CARMEN PANEGYRICVM, SIVE PARAENETICVM, Postridie Inaugurationis DOM. PROTECTORI AB Augno. Wingfieldo DICATVM.

AC NUPER Cum Scholiis & Animadversionibus In Selectiora vocabula, Ab Anonymo benevolo illustratum.

LONDINI, Excudebat Gulielmus Godbid, M.DC.LVI.

Lectori Salutem.

CVm non ità pridem, hoc quod subjecimus Poe­ma, in manus meas per­venisset: mole quidèm & corpore breviuscu­lum; Virtute verò & spiritu grande ac magnificum, dignumque sanè visum est, quod in lucem exeat, flammis Poeticis coronatum, Vtpotè ab Au­thore compositum, non modo [...] elegantiâ sensuum, sèd (quod paucis hujus aevi Poetastris, vel Semipaganis, quod ait Persius in Prologo, vel Paganis contigit) [...] puritate [Page] Sermonis. Quarè non alienum à meis studiis existimavi, etsi nollem in alieno opere videri curiosior, ut paucis elabo­rarem, quò Intellectior & clarior Typis mandaretur.

Quanquam equidem deridendum me nasutioribus propinare videar, utpotè qui Commentatorum Ineptias, osten­tandae variae Lectionis causâ, non verear imitari, Qui quasi denigrare Tenebras, Solemque se postulent inal­bare. Ea nempè quae faciliora sunt, magno opere expedire non cessant; Dissimulantèr autem, & quasi fur­tìm, si qua sint Obscuriora praete­reunt.

Quod ne mihi vitio detur, Operam dedi, ut singula ferè vocabula, distinctè seorsimque tractarem: Singulis enim sensus graves & quasi Momenta sua [Page] inesse perspexi. Nisi forte studio stu­pidus, eôdem cum Eustathio, Servio, caeterisque Errore tenear, Qui in Homero suo, Virgilio (que) plura fortè quàm unquam Ipsis Authoribus in animum venerat, excogitaverunt; Sed reverà, magna Sylva Rerum & Verborum, velut in perspicillo com­paret.

Subjectum Ipsum, si ità liceat dicere Principale & Heroicum, pla­neque [...]. Etsi non ausim vel praefiscinè affirmare quod Ille ‘—Materiam superavit opus;’ Satis est ad gloriam, si vel coaequave­rit. Hoc enim [...], nocte unicâ, sed Atticâ, interpositâ, confectum esse, monstri simile est, cùm ea quae perfe­ctissima plerúmque lentiora sint. Quic­quid [Page] sit, habes quo fruaris. Et ne nihil me etiam rei cum Musis habere censeas, Meum quoque, ut dici solet, pro Symbolo in rem praesentem Tetra­sticon, Boni consule.

Accipit Invitus Dux magnum In tempore Sceptrum,
Et bene de Musis vult meruisse piis:
Inde Volens Vates, facit aptum ex Tempore Carmen!
An melior Princeps Ille, Poeta vel Hic?
A. B.

Dom. Protectori CARMEN PANEGYRICVM.

Salve Magne Pater! Patria Protector avitae!
Cingant Sacra tuum, Jus Pietasque Thronum.

ISta Graecis Romanisq,Salve. tam frequens Salutatio, ut Aviculas etiam Musi­cas docere soliti sint— [...], ut scite alludit Persius in Prologo Choliambo. Aliàs in Epistolis — [...]: priore Vocabulo gaudium; posteriore virtutem significante; Quia Is de­mum bene gaudet, qui bene agit, vel bene rem gerit. Quoniam vero, omnia bona, Salute continentur, Poeta Patrono, Salutem acceptam refert. Novi Instrumenti Scriptores— [...], Gratia vobis, gratia nempe Salutem praeeunte. Ethnici [...], Valere, quia in Bona Valetudine, summam faelicitatis inesse cen­sebant. (Mart.) ‘Non est Vivere, sed Valere vita.’

Ita Pater Patriae,Pater. solenni & antiquo more, dici solitus est Princeps. Non quia Rempublicam Ipse genuerit, & quasi procreaverit, (ut Noster Hic) sed quia Parentis loco, summa cum benevolentia, aequitate, clementia ad­ministret. Quem ad modum, apud Veteres, non Domi­nus, sed Pater Familias dictus est, ut Servos suos, perinde atque Liberos tueatur.

[Page 2] Quod sub ejus Tegmine,Protector. populus recumbat suaviter. Vel quia miseris & egentibus pro Tecto esse debeat, & quasi pro Lari & Turelari. Richardus Tertius, hoc No­mine primùm fuit, deinde Rex▪ qui in malis moribus, Optimas quidem sanxit Leges. Tum Comes Somerse­tensis; Edoardo Sexto, piissimus & fidelissimus Tutor Imperii, Magnusque Primae apud nos Reformationis Artifex.

Avitam vocat,Avitae. quòd à Majoribus, sive Habitata, sive Regnata sit. Scitum est Illud Horatii, ‘—Maecaenas atavis edite Regibus.’

Vel per modum Coronae,Cingant. vel per modum Concionis; ut ‘—Consedere Duces, & Vulgi stante Corona.’ Vel denique per modum Praesidii: postremò, utì velùt in procinctu sint, ad munia sua obeunda.

