ECCLESIASTES SOLOMONIS. Auctore JOAN. VIVIANO.

CANTICUM SOLOMONIS: Nec non EPIGRAMMATA SACRA, Per J A. DUPORTUM.

Accedunt GEORGII HERBERTI Musae Responsoriae ad ANDREAE MELVINI Anti-Tami-Cami-Categoriám.

CANTABRIGIAE: Ex Officina Joannis Field, celeberrimae Academiae Typographi.

Prostant venales apud Robertum Nicholton Bibliopolam. Anno Domini. 1662.

Praefatio ad Lectorem.

DElituit jamdiu in Archivis amplissimorum virorum elegans haec Ecclesiastae Paraphra­sis, utpote octoginta abhinc retrò annis contexta; An unquam anichàc typis ex­arata, haud satis scio, at dignissima sanè, siquid ego judico, quae jamdudum publico donata, doctorum hominum, & (quod plus est) piorum manibus tereretur. Ausim diccre, Divina haec Concio sa­pientissimi Regis per nullius unquam Versionis canalem seu rivulum (sacros enim fontes semper excipere fas est) pu­rius ad nos salubriús (que) addo & suaviùs jucundiús (que) ma­navit. Cùm enim Tropi & Metaphorae, Allegoriae etiam & Ironiae huic Libro passim interspersae divinum tutorem alicubi subobscurum reddant, ita ut ejus mentem assequi haud quaquam in plano aut proclivi fit; nescio tamen quo bono Genio, aut potiùs Spiritu ductus et edoctus genuinum sen­sum [...] Scriptoris ubi (que) (ni fallor) & in omnibus exhibet, & scopum loci semper attingit, & denique Solomonis sententiam exactè & ad amussim, & veluti ad vivum exprimit Vivianus noster: Quod quidem tam fideliter & feliciter praestat, locis obsouris lucem foeneran­do, ut ejus Paraphrasis justi Commentarii loco esse possit. Interim verò nè verbis aut sensibus Sacri Autoris pressè nimis & mordicus inhaerendo, adeò prae neglectu sermonis humi reperet, aut flueret lutulentus, usus est stylo non quidem grandi & sublimi, turgido aut inflato, sed [Page] terso & eleganti; puro & castigato; leni & profluen [...]i, polito & perspicuo. Verbo dicam, seu materiam, seu phra­sin spectemus, certè, nisi multùm me fallit judicium, me­tricus hic noster Paraphrastes omne tulit punctum, om­nés (que) boni ac fidi Interpretis partes explevit; nam & ita stylum temperavit, ut sententiae reddendae summam curam habuerit, & ita sensum expressit, ut sermonis interim puritatem atque elegantiam non neglexerit. Hoc ergo ci­melion tam pretiosum, & auro contra non carum nescio quo fato intra privatos nonnullorum parietes clausum, tenebris & fitu obsitum, cum blattis & tineis rixari hactenus co­gebatur; donec tandem ex praestantissimorum virorum (qui tamen prae modestiâ celari volunt) scriniis erutum ex­emplar hoc manu scriptum (nam impressum videre mihi nunquam contigerat) ad manus meas pervenit, eorum scilicet nomine & hortatu à Reverendo Theologo, M. Wa­ferer, S. T. D. Canonico VVintoniensi, Fidei & industriae meae commissum, ut, quam primùm mihi vacaret, praelo sub­jicerem, & typis mandandum curarem. Et ego sanè, cui istiusmodi merces nunquam ingratae, pensum hoc ab amicis­simo viro mihi demandatum non aegro nec reluctanti animo in me recepi; quâ vero fide ac diligentiâ perfeci, tuum, Hu­manissime Lector, judicium esto: Quanquàm & nihil profectò est, quod mihi arrogem aut assumam in hoc opus­culo adornando, nisi quòd numeros versuum indices in margine adjeci, & unum fortè & alterum locum aliter exhibui, (non enim dicam, emendavi) & denique hoc praeloquio munitum Typographo commisi. Atque hactenus saltem manu & opellâ meâ obstetricante pulcherrimus hic foetus in lucem prodiit: quem quidem ut tu benigne exci­pias, & in sinu foveas, non multis, opinor, à me oran­duses: satis enim pro se loquitur etiam recèns natus, nec patrono indiget, nec patrino. Vino tam vendibili non opus est suspensâ hederâ, nec tam egregio operi encomiorum laureolâ, aut appendiculâ. Divinus Autor & Ec­clesiastes supra omnem laudem evectus; etiam Interpres [Page] & Paraphrastes supra nostram, ut Testimonio tam obscuro & privato opus omninò non habeat: praesertim cum jam olim publicâ autoritate cohonestatus sit eoque privilegio ad praelum instructus & paratus, quod vulgò Licentiam di­cimus; quod et, cùm in calce MS. codicis invenimus, imprimere visum est. A politissimi igitur hujus Poetae & Paraphrastae lectione te diutiùs haud distinerem, nisi quòd unum insuper te praemonere necessum habeam. Ausus sum huic purpurae pannum meum assuere, Sacrae so. So­lomonis Concioni à Clarissimo Viviano Paraphrasi poeticâ explicatae, ejusdem Solomonis Canticum seu Epithalami­um Sacrum (quod & Bibliorum ordine proximè sequitur) à me olim juvene pro modulo meo metricâ quâ potui Meta­phrasi illustratum. Adjunxi praeterea Circulum annuum Epigrammatum Sacrorum, seu Carminum, quae in anni­versariis Ecclesiae festis & solennitatibus puer itidem pro more in Collegio nostro jam olim composui. Pro his laciniis aureo planê poematio à me attextis, laudem certè non peto; satis est si veniam obtinuero: Quam & eò facilius à te indultum iri confido, Lector benevole, si cogitaveris me non temerè, nec absque omni prorsus ratione has appendices praeclaro Operi annexuisse. Certis igitur de causis, si placet, hoc à me factum putes; tum ob affinitatem materiae, vici­niámque Concionis & Cantici in serie Biblicâ; tum ob parvitatem libelli, ut is saltem, nè nimis fortè videretur exiguus, hâc qualicun (que) auctus mantissâ excrescerct in molem aliquantò majorem; tum denique ut tam pulchri Operìs venustas & elegantia adjunctis duobus aliis tam rudi pe­nicillo adumbratis illustrior fieret, & clariùs elucesceret.

Postquàm haec scripseram, tradita mihi in manus sunt à venerabili viro Gu. Dillingham, S. T. D. Col Eman. Praef. Epigrammata quaedam pro Disciplinâ Ecclesiae nostrae Apolo­getica, aliquot abhinc annis conscripta à Geo. Herberto, at quali, & quanto viro, & poetâ, quàm pio, quàm ingenioso! de quo praestat omnino tacere quàm pauca dicere; praesertim cùm eximiam ejus pietatem admirabilis ingenii sale condi­tam [Page] loquetur Templum, Sacra ejus Poemata hoc titulo infig­nita. loquetur Tempus, loquetur Aeternitas. Haec igitur carmi­na, polita admodum & elegantia, [...] ▪ & Autoris genium planè redolentia, quasi [...]. Homer. aureae coronidis loco prio­ribus attexere visum est. Tu verò, humanis­sime Lector, vale, & fruere, & me precibus tuis Deo commondatum habe.

J. D.

ECCLESIASTES: SIVE REGIS SOLOMONIS SERMONES PARAPHRASI POETICA EXPLICATI.

Auctore JOANNE VIVIANO VALENTIANO.

CANTABRIGIAE: Ex Officina Joannis Field, celeberrimae Academiae Typographi. Anno Dom. 1662.

ARNOLDO MYLIO SUO S. P. D.

ECclesiasten meum, qui jamdu­dum tibi debetur, quòd nunc pri­mùm accipias, sola haec causa est, quòd in explicanda Hebraeae dictionis pro­prietate non possem mihi ipse satisfa­cere. Sed fuit tandem aliquando desi­nendum. Tu, Myli, de nostro labore judicato, qui in libello hoc quàm sis versatus, vitâ exprimis.

Vale.

ECCLESIASTAE SOLOMONIS Paraphrasis.

CAP. I.

1
ORdire Musa Principis
Sermonem Hebraei, quem suis
Dictabat ille Davidis
Propago regis inclyta,
Dans jura Solymae nobili.
O si benigno Numine
Adspiret ille, qui sacro
Regi haec praeibat Spiritus;
Sancta ut queam vestigia
Sequi Latinâ barbito,
Mecúmque anhelantes pias
Mentes, ad alta culmina
Sionis, humanam supra
Contagionem, purior
Quae vestit aether sistere.
2
Mortalium vanissima,
Dicebat, omnia, seu levi
Quid vanitate vanius.
Nil rebus est mortalium
3
Inanius. Quò tot juvat
Frustra labores sub polo
Perferre? quid reliquum est lucri
Contentione ex tam anxia?
4
Volvuntur anni; & quae modò
Vigebat aetas, defluit,
[Page 2] Génsque una deficit; altera
Succedit: ipsa sed suo
Fundata tellus stat gravis,
Stabitque in aevum pondere.
5
Sic os decorum ut aethere
Sol magnus extulit, gradu
Fertur citato; vespere
Anhelus ad suum redit
Cubile, manè ut pulchrior
Vultu resurgat aureo.
6
Ac ventus unà nubilas
Rapitur ad Arctos, mox celer
Austrum revisit, quam frequens
Currit, recurrit orbitam,
Terrísque oberrat omnibus.
7
Quàm multa terras permeant
Fluenta aquae, prono ad mare
Agmine feruntur, quod lacu
Vasto receptat omnia,
Faciéque eâdem permanet.
Ast illa rursus ad sua
Capita revolvunt, ut fluant
Solito perennia alveo.
8
Abstrusa rerum exordia,
Caussásque mortales suis
Frustra volutant sensibus,
Certíque nil extundere,
Nil ore possunt eloqui.
Nec enim notando quaelibet
Fiet oculis unquam satìs,
Non multa quamvìs hauriat
9
Expletur auris: & tamen
Series perennis omnium
Est una rerum: quod fuit,
Adhuc erit: adeò nihil
Natura molitur novi
[Page 3] Solis sub amplo hoc ambitu.
10
Idémque adhuc rerum tenor
Versabit humana omnia.
Quis proferet mî quod prior
Non vidit aetas? omnia
Olim fuere, & haec quoque
Insueta rerum nescii
Si quae putamus, gentibus
Nova nec erant prioribus.
11
Sed longa paullatim dies
Obvolvit illa; & clanculum
Subrepit alta oblivio
Aevi prioris: ut neque
Mox insecuturi memor
Erit ullus inter ultimo
Demum futuros tempore.
12
Haec qui beatam Isacidûm
Gentem docebam, regiis
Solymae potentis sedibus,
Sceptróque clarus aureo:
13
Huc, si quid animus perspicit,
Vis si quid ingenî valet,
Totus ferebar, ut notans
Quaecunque teste sub polo
Geruntur, ipsas omnium
Caussas sagaci examine
Rimarer. Hanc enim improbam
Curam Deus mortalibus
Immisit aegris, quâ super
Tantum laborant anxii.
14
Hoc rerum amore singula
Dum mente lustro, quae nitens
Incingit aether, nil nisi
Inane tandem repperi.
Utcunque variis pascerem
Sensus imaginibus, nihil
[Page 4] Solidi videbam, mens ubi
Posset avida quiescere.
15
Quis illa denique perperam
Quae multa fiunt aptiùs
Concinnet, aut rebus modum,
Quae tot feruntur sub polo
Vanae atque inanes, imperet?
16
Tum mente solus conscia
Mecum volutabam, meo
Solióne quid beatius
Fuisset unquam. Ceteris
Quos terra, dicebam, haec tulit,
Quotquótve mirata est duces,
Incedo major, ingenî
Sublimitate, exactior
Doctrina conatus meos
Promovit altè, quò pedem
Nec ullus ante me tulit.
17
Ergò invium sapientiae
Callem capesso, & funditùs
Abstrusa rerum persequor;
Quae recta, quae non; quid sibi
Tantum arrogarent plurimi
Mortalium, & modum omnibus
Rebus parabam ponere.
Sed deprehendi me hic quoque
Sensus amore pascere
18
Nequiquam inani. quatenus
Quò plura nôris, hoc magìs
Cruciere, veri ad arduum
Quid desit apicem, ut suspicis;
Nempe altiùs quò evaseris,
Eò labores ampliùs.

CAP. II.

1
AGè nunc, anime mi; quid ferat
Dulcedo vitae protenus
Expende mecum: fac bonis
Fruare abundè: sed statim
2
Pedem repressi. Sic enim
Mecum loquebar. Quid jocis
Quàm ut diffluas ineptius?
Quò vana tandem gaudia?
3
Ast nil inausum ut relinquerem,
Cum mente pactus sum mea;
Vitae ut tenore pristinae
Paullum remoto, assuescerem
Vino madere, ceteris
Permistus & mortalibus
Studióque eodem tangerer:
Tantùm ut viderem quid boni
Vita haec haberet, aut opus,
Quo cuncta fervent sub polo
Sine requie, quid hominibus
Tandem pararet commodi.
4
Hâc mente ductus dum feror,
Quid non eorum quae putant
Vitam beare audaciùs
Aggressus, aut quos non meos
Exegit orsus dextera?
Sic mole magnâ regias
Centum superbis, marmore
Non antè genti cognito
Posui columnis. Collium
Aprica complens vitium
Lectissimâ propagine,
5
Depressa plantis praetuli,
Solo ut tepenti narium
Halaret omnis copia,
[Page 6] Succi aut salubres corpori.
Tum silva longos ordines
Péndebat alta ac plurimis
Terris petitae ut arbores
Vario sapore fructuum,
Quantum & figurâ, laetiùs
Distinguerent pomaria:
6
Feci lacunas fontium
Allapsibus, ut hinc quod satìs
Esset novello germini
Roraret, ac speciosiùs
Vireret arborum coma.
7
Quid lecta nutus ad meos
Mille famulorum corpora,
Vernaeve dicam quot meis
Armenta septis clauderent,
Gregúmque quantum non prior
Aetas amoenae viderit
Dumeta Solymae pascere?
8
Sed nec potentum quis meas
Regúmve populorúmve opes
Aequâsset, auri pondere
Potior, vel argenti, aut mari
Bacca petita ab ultimo.
Ad haec legebam qui mihi
Curas levarent, barbito,
Seu voce mallem limpida
Juvenum, & puellarum choros
Et lecta virgo ab exteris
Mî serviebat gentibus:
Mî capta bello copia
Praestantiorum: ut jam nihil
Hac esse vita blandius,
Ultráve posset expeti.
9
Hâc sorte rerum verticem
Altè efferebam, nobilis
[Page 7] Ut nullus unquam gesserit
Qui sceptra Solymes, omnium
Quae moliebar, exitus
Ferens secundos, & mihi
Mens cúmque rerum provida
Fidelis adstitit comes.
10
Tum dulce quidquid sensibus,
Quidquídve amicum, prodigens,
Et nil ut adversum foret
Intentus, animum gaudiis
Explebam, & hunc fructum mei
Tuli laboris maximum.
11
Verùm ut parata exactius
Mecum voluto, quo mihi
Starent labore, examine
Libróque iusto singula:
Me cuncta rerum comperi
Movisse nequicquam, & meam
Lusisse mentem evanidis
Tantùm figuris; ac nihil,
Quidquid sub hoc fiat polo,
Diutiùs consistere.
12
Ergò relabor quò prius,
Consulta rerum evolvere;
Quae recta, quae vel ordine,
Modóve nullo perperam
Ferrentur. An quis par suo
Incedat, inquam, Principi,
Aut moliendo, aut omnium
Caussam explicando quae gerit?
13
Vidíque, quàm gratum malis
Jubar tenebris, tam virum
Praestare stulto, quem rapit
Insanus error quò lubet
14
Caecutientem; cùm nihil
Attentet ille non priùs
[Page 8] Secum peractum: res tamen
Unum utriusque comperi
Quòd sortiantur exitum.
15
Mecúmque tandem quò mihi
Hausti labores, intimae
Sapientiae ut perrumperem
Arcana? quò mentem acriùs
Meam fatigo, cùm cadant
Successu eodem singula
Stulto mihíque? Ergò hìc quoque
Mihi videbar ut priùs
Caussas inanes nectere.
16
Damnare namque pervicax
Dies tenebris omnia
Obliviosis, te pede
Stultúmque eodem conteret:
Per quam nihil mortalium
Obdurat aeternum, ac pari
Doctus ruinâ, quâ greges
Insanientum decidunt.
17
Commotior quin his super
Odíque vitam, & taeduit
Contentionum, fervere
Quas vana circum comperi;
Adeóque mentem involvere.
18
Odíque quidquid sub polo
Sudavi, ut heredem meo
19
Beem labore, qui mihi
Nec notus ille, an degener
Futurus, an qui perfrui
Sciat relictis, hic tamen
Potietur omnium, mea
Quae cura prudens, seu labor
Parârit: inquam, at num queat
Quidquam hoc videri inanius?
20
Viámque inibam denique
[Page 9] Pertaesa mens ut quaereret
21
Finem huic labori. Nam licet
Quis arte praestet, provido
Usúque rerum, congerat
Et multa frugalis operi
Instando; partem desidi
Ponere videbam, qui nihil
Illi adlaborâsset: malum
Et judicavi, maximam
Quòd vanitatem proderet
Rerum sub aethere omnium.
22
Nam quid perenni proderit
Angore vitam obtundere?
Quid tot labores volvere?
23
Defessus animo ut dormias
Nunquam quiescente, ac dies
Molestiores perferas,
Pertaesus usque perperam
Tam multa ferri sub polo.
24
Quàm sanior quisque, ut sibi
Frui paratis blandiùs
Indulget, ac cibo satur
Potúque vitam transigit.
Sed & haec amici profluunt
Benignitate Numinis.
25
Quam, si quis unquam, plurimam
Expertus ego, non conditis
Opibus peperci: lautior
Sed vita quantum posceret,
Deprompsi abundè, nil meis
Ut rebus esset clarius.
26
Sic nempe visum Numini
Piis adesse, quos dabit
Augustius sapientiae
Subire limen, & suo
Humana quaeque ponere
[Page 10] Loco, modóque, condiet
Et cuncta dulci gaudio
Ut cuique amicum: at impios
Curis edacibus, ac gravi
Addixit operi, ut congerant
Laboriosi, non sibi
Opes; sed ipse cui Deus
Eas reservat, ô nihil
Inanius! juvat tamen
Sic usque mentem obtundere.

