ANIMALIS HOMO.
[...].
Animalis autem Homo non percipit ea quae sunt Spiritûs Dei, sunt enim ei stultitia: Et non potest ea cognoscere, quia spiritualiter dijudicantur.
SCopus Apostoli in tribus primis hujus Epistolae capitibus est, schisma in Ecclesiâ Corinthiacâ ortum arguere, & quantum fieri potuit ei extirpando medicinam admovere.
Quoniam autem causâ morbi cognitâ faciliùs remedia adhibentur, hujus schismatis causam inter alia ostendit esse grandiloquentiam & ambitionem Pseudo-Apostolorum, qui quum sermonis elegantiâ ingenii acumine, sapientiâ [Page 2] carnis, oratione comptâ, & verborum Lenociniis animos auditorum pellicerent, Apostolo Paulo hoc nomine, utpote omnem fucum, & inanes loquendi blanditias ultro av [...]rs [...] invidiam struunt, quasi Evangelium Christi [...] decirit magniloquentiâ destitútum infidelium [...]annis & sudibrio exponeret.
Atque hinc occasione arrepta variis argumentis ostendit non tantum inutilem & noxiam esse hujusmodi carnis in praedicando Evangelio sapientiam, sed tanto mysterio indignam protinus; cum hac ratione evacuetur crux Christi, Cap. I.17. nec tam Dei quam humani ingenii virtus agnoscatur, quae vi crucis prosterni debuisset. v. 18, 19. Neque enim superbae hominum curiositati sese submittit, aut accommodat doctrina Christi, sed quam illi quasi stultitiiam respuunt in ea singularis Dei potentia & sapientia elucet, à versu 19. ad finem capitis primi.
Mirum ita que esse non debet si Apostolorum doctissimus, & qui (modo è re Ecclesiae fuisset) facillime sermonem suum Rhetorum lenociniis ornare potuit, simplicem potius adhibuerit praedicandi rationem, ut hoc pacto conspicua magis fieret potentia Dei, qui ignominiosa morte redimi electos voluit, & quasi stulta praedicationé ad redemptionem amplexandam efficaciter converti. cap. II.1, 2, 3, 4, 5.
Nec tamen, quamvis verborum & humanae sapientiae pompa destitueretur Paulina praedicatio, ideo nulla in ea sapientia, nulla venustas elucebat; sed caelestis, sed spiritualis, sed Evangelii [Page 3] mysterio, animarum saluti, fidelium gustui, materiae denique substratae admodum attemperata; quae doctrinam spiritus, profunda Dei, mentem Christi, divina Eloquia oratione piâ, Sanctâ, efficaci, [...] explicaret, quae intimas hominum conscientias instar ancipitis gladii perrumperet, & captivam duceret cogitationem omnem in obsequium Christi.
Summa est; ut Christus ipse sese ultro exinanivit, formam servi accepit, omnium denique rerum indigum exhibuit, [...]lia. 2.14. 2 Cor 8.9. nequid à Seculo mutuari videretur ad Ecclesiae salutem promerendam: Ita salutis istius praedicationem ab omni vaniloquentia, & Suadae, uti loquuntur Rhetores, medullâ abhorrere voluit, solâque coelestis gravitatis & spirtualis [...] efficaciâ vim suam exerere.
Nec tamen eò tendit haec Apostoli Apologia, quasi Concionatoribus quassibet loquendi sordes, & quicquid in buccam venerit effutiendi libidinem, nullo sensu, methodo, gravitate, judicio, dictaret. Quis enim Paulo nostro aut conscientiis hominum altiùs intonat? aut argumentorum pondere firmiorem assensum cogit? quis suavi magis, sed coelesti, vi affectus in transversum rapit? & omnia Satanae, Carnísque [...] prosternit? adeo, ut inter vota sua habuerit Augustinus Christum vidisse in carne, Paulum audivisse è suggestu, quem, nisi malè memini, Tubam appellat Christi, & Dei nubem, ut quot verba tot tonitrua auribus suis insonare viderentur: Sed inanes verborum flosculos & calamistros reprehendit, quibus [...] suae potiùs ambitioni quàm Christi Evangelio inservirent, [Page 4] nec tam mentes hominum luce perfunderent, aut conscientias calore pietatis excitarent, quàm prurientes auriculas inani & mox emoriturà voluptate afficerent.
Verba Textus obviam videntur ire objectioni. Nempe si Sapientiam revera praedicet Apostolus, uti dictum priùs ver. 6. quî fit ut eam non recipiant, qui se totos altioribus Sapientiae mysteriis perscrutandis dederint?
Respondet Apostolus: Sapientiam loquimur, sed non hujus seculi, vers. 6. Sed Dei, & in Deo absconditam, vers. 7. Sed quae omnes naturalis disciplinae aditus, Oculos, Aures, Mentes etiam prudentissimorum hujus seculi principum excedit Ver. 8, 9. Sed quae nullo Rationis conatu, ut reliquae Scientiae, è principiis per se notis extrahitur, sed solo Spiritu Dei patefaciente innotescit, qui solus serutatur profunda Dei, vers. 10. Ut enim Animalia quae infra gradum rationis posita funt, mentis humanae discursus & consilia sensuum perspicaciâ non attingunt: imo nec Homo quisquam interiores mentis alicujus conceptus novit, nisi spiritus Hominis eos priùs protulerit: Ita altum illud de salute nostra Dei Patris consilium nullum Humanae Rationis acumen, nisi praeeunte Spiritûs sancti in Evangelio patefactione, & in mente speciali lumine ac auxilio penetrare aut percipere potest. vers. 11, 12, 13. Quod ipsum hisce verbis & de novo repetit & ratione confirmat.
Duplicem enim propositionem duplici Argumento probat.
- [Page 5]Propositiones.
- 1. [...]. Animalis Homo non recipit quae sunt Spiritûs Dei.
- 2. [...]. Animalis Homo non potest cognoscere quae sunt Spiritûs Dei.
- Argumenta.
- 1. [...]. Non recipit, quia sunt ei stultitia.
- 2. [...]. Non potest cognoscere, quia spiritualiter dijudicantur.
Iam ut ista explicatiûs percipiantur, Quaerendum hîc occurrit,
1. Quid sibi velit Apostolus per [...]. Non mihi arridet Danielis Heinsii ad Hellenismum se recipientis judicium, ut idem sit [...] noster qui Solomoni, Prov. XXIII.2. [...] Vir Appetentiae, sive ut septuaginta Interpretes reddunt [...], quasi Bestialem Hominis appetitum & Ignorantiam vox ista denotaret, quamvis, (ne id taceam) non defint qui verbis Solomonis hominem designari volunt Iudicio pollentem. Nec [...] hunc cum Estio Adultis, perfectis, sensus habentibus exercitatos, & qui Solidioris Cibi capaces sunt, opponi crediderim, ut idem sint [...] qui parvuli, Lacte nutriendi, imbecilles ad audiendum, infirmi in fide, qui altiora fidei mysteria nondum recipiunt. (Cui tamen Sententiae Augustinum [Page 6] passim favere observo.) Nec sane protinus excludendos dixerim Homines Regenitos, in quantum scilicet Rationi naturali nimiùm indulgent, & ex intelligentia Carnis de rebus divinis judicant.
Verùm cum Homo ex Carne & Anima constet, Sitque Anima pars Hominis praestantior, quamvis saepiùs irregenitos propter Appetitum in vitia pronum, atque praecipites concupiscentiae motus, [...], & [...]. Apostolus noster appellet: hîc tamen hujusmodi Homines à praestantiore parte denominat, ut eos se intelligere ostendat, non qui libidinis mancipia sunt, & crassis Concupiscentiis vel nativum Lumen obruunt, (hujusmodi enim Homines [...] vocat Apostolus, 2 Pet. II.12.) sed homines Sapientiae studio debitos, & qui ea sola quae stulta & absurda sunt, rejicere solent.