Etsi parùm convenit cum [...] Jus; Sacrae. tamen cum [...] Pietas, benè congruit, & si referatur ad Cingant, est Zeugma. Sacram verò appellat, ad discrimen Moralis Pietatis, & Juris, quod etiam Ethnicis posset ascribi▪ Contra, quam Lucanus, ‘—Jusque datum sceleri canimus.’ Dempta enim Justitia (ut acutè vereque alter Augustinus (De Civitat. Dei Lib. 4o.) Quid sunt Regna, nisi magna Latrocinia? Quamobrem, hoc sanè commodè intulit per modum Voti, Quod & S. Scriptura confirmat, Psal. 9. 4. Sedisti in Solia, vindex Justitiae! Feliciùs certè quàm Illud—An consociaretur tibi Solium Aerumna­rum, formantis molestiam praeter Statutum, vid. Ps. 94. 20. (Ut Tremellius reddit) licèt paulò aliter versio Angli­cana.

[Page 3] Graece,Thronus. â Sedendo, dicitur: Sic Latine Sedes Episco­palis, &c. Est autem Majestatis Sedere, non Otii nec Quietis, Honores enim sunt Onera. Quod autem Au­thor affirmat, Jus Pietatemque Thronum cingere, sane, Optimum Imperii Monumentum subinnuit, Quod quo aequius, eo firmius & securius est. Sic Horat.

—Hic murus aheneus esto,
Nil conscire sibi—

Nec male Tiberius, qui tondere Oves maluit, quam de­glubere. Nec paulo melius Antecessor ejus Augustus, Pietate & Justitia, Principes Dii fiunt. Ac [...] Ille sermo [...] Eveemj apud Thucid. Lib. 6. [...]: Regi aut Civitati, Imperium summum obtinenti, nihil ab­surdum quod utile est; Sapientior multo Hesiodus,

[...],
[...].

Hoc uno Reges olim sunt fine Creati,
Dicere Jus populis, Injustaque tollere facta;

Nihil autem Illa sententia faedius—Licet, si Libet (ut Spartacus in Antonio Caracalla) vel Illa Poetae, ubi per­sonam loquentem inducit sic—

Sceptrorum vis tota perit, si pendere Justa,
Incipit—

(Lucanus lib. 8. Photinus ad Ptolomaeum) Verissimum autem & honestissimum Oratoris Effatum (Cic. in Paradox.) Jus & aequitas Civitatum Vinculum: Sive (secundum Authorem) Cingulum, quo continentur omnia.

Euge! Gemma Dei! Faelix per Colla Tyrannûm
Ascendas clavi culmina summa Sacri.

A Graeco [...];Euge. Etsi autem ultima Syllaba vix reperitur longa; tamen eleganter mihi videtur & ex Industria Moram in Laudando ducere. Quod tamen per Diastolen certe defendi potest. Ut, Italia, Priamides. Exercet Diana choros.

Vel ea quae in plantis efflorescit,Gemma. quasi divinum germen; Vel quae inter lapides, Pretiosa dicitur, Mal. 3. 17. Sanctos appellat quasi Segullah Hebraice, Graece; [...]. Junio, Peculium. Res nempe magni pretii, quales in abdito reponuntur, vel in Apothecis asservantur. Gemmis etiam Sanctam Urbem exorna­tam esse describit Johannes in Apocalypsi. Quae autem hic Gemma possit Intelligi, melius inquirendum. Fortasse Unio, si spectes Pacem: Topazius, si Lucem: Adamas, si Robur: Amethystis, si Temperantiam: Ut quod de Julio Caesare dicitur,—Sobrius ad Rempub. evertendam accessisset; Hic ad constituendam. Virg. Ecl. 7.

—Jam laeto turgent in palmite gemmae.

In quem locum, Victorius (Lib. 10. ca. 20.) Gemmae in Vitibus & Arboribus translate dicuntur (Quod vel Grammatici pueri non Ignorant) Sed est Translatio à Lapillis pretiosis. Necessitate autem Rustici dicunt Gemmam in Vitibus. Quid enim dicerent aliud? (inquit Fabius Quintil. Lib. 8. ca. 6.) Gemmae vero purae & probatae, non solum splendore praelucent, sed Virtute praestant. Ut juste Lipsius exclamet—O vere Justum & legitimum Illum Principem, qui in summo fastigio, non Magnus magis, quam Bonus audire desi­derat! Qui duas res diversissimas miscet, Potentiam, ac Modestiam: Quem prodeuntem, certatim velut beneficum & salutare aliquod Numen aspiciunt; Inter Amorem Timoremque medii, & alternis Judiciis ambigentes, Do­minum ne salutent, an Patrem. Sic & mulcet oculos Gemma, & Saluti prodest.

[Page 5] Etsi a malignis Poetarum asseclis,Faelix. Illud Iucrebuit, —Prosperum & faelix scelus Virtus vocatur; Et Illud alterum prophani Poetae,

—Careat successibus opto,
Quisquis ab Eventu facta notanda putet;

Tamen attende, quid regeratur—Nos, non ut Mahu­metanos aut Ethnicos, sed Christianos velle censeri; Sit sane verum Illud aliquo sensu! Omnia omnibus ex­terna similiter evenire. Eccl. 9. 2. Eundem esse Eventum Quibuscun (que) neque extimâ facie Providentiae posse cognosci; Tamen & Illud Patris Ipsius memorabile est, Psal. 35. 27. Beatus Dominus, Qui delectatur Pace, sive (ut nos) prosperis rebus Servi sui. Faelix autem & Beatus, à Grammaticis sic discriminantur, Quod Faelix ( [...]) etiam in Via; Beatus ( [...]) non nisi in Patria possit esse. Ovid.

—Dici (que) beatus Ante obitum nemo, &c.—

Sive per decollationem,Per Colla. Latini dicunt Cervicibus insistere.

