BENEDICTIO MENSAE.
Ante Prandium.
Benedicite.
OCuli omnium in Te sperant Domine.
Et tu das illis escam in tempore opportuno.
Aperis Tu Manum Tuam.
Et imples omne animal Benedictione Tuâ.
Gloria Patri, & Folio, & Spiritui sancto.
Sicut erat in principio, & nunc, & semper, & in secula seculorum. AMEN.
Κύριε ἐλέησον.
Χριστε ἐλέησον.
Κύριε ἐλέησον.
PATER Noster qui es in coelis, Sanctificetur nomen Tuum. Adveniat regnum Tuum. Fiat voluntas Tua sicut in coelo, sic & in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Et nè nos inducas in tentationem.
Sed libera nos à malo. AMEN.
Jube Domine benedicere.
MEnsae Coelestis participes nos faciat Rex aeternae gloriae.
Oremus.
BEnedic nos Domine, & Dona Tua, quae de Tua Largitate sumus sumpturi, & concede, ut illis salubriter nutriti, Tibi debitum obsequium praestare valeamus, per Christum Dominum nostrum.
AMEN.
DEUS est charitas, & qui manet in charitate in DEO manet, & DEUS in eo: sit DEUS in nobis, & nos maneamus in ipso.
AMEN.
Post Prandium.
Finitâ lectione, & dicto Tu autem Domine miserere nostrî,
Benedicamus Domino.
Deo gratias.
ADjutorium nostrum in nomine Domini
Qui fecit coelum & terram.
Confiteantur Tibi Domine omnia opera Tua.
Et sancti Tui benedicant Tibi.
Benedicamus Patrem, & Filium, cum Spiritu sancto
Laudemus & superexaltemus eum in secula.
Benedictus DEUS in donis suis.
Et sanctus in omnibus operibus suis.
Sit nomen Domini benedictum.
Ex hoc nunc usque in secula.
AGimus Tibi gratias (Omnipotens & Aeterne DEUS) pro universis Beneficiis Tuis, pro Vi [...]o recolendae memoriae Domino HUGONE de B [...] SHAM, FUNDATORE nostro Primario, [...] risque omnibus Hujus Collegii Benefactoribus.
Benedictus in Illis sit DEUS noster in aeternu [...] [...] Memoria Eorum maneat in secula.
NObis verò famulis Tuis tribue, ut Eorum donis ad Nominis Tui gloriam, & Ecclesiae incrementum utentes, unà cum Illis atque omnibus qui in fide Christi decesserunt, ad coelestem vitam resurgamus, per Jesum Christum Dominum nostrum.
AMEN.
DEUS pro sua infinita clementia Ecclesiae suae concordiam & unitatem concedat, Serenissimum Regem nostrum CAROLUM conservet, & pacem Regno universo, at (que) omnibus Christianis largiatur.
AMEN.