Hîc itaque [...] sunt quotquot [...] Explicante Apostolo Iudà Epistolae suae, v. 10. utcunque aliàs exquisitissimis naturae dotibus praefulgeant, utcunque potissimam partem, nempe Animam omnigenâ eruditione excolant, et rectissimè ad praescriptum Rationis vitam dirigant. Denique eos hic [...] vocat quos supra Sapientes, Scribas, Disquisitores, et istius seculi Principes appellaverat, ut excludatur quicquid est nativae aut acquisitae perfectionis, quo naturae viribus assurgere possit Ratio humana. Sic Animalem nostrum explicat Augustinus,Tract. 98. in Ioann. qui secundùm Hominem sapit, [...], ut optimè Graecus Scholiastes. [...]. ut rectè Chrysostomus. [...] [Page 7] [...] uti Theophylactus. Qui denique nihil in se eximium habet, praeter Animam Rationalem cujus solius lucem ductúm (que) sequitur.
Quaerendum Secundò, quid sibi velit Apostolus per [...] Nempe [...] norûnt etiam Gentilium Philosophi, docente Apostolo, Rom. I.19, 21. [...] sunt 1. Ea regni Christi mysteria quae sola Spiritùs sancti patefactione non Ecclesiae solùm, sed et Angelicis potestatibus nota fiunt, uti docet Apostolus,Nyssen. Hom. 8. in cant. Eph. III.10. [...], &c. uti locum illum fusè et eleganter explicat Gregorius Nissenus. 2. [...] sunt ea etiam [...] quibus cor hominis aliàs caecutientis aperit, ipsíque intellectum, et vim percipiendi, diligendi, obsequendi infundit: qualem spiritùs efficaciam [...] appellat Christus, Ioan. XVI.8.
Quaerendum Tertiò, Cuid sit hic [...]: Ne (que) enim consentiunt Interpretes. Metaphoram subesse judicat doctissimus à minoribus vasculis, quae proportionem et capacitatem suam excedentia non recipiunt. Grotius idem vult esse quod mox [...]. Et sic plerique de Intellectu dici volunt.
Mihi felicior videtur eorum conjectura qui hîc potius Affectum designari volunt. Ut Sensus sit, non Recipit, non Amplectitur, Adversatur, respuit, explodit, irridet. Sic apud Ioannem idem est Christum lucem non recipere, Cap. I.11. quod postea, Tenebras magis deligere, Cap. III.19. rectè monuit [Page 8] vir doctissimus Ioannes Camero, doctrinam in sacris literis passim vocari Traditionem;Praelect. in Mat. 20.3. quae autem traduntur. Recipi tum demum dicuntur ab iis quibus Tradita sunt, quando obsequium praestant: unde in Novo Testamento inquit [...] est [...] auscultare, obedire, exhibere [...]. unde frequentissime vox illa [...], si loca singula accuratiùs exploremus, Affectum & amorem in Novo Testamento innuit. Et hoc Sensu maximè cohaerent inter se verba Apostoli. Respuit Animalis Homo Evangelium & Reprobat, quia ipsi Stultum videtur. Stultum autem judicat, quia non potest intelligere: ideo denique non intelligit, quia spirituali luce & facultate destituitur, magísque reconditum & sublime sit pietatis mysterium quàm ut humanâ mente apprehendatur. Itaque [...] notat hic Affectus & voluntatis contumaciam spiritualia aversantis, [...], mentis Impotentiam in iisdem protinus caecutientis. [...] inquit Apostolus, [...], de summâ Evangelii loquens, 1 Tim. I.15. [...], adeoque mente Credendus; [...], adeoque Assectu Recipiendus, quorum utrumque hîc loci [...] nostro denegatur.
Quaerendum Quartò, quid sit [...]. Notatur per [...] istorum hominum fastus, summúsque apud ipsos Evangelii contemptus. Non tantùm non approbant, sed & explodunt, & cum irrisione rejiciunt: ut hominem scelestissimum Scelus vocamus: ita quae protinus insipida & absurda videntur istis divinitatis censoribus, uti loquitur Tertullianus,Contra Marcion. lib. 2. c. 2. qui consultiores sibimet videntur [Page 9] Deo, nor ut Stulta tuntùm & inepta; sed ut ipsammet Stultitiam respuunt. Sic populum rebellem quò graviùs pungat Propheta, Rebellionem vocat, Ezek. XLIV.6. Cumque hi soli [...] uti loquitur Apostolus, tamen ut solet plerùmque malè affectus oculus suo ipsius colore objecta omnia perfundere, [...], uti apud Oecumenium loquitur Photius.
Quaerendum Quintò, Quid sit [...]. Nempe non est tantùm desidiae & negligentiae culpa, quasi posset intelligere mysteria ista, modò vires Rationis exereret: nec tantùm damnatur contumacia voluntatis Evangelium aversantis, sed [...], summa insuper Impotentia ad percipiendam coelestem doctrinam. Summa sanè undique Impotentia. In Mente, [...]. In Voluntate, [...], Rom. VIII.7. In Fide, [...], Ioan. XIV.17. In Fructu, [...], Ioan. XV.4. In Cultu, [...], 1 Cor. XII.3. In Praxi, [...] Kom. VIII.8.
Quaerendum Ultimò, Quid sit [...]. Est verbum forense, ut observant Budaeus & Grotius, & significat accuratâ & quasi 'H [...]. Eustath. in Iliad. [...]. duplici diligentiâ inquirere an rectè quid, an secus fiat. [...]: explicante Phavorino. Transfertur hic ad examen doctrinae. [...] autem [...] ostendit non procedere ab insitâ Rationis vi & perspicatiâ, sed à Spiritûs sancti afflatu, [...] inquit Chrysostomus: [Page 10] ut enim qui Legem condit optimus est istius Legis interpres: ita Spiritus Dei, à quo procedit Evangelii doctrina, nobis cam dijudicandi, indagandi, discutiendi facultatem ingenerat.
Tria interim hîc observanda, ne subsit errandi occasio. Nempe 1. notari hîc Iudicium non publicum, Ecclesiasticum, ministeriale, quasi quilibet Dei gratiâ imbutus, eo ipso statim aptus sit & idoneus, qui muneris Ecclesiastici, & praedicandi Evangelii tremendum onus in ser. cipiat: sed Iudicium discretionis & approbationis, quale erat illud Bereënsium, qui receperunt sermonem cum omni alacritate, quotidiè examinantes Scripturas an haec ita se haherent, Act. XVII.11. quod Franciscus Iunius alicubi vocat Gustum spiritualis judicii, quo quis sanam ac coelestem doctrinam à fermento & insipidis ineptiis discernit, & solius Christi vocem audit, & agnoscit, Ioan. 10.3, 4.
2. Iucundum hoc non esse Absolutum, & omnibus numeris perfectum, sed [...], & in quantum quis Spiritu sancto assiciatur; quandoque enim etiam vir pius non sapit quae sunt Dei, sed quae Hominis, Matth. XVI.23.
3. Spiritum sanctum esse quidem istius Iudicii causam principalem, non tamen sine verbo Dei, ut efficaciae suae instrumento, quo voluntatis contumaciam deprimit, & intellectûs assensum producit. Quae enimSpiritui sancto tribuuntur, eadem passim & divinis eloquiis adscribi legimus. Psal. XIX.7, 8, 9. Ioan. XVII.17. Rom. X.8, 17. Act. XX.32. 2 Cor. X.4.5. 2 Tim. III.15.
[Page 11]Hucus (que) Scopum, Analysin, & sensum verborum proposuimus; Iam sex in se continent gravissima Theologiae porismata, digna sane quae si nobis Tempus suppeteret, singula fusius explicanda susciperemus: mihi satis erit ea tantum quasi digito monstrasse, ut ad id quod praecipue propositum habui festinantius accedam. Forsan sub uno isto capite horum plurima sese nobis de novo expedienda offerent.
Primum, Posse hominem miro ingenii acumine, & exquisita, omnibusque numeris absoluta Sapientiae, Doctrinae, Artium, Scientiarumque peritia praepollere, at (que) interim à vita Dei rebusque ad Coelestem gratiam pertinentibus alienum protinus esse. Nicodemus erat [...], insignis in Israele Doctor, & tamen spiritualis ac coelestis Regenerationis protinus se inscium exhibuit, Ioan. III.9, 10.