Pro Tyrannorum;Tyrannam. Critici quidam asserunt, quod cum Accusat. Sing. exit in um, Contractio in Gen. Plurali esse non debeat, ne ratio Casuum confundere­tur. Resp. Non saepe quidem hoc reperiri; aliquando tamen, Ut Virûm apud Virgil. Nota Apostrophes ab Accusat. Sing. distinguente. Tyranni autem Nomen, honesto sensu apud Antiquos us [...]atum, mala postero­rum administratione depravatum est, at (que) corruptum. Quos vero poeta hic intelligit, cuique per illorum Gesta liceat opinari.

Respub. Navi similis,Clavi. Quae fluctibus, ventis, Tem­pestatibus (que) vexatur. Magistratus alter Tiphys est, qui Eandem dirigit in Portum: unde ad Clavum sedere, & gubernare dicitur, i. e. Principem agere. Qui si Pe­ritus ac prudens est, Qua flatus se aliquis ostenderet, vela dat, ut Cicero cum Inconstantiae in suis de Repub. Sententiis incusaretur, sic se defenderet (Orat. pro plancio) Ne (que) enim Inconstantis puto Sententiam, tanquam aliquod Navigium, at (que) cursum ex Reipub. tempestate mo­derari.

Te doceat Titulus, Sanctos servare per avum;
Charus eris Populo: charus & Ipse Deo.

NEmpe Protectoris.Titulus. Vetus est verbum—Interest Magistratus, tueri bonos, & animadvertere in malos. In eundem fere sensum Apostolus, Rom. 13. 3, 4. Vis igitur non timere à potestate? Fac bonum, & Laus erit Tibi ab Ea: Minister enim est Dei; Sed Tibi ad bona; & si malum facias, Time; nequaquam enim frustra ac­cinctus est gladio, &c. Studendum autem est, & Elabo­randum, & summa ope adnitendum, ut conveniant rebus Nomina; Ne more Paparum simus [...], falsi nominis, & Monetae, ut Bonifacii, Clementes, Ur­bani, Innocentii, Pii, Eugenii; Titulo tenus; Moribus contrarii: Sic Rehoboam, nomine Dilatator populi; revera, à Duodecem Tribubus ad Decem pulchre dilata­vit. Sic Zedecias, faedifragus atque petjurus, Justitiam Dei significat. Sic Absolon dicitur Patris pax, qui bellum atrox in Patrem excitavit. Nimium (que) multa sunt Ejusmodi. Quamobrem non abs re, sed prudenter sane monet Author, excellentes Titulos commonefacere debere Principes, ne a rei veritate degenerent.

Non ut Illi,Sanctos ser­vare. Qui (ut ait Salustius ad Caesarem) eo munitiores esse Reges censent, quo Illi quibus Imperitant, nequiores fuere; Sed errant—Nam ut pessimus quisque est, ita asperrime Rectorem patitur. Jure igitur Idem consulit, Cum Ipse bonus atque strenuus sis, dandam operam, ut quam Optimi▪ Imperites▪, nempe ut Illum Imitere, qui dicitur Rex Sanctorum, Rev. 15. 3.

[...].Per Ae­vum. Philosophi, Tempus, Aevum, Aeternita­tem sic distinguunt—Quod Tempus, & Initium habeat [Page 7] & Finem: Aevum, non careat Initio quidem, Fine careat; Aeternitas, utro (que) Hic vero, per aevum, i. e. perpetuo, indesinenter, ut per Dies, Noctes, Horas.

Quantum ad Salutem Principis conferat Populi Charitas,Charus eris. passim apud Historicos patet; Quantum (que) odium valeat ad pestem. Malus est Custos diuturnitatis Metus (Cic. Philip. 2.) Idemque, Nulla vis Imperii tanta est, quae premente metu possit esse diuturna (Offic. 2.) Quia quem metuunt oderunt, Et quem quisque odit pe­riisse expetit. Stolide igitur, non minus quam Tyran­nice, Monstrum Illud Hominis Caligula, Oderint (ait) dum metuant; Sensit Ille tandem Id quod dicitur— Multorum Odiis nullas opes posse resistere: Tam multis enim periculis patet, quam multis Ipse periculum est. Et ut Seneca, Tragoedus optime,

—Necesse multos timeat, quem multi timent.

Et alter Ejusdem nominis Philosophus—Ne (que)Illas ipsas manus quibus Teipsum commisisti, securus aspicies. Sen. de Clementia. Quare quod Ille Mitio Terentianus, de Patris Imperio, Idem de Principis potestate & Regi­mine dicendum (In Adelphis)

—Et errat longe mea quidem sententia,
Qui Imperium credit gravius aut stabilius

Vi quod fit, quam Illud quod Amicitia adjungitur, &c. Et paulo post,

—Hoc patrium est potius consuefacere filium
Sua Sponte recte facere, Quam alieno metu—

Hoc Pater & Dominus interest. Ne (que) abludit Ilud, optime consultum filiis, a Marco Antonino, Imperatore & Philosopho, apud Herodian. Lib. 1o. [...], &c.

O memores semper per quot Miracula Belli
Duxit ab Aegypto Te (que) Tuos (que) Deus!
Quis tua gesta canat? Quis tanta pericula narret?
Quae tu perpessus, Millia mille modis.

ALiquando admiranris;O. quando (que) etiam Dolentis; Hoc loco Ardentis affectus plena Exclamatio. Ha­bet etiam Incitantis Hortantis (que) rationem.

