[Page] Epigrammatum IOANNIS OWEN, Cambro-Britanni, Ad Excellentissimam & do­ctissimam Heroinam, D. Arbellam Stuart,

Liber Singularis.

Editio Prima.

[figure]

LONDINI, Ex officinâ Humfredi Lownes, sumtibus Simo­nis Waterson. 1607.

Ad D. Ioann. Audoenum.
FAstidita meae fuerant Epigrammata Musae;
Iamque satur Carmen penè perosus eram:
At tuaiucundum referunt mihiscripta saporem;
Prouenit ex versu nausea nulla tuo.
IOANN, HARINGTON,
Eques.
Ad D. Ioann. Audoenum.
MVlti scripserunt Epigrammata, nuper & olim,
Quorum vix equidem nomina nota reor:
At tua (ne dubites) viuent Epigrammata; viuent,
Dumsacer in pretio sermo Latinus erit.
Laus tua cum terrâ stabit, coelóque manebit;
Nec, nisi cùm mundus concidet ipse, cadet.
D. Du Tr. Med.
Idem, De Eodem.
SIue iocos lepidus, seu seria tractat Oēnus;
Autorem hunc aliud nil agitasse putes.
Siue paludatus Lector fit, siue togatus.
Applicat hic geniū Scriptor vtrique suum.

IOANNIS AVDO­ENI EPIGRAMMA­TVM LIBER VNVS.

1. Ad Nobilissimam & Doctissimam Heroïnam, Dominam Arbellam Stuartam.
REgia Progenies, Genere illi stussima Virgo,
Nee minùs ingenio nobilitante Genus;
[...]genij fructus tibifeit, offertque secundos,
Primitias Dominae qui de dit antè suae.
[...]cque tibi tanquam bella Virtutis in Ara
Consecrat, ingenium sacrificátque suum.
2. Ad Eandem.
Ateneris idem tenor, & constantia vitae
Arguit ingenij vim geniúmque tui.
[Page] Te non aduersae timidam, t [...]idámue secund [...]
Res faciunt: eadem srone tibi; méas (que) maner
Fecit & in populo tua spectatissima virtus,
Ne quis adulari me tibi posse putet.
3. Ad Librum.
IN numero dicenda tibi sub iudice causa est;
Atbitrium de Te non Duo Trésve dabun [...]
Forsan & illectus temere damnabitur Autor;
Rarior & Lector quàm Reprehensor erit.

Vnio.

4. Ad Britannos. 1606.
QVis nisi mentis inops oblatum respuat au [...]
Offertor nobis *Quod vulgo perlam dicimus, Latini vnionem vocant. Vnio: Respuitur.
5. Vacuum.
EThicus ô inquit quantum est in rebus ina [...]
Esse tamen Physicus monstrat inane nih [...]
6. In Zoilum.
ZOilus aeterno laceratur carmine; quanqu [...]
Ant eduo annorum millia mortuus oft.
[Page] Anne, quòd Haeredes post se tot in orbe reliquit,
Pro totâ poenam posteritate luit?
7. A Centro, ad Circumfe­rentiam.
A Centro ad Circum non vnica linea ducit:
A Terrâ ad Coelum fert tamen vna Via.

Galli-cinium.

8. Ad H. Principem.
ANglorum sensit virtutem Gallia: solus
Ad Galli cantum non fugit iste Leo.

Bellum Grammaticale.

9. In Quintum.
ESt Nūmus nomen, verbū Promittere; Quin­tus
A quo sperabam Nomina, Verba Dedit.

Tres Dimensiones.

10. In A. Battologum.
VOx tua Mensuris desiderat è Tribus vnā;
Lata satis, nimiùm Longa, Profunda parū.
11. Ad Lectorem, de tribus priori­bus Epigrammatum Libellis.
SIcut, post varios quinquagenaria partus,
I am reliquos soboli transit inepta dies:
Sic, Tribus emissis venâ meliore Libellis,
Aridus ingenij iam sterileseit ager.
12. Ad Simonem Waterson, Bibliopolam.
VVAtersone, mei susceptor prime Libelli,
Dum fueris gratus, Bibliopola Simō;
Sint quamvis contra sacras Monopolia leges,
Ingenij fies tu Monopola mei.
13. Salum.
SAlsa sitim pariunt: nihil aequore salsius. Ergo
Quid mirū dulces quòd bibat aequor aquas?

Solstitium.

14. In Ponticum atheum.
SOlstitium vitae, Mors est. Solstare videtur,
Nō stat: Homó (que) mori, Pontice, non moritur.
15. Ad Librum.
PArue Liber, patrijs monitis munitus in Aula,
Discito fortunam fortis vtramque pati.
Illic inuenies aliquem tib [...] forsan amicum:
Atque aliquis contra qui male dicat, erit.
Si quis erit nimiùm rigidus, nimiúmve molestus.
Non Me, sed Dominū, dic, Reprehende meū.

Aulicismus.

16. Ad Amicum, Aulicum.
ARrisit tibi Rex? ridebit & assecla Magni
Regis; vt ad motū corporis vmbra mouet.
Perfricuit frontem Rex? Aulicus illico vultum
Contrahit vt, cùm Sol occidit, vmbra fugit.
17. In Corbulonem.
QVaeritur, in capitis frondosi vertice quare
Non habeat crinem Corbulo? crimen habet.
18. Ad Pontilianum.
IN ius Christophorus te Pontiliane vocauit:
Non te, sed nummos Pontiliane tuos.
19. Ad D. Edw. Herebertum, or­dinis Bathon: equitem doctiss.
TE versus laudare meos mihi fama susurrat:
O pa [...]si postem laudibus esse tuis!
Qui tenues tanto Musas dignaris honore.
Dignus es à Musâ tu meliore cani.

Inuidiae Genealogia.

20. Ad D. Ioannem Haringtonum Equitem, D. Baronis Haringtoni haeredem, maximae spei ado­lescentem.
INuidiam virtus peperit, partámque tuetur:
Ex virtute vnum nascitur hoc vitium.
[Page] Hoc Epigramma tibi quaeris cur dedico? Dicam:
Sperare Inuidiam nam tibi iure licet.
21. De Virtute, Paradoxon.
IN medio virtus vitiorum quae (que) duorum est:
Praestaret, vitij si foret iste locus.

Septem planetae.

22. Ad Paulam.
ERrantes inter stellas bene, Paula, notasti
Quinque mares, generis foemineique duas.
23. In Marcum.
PLus tibi pollicitis praestandū; nō minus: vnde
Vna data est homini lingua, manús (que) due.
At tu nil praestas; promittis plurima: tanquam
Marce duae linguae sint tibi, nulla manus.
24. Sacerdos Romanus.
VIs fit adulterium non digoū morte, sacerdo [...]
Haud mirum; Coniux est tibi nulla: sapis.
25. Minister Geneuensis.
VIs vt adulterium plectatur morte Minister?
Haud mirum; Coniux est tibi bella: Sapis.
26. Philautus Poeta.
Proxima quòd nostris sit, maxima Luna videtur,
Sensibus; ex Septem sit minima illa licèt.
Sic Vatum v [...]deor, quia sum mihi proximus ipse,
Sim quamvis Minimus, Maximus esse mihi.
27. In tenacem Clientem.
MIraris clausae quòd sint tibi iudicis aures,
Cùm tua iudicibus non-sit aperta manus?
28. In quendam Asinum.
CVr Asinum voco Te, pot ùs quam nomi­no, quaeris?
Non Asinis dantur nomina, dantur Equis.

Imago in speculo.

29. Ad Pontiam.
SVbridet, quasi te ridentē cernat Imago:
Irrigat & moestas, te lacrymante, genas:
Cùm dormos, oculos claudit; tecúmque mouetur;
At tu dum loqueris, dicit imago nihil.
30. Permutatio Glauci.
ESuriens Fratri omne suū Ius vendidit Esau;
Iacobus fratri ius dedit omne suum.
31. Ad quendam somniatorem.
I In somnis ignota priùs mysteria discis,
Multáque, te vigilem quae latuêre, doces:
Quantò plus igitur s [...]es, si mortuus esses,
Tam bene quem docuit Mortis imago Loqui?

