 7]citatorum & qui tunc interesse tenentur à Clerico dictae Inferioris Domus recitari & praeconizari4. Notatis (que) Absentibus, alloquatur praesentes atque eorum sententiam de idoneo Procuratore eligendo sciscitetur. Et postquam de eo convenerint (quod semper quasi statim5 & absque ullo negotio perfici solebat) mox conveniunt inter se de Duobus eminentioris Ordinis, qui dictum Electum Reverendissimo Domino Cantuar' in Die statuto debita cum Reverentia & Solennitate praesentent.
Quorum Alter sicut, cum dies advenerit, ipsum Prolocutorem cum Latina & docta Oratione praesentare tenetur, sic etiam idem Praesentatus habitu Doctoratûs indutus consimilem Orationem ad dictum Reverendissimum Patrem ac Praelatos & caeteros Praesentes habere debet. Quibus finitis, praefatus Reverendissimus Oratione Latina tam Electores quam Praesentatorem & Presentatum pro sua gratia collaudare, ac demum ipsam Electionem sua [Page 8]Archiepiscopali Authoritate6 expresse confirmare & approbare non dedignabitur. Et statim idem Reverendissimus Anglice (si placeat) exponere solet ulterius bene placitum suum7; Hortando Clerum, ut de rebus communibus quae Reformatione indigent, consultent & referant die8 statuto. Ac ad hunc [Page 9]modum de Sessione in Sessionem continuabitur9 Convocatio quamdiu expedire videbitur, ac donec de eadem dissolvenda10 Breve Regium eidem Reverendissimo praesentetur.
Et sciendum est quod quotiescun (que) Prolocutor ad praesentiam Reverendissimi causa Convocationis ac tempore Sessionis11 accesserit, utatur habitu praedicto, ac Janitor sive virgifer dictae inferioris Domus ipsum reverenter antecedat.
Ejusdem Prolocutoris est etiam monere omnes ne discedant à Civitate London' abs (que) licentia12 Reverendissimi. Quodque statutis diebus13 tempestive veniant ad Convocationem. Quodque salaria Clericorum14 tam Superioris quam Inferioris Domus, & Janitoris inferioris Domus juxta antiquam taxationem, quatenus eorum quemlibet concernit, fideliter persolvant.