Memor sum apud me;Memores. Memoro apud alios. Utrum (que) in Illo notissimo Virgilii versu (Aeneid. 7o.)

Et meministis enim Divae, & memorare potestis.

Est autem Gratia & Beneficentia Divina, constanti me­moria retinenda, & apud alios propaganda: Cui rei Monumenta rerum gestarum: Solennes Supplicationes Theologorum: Poetarum Epinicia inserviunt.

Et Miranda,Miracula. Prodigia & Portenta, sic differunt. Mira­cula sunt, quae extra orbitam naturae, & potissimum quae humanae saluti conferunt. Miranda, quae etsi Cau­sarum viribus Secundarum, nobis tamen Insolita & Exi­mia occurrunt. Portenta, quae miros & plerum (que) diros Eventus praefantur at (que) praedicunt. Prodigia, quae com­munes etiam Causas egrediuntur, id (que) ut plurimum in rebus Physicis, materiae sive excessu, sive defectu. Haec vero Miracula, pro miris inusitatis (que) rebus gestis (in qui­bus etiam [...] apparet) recte sumi possunt.

Hic alludit Author ad populum Dei Aegyptiaca servi­tute oppressum,Ab Aegypto & à statu Ignobili & obscuro, ac velut Erratico & Vagabando exerta manu divina deductum ad Terram promissam, sluentem Melle & Lacte. Quosdam ab aquis extractos; alios è Tenebris: nonnullos a lateribus faciendis, vel etiam a gregibus custodiendis, ut fiant [...], & pascerent Oves Populorum. Ut Ps. 78.

A gerendo:Gesta. ut Acta ab agendo: Utta (que) a manendo, vel etiam monendo Monumenta dicuntur. Solent autem Historici & Poetae, Magnorum Virorum res gestas per­scribere, hac maxime de causa, ut Herodot. Lib. 1. Initio. [...], Ne temporis Injuria deleantur & evanescant.

Quia Poetae plerum (que) Canat. Memorabilia versibus conde­bant, [Page 9] Quae olim in vicis Triviis (que) ac per compita cane­bantur, ideo (que) Carmina dicebantur & Cantus. Unde Homer. Odys. 1o. [...], Inde, [...] dictum. Et Illiad. 1o. [...], ex quo [...], ut observavit Eustathius, Sic Virg. Arma Virum (que) cano. Us (que) adeo etiam Tympanis tubis (que) bellorum convenire haec Musica visa est. Idem (que)

—Sine Tempora circum
Inter victrices hederam Tibi serpere Lauros.

Quae experiri solent homines,Pericula. in hac Malitia vitae Communis. Multo verius Duces Milites (que) periculum facere dicuntur, Qui quotidie velut in manibus ani­mam suam portare videantur. Unde Illud Caesaris in transitu Rubiconis—Jacta est Alea. Et tritum ser­mone proverbium—Alea Belli, pro discrimine. Et Virg. de Aenea.

Multa etiam bello passus—Et paulo post,
—Tot volvere casus Insignem pietate Virum.

Quia [...] (inquiunt) [...], &—

Per varios casus, per tot discrimina rerum
Tendimus in Latium—

Ne (que) enim essent Miracula, si non praecessissent pericula. Pulchre Seneca, & ad rem—Guber natorem in tempestate: in acie Militem intelligas. Calamitas Virtutis occasio.

Passus simpliciter dicitur;Perpessus. Perpessus, constantiam pa­tientiae conjungit, Ut Illud—Nam vigilare leve est, per­vigilare grave. Virg. de suo Aenea.

—Multa quo (que) & bello passus.

Hic vero aliquid amplius innuitur, Qui tot labores non affecerit modo & incohaverit, sed perfecerit, atq, absol­verit, ad exitum (que) perduxerit.

Numerus certus pro incerto.Miliia. Vel Hyperbole. Est autem Mille numerus omnium absolutissimus post quod aliud numeri nomen omnino non est. Varia vero vitae discrimi­na quae in Caput humanum expetunt, maxime autem in edito & officiis publicis constitutum, copiose dinumerat Apostolus, 2 Cor. 11. v. 25, ad 30. Quem locum consule.

Recte quidem!Mille modis. Non modo varia, sed, varii generis dis­crimina esse significat: Nam (ut ait Ille) Si recte calculum ponas, ubi (que) naufragium est.

Gratus erat Moses Domino; Tu gratior Illo:
Hunc lustrasse oculis; Te dedit Ipse frui.
Hic Canaam tantum vidit de Monte Nebonis;
Tu Solyma frueris, mellifluo (que) Solo.

ETsi hoc Judaei aegre laturi forte sint;Gratus erat, &c. ferendum ta­men est, si recte & in Figura intelligatur, quoad rem subjectam: Quo gloriosius est, quamque operam con­summare (si faelix faustaque sit) quam attentare so­lummodo. Possessio certe Terrarum, quam Prospectus delectabilior est, & Jucundior. Haereditas Ipsa, quam de Haereditate Lis, dubitatio, contentio, pugna, spes, Expectatio sola. Vitam quae faciunt beatiorem & (ait Epigrammatista) Res non parta labore, sed re­licta; Sed etiam honeste parta delectat. Notum autem est iis, qui in S. Scriptura vel mediocriter versati sunt, Mosen, Servum Illum Dei familiarem, tot Miraculorum Opificem, tot hostium Victorem, in fine spe sua excidisse; Et sive ob Infidelitatem, sive ob Iracundiam, sive qua­cunque alia de causa viderint Interpretes, Terra Canaa­nitide exclusissimum fuisse; Tantummodo, à Monte Sancto Spectatorem ejus, non Hospitem aut Incolam ex­titisse. In hac re igitur sola instituitur Comparatio.