Secundum, Hominibus non tantum Concupiscentiae & Lubidini mancipatis, sed & iis, qui seriam & sollicitam indies Sapientiae studiis operam impendunt, dum solá rationis Luce dacuntur summam inesse adversus pietatis mysteria cordis & affectuum contumaciam: cum ipsum [...], Inimicitia sit adversus Deum, Rom. VIII.7.
Tertium, Duplicem esse de Deo rebusque Divinis cognitionem: unam nativâ Luce acquisibilem, quando quae sciuntur cum innatae Rationis principiis, animae (que) testimonio concordant. Rom. I.19. alteram sola Revelatione & spirituali gratia ingenitam, utpote omnem Rationalis disquisitionis vim superantem. Illa est cognitio respiciens [...], [Page 12] [...], haec [...]. Illa notitia Naturalis, haec familiaris, Lib. de Spectac. cap. 2. ut rectè distinguit Tertullianus.
Quartum, cum doctissimorum hominum animalis naturalitèr inesse fastum, ut non tantùm in surgant contrà, & mysteria Christi superbè respuant, sed sannis insuper et irrisione excipiant tanquam rem vanam ipsâque etiam Stultitiâ stultitiorem. [...], iniquiunt illa gloriae animalia, Act. XVII.18. Viluit superbis vel ipse Deus. Magister, ut parùm sit miseris quòd aegrotant, nisi se in ipsa aegritudine etiam extollant, et de Medicina qua sanari poterant erubescant. Ita puduit doctos homines ex discipulis Platonis fieri discipulos Christi,De Civ Dei, lib. 10 cap. 2 [...]. inquit Augustinus.
Quintum, Summam esse in unoquoque homine naturali non tantùm mysteriorum Evangelii Ignorantiam, sed et [...] et [...] ad rerum spiritualium perceptionem. Proinde fidem in nullius arbitrio positam esse, sed divinitùs a Spiritu gratiae [...] distributam. Lux, inquit Apostolus, in tenebris lucet: sed tenebrae eam non comprehenderunt, Ioan. I.5. Non idonei sumus per nos ipsos ad cogitandū quic quam, velut ex nobis ipsis ▪ 2 Cor. III.5. sed protinùs pauperes, caeci, nudi, Apoc. III.17.
Sextum, [...] ▪ quâ fideles ritè in rebus Dei sapiunt mentèmque Christi et pietatis suavitatem quasi gustu percipiunt, esse supernaturale donum Spiritûs fancti, non tantùm objectum ipsum in Evangelio patefacientis, sed et mentem suo afflatu ac lumine perlustrantis, et animam instar cerae quasi in doctrinae typum tradentis, quo ad coelestis Sculpturae imaginem figuretur: quò respicere videtur Propheta, [Page 13] Dabo inquit Legem meam in medio eorum, & in corde eorum scribā eam, Ier. XXXI.33. Et Apostolus, [...], Rom. VI.17.
Restat jam ut praecipuum & sane unicum hujus loci scopum pleniùs explicandum suscipiam, dum eâ quā fas est, brevitate Quaestionem hanc expediam, [Quous (que) [...] Res divinas cognoscere possit vel circa eas caecutiat.]
Circa quam Statuendum Primò esse in omni Homine naturalitèr [...], per quas de Deo, de Peccato, de Iudicio, de Praemiis & Poenis aliquam quamvis perobscuram ferre sententiam possint, quod de Gentibus, quae sine Lege sunt, docuit Apostolus, Rom. II.14, 15.
Secundò, Res de Deo cognoscibiles esse in duplici genere: quaedam enim naturales tantum sunt et morales; aliae supernaturales et evangelicae, quarum nulla sunt humanis conscientiis indita semina, sed speciali auxilio imprimuntur: fiunt enim, non nascuntur Christiani, uti loquitur Tertullianus.
Quibus positis, discimus Primò, Dari aliquam Dei Rerúmque divinarum naturalem Cognitionem, Lumine Rationis, Conscientiae testimonio, omnium denique gentium Consensu et Suffragio comprobatam; [...] vacat Apostolus, Rom. I.19. Neque enim [...], Act. XIV.17. quin et palpando inveniri potest, Act. XVII.27.
Sive enim consideremus primò rerum omnium origines, necesse est (cum sibimetipsis causam essendi praebere non potuerint) ut tandem ad causam aliquam primam, absolutam, omnipotentem assurgat [Page 14] intellectus, quae rebus singulis materiam, formam, finem essendi & operandi dederit. Psal. C.3. Sive 2. Rerum inter se ordinem & consensum, quae indivulso nexu sibi mutuo cohaerent, optimeque sibi invicem subserviunt, & attemperantur, de quo Spiritus sanctus passim, Psal. CIV.147, 148. Sive 3. Impressa rebus irrationalibus Rationis vestigia, ut formicis, apibus, avibus alvearia & nidulos suos miro artificio conficientibus, taliaque agentibus, quae, cum rebus ipsis nulla dijudicandi vis insit, supremi moderatoris Sapientiam, cujus ductu & imperio rerum omnium [...] diriguntur, manifeste ostendunt: docente Spiritu sancto, Iob. XXXIX. Prov. XXX.24, 28. Sive 4. Rerum naturalium foedera, & quafi ex compacto constitutas inter se operandi leges, dum, ut in commune consulant, suo quaelibet quasi Iure nativo cedunt. Cum enim in rerum creatarum compage Aquis post A [...]rem proximae debeantur vices, patiuntur tamen sibi fraena injici, & terminos praefigi, ne Terra, hominibus destinata sedes, submersa jaceret, & domino suo recipiendo redderetur inidonea: de quo loqui videtur Apostolus, quando dicit, Terram Dei verbo ex aquâ & in aquâ consistere, 2 Pet. III.5. Sive 5. Mirabilem corporis humani structuram & compagem, nullo parentum artificio, conatu, aut industria formatam, & tamen singulari ratione Animae motibus & imperio attemperatam, & quasi acu & arte Phrygionicâ contextam, uti loquitur Psalmista, Psal. CXXXIX.14-16. Sive 6. ipsius Animae recessus & motus, impressa ibi Religionis femina, inditum Numinis timorem, conscientiae etiam ab occultis sceleribus verbera & cruciatus: [Page 15] de quibus Apostolus, Rom. II.14. Sive, denique, mirabiles providentiae eventus recolamus, quando ex malis saepe bona, ex contrariis contraria prodeunt, quibus scelerum artifices in sua ipsorum capita consilia nectunt, ut passim videre est, Gen. L. 20. Isai. X.6, 7. Act. IV.28. Iob. V.12, 13. Ex istis singulis, ne alia infinita congeram, manifestum est insita esse & impressa rebus omnibus Dei vestigia, quae mentibus humanis non possunt sese non naturali luce objicere.
Et quamvis pauci extiterint ut Protagoras Diagoras, & alii qui Athei dicti sunt, & Deum nullum agnoscerent: illud tamen aut propter deorum Gentilium futilitatem, aut studio novitatis, aut pravo ingenio & mente sceleribus occaecatâ adeó (que) voto potius quam judicio adserebant. Nempe illurum maximè interfuit ne quis Deus esse qui mundum judicaret: iis etiam subinde novo impetu recurrit, quae prius evanuisse videbatur, Lux insita, & quamvis divinitatis sensum malitia suffoâcrint, illum tamen subinde resuscitant acriores conscientiae morsus, & scelerum caeca atque occulta verbera.