CAP. III.

1
SUnt certa rebus tempora
Sunt & animorum motibus,
Vicésque crebrae sub polo,
Queis stant, cadúntque singula.
2
Est quando nasci convenit:
Est quando vitam ponere.
Et unus ut seras dies
Proclivis: alter ac feret
Exculta quondam evellere.
3
Est ut trucides: est quoque
Bilem ut remittas, vulneri
Manum applicando. Sic dies
Ut diruendis aedibus:
Alter struendis pronior.
4
Nonne lacrymis certas vices,
Certásque sentis risui,
Et usque luctu tempora
Alacriora involvier?
Non saxa nuper molium
Neglecta quae disperseras,
Nunc illa malis undique
Operi futuro congeri?
Quin ipsa fert dies modum
Amplexibus, & ut nauseet
[Page 11] Quis expetita ad oscula.
6
Utque illa quondam maximo
Sudata nisu, negligat
Incuriosus, & paret
Contentione quae gravi
Congessit olim perdere.
7
Sic cura nuper vestibus
Ut dissuendis: nunc magis
Voles easdem consui.
Has fert refert dies vices.
Ut & tacendi sit locus,
8
Sit & loquendi. Nec ferat
Aetas amorem quaelibet,
Altera minarum fertilis.
Hinc bella nata: hinc pax redit
Vultu renidens aureo.
9
Quid amplius, quisquis suam
Noctes diésque fervidus
Mentem fatigârit, feret
10
Hac sorte rerum? sed Deus
Immisit hunc mortalibus
Aegris laborem, cui juvat
Ardore tanto incumbere.
11
Nam quaeque concinna ut suo
Tempore locóque Conditor
Facit, ac tuetur omnia:
Sic illa sensibus tamen
Exponit humanis, nihil
Conatus ut licet arduus
Cognoscere penitus queat
Quae facta, quaevè post erunt,
Quocunque rerum haec machina
Stabit, stetítve tempore.
12
Ast vita, dixi, certior
Si quis creatis utitur
Rebus benignè, ac quod dies
[Page 12] Addit caduca, gaudio
13
Apponit. O si cui Deus
Usum fruendi indulgeat
Suis laboribus, ut satur
Potu, cibóque molliter
Tranquilla condat tempora:
Nae munus ille à Numine
Tulerit amico maximum.
14
Securus hic nihil suo
Labore posse accedere
Rebus creatis, nec sibi
Tantis operibus arrogat
Mutare quidquam, quae Deus
Completa numeris omnibus
Exegit; ut mortalium
Sensus retusi assuescerent
Pio timore Numinis
Ter maximi mansuescere.
15
Perennis interim tenor
Festinat orbis, nectere
Praesentia elapsis, quibus
Mox & futura colliget
Sub lege eadem. Sic suo
Incumbit operi maxima
Mens, fluxa supplens; ordine
Et cuncta ab aeterno movet.
16
Haec dum voluto, me tamen
Sublime cernere impios
Solio sedere, ceteris
Et jura dantes sub polo,
Tractare leges & sacras
Manu execranda; jam ferè
17
Loco movebat. Stat quidem
Aeterna, dicebam, Dei
Lex, cuique reddens quod suae
Manus patravere, ac videt
[Page 13] Si quod sub imo pectore
Retunditur piaculum.
18
At ipse mecum: Numinis
Magna haec voluntas, conscius
Ut quisque mortalis suae
Sortis, nec esse ceteris
Praestantiorem animalibus
Agnosceret demissior.
19
Homo & pecus sub casibus
Vivunt iisdem, sub pari
Vitámque ponunt exitu,
Et anima ab una spiritum
Ducunt eundem; nec manet
Quidquam ex utroque; cùm fluat
Inane quidquid vescitur
Humentis aurâ sideris.
20
Creata cuncta nam locum
Petunt eundem: ut quae rudi
Conflata pulvere, pulverem
Rursus in eundem diffluant.
21
Ac quis mihi mortalium
Extundat hominis spiritum
Convexa supera; belluae
Ad ima terrae pergere?
22
Sic cuncta rerum dum frequens
Mecum voluto nil prius
Vitâ putavi, quae frui
Sciret paratis, gaudio
Condita puro, háudque amplius
Quidquam ex labore percipi.
Si quis nec anxius in diem
Post se futurum, quem nefas
Praenôsse cuiquam, quaerere.

CAP. IV.

1
SUccessit hinc alius labor
Mecum revolventi, quibus
Quantísque premerent improbi
Calumniis innoxios.
Nec esse mirabar, quibus
Indigna cordi res foret
Sub aethere hoc: quin acriùs
Instare grassantes, neque
Ulla lacrymis solatia,
Non auxili quidquam undique
Oculos volutans repperi.
2
Ergò beatos, qui diem
Clausere, vivis praetuli.
3
At sorte utrisque dispari
Feliciorem, cui neque
Vitam attigisse contigit,
Qui nec malorum conscius
Quae tot patrantur sub polo.
4
Quid enim tot arduas adit
Contentiones vir viro
Quàm ut invidendo proterat
Ut quemque possit? Omnium
Huc sudat incassum labor
5
Summa expetentum. At infima
De plebe inertior, manus
Recondit in sinum, & diem
Trahendo, rem sensim atterit.
6
Abjectus hic: sed nec suam
Mutare sortem diviti
Cogitat acervo: ut otium
Rémque tenuem, sudoribus
Potentiorum comparat,
Quos usque curae percoquunt
Imo aestuantes pectore
7
Conversus hinc insaniam
Insiginorem ut discerem,
8
Attendi avarum, qui licèt
Sit solus ipse, filius
Nullus, vel agnatus: tamen
Perstare noctes ac dies
Inhiantem acervis: non satur
Retorquet ille lumina,
Secúmve nunquam: Quò mihi
Tot jam labores? cui paro
Intacta, rebus abstinens
Geniúmque fraudo? Sic miser
Cruciatur, ac rebus tamen
Inhaeret usque inanibus.
9
Nam vita dici quî pote
Jucunda solius, sine
Vitae fideli compare?
10
Quis vel labanti dexteram
Properet amicam tendere?
Sed dulcis aequales juvat
Fructus laborum conscios;
11
Torúsque concordes fovet
Parili calore, deficit
12
Qui secubantem. Ut ingruat
Quaecunque tempestas, duo
Animis parati certiùs
Hostem retundunt: nec citò
Disrumpitur funis triplex.
13
Vis summa providentiae
Manus hebentes Principis,
Jam pace longâ, quem piget
Rectè monentum, deprimit;
Juvenémque praefert, vivida
Cui corde virtus, infimo
Nec genere natum praeterit.
14
E carcere hic ad aurea
[Page 16] Decore multo culmina
Transcendit: alius regia
De stirpe vitam inglorius
Rebus in egenis transigit.
15
Ast omnis aetas sub novo
Intenta rege gaudiis,
16
Odit priorem. Nunc favor,
Nunc fausta quaeque, nec modus
Turbae insequentum, cùm tamen
Mox mox futuri posteri
Ne (que) hunc probabunt Principem.
Heu spes caducas! irritas
Contentiones! ac nihil
Mortalium consistere!

CAP. V.

1
UTcunque sacratissima
Delubra adis, gressus tuos
Circumspice, ut praesens sies
Gustare ritus quid sacer
Importet ille perperam
Cultus profano qui suum
Cuncta pietatis ad modum
Expendit, haud mente integrâ,
Sensúve, nec videt Deum
Sua improbare munera.
2
Tu nè quid ore concipe,
Vel corde praeceps: sed priùs
Tecum peractum, Numine
Coram potenti, sobrius
Effare paucis, ac tuae
Esto usque sortis conscius
Terrae jacentis incola,
Deúmque sublimem aetheris
Tenere vasti regiam,
Despicere & infima omnia.
3
Est nempe cura ut anxios
Inordinata, insomnio
Agitat inani: futiles
Sic verba multa involvere.
4
Tum corde rectus solvere
Ne vota differ: nam Dei
Aversa inanium preces
5
Constans voluntas, praeferet
Vovere pigrum perfido.
6
Sed os coerce: nè nefas
Quod excidat, vitam gravi
Involvat ut piaculo.
Neque excubanti ad omnia
Contende, culpae ut angelo
Quidquid sit, eleves: Dei
Moturus hoc bilem ob scelus,
Quoscunque praesentem tuos
Manuum labores perdere.
7
Insomniorum multiplex
Ut vanitas rebus quoque,
Verbísque inanibus omnia
Referta. Sanum nil, nisi
Pio in timore Numinis
Sanctissimi acquiescere.
8
Nec si quis insontem opprimi,
Legésve cernat, ac loco
Sedere supremo urbium
Mentita jura: nè scelus
Ob tam nefandum protinus
Animos remittat. Nam potens
Supra potentem hunc excubat
Alius, utrisque & imperat
Major potestas, cui neque
Vis certet ulla obsistere.
9
Quò tot tumultus, sufficit
Si justa tellus cuilibet
[...] [...]
Quantum necesse? non opes
Regum requirat; cui bene
Cultura agelli arriserit,
Fructúsque profert annuos.
10
Sed nunquam avaros improba
Fames habendi deseret,
Quaerétque semper, lumina
Ut cuique praestrinxere opum
Grandes acervi, fervido
Mentem inquietam ludere.
11
An possidentem copia
Ultrà beabit, quàm suis
Ut spectet oculis, hoc magè
Multos vorantes, dum vigil
Incubat acervis, nescius
12
Dulcis soporis. Interim
Utcunque pastus vernula
Operum solutus, languida
Membra explicat, toto & capit
Placidam quietem pectore.
13
Quin peste majore aestuant
Mortalium praecordia,
Ut saepe perniciem in suam
Quis condat immensas opes
14
Partas dolore, nam dolor
Comitatur alter maximus
Sic diffluentes, ut nihil
Nato supersit, quem suae
Columen domûs eduxerat.
15
Nudúsque vitalem aetheris
Hauserit ut auram, sic humum
Repetit parentem, nil ferens
Secum ex acervo, quem gravi
Animi tumultu aggesserat.
16
Heu lex iniqua, & impotens
Conatus hominum avertere,
[Page 19] Nè sorte, quâ quisque attigit
Auram patentem, decidat.
Sed truditur dies die
Amore rerum inanium.
17
Vita ac tenebris obsita,
Vix dulce quidquam pertulit.
Omnia querelis, omnia
Angore plena, atque miseris
Contentionum fluctibus.
18
Sic varia caussans, denique
Dixi hunc beatum, qui lare
Nitente vitam temperet
Modico labore, & gaudio,
Quàm longa carpat Numinis
Benignitate tempora,
19
Nec trepidat ultra. Nae Deus
Si cui peculium, & dedit
Usum fruendi, ut suaviter
Decurrat aetas, ceteris
Donatiorem hunc praeferam.
20
Non vita queis obvolvitur
Horret pericula, undique
Favore amici Numinis
Vallatus, almo & gaudio.

CAP. VI.

1
NUnc fata quae passim ingruunt
Diversa multùm prosequar.
Ut queisque mecum pervigil
2
Custos oberravi. Haud malum
Acerbius, si cui Deus,
Quae magna turba contulit
Opes, honores, ac nihil
Si poscat ultrà, deneget:
Sed cordis haud tantum, ut frui
Miser paratis audeat,
[Page 20] Ignotus haec ab exteris
Veniens ut oris, prodigus
Liguriat: quid inanius
Curâ hac, vel exquisitiùs
Insana ludat pectora?
3
Fac ille centum liberos
Numeret, & orbes plurimos
Sol annuus revolverit
Superstiti, nec adhuc bona
Gustaret ulla, quae sibi
Haec cunque vita indulgeat,
Quin his memoritur, neque
Quis munus abjecto ultimum
Parat cadaveri: huic ego
Praeferre abortum non putem
4
Injuriosum; Qui venit
Ut frivolus, sic excidit
Mersus tenebris, nomine
Sub sole nullo cognitus.
5
Non astra vidit aurea,
Sensítve solem vivido
Jubare emicantem: sed neque
Peric'la vitae expalluit
Properantis, ac in limine
Emarcuit tranquilliús.
6
Par exitus mortalium
Delibat omnia, ad locum
Cogit & eundem: ac quid juvet
Vixisse longa secula
Qui laeta nunquam viderit?
7
Sed enim quid amplius potest
Conatus omnis, quàm cibos
Ut elaboret corpori;
8
Semper iterandos? hac nihil
Nam parte praestat providus
Stulto, aut inerti, qui tamen
[Page 21] Quae vita poscit paucula
Natis, sibíque comparet.
9
At splendor ingens si domi
Res lauta ridet, pulchrius
Quàm vita cui tantùm in diem
Parvo assuëto suppetit.
Sic passim inani ut fascino
Oculos voluptas allicit
Amabili vesaniâ.
10
Ut cuncta verses, ad tuam
Sortem relabêre, infimae
Colone telluris, tibi
Natura legem hanc dixerat
Lucem haurienti. quid juvet
Potentiori congredi,
11
Quàm mentem inanem ut plurimo
Sermone prodas futilis,
Nil & reportes hinc lucri?
12
Quin ipse nescis quae sequi,
Quaeve fugere expedit, diu
Ut cunque vita suppetat
Inanis ista, quae tibi
Effluit ut umbra; nec pote
Mox mox futurum quid trahat
Volucris aetas prospici.

CAP. VII.