Extrema linea Terentiana;Lustrasse. Visus, Quo Amor Initio conciliatur (Ter. Eunuch. Act. 4. Sc. 2.) Etsi rem desi­derabilem, qua frui non licet, Invidiae potius est, & do­loris, quam delectationis, occasio. Lustrare etiam pro Purgare dicitur. Et Lustrum absolutum Quinquennii spatium, Quo populum aut Exercitum Publicis Sacrificiis lustrare soliti sunt.

Frui & Uti sic differunt:Frui. Quod fruimur cum volupta­te; Utimur Necessitate; Cum haec duo conveniunt Usus [Page 11] Fructus dicitur. [...] autem possessio sola non prodest, nisi sit & [...], Eorum quae possidentur fruitio. Ut Ho­rat.—Quo mihi divitiae si non conceditur uti? Abs (que) hoc, Tam deest Avaro quod habet,Canaan. quam quod non habet.

Terra Promissa! a Canane, filio Chami, quod Patri suo puerulus Nuditatem Avi Noachi demonstraverit (ut putat Junius) maledicto. Gen. 9. 25. Servus Servorum e­rit per Hebraismum. i. e. Maxima vilissimaque servitute addictus Fratribus suis. Ex quo, sed longo temporis In­tervallo, factum est ut traderetur Illa tota Regio Filiis Israelis possidenda, omnes (que) Incolae in [...] hoc est, In­ternecione delendi.

Deut. 34. 1.Nebonis. Postea ascendit Mosche e campestribus Moabitarum, in montem Nebuntis, in verticem illius Collis, qui est in conspectu Jerichuntis, ubi ostendit ei Jehova totam terram a Gilhade Danem usque, &c. Vide Fullerum de prospectu Pisgae.

Poetae Gentiles appellabant Solymam;Tu Solymam Historici, Hy­erosolymas, ut arbitror a Solomone. Olim vero Jebus dicta fuit. Deinde Hierusalem, apud Hebraeos, A Visio­ne Pacis cognominata. Clarissima Civitas, tum Magni­ficentia Urbis ac Templi, tum Numero Civium, tum (Quod maximum) praesentia Numinis, ibi quasi Inhabi­tante & Incola.

Sic Ovidius, Auream Aetatem elegantissime descripsit,Mellifluoque Solo.

Flumina tum Lactis, tum flumina Nectaris ibant,
Flavaque de viridi stillabant ilice mella.

Unde liquet, ubertatis & abundantiae vim maximam Lacte & melle subinnui: Quod & Ethnici, per [...] sive Cornupiam denotarunt. Quomodo Co­pia Terrae Angliae (ad quam hic alluditur,) hoc Carmi­ne continetur. Anglia, Mons, Pons, Fons, Ecclesia, Faemi­na. Lana. Cui addi potest ex Alfredo Poeta de Beverley apud Heil. in Geogra. fol. 257.—

Insula praedives, quae toto vix eget Orbe,
Et cuius totus indiget Orbis ope.
Insula praedives, cujus miretur & optet
Delicias Solomon, Octavianus opes.
Jam Divinus Amor Domini Te absorbeat Unctum,
In (que) repurgandis sit tibi cura Sacris.

PRo beneficijs amorem rependere minimum est retri­butionis genus.Jam Divi­nus, &c. Ps. 116. 16. Quid retribuam? Reve­ra, magna Benificentiae mole nos opprimit, & quasi gra­vat pondere debitorum. Ut graviter solideque dixerit Pertinax Imperator apud Herodianum (Lib. 2.) [...], i. e. Me autem contra, magna scilicet Ista atque Egregia, sicut Honoris sensa obstupe­faciunt, ita metu quodam curaque solicitant. Tum illam sententiam pulchre subjecit.— [...] i. e. Siquidem arduum imprimis est, magnis acceptis Beneficijs paria referre.

Quasi devoret,Absorbeat. atque in sese convertat. Ut Joh. 2. 17. [...]. Eadem plane Phrasi usus est Apostolus, 1 Cor. 15. 54. [...]: Ab­sorpta est mors ad victoriam. Et alibi, 2 Cor. 2. 7. [...]. Quod apte Beza reddit, Ne quoquo modo, redundante tristitia ab­sorbeatur Vir hujusmodi. Altiores vero Amoris sunt vortices quam Doloris: Amare enim quasi mare quod­dam est, cujus aestu immergamur omnino, & quasi obrua­mur flumine deliciarum.

Titulus Principibus in Scriptura sacra passim ascriptus,Unctum Domini. ut Psal. 105. 15. Ne attingite unctos meos, & Prophetas meos ne afficitote malo. Quod ta­metsi ad populum Dei referatur, praecessit enim, v. 14. —etiam reprehendit propter eos Reges (Abimelechum scilicet propter Abrahamum & Isacaum) tamen de Pa­triarchis dici patet, Qui quasi Principes Familiarum e­rant, à Quibus omne Dominandi jus ex familiari & De­spotico Imperio, ad Politicum transiisse, rectissime cre­ditur. Unde non sine causa, nec ut hoc Illius au ibus da­rent▪ Filij Cheth Abrahamo respondent, Gen. 33. 6. — Do­mine mi. Princeps Dei Tu inter Nos, vel Princeps Mag­nus. Summa enim quae (que) & eximia, quodam Idiotismo [Page 13] Habraeorum Deo attribui notum est. Solenne autem erat Inungi Principes Judaeorum, sicut omnes sciunt: Qui u­sus etiam apud Reges Angliae Franciae (que) inolevit; nec immerito! ut enim Aug. (Ser. de Verbis Dni. 23. ca. 38.) commode notat—Charitas, sic etiam Dignitas oleo sig­nificatur: Omnibus enim humoribus Oleum superemi­net: mitte aquam, & superfunde oleum, oleum supere­minet; mitte Oleum & superfunde Aquam, Oleum su­pereminet. Si ordinem servaveris, vincit; Si ordinem mutaveris, vincit.