Wallia, & Cantia, aliâs Cantium.

32. Ad D. Robertum Cotton, Equitem doctissimum.
ANtiquā retinet Gentem, non Wallia nomē:
Non gentē, it priscum Cantia nomē habet.

Heauton-timoroumenos.

33. Ad Cognatum suum, D. Theodo­rum Price, Theologum.
ANgelus est nimiū felix, quia corporis expers:
Bruta nec infelix bellua, mente carens.
Solus homo miser est; ita mēte & corpore cōstās,
Sentiat vt fragilem se, miserúmque sciat.
Scilicet omnis homo (Menedemi nā sumus om­nes)
Se Ratione angit, non Ratione regit.
34. In Linum.
TE mihi deuinxi, credebā cùm tibi nummos.
Me tibi deuinctum vis? mihi redde meum.

Coelibatus.

35. Ad amicum suum D. Robertum Bowyer, coelibem.
SI Coelum meritis ascribitur, & benefactis,
Coelebs tu, Coelum quo merearis, habes.

Vae Soli.

36. Ad Amicum suum, Ioan: Suck­ling, coniugatum.
PRincipio coelū, terrám (que) hominém (que) creauit
Cur, nisi quòd solus noluit esse, Deus?
37. In Marcum.
Esse potest diues promissis quilibet, inquis;
Pollicitis diues non ero, Marce, tuis.
38. In Aulum, Atheum.
DE Coelo tecum fieret cùm sermo, Deóque,
Tecum, qui Numen nomen inane putas;
Verè dixisti: Quae Supra nos, nihil ad nos.
Orcus enim ad vestrum pertinet, Aule, gregē.
39. Homo Histrio.
SPes Argumentum vitae (nam Fabula vita est)
Mundus Scenae, Fides Prologus, Actus Amor.
40. Ad Lectorem.
CVr ego tam studeā breuitati fortè requiris:
Hoc factum est causâ, Lector a [...]ce, tuâ.
Sicut iter longum facienti, onerosius Auro est
Argentum; longum sic Epigramma breui.
41. Stilo nouo.
VRbs veterū cultrix, rerúm (que) inimica noua ū,
Imposuit Fastos cur sibi Roma nouos?
42. Ad Marinum, de Amicâ suâ.
MObilitas Coelilaus est; Constantia Terrae
Gloria, quae stabilem seruat in orbe statū:
Vnde, Marine tibi coelestis tota videtur,
Inse terrenum niltua Phyllis habet.
43. Euaelapsus. The wea­ker vessell.
EClipsin rarò patitur Sol; Luna frequenter:
Est magis ad lapsum Foemina prona viro.

Nec in hoc Seculo, nec in futuro.

44. In Damianum.
SEu res praesentes considero, siue futuras,
Nemo hominū magis est te Damiane miser.
Improbus es: nilte Seclum iuuat ergo futurum.
Stultus es: Hoc Seclum, te iuuat ergo nihil.

Carendo magis, quàm fruendo.

45. In Ponticum.
INgenium scis quid valoat, quid Pontice virtus
Sirerum scitur verus egendo valor.
46. Homicidium.
VNus homo p [...]r se ipse potest occidere mille;
Vnum hominem possunt vix generare duo.

Amicitia.

47. Ad Amicum suum D. Tho. Bridges.
CVr similis similem sibi quaerit? amicus amicū?
Vno nemo potest in pede stare diu.
48. Ad D. Ioannem Haringtonum equitem, D. Baronis Haringtoni fi­lium, bonarum literarum virtutis (que) studiosissi­mū adolesentem.
SI vultu virtus incognita proditur, extant
In vultu virtus ingenium (que) tuo.
Est & in hoc spectata tui prudentia Patris,
Toueus ingenij quòd tibi cultor adest;
Quandoquidē fimiles dat nostra Britannia pau­cos
Doctores illi, Discipulósue [...]ibi.
49. In Polydorū Virgilium.
VIrgilij duo sunt: alter Maro, tu Polidore
Alter: tu Mendax, ille Poeta fuit.
50. In quendam Momum, priorum Epigrammatū Censorem ini­quissimum.
INter tot sceleratorum centena tulisse [...]
Si justos tantùm quinque Gomorrha viros,
Staret adhuc.—
[Page] Tu propter paucos, leuiuscula carmina, Iusus,
Vis pereat totum, liuide Lector, opus?
51. In Eundem.
INcendit Triuiae sacra templa, vt nomen habe­ret,
Quidam, nescio quis: nec puto nomen habet.
Sic tu dente nigro carpis mea carmina: speras
Forsan in hoc quarto nomen habere libro.
Vs (que) licèt per me rodas mea carmina, carpas
Vs (que) licet; fallam spes ego (Mome) tuas.
52. In quendam domesticum obtrec­tatorem.
TV quo (que) mi Frater fratrem carissime carpis,
Illaesum linguâ nec sinis ire tuâ?
Cur fratri inuideas, meruit si carmine laudem?
Si poenam; fratri parcere, frarris erat.
53. Cornutus.
Conjugis ob futtiua negotia, cur ego plector?
Corniger à populo praetereunte vocor?
Et digitis monstror? Nam quae non fecimus ipsi
(At vos, nescio qui) Vix ea nostra voco.
54 In Philautum.
D [...]lige vicinum, v [...]lutite diligis ipsum.
Sic, inquis, facio; Proximus i [...] mihi.
55. Audaces Fortuna iuuat.
Foemina Fortunae similis formosa videtut;
Non amat ignavos illa, nec illa, viros.
56. Amer caecus.
TArdior in longos Amor est dur [...]b [...]is annos:
Lenta magis durant quàm Violenta diu.
Vt [...]aritura canis cupidus festinat Amator:
Vnde fit, vt catulus sit quasi caecus, Amor.

Amor non caecus.

57 Ad Firmicum.
NOn amor vt fouea est: in amorē pronus es Arge
Tu magis: in fossā tu Polypheme magis.
Gignitur ex visu: non ergo F [...]rm [...]ce caecus
Nasc [...]t [...]r; ex oculo cùm generetur Amor.
58. Ad Quintum, Aulicum.
ESt [...]culus tibi, Quinte, vnus? metuēdus Vlys­ses:
Centum oculi vigiles sunt tibi? Mercurius.
59. Epitaphium Iustitiae.
EX quo Caelestûm Terras Astraea reliquit
Vltima, fignifero legit in o [...]be locum;
Templum Iustitiae, legúmque euertimus aras:
Scitque fere solus Ius dare cuique coquus.

A writ of Latitat.

60. In Marcum Epicureum.
PRudenter latitas, si te latuisse lateret,
Marce: Sed hoc ipsum, te latitare, patet.
61. Collegium Iesu & Collegium Aedis Christi Oxoniae, sola nondum perfecta.
IMperfecta tibi domus vna sacratur, Iësu;
Ex non perfectis alte a, Christe, tibi.
[Page] Inter honoratos Sanctos sanctás (que) tot, haecsunt
Paupertatis adhuc signa notanda tuae.
62. Fides Mercatoria.
SOluit inops diti Croeso quod debuit Irus.
Pauperis est major, diuitis ánne fides?

Tristes ante omnia Musae.

63. Ad D. Elizaeum Win, cognatum suum.
OLim intonsus erat, sed nunc tōdetur Apollo:
Vix in toto an [...]o ridet Apollo semel.
Fallitur (ô) quicun (que) Camaenas dixit amoenas:
Phoebi delira est nunc lyra, manca manus.
64. Incredulitas.
CRedulitas error potiùs quàm culpa videtur.
Est error nimium credere, culpa parum.
65. Credulitas.
QVi cuiuis quiduis credit, malè creditur illi:
Quo credis mibi plùs, hoc ribi credo minùs.

Obsequium Fidei.