1
ESt fama suavior bona
Odore quolibet, nitens
Quo fragret unguentis coma
Perfusa delectissimis.
Hinc crebriùs ob oculos dies
Summus recurrerit, die
Natali, ut omnia exitus
2
Depascat idem: qui sapit
His immoratur, nec epulo
[Page 22] Frequentior, quàm planctibus
Lugentium supervenit.
3
Moerente vultu pascitur
Animus, & assurgit, mala
Pertaesus ut tot ingruunt
Impunè passim, quae levi
Transîsse nolit gaudio.
4
Praestò est querenti, nec jocis
Intentus aures applicat;
5
Vultúmque malit quamlibet
Gravem increpantum, inania
Quàm blandientis carmina.
6
Flamma ut sonore plurimo
Suggesta ahenis spinea
Exultat incassùm, irritos
Crepitus ciens, neque latices
Intus calescunt: futilis
Sic risus auram verberat
Stultorum inanem evanidus.
7
Atqui haec monentem inanitas
Me, rebus usque pervia,
Obvolvit eadem: quatenus
Et saepe vidi fluctibus
Calumniarum cedere
Corda sapientum, quàmlibet
Exculta, multúmque obrui.
8
Cujúsque ni exitus rei
Exordio praestantior
Cuncta retegeret, ac spiritu
Sedatiore concitos
Ferendo quaeque vincerent.
9
Nè laxa habenas pectori
Irâ intumenti, clanculum
Furore gliscente, intimis
Insanientum quae lues
Affixa sub praecordiis.
10
Ac vana sectantum dolor
Exasperatur, aurea
Dum sec'la majorum vocant;
Suáque malorum flumina
Immanium devolvere.
Nè fortè credas pectoris
11
Sani has querelas. Ast opes
Si curat ullus jungere
Ritè sapientiae, diem
Non damnat ullum, quo poli
Faciem nitentis suspicit.
12
Est multus argento color,
Sapientiae multus: sed hic
Praelucet illi, quòd potis
Donare vitam cui volet.
13
Attende porrò Numinis
Clarissima opera, non, nefas,
Ut arte praesumas tuâ
Mutare prava quae putas,
14
Normâ aequiore: sed bono
Ut perfruare; dum datur,
Diésque declines malos.
Alterna namque volvier
Sic alta mens sanxit, vices
Fecítque crebras omnium,
Curam futuri ut irritam
Mortalium retunderet.
15
Omnia revolvi quamdiu
Vita haec inanis adfuit,
Vidíque recti in tramite
Deficere justum saepiús:
At prava sectantes, suos
Fundare gressus, & viâ
Diu malignâ insistere.
16
Est nempe justitiae modus
Tenendus: & sapientiae
[Page 24] Arcana si quis altiùs
Adire praesumat, stupor
Occurret ingens lumina
Audacium perstringere.
17
At devio qui in tramite
Incuriosus, ac malo
Indormit insanus, diem
Mors ante justum hunc demetit.
18
Insigne munimen, viam
Quicunque mediam cautior
Sectatus, humanas vices
Sibi subjicit, dum sobrius
Divina degustat, Dei
Timore praevio hinc & hinc
Extrema vitans noxia.
19
Justi tenacem non viri
Decem potentes, qui suae
Urbi imperent praesentiùs,
Ac sola protegit omnium
Potentior sapientia.
20
At nullus unquam deligi
E gente mortali queat
Sic mente rectus undique,
Quin saepe lapsus arduam
Veri relinquat orbitam.
21
Túque haec volutando, memor
Sortis caducae, tetricas
Remitte censuras, levis
Errata ferre, nè tuus
(Quod non putabas) te cliens
22
Ipsum refellat, conscium
Intus, pari quàm crimine
Alios frequens offenderis.
23
Haec cuncta quisquam me priùs
Non ausus alter penitiùs
Haurire retrusa, ut adyta
[Page 25] Jam mî patere crederem
Sapientiae: illa sed celer
Hôc fugit à me longiús.
24
Heu quàm remota Numinis
Consilia summi, sensibus
Quis illa tam caligine
Demersa vastâ pervaget?
25
Quin illa potiùs pervia
Rerum legamus: si datur
Rimando singula assequi
Quae recta rectis & suas
Ferre rationes; alterâ
Ac parte discere impias
Fraudes inanium, rapit
Quos coecus error, omnium
Rerum imperitos quò lubet.
26
Hìc nil ego efficacius
Muliere vividos viri
Tardare comperi impetus,
Quae morte saevâ immitior
Animas rapit, tot subdolis
Quos spirat ore casibus
Plagásque supponit, sibi
Addicat uni ut compede
Durâ revinctos quos tenet.
Haec qui benigno Numinis
Favore summi nititur,
Ridebit, utcunque arctiùs
Irretiantur impii.
27
At disce quò mihi labor
Redierit omnis, dum sacri
Praeses Sionis, omnia
Mecum voluto, singulis
Et immorando persequor
28
Ubi ratio exstaret, mea
Quam mens requirit. Et hìc quidem
[Page 26] E mille selegi viris
Unum, sui qui nominis
Non degener: sed feminas
Haud inter omnes unicam
Qualem volebam, repperi.
29
Et fine tandem hoc restiti:
Hominem priorem, dexterâ
Dei potentis, pectore
Recto creatum, & simplici,
Ipsúmque semet plurimùm
Ratiocinando obtundere,
Simpléxque verum haud consequi.

CAP. VIII.

1
VEri sagacem quis potis
Aequare? quisvè certior
Obscura promere? hinc decor
Pudore mistus enitet
Vultu modesto plurimus.
2
Sic os verendum Principis
Quo sancta majestas sedet,
Demissus observa, ut Dei
Jurata decreta haurias.
3
Tum nè labora eludere
Oculum sagacem, neu malis
Confise nequiquam artibus
Insiste. Quidlibet potens
Patrare Regum dextera,
4
Ac verba inevitabili
Suffulta robore personant,
Cuiquam haud levia refellier.
5
Dicto audiens sed cautiùs
Peccata vitabis, quibus
Corda sapientum obsistere
6
Tempúsque, normáque omnibus
Praescripta rebus, ordine
[Page 27] Docent perenni: sed sibi
Mortalis ultrò fabricat
Perplexa quisque incommoda.
7
Dum nil futura praevidens
Cuncta experitur, irritis
Conatibus, nec anxio
Ostendit ullus quo cadent
Ventura quaeque sub exitu.
8
Quis ferre legem flatibus
Praesumat aurae, ut reprimat,
Laxétve dum lubet? diem
Sistátve mortis, si manum
Injecit illa? quis animos
Ad bella suggerat? ac neque
Fides malignis artibus
Poenam prementem evadere.
9
Perspecta longo proloquor
Usu priús: nec destiti
Secretiora persequi
Si quae laterent maximo
Sub aethere. An hominum genus
Pronum imperare, nesciat
Modum nocendi cuilibet?
10
Hoc usque calle stat tamen
Securus impius, suo
Senex sepulchro & conditur,
Et tot nefanda, tot sacra
Elusa, vidi civium
Oblivione obvolvier.
Quae maxima est inanitas.
11
Sic lenta vindicis manus
Dum scelera differt, hoc sibi
Indulget audendo, nefas
In omne propensum genus
Ab usque prima origine.
12
At ipse non, si centies
[Page 28] Peccatur, ultor nec manum
Urget potentem extendere:
Metuam bonis quin omnia
Cessura prosperè, ut Dei
Verenda majestas, pio
Tremore mentes occupat.
13
Malísque contrà, queis fluet
Inanis aetas, qualibet
Celerior umbrâ: quòd nihil
Pavore tanguntur Dei
Nutu tenentis omnia.
14
Inde aliud occurrens malum
Multam facessebat mihi
Molestiam: ut justos frequens
Haberi iniquorum loco,
Malósque contrà, ceu bene
Vitam ordinantes comperi.
Quin vidi utrósque non sui
Referre meriti praemium,
Mecúmque mirabar nihil
Non vanitati obnoxium.
15
Quis inter haec non efferat
Hunc laude, vitae qui sciat
Florem beatae carpere,
Et mente purâ fructibus
Vesci laborum, quamdiu
Decurrat aetas, Numinis
Concessa amici munere?
16
Hìc ego tamen quid tendere
Mens posset ultrà, cùm diu
Noctúque somni nescios
Homines viderem involvier
Multo labore, exactiùs
Mecum parabam expendere.
17
Omnémque mentis impetum
In opera converti Dei,
[Page 29] Quae multa; sed nefas tamen
Hoc ingenî modulo assequi
Ut quaeque concinnet, licet
Omnia revolvens omnia
Tecum fatiges▪ non sacra
Arcana si quis altiùs
Adîsse praesumat, putet
Se quid profecisse ampliús.

CAP. IX.

1
OMnia peregi ambagibus
Ut me explicarem. Quid Dei
Si sancta continet manus
Justi tenaces, si pios,
Res & piorum. Non tamen
Hoc clariora conspici
Indicia amoris? at neque
Apparet odio quo malos
Justè execretur; cùm ferant
Successum eundem singula,
Quaecunque candens maximo
Obvolvit aether ambitu.
2
Justos, & injustos, pios,
Puros, profanos sors manet
Aequa, ut frequens, sic infrequens
Cultor sacrorum, nec bonum
Distinguit illa ab improbo,
Purámque conscientiam
Juratus, idem qui pavens
Retrusa cordis pandere.
3
Hinc caussa labis, dum nequit
Discrimen ullum cernere
Mortalium in rebus, malum
In omne praeceps gens ruit
Vesana, sensímque ingruens
Immensa vitiorum lues
[Page 30] Adhaesit altè sensibus;
Hac quisque tandem & orbitâ
In vinc'la mortis decidit.
4
Ac cui fides hac in hominum
Contagione perfrui
Placidâ quiete? aut aestimet
Quis lucis usuram? hac tamen
Cum sorte potior sit canis
Vivens leone, belluis
Sueto imperare, lumina
Si saeva jam mors clauferit.
5
Scit namque quisquis aethere
Vescitur aperto quae sibi
Calcanda restant limina,
Mortémque nulli parcere:
At mortuus nil sensibus
Valet, nec ullum percipit
Fructum laboris, obrutus
Oblivionum nubibus.
6
Sic penitus omnis concidit
Vigor animorum; non amor,
Odium nec ultrà quid potest,
Non mentis ardor; at neque
Pars restat ulla in omnibus
Sub hoc creatis aethere.
7
Quin potiùs illis, dum datur,
Utens benigniùs, dapes,
Uvaeque succum condias
Mentis quietae gaudio,
Dictantis intùs res tuas
Summo placere Numini.
8
Incede veste splendidâ,
Nec, dum licet, odorem comis
Remittat unquam spargere
Fragrantis unguenti nitor:
9
Ac vive, carae & conjugis
[Page 31] Indulge amori, volvitur
Quàm longa inanis haec tibi
Concessa vita sub polo.
Hac sorte rerum nam tibi
Utcunque trepides, haud erit
Quidquam amplius decerpere.
10
Tum quaeque, recta quae putas,
Aggredere fortiter, priùs
Quàm vana imago desidis
Cogare ad Orci regiam
Non molliendam, quam neque
Clarabit ulla consilî
Vis, aut labores impigri,
Doctrináque, & sapientiae
Torpebit omnis impetus.
11
Sed & hîc videbam crebriùs
Cursu valentes; non tamen
Palmam referre: aut praelio
Redire victorem manu
Ut quisque praestaret: ferè
Et providentes vivere
Rebus in egenis: ast opes
Homine ab inerti condier.
Quin saepè ineptis gratia
Spreto sciente arriserit.
Ut tempus, & variae vices
Sub sole versant omnia.
12
Tum turba piscium ut plagis
Capitur malignis, & parùm
Cautae volucres incidunt
In vinc'la: sic mortalium
Praevisa nulli, mors pede
Doloso in omnes irruit.
13
At inter haec tot casibus
Perplexa quantumvis, tamen
Sapientiam adverti, mihi
[Page 32] Et visa multùm excellere.
14
Exilis urbs erat, neque
Viris abundans. Principis
Cui fusa circum illudere
Latè tyranni, viribus
Confisa maximis manus.
Jámque pavor intùs (heu brevi
Tanta aggerum molimina
Sublata conatu!) omnium
Turpis animos invaserat.
15
Hic ni repertus vir foret
Praesentiore pectore
Neglectus anté: at irritos
Penitùs repressit impetus,
Patriámque virtus inclyta
Nutu in supremo liberat.
16
Hîc ego potentem extollere
Sapientiam, non viribus
Domabilem: sub paupere
Sed usque tecto ingloria
Alget, nec aurem quis parat
Vocem ad monentis tendere.
17
Aft illa leni nectare
Mentes quietas dulciùs
Instillat: aures quàm ferit
Strepitus potentium, quibus
Insana corda personant.
18
Sapientiae non bellica
Quis arma conferat sacrae
Inefficacia: at malo
Qui mersus errore, heu bona
Quàm facilè perdit plurima!

CAP. X.

1
UT doctus unguentum artifex
Odore saturo condiat:
[Page 33] Si quae ex levi fortè agmine
Strepitante circum adhaeserit,
Vitámque linguat: protinus
Putrescit intùs, & gravi
Foetore totum disperit.
Vis tanta morbi; sic honor
Quicunque, virtus & sacra
Elanguet animis, paullulùm
Insaniae ut subrepserit.
2
Mens dextra sanis pectore:
At laeva stultum deficit
3
Frustrà ordientem plurima,
Prodat ut inanem insaniam.
4
Te si qua tentet avidior
Rerum cupido, nè tamen
Nè tuta deseras, quibus
Assuetus antè, ac sanior
Compesce tumidos spiritus,
Ut gravia declines mala.
5
Tum quis potentem sub polo
Non cuncta credat, ut cadunt,
Opes, honores, spargere;
6
Dum cernis insanum altiùs
Caput efferentem, inglorium
Sedere fortem pectore?
7
Quàm saepe vidi, qui priùs
Viles ministri, mox equis
Tolli superbos, maxima
Turba in clientum; Principes
Et sorte versà, lumine
Humi rejecto incedere!
8
At fallitur quisquis malae
Confidit arti, Si scrobem
Fodit dolosam, corruet
Huc primus. Ilsum & diruet
Qui septa vicini, latens
[Page 34] Coluber ruinis impetet.
9
Omnia peric'lis obsita,
Omnia labore: transferat
Quicunque moles, pondere
Lapidum fatigatur, suo
Quisque & peric'lo robora
Instat bipenni findere.
10
At hic retuso si paret
Secare ferro, nec aciem
Utramque terget, quámlibet
Ingeminet ictum, & arduus
Operi ingemiscat; vix tamen
Proficiet, ars sed porriget
In rebus anxiis opem,
Quíque sapiet praesentior
Damna reparabit quaelibet.
11
Neglecta si non torpeat
Vis ingenî: at nil ceteris
Arcana doctus murmura
Praestat, tacentem perfidus
Si dente serpens strinxerit.
12
Verba sapientum profluunt
Mellita ab ore: at futilis
Garritus insanum arguit,
13
Stultè ordientem, ut exitu
Inaniore desinat.
14
Neque minùs ille quidlibet
Sermone frustrà plurimo
Aggreditur. At fas nemini
Praenôsse ventura, nec habet
Mortalis haec unde hauriat.
15
Labore pariter irrito
Insanus idem, cùm modum
Servare vitae nesciat,
Noctes diésque inaestuat.
16
Heu! misera regna, queis puer
[Page 35] Dat jura, summi & Principes
Manè epula tractant, ac jocis
Ignava condunt tempora.
17
Sed terra floret, dum praeest
Quem laus parentum exuscitat
Praeclara: non sub hoc caput
Gulae minister exerat:
At pura virtus, & cibum
Vires foventem sumere.
18
Quàm firma contignatio
Assurgat aedium, manus
Si possidentis torpeant,
Sensim labascit, & imbribus
Hiscit inimicis undique.
19
Dum quisque praefert gaudiis
Immergier mero, & jocis
Addictus, & pecuniae
Humana parent omnia.
20
At inter haec nè Principem,
Rerum & potentes carpere,
Vel mente tacitâ, dum tuo
Lates cubili, absque arbitro
Praesume: nè praetervolans
Avis imprecantem deferat,
Et prodat incautum, tuum
Quam nesciebas in caput
Volucre pennâ elabier.