Ut Mal. 3. 6.Repurgandis. Dominus Ipse describitur quasi Ignis Conflatoris, ac ut Smegma Fullonum, ut sedet conflans & purgans argentum, Ita purgabit Filios Levi (purgabit, inquit, neutiquam absumet) defaecans eos, velut Aurum & Argentum, ut sint Jehovae qui offerant munus juste. E­undem in modum vera & summa Laus Principis, Vera & Pia, & solida Reformatio. Quo nomine Hezekias & Jo­siah, Jure merito laudantur. Gens enim (Quod de Ju­daeis Tacitus) quae superstitioni obnoxia, Religionibus adversa est, Hist. Lib. 5. omnisque status, ut animus su­perstitione imbutus, quietus esse non potest. Cic. de Fin. Lib. 1. Hoc opus & studium restituendi & tuendi cultus Divini, Frastus Solis Magistratibus vindicat; Pontificij Ecclesiasticis; Utrique mea sententia,—Dum vitant Stulti vitia in contraria currunt. Faelicissima demum ea videtur Constitutio, quando Josiah cum Jehoiadah concurrit & sociatur.

Quae Doctrina,Sacris. & Disciplina, & Modo colendi Deum continentur. Quae cum Augiae stabulis faediora, corrup­tiora, Hominum vitio facta sint, Herculem sibi ad Pur­gandum requirunt [...] & Auxiliarium.

Angligenae timeant sordescere sordibus ultra,
Atque Astraea redux regnet ubique Foro.

SI Nomen spectes,Angligenae. ut Grajugenae dicuntur quasi ab An­glis geniti; si Rem, Aliqui ab Anglis Saxonicis deductos volunt. Narrant (que) Historici quidam Fabulam de hac re [Page 14] non ineptam neque Inelegantem. Gregorium nempe magnum (tunc temporis in Ecclesia Romana Diaconum) conspectis forte venustissimis quibusdam adolescentulis, qui in Foro venum prostabant, Interrogasse, Quinam es­sent, & unde, venissent? Responsum Anglos esse! plane inquit Angelis Simillimi. Porro Quaerenti, qua de An­glorum Provincia? Redditum est De Provincia Deira (sic enim tum dicebatur pars Northumbriae quaedam) Ita­que subjecit Ille, De Ira Dei sunt liberandi. Postremo cum percontando rursus, intellexisset Regem Ipsorum Alle nuncupatum, Quam apte inquit, Hi quidem Altissi­mo concinerent Allelujah! Post id, Locorum omni rati­one, Anglis ad Deum verum convertendis dicitur studu­isse (erant enim antea Saxones, Pagani sive Gentiles) Quod & Pontifex postea Creatus effecit (aiunt) opera Monachi Augustini. Sic Heylinus. Geogr. fol. 265. Cujus rei penes Lectorem esto Judicium. Sane fatendum est, Quod & Ipse dat, hoc ad Anglo-Saxonas tantum pertine­re. Britannia enim, sub Rege Primo Lucio, circa An­num Dom. 180. multo ante ad Fidem conversa dicitur. SSd haec obiter; porro pergamus.

Oderunt Peccare
  • Boni,
    Timeant.
    Virtutis amore
  • Mali, formidine poenae.

Urrum (que) suo modo ad Re­ligionem valet, sed potissimum Amor. 2 Cor. 5. 15. Cha­ritas, inquit, Christi, [...] constringit nos; sin minus, Ad Illud oculos revocat & reflectit. v. 11. Scientes igitur terrorem Illum Domini, Homines ad fidem adducimus: Ut ait quidam de Nostris, Det mihi calcar Amor, det mi­hi Fraena Timor. Sane timor Domini, a Patre Davide di­citur Principium sapientiae. Psal. 111. ult. Et a Solomo­ne Filio, Totum Hominis. Eccles. ult.

Hellenismus,Sordescere Sordibus. sive Hebraismus est. Unde & Latinis er­rorem errare. Insaniam insanire. Jam. 5. 17. Elias [...], tota animi contentione & viribus supplicabat: Sic geminatum, vim certe & Emphasim Ser­monis intendit atque aggerat. Sordes vero non insulse Vitia dicuntur, quia commaculant animam contami­nantque. Quod de Parricidio M. Tullius (pro Roscio A­merino) ex quo siqua macula concepta est, usque eo per­manat [Page 15] ad animum, &c. Et in Pisonem—O caenum! O Lutum! O Sordes! Sic Prophetae passim Peccata Im­munditias vocant. Vide. Ezek. ca. 16. & alibi.

Peccare,Ultra. est quasi transilire lineas: Quare delinquen­tibus recte statuuntur Minae: Leges: Admonitiones, ve­lut Herculis Columnae: Quibus Inscriptum fuit—Ne Plus ultra. Joh. 5. 14. Ne pecca amplius, ut nequid de­terius tibi fiat.

Ficta Justitiae Dea,Astraea. quasi ab Astris delapsa. Graecis dicta Themis, a Legibus, quas appellant positivas. Ovid. De Saeculo Ferreo—Terras Astraea reliquit. Jam vero quasi postliminio revocata speratur.