66. Ad quendam iuuenem.
SEptennis taciturna fides quâ prima docetur,
Disciplina mihi Pythagorea placet.
Vis tibi inexperti credant? tu crede peritis:
Visne tibi gnatum credere? crede patri.
67. Praestat dare quàm accipere.
ACcipere, humanum est; inopi donare. Deorū:
Nunquam tam paucos credo fuisse Deos.
68. In Ponticum clientem.
POntice, Causidico nil porrigis; ista chiragra est:
Ille pedē pro te non mouet: haec podagra est.
69. Tho: Wolsei Cardinalis Ego et Rex meus.
DIcere Grāmatices ratio permittit. Ego & R [...]
Ethica te jubet ars dicere, Rex & Ego.
Haec est nimirum viuendi ars, illa loquendi:
Principis haec Aulae seruiat, illa Scholae.
70. Ad Gallos.
QVisque suo bibit in vitro: mos vtilis hic est;
Ex quo contentus coniuge nemo sua est.

Philautus Philaristo.

71. Calend. Ianuar. 1607.
EXpectas, Philariste, tibi dum munera mittā?
Nil habeo quod dem, Me tibi praeter, Ego.
72. Philaristus Philauto.
Qvod mihi misisti, nihil est▪ [...]ihil ergo remitto:
Te mihi donâsti; Te tibi reddo. Vale.
73. Ad D. Henricum Fanshaw equitem, literatorum fautorem.
AVgusti imperiū tibi si Forruna dedisset,
Aut Mecaenatis supped [...]tâsset opes,
Vidissent multos haec secusa nostra Marones:
Nullus Mccaenas, Nullus in orbe Maro.
74. Ad D. Henricum Good-yer Equitem, optimâ coniuge orbatum. 1606.
IMperitareviros, Parere & Parere maritas
Vult Natura Vror fecit vtrumqae tua.
Paruit, & Peperit dulces, pia pignora, Natos,
Sustentant Magnas quae Duo Ful [...]ra dom [...].
O ter felicem, quater ô Good-yerebeatum,
Si bona tam sequitur, quam b [...]na p [...]ima fuit.
75 Vlysses & Penelope.
MOrs nobis, velut vxori surrepit Vlysses:
Viuimus, vt Telam tex [...]it illasuam.
76. In Mancinum, inertem Ma­gistrum.
QVit [...]tum fine fine diemper compita curris,
Vttamen in studijs per- videare - vigil,
Accensâ de nocte soles dormi [...]e lucernâ:
Vis, Manci [...]e, Olcum perdere, non Operam.
77. In Gelliam.
DIssimiles licèt inter se tibi sint duo Nati,
Est similis patri natus vter (que) suo.

Sagittarius Coelestis.

78. Ad Cognatum suum Guiliel. Rauenscroft, iuriscon­sultum.
CErta Sagi [...]a Fides, Neruus tibi Spes, Amor Arcus,
Sit (que) tibi Coelum Meta, Scopus (que) Deus.

Omne graue tendit deorsum.

79. Ad Amicum suum D. Carolum Riues Theol. Doctorem.
IN Mundo, quo non animal sublimius vllum,
Infim [...]cur Homini Terra terenda datur?
Est Elementorum, Rerúm (que) grauissima Tellus;
Peccato grauius nec reperitur onus.
Quid mirū est homin ū ferri genus ergo deors [...]?
Praeter peccatum nil prope cùm sit homo.
80. In Litigiosum Debitorem.
QVae tua nequitia est, quod debes, non mihi soluis:
Soluis Causidico; quae tua stultitia est.
81. In Eundem.
SOllicitum te cura tenet, non quomodo soluas:
Quomodo non soluas, maxima cura tua est.

Ecclesiae Deriuatiuae.

82. Ad Amicum suum R. F.
SIt licèt vna fides, licèt vna Ecclesia vera,
Fontibus é viuis orta perennis aquae;
A Primitiuâ, Quae non se Ecclesia solam
Deriuat, fontem dissimulátq: suum?
83. Quatuor maria.
TRinacriae similis. Britonúm (que) triangula tellus.
Cur quatuor numeras aequora, Regna tria▪
84. Ad amicum diuitem.
SIqu [...]ntum valeat res quaeque [...]arendo sciatur,
Quid valeant nummi diuitiaeque scio.
85. Generatio vnius est Corrup­tio duorum.
VT gene [...]ent vnam confuso semine prolem,
Corpora corrumpunt vir mul [...]erque duo.
86. Annulus [...]uptialis.
ANnulus vt spo [...]saespondēte ab A, ante dà­retur
Mo [...]is erat▪ vetus hoc pignus amoris e [...]at:
Annulus à sponsà potius pro pignore s [...]onso
Donetur; digitum po [...]rigat ille suum.
87. De Mundis Democriti.
SI quot Democritus Mundos ait esse, tot essē [...]
Innumerabilium pessimus iste foret.

De Epigrammatis.

88. Ad Lectorem fastidiosum.
ESt tanquā mulier formosa, epigramma, iocús­que,
Quae communis eò fit, quia pulchra fuit.
Communis iam facta semel, formosa vider [...]
D [...]sinit, et moechis taed [...]a mille parit.

Terra.

89. Ad cognatum suum D. Audoē ­num Gwyn, theol.
VSque licèt coelum moueatur, constat: eodē
Semper enim motu se sine fiue mouet.
Terra stet vs (que) licèt, nihil inconstantius illâ est;
Terrarum errores angulus omnis habet.
90. Luna.
TE Maris appellant vndosi Cynthia Stellam:
Nunc Terrā potiùs, quàm mare, Luna regit.

Auara liberalitas.

91. In Acerram.
DOnat vt accipiat; non accipit, vt det, Acerra.
Accipere, est [...]lli Meta; Sagitta, dare.
92. In Paulam Pseud [...]-Catholicam.
PAula, tuâ siquis de relligione requirat,
Nil nisi Apostolicum, Catholicúm (que) crepa [...].
Catholicum in cunctos, fat [...]or, profiteris A morē:
Inte Catholicam, [...]aula, requiro Fidem.
93. Prodigium.
PEnelopea fides inter Prouerbia quondam:
Nunc in Prodigijs poss it habere locum.
94. In Annettam, Francam.
Natura est paucis cōtenta, Annetta: sed hoc de
Natura dictum non reor esse tuâ
95. Ad Marcum, militem luscum & lippum.
EXoculis superest vnus tibi Marce duobus,
Perpetuo faciem qui [...]ibi rore rigat
Cur tibi qui superest moestus lacrymatur ocellus [...]
In bello frat [...]em perdidi [...] ille suum.

Pax in Europa.

96. Ad Theologos.
REges belligerant; faciunt & foedera Reges:
Est aliquid ser â denique pace frui.
Presbyteri certāt, atque immortalia nectunt
lurgia; litigijs non posuere medum.
Vnde venenatae leuis inclementia Linguae,
Et quàm sit Calamus saeuior Ense, patet.
97. Ad Carolinam.
IN speculo vultum quoties, oculósque tueris,
Si for [...]è elatam te tua forma f [...]it;
Splendida sed fragilis, pulchra at per [...]tura, me­mēto
Quàm speculo similis sis Car [...]na tuo.

Floralia.

98. Ad Amicum suum, D. Ioan: Touey, Theol.
VT Cato in obscoenā scenā, sed vt exeat, intrat:
Ingreditur Mundum sic, abiturus, Homo;
Nec rediturus in hūc, benè seu malè cesserit, orbē
Fertur vt in scenam non red [...]jsse Cato.
99. Epitaphium Hominis.
QVis iacet hîc? Nemo; vacuū sinenomine cor­pus
Hîc iacet: ex solo corpore non fit Homo.

Horizon Animae.