CAP. XI.

1
INsiste nil minùs bono
Largus in egenos, alveo
Panémque qui praeterfluit
Committe, longa quem tibi
Demum reportabit dies
Non absque largo foenore.
2
Effunde abundè quod tua
[Page 36] Offert facultas, & manus
Pateat adhuc, ac praeripe
Occasiones, dum licet,
Bene faciendi: Nam mala
Non cuncta nôsti, quae pede
Properante terras permeant.
3
Suspice patentis aetheris
Facies benigna, ut nubibus
Distenta, largis imbribus
Operum labores recreet
Sinu refuso. Tum plagam
Quicunque ad Austri decidat
Notíve truncus, non potis
Prolapsus ultrà assurgere.
4
At omnia incusat, manus
Cui lenta torpet: non seret
Ut haeret anxius, notans
Ventos, & imbrium timens
Semper fragores, nec metet.
5
Non ipse nôsti spiritus
Unde animet ossa, maximo
Formata mirac'lo fovet
Quae foeta matrix: sic Deus
Non cetera capis quae facit,
Non mista magno ut corpori
Mens alma verset omnia.
6
Te sole primo, te juvet
Vergente in umbras, semina
Mandare sulcis, nescium
Utrùm hoc, an hoc generosius
Surget in aristas, an pares
Utrumque messes proferet.
7
Lux dulcis, ac jubare aureo
Nil gratius solis, oculos
Quod recreat, vitam & facit
8
Suavem, dies si plurimos
[Page 37] Quis cernat: ille ast ut memor
Componet adversis bona
Ut quaeque perpessus: nihil
Non judicabit maximâ
Inanitate involvier.

CAP. XII.

1
VItae sed indulge, decor
Dum floret, aetate integrâ,
Laetúsque properantem bonis
Satia juventam, cor tibi
Utcunque dictat, nec oculis
Quae grata subtrahe: at memor
Haec inter esto judicis
Ut ante sistendus Dei
Clarum tribunal, singula
Qui pendet aequo examine.
2
Bilémque remove pectore,
Neque cruciare singulis
Nimiùm immorando: labitur
Inanis aetas, ut prior
Vix nota puero: sic sequens
Utcunque matura effluet.
3
Primis ab annis sed Dei
Imbibe timorem, qui manu
Te finxit artifice, priùs
Quàm te senectus improba
Deprendat, atque ad omnia
Quae grata quondam nausees.
4
Sol antequam tibi aureus
Caliget, atque argentea
Luna, vigilésque siderum
Globi nitorem subtrahant,
Et nigra nubes imbribus
Densata, surgat undique
Convexa supera offundere.
5
Quàm membra, queis compaginis
Stat cura totius, gravi
Tremore sensim elangueant,
Custode deserta ut domus
Dilabitur: tum crurium
Viror remittat: ac neque
Sufficiat ultra dentium
Vix numerus haerens, tundere
Ingesta; cara & lumina
Jam sentias tenebrescere.
6
Tum labra claudendo sonus
Frustratur effoetum, molâ
Versante nequicquam: obstupet,
Simul avis arboris comam
Dimovit errans: fit modos
Hebes ad omnes, quámlibet
Placentis olim carminis.
7
Casúmque ab alto, nec minùs
Depressa formidat, viâ
Non tutus ullâ: tum coma
Florere, fit caro & sibi
Ignava pondus; & vigor
Ille omnis expleri inscius,
Tandem fatiscit. Nam domum
Jam migrat aeternam, & frequens
Hunc turba circum munera
Properat suprema solvere.
8
Sed antè disce Numinis
Reverentiám, quàm diffluat
Liquor medullae argenteus,
Ac vita cordis capsulâ
Erumpat aureâ, antequam
Et testa rumpatur supra
Fontem esfluentem dum suos
Revolvitur in orbes rota,
Haud apta rursus tendier
[Page 39] Puteo liquorem ut hauriat.
9
Tum pulvis in terram redit
Primam parentem; spiritus
Afflatus à Deo, suam
Revolvitur ad originem.
10
Inania hìc, inania
Iterabat ille regius
Antistes omnia, ac nihil
Consistere usquam, ceteris
11
Hoc doctior mortalibus
Quòd vana sciret omnia.
Hinc ille veri insistere
Populos docebat tramite
Ab ore pendentes sacro,
Reclusa rerum, dum priùs
Peracta secum, examine
Promit profundo plurima.
12
Sic singulis expendere
Quae sensa mentibus forent
Perstabat, hinc ut posteris
Quae veriora ex ordine,
Stylo & decente traderet.
13
Sermo sapientum spicula
Infigit altè mentibus,
Atque resides exuscitat.
Summúsque consiliis viros
Praefecit Arbiter, quibus
Dedit ora junctim solvere,
Legés (que) sanctas condere,
Quae, clavus ut adamantinus
Defixus alto vertici,
Perstent inevitabiles.
14
Hinc tu nec ultra inquirere
Praesume, fili, cùm modus
Haud ullus unquam maximo
Librorum acervo, nec lucri
[Page 40] Aliud reportes, quàm frequens
Ut cura sensus torqueat.
15
At vita jam mortalium
Quo volvat omnis cardine,
Cui quisque perstet muneri,
Audita dudum. Maximum
Venerare Numen, & pius
16
Capesse jussa: Nam nihil
Latêre quem pote arbiter,
Expendet aequo examine
Nefanda, fandáque omnia.
FINIS.

Paraphrasis haec Ecclesiastis Salomonis, carmine Iambico expressa per Vi­vianum, utiliter imprimi, & publicari potest.

EPITHALAMIA SACRA, S …

EPITHALAMIA SACRA, SEU CANTICUM SOLOMONIS metrica Metaphrasi donatum.

Accedunt EPICRAMMATA SACRA, Seu Carmina in Anniversariis Ecclesiae Festis composita Per J. D. Cantabrigiensem.

CANTABRIGIAE: Ex Officina Joannis Field, celeberrimae Academiae Typographi. Anno Dom. 1662.

HONORATISSIMO AC NOBILISSIMO DOMINO, ANTONIO, Comiti Cantii, Domino Hastings, Weisford, & Do­mino Grey de Ruthin.
Honoratissime Comes, Charis­sime Domine, flos surgentis, & reflorescentis Nobilitatis,

CRedo ego non defuturos, qui di­cant, me hâc Dedicatione meo ipsius potiùs quàm tuo honori velificatum, qui tenui adeò & levidensi Opusculo tam illustre nomen prae­fixerim. Et verum sanè dicant, modò & id [Page] unà fateantur, me hoc etiam praetereà, im­praecipuè & inprimis spectâsse, ut publicum aliquod extaret intimi mei erga te amoris summaeque observantiae pignus ac monumen­tum. Pertinacem tuam in studiis diligenti­am, progressum in literis & disciplinis libe­ralibus non vulgarem, insignem morum sua­vitatem & candorem, prudentiam supra an­nos, & (quod plus est) pietatem eximiam, assi­duitatem in cultu divino, publicís (que) Ecclesis precibus in sacello singularē, quâ potissimùm aliis exemplo praeis, & veluti gemma in ho [...] (ut ita dicam) annulo Collegii nostri caete­ris omnibus praeluces atque praefulges: hae [...] & hujusmodi loquantur alii; ego non sic lae­dam frontis tuae teneritudinem, nec pudor [...] & modestiae tuae has machinas admovebo eóque minùs, nè fortè, si meritissimas tua laudes depraedicare velim, videar & mih [...] etiam nonnihil tribuere, qui tam egregiae spe [...] & indolis & nobilitatis surculum fidei & culturae meae commissum habeam & commen­datum. Tantum est, Nobilissime Domine [...] Sacra haec Poematia, Epithalamia scilicet quae transtuli, & Epigrammata quae compo­sui, [Page] utraque sanè jam olim juvenis, tibi uti (que) praetextato Juveni, principi juventutis Aca­demicae consecrare, tuóque Honoratissimo no­mini inscribere volui; ut, si genium habet hic liber, longùm victurus, (quod auguror certè & spero) apud posteros etiam index & testis sit, quàm arctè & religiosè fuerit

Honori tuo omni amoris & obsequii nexu mancipatus, Jacobus Duport.

I EPITHALAMIA SACRA, Sive Canticum SOLOMONIS metricâ Metaphrasi donatum.

CAP. I.

Vers.
HAec ea sunt toto celeberrima Cantica libro,
Mysticus ambigui vel Solomonis Hymen.
Oscula mî jungat, plenóque infigat ab ore,
Namque tuus vino praestat amoenus amor.
Quàm tibi suavis odor, spirans myrothecia tota!
Unguenta ut redolent, dulcis amice, tua!
Tale tuum nomen, qualis de pyxide fusi
Spargitur unguenti suaveolentis odor.
Ergò puellarum tu lux, tu sola voluptas,
Virgineíque amor es, deliciaeque chori.
Attrahe me, gressu te non dubitante sequemur,
Parentes ductu, nec mora, quaeque tuo:
In thalamos Rex ipse suos me duxit amanter;
Nostra salus tecum, gaudia nostra manent:
Plusquam vina tuos meminisse juvabit amores:
Haeret in amplexu sancta caterva tuo.
Nigra quidem, fateor, sum, eadem tamen ipsa decora,
O germana cohors, quam fovet alma Salem.
Is color in facie, qualis tentoria tingit
Cedraea, ambustas sole Arabúmve domos:
[Page 2] Is decor in vultu, quali Solomonis in aula
Fulgere cortinae, pictáque vela solent.
6
Nigra mihi cutis est, oculos avertite vestros,
Me solare suo torruit igne jubar.
Hei mihi, quòd fratium sensi fera corda meorum,
Qui vineta mihi nempe colenda dabant;
Cùm tamen ipsa meas vidi sterilescere vites,
Squaluit & dominâ vinea cassa suâ.
7
Dic age, chare, precor (miseresce rogantis amicae)
Dic ubi, chare, tuum pascis, amice, gregem:
Dic mihi, qua medios soles, qua fallis in umbra,
Nè ferar in comites devia fortè tuos.
8
Si nescis, formosa, gregum vestigia serves,
Et secus attegias coge, puella, pecus.
9
Te Pharaonis equis similem, mea Vita, putavi:
10
Gemmis formosae sunt tibi, Nympha, genae.
De niveo pendent lasciva monilia collo,
Inque sinus gaudent labier usque tuos.
11
Aurea mox pulchras cinget tibi simbria vestes,
Argenteis bullis fiet & illa gravis.
12
Dum Rex discubuit, misit mea nardus odores.
13
Fasciculus myrrhae naribus ille meis.
Ergò etiam nostris placidè requiescet in ulnis,
Non intermisso ritè sopore fruens.
14
Cyprius Engediana inter vineta racemus
Qualis odoratu, sic mihi Charus olet.
15
En quàm formosa es, mea candida, quám (que) decora
Quámque columbinis dulcè nites oculis!
16
Tu quoque formosus, mi candide, túque decorus;
Qui netiam vernat noster, amice, torus.
17
Cedrina tigna domûs nostrae, & laquearia tecti
Abiete de secta sunt nitidaeque trabes.

CAP II,

1
IPse sum campi rosa, liliúmque
2
Vallis; En! inter reliquas sorores,
Lilium spinas velut inter atras,
Chara refulges.
3
Arbores inter velut alta malus,
Sic meus charus micat inter omnes
Filios; ejus placida sub umbra
Tuta resedi.
4
Illius fructus mihi dulcis; Ille
Duxit ad festum me, & amoena vini;
Méque vexillo intereà pudici
Texit Amoris.
5
Fulciar malis, recreer lagenis:
Languidum multo mihi cor amore.
6
Laeva subsidit capiti meo, com­plexáque dextra est.
7
Oro vos, Nymphae, soboles Sionis,
Capreas & per, per & hinnulos, nè
Corculum somno priùs excitetis,
Quàm lubet ipsi.
8
Vox mei chari, super (ecce!) montes
Et super colles saliente gressu
Advolat charus mihi per salebras,
Et juga summa.
9
Capreaeque instar celer hinnulíque;
Ecce pòst murum latet ille nostrum,
Pérquè cancellos micat, è fenestra
Prospicit alté.
10
Tum meus charus mihi, Surge, dixit,
Et veni, dilecta, columba, pulchra,
Solvitur brumae rigor, & nivalis
Transiit imber.
12
Jam vigent flores, aviúmque cantus;
En adest tempus minuritionis,
Turturis vox & resonat per oras
Undíque nostras.
13
Ficus en-grossos parit, alma vitis
Dulce quid praegnans olet: ergò surge,
Et veni, dilecta, columba, pulchra,
Quid, mea, differs?
14
Quae sub occultis habitas columba
Rupium clivis, faciem tuámque
Rimer, & vocem capiam; haec süavis,
Illa decora.
15
Parvulas illas, teneris nocivas
Vitibus (vites onerantur uvis)
Parvulas illas mihi, noxiásque
Prendite vulpes.
16
En meus charu meus est, & ipsa
Sum mei (sic nempe reciprocamur
Mutuo nodo) meus est, & inter
Lilia pascit.
17
Dum dies atras fuget ortus umbras,
Chare mi, cura re deas: sed instar
Hinnuli sis, aut capreae, Betherae in
Montibus altis.

CAP. III.

1
PErnox in viduo dum jacui toro,
Quaesivi, heu, animae dimidium meae;
Quaesivi misera, at nullibi repperi.
2
Surgam nunc, & amasium
Quaeram sollicitè, compita circuens,
Et totâ plateas urbe perambulans;
Nusquam non petii, nullibi repperi.
3
Casu me vigilum vaga
[Page 5] Deprendêre cohors, quos avidè rogo,
Vidisséntne meum forsan amasium.
4
Nec longè vigiles praeterii priùs
Quàm charum reperi meum.
Tunc illum arripui, amplexa tenaciter,
Amplexúque avido fortiter occupans,
Perduxi patrios protinus ad lares,
Et matris thalamum meae.
5
At vos, ô Solymae dulcia pignora,
Adjuro capreas per, per & hinnulos,
Invito requiem nè placidam meo
Abrumpatis amasio.
6
Quaenam haec fumiferae consimilis trabi
Deserto egrediens, turáque olentia
Et myrrhae lacrymas spirat, & omnia
Mercatoris aromata?
7
En lectum egregium, qui Solomonis est
Illum nobilium turba satellitum,
Ter viceni homines undique muniunt
De magnatibus Israel:
8
Omnes armigeri, viribus inclyti,
Succincti gladio quisque super femur,
Nocturnus dominum nè moveat timor.
9
Currum magnificum sibi
Confecit Solomon de Libani cedris:
10
Argento è nitido fulcra micantia,
Auro de rutilo magnificum solum,
Tectum purpureum fuit:
Partem Rex mediam stravit amoribus,
Vobis, ô Solymae dulcia pignora;
11
Quin prodite nurus ergò Sioniae,
Et spect ate avidae, simul
Regem ipsum Solomona, & diademate
Quali ornárit eum chara parens die
Sacro, quo sua sponsalia filius
Laeto corde peregerat.

CAP. IV.