Dicimus Secundò, Dari naturalem rerum moralium cognitionem, & inditas esse humanis mentibus communes Iustitiae, Temperantiae, & Probitatis notiones quibus & dirigi debeat, & argui conscientia. Quemddmodum enim affectibus Sensitivis suae competunt [...]: & facultati Intellectuali [...], quorum lumine ad indagandum veritatatem adjuvatur: ita Conscientiis hominum quasi innatae sunt [...], seu Rationis moralis & practicae principia, quibus et erga nosmetipsos, et erga proximos, [Page 16] et humanam societatem ritè secundùm Sobrietatis et Iustitiae normam instituamur. Unde de Gentibus, quae Legem non habuerunt, dicit Apostolus, quòd naturâ, quae Legis sunt faciunt, &, sibiipsis lex sunt, ostendántque opus Legis scriptum in cordibus suis, Rom. II.14, 15. 1 Cor. XI.13, 14. Iude. v. 10. Malâ autem fide,De Grat & lib. Arbit. l. 5. c. 3. et Iesuiticâ Calvinum ex hac parte insimulat Bellarminus, quasi istam in nobis cognitionem prorsus extinctam assereret: qui de Bono morali tantùm in ordine ad divinum cultum et salutem consequendam sermonem instituit,Institut. lib. 2. cap. 2. Sect. 22. nec alio respectu legis naturalis vim labefactare voluit.
Dicimus Tertiò, Ista Rerum moralium residua in animis hominum Principia, quamvis Gratiae Generalis auxilio aliquid conferant ad humanae Societatis ordinem conservandum, vitámque Ethicè quoad famam bonúmque Civile transigendam: esse tamen manca protinùs et inutilia aut ad spiritualis obsequii fructus,Vide Hieron. adversus Iovinianum, lib. [...]. aut ad, coelestis vitae mercedem. Est haec conclusio adversùs eos qui ad salutem sufficere volunt etiam Ethnicis eam Dei cognitionem, quae naturaliter haberi potest, nec aut supernaturalem fidem, aut notitiam Christi media esse necessaria ad vitam aeternam consequendam. Huic sententiae (nisi malè memini) favere videtur Erasmus in Prooemio ad Quaestiones Tusculanas Ciceronis, eám (que) incrustavit Claudius Seysellinus in Tractatu de Divinâ Providentiâ cujus sententam explicat & refellit Franciscus Collius in Opere suo de Animabus Paganorum.Lib. 1. cap. 11. & 20, Qui, quamvis Paganos probaverit nihil habere roboris ad salutem consequendam, nec se praeparare, posse ad gratiam Iustificationis, aut [Page 17] ad vitam aeternam: quum tamen suavitati providentiae divinae, & liberalitati convenientissimum judicet, ut iis qui pro virili praecepta naturalia custodiunt; ulteriora fidei & gratiae media ad salutem consequendam conferantur, tandem per integrum Librum secundum nescio quas rationes excogitat, quibus Deus saluti Paganorum consulere voluit, per apparitiones Christi in specie Pueri, Senis, Leprosi, per ministeria & species Angelorum, B. Virginis, mortuorum è Gehennâ resurgentium; quae, cum in sacris literis sun damentum nullum habeant, sed planè iis contradicant, tutius est & moderatione Christianâ dignius, vias & judicia Dei imperscrutabilia adorare, quàm futilibus figmentis ad misericordiam ampliandam viam praemunire.
Huic Errori pernicioso occasionem praebuerunt laxiora quaedam & satis incommoda dicta Iustini, Iustin. Apol. 2. pag. 83. edit. Paris. 1615. Clem. Alex. Strom l. 1. & 6. Origen in Rom. 2. Clementis, Alexandrini, Origenis: qui licet Gentilibus Patriam coelestem absque fide negatam voluit, nescio quam tamen operibus ipsorum bonis mercedem debitam comminiscitur; denique Chrysostomi, (si fides habenda Sixto Senensi in Bibliotheca Theologicâ Qui fidem unius Dei & occulti misericordiae atque providentiae ordinis,Sixt. Senens. Bibl [...]oth. l 6. Annotat. 51. absque speciali notitiâ mediatoris satis fuisse gentibus asserit ad salutem consequendam. Angrad. Orthodox. explicat. lib. 3. Vega de Iustis. li. 6. c. 18, 19. Maldonat. in Ioan. 5.6. Greg. de Val To. 3. Disp. 1. Qu. punct. [...]. & 4. consulendi Montacutius noster. Exercit. Eccles. 1. Sect. 1, 2, 3 [...]. [...]pparat. 1. ad Origines, Sect. [...]9▪90. Bannes in [...]aem [...]a qu. 2. art. 8. Espencae in 2 Tim. 3. digres. 17. Lo. in. in Act. 2.38. & 4.12. & 10.2. Baldwin. Cas. Consc. l. 2. N [...]var Manual. cap. 8. Sect. 22. Quam sententiam fusiùs persequitur Andradius Lufitanus, & Andreas Vega; eámque defendere videtur Iesuita Maldonatus: sed eam ad omnibus ut erroneam rejici dicit Gregorius de Valentia.
[Page 18]Thesis ista probatur primò, quia principia haec moralia sunt pravis concupiscentiis usque eo obruta, ut sufficere nequeant ad conscientias à peccati dilectione expurgandas, cum qui maxima Dei notitia apud philosophos pollerent, veritatem in iniquitate detinuerint, uti docet Apostolus, Rom. I.18. Id variis exemplis confirmat Tertul. Apol. cap. 46. & Athenag Legat. Tertullianus Philosophos Atheïsmi, Laesae Majestatis, Impudicitiae, Adulterii, Tyrannidis, Perfidiae, Adulationis, aliorum criminum eleganter incusans: nec diffitentur Athenaeus lib. 4. & 14. Plutarch. [...] Diog. Laert. in vita Arcesilai. Scriptores Ethnici, Athenaeus, Plutarchus, Diogenes Laërtius, qui Philosophos fuisse impuros puerorum corruptotes tradunt.
2. Nec ad Deum rite colendum, nec ad Dei Iustitiam fide amplexandam,Inter Socraticos notissima fossa cinaedos. Iuven. nec ad tentationes & insidias hostium evitandas, nec ad spirituales nequitias superandas, absque Evangelii praesidio, & fidei fundamento assurgere potest mens humana, quamvis eximiis naturae dotibus alioquin ornatissima, Ioan. XV.4. 2 Cor. III.5.
Cum Deus sit Spiritus, & Pater Coelestis, Ioan. IV.24. Matth. 7.21 nulla ipsi nisi spiritualia obsequia & conversio coelestis placere possunt, 1 Pet. III.4. Phil. III.20. Spiritu itaque ejusque auxilio opus est, quo tanquam suffitu officia nostra reddantur in Christo grata, quo tanquam vinculo salutis nostrae Authori firmiter uniamur. Iam vero spiritualia sunt in superiore gradu ordine; nec naturae debita, nec rationi indita, nec omnibus concredita, sed voluntaria dispensatione à Christo Capite in Membra selecta, prout ipsi placuerit, per verbum esfusa.
Quamvis itaque possit aliquis absque verbo [Page 19] duce, & fidei charitate opera quaedam facere quoad materiam & externam operis substantiā, quoad speciē etiam, famam, & humanam societatem Ethicè bona; tamen quoad operandi principia, modum, finem, formam, ut sint obsequia Deo grata ad vitam aeternam, fieri non potest ut moralium principiorum viribus sine luce Evangelii & gratiâ Christi opus aliquod verè & spiritualiter bonum inchoetur aut perficiatur. Infinita ferè sunt Scripturae Sanctae testimonia quibus veritas ista confirmatur; nempe in solo Christo Iustitiam, Salutem, vires nostras omnes fundari, sola fide posse nos per dilectionem operari, & Deo placere. Ioan. XV.3, 4. Act. IV.12. Eph. II.10. & IV.20, 21. Phil. IV.13. Eph. VI.10. 1 Pet. II.5. Act. XV.9. Gal. 5.6. Heb. XI, 6. ut frustra sit istis diutius immorari. Deum quidem norunt Ethnici, sed jure naturali non etiam familiari, de longinquo non de proximo, uti distinguit Tertullianus.Hieron. in Eze. 13. & contra Luciferianos. Quia Christi non habet condimentū, vanus est eorū labor, & peritura aedificatio, inquit Hieronimus: & iterum, Non statim qui jejunat, Deo jejunat, nec extendens pauperi manum Deo foenerat. [...] enim est [...], uti loquitur Clemens Alexandrinus.Clem. Alex. Strom lib 5. Materiam hanc fusè tractarunt, qui causam Dei contra Pelagium, ejúsque reliquias egerunt, Aug. Retract. lib. 1 cap. 3. Ep. 105, 107, 120. Lib. de spirit & liter. passim Lib. de Fide & Operib. c. 16. ad Simp [...]ician. lib. [...]. qu. [...]. de Civ. Dei. lib. 5. cap. 19 lib. 19. cap. 25. de nupt. & concupisc. l. 1. c. 3. contra Iulian. lib. 4. c. 2. Prosper contr. collat. cap. & lib. de vocat. Gent. (si ejus sit) lib. 1. cap. 7. Fulgentius de Iucar. & gratia Christi, cap. 20, 25, 26, 27, Leo. Serm 4. de nat. Christi. Greg. Ariminens. 2. dist. 1. qu. 3. a [...]t 2. & dist. 26. qu. 1. art. 3. Augustinus, Prosper, Fulgentius, alii, ut Bradwardinum, Gregorium Ariminensem, & reliquos è sanioribus Scholasticis taceam.