100. Ad amicum suum, D. Benia­min Heyden, Decanum Wellensem.
SVmma eleme [...]ta duo non cernimns, Aera & Ignem:
Terram vndám (que) ocu o ce [...]nimus, ima duo.
Sic, quid sint homines, quid bruta animātia sci mus;
Nescimus quid sint Angelus, at (que) Deus.
101. Eclipsis Animae
VT Solem Tellus Lunám (que) stat inter opacā ▪
Stat peccatum inter méque deúmque meū.
102. Mercatores.
EXtat apud lepidum, Mercator, Fabula Plautū,
Pseudolus huic aptū proxima nomen habet.
103. Imaginum cultores.
MAgnates quicunque colunt, idolon adorant [...]
Cùm sit, imago dei vi [...]; muliérque viri.
104. Erasmi desiderium.
NVnc Desiderium desiderat orbis Erasmum;
Cui soli licuit scribere, quod libuit.
105. Neuter.
POmpeianus ero, si vicerit omnia Magnus:
Omnia si Caesar, Caesarianus ero.

Scandalum Magnatum.

106. Ad Seruos Seruorum.
Haec dicit Dominus: Seruum volo quem (que) fidelē
Esse meūsemper: quomodo? dando nihil.
Sta, vigila, ito, venito: fideliter omnia postquàm
Praestiteris Domino, Servus invtilises.
107. Mars & Venus.
Se Venus, & Mauors, cōmunicat omnibus aequè;
Hostis communis Mars, & Amica Venus.
108. Februarius.
ES similis Matri Tu, de tot fratribus, vnus;
Sunt tibi viginti scilicet octo dies.
109. Ad D. Edwardum Iones, Amicum suum.
TE tua (virtutis pictura) Modestia laudat;
Laudarem ingenium, si paterere, tuum.
Ipsa Edoarde tui laudanda modestia vultus
Te facit vtlaudem, quàm mereare, minùs.

Quadratura Circuli.

110. Ad Ioseph: Scaligerum.
QVadratura quid est Circi? diuisio Mundi
Quattuor in partes, qui priùs vnus erat.

An Vnitas Arithmetica respondeat Puncto Geometrico?

111. Ad D. Iosiam Bodley, Equitem.
PLus Deus immensus Pūcto est; non plus ta­men Vno:
A Puncto quantum differat, ecce, Monas!
112. From the Wombe, to the Tombe.
NAscitur in certā miserandus homūcio mor­tem:
Macer vt in campo bos, vt edatur, edit.
113. Ad Iacobum Regem.
OQuāta exemph generoso in Principe vis est?
Tu vitando vetas, tu faciendo iubes.
Princeps Principium Motus; Rex regula vitae:
Circumfert Coelum sidera; Rex populum.

Caput & Corpus.

114. Ad Eundem.
IN Capite est Ratio, & Rationis quinque Mini­stri:
Diuinum in reliquo corpore penè nihil.

Rumor de morte Regis Francorum.

115. Ad Regem Francorum. 1606.
QVod Reges audire timent, ac dicere serui,
Ipsa tibi dicit Pama, Memento mori.
116. Lux.
SIt Corpus quamvis, oculo non cernitur Aër:
Lux Corpus non est, cernitur illa tamen.
117. Vnus Deus, multi amici.
QVā quā nemo potest dominis seruire duobus,
Patronas vni quid vetat esse duas?
Quaerere nō prohibet multos deus vnus amicos;
Vt multas artes non vetat vna fides.
118. Donna, Danno.
AMisit costam, causâ Mulieris, Adamus:
Vxoris causâ, perdidit ipsam animam.
119. Womens Tire.
Hoc magis est instar tecti, quàm tegminis: hoc non
Ornare est, hoc est aedificare caput.
120. Omnia Nihil.
OMnia de nihilo qui fecit, is omnia solus:
Quod Deus ex nihilo fecit, id omne nihil.

Ecclesiae Orient. & Occident.

121. Ad D. Georgium Riues, Theol. Doctorem doctiss. pru­dentiss. virum.
FLoret dextra fides, in mundi parte sinistrâ:
In mundi dextrâ parte, sinistra fides.

Ira. Patientia.

122. Ad amicum suum I. Thorium.
EXcitat Ira hebetem, motam Patientia mentē
Sedat; vt vnda ignem temperat, ignis aquā.
123. Ruina coeli & terrae.
HAc nihil inferius cùm sit, nihil altius illo;
Tellus quò, coelum non habet vnde cadat.
124. Ad D. Henr: Howard, Comitem Northamtoniae.
FIlius es Comitis, Comitum patruús (que) duorū;
Vnus erat tibi Dux frater, auique duo.
Tu Comes cs: tibi nemo datos miretur honores,
Cui Fortuna Comes, Dux fuit Ingeni [...]m.
125. Ad Pontiam.
TEfugio, vitó que tuos, mea vulnera, vultus,
Pontia; non quia te non amo, sed quòd amo.
126. Ad Poly-carpum, equitem Errantem.
VNus erat vetitus Paradisi fructus Adamo:
Lex illum reliquos tangere nulla vetat.
Cui tot praeterea fuerit data copia, ab vno
Miror eum cupidas non tenuisse manus.
Tu contrà, exceptâ, prohiberis ab omnibus, vnâ
Arbore; Te reliquas tangere iura vetant.
Mirandus minùs ergo tuus, quàm lapsus Adami,
Cui data libertas, quàm tibi, maior erat,
127. Ad Lectorem.
OMnia salsa sitim pariunt pororibus: ô si
Lectori pariant carmina nostra sitim!
128. Ad amicum coniugatum.
IMperet ipsa nihil, quiduis tamē impetret vxo [...];
V [...]ere nee serua coniuge, nec domina.
129. In Ponticum.
POntice, Comoedus viuis? mo [...]iere Tragoedus▪
Dissi [...]ilis vitae mors erit illa Tuae.
130. In quendam sacerdotem maritum.
LEuitâ patre natus eras, Leuitaque factus;
Déque Tribu coniux est tibi sumta Leui.
131. In Anabaptistas & huiusmodi farinae fratres.
OMnia di [...]uitis, nihil aedificatis in orbe.
Zelus hic, an scelus est? feruor hic, an furor est?
Spiritus at vestris e [...]iam praetend [...]tur▪ ausis:
Qualis at hic vester Spiritus est? *Ap [...]c. c. 9. v. 11. Abadon. *A [...]ad o [...].
132. In Cottam.
Condidit ex nihilo Deus vnicus omnia: cōtrà.
Tu facis ex toto, Cotta Chymista, Nihil.
133. D. Tho. Egerton Cancellarius Angliae, & Franciscus Leigh eiusdem gener.
SIquis virtuti verè fauet, & fouet artes,
Certatim hoc faciunt hic gener, ille socer,
Egertonus amat Musas, amat et Leus illas;
Noluit à socero degener esse gener.

Consubstantiatio.

134. Ad eundem D. Franciscum Leigh & D. Mariam eius vxo­rem, amantissimos Con­iuges.
NOn eadem est vobis Anima, at Mens vna duobus:
Vnum non estis corpus, at vna Caro.
Nomine diuersi vir & vxor, re tamen Vnum:
Diuerfi sexûs estis, at Vnus Homo.
135. Funebres Conciones.
Laedimus insontes viuos, laudamus eosdem
Defunctos: ô mors candida, vita nigra!
136. Paules Crosse, and the *E regione templi D. Petri. Crosse in Cheape.
AVrea cur Petro posita est crux, plūbea Paulo?
Paulinam decorant Aurea verba crucem.
137. Amoris Chronicon.
TEmporis vt minimi momentū crescit in horā,
Et breuis in longam ducitur hora diem,
Multiplicata dies in mensem, mensis in Annum:
Sic crescente meus tempore crescit Amor.
138. Gemini.
DIssimile in nobis nihil est, paria omnia: Solo
Differimus numero; nos duo nam (que) sumus.
Amici.
Nos vix distamus Numero, Duo nos sumus vnū,
Vos estis Gemini Corpore, nos Animo.

De Arte amandi.