1
PUlchra es, deliciae meae, puella,
Pulchra es; turgiduli velut columbae
Comarum è medio nitent ocelli:
Capilli tibi sunt velut capellae
Jugo de Gileadis emicantes.
2
At dentes ovium gregi tenello
Tonsarum modò, consimillimi stant,
Quae lotae bene rivulos relinquunt:
Quarum quaeque suos parit gemellos,
Nec curam domini fefellit ulla.
3
Instar coccinei labella fili
Perbellè rubeo nitent colore;
Sermones adeò tui venusti.
Granati quasi fragmen ecce mali
Splendent tempora pulchra per capillos.
4
Stat cervix similis Davidis arci,
Unde ancilia mille, mille peltae
Appendent, clypei virûm potentúm.
5
Nccnon & geminae tibi papillae
Assurgunt capreae velut gemellae
Pascentes super arva liliorum.
6
Donec lux oriens fugârit umbras,
Montem suaveolentem adibo myrrhae,
Collem suaveolentem adibo thuris.
7
Pulchra es, deliciae meae, puella,
Tota es candida, tota labis expers.
8
Veni de Libano, puella, mecum,
Mecum de Libano veni, puella,
Celsis despice de jugis Amani,
Et de verticibus Seniris alti,
Hermonísque sacri jugis amoenis,
Fulvorúmque cubilibus leonum,
Pardorum quoque montibus ferorum.
9
Inflammâsti animam mihi misello,
[Page 7] O germana, eadémque chara conjux,
Cor in pectore saucium dedisti
Uno (proh dolor!) è tuis ocellis,
Uno, candida, torquium tuorum,
Pendentûm niveo, puella, collo.
10
Quàm pulcher tuus est amor (meum cor)
Quàm vino potiórque gratiórque,
O dilecta soror, pudica conjux!
Unguentorum & odor bonus tuorum
O quàm vincit aromata universa!
11
Merum mel liquidum, favúmque mellis
Distillant tua, corculum, labella.
Mel cum lacte tuae subesse linguae
Videntur, neque vestium tuarum
Odores Libano minùs süaves.
12
Vallatus mea nympha sicut hortus,
Tanquam fonticulus vel obseratus,
Interclusáve rivulis scatebra.
13
Sunt pomaria fructibus referta,
Plantae & frugiferae tuis in hortis,
Malorúmque propago Punicorum,
Pomorum paradisus, atque frugum,
Et cypri redolentis atque nardi.
14
Cum nardo crocus, atque cinnamomum
Crescit, cum calamo, omnibúsque plantis
Thuris, myrrhae, aloes, aromatúmque.
15
Fons hortensis ibi perennè manans,
Ibi & flumen aquae scaturientis,
Rivi & de Libano fluentis undae.
16
Surgas, ô Borea, & serenus adsis,
Assurgas, Note, mollitérque spires,
Et te flante meus virescat hortus:
Aspires, ut aromatum meorum
Vestro munere messis ampla fiat.
Dilectus veniat suos in hortos,
Et fructus comedat suos süaves.

CAP. V.

1
IPse meos tandem veni opportunus in hortos,
O sponsáque & soror mea:
Stillantem lacrymas myrrham legi (ecce) meorum
Cum messe grata aromatum.
Vina bibi cum lacte, favum cum melle comedi,
Quàm dapsilè gulam fovens.
Eia agite, ô socii, comitésque, bibatis, amici,
Imò bibatis strenué.
2
Dormio; sed vigilat mihi cor: Quae verberat aures,
Amasii vox est mei.
Qui stat prae foribus pulsans, clamánsque, Reclude,
Reclude jam fores mihi.
O soror, ô dilecta veni; quid pulchra moraris?
Quid usquè differs, candida?
Repletur mihi rore caput, noctísque vapore
Guttísque cincinni madent.
3
Quî liceat positas iterum mihi sumere vestes?
Foedare vel lotos pedes?
4
Et tum fortè mei manus insinuàrat amici
Intra foramen ostii.
Incaluêre mihi subito mox viscera motu,
Amasii vidi ut manum.
5
Tunc & surrexi properè, miserata rogantem,
Illi ut recluderem fores.
Dúmque seram tetigi, super ipsa manubria myrrhâ
Manare coeperunt statim
Rorantes digiti, stacten & suaveolentem
Stillare liquidam manus.
6
Illius ad vocem (clam se subduxerat ille)
Mihi labârunt spiritus.
Quaesitus multùm, nusquam tamen ille repertus,
Vocem vocatus nec dedit.
7
Interea vigiles, urbis qui compita lustrant,
Me deprehenderunt vagam.
[Page 9] Tunc etiam plagas, & saevis vulnera dextris
Mihi dedêrunt barbarè,
Nil moti formâ, nec adhuc juvenilibus annis.
Custósque moenium cohors
8
Me denudârunt peplo. Vos, alma propago,
Oro, Sionis filiae,
Dicatis nostro, siquà videatis, amico,
Amore me languescere
9
An tuus ergò procos excellit amasius omnes,
O Virginum pulcherrima?
Estne tuus charus charo praestantior omni,
Quòd acriter nos sic mones?
10
Candidus, & rubidus meus est dilectus, amicae,
Et primipilus millium.
11
Huic caput obryzo simile est, densíque capilli,
Cirríque, ceu corvus, nigri.
12
Sunt oculi, quales, en, cernimus este columbis
Puros aquarum ad rivulos:
Pulchelli, nitidi, loti quasi lacte fuissent,
Ità albicant bellè siti.
13
Tum genae odoriferi similes sunt floribus horti,
Vel areis aromatum.
Pulchra labella velut florentia lilia, myrrham
Süavè distillantia.
14
Súntque manus, veluti Berylli umbone corusco
Aurei nitentes annuli.
Venter ebur candens sapphiris undique cinctum
Et obsitum splendentibus.
15
Marmoreas referunt, en, crura erecta columnas,
Quibus bases sunt aureae.
Vultus ei ut Libanus, cedro praestantior omni,
Quaecunque & illic nascitur.
16
Os purus putus dulcor; dulcissimus ipse,
Et totus est amabilis.
Mellilus hic meus est, hic cor, hic sola voluptas:
Hunc quaero, filiae Salem.

CAP. VI.

1
QUò loci charus tuus hinc abivit?
Aut ubi liquit tua te voluptas?
Pulchra, dic nobis, ut eum queamus
Visere tecum.
2
In suum descendit amicus hortum,
Quâ vigent fructus, ubi aromatúmque
Areae; ut laetos epulans per hortos
Lilia carpat.
3
Ipsa sum chari, paritérque charus
Est meus; (sic nempe reciprocamur
Mutuo nodo) meus est, & inter
Lilia pascit.
4
Ecce formosa es, mea Nympha, Tirzae
Instar, ac instar Solymae decora,
Fronte terrorem geris, ut phalanges
Signa ferentes.
5
Splendidos à me retrahas ocellos,
Nam meum pectus malè fascinârunt.
Sunt tui crines quafi grex caprarum
De Gileade.
6
Albicant dentes, ut oves lavacro
Nuper egressae, gravidae gemellis
Singulae, nec dum sterilescit ulla
De grege toto.
7
Punici fragmen velut ecce mali,
Sic odoratos tua per capillos
Pérque cincinnos bene tortuosos
Tempora fulgent.
8
Súntque Reginae comites amicae
Sexies denae tibi, pulchra virgo,
Octies denae quoque concubinae, &
Mille puellae.
9
Una dilecta est mea, suaviúmque,
Matris una, ac unica, sola cura,
Et salus, & deliciae, & voluptas
Illa parentis.
Quam simul castae aspicerent puellae,
Praedicârunt unanimes beatam,
Immò Reginae quoque pallacaeque
Concelebrârunt.
10
Quaenam ut Aurora haec oriens refulget,
Pulchrior Lunâ, superánsque Solem
Gloriâ, haec tam terrifica ut tremendis
Agmina signis?
11
Hort ulum intravi nucibus refertum,
Vallium fruges cupiens videre, an
Floreat vitis mea, germinétve
Punica [...]malus.
12
Mox repentino cor amoris oestro
Percitum; & raptam me inopina sensi,
Fervidis ac si veherer quadrigis
Amminadabi.
13
Quin redi, formosa, redi, puella,
Quin redi mox, O Sulamitis alma;
Ut tuo aspectu propiùs fruamur.
Quid Sulamitis,
En, habet spéve hâc, oculísve dignum,
Quòd flagratis sic studio videndi?
Praelio binas acies paratas
Ordine pulchro.

CAP. VII.

1
O Clara Regis progenies, tui
Quàm sunt decori calceolis pedes!
Gemmae ut nitentes arte sculptae
Articuli femorum tuorum.
2
Crateris instar sanguine succidae
Uvae repleti, & purpureo mero,
Pulchri, globosi, ventre turget
E medio tuus umbilicus.
Ventérque farris congeriem refert
Obsessam amoenis undique liliis.
3
Nec non tuae binae papillae,
Consimiles capreis gemellis.
4
Cervix adinstar turris eburneae;
Hesbonis ut piscinae oculi tui,
Bathrabbicam ad portam fluentes.
Stat Libani velut alta turris
Nasus, Damasco quae supereminet.
5
Carmelus ut mons, aut quasi coccinum,
Caput decorum, tum capilli
Purpureo rutilant nitore.
In ambulacris formae inhians tuae
Rex, ceu ligatus compede permanet.
6
Quàm pulchra, quàm [...]ucunda, bella,
Aptáque deliciis, amica, es!
7
Quali staturâ palma viget, viges;
Mammae racemis sunt similes tuae.
8
Ascendere in palmam volebam,
Prendere frugiferósque ramos.
Erunt racemis & similes tuae
Binae papillae, (ut ritè sororiant!)
Spirabit & nasus süa ves,
Mala quibus redolent, odores.
9
Tuum palatum ut vinum erit optimum
Charo meo aptum, quod placidè fluens
Permulcet os, & dormientûm
Prolicit è labíis loquelam.
10
En ipsa Chari delicium mei,
Una omnium illi & meta cupidinum.
11
Petamus agros, ínque villis
Noctem, age, Lux mea, transigamus.
12
Et vineas mox manè videbimus,
An fortè grato palmite floreat
Foecunda vitis, pampinúsve
Parturiat teneros recemos;
Malúsve tandem Punica germinet.
Illic amoris delicias mei
Tibi profundam, gratiásque.
13
Mandragorae placidos odores
Halant; abundè & pro foribus meis
Sunt poma, fructúsque; omne genus mihi,
Sunt & novi, sunt & vetusti,
Quos pariter tibi, Chare, servo.

CAP. VIII.

1
O Si frater utì meus fuisses,
Meae qui ubera lactuit parentis!
Tum te, mellile mi, deoscularer
Extra repperiens, vel absque probro,
Ut nequis malus invidere possit
Jucundas mihi basiationes.
2
Tibi me comitem darem, meaeque
In conclavia ducerem parentis,
Quae me consiliis suis juvaret;
Fragrantem tibi murrhinam propinans.
Miscerem in pateris aromatiten,
Malorum latices Apyrinorum:
3
Laeva ejus capiti meo subesset,
Me circundaret illiúsque dextra.
4
Oro vos ego, feminae Sionis,
Ut nè, delicias meas, amicum
Excusso malè palpebris sopore
Priùs quàm velit ipse suscitetis.
5
Quaenam haec egregiae puella formae,
Eremo egrediens, amasiíque
Innitens gremio [...] sui? sub umbra
Mali te arboris ipse suscitavi:
[Page 14] Enixa est ibi te parens; ibíque
Est experta puerperî dolores.
6
Cordi me adde tuo, velut sigillum,
Ut signacula brachio tuóque.
Fortis nempe amor est, potens cupido,
Nec mors fortior est, potentiórve;
Nec vis est minor aemulationis,
Ipsum quâ ne (que) durius sepulcrum: [...]
Candentes alit igneás (que) prunas,
Suo pectore suggerente flammas.
7
Nullo diluvio potest aquarum,
Nullis viribus ingruentis undae
Restingui vehemens amoris ardor.
Venalem cave ne putes amorem;
Si cunctas dederis opes, ut illum
Lucrari poteris, nihil valebis,
Cónscisces tibi probra, non amorem.
8
Habemus quoque parvulam sororem;
Est germana, sed (ô pudor!) vel illa
Quavis pejor Amazone, absque mammis;
Est nobis tamen: & quid huic sorori,
Ejus quando aderit dies, agemus?
9
Murus si fuerit, palatium illi
Argento è nitido superstruemus;
Quòd si janua, muniemus illam
Ornantes tabulis, cedróque pulchrâ.
10
Murus certè ego sum, meaeque mammae
Ceu turres: favor hinc, amórque nobis;
Coepi & charior esse, gratiórque.
11
Inter pinguia Balamonis arva
Vineam Solomon habebat olim;
Et custodibus elocabat illam,
Paciscens pretium annuos ob usus,
Mille ut penderet ergò quisque nummos.
12
Coram me mea vinea; indè mille
Debentur, Solomon, tibi quotannis,
[Page 15] Et custodibus illius ducenti.
13
At ô quae incolis hortulos amoenos,
Attendant tibi cùm tuae sodales,
Mellitàmque tuam hauriant loqelam,
Vocem audire tuam & mihi licebit?
14
Festines precor, advoles, amice,
Velox ut caprea, hinnulúsve, odora
Transcurrens juga, aromatúmque montes.
FINIS.
EPIGRAMMATA SACRA. S …

EPIGRAMMATA SACRA. Seu, Carmina in Anniversariis ECCLESIAE FESTIS composita, Per J. D. Cantabrigiensem.

CANTABRIGIAE: Ex Officina Joannis Field, celeberrimae Academiae Typographi. Anno Dom. 1662.

Epigrammata Sacra, Seu, Carmina in Anniversariis Ecclesiae Festis composita.

In Festo Circumcisionis Christi, Calend. Jan.

CUr haec, Jane, tuis celebrantur festa calendis?
Cum circumciso quid tibi, Jane bifrons?
Jani instar Christus retrò spectavit, & anté:
Hinc circumcisus, tinctus & indè fuit.
Aliud.
VErtitur en Jani cardo, caudámque remordet
Symbolicus serpens, & novus annus init;
Cùm Deus assumptae carnis praeputia ponit;
Antiquus serpens scilicet ista videt,
Et fremit, & Christo pro nobis talia passo
Ringitur, & sese macerat invidiâ.

In Festo Epiphaniae.

MYrrham Homini, pia tura Deo, Regi insuper aurū
Persae, (Arabésne?) Magi tres tria dona ferunt.
Ex Oriente adsunt, Orientis numen adorant:
Omne bonum nobis ex Oriente venit.
[Page 2] Parebit sapiens, & non dominabitur astris,
Ad Christum ducit si nova stella Magos.
Aliud.
TRes Reges vulgò & Sapientes Stella vocatos
Perduxit trinos ex Oriente Magos,
Infantem ut colerent. Christo quàm haec omnia qua­drant!
Quàm propè qui colitur, quíque colit similes!
Christus nempe Oriens, Stella, & Sapientia Patris,
Denique Rex regum,, & de Tribus unus erut.

In Festo Hypapantes, sive Purificationis B. V. Mariae.

LEx illibatum Mosaica postulat agnum,
Femina cùm à partu purificanda venit:
Christipera his Virgo parcebat sumptibus: Infans
Scilicet, in templum quem tulit, agnus erat.
Obtulit at geminas patrio de more columbas,
(Lex etenim hoc donum pauperis esse jubet)
(que) suúm (que) dedit puerum; nam mater, & infans,
Ambo columbinâ simplicitate pares.
Aliud.
OBvia fit Domino, Templo dum sistitur infans,
Anna annosa simul cum Simeone sene.
Ita sonant Hebr. Anna & Simeon.
Gratia & Obsequium pariter sibi facta Deóque
Obvia; quám felix haec Hypapanta fuit!

In Festo S. Matthiae Apostoli.

IMplet Apostolicam sors quali heröe catervam!
Nec mirum, hanc urnam cùm movet ipse Deus.
[Page 3] Fortuna amissos reparâsse videtur ocellos,
Matthiâ Clerum suscipiente suum.
Clerus sorte datus divina hinc jure vocetur,
Cujus Matthias prodromus, Ordo sacer.

In Festo Annuntiationis B. V. Mariae.