Dicimus Quartò, Rerum supernaturalium & mysterii [Page 20] Evangelici non esse cognitionem aliquam naturalem, aut naturae viribus acquisibilem, sed ad eam necessariò praerequiri, 1. ex parte Objecti, divinam Revelationē in Scripturis factam, & Traditione sive ministerio Ecclesiae nobis ad credendum propositam: 2 Ex parte Subjecti, apertionem intellectûs, obsequium & piam affectionem voluntatis; denique industriam & usum rectae Rationis, sed adspiratione & illuminatione Spiritûs â nativâ caecitate, & carnali inimicitiâ liberatae priùs & sanatae.
Et quantum ad priorem partem istius conclusionis summus est inter omnes consensus, nempe requiri patefactionem Divinam ex parte Objecti, cum per se Naturae ordinem excedat, nec sit aliqua Evangelii Ratio seminalis intra ambitum Intellectualis virtutis. Nemo, inquit Christus, novit Filium nisi Pater, nec Patrem quisquam novit nisi Filius, & cuicun (que) voluerit Filius, retegere, Matth. XI.27. Caro & sanguis ista non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in coelis, Matth. XVI.17. Nec Humanum solùm, sed etiam Angelicum intellectum superat grande hoc salutis Arcanum, nec nisi per Ecclesiam, sive per dispensationem Evangelii Ecclesiae factam, potestatibus hisce, quae in coelo sunt notum fit, uti docet Apostolus, Eph. III.10. Semper itaque sub Absonditi Mysterii titulo proponitur, ut inde manifestum sit omnem Intellectualis Iudicii aciem excedere,Vide Greg. Nyssen. in Cantica, Hom. 1. & Chrysost. Hom. 7. in 1 Cor. nisi coelitùs fuerit patefactum. [...], Rom. XVI.25. [...], 1 Cor. II.7. [...] Eph. III.9. Col. 1.26. [...], 1 Tim. III. 16. Mysterium autem est [...] [Page 21] [...] uti loquitur Chrysost. Mysterium ita (que) cum sit doctrina Evangelii, proinde occulta, arcana, & naturali lnce inaccessa. Et huc alludere manifestum est magnum illud Arcae Foederis & Sancti Sanctorum secretum, quod soli Pontifici, ídque semel tantùm quotannis patebat. Neque unquam illis impunè fuit, qui magnum illud Gentis Arcanum, curioso oculo ausi sint penetrare, aut Sacrilegiàmanu diripere. Quod sicut de Bethsemitis narrant sacrae Literae, 1 Sam. VI.19. ita & de aliis, ut de pompeio,Vide Florum, lib. 3. cap. 5. Tacit. Hist. l. 5. Ioseph. de bello Iudaico. l. 1. c. 5. et Antiq l. 14 c. 14. Aug. de civ. Dei, l. 18 c. 45. & Crasso observare licet; qui postquam Templum Heirosolymitanum violassent, infelici protinus exitu perierunt. Quin & Angeli in Arcam Foederis obtutu mirabundo oculos figebant, & grande illud misericordiae Arcanum adorabant, Exod. XXXVII. 7, 8, 9. quò alludere videtur Apostolus Petrus, 1 Pet. I.12. [...], inquit, [...], ut solent qui laetum aliquod aut grande spectaculum, protenso per fenestram collo, intuentur. Christo autem crucifixo, perruptum erat velum, ut jam retectâ facie altum illud salutis mysterium & gloriam Domini quasi in speculo intueamur.
Quantum autem ad alteram Assertionis partem, quae ex parte subjecti Illuminationem & gratiam Spiritûs requirit, quâ naturalis caecitatis & pravitatis velamen auferatur, adversarios habemus, tum antiquos, Peiagium ejúsque reliquias, ut videre est apud Aug. Epist. 107. Pros. contra Collator. c. 12. et 23. Conc. Arausic. can. 5, 6, 7. Vossius Hist. Pelag. lib. 3. part. 2. Thes. 1.3. Latius l. 2. de. Semipelag. cap. 2. thes. 1. et. cap. 5. Augustinum, Prosperum, Concilium, Ara [...]sicanā, Ioannem Gerandum Vossium, & Ioannem Latiam: tum [Page 22] etiam novos, Socinianae, videlicet, fàrinae doctores; qui solo Rectae Rationis usu & vi liberi arbitrii, abs (que) speciali Gratiâ facultatem sanante, omnia Evangelii mysteria intelligi, cognosci, credi posse affirmant. Sine Revelatione, inquitVal. Smalcius contra Frantzium, disput poster 8. Volkel de vera Relig. l. 5. c. 18. Valentinus Smalcius, Homo nec perfectè voluntatem Dei scire potest, nec auxilium ad eam praestandam habere, quod utrumque praestat Revelatio.
Ut autem rei veritas magis perspicua fiat, notandum, cumArist. priorum Analyt. l. 2. c. 14. & poster. Analyt. l. 1. c. 22, 13.Philosopho duplicem esse demonstrationem, [...], Apodicticam, & Negativam, sive ducentem ad impossible. Posterior haec in praesenti negotio est illa, quae falsas Religiones destruit; & hujusmodi demonstratio sufficienter ex vi rectae Rationis, & ex principiis naturalibus formari potest. Neque enim inter Idololatras & Gentilium Superstitionibus deditos defuerunt viri sagaciores, qui Idolorum & Polytheismi vanitatem perspectam habuerunt. Iust. Mart. [...], & pol. 2. Clem. Alex. in Protrep [...]ic. Tertul Apol. cap. 12, 17, 46. Cypr de vanitate Idolor. Theodoret. de curand. Graec. affectib. ser. 2. & 3. C [...]ril. contra Iulian. l. 1. Aug. de Civ. Dei l. 4. c. 31. Lactant. l. 3. c. 3 Euseb. de prae. par. Evang. lib. 13. c. 13. & lib 14. [...]1 &. Ioseph. contra Appion, lib. 2. Id quod passim probant Iustinus Martyr, Clemens Alexādrinus, Tertullianus, Cyprianus, Theodoretus, Cyrillus, Augustinus, Lactantius, Eusebius, alii, Altera est Demonstratio Ostensiva, quâ Res spirituales, pietatis nempe, atque salutis mysteria, ita planè & potenter patefiunt, [...], uti loquitur Apostolus, 1 Cor. II.4. ut omnes prorsus [...] dejiciantur, nihísque supersit, quod adversus mysteria Christi, & quod ipsi debetur obsequium, regerere possit sapientia Carnis.
Agnoscimus quidem ex Scripturis jam revelatis plurimam de rebus sacris notitiam haurire posse etiam impios & hypocritas. Sensum quippe Grammaticalem, [Page 23] & ex datis principiis dogmatum conseqē tias, Linguarum idiotismos, & ex Gentium moribus natas loquendi formulas, atque hujus generis alia satis percipere atque indagare potest nativum Rationis lumen, bonis literis & industriâ adjutum: quin & quandam Evangelii vim, donum coeleste, verbi divini gustū, & futuri seculi virtutes, hujusmsmodi hominibus notas fieri docent Apostoli, Heb. VI.4, 5. 2 Pet. II.21.