139. Ad amicum suū, Iob—
NAsonis quamuis tenerā perlegerit Artem,
Nescit inexpertus dicere, quid sit Amor.
[Page] Naturâ, non Arte docetur: scilicet, in cor
Ex oculis, non ex auribus, intrat amor.
140. Seneca Philosophus.
PEnè tuae dici possunt Epigrāmata Gnomae;
Praeterquàm numeris quòd tua dicta carent.
141. Ad D. Henr. Neville, Domini de Abergeuenny filiū haeredē.
FAllor? an in mens â memini te dicere nuper,
Sit tua quòd sapido lingua inimica sali?
Manducare salem tibi nil opus, Henrice; quare?
Omne ferè, loquitur quòd tua lingua, Sal est.

Vita Philippi Sidneij.

142. Ad eiusdem fratrē, D. Robertū Sidney, vicecomitē de Lisle.
QVidignos ipsivitâ scripsere libellos,
Illorum vitam scribere non opus est.
Sidneij, in tumulo est, corpus non vita; Philippi
Producit vitam gloria, longa breuem.
143. Corpus discedentem Animam alloquitur.
TEllurem, te propter, ego Matrém (que) reliqui;
Anima.
Stulta, Deum Patrem, Te quo (que) propter, Ego.
[Page] Ad Patrem redeo ergo meum, qui me vocat ad se
In coelum; Matri téque relinquo tuae.
Donec (in instanti cùm conueniemus in vnum)
Terra mihi reddat Te, ubi Me (que) Deus.

Regnum diuisum.

144. Ad D. Georgium Riues, Theo­logiae Doctorem doctissi­mum, & prudentissi­mum virum.
ORci & Coelorum regna indiuisa: Malignus
Nemo habitat coelū, Tartara nemo Bonus:
Proh pudo [...]! in solâ regnat Diuisio terrâ;
Terrâ vbi multimodis sunt Bona mista Malis.
Ergo dies veniet, cùm Terra iacebit inanis;
At Coelum plenum, plenus & Orcus erit.
145. Aquae calidae.
EXpressae tacitum Lacrymae testantur amorē;
Gignit amor Lacrymas: quis putet? Ignis aquas.

De Ingenio & Memoria.

146. In Ponticum.
QVaeritur, ingenium quare dicatur acumen;
Interiùs penetrat quicquid acumen habet.
Officium Mnemês non est penetrare; tenere est:
Hinc fieri vulgò vasa rotunda vides.
[Page] Vnde, vel ingenium tibi suspicor esse rotundum
Pontice, vel *Memoria. Mneme quòd sit acuta tibi.

Solatium pauperum.

147. Ad amicum diuitem.
IN constans Fortuna breues mutatur in horas;
Nascitur inde mihi spes, Metus vnde tibi.
148. De Titio & Gellia.
OBiectū est Titio, sua quòd grauidata fuisset
Vxor, apud patrem, Gellia, Sempronium.
Cui Titius: Peperit cùm Gellia nostra, (quid ad me?)
Filia Sempronij, non mea nupta fuit.
149. Cor.
CVr non in dextrâ potiùs, quā parte sinistrâ,
Ponitur humanum Cor? quia Laeua sapit.

Caro & Spiritus.

150. Ad amicum suum, D. Rob. Newman, Doctorē Theol.
COrpus primò, animā factâ iā carne creauit,
Caetera fecisset cùm facienda, Deus.
[Page] Fallor? an hinc parêre animabus inertia nolunt
Corpora, sint animis quòd seniora suis?
151. Proto-Martyres, Innocentes.
PRo Christo Pueri sunt passi extrema, priusquā
Christus pro Pueris vltima passus erat.
152. Ad amicum suum, D. Ioan. Hoskins Iuriscons.
CLaudit amicitiā Numerus plerun (que) Dualis:
Vix in Pluralem multiplicatur Amor.
153. Ad amicum senescentem.
TV nuper Iuvenis fueras, ego dum puer essem;
Quae me nunc suvenē, te videt hora senem.
Expectat Mors ergo brevi te, mé (que) Senectus;
Sors incerta licèt sit mea, certa tua est.
154. In A. G.
NOmen habes Hominis faciém (que) Animalis acumen:
In Specie stultus, doctus at in Genere.

Harmoniae.

155. Ad Theologos.
HArmonias varij scripsere Euangeliorum:
Harmoniarum quis? Non minor isle labor.
156. Dissonantia.
TAnta per humanas repsit contentio mentes,
Vt, quid pax animae sit, propè nemo sciat.
Ille nimis Bassum premit, hic [...]us eleuat Altum;
Vt vix auditus sit Tenor, aut Medius.
157. Ad Pontilianum.
ZElotypus coniux es, Pontiliane? Sapîsti.
Zelotypus non es, Pon [...]ane? Sapis.
Frustrà obseruatur coniux: ea sola Maritum,
Quae (quamvis possit) fallere nolit, amat.
158. In Porciam.
FIlia sis dubito Tenebrarum, an Filia Lucis;
Nam genita es Noctu, Porcia, nata Diu.

Epitome Historiarū sui Temporis.

159. Ad Marianum.
PEiores Patribus sumus, vt maioribus illi;
In vitium faciles nam, Mariane, sumus.
[Page] Natio si nobis fuerit quo (que) postera peior;
Pe [...]us erit nostr â posteritate nihil.

Londinum.

160. Ad cognatum suum D. Ioan. Williams Aurisicem Lon­dinens.
IMbibit vt fontes Tamesis fl [...]iós (que) minores;
Oppida Londinum pauperiora vorat.
Per [...] etuo quanquā Tamesis petit aequora fluxu,
Londini constans vrbis amicus hic est.

Debitor & Creditor.

161. Ad amicū suum D. Guil, Cawley, Mercatorem Londinensē.
SInt nostro licèt in libro tua nomina; Tu sci [...]
Me nullum in libris nomen habere tuis.
Nil equidem tibi praeter a morē debeo; Semper
Debitor, at (que) idem Creditor huius ero.
162. Moriones & Nani.
NOs, quanquā vitio sumus haud virtute no­tati,
Magnatūlusus, deliciae (que) sumus.
163. Ad Pontilianum.
SEmper sollicitus fuit Irus; Cur? quia pauper:
Nectu Croese minùs; Cur? quia diues eras.
[Page] Vxorem quòd non habeat, cruciatur Alanus;
Vxorem quòd habes, Pontiliane, doles.

Vnio.

164. Ad Britannos coniuges.
SEruat ab interitu Deus vnus, & Vnio mundū:
Coniugium in terris Vnio prima fuit.
165. Bellum Elementare.
COndiderit quamvis hominum Deus omnia causâ.
Bella tamen contra nos Elementa gerunt.
Quàm multas Aër animas demisit in orcum
Pestifer, ac letho res hominésqué dedit?
Quâm propè Troianū Lōdini sensimus ignem?
Incipit & fructus terra negare parens.
Fit melior nemo, coelum noctés (que) diésque
Cùm fleat, ac Tellus crimina nostra luat:
Terra licèt madidis mollescat ab imb [...]ibus, haud fit
Mollius Anglorum, quàm fuit antè, genus.

Epithalamium.

166. Ad Tulliam.
OBiectum nostri, dum lux est, Tullia, visus;
Subiectum, cùm nox vênit, Amoris eris.
167. In Sextum, Academicum.
VT tibi sternendi possis meminisse sepulcri,
Te lectum perhibent sternere Sexte tuum.
Vt possis etiam memorare nouissima mortis,
Cur non in somnum saepius ergo ruis?
168. Ad Amatam.
TE mihi notā amo nunc, ignotā nuper amabā:
Fama priùs cepit me tua; Forma capit
Iam sc [...]o quid sit amor; amo quamvis nō amer [...] ­mò
Iam scio quid sit Amo, nescio quid sit Amor.
169. VnCadêt, A younger brother.
SVm pauper? non culpa mea est, sed culpa Pa­rentum,
Qui me fratre meo non genuere priùs.

Firmamentum.