EVa parens lamia (heu!) malo fiebat edendo,
Edendóque bono Diva Maria fuit.
Angelus hoc Mariae praedixit: scilicet Eva,
Si transponatur littera, fiet Ave.
Littera transposita est, occidens Littera Legis,
Inque Evangelium Lex abit, Eva in Ave.
Aliud.
FLoris ab olfactu praegnans Saturnia fertur
Sic Martem peperisse suum, Jovis aemula, nullo
Conjugis auxilio, nec opem dignata virilem.
Sic Maria Angelico postquam sermone refecta est,
Hauserat & suaves verbi coelestis odores,
(Spiritus ut fuerit promissi seminis author,
Hinc fore perpetuâ florem de stirpe Davidis,
Sharonísque rosam, quam spinae aliquando coronent,
Albentem vitâque rosam, lethóque rubentem:)
Facta fuit mater, teneróque in flore juventae
Nullos passa toros, & virginitatis in ipso
Flore, suum peperit miranda puerpera Jesum.
Quem, quia tot celebres egit super hoste triumphos,
Nec pacem in terras, gladium sed mittere venit,
Vel meritò nostrum poterit quis dicere Martem.

In Festo Resurrectionis Christi.

EUrydice conjux Orphei (sic fabula narrat)
Lethiferum diro vulnus ab angue tulit.
Orpheus ut sponsam eriperet de faucibus Orci,
Fertur ad infernas protinus îsse domos.
Mortifero pariter conjux Ecclesia Christi
Serpentis morsu saucia facta fuit.
Christus ad inferni descendit limina regni,
Liberet ut sponsam scilicet indè suam.
Daemone jam victo, victâ Styge, morte subactâ,
Post triduum reducem séque suámque dedit.
Aliud.
CUrtius insiluit foveam, pestémque furentem
Sedavit, nequiit sed Curtius indè reverti.
Túque etiam Veneris multùm dilecta propago,
Aenea, poteras mediis elapsus Achivis
Tartareos penetrare sinus, atque intima tutus
Regna Infernorum, Stygisque palatia Ditis.
Nec tamen Anchisésve pater, conjúxve Creüsa
Vindice te demum superas evasit ad auras.
Scire erat in votis, quid ferret serior aetas,
Atque futurarum casus cognoscere rerum,
Venturas hominum sortes, arcanáque fata
Ipse evasisti, nil movit cura tuorum,
Nec si movisset, poteras educere tecum.
Quid memorem plures? petiit quo (que) Tartara Theseus,
Necnon Threïcius vates, Rhodopéius Orpheus.
At neque Pirithoo dirupit vincula Theseus,
Nec miser eripuit sese pallentibus umbris,
Quin Diti captivus erat, dum vindice dextrâ
Suppetias illi tulerit Tirynthius Heros.
Nêve suam Eurydicen reparavit Thracius Orpheus,
Carmine flexanimo quamvìs à Dite redemptam;
[Page 5] Namque avido amplexu, nim ióque ardore videndi
Vestibulum ante ipsum, primísque in faucibus Orci
Perdidit infelix nuper quam repperit umbram.
At noster solus Stygios impunè recessus
Contigit Alcides, solus compage solutâ
Strenuus insolitos egit de morte triumphos,
Inflixit Diti plagas, & terruit umbras,
Pallentes queis tunc pallor novus obtigit, umbras:
Terruit ille umbras, fundamináque ima Barathri
Rupit, & umbrosum nutu tremefecit Avernum.
Cerberon indè novis attritum colla catenis,
Aeratásque Erebi portas compescuit atri:
Compede tum tandem diruptâ, sé (que) suúmque
Thesea restituit terris Deus Hercule major,
Theseus at Christo fuerit quicunque fidelis.
Aliud.
TRina tropaea dabant Christo Mors, Tartara, Dae­mon
(Tertius invidiam néve triumphus habet.)
Non illum rigidis tumuli sub carcere vinc'lis
Captivum tenuit Mors, quia Vita fuit.
Non illi tenebrarum error, Stygiaeque paludis
Coecum iter obstabat, quòd fuit ipse Via.
Non illi Satanas, author falsîque dolíque,
Offecit, Verum quippe quòd ipse fuit.
Aliud.
PAlma fuit Christus, quò plùs depressus in urnam,
Tantò plùs rutilans extulit ille caput.
Palma triumphantes designat: nempe resurgens
Exitium super, & Tartara victor ovat.
Hinc etiam sacros sequitur pax alma triumphos,
Nobilis & Palmae mitis Oliva comes.
Morte redux victâ, Pax vobis, dixit Iësus,
Pacis erat, nactus tanta tropaea, memor.
[Page 6] Ergò & Olivarum montem petere antè solebat:
Doctori cathedram pacis Oliva dedit.
Morte triumphator, pacis, cùm viveret, Autor;
Palma reviviscens, vivus Oliva fuit.
Aliud.
ARmari baculo Cynicus post fata volebat,
Corvis & canibus nè miser esca foret.
Mortuus ipse suis fieret nè praeda ministris,
Praesidium Christo firmius ecce datur.
Conscia mens hominum! nam si Deus esset Iësus,
Membra quid affigunt non moritura cruci?
Sin homo, quid custode opus est? quid marmore duro?
Haud ullus tumuli vincula rupit homo.
Scilicet abstineant fures à corpore, faxint
Armati vigiles, impositúsque lapis.
At quis custodes tandem custodiet ipsos,
Nè pavidi fugiant? Angelus ecce venit.
Custodes fallit perrupto carcere Christus;
Quid tum Pontifices? quid Pharisaeus agit?
Venales vigilum conducunt munere linguas,
In vulgum ambiguos spargere nempe sonos:
Militibus somno media sub nocte sepultis,
Discipuli Dominum surripuere suum.
Haec igitur verpos etiam nunc fabula fallit:
Credula gens, nugas nata fovere suas!
Ergóne cui fures socios in morte dederunt,
Post mortem praedam furibus esse volunt?
At quàm pellucet mendax hic rumor, & instar
Soricis indicio proditur ipse suo!
Dicite, Pontifices, vestrum hîc quid proficit aurum,
Aut quis corrupti militis usus erit?
Dicite▪ dum sacro spoliatum est hospite marmor,
Custodum intereà dormierítne cohors?
Si minùs, obstiterant nudis armata caterva:
Sin ita, surreptum quî scîerint Dominum?
[Page 7] Annè expilatum nôrunt per somnia bustum?
O homines mirâ calliditate vafros!

In Festo S. Marci Evangelistae.

MArce, Antonino melior, meliórque Catone,
Nec Bruto Orator, nec Cicerone minor:
Qui sacro eloquii perfundis nectare terras,
Et cogis suavi subdere colla jugo:
Macte, Evangelicae pars non obscura quadrigae,
Quâ cuncta in mundi climata vecta Salus.
Scilicet hic Christi currus toto orbe triumphat,
Quatuor & penetrant Scripta quaterna plagas.
Aliud.
ACcumbit lateri torvus Leo, néve nocivus,
Nec timet hunc Christi de grege Marcus ovis.
Sic Maro, Nec magnos metuent armenta leones,
Cùm nova progenies coelitùs orta venit.

In Festo SS. Philippi & Jacobi Apostolorum.

Quàm faustum laeto sedem cepistis in anno,
Cùm Maius viridi gramine pingit humum!
O quàm jucundo florebant secula vere,
Secula Apostolicâ tam bene culta manu!
Cùm tu plantâsti Jacobe, Philippe rigâsti,
Quàm ver foecundum, quam bona messis erat!
Aliud.
ERgò laborâsti frustrà, Proverbia dicunt,
Scilicet Aethiopem, Sancte Philippe, lavas.
[Page 8] Verùm tu labes animi, non corporis aufers;
Néve cutem curas, mens modò pura sier.
Cor Electorum modò conscribatur in album,
Aethiopis corpus nigrius esto pice.

In Festo Ascensionis Christi.

ANgelus in coelos Christum comitatur euntem:
Sic abiit, quali venerat ille modo.
Interea Petrum tenet insatiabilis ardor
Spectandi, & viso lumina pascit hero.
Perstat, & intentis Dominum rimatur ocellis;
Terrifico sed mox Angelus ore tonat:
Discipulum increpitans, quasi coelo inviderit ipsum
E terris reducem scandere ad astra Deum.

In Festo Pentecostes.

SPiritus ignitae veniens sub imagine linguae
(Talis enim zelo congrua lingua fuit)
Suggerit omnigenas diverso idiomate voces:
Relliquias Babel conglomerâsse putes.
Hinc meritò astantes subitus stupor occupat omnes,
Dum capiunt miris dissona verba modis.
Dumque vident Arabas positâ feritate, Scythásque,
Et, qui non serò jam sapuêre, Phrygas.
Et dum Cappadocem cernunt (miracula narro)
Dextera cui nullis assuefacta dolis:
Quódque magìs mirum, recitantem oracula Cretem,
Materiem folii, dia Sibylla, tui.
Aliud.
PEctus Apostolicum percellit Spiritus; ergò
Ictus Piscator jam sapuisse potest:
[Page 9] Hinc variis uti linguis, hinc spargere voces
In vulgum ambiguas, atque stupenda loqui.
Mirantur populi quid dia poemata narrent;
Non sacer, at visus Bacchicus iste furor.
Quid blaterant isti? (dicunt) quidve ebria turba
Ventosos jactant, irrita verba, sonos?
Quàm bene conjiciunt! Vapor inflammaverat omnes,
Plenus enim sacro flamine Flamen erat.
Garrula quin ultrò ebrietas arcana recludit;
Hi quoque pandebant mystica sacra Dei:
Adde quòd (ut perhibent) Bacchus fuit ortus in igni,
Symbolon & sancti Pneumatis ignis erat.
Denique bis genitum veteres dixêre Lyaeum,
Sic inspiratus quisque renatus erat.
Aliud.
INgruit horrisono stridens cum murmure ventus,
Et totam replet, quâ coïêre domum.
Sat jam plena domus; sed nè Penetratio detur,
Clausum in Apostolico pectore Pneuma latet.
Concepêre sacrum mox Enthea turba furorem,
Exiliítque premi nescius ore vigor.
Aliud.
SPiritum Apostolicae collatum munere dextrae
Dum vidit magicâ notus in arte Simon:
Jam divina auro venalia dona putavit
Improbus, & nummos obtulit indè suos.
Annè quòd impositis fierent miracula dextris,
Ergò imposturam credidit esse magus?
Quin nummi tecum poreant, Impostor; imago
Caesaris haud prodest hîc, sed imago Dei.
Haec longè humanas superant mysteria fraudes,
Non penes est magicam Spiritus iste manum.
Si sapis ergò, Simon, Romam pete, Spiritus illic
Caesaris effigie vilior esse solet.
Aliud.
EXhibet in teneris infans Ecclesia cunis
Triste senescentis symbolon ipsa sui.
Scilicet ille gravis vehementi flamine ventus,
Quíque replet totam, quâ coïêre, domum,
Naufragii fluctus, aerumnarúmque procellas,
Et tempestates indicat innumeras.
Ignis, quo radiant linguae, tormenta piorum
Ignea designat, martyrii (que) rogos.
Denique divisae bifido discrimine linguae
Haeresin, & sectas, schismaticós que notant.

In Festo S. Trinitatis.

Jupiter, & Pluto, & Neptunus, somnia vatum,
Regna tenent fratres tres tria, quisque suum.
Jupiter in coelis, Neptunus regnat in undis,
Dis Erebi sedes, tertia sceptra, capit.
Ethnica si sacris, magnis componere parva
Si liceat quadrant sancta, profana Trias.
Est Pater in coelis, devicit Tartara Christus,
Ergò in quem vicit, jus habet ille locum.
Et non immeritò dici dominarier undis,
Quo baptizamur, Spiritus ipse potest.
Indivisa tamen nostra est; ea dissita, quantum
A terris coelum distat, & Orcus aquis.

In Festo S. Joannis Baptistae.

ANte tuos, Paptista, senex obmutuit ortus:
Quid mirum? nondum Vox quia nata fuit.
Aliud.
FEsta agit Herodes (procul, ô procul este, pudici!)
Festa Thyesteas appositura dapes.
Scilicet in patina virgo truculenta Joannis
Affert en sacrum saeua ministra caput.
Quid majus Progne scelus, aut conviva deorum
Tantalus admisit, Tantalidûmve genus?
Vultus, Phoebe, tuos cur non pudibunde recondis?
Scilicet Herodis coena, Thyestis erat.
Aliud.
COnde, Tyranne, tuos enses; spem pascis inanem,
Decollâsse potes, non necuisse virum.
Esto tamen, perimas; & adhuc spem pascis inanem,
Nam necuisse potes, non nocuisse viro.
Néve potes necuisse, caput de corpore tollens,
Ille caput totus, Vox quia totus erat.
Aliud.
VOx Baptista fuit, Vox mellea, Nestoris instar,
Quoque edit dulces, edidit ore favos.
At validus sub melle latebat aculeus illo,
Cujus & Herodes cuspide punctus erat.
Aliud.
FActus erat Christi, truncante Herode, Joannes
Prodromus in vita, prodromus inque nece.

In Festo S. Petri Apostoli.

O Quanto maduit lacrymarum flumine Petrus,
Piscator medio visus inesse salo!
Marmoream in Nioben liquefactum credite Petrum,
Tristia dum nimiis fletibus ora rigat.
[Page 12] Quid ni? petra fuit, fuit atque columna; columnam
Marmoream credas, marmoreámque petram:
Hinc quoque marmoreis ornantur templa columnis,
Nempe Petrus templi petra, columna fuit.
Hinc quo (que) quòd lacrymis etiam nunc marmora manā [...]
Haec monumenta tui, Petre, doloris erunt.
Aliud.
PEtrus Apostolicae petra indubitata coronae
Fluctuat in media, suberis instar, aquâ.
Mira cano; periisset aquis, ni petra fuisset;
Subsidisset aquis, si fluitâsset aquis
Si levis & dubius vitae, incertúsque fuisset.
Descensum levitas en, Stagirita, facit.
Sed tetragonus erat noster Petrus, & sibi constans,
Christus enim Petrae petra, columna fuit.
Aliud.
ERgò mare est mundus, piscator Apostolus omnis▪
Sunt homines pisces, retia verba Dei.
Non est piscator Romanus Episcopus, etsi
Se successorem jactitet esse Petri.
Piscator nunquam pisces à retibus arcet,
At populo verbum subtrahit ille Dei.
Praedam etiam captans, argenteis utitur hamis,
Act. 3. 6.
Non talis Petro scilicet hamus erat.

In Festo S. Jacobi Apostoli.

HErodes, Sanctum qui sustulit ense Jacobum,
Paulò pòst vivus vermibus esca fuit.
It clamor coelo, Sanctorum sanguine fuso,
Et necis ultorem cogit ad arma Deum.
Nec mirum, hic sanguis si sic clamaverit altùm;
Scilicet hic clamor vox Boanergis erat.

In Festo S. Bartholomoei Apostoli.

PElle suâ exutus, subjecit colla securi,
Deinde cruci affixus Bartholomaeus erat.
Sic cujus triplici pendebat stamine fatum,
Quis triplici hunc fato non cecidisse putet?
Sic trinam triplici placavit morte Sororem,
Coelestem Triadem Martyrisque Trias.
Aliud.
NUndinum & hinc epulum, pueri quae junximus olim,
Ambo ornant festum, Bartholomaee, tuum.
Nam tu mercator, simul & conviva Tonantis:
Ipse tibi merces Christus, & ipse dapes.

In Festo S. Matthaei Apostoli.

QUi vectigales solitus corradere nummos,
Exigere & toto larga tributa foro;
Quantùm mutatus, Christi fit voce columba
Tam subitò mitis, qui modò milvus erat.
Scilicet is sacrâ signatur imagine Christi,
Cui nuper cordi Caesariana fuit.
Caesaris argentum, Christi Matthaeus imago;
Id meritò Regi redditur, iste Deo.
Redditur iste Deo, misso jam Caesare; nuper
Nummos, nunc numen non patienter amat.
Cui modò Chirographum, & nummaria tessera curae,
Pagina nunc illum non nisi sacra juvat.
Perpendítque pios, divina volumina, libros,
Qui solitus libras pendere nuper erat.
Quin & servat adhuc veteris vestigia fraudis;
Consuetásque artes dedidicisse negat.
Scilicet electum, regale numisma, popellum
In fiscum Domini colligit ille sui.
[Page 14] Atque Evangelii fretus diplomate, pendit
Credentes animas, grata tributa, Deo.

