Petri Molinaei Filij

Carmen Heroicum AD REGEM.

In Memoriam SERENISSIMI & Potentissimi REGIS IACOBII.

[fleur-de-lis]

LONDINI, ¶ Apud IOANNEM BILLIVM Typographum Regium. 1625.

[Tudor rose]
[Scottish thistle]
[French fleur-de-lis]
[depiction of Irish harp]


AD REGEM.

NOn me latet, Rex Maxime & Se­renissime, quàm imprudenter ad hoc opus animum adiece­rim; Quippe cum Pater tuus Heros summus fuerit omni laude maior, & Maiestas tua laudem potiùs eligat mereri quàm audire. Quia tamen nullum Principem tam laudare oportet quam quem minimè necesse est, & Deus ipse ab hominibus cele­brari postulat; ausus sum in hoc argumento quid pos­sem experiri, & si quid poetici impetus natura aut stu­dium mihi contulit, totum illud nihil ad pedes Regiae tuae Maiestatis profundere. Nolui flebilibus modis hoc argumentum persequi, imo nec debui: Quamuis enim Britannia magnum, si vnquam, amisit Regem; [Page]Tua Maiestas locum Patris tam feliciter implet, vt nul­lus non putet Patrem in Filio superesse. Tum trium­phalibus maximi Regis initijs pro' [...] naeniam oc­cinere, videbatur intempestiuum; addo etiam iniurium in memoriam Regis incomparabilis, ad cuius magni­tudinem encomia quàm fletus propius accedunt, & lau­des lachrymis tempus praeripiunt. Ne desint lachrymae in hac Domini mutatione tu ipse facies, & Patris tui maximi desiderium tuae Maiestatis amore temperatum, lachrymas pumiceis oculis expriment, dubium gaudio an tristitia. Quocirca non debuit tua laus disiungi à laudibus Patris, cuius virtutes cum regno excipis, & cuius laudes sibi vindicat magna tua indoles. Non ab­erit (confido) à caeterarum virtutum choro clementia, qua boni consules meos conatus, & preces pro Regia tua incolumitate, regni stabilimento, felicitatis incre­mento.

Tuae Maiestati Serenissimae Deuotissimus cliens, P. MOLINAEVS.

Carmen Heroicum.