Abstractum pro concreto ponitur,Regne [...]. viz. Justr regnent. Melchisedecum, Regem Justitiae Interpretatur Aposto­lus. Heb. 7. Plato etiam Optimas esse asserit Respub. Ubi aut Reges Philosophentur, aut Philosophi regnent. Quo declarat, Illis potissimum, Sapientiae Juris (que) Studium curae futurum: Quod optime imperia in suo statu con­tinet.

Quia-Pauper ubiq,Ubique. jacet, Jus illi, vel in Forma Paupe­ris agenti, ubi (que) subveniat. Omnibus Curiis Praesideat at­que dominetur Pietas atque justitia.

Apud Casuistas,Foro. Forum est—Externum justitiae; Inter­num Conscientiae: ad Prius pertinet jus; ad Posterius vero pietas: Ibi demum recte constat Resp. & Ecclesia, cum Utrum (que) recte & ordine administratur: Sicut Au­thor supra jus, pietas (que) thronum, &c. Et hic non incom­mode ad hanc rem, Regnet ubi (que) Foro. Romanum vero Forum, Locus erat publicus ubi rerum gerendarum sedes erat, & nescio quo malo fato, merces eodem loco expositae erant, quasi etiam justitia prostaret—ficut vetus est ver­bum, Omnia Romae venalia. Multiplex etiam forum in illa urbe, ut Boarium, piscarium, &c. a Godwino memo­ratur. Ut sit sensus hic non solum in rebus religionis at­que judicij, in Templo & Aula Westmonasteriensi, sed eti­am, in mercibus emendis, vendendis & negotijs contra­hendis Astraea Regina dominetur atque praevaleat.

Exulet omne Nefas! redeat Jus Fasque per Anglos:
Inque Palatina sint Pia cuncta Domo.

NEcesse est ut Justitia Imperante,Exulet. pellatur Improbi­tas, Quae in Virtutis regno consistere nequit▪ nec pe­dem figere. Neutiquam vero sit, ut olim apud Athenas, ubi Optimus quis (que) velut Aristides, qui cognomine & re Justus erat, Ostracismo, vel ut alibi, Petalismo, hoc est suf­fragiis Civium, Testa Ostreacea, vel Folio Oleagino In­scriptis, Civitate movebatur. Vel apud Ephesios, quos ait quidam apud Ciceronem, universos morte multandos, quod hanc Legem sanxerint, Nemo inter Nos unus excel­lat. Sed hoc Loco ex sententia Authoris, Vitia & mali mo­res in Insulas relegantur. Et accomode sane ad rem: Plato sapientissimus in eadem opinione versatur, Qui in Politi­cis urbem aliquam condi voluit, quam [...] appel­larent, sive M lorum Civitatem, ubi universi Impij atque Improbi cohabitarent, ne Bonos puros (que) Commercio suo contaminent. Quod & Proverbio notatur—Ne mala vi­cini pecoris contagia laedant. Et Juvenalis—grex totus in agris Unius scabie perit & porrigine Porci. Non enim constant Exempla, ubi caeperunt, sed latius evagantur, ut ait quodam loco Valer. Maximus.

Quod antea Astraea redux dicitur.Redeat Jus, fasque. Figura quam Rhe­tores Commorationem vocant; Graeci [...]. Jus autem & fas differunt: Fas enim est quod licet; jus quod Necesse est. A fando, fas dictum, unde Nefaria & nefan­da, Et Dies nefasti quibus Jus dici nefas erat.

Ut supra—per Aevum.Per Anglos. Continuationem, sive propa­gationem, & perpetuitatem atque Universitatem quan­dam Significat. Vel per Anglos i.e. per Angliam: Ut Jus quasi Circuitu quodam totam Regionem (ita ut Ju­dices solent) peragraret.

Memini faelicissimum e Nostratibus Interpretem Poe­tarum,Palatina Domo, hoc est Palatio. Georgium Sands, Versum illum Ovidij, ex 1. Me­tamor. apte ad rem nostram, sic transtulisse—

Hic Locus est, quem si verbis audacia detur,
Haud dubitem magni dixisse Palatia Caeli:
[Page 17] Which I would call
(Had I but boldness lent me) Heavens White-Hall.

Est autem necesse, bonum Principem, Magistratum, sive Dei Administrum, Bonum prius Oeconomum, sive Patrem familias esse: Ex familiis enim Civitates, & Imperia oriuntur (Sic Aristot. Polit. 1.) Nam si quis propriae Domui praeesse nescit, quomodo Ecclesiam Dei curabit? (Sicuti non abs re, aut recta ratione Ar­gumentum duxit Apostolus. 1 Tim. 3. 5.) Cujus rei negligentia Prophetae (alioqui Viro Optimo) Eli male cessit. 1 Sam. 12. 29, 30.

Domus autem Impetantis, Exemplo esse debet toti Civitati, atque adeo Reipub.

Rectissime (que) Drusus, cum ei se Architectus, Domum tam affabre factam exaedificaturum, polliceretur, ut nemo quid ibi ageretur introspīcere possit cum Oculis (ut ait Plautus in Aululatia) emissi­titijs; Immo subjecit Optimus Princeps, Quid mereas, Si mihi tale Palatium conderes, ut universae Actiones nostrae toti Orbi in­notescerent? Tantum Ille bonae Conscientiae, & rerum gestarum gloriae confisus est. Incipiat itaque oporter a Principe Familia Reformatio. Sicut piussime Dux & Imperator Populi Dei Jo­shua, fixum in animo suo & ratum habebat, Se una cum sua Fami­lia, utcunque res se haberet, Deo serviturum, Josh. 24. 15. Quod si malum videtur in oculis vestris colere Jehovam, Eligite vobis hodie, Quem colatis, sive Deos, quos coluerunt Majores vestri▪ qui habitabant trans flumen Illud; ve Deos Emoraeorum, In Quo­rum terra habitatis, Ego vero & Familia mea colemus Jehovam.

Aurea tunc aetas: tunc Auri Tempora; Quintae
Atque Monarchiae Tu prior inde clues.

NOn quod Auri libidine,Aurea tu [...] ­aetas. Homines sine ratione per Fas Nefasque grassen­tur; Apage! Tunc enim vel maxime Aetas Ferrea est, cum—Effodiun­tur Opes, Irritamenta malorum. Ovid. Met. 1. Sed Illa vere Aetas Aurea est & circumquaque Bracteata collucet, (Illa Aurichalco contra cara non est) Quae cognitione Dei, gratia, virtutibus ornata splendet: Quae pietate, Justi­tia, Innocentia, Frugalitate, Pace, vivit ac v [...]get, ut Idem ait—Sine Judicis usu Mollia securae peragebant otia gentes: Qui vere Aureus Versus est, sen­tentiae (que) par. Vide sis ibidem plura, In Descriptione pulcherrima Aureae aetatis, sive primi saeculi. Nota est Illa Divisio saeculorum, in aetates Quatuor, Quae & Danielis statua delineari videtur. Dan. 2. v. 5. etiam ca. 8. & 11. Praestan­tissimum [Page 18] autem Metallorum esse Aurum, multis modis probatur—Soliditate, pondere, pulchritudine, aestimatione, ut ait Barclaius de Gemmis, Quibus im­potens hominum libido pretium fecit. Quare & Venus Illa apud Homerum, Commendatior esse non posse visa est, quam ut diceretur [...]. Est autem revera Illa optima, quae dicitur Horatio Aurea Mediocritas.

[...], Quod prius Auream aetatem vocat. [...]nc Auri [...]mpora. Aetas vero Temporis quae­dam species est: Eleganter autem interdum, a specie in Genus amplificandi causa transitur.

Quatuor enim jam praetervectae sunt. [...]intae Mo­ [...]rchiae. Assyriorum, Medorum atque Persarum, Graecorum, & denique Romanorum. Quinta restat. Nam quod aliqui Ponti­ficem Romanum esse asserunt Quintum, nimis est quam putidum. Alii Impe­ratorem Germanicum; sed haec satis angusta Imperia sunt; Quin Turcas po­tius assignent; Verum ista minime ad rem praesentem competunt. Chiliastae, sive Millenarii, ad Christi in Terris regnum per mille annos Illud referri vo­lunt. Apocal. 20. 6. Aliaque Loca Prophetarum obscuriora: Quae si excutere vellem, non Commentatio, sed Justum Volumen excresceret. Fate or hoc Dog­ma in Primitiva Ecclesia invaluisse.

A Papia Johannis auditore desumptum, qui illud quasi a Magistro acceptum tradidit; Unde Justinus Martyr, Irenaeus & alii, in eam fraudem inducti sunt; Quidam etiam e recentioribus; Nostrates duos nomino, Medum & Twissium, doctissimos viros, Quod debemus de Ista Opinione verecundius & mollius Ju­dicare. Caeterum de Papia Illo ait Eusebius, quod fuerit [...], Imbecillis Ingenij Vir. Et Ecclesia Christi posterius, Quod ex ea sententia qui­dam multa absurda & Carni nimium faventia deduxerant, Chiliastas velut Hae­reticos condemnavit. Sed ego solummodo sensum Authoris, quantum animo com­prehendere possum, exponam. Quintam Monarchiam, spirituale Christi Reg­num esse, Cum in Throno Cordium constitutus, Sceptrum Verbi Divini poten­tius, & efficacius, & fortius & latius administret; Cum Capita Sanctorum, Oleo Spiritus, Intelligentiae (que) Divinae coronaverit; Cum satanas una cum satelliti­bus suis, sub pedibus sanctorum conculcatus fuerit; Cum omnia Christi Insti­tuta & Sacramenta, pure plene (que) administranda sunt; Cum Ejus; Potentia, Au­thoritas, Majestas, Gloria, Inimicorum suorum oculos praestrinxerit: Cum de­nique Optimi quique Honore, Dignitate, gratia floruerint. Hoc quasi visibile Jesu Christi Imperium si quando ex omni parte perfectum emerserit, intellige­tur.

Postremo Haec Ecclesiae Christianae, multum vexatae, crebro purgatae (ali­quid tamen adhuc scoriae retinentis (Isa. 1. 25.) Quintessentia, ut ita dicam, futura est. Beatus ille qui huic Operi Interesse, ne dicam Praesse potuerit.

Si quis super haec S. Scripturarum authoritatem defideret, Consulat Locos, quos brevitatis solummodo gratia indigitare visum est. Apoc. 11. 15. Psal. 72. 9. 1 Tim. 6. 13. &c. Luk. 1. 31. Apoc. 17. 14. 1 Cor. 15. 25. Quae omnia speciale Jehovae sive christi Imperium desig­nant: Quod & Sanctis communicandum patet. Dan. 7. 27. Vt Hi quodammodo vicem Christi in Terris suppleant; Quod Romanus Pon­tifex falso sibi & Injuria vindicavit.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.