In Festo S. Michaelis Archangeli.

ANgele, Seraphicae dux, & coryphaee catervae,
Angelici princeps indubitate chori;
Miramur quòd tam divinos praestet honores
Roma tibi, fundens supplice voce preces?
Sub te devictum sentit cecidisse Draconem,
Quem sibi jamdudum vendicat illa patrem.
Namque is adoptavit Romam sibi, scilicet haeres
Bellua septemplex facta Draconis erat.
Quae tremit, & pavidâ te conscia voce precatur;
Nè luat ipsa patrem, non bona nata, malum.
Aliud.
[...] Michael vel nomine damnat,
(Re magis) aeterno
Quis sicut Deus? Ita Michael sonat Hebraice.
par quia nemo Deo.
At Romae, dum divinos sortitur honores,
Quis sicut Deus est? Angelus ecce Dei.

In Festo S. Lucae Evangelistae.

AN Pictor suerit Lucas, Petre, nescio: certè
Ad vivum expressit te, sociósque tuos.
At medicâ egregium se ostendit in arte magistrum,
Quisquis Apostolici scripserit Acta chori.
Historici reparant etiam post funera vitam,
Dignos laude viros charta perire vetat.
Praestitit hoc Lucas, quod non Podalirius ullus,
Nullus Apollineâ praestitit arte potens.
[Page 15] Quae prodest vivis, eadem post fata quiescit;
Amittit vires tum medicina suas,
At vos aeternùm scriptis vivetis in istis,
O Piscatorum nobilitata cohors:
Historiam vestram scripsit divinus Apollo,
Mors in vos poterit juris habere nihil.
Aliud.
CUr hic è geminis solus latronibus unum
Inter coelicolas narrat habere locum?
In promptu causa est; medicam qui calluit artem,
Scilicet hic inter quatuor unus erat.
At dum spirat homo, medicus sperabit; & aegrum
Ah! piget extremis deseruisse malis.
Sic quoque semianimi huic hodiernus Apollo salubrem
Latroni necdum serò paravit opem.
Cúmque illum primis haerentem faucibus Orci
Jam propè mors tenebris mergeret atra suis;
Provida mens Lucae (quàm felix nomen & omen!)
Luce vel hâc fecit, vel meliore frui.

In Festo SS. Simonis & Judae Apostolorum.

OMnibus ex aliis placet urbs Philadelphia Christo;
Festáque fraternus cuncta coronat amor.
Tertium Apostolico en par fratrum fulget in albo,
Post Jonae geminos, &, Zebedaee, tuos.
Scilicet & fratres, & Christo sanguine juncti,
Simon, & Judas, atque Jacobus erant.
Adsciscis comitem tu, Sancte Philippe, Jacobum,
Conjungit reliquos lux hodierna duos,
Nec natu tantùm, coelesti at semine fratres,
Relligione, fide, foedere, amore pares.
[Page 16] Quos irrupta tenet sacro sic copula nexu,
Vincula fraternis hos propiora ligant.
Aliud.
QUi duo discipuli festo junguntur in uno,
Simon & Judas, quàm bene conveniunt!
Simon obsequium, laudem designat Iudas,
Maxima nam laus est morigerare Deo.
Sed Judas erat alter, & alter nomine Simon,
Primus hic, in sacro pessimus ille choro.
Utque ille infandi sceleris reus Iscariota,
Judas & Dominum vendidit ipse suum:
Sic alius Simon, Magus atque impostor avarus
Venalem nummis credidit esse Deum.
Quid tituli sine re? quid splendida nomina prosunt,
Sint nisi personis scilicet apta suis?
Aliud.
[...],
[...].
[...],
[...],
[...]
[...]
[...],
[...]
[...].
[...],
[...],
[...].

In Festo Omnium Sanctorum.

SIccinè fronte suâ signantur stigmate Sancti?
Perfrictae frontis praemia fortè putes.
Immò cave credas nigro carbone notatos;
Talia furciferûm stigmata inusta genis.
Cretâ signantur Sancti, niveóque lapillo,
Scilicet haec canâ praemia digna fide.
Purpureóve nitent succo, minióque rubenti,
Sic teneras signat Pastor amicus oves.
Haec ergò numeranda dies meliore lapillo,
Conveniet Sanctis sic sua festa dies.
Aliud.
QUisquis in hac vita Sanctorum inscribitur albo,
Huic inter Superos vestis & alba datur.
Si Sancti in coelis niveo velantur amictu,
Indutúsque albis
Matth. 28. 3.
Angelus ipse venit;
Dic mihi, dic, quaeso, mi frater Episcopomastix,
Cur adeò in sacris displicet iste color?

In Festo S. Andreae Apostoli.

SEdulus aequoreas dum retia spargit in undas
Andreas, laqueos pisciculísque struit,
En subitò apparet propè stans in littore Christus:
Sic effert placidum rex maris ipse caput.
Petrum ad se, fratrémque vocat, dehinc talia fatur,
Innectent posthàc retia vestra viros.
Protinus obsequitur Christo par nobile fratrum,
Et piscatores indé fuêre virûm.
Sat validi officio; nam primus Petra pernnis,
Alter & ex ipso nomine fortis erat.
Piscis vi parvâ capitur, sed robore magno,
Immò Andreâ opus est, ut capiatur homo.
Aliud.
PEtrus & Andreas, cum fratre Joanne, Jacobus,
Primitiae Domini, deliciaeque sui.
[Page 18] Fratrum par geminum, geminum par Discipulorum,
Primi adeò Christum qui meruêre sequi.
Fratrum par geminum: quàm faustum & amabile signū
Zodiaco hoc primum fulsit Apostolico!
Signum erat hoc, Christo nullos parere vocanti
Quos non fraterno foedere iunxit amor.
Sed Piscatorum paria haec quoque bina fuêre,
Squamigero fraudes nectere sueta gregi.
Sol Evangelii duodena haec signa pererrans,
Anne fuit primùm in Piscibus, an Geminis?

In Festo S. Thomae Apostoli.

ABfuerat Thomas reliquis cùm virbius olim
Discipulis Christus comparuit omnibus uná:
Hinc incredulitas, hinc vulnera cura videndi,
Hinc & tangendi lateris vesana cupido.
Mox videt, & viso credit, noxámque fatetur:
Sit semel ô peccâsse satìs. Bene providus ergò
Jam cavet, in lapidem nè bis impingat eundem
Quassa fides; etenim pocthac nè longiùs absit,
Proximus ante suum sortitur festa Magistrum.
Aliud.
Joan. 20. 29.
QUando vides, credis? testis, mihi crede, fidelis
Est oculus, sed non est oculata fides:
Non radios, axémve capit, non corpora palpat;
Non habet illa oculos, non habet illa manus.
Credere qui non visa potest, & nescia tangi,
Crede mihi, veram, Thoma, habet ille fidem.
Aliud.
CUm Domino in coelis Didymus regnare meretur,
Cum Domino,
Joan. 11. 16.
in terris qui, moriamur, ait.

In Festo Nativitatis Christi.

JUpiter humanae visus sub imagine formae
Dicitur aethereas deseruisse domos.
Déque jugo (ut perhibent) summi delapsus Olympi,
Admeti teneros pavit Apollo greges.
Barbara vaniloqui sileant miracula vates,
Et transmutatos numina magna Deos.
Descendisse Deos ultrà nè jactitet aetas,
Lascivum terras nec petiisse Jovem.
Devenit summo nostrum quoque Numen Olympo,
Seu Phoebum mavis dicere, sive Jovem.
Se dedit & Vitae lucem, Patrémque juvantem,
Nominis & meritò jus utriusque tulit.
Ast illum non traxit Amor, qui saepe Tonantem
Devolvit coelo, sed quoque traxit amor.
Ignea non illum tetigêrunt tela, nisi illa,
Quae infixit nobis, ignea tela, Satan.
Vulnera sanavit Deus hic, & spicula fregit,
Hinc meliùs dici forsan Apollo queat.
Quadrat & hoc Jesu; quin & Jove natus Apollo,
Filius & nostri noster Apollo Jovis.
Hic hodiernus Apollo fuit, qui cessit Olympo
Pastor, ut errantes cogeret almus oves.
Hinc inter pecudes etiam cunabula fixit;
Pastori an potuit gratior esse locus?
Nec solùm in stabulis; sed & in praesepibus ipsis;
Scilicet ipse sui pastor, & esca gregis.
Pastores alii pecori sua vellera nudant,
Et mactant miseras, queis saturentur, oves.
Ille suam chlamydem teneris superinduit agnis,
Séque suo praebet pabula laeta gregi.

In Festo S. Stephani Protomartyris.

DEucalionaei jactûs verissima proles
Quósque genus durum pagina Sacra vocat.
Immeritum saxis Stephanum dum sternere certant
Judaei, stirpis dant documenta suae.
Quàm felix utcunque malo fuit omen in illo!
Humani generis semina saxa ferunt:
Sic lapidum jactu nata est Ecclesia, quippe
Cui Stephani▪ sanguis fertile semen erat.
Pro poena donum Stephanus, pro morte coronam
Rettulit; usque adeò [...].
Deucalionaeo ritu Judaica saxa
Traxerunt formas jacta subinde novas.
In gemmas abiere, refulgentésque Smaragdos:
Quisque lapis missus jam pretiosus erat.
Compacti lapides pulchram fecêre coronam,
Nec Stephano vanum nominis omen erat;
Qui simulac variis fuit obsitus undique gemmis,
Splenduit Angelico quantus in ore nitor!
Hinc quoque Martyrium meruit diadema vocari,
Martyrium Stephani, Martyrii Stephanus.

In Festo S. Joannis Apostoli.

CHriste, tuo lateri dilectus Apostolus haeret,
Et Natalitiis proxima festa tenet.
Ergò gestit adhuc tuus hic conviva Joannes
In gremio Domini discubuisse sui.

In Festo SS. Innocentium.

SAevit in infantes Judaicus ille Tyrannus,
Insontes animas praecipitátque neci.
[Page 21] Nescio num nati fuerint priùs, anne renati,
Martyrium in cunis qui subiere suis.
Herodes facto pius & sceleratus eodem,
Qui gladio jugulat, martyrióque beat.
Aliud.
PUrpureis ut mixta rosis cùm lilia certant,
Improba vel candens purpura tingit ebur:
Sic niveas animas nativo sanguine tinxit
Herodes, Christum se jugulasse putans.
Quantillum erravit! mactatus scilicet infans
Quàm similis Domini Martyr imago sui!
Cant. 2. 1.
Lilium is & Rosa nempe fuit,
Cant. 5. 10.
candéns (que) rubénsque,
In vita niveus, purpureúsque nece.

In Calendas Januar. unà cum Festo Cir­cumcisionis denuo recurrentes.

SAlve iterum, tu Jane biceps, bone claviger orbis,
Dux anni, tecum Dodecamenon agens.
Jane pater, coeli atque horarum, magne Patulci,
Pande fores, templi at Clusius esto tui.
Plurima sic festas tibi ditet strena calendas,
Sacra Dei inprimis, & recutita, caro.
Tu simul exeris ora, senex dat terga December,
Ferre nequit facies scilicet ille tuas.
Te rerum renovante vices, redit annus in orbem,
Anguis & in gyros vertitur ecce suos.
Cúmque anno redit & Musis labor actus in orbem,
Carminum & hinc prodit Circulus usque novus.
Circulus at quamvìs fuerit sine fine figura,
Sit tamen hoc nostri nunc Epigramma libri
FINIS,

¶ Ad Lectorem.

QUae sequuntur Carmina non quidem in anniversariis Ecclesiae Festis composita, sed aliis quibusdam publicis Regni Festis, & Solennitatibus dicata & inscripta sunt. Ea tamen & hîc Appendicis loco attexere visum est. Tu, Humanissime Lector, pro candore tuo aequi boníque consule.

In execrandam Papistarum Conjurationem, Nov. 5.

QUi priùs infestâ venerunt
88
classe per undas,
Nunc quo (que) per flammas in mala nostra ruunt.
Grex ergò Ignatî sit aquâ interdictus, & igni,
Organa cui tanti sunt elementa mali.

In Proditionis Proditorem, Dom. Montaquilium.

HOc pandisse nefas Aquilae cognomen habentem
Heröem, nostri commemmere patres.
Nempe Jovis summi, qui cuncta arcana recludit,
Aut hic, aut nullus nuntius ales erat.

In diem Inaugurationis JACOBI, Regis Pacifici.

DAnt ten brae pacem, Sphingis si aenigma videtur,
Id mihi si solvas, Oedipus alter eris.
Tum mihi nescio quis subitò sic ore profatus,
Jacobum mittit Scotia terra suum.
[Page 23] Salve festa dies, certâ quâ compede vinctus
Mars erat, & gemini janua clausa Dei.
Rex in Pace viget, Pax ipsa in Rege triumphat,
Scilicet in tenebris plus ea gemma nitet.
Pace tuâ dicam, Rex optime, gente Britanná
Non est in toto tutior orbe locus.

In diem Inaugurationis Regis CAROLI I, in ferias Resurrectionis Christi incidentem.

CArolus & Christus nullo discrimine surgunt,
In coelum Christus, Carolus in solium.
Ambo etenim Reges, prognati Regibus ambo,
Haeredes ambo regna paterna petunt.
[...],
[...].
[...],
[...].

Ad Serenissimum Regem CAROLUM I, de adven­tu suo ad Cantabrigiam, Mart. 3, & 5, 1627, Gratulatorium.

CArole pacifici proles augusta Jacobi,
Inspirata canit numine Musa tuo,
Visere tu nostras etiam dignaris Athenas,
Utque Pater, signum pacis amare togam.
Sic positâ interdum mollitur casside Mavors,
Nec renuit Fastis, Naso, favere tuis.
Interdum & positâ mitescit Gorgone Pallas,
Atque artes eadem tractat, & arma colit.
Gens pariter Romana potens utriusque Minervae,
Et Martis soboles, génsque togata fuit.
Sic tu, Car'le Pater, quanquam Gradivus in armis,
Mercurius Musis, Phoebus & alter ades.

Ad Serenissimum Regem CAROLUM I, è Scotia Reducem Pacificum, 1641, [...].

QUalis, serenum cùm caput exerit,
Compescit undas arbiter Adriae,
Et fronte solâ (nec tridente)
Sternit aquas, rabiémq (que) ponti:
Aut qualis orbem vertice temperat,
Nutúque solo (nève tonitruo)
Placat minas irásque mundi
Aethereae dominator aulae:
Sic tu ferocis, Carole, seculi
Mulces querelam, & jurgia gentium,
Vultúque solo bella sedas,
Pacifici soboles Jacobi.
En sudus aer! reddita pax mari;
Pressêre venti murmura, murmura
Fluctus, simul conspexerint te
Littoris Halcyonem Britanni.
Vincis potentes, sed sine sanguine:
Sternis gigantes, sed sine fulmine;
Siccóque laetaris triumpho,
Impatiens patrii cruoris.
O quàm peritus pangere foedera,
Sopire lites nobilis artifex!
Quis dissitas unire mentes
Doctior, aut sociare corda!
Quem si tulissent pristina secula
Pacis sequestrum, non sonitus tubae,
Non vis ducum, non ipse Mavors,
Jane, tuam reserâsset aedem.
Et Troja staret, nec Priamus Parin
Flammâ luisset, ruptáque foedera,
Si talis Europae potenti
Arbiter, atque Asiae obtigisset.
[Page 25] Vitâsset Alpes perfidus Hannibal,
Parsisset Afris Scipio fervidus:
Nec Graeciae terror, fuisset
Ludibrium maris, aut flagellum:
Nec perforâssent viscera patriae
Par viperarum, cum socero gener:
Nec fratribus Thebae dedissent
Vulnera, consulibúsve Cannae.
Quantum redemptum sanguinis Itali,
Quantum Pelasgi, si modò Tullius,
Aut ipse Nestor tam disertus,
Tam docilis posuisse lites!
Haud nosset unquam Roma, nec Anglia
Civile bellum, maxime Carole;
Tu nempe, solus calluisses
Conciliare Duces, Rosásque.
O pacis author strenue, cordium
Gluten, sed audi, quantus honos tulit
Quantum negotî! nonnè cernis
Undique conglomerare gentes
Tuum ad Tribunal? Roma fremat licet,
Sistúntque se sub judice Carolo,
Omnésque lites terminandas
Caesaris arbitrio Britanni.
Quin macte, Princeps, officio novo;
Si regna rupto foedere dissident,
Compone rursum, túque solus
Catholicus Moderator esto.
At serus inter sidera fulgeas,
Currúque nondum scande polum tuo;
Sat pacis est inter beatos,
Harmoniae satìs inter astra:
Nos si relinquas, fervere litibus
Mox cuncta cernes, in chaos illico
Miscemur, armis totus orbis
Perstrepet, indomitóque Marte.