At non pertingit omnis ista notitia ad gradum illum quem Christus [...], Apostolus [...] vocarunt, Ioh. XVI.8. 2 Cor. IV.2. Id ut manifestum fiat, notandum est (quod etiam apud omnes pro confesso habetur) mysteria Evangelii in eum finem patefacta suisse, ut nos totos Christo in obsequium subjicerent, adeóque notitiam tum demum Rectam esse, & objecto suo proportionatam, cùm conscientiam purificet, voluntatem in obedientiam flectat, integrum hominem mente & spiritu reddat Christo conformem, talèsque in nobis de Deo, de peccato, rebúsque aeternis conceptus ingeneret, quales in mente Christi vigebant, ut eadem cum illo dicamus, sentiamus, judicemus, 1 Cor. II.16. Cùm itaque certum sit Appetitum Rationalem sequi ultimum dictamen, & spirituale lumen Iudicii practici, nisi eò pertingat cognitio nostra ut pietatem ingeneret, manifestum erit lucem Evangelii spriritualem, salvificam, plenam nondum sese mentibus nostris patefecisse.
Verbo ut expediam, duplex est rerum spiritualium notitia: Intellectualis una, cui sedes in mente; practica, & experimentalis altera, cui sedes in corde, [Page 24] de quâ Apostolus, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis (est scilicet cognitio sanctis peculiaris) quae sit illa longitudo, latitudo, profunditas, & sublimitas, & nosse charitatem illam Christi omni notitiâ supereminentiorem, Eph. III.18, 19. et alibi [...] Vocat. Omnia, inquit, damnum esse duco, propter eminentiam notitae Christi Iesu Domini mei, &c. Phil. III.8, 9, 10. quâ nempe vim Resurrectionis & communionem perpessionum ita apprehendimus, ut morti ejus conformes reddamur. Quis sapiens, inquit Iacobus, & scientiâ praeditus? demonstret ex bona conversatione opera sua, Iacob. III.13. Per hoc scimus, inquit Ioannes, nos eum nosse; si mandata ejus observamus: Qui dicit novi eum, & mandata ejus non servat, mendax est, 1 Ioan. 2, 3, 4.
Quamvis enim sensus verborum, & consequentiarum inter se connexio manifesta sit judicio intellectuali, non tamen demonstrativè & plenè praesentatur Evangelica veritas judicio practico sub ratione summae bonitatis, & coelestis dulcedinis, tanquam impervestigabiles divitiae, Bonum omni acceptatione dignissimū, Eph. 3.8. 1 Tim. 1 15. 1 Pet. 2.7. Phil. 3.8. pretiosū, totum desiderabile, cujus comparatione, quicquid uspiam appeti solet sit stercus & damnum, nisi voluntatem & conscientiam suavi impulsu trahat ad obediendum Christo. Sicut itaque multùm interest inter orbis terrarum notitiam, è tabulis tantùm Geographicis edoctam, & aliam illam quae [...], longo rerum usu, & diligenti lustratione ac peragratione itinerum comparatur: ita non minùs est discriminis, inter levem & evanidam illam rerum supernaturalium notitiam, quae solo Rationis discursu acquiritur, & aliam quae gustu [Page 25] cordis percipitur, quae tabulis carneis inscribitur, quae auspice & ductore spiritu animis illabitur, quae denique mirâ & ineffabili suavitate interiorem hominem perfundit: Quod enim in cibis gustus, in sacris intellectus, uti loquitur magnus Basilius: unde qui Deum Novisse dicuntur, Rom. I.21. negantur tamen ipsum in notitiâ habuisse, vers. 28. Quamvis enim lux aliqua maneret in mente, in corde tamen errabant [...], Heb. III.10. & V.2. unde peccata vocantur [...], Heb. IX.7. Praeclarum est istud Aristotelis; [...].Ethic. Lib. 3 cap. 7 Qualis quis (que) est secundum animi sui habitum, talis ipsi finis apparet. Quibus ita (que) corruptus est animi habitus, & in vitia praeceps, fieri non potest ut ipsis donum aliquod supernaturale appareat sub conceptu finis ultimi, & summè eligibilis. Posito enim fine, media eliguntur, & deliberatio de iis habetur. Naturaliter quippe quis (que) in suum finem fertur, est enim simpliciter appetibilis. Consultatio autem & electio ea spectant quae sunt ad finem. Cùm itaque Impii media ad finem supernaturalem non eligant, manifestum est nec ipsum bonum supernaturale sub ratione summi boni & finis simpliciter appetibilis ab ipsis concipi.
Ex quibus ita explicatis manifestè sequitur, Ad perfectam & propriam rerum supernaturalium cognitionem, non sufficere ex parte objecti Revelationem, nec ex parte subjecti debitum usum rectae rationis, sed insuper requiri GratiamChristi & speciale adjutorium Spiritûs sancti, quo cor aperiatur, emolliatur, et supernaturalis veritatis dulcedini habeat [Page 26] proportionatam [...] & gustum spiritualis judicii.
Probatur primò ex iis sacrae Scripturae locis, qui soli Spiritui hanc virtutem tribuunt, ut assensum firmum rerúmque Evangelicàrum intellectum ingeneret. Ille est qui dat cor ad intelligendum, & oculos ad videndum, Deut. XXIX.4. Dabo eis Cor, inquit, ut sciant me, Ier. XXIV.7. & XXXI.34. Erunt omnes docti à Deo. Ioan VI.45. Pater gloriae det vobis spiritum revelationis & sapientiae in agnitione ipsius, ut illuminatis oculis mentis sciatis, quae sit spes vocationis ipsius, & quae opes gloriae hereditatis ipsius in sanctis, &c. Eph-Quisquis audivit & didicit, venit ad Christū, Ioan.Aug. de gratia Christi, lib. 1. cap. 14. VI.45. unde vocatur [...] Gal. III.2. Quisquis ita (que) non venit, profectò nec didicit. Ita enim, inquit Augustinus, Deus docet per spiritûs gratiam, ut quod quis (que) didiceret, non tantù cognoscēdo videat, sed etiam volendo appetat, & agendo perficiat. De praedestia. Sanctorum, c. 8. Et iterum: Qui credunt, praedicatore, forinsecus insonante, intus à Patre audiūt atque discunt: qui autem non credunt, foris audiunt, intùs non audiunt. Ille est, qui dat nobis mentem ut cognoscamus, 1 Ioan. V.20. Qui mentē aperit ad intelligendū, Luc. XXIV.45. Cor etiam ad auscultandum, Act. XVI.24 & ad Iesum pro Domino agnoscendum. 1 Cor. XII.3. unde frequens illa Davidica precatio, quâ rogat ut Deus ipsum doceret, oculos aperiret, intellectum daret, cor dilataret, & in scientiam at (que) obsequium mandatorum adduceret, Psal. CXIX.18, 26, 27, 33, 73, 125, 144, 166. Neque enim nisi Spiritu Domini possumus, quasi retectâ facie, gloriā Domini intueri. 2 Cor. III.15-18. Deum scire nemo potest nisi Deo docente, Ireneus. lib. 4. cap. 14. hoc est, sine Deo non cognoscitur Deus, inquit [Page 27] Irenaeus. A Deo diseendum est quid de Deo intelligendum sit, quia non nisi se Authore cognoscitur, inquit Hilarius. Praeclara sunt Concilit Arausicant verba:Hillar de Trin. lib. 5. Si quis per maturae vires bonum aliquod quod ad salute pertinet vitae eternaecogitare aut eligere, Concil. Araus. con. 7. sive salutari, id est, Evangelicae praedicationi cōsentire posse confirmat, absque Illuminatione & inspiratione Spiritus sacti, qui dat omnibus suavitate in consentiedo & crededo veritati, haeretico fallitur spirits, non intelligens: vocem Dei in Evangelio dicentis, Sine me nihil potestis facere.