170. Ad amicū, D. Michaelē Heyden.
TErra stat; in tellure animantia stāte mouētur:
Astra sed in coelo fixa mouente manent.
171. B. Virgo.
VIrgo Beata licèt communi voce voceris,
In mul [...]eribus es tu Benedicta magis.
Nil mihi prodesses, si tantùm V [...]go fu [...]sses:
Quantum at profueras, ô, quia Mater eras!
172. Spes & Fides.
NVlla foret, nisi certa Fides foret, vr aque sé­per:
At si certa foret Spes mea, nulla foret.

Nouatismus. New factions and fashions.

173. Ad amicum suum, D. Guil. Prytherchū. I. V. Doctorē & Theol.
MVlta renascentur, quae iā cecidere, cadént (que)
Dogmata, quae sūmo nūc in honore vigēt.
Quae noua sunt, hodié (que) placēt, nō vs (que) placebūt:
Curita? quae nova sunt, non nova sēper erunt.
174. Speculum Marci.
Semper adest quare tibi morio, Marce? Tuam isto
Stulti [...]ā in [...]atuo ce [...]nis, vt in speculo.
175. Ad Vxorium.
SAepe quiescit ager, non sēper arandus: at vxor
Est ager, assid [...]è vul [...] [...]amen [...]lla coli.
176. Ad amicum suum. I. O. B.
PRaeteritis▪ plusquam perfectis quattuor annis,
In te radices a [...]tiùs [...]git amor.
Frustra igitur transferre tuum conaris amorem:
Arbor adulta amor est, non noua plauta, tuu [...].
177. In Porphyrium.
FLêsse bis, at nunquā legitur risisse Redemtor:
Cur hominis Proprium Risibile ergo vocas?
178. Ad Pontilianum.
VT caecus, Puero duce vel Mulrere per v [...]bem
Ducitur, ignotas i [...]que reditque vias:
Ducit amatorem sinuosa per avia caecum
T [...] Venus aut Veneris, Pont [...]hane, Puer.

Amor omni exceptione maior.

179. Ad amicum quendam.
CAusa recens ve terē licèt interpellet amorē,
Simque licèt, dicta non [...]isi lege, Tuus:
In te nulla meo st ex [...]ptio ma [...]or amore,
Excepto, si me non, vt amatis, amas.
180. In Ponticum sexagenarium.
QVi, dum vixisti, nulli benefeceris vnquam,
Incipies fieri, Pontice, quando pius?
Omnia pauperibus, di [...]is, post Fata relinquam:
Qui post Fata sapit, Pontice, Sero sapit.
181. In Nigellam candidatam.
RAra avis in terris, albó (que) simillima cygno e [...]:
Est tibi vestis enim candida, nigra caro.
182. Le Carneval de la vie.
MEns immortalis mortē cur corporis horret?
An, cum carne, timet se, moriente mor [...]?
An sibi iam restare nihil post funera, praeter
Supplicium longum, iudiciùm (que) breue?
Suspicio facit haec mentes in morte trementes;
Nec moestum Carni dicere posse Vale.
183. Quintinae laus.
SIte laudarem, Quintina, superbior esses;
Telaudare [...]quidem nolo, superba sat es.
184. Filius Terrae.
Coelum ad nos spectat, coelum spectemus o­portet:
Nā Deus astra dedit Coelo, oculós (que) tibi.
Vix tibi pars teretis Terrae millena videtur:
Coelum dimidiâ cernere parte licet.
Cu [...] igitur Coelo Terram, stultissime, praefers?
Vt mos est, Matrem plùs Patre forsan amas.
185. Species infima.
SIt licèt humanum genus inter caetera sūmum;
Iure tamē Species Infima dictus Homo.
In Coeio minima est hominum pa [...]s, maxima in Orco:
Humanum infelix quis neget ergo genus?
186. De Inuidia, paradoxon.
SI plus Virtutis foret, Invidiae minus esset:
Quo virtutis enim plus, vitij minus est.

Iacobus* Sextus Scotiae,* Primus Bri­tanniae Rex; Bonum omen.

187. Ad Britannniam.
SAepe quod optatum, speratum vix fuit olim,
Accidit hoc inter spémque metúmque tibi.
Lucrosus cecidit tibi, *Sice. Ace, the best chaunce o [...] the Dice. Senio & *Vn [...]o, jactus;
Faustáque Fortunae est Alea iacta tuae.

Cor vnum, via vna.

188. Ad Iacobum Primum, Regem Britanniae Magnae, &c.
BIs manibus duo seeptra geris; linguasque lo­quuntur
Quattuor Imperij sub ditione tui.
Lingua Britannorū quamvis non vna, cor vnū est;
Vnio Regnorum sit modò facta Trium.
Primus in or be hominū diuisit pectora Daemon:
Diuisit linguas primus in orbe Deus.
189. Reges & Prophetae.
REx extra patriam, vel maximus, haud habet vllum
Imperium; in Patriâ, nemo Propheta fidē.

Virtus.

190. Ad Illustriss. D. Henricum Dauers, Baronem à Dantesay.
VIrtutē Genij duo semper in orbe sequuntur:
Hic bonus, ille malus; Gloria & Invidia.
191. Invidia.
LIuor edax hominū vivorum encomia carpit;
Vt defu [...]ctorum corpora vermis edit.
192. In Battum.
PAuca tibi semper respondeo multa roganti;
Non quia multa rogas, sed quia stulta rogas.
193. Somnus. Mors.
IN Somnis quanquā simulo pro tēpore mortē,
Non est pars vitae dulcior vlla meae.
Permirū est in morte igitur quid tam sit amarū,
Tam dulcis cùm sit Mortis imago, Sopor.
194. Curia facultatum.
IVris consultum dignantur adire Clientes;
Cur, nisi Diuitias quòd bona summa putant?
Accersit Medicum, cùm lecto affigitur, aeger;
Corporis est hominum cura secunda Salus.
Theiologus, quem primū accersere debuit, aegro
Vltimus, & quanquam nemo vocavit, adest.
195. Patientia amatoria.
VIs voto potiaris amans? patiaris: oportet,
Si vis in dulci viuere pace, pati.
196. In quendam Grammaticastrū.
Grāmaticus bonus es, nil praeter grāmata nôsti:
Scis praeter literas nil; literatus homo es.
197. Ad quandam gloriosam.
VXori similis Menelai sis, vel Vlyssis,
Si cupis à serâ posteritate coli.
Viuit enim vitium post funera, nō modo virtus:
Viuit adhuc Helene, non modò Penelope.
198. In Aulum.
VEriloqui Fatui dicenda tacenda loquuntur:
At quia prudentes plura tacenda vident,
Servorum ingenijs nihil audens credere, semper
Circum se Fatuos quattuor Aulus habet.

Aurum ex stercore.

199. Ad amicum suum. D. Du Tr. medicum.
AVrum Virgilius de stercore colligit Ennî:
Fecit Virgilius, quod facit & Medicus.
200. Secretum amoris.
RArus amatur amans: Vt amere in-amabilis est [...]
Omnibus: A nulla, vis vt ameris? Am [...].

Mon Tout.

201. Ad Marciam Franco-gallam.
OMne tu [...]m me saepè vocas; at Marcia falsò:
Omne tuum non sum; Sum [...]uus omnis Ego.
202. De Quinto & Oro.
PApistam Quintus nuper se reddidit; & se
Denique Papistam jam profitetur Orus.
At quàm diuersis victirationibus? Illi,
Haec Aetate fides; huic, Nouitate placet.
203. Filum Ariadnes.
RExit vt errantis Thesei vestigia Filum
Virgin [...]s; humanum sic genus vna fides.

De Testamentis & Votis.

204. Ad D. Henricum Martin, Doct. V. I. Prudentiss.
IN Testamentis, semper postrema voluntas
Obtinet: in Votis, si bona, prima valent.
[...] [...]
[Page] Omnipotens, vno cùm fecerit omnia Voto,
Testamenta Deus condidit ipse duo.
205. Ad amicum auarum.
SOlus habet quod avarus habet; nil donat ami­co:
Nil sibi dat; solus non habet hoc, quod habet.
206. Ad Ponticum I. C.
VXori partem vivis, partémque Clienti,
Aetatis: vives, Pontice, quando tibi?