In gloriofissimum Monarcham & Martyrem CAROLUM, ejus nominis primum, Magnae Britanniae, Franciae, & Hiberniae Regem, Fidei (vitâ & morte) Defensorem.

CAROLE MAGNE vige: tu nunc eris alter ab illo,
GALLIA quē CAROLI decoravit nomine MAGNI.
Ex tripode haec
Epithal. Caroli regis, &c. anno 1625.
olim puero mihi fudit Apollo,
Cùm cecini thalamos, Carole Magne, tuos.
Infans Musa licèt, tamen est praesaga futuri;
Crede mihi, vates enthea turba sumus.
Quis te, Car'le, neget, merito & cognomine Magnum,
Cui necis & vitae cognita fama tuae?
Omnia magna tibi dederant hominésque Deúsque,
Magnus & à populis undique crevit honos.
Contulit at summos tibi turba rebellis honores,
Quo coelum peteres, cùm tibi pegma dedit.
Nil tibi, quo major fieres, dare vita valebat:
Restabat tantùm pro pietate mori.
Imperio Magnus, Major virtute fuisti,
Maximus ut fieres, Carole, Martyr eras.

In auspicatissimam Dom. Georgii Monachi è Scotia in Angliam expeditionem, Serenissimi Regis nostri, CAROLI II, gratiá susceptam.

ECce Aquilonari Carolinum è climate currum
Scandentem coelos, Anglia laeta, tuos!
Quàm nos dicta senum, vetera & ludibria fallunt!
Omne bonum nobis ex Aquilone venit.
Emicat ante alios, currûs auriga Bootes,
Georgius, haud falsi nominis omen habens.
Non solus; quanquam at Monachus, tamen agmine fido
Stipatus, Divûm & numine, victor ovat.
[Page 27] Adde quòd innumeris (non vincunt corda tyranni)
Cordibus Anglorum concomitatus adest.
Ergò omnes, quos non afflaverat entheus error,
Attrahit; & nacta est Anglia tota Ducem.
Quanquam & saeva suos modò lamberet ursa catellos,
Spem simulant causae gens malesana suae.
At bis capta fera est; fanatica turba tremiscit:
Pax cum Rege redit, cúmque salute fides.

Aliud in eundem GEORGIUM, fortissimum juxtà & fortunatissimum Angliae, Scotiae, & Hiberniae Archistrategum.

VIrgo expôsta neci fuit Anglia; cauda Senatûs
Eclipsin minitans, cauda Draconis erat.
Georgius alter adest, Democraticúmque Draconem
Rumpit, & incolumis Regia Virgo manet.
Macte tuâ virtute esto, ter maxime Georgi,
Dulce decus patriae, praesidiúmque tuae.
Te tutelarem meritò colit Anglia Sanctum,
Patronum & celebrat gens rediviva suum.

In exoptatissimum Regis nostri CAROLI II. Serenissimi, Potentissimíque Britanniarum Mo­narchae, in Angliam reditum, Carmen [...].

SCilicet assiduâ victus prece cessit Olympus:
Sic visum Superis; nec nostrae Numina gentis
Invidiam potuêre pati: Quot struximus aras
Angligenae! & quantis lassavimus aethera votis,
Carolus ut redeat! Rediit. Quid pergere porrò,
Musa, paras frustrà, & vanas superaddere voces?
Carolus en rediit, rediit Rex Carolus: istud
Saepiús ingemina, satìs est, sunt caetera nugae;
Quaerere plus ultrà, majestas laesa vocetur.
At non Musa tamen docilis dare fraena triumpho,
[Page 28] Nec seruare modum CAROLO sublata secundo,
Parcere nec pedibus, peragit cùm laeta choreas
Anglia tota suas, & plausibus omnia complet.
Quin remorae impatiens ruit, & velut aggere rupto
Fertur ovans aestu, & pleno cita volvitur alveo,
Nescia tam angusto concludere carmina rivo.
Quare age, Calliope, quia luxuriare voluptas
Tanta animo, furere & dulce est tibi Rege recepto,
Laetitiae causas aperi, fontésque reclude,
Argumentum ingens, primâque ab origine pande.
Toto nunc Helicone frui, Permesside totâ
Fas erit; & lato diffundere gaudia campo.
Incipiat nostras Vigornia clara camoenas,
Quà malè compositas infido foedere turmas,
Scotigenûmque acies fudit Cromwellius audax,
Serò nimis Regem, Carolináque castra sequentes.
Sic erat in fatis: nec enim sat digna Caledon
Visa Deis, plagae, quam inflixerat ipsa, mederi,
Vel nobis Carolum, Carolo vel reddere sceptrum,
Et decus antiquum, aut tantas reparare ruinas.
Nempe alii hic servatus honos, & gloria Regis
Restituendi ingens: Monacho haec laus debita soli.
Postquam ergò fugêre acies, Carolúsque relictus,
Exutúsque suis, heu quantâ indagine cinctus,
Víque rebellantûm! (Getulum ut quando leonem
Turba canum cingit, ruit is per tela, per hostes)
Attamen evasit; tantum valet inclyta virtus,
Et Superûm favor, & miranda potentia coeli.
Sic pius Aeneas media inter funera Troiae
Myrmidonas, Dolopásque truces effugit Ulyssei.
Avia mox uno peragrat comitatus Achate,
Et per opaca locorum ad fida mapalia tendit.
Mox se (ô quàm haec meminisse juvat!) mediâ arbore condit,
Hospes Hamadryadum, quaerítque in fronde latebras.
Quis neget ergò homines truncis & robore natos?
Ecce utero unius jam tota Britannia quercûs
[Page 29] Gestatur, populósque & gentes parturit arbos,
Quae Regem fovet, & dias in luminis auras
Enixa est, omnésque suo cum Rege Britannos.
Crediderim plantam hanc Dononae è stirpe creatam,
Unde Pater Divûm tam clara oracula fudit,
Et tam fausta tulit Carolo praesagia, pulchrae
Certa spei documenta. I nunc lymphatica turba,
Perfida gens, curámque neges hunc esse Deorum,
Regia cui quercus, melioris praescia fati,
Prospera signa dedit, redituríque omina sceptri:
Quem medias inter strages, mortésque suorum
Tam miris tutata modis clementia Divûm
Reddidit incolumem, solióque locavit avito:
Quem post mille moras, post mille pericula salvum
Sors tulit, & rebus servârunt astra secundis,
Restituítque suis melior fortuna Britannis
Virbium, & ex ipsis ereptum faucibus Orci.
Quid memorem fictós (que) habitus, crinés (que) resectos,
Femineósque dolos, famulum cùm nacta Monarcham
Dissimulans falsâ celavit imagine Virgo,
Et dum servili Regem velavit amictu,
Fraude piâ varios mentita est LANA colores?
Macta tuo famulo sis, ô divina Virago;
Felix, quae tanto poteras comitata ministro
Carpere iter, cùm tota Britannia scilicet uno,
Túque simul vehereris equo: quàm grande Deorum
Depositum servas! hominum quot millia curae,
Quot fidei commissa tuae! Clarissima Virgo,
Post tria Regna sedes; equiti hoc tibi contigit uni.
Dum verò egregius divertit nocte Viator,
Sic servum simulans, vix hospes ab hospite tutus:
Quàm propè dextra rudis, verubús (que) insueta regundis
Detraxit larvam Regi, scenámque retexit
Vile ministerium, malè gestáque cura culinae!
Singula quid referam, quae pertulit ardua Princeps,
Exul in orbe suo, variísque erroribus actus,
[Page 30] In patria patriam fugens, fugiénsque rebelles?
Donec vi Superûm râptus vel ab ore lupino
(Anglia nam, mirum, regio jam facta luporum est,
Antè his haud assueta feris) evasit in altum,
Et mare, quanquam immane, suis jam mitius Anglis
Trajecit profugus, peregrináque littora venit.
Indè per innumeros terrae pelagíque labores,
Póstque decennales Britonum, illo absente, ruinas,
Et furias populi sine Rege & Lege relicti,
Huc remeans hominum studiis, & numine Divûm
Vela dedit, nostris tumuerunt carbasa votis;
Appulit & Dubrin, (pia tura parate, Britanni,
Tura parate omnes) patriâque potitus arenâ
Salvus in Angliacas rediit Rex Carolus oras,
Maii 29
Natalí (que) suo Trinobantidos attigit arces.
Quantus Io Paean, quâ pompâ intraverit urbem,
Qui plausus, quot ubi (que) pyris fulsêre plateae,
Musa referre paras? age, dic quot sidera coeli.
Quis Genium illius, quis Gaudia, Vota diei
Explicet? aut possit numeris aequare triumphos?
Quorum autopta fui, (vocésque his auribus hausi)
Queis, puto, nulla dies similes, vidítque secundos.
Salve, festa dies, niveo signanda lapillo,
Aeternùm inscribi nostris dignissima fastis:
Ter salve, lux alma, serena, secunda, secundi
Prima iterum Caroli; nec tantùm Principis hujus,
Gentis at Angliacae meritò natalis habenda;
Quae cum Rege suo modò functa, extorris, & exul,
Jam cum Rege suo tandem rediviva resurgit.

In obitum HENRICI Ducis Glocestriae, qui eodem anno quo ipsius Frater Rex CAROLUS II in Angliam rediit, fatis concessit, Epicedium.

SIc tessellato fruitur fortuna triumpho,
Et vario rotat orbe vices; modò candida currunt
[Page 31] Tempora, mox atro veniunt signanda lapillo.
Nil stabile & fixum; succedunt funera festis,
Excipiúntque hilares Epicedia moesta choreas.
O quantos plausus, & jubila quanta tulisti,
Magne triumphali rediens cùm Carole curru
Captivos duxisti animos, & corda tuorum!
Quàm subitò inversis plorat nunc Anglia fatis,
Induitúrque atras (heu I falso nomine) vestes
Albion, & resonant lugubri compita lessu!
Carolus, Henricus, dolor hinc, par inde voluptas:
In duo distrahimur. Concedas, Carole, fratri
Tantisper; liceátqué recentem plangere cladem.
Te quanquam salvo, chari dum Principis umbrae
Mittimus inferias, tumulo & libamus honores.
O Henrice, decus Britonum, dulcissime rerum,
Deliciae populi, sec'li spes magna futuri,
Terribils dextrâ, formâ peramabilis Heros;
Flos, Henrice, Ducum, & patriae virtutis imago,
Flos, Henrice, Ducum, Dux florentísque juventae:
Flos peramoene virûm, Florū & plucherrime Princeps,
In te nempe uno, veris formosa propago,
Lilia mixta rosis, simul ore, & stemmate certant.
Henrice, ô lumen gentis columénque Britannae,
Grande tuis, gratúmque Anglis (tot sidera testor,
Tot Reges, Patruúmque tuum) per secula nomen!
O dolor atque decus, Princeps charissime, nostrum,
O dilecte Deo, nondum sed deb [...]te coelo,
Quò fugis? ah! miseros & nos, terrásque relinquis?
Víxque salutatos, heu! tam citò deseris Anglos?
Ostendent nobis te tantùm fata, neque ultrà
Esse sinent, reducem tam nuper, inhospita fata?
O nimiùm surda ad nostras Libitina querelas!
O Parcae immites, & nescia carmine flecti
Fatorum series, & ineluctabilis ordo,
Et fixae astrorum leges & dura potestas!
Parcite vos Superi, si vestra palatia pulsat
[Page 32] Musa audax, vanóque lacessimus aethera planctu.
Scilicet obruimur; rapit inclementia Lethi
Attonitos, proni ferimur torrente malorum;
Non unis agimur furiis, nec simplice damno
Liquimur in lachrymas, densatur funere funus.
Nec de plebe hominum; vulgaria fercula temnit
Mors bona, Regali pascuntur sanguine Manes.
Nos animae viles (quid adhuc sub luce moramur?)
Carpimur heu sensim, & repetitâ clade perimus.
Vix animam trahit infelix en Anglia mater,
Deliciis orbata suis, penitúsque fatiscit
Aegra nimis, tot foeta malis, & pondere luctûs
Pressa gravi; nec ferret onus, nisi Carolus esset,
Sítque, precor, longùm longùm post talia fata▪ superstes;
(Curriculum vitae, ceu versus hypermeter esto)
Fratribus & demptos huic addat justior annos
Parca, brevésque colos producto stamine penset.

Ad Serenissimum Regem CAROLUM II, in die Inaugurationis suae, Gratulatorium.

SUme tuis dignam meritis, Rex Magne, coronam,
Indue temporibus par diadema tuis.
Tempora seu capitis spectes, seu tempora vitae,
Quàm bene utrisque sedet tantus honoris apex!
En! decimâ demum trieteride regna revisis:
Quàm matura aetas scilicet imperio!
Debuit hâc Deus in terris, hâc Rhetor Athenis,
Hâc Levita olim munus inire suum.
Sed quid ego hos annos, triginta aut computo messes,
Quarum myriades nil sine mente valent?
Nos aevum meritis metimur: Tempora, Caesar,
Plus tua, quàm tempus, sacra tiara decet.
Non matura aetas, sed mens maturior annis
Regnorum & Regum te facit esse caput.
[Page 33] Tu virtute dies anteîsti, dotibus annos,
Tum cùm aetate puer, Carole, mente senex.
Hinc regalem adeò decorant tua tempora vittam,
Et capite ornatur trina corona tuo,
Scilicet acropoli, & Capitol nobilis arce,
Quam Sophia, et Pietas, et Themis alma colunt:
In quo tres istae sedem fixere sorores;
Quàm meritò huic Capiti trina corona datur!

Aliud.

SCande triumphali Capitolia. Carole, curru,
Scande coronatus, totum cum viceris orbem,
Non armis, sed amore tui. Te sospite, Caesar,
Agglomerant gentes, Reducem et mirantur, amánt (que),
Gratantúrque tibi tantos sine caede triumphos,
Incolumémque stupent, per tot miracula rerum
Faucibus ex Orci propriâ virtute redemptum.
Scande thronum Princeps, postquam tot fregerís iras,
Tot portenta hominum, tot monstra subegeris unus,
Aten, & Nemesin, Rabiémque, Odiúm (que) domâris
Non vi, sed visu. Quantò haec meliora tropaea,
Quàm quae olim Macedo de victo Oriente superbus
Rettulit, & multo sacravit sanguine Mavors!

In auspicatissimam Regis CAROLI II In­augurationem festo die S. Georgii celebratam.

O Fortunatos gemino Polluce Britannos!
Faustum sidus utrunque, Georgius unus, et alter,
Angligenis; unus (nisi fallit fabula) Martyr
Pro Christo, Carolo pro Martyre Georgius alