Statuta legenda in Admissione Practicantium in Medicina, ad quorum Observationem singuli tenentur.
VOLUMUS, & admittendos coarctamus. nè quis infra limites hujus Universitatis publicè vel privatim tanquam Practicator in ista facultate se intromittat; nisi hic vel alibi in Medicina rexerit, vel ad legendum licentiatus fuerit, seu per aliquem hic in Medicina Regentem, ut idoneus, D. Cancellario, seu ejus vices gerenti fuerit praesentatus.
Insuper, ut in istiusmodi Admissionibus quisque tam ad Legendum quàm ad practicandum per duos terminos infra biennium in ista Universitate se Lecturum juret, sub poena viginti solidorum communi cistae infra dictum biennium solvendorum.
Singuli qui hîc Gradum aliquem subituri sunt, astrictos & devinctos esse se intelligant, ut Statuta ac hujus Universitatis probatas Consuetudines pro viribus observent; útque ejusdem Universitatis pacem nullius rei praetextu perturbent, quin eos quos sic pacem perturbare noverint ad Cancellarium seu ejus vices gerentem quamprimum deferant: quod denique honorem hujus Universitatis nostrae pro virili augeant, ornéntque.
Quilibet Graduatus dum moram traxerit in nostro municipio, habitum habeat de Si non sit Graduatus, haec tria Stututa omittantur. proprio, Gradui suo competentem, quo Inceptionibus illius Facultatis cujus est Scholaris interesse poterit.
Postremò, Statutis nostris cautum est, nè quis hîc ad gradum aliquem admittatur, nisi se obedientem fore Cancellario aut ejus vices gerenti juraverit, seque sua Privilegia renunciaturum, in quantum Privilegiis & statutis Universitatis contrariantur: Salvâ tamen semper Compositione inter Universitatem & Collegium Regale factâ.
Jurabis quòd haec omnia observâsti & observabis, nisi aliter per gratiam ab Academia concessam dispensatum tecum fuerit, sicut te Deus adjuvet, & sancta Dei Evangelia.
Jurabis quod in Bibliothecam publicam admissus nihil quod ad ipsam Ex Decret. Academ. Jun. 1684.pertinuerit sciens volens corrumpes, aut imminues, nullum librum permutabis, auferésve, aut ipse per te, aut per alium quemvis, nisi eo modo, iisque conditionibus, quae per Ʋniversitatis Decreta requiruntur: Quódque sis jure isto tuo sincerè & bona fide usurus, atque omnino ita ut (quantum in te est) nihil inde accrescat Bibliothecae damni, Ita te Deus adjuvet & haec sancta Dei Evangelia.