Probatur Secundo, ex immani illa distantia & disproportione inter objectum & facultatē. Facultas enim est totae [...] object [...]m [...]. Facultas autem animalis non magis potest quae ad Spiritum pertinent percipere, quàm facultas sensitiva, quae ad rationem. Spiritualia enim sunt spiritualiter dijudicāda. Altus est hic mysteriorum puteus, nec nobis suppetit in quo hauriamus, Ioan. VI.11. Soli spiritui Dei nota sunt profanda Det. Ratio commanium opinionum, inquit Hilarius, consilii coelestis est incapax. Hoc solùm putat in natura rerum esse quod aut intra se intelligit, Hilar. de Trin. lib. 1. aut praestare potest ex sese.
Duo autem praecipua sunt Impedimenta quibus obstruitur mens & quasi quo minùs plenè & secundùm insitam Evangelii pulchritudinem de rebus supernaturalibus sententiam ferat. Augustino sunt Ignorantia & difficultas; Clementi Alexandrino, Aug Retract. l. 1. c. 9. lib. de Arbitr. l. 3. c. 18. Clem. Alex. Strom. l. 7. [...]: Primum est nativa caecitas, quae non potest [...] attingere, nec lucem quamvis effusam & radios suos mittentem recipere: de qua vide Ier. VI.10. Ioan. I.5. & III.9. & IV. II, 12. Eph. IV.17, 18. Ioan. XIV.8. 2 Pet. I.9. [Page 28] Secundum, Sapientia Carnis, durities & contumacia cordis, [...] de quo dicit Apostolus, quod sit [...], Rom. VIII.7. nec ei subjici aut velit propter superbiam, aut poss it propter inscitiam & pravitatem. Sicut enim Appetitus carnis concupiscit adversus Spiritum, ita Prudentia carnis adversus Legem & Lumen spirituale rebellis obstrepit: quod passim docent sacrae Literae, 2 Cor. X 4, 5. Luc. VII.30. Mat. XXIII.37. & XXI.42. Ier. V.12. Zech. VII.11. Act. VII.39. Rom. IX.33.
Atque hujus Inimicitiae & contumaciae mentis adversùs lumen spirituale causa est Iniquitatis dilectio, & conscientia sceleribus inquinata cui non potest non grave & molestum esse quando occulta dedecoris [...]: qui enim male agit odit lucem, Ioan. III.19, 20. Ephes. V.11, 12. Egregiè Philosophus,Aristot. Metaphys. lib 1. [...], inquit, [...] Qualis eft cujus (que) vita & mores, talem esse vellet quam recipit doctrinam: unde impii cessare ab ipsis cupiunt sanctum Israelis, Isai. XXX.10, 11. &, Qui vates erit pro vino & sicerâ, ille erit vates populo huic, Mic. II.11 Mite contra ingenium, & anima quae se totam tradit Christo in obsequium, quicquid spiritualis lucis effulget, avide amplexatur, quippe quae mentem habet Deo conformem. Si quis, inquit Dominus, voluerit Patris voluntatem exequi, cognoscet de doctrinâ utrum ex Deo sit, Ioan. VII.17. Docebit humiles viam suam, & secretūDomini notum faciet timentibus eum, Ps. XXV.9.14. Oves Chrissi ejus vocem audiunt, & illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus, Ioa. X.3, 4. Siquando det iis Deus poenitentiam ad agnitionē veritatis, 2 Tim. [Page 29] II.25. Qui enim peccati dilectione captivi detinentur, prae irâ adversùs veritatem insurgunt, nec cum mansuetudine recipinnt insitum sermonem, tardi ad audiendum, ad loquendum contra obstrependúm (que) praecipites, Iac. I.19, 20, 21. Contentiosi quippe sunt qui veritati obtemperare nolunt, Rom. II.8. Optimè Philosophus de rerum practicarum cognitione, [...]. Et ex mandato, inquit Hilarius, Mandata cernemus, Hilar. in Isal. 119. Gimel & Beth Basil. de Martyre manante. Cypr. lib. [...]. Ep. 3. Aug. de doctr. Christ. lib. 2. cap. 6. & de Trin. l. 1. c. 1. Greg. Nazian. Orat. 26. & 33. Hilar. de Trin. l. 10. in intrio. [...], inquit Basilius. Si in lumine Christi ambulare volumus, à praeceptis ejus & monitis non recedamus: ita Cyprianus. Ante omnia, Opus est Dei timore converti ad cognoscendam ejus voluntatem: ita Augustinus. [...] ita Gregorius Nazianzenns.
Ut itaque Quaestioni huic de naturalis Rationis gradu in rebus fidei finem imponam, statuendum est, 1. Ubi ad profunditatem Sacramentorum perventum est, omnis Platonicorum caligavit subtilitas. Cyp. de Spirit. sancto.Res coelestes Rationis captum excedere, sunt enim Supra rationem Rectam. 2. Easdem prudentiae carnis adversari, sunt enim Contra rationem Pravam. 3. Naturam indigere Gratiâ, ut facultas ad supernaturale objectum recipiendum ritè disponatur. 4. Gratiam uti Naturá, ut mentis acumine, judicii perspicaciâ, & bonarum literarum luce feliciores fiant in sacrarum literarum studio progressus. Denique Gratiam Spiritûs sancti esse Principium, Si ratis contra sacrarum Scripturarum authoritatem redditur, quamvis acuta sit fallit. Aug. Epist. 7. Vide etiam Ep. 56. & Danaeum in Aug. Euchirid. cap. 4. Sect. 9. Iusti. Martyr in expofit. Fidei. Rectam autem Rationem Spiritu adjutam tantùm Unde Rationem Rectam vocat. Clem. Alex [...] Strom. lib. 1. Instrumentum spiritualis notitiae.
[Page 30]Iam subiungenda essent Corollaria quadam practica quae doctrinam hanc nostris usibus accommodarent; mihi ea propter temporis angustias levi manu tetigisse sufficiet Itaque
1. Ne nobis nimium adblandiamur, si forsan exquisitissimis naturae dotibus, ingenii acumine, sermonis elegantiâ, variâ lectione, longo rerum ufu, Artium Linguarum, Scientiarum omniom peritiâ, judicii gravitate▪ et Rationis penè angelicâ perspicaciâ nos Deus ornaverit nisi simul accedat spiritualis Gratiae adjutoriū, quo ad coelestis mysterii cognitionem dilectionemque adaptemur. Quamvis enim splendidissima haec [...] merit nobis in animis et affectibus hominum famam graciámque conciliant; quamvis magnum inde reipub. Literariae et Ecclesiae Christi emolumentum accedat; nullum tamen ex sese aut ad Dei favorem, aut ad coelestis beatitudinis mercedem consequendam momentum conferunt. Qui enim Noae recipiendo arcam suo artificio fabricârunt, ipsi tamen in diluvio submersi sunt. Surgunt indocti & rapiunt regnum, quando nosicum doctrinâ nostrâ eo majore exitio perimu.
Neque enim praestantissima naturae & industriaedona aut acutioris alicujus morbi cruciatus lenire, aut inquinatae & rugientis conscientiae ictus, & laniatus repellere, aut fugientem revocare animam, aut Gehennae flammas quasi injectâ guttulà minuere, aut denique horribilis irae Dei excutiendo sustinendóve oneri vel minimas vires subministrare possunt.
Et quamvis omnes coeli terraeque arcanos & abditissimos [Page 31] recessus, ingenii nostri solertia & rationis vis indagatrix penetraverit, non minùs longo tamen intervallo ab Angelicae cognitionis gradu, cumoloque recedimus, quàm cum in staturam bovis assurgere voluit intumescentis ranae vana ambitio. Hos tamen, Angelos inquam, post lapsum & apostasiam sub tenebrarum vinculis captivos detinet ira Dei, & advenientis judicii horribili metu & tremore concutit.