DEliciae humani generis, superûm (que) voluptas,
Lux patriae, regno columen, solamen amicis,
Qui (que) tuos longis vexas terroribus hostes;
Ecce tuos ortus suspensus suspicit orbis,
Quanta pares quassis iam iam medicamina rebus
Anxius, O cuius genio spes magna bonorum
Nititur, & rerum sequitur fortuna salutem.
Macte nec inuitus nutantem suscipe mundum,
Et tempestiuam causae suppone columnam,
Ingredere, atque oneri fortis succede paterno.
Est tibi qui possit vertex gestare coronam,
Difficile, & vulgi pondus ceruicibus impar,
Sunt humeri suffulta quibus Fortuna leuetur,
Tuta (que) non metuat regnorum incumbere moles,
Quique Atlantaeis sustentent viribus orbem.
Se tibi regnandi fecit Natura magistram,
[Page 2] Scilicet imperij puer innutritus habenis
Fascibus assuesti patrioque alludere sceptro,
Et tremulo facilem lusu versare coronam.
Nec mirum Regem Regis potuisse creari
Sanguine, lallando regni qui suxerit artes,
Qui regnum vitae potuit numerare coaeuum,
Aetati (que) pares regnum produxit in annos.
Hic igitur faustis terram moderatus habenis,
Vix senium tetigit; nunc mundi turbine misso,
Vectus ad extremum melioris ad otia regni,
Coenosam despectat humum, celsus (que) profundum
Sub pedibus volui coelum miratur & annos,
Subiectum (que) tenet regnis assuetus Olympum.
Ilia nunc rumpat gemitu, planctu (que) canora
Musa perenne fleat, lachrymis (que) Aganippidos vnda
Tota fluat, ntsi pro lachrymis effundere laudes
Malit, & idmerito; nam qui post funera viuit,
An fleat extinctum? vel cur minus ille Camoenis
Laudandus quàm flendus erit? Laudabimus ergo
Quamlibet aduersae luctetur vena Mineruae,
Et dolor attritas accidat carminis alas.
Materies supplebit opus, genium (que) iuuabit,
Et laudem dabit ipsa sibi: cunabula nempe
Sola queunt tardas stimulare ad carmina mentes:
Vndique virtutes addunt in carminaneruos,
Siregnum atque parem repetas ab origine vitam.
Dulce triumphali tumuerunt regia foetu
Ilia; maiestas vtero primaeua refulsit,
Quae (que) tulit partum tulit & Lucina coronam:
In manibus Fortuna suis à matre rubentem
Angusta excepit trabea, cunas (que) curules
Impleuit Dominus, primis balbutijt infans
Vocibus imperium, primum (que) iubere sueuit,
Deinde loqui; cursim (que) animis praeeuntibus annos,
Dura tener populi flexit feliciter ora;
Et mox ingenij promissa maximus arte
Emicuit, pernixque gradus euasit ad altos,
Natura dubium factusne peritior vsu.
Ergo Caledonijs commissi finibus Angli
Antiquis parcunt odijs, per saecula nempe
Plurima, non tantos potuit compescere motus
Vllus; at ille pedo coepit mirabilis vno
Pascere diuersas & in vnum cogere gentes.
Non alius nauis dextra meliore Britannae
Infidis clauum tenuit Palinurus in vndis;
Qui pelagi coeli (que) minas, nimbos (que) ruentes;
Quid tristes ferrent Hyades, quid aquosus Orion
Praenosset, tuta classem statione locare,
Collecta (que) sinus catus obliquare procella.
Euge gubernaclum simili subeunte magistro,
Bacchantes ventos tempestates (que) coruscas,
Et caligantes nigris sub nubibus vndas
[Page 4] Formidare nefas; pontus licet vsque tumescat,
Et coniuratos feriat conterminus axes.
O quoties magno misceri murmure circum
Omnia, securis prospexit prouidus heros
Luminibus, partam non turbatura quietem?
O quoties dum flamma minax, dum proximus arsit
Vcalegon, tristis voluens incendia belli,
Alternumque bibit viciniatota cruorem,
Anglia sola stetit medios illaesa per ignes!
Ipse coire iubens concussum in foedera mundum,
Et regum optatus lites coalere sequester,
Non interruptum potuit seruare tenorem.
Quale fretis extans incussis fluctibus ingens
Dat latus intrepidum cautes, frustraque sonantes
Frangit, atelisae spumant appulsibus vndae;
Illa petita Notis antiqua sede superba
Constat, & immotam seruat per saecla quietem.
Onimium talifelices rege Britannos,
Quos vigil ad placidos adduxit cura sopores
Principis, & faciem iussit nescire malorum!
Libera syncerâ fluxerunt saecula pace,
Longa quies fibras egit tellure profundas
Mater opum, populi facilis migrauitin aedes
Plutus, & argento stanni fluxere metalla.
Rusticus ipse senex liras intentus aratro
Ducere, cuifelix fuit ignorantia belli,
[Page 5] Tibia fortuito quoties male condita cippo
Increpuit rastris, haesit (que) in casside vomer,
Pone boues, stiua stupuit connixus, anhelos,
Inuersis grandes glebis se tollere costas,
Tristia ciuilis proauorum signa duelli.
Et simul, O, dixit quantum mutauit ab illis
Tempora funeribus, quem magnae adiecit Elizae,
Incumbens nostro coeli clementia ruri!
Hoc duce, non Celerum per nostra noualia turmae
Caedibus incestant segetes, non vllus aratro
Agricolas disiungit equos, per vim (que) potitus
Barbarus à rastris transfert ad ephippiamiles.
Praelia non operas, non somnos classica rumpunt,
Nec sementinis durare ad castra diebus
Cogimur, aut gladio marrae diffingere ferrum.
Sed nostris impune Pales lasciuit in agris,
Pascua non lupus aut hostis vix nota fatigant
Nomina, nempe solet securi solamagistri
Incustoditas seruare fiducia foetas.
Tum passim validis assurgit in aethera culmis
Farta Ceres; aruis vertêre sequacia nuper
Tesqua, nec antiqui meminerunt culta rubeti.
Quid quod foeni secas iniusso gramine prata,
Horrea quod messes, quod vincunt vbera mulctras,
Quod modo succrescit festis pax ardua campis,
Atque politerrae patet indulgentia voto.
Dicite quae fati torquetis fila Britanni,
Nunquid in innocuos fortuna reuoluitur annos
Gentis? an Astraea terras Saturne reuisis
Coniuge? num saecli facies redit aurea ferro?
Hae populi voces nuper regnante Iacobo,
Securas cumulantis opes, haec commoda pacis
Libera, nec Domini capitis violata periclo.
Haec bona periuro non dextra nefaria ferro,
Nec potuit (technas genio retegente Britanno)
Ignibus, Ignati merito cognominis igni
Tollere progenies, Erebo ructata furenti.
Aggressa (horresco facinus vaegrande reuoluens)
In capitis, regni corpus confodere fato,
Et populum Domini correptum inuoluere flamma.
Quippe Deus reges vicino culmine coelo
Comminus aspectos, cura propiore tuetur;
Odit enim qui sceptra pater transmisit Olympo
Sacrilegos tingi cognato sanguine cultros,
Fracta (que) natorum solio descendere sceptra.
Nonne vides quanto spirans molimine fraudes
Seditio magnas inuaserit inuida mentes,
Cum quatiens passum Furiarum maxima cri [...]n
Arsit, & infandum regno bacchata cucurrit.
Quid tamen hinc factum? quod vindice numine, frustra
Dentibus infrendens hydros intorsit Erinnys,
Pulsa (que) cum gemitu Stygijs sereddidit vndis.
Ille velut rupes, percussaue moenia vano
Ariete, ab oscillo qui pondus inutile pendet,
Fortunae insanos nunquam inclinauit ad ictus.
Sed cohibens arctis lymphati effraena furoris
Orgia compedibus, regum iustissimus vnus
Addidit aeratos ad Iani limina vectes,
His Mauors, his multifidum Discordia monstrum
Inclusi, aggestis iaculis super immugiscunt,
Horrendum (que) fremit, caeci indignata tenebras
Carceris, & crudos manicis constricta lacertos,
In cassum longos spirat Bellona cruores:
Ter voluit claustris ferus erupisse furentum,
Et totus frustra fuit impetus: ille potenti
Adnixus dextrâ, congestos fulmine montes
Montibus, ille viros potuit strauisse pauore,
Atque Gigantaeos exufflauisse tumultus.
Nec minus Ausonios ignes & fulmina bruta
Et Capitolini contempsit Veiouis iras,
Nec quicquam nocuit naso suspendere diras,
Et risu & sanna vanos explodere bombos.
Quinetiam laudem victoris nomine quaerens,
Ausa fuit regi monachorum in currere mandra,
Aut aliquis Papas & herilis amica culinae
Iura, caput rasus contra deffendere verna.
Sed secura suo collucet in orbe Diana,
Obscoenos (que) oanes frustra latrata fatigat:
[Page 8] Rex quoque Romuleo circumlatrante popello
Haud minus intacti duxit pia saecula regni,
Quoque magis nisi magna se tollere mole, &
Pulueream sacro splendori offundere nubem,
Hoc melius laeto fulsit Solaureus orbe.
O si mens non laeua foret, quae regibus ille
Quae populis documenta dedit, cum murmure vano
Pontificem in magnas iaculari fulmina mentes,
Nec si displosis olim trux bellua buccis
Magna crepet, subito iussas incumbere strages;
Sed procerum stolido totum debere timori
Si quod habet, spretum (que) vltro vanescere fulmen.
Quid memorem quanta Babylon porrecta ruina,
Immanemque solo ingeminans afflicta sonorem,
Magna triumphalis testetur vulnera pennae!
Qua non Attillico robustior armamento▪
Vlla Quirinales concussit machina muros,
Qua vix dum intortà Romanos Panicus error
Corripuit, crocei formidauere Quirites,
Atque Palatinae rimam duxere columnae.
Quo me Musa rapis? quo tu temeraria? nescis,
Heu nescis qualem sulcent tua carbasa pontum:
Comprimete, velis ventisque minoribus vsa
Tutius in primo lentabis littore remos;
Ardua summarum carpsisse cacumina laudum
Sit satis ad specimen, quamuis si naufragus audax
[Page 9] Auferar alta petens, faciat iactura superbum,
Et iuuet in tanto virtutum gurgite mergi.
Funde rediuiuos tellus percussa Marones,
Non tamen extiterit qui digno carmine vates
Singula vestiget, praecedentemque sequatur
Eminus, & coeli sublimi sede locatum,
Sede Dei, quo non mortali lumine quisquam
Setulit, aut saciem potuit seruare locorum.
Ergo alacres coelos & sydera laeta recepto
Ciue tenet dudum merito sincera voluptas;
Quam libet augmento diuini ponderis axis
Ingemat, eccefauens aspectu veris amici
Dulcius arridet terris, frontemque serenat.
O coeli terraeque decus, dignissima tanti
Herois soboles, viuensque parentis imago,
Ecce tibi faustis stellati influxibus orbes
Gemmatam expandunt faciem lucemque benignam,
Et tibi candentes festinat Phosphorus ortus.
O ne te nimium coelum dilexerit, & te
Inuideat terris tanto vix Principe dignis
Rex patriae, quam tu celeri virtute timendus
Gaudia sollicito cogis violare pauore;
Nam (que) videns animum iuueniliin corpore canum,
Iure timet, mores ne si spectarit adultos,
Aestimet a senibus Numen virtutibus annos,
Maturamque velit coelo decerpere mentem.
[Page 10] Quippe memor fratris, laeto qui mouerat orbem
Omine & in cunis vitiorum oppresserat angues.
Cui virtus rerum (que) fuit prudentia pernix,
Et iubaris summi radijs exarsit Eous,
Quamuis Occiduos heutantum ostenderit ortus.
Quale subinde micans morituro lumine fulgur
Obliquo tremulum diuisit nubila sulco,
Atque polo tanto breuius quo clarius ardens,
Nocturnas pariter pepulit (que) & reddidit vmbras.
At tu viue diu patriae spes vna salus (que),
Cui modo cum regnis exempla domestica soli
Virtutes liquere suas, per te (que) supersunt.
Viuito Fortunae simul & Virtutis alumnus,
Auxilium fractis effoeti viribus orbis,
Se (que) senex stupeat per te iuuenescere mundus.
Quis scit quanta pares Hispanae funera genti,
Quanta pares Latio? quantis (que) Britannica belli
Tollere se subito meditetur gloria rebus?
Forsitan inuictae mutabunt nomina classes
Rursus, & vndantem Romano sanguine Tybrin
Audiet, & Carolo gaudebit vindice Rhenus.
O mihi ne mortis tristi resoluta fatiscant
Membra gelu, quin te fortes praeeunte Britannos.
Aspiciam media vexillum figere Praga,
Atque iterum sceptro meritam fulgere sororem;
Mox vbi parta quies, Satanae (que) hostis (que) ruinis
[Page 11] Immoriar laetus, contentaque lumina claudam.
Interea donec naturae munere fungar,
Istis suppliciter votis coelum omne ciebo.
Rex superûm, proprio suspendens pondere terram,
Summe pater, qui regna tenes, qui sceptratueris,
Da Carolo cunctis pietate vt maior & armis,
Mittat in aduersos certissima fulmina reges,
Sit terra pelagoque potens, populique fidelis
Obsequio decertet amor, per saecla quietus
Esto domi victorqueforis, gradibusque superbis
Vsus, suppositis possit setollere sceptris,
Atque per aggestas coelo se inferre coronas.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.