De Praedicatoribus & Histrionibus.

207. Ad D. Ed. Hobby, Equitem doctiss.
PRaeco Heraclîti partes agit, omnia flentis;
Ridentis partes Histrio Democri [...]i.
Huic videor stultissimus esse, mi [...]errimus illi:
Hic numerat culpas, ponderat ille meas.
208. Christmasse and Mid­sommer.
VEnit Iöannes aestiuo tempore; Christus
Brumali [...] hic ignem praedicat, alter aquam.
Quàm bene cōueniūt cōtrar [...]a▪ flumina *Duo Baptismi Ioan [...] & Christi. flāmis!
Ignis peccatum purgat, & vnda lavat.
209. Nemo laeditur nisi à seipso.
CRiminis est nemo, nemo discriminis expers:
Nos in discrimen crimina nempe vocant.

In quendam maledicum.

210. A balling Asse.
NOn ego te quēvis asinum voco Mome; sed illum,
Cuius erat sessor Pseudo-propheta Balā;
Non illum, Solymam dominū qui vexit in vrbē:
Mutus hic, & mitis nam fuit; ille loquax.
211. De suis haeredibus ad Iuris­consultos.
NEmo suâ certus de cōiuge, praeter Adamū;
Deque [...]uo nemo coniuge, praeter Evam.
Cō [...]ugibus, misero praesertim (in a more) marito
Solatî superest quid, nisi sola Fides?
212. A hollow-tooth.
I Niectum flammis, me non absumeret ignis;
Saepé cadentis aquae parvula guita cavat.

Virtutis Laus.

213. Ad D. Thomam Puckering, summae spei adolescentem.
SOlis vt, in solo motu, constantia constat,
Constans virtutis vis in agendo sita est.
214. Aesopilingua.
HVmano membrum nō est in corpore linguâ
Nobiliúsve bonâ, Mob [...]iúsve malâ.
215. Ad Pueros collegij Wintoni­ensis Wichamici.
NOn sum quod fuerā; festivus erā puer olim;
Festorum valdè nam studiosus eram.

Sapientia duce, comite Fortuna.

216. In Ancum.
QVòd malè cōsultum cecidit f [...]liciter, Ancus
Arguitur sapiens, qui modo stultus erat:
Quod prudenter erat prou [...]sum, si malè vortat,
[...]pse Cato (populo judice) stul [...]us erit.
217. Dolor.
SOla dolenda reor praesentia damna: dolemus
Praeterita heu nimium serò, Futura ci [...]ò.
218. Vicissitudo.
GAudia post luctus veniūt, post gaudia luctus:
Semper in ambiguo (spéue metúve) sumus.
219. Ad Germanicum.
AVxit amicorū numerum tibi Porcia coniux,
Fertilitas haec est coniugis vna tuae.
Haec est conjugij, Germanice, maxima virtus;
Gignit amicitias vxor amica nouas.

Nequitia armata.

220. In Linum.
VT bona vina, bonū faciunt (vt fertur) acetū [...]
Ingeniosior es quô, Line, peior eô es.
221. Opiniaster.
HEu quātùm in terris dominatur opinio? verū
Menescire putas, & dubitare vetas.
Qui dubitat nō errat; Adhuc in vtrū (que) paratus:
Error opinando, non dubitando venit.
222. Alma mater Academia Oxonia.
TV nostri mater, mater Natura, cerebri:
Dura sed illa fuit; tu pia mater eras.
223. Poëta.
MEcaenas nō verba dabat, sed praemia doctis:
Magnas.
Quid dare mî, praeter verba, Poëta potest?
224. Homo homini Deus.
ESt homo, qui locuples inopi nil donat amico;
Qui rapit, hic lupus est; qui dabit, ille Deus.
225. Homerus.
SIvera est de te quae fertur fabula, nunquam
Vidisti lucem; sed tua scripta vident.
226. Three ghostly fathers.
INtegra [...]ausidico narranda est causa perito,
Et Medico morbus, crimina Theiologo.
Qui vis Fortunas, animam, co [...]púsque tueri,
His tribus in vita dissimulato nihil.
227. Ad D. C. G.
TE Podagra & Podagrae pestis cōtraria vexāt;
Currere te Coniux, stare Podagra facit.
228. Vbiquitarij.
TOta patet Tellus inopi, quacunque vagatur:
Pauper in exilio est uullibi; vbique domi.
229. Amantes.
ESt Amor in nobis, in lignis vt latet ignis;
Ignis vti lignum, nos levis vrit Amor:
Ligna sed in cineres vanescunt; ignis in auras:
Nos Cinis, & noster, quid nisi Fumus, Amor?
230. Sermo.
SErmo voluptati similis, similisque dolori est:
Lōgus enim levis est Sermo, grauis (que) brevis.
231. In mulierosum senem:
AeTas cōmēdat Bacchū, Venerē (que) Iuventus:
Haec ig [...]tur inveni convenit, ille seni.
2 [...]2. In Harpalum, auarū iuuenem:
MVndus amica tua est; miserè quē diligis vnū ▪
Harpale; sis juvenis tu licèt, ille senex▪
233. Ad Lectorem.
QVi scribit, laudatur ab his, culpatur ab illis:
Lectoris vultu státque caditque sui.
Semper agit causam, nec tempore transiget vllo;
Semper enim sub te judice, Lector, erit.
234. De speculo, amatori à sponsa donato.
IN quo Me videam, speculū mihi Paula dedisti:
In quo Te possim cernere, malo dares.
235. In Quintiam Hypocritam.
Docta, decēs, juvenis, formosa, pudica, benigna
Quintia; Si non sis ambitiosa, Bona es.
236. Problema.
MOribus aduersum sibi prodigus odit auarū:
Cur igitur largos parcus auarus amat?
237. Somnus Venus.
VOs Consanguineas lethi dicámne sorores,
Somne quies hominū, deliciae (que) Venus?
Indulgere juvat Veneri somnóque Iacentes:
Sternitur & dulci Lectus vtrique malo.
Odit somnus iners, Odit Venus improba, Lucem:
Est animi somnus Mors, animaeque Venus.
238. Passe-time.
LOnga dies ignauo homini, nox lōga videtur,
Et longi m [...]s, longior annus abit.
Tempus inutiliter terimus, dum longa videntur
Tempora: cur vitam dicimus ergo breuem?
259. Fiscus.
VT visco capiuntur aues (Fiscus quasi Viscus
Dicitur) a filco sic capiuntur opes.
240. In Ponticum, Philautum.
NOn cernit se mens, oculus se non videt: ergo
Pontice, Tequòd amas, quâ ratione facis?
141. Scrutinium.
OVtinam, quod Discipulos Tu Christe ro­gâsti,
Presbyter, & Princeps, Plébs (que) rogaret idē!
*Marc. cap. 9. ver. 18. Quid de Me dicunt homines, Si saepe rogaret
Quisque; malum sciret se, meliorque foret.

Lumen Gratiae.

242. Ad amicū suum, D. Ioan: Touey.
LVna suam complet sola [...]i lumine sphaeram;
Mens vt ab aeterno Numine lumen habet.
243. Fama. Error.
RVmor rumores, errores parturit error;
Vt niuis exiguus crescit eundo globus.

Traditio Historica de Rege Bruto.

244. Ad Amicum suum D. Guil. Camdenum.
COmburi possunt libri, monumenta perire;
Nostra mori possunt, & tua scripta mori:
Insita sed genti, dum gens erit ipsa superstes,
Traditio viuae vim quasi vocis habet.
245. Ad D. Rogerum Owen I. C. Equitem literatissimum.
ANtiquas Britonum leges, noua iura (que) calles,
Quicquid & in totâ discitur Historiâ.
Sermonem instituas de re quacunque, videtur
Viua Rogere tuum Bibliotheca caput.
246. In Auarum.
QVò miser annorū victum tibi Mille parâsti,
Annorum Centum nec tibi vita datur?
Immensósque tibi nummorum cogis aceruos,
Quaeris & in vitâ gaudia longa breui?
Olim Diues ero, parce si vixero, dicis.
E [...] cur non Olim mortuus inquis ero?
247. Pes in sepulcro.
PEndētes agimus vitas in littore mortis:
Tā prope mors vitae est quàm prope margo mari.
Vna ferè res est homini Mors Vitáque; sicut
Efficiunt vnum Terráque & Vnda globum.
248. Mercurius Britannicus.
OPtima descripsit Morus, Tu pessima Mundi:
Tu nobis narras vera; sed ille bona.
249. De seipso.
SVnt quidam, qui me dicunt non esse Poetam;
Et verum dicunt: Cu [...]quia vera loquor.
250. Ad D. Guiliel. Butler Canta­brigiensem, nostrae aetatis Aesculapium.
POst habitâ quaerant alij sua lucra salute:
Spernis dulce lucrum Tu [...]tua cura, Salus.
Te medicô, amissam desperat nemo salutem;
Inuentum tanquam sit Medicina tuum.
De Te, vera loquor; non, vt solet Aeger, adulor:
Non tibi ab Iusano laus, Guilielme, venit.

Ill Husbandrie.

251. Ad Paulum, Iurisconsultum.
CVr viduam Ius, Paule, vocat Commune Re­lictam?
Vox hodie Nuptis conuenit illa magis:
Nil opus vxori mortem expectare marit [...],
Cumbat vt in tristi semi-supina toro.
252. Vltimum Diuortium.
Sl fortè in coelum Vir sumitur, Vxor in orcurn,
Aut contrà; non sunt amplius Vna Caro.
253. The worlds dungeon.
CArceris est instar Tellus, quasi moenia Coelū,
Custos peccatum; Vincula quae? Mulier.
254. Legum Nullitas.
COndidimus Leges quàm multas? quàm pro­pè nullas?
Nam si seruatur nulla, quid vlla valet?
Vt leges seruentur, adhuc lex vn [...]ca fiat:
Haec citò facta foret lex; citò fracta for [...].
255. De statu hominum.
DEprimitur nisi pes alter, non tollitur alter:
Sic casu alterius tollituralter homo.
256. Ad quendam.
Doctor es incipiens; nunc incipe Doctior esse.

Praeter Mulieres et Pueros.

257. Ad D. Ioannem Haringtonum, equitem literatissimum.
PErlege diuinae sinuosa volumina Legis,
*Mat. cap. 14. vers. 21. In nullo numero sunt Puer & Mulier.
Ciuili Puer & Mu [...]ier prohibentur ab omni
Munere [...] non Mulier, non gerit arma Puer.
Vtuntu [...] longâ tunicâ Mulié que Puérque:
Imberbes pariter sunt Puer & Mulier.
Fertur & in teneros Puer & citò Foemina fletus;
Blandicijs Mulier, de cipitúrque Puer.
Cogitis in quantos hominū genus omne [...],
Tu Venus, ô Mulier, [...]uque Cupido Puer.

Cereus Nasus.

258. Ad Cognatum suum, D. Rich: Meredith, Theol.
PRomittit nobis aliquid sacra pagina? nostrum
Protinus hoc certâ credimus esse fide.
Exigità nobis aliquid sacra littera? Durus
Sub nostram Sermo non cad [...]t iste fidem.
[...]
[...]
259. Scala Coeli.
Vide ep. 1.SAd Cor.
ca. 13.Av. 8-13.
ST 
EIS
DRE
IAP
FCS
IN Coelum gradibus Virtutum Maxima septē,
Quattuor ascēdi [...] Spes bona, quinque Fides.
Spes lunam, solém (que) Fides contingit: A moris
Scala vel ad summum pertinet vsque polum.
260. In Battum.
VTatur Mens linguâ interprete; Cor priùs er­go
Desinat, incipiat quàm tua Lingua loqui.
Nempe Interpretis est locus in sermone secūdus;
Raraque [...] [...] [...] facit.

Laus Asini.

261. Nolite fieri sicut equus & mu. lus, quibus non est intellectus.
CVr A sinū nō iunxit Equo Muló (que) Propheta?
Vecturus natum Dauidis ille fuit.
262. Aulicorum par impar.
NOn bene [...]onueniunt, at in vnâ sede moran­tur
Momus vituperans omnia, Gnatho nihil.

Quatuor Hominis causae.

263. Ad nobiliss. & maximae spei a­dolescentem, D. Ric: Sacke­uille, Com. Dorcestriae ex filio nepotem.
FOrma quid est hominis, nisi mens mala, vana voluntas?
Principium quodnam Materiale? Nihil.
Materiam cum Formâ igitur ne suspice; solus
Finis, & Efficiens, respiciendus erit.
264. Vltima Linea.
VLtimus est vitae Mors Actus amara iocosae:
Cuius Vita fuit seria, Mors iocus est.
265. In obitū reuerendiss. Ri. Vaghan, Episcopi Londinensis.
QVi te viuentem laudaui nuper abundè,
Te ratus eximijs laudibus esse parem;
[Page] Heu cur defunctum te praedico parciùs? auxit
Laetitia ingenium; diminuitque Dolor.
Dū plures pro telacrymas quàm carmina sundo,
Confundunt lacrymis se mea verba: Vale.
266. De Vita et Morte.
VNa via est vitae, moriendi mille figurae:
Est bene: nam Mors est res bona, vita mala.
267. In Paulum decrepitum, aedificatorem.
In quibus haud viuas, moriaris at in quibus, edes
Paule struis; Tumulum nescius ánne Domū.
268. In Sextum, praedonem pro­digum.
MVnificum largitor [...], Sexte, fatemur;
Qui, tua ne tantùm des, aliena rapis.
269. In Zoilum.
DEfuncto parces; viuentem Zoïle carpes:
Non ego propterea mortuus esse velim.
270. A Paire Royall of friends.
AdAnglo-Scoto—Britannos.
Scoto-Cambro—
Cambro-Anglo-
HOcin Amicitia mihi P [...]r Regale videtur;
Tres inter, quoties extitit vnus Amor:
Scilicet, vt gemino sit Par in Amore duorum,
Vnusquisque Trium bis numerandus erit.
271. Regnum diuisum.
IN mundo nihil vsque potest cons [...]stere: Mūdus
Non semper stabit: Cur? quia diuiditur.

Annulus Concordiae.

272. Ad Britannos. 1607.
SCotia sert Gemmam; gens Anglica conferat Aurum:
Annulus hinc fiat; Réx que sit ipse faber.
Excitet Europae noua nos Concordia: ne, dum
Cuditur à Fabris Annulus, Annus eat.
273. Britannia.
SIcut eras in principio, sic nunc es, & esto
Vsque in saec'lorum saecula semper.

Amen.

Steganographia.

274. Ad Lectorem curiosum.
CVr sint obscuro sensu mea carmina, quaeris,
Vtiliter nequeant quae sine claue leg [...]?
Est Epigram [...]at [...]ci non esse Polygrapho: ergo
Conueniens illi est, esse Steganographon.
275. Vnus Deus.
VNus cunctorū Pater indubitatus Adamus:
Nec possunt plures patribus esse Dij.
276. Ad nobilissimam ac Illustriss. Dominam Arbellam Stuart.
SI foret in nudis virtus aut gloria verbis,
In laudes facerem carmina mille Tuas.
Nobilitare potest nostram tua gloria Musam:
At tibi Musa potest addere nostra nihil.
FINIS.

Anagramma nominis Autoris, à D. Du. Tr. inuentum.

Ioannes Audoenus.
Ad annos Noe viues.
De eodem, Distichon.
Nominis hoc Anagramma tui de te puto falsūs
Verum de libris auguror esse tuis.
D. Du. Tr. Med.
De eodem.
De Te déque libro verū est Anagramma: quid obstet?
Túque facis librum viuere, Téque liber.
Ioannes Rosse. I. C.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.