Quin & accedente nativae nostrae pravitatis & superbiae fermento, adversus gratiam Dei,Tertul. de Bapt. lib. 5. & caelestris doctrinae simplicitatem insurgin plerum (que) sapientia carnis hujusmodi instrumentis armata nequitia, spiritum sanctum, fuo quasi gladio, fodit & impetit, ut solet ebullientis aquae ira ignem cujus beneficio fervebat extringuere, Ut Belshazzaraurea Dei vasa in Idolorum suorum cultum adhibuit, Dan. 5.2. Et quemadmodum Moses, Iosua, David, alique sancti heroes Gentilium spolia Deo consecrârunt, ita Satan, Dei aemulus, spiritûs, sancti dona in regni sui commoda pervertit, et ab iis ornart cupit, uti alicubi loquitur Augustinus.
Proinde 2. nativam cordis nostri adversùs gratiam Christi Deique mandata contumaciam agnoscamus,Ion. 2.8. Prov. 8.39. Acts 13.46. Apoc. 3.20. et eo quo par est dolore lacrymisque defleamus, quà salutem respuere, misericordiam repellere, mortem ultro persequi, nosque iplos aeternâ vitâ indignos judicare solemus. Nempe ad ostium nostrum pulsat indies Gratia Dei, et nos supini obsurdescimus; in aures intonat, nos in utram que aurem dormimus; expectat dum ad saniorem mentem redeamus, et porrò insanimus; obsecrat, [Page 32] & tristiâ afficimus; sinum expandit & terga vertimus; margaritas obiicit, sub pedibus profano fastu conculcamus; veste byssinâ, purâ, splendidâ, armillis, coronis, & pretioso cultu ornare nos voluit, & veteri centone putridisque panniculis nostris seminudi tumidique incedimus: Vinum, manna panem Angelorum, caelestem nobis coenam parat, nos porcorum more siliquas voramus: deni (que) vulnera sua explicat Christus quae nos nequitiâ nostrâ laceramus: sanguine suo nos abluit, & in coeni volutabro jacemus: voce, fletu, clamore, lachrymis amplexus nostras sollicitat, & in libidinum ac pravarum cupiditatum sinum praecipites ruimus. O Beatos nos! quibus varia Dei sapientia affulget; O Coecos! quibus & coelestis doctrina stultescit. O beatos nos! quos precibus Christus obsecrat: O miseros! si nec obsecranti Christo auscultemus. Agnoscamus insipidae Rationis nostrae nugas & levitatem, quae ea tantum in praedicatione Evangelii sectatur, & manu porrectâ arripit non quae planctum sed quae plausum moveant, quaeque prurienti ingenio arrideant, nullum interim pietatis sensum gustumque conscientiis nostris ingenerent.
Proinde 3. sese muniant mysteriorum coelestium ministri adversus irrisiones & molestias quas Evangelii nomine expectandas habent. Neque enim munus suum detrectant medici aut adversus aegrotantium injurias iram reciprocant, quia forfan queruli & gementes manum medicam repellunt sed patienter ferunt & Spartanâ nobilitate concoquunt furiosorum alapas, dum ipsis medicinam [Page 33] adferunt, quamvis pro gratia & beneficio contumelias odiumque referant. Id agamus serio ut peccatores peccati reos & convictos arguamus; ut justitiam Christi & viam sanctitatis conscientiis hominum commendatiorem reddamus; ut mysteria Dei non in sapientia carnis, sed [...] dispensemus; nec nobis plausum, sed Domino nostro animas lucremur, sanamque & coelestem doctrinam spirituali piorum gustui attemperemus. Plus nobis ex muneris rite administrati conscientia, ex testimonio Christi, & unius ovis deperditae conversione solatii proueniet, quain ex Satanae odio & impiorum hominum rabie aut triste quid aut incommodum metuere possimus.
Proinde, 4. discant oves Christi ea, que de Deo & Christo in Evangelii praedicatione tradita sunt, pro modo & mensura spiritualis judicii probare, & quae bona sunt, uti docet Apostolus, fide retinere, 1 Thes. V.21. Quoniam autem quamplurimi sunt, qui dum carni nimium indulgent, Spiritûs tamen fidem nomenque dictis suis praestruunt, ut majore emolumento fallant, & simplicium animos in erroris consortium facillius pelliceant, ideo nos monet Ioannes Apostolus, ut Spiritus judicemus; quia, inquit, multi pseudo-prophetae in mundum exierunt, 1. Ioan. IV.1.
At qua ratione, inquiet ovis Christi, possim doctrinam coelestem & Spiritus Christi testimonium ab aliis aliorum spirituum praestigiis & imposturis discernere? Quaestio sana gravissima, & quae longâ disquisitione enucleari meretur: Unico ego verbo expediam. Itaque
[Page 34]1. Suâ nativâ luce manifesta sunt omnia ad salutem & vitam aeternam necessaria piorum animis in quantum & quoúsque pii sunt, suâque suavitare & gustu pereipiuntur. Oves enim Christi vocem ejus audiunt, & extranei vocem respuunt.
2. Continuis precibus & assiduâ communione Spiritûs sancti conservandus est hic spiritualis judicij gustus: iis enim qui secundûm pietatis normam vitam componunt, doctrinam suam Christus paresacere promisit, Ioan. VII.17. & si quid aliter sentiatis, inquit Apostolus, hoc quoque Deus revelabrit, Phil. III. 15. nempe iis qui recto pede secundum lucem Evangelii conscientias morèsque instituunt.
3. Qualis est Spiritus Dei, talia sunt, quae ab ipso fluunt, doctrinae mysteria : nempe Spiritus Christi mansuetus est, humilis, pacificus, sanctus, simplex, liber, coelestis, sine fuco, & fraude, à terrenis affectibus consiliísque semotus. Si hujus modi sint quae fidei vestrae ab hominibus credenda proponuntut; si prudentiae carnis, si consiliis commodisque humanis non attemperentur, nec in eum finem de novo cuduntur, ut artibus & astutiis hominum nectendis promovovendísque inserviant. (qualia sunt quae nunc Temporis adversus vocationem, dignitatem, sustentationemque ministrorum & bonarum literarum usum passim apud imperitam plebem blaterant malè feriati.) Si concupiscentiae & libidini viam omnem & effugium obstruant; nullúmque impiis peccandi comme atum, aut patrocirsium praestent, (ut solent quae adversùs Legis moralis spiritualem vivendi normam in vulgus spargunt Libertini:) Si Liberrimae Dei Gratiae non adversentur; nec humani [Page 35] arbitrii vires in rebus ad salutem pertinen, tibus extrollant; (Qualia sunt, quae de Electione▪ Redemptione, peccato originali, vocatione effi caci, perseverantiâ Sanctorum, & his similibus' post Pelagium & ejus reliquias de novo in Ecclesiis resuscitarunt Neophotiniani, aliíque humanae libertatis patroni.) Si Legibus & Institutis Christi contumeliosa non fuerint, nec Evangelicae praedicationi & Sacramentis injuriam fecerint: (Qualia sunt eorum dogmata qui ista adultis & perfectioribus inutilia, & humiliora esse quam ut iis semper adhaereant fideles, superbo ore depraedicant:) Si Christo salutis, redemptionis, & gloria Domino, & Deo in secula benedicto, gloriam suam non surripiant; (Qualia sunt quae adversus divinam Christi naturam, & sacrificium blasphemo ore vomunt Photinianae pestis socit & haeredes:) denique, si praecones suos humiles reddant, mites, vitâ sanctos, fide sanos, sapientiâ simplices, institutis & moribus coelestes, intra suos sese terminos modeste & sobrie continentes, à Spiritu Christi proficisci pro certo habeamus.
Denique cum mysteria Christi omnem superent Intellectum, Adoremus variam hanc Dei sapientiam, magnúmque cogitatum patris de mundo per Christum redimendo. Et supplices nos ad thronum gratiae prosternamus, rogantes ut nos indies gratiâ & luce coelesti perfundat, ut continuam spiritus [...] sentiamus, quâ ad doctrinam Evangelii percipiendam apperiatur intellectus, ad amplexandam flectatur voluntas, omnisque cogitatio in captivitatem redigatur ad obediendum [Page 36] Christo. Quae nobis singula pro immensâ suâ misericordiâ Pater coelestis gratiosé concedat per Christum Dominum nostrum; Cui, cum Patre & Spiritu sancto, sit omnis Laus, Honor & Gloria, in secula feculorum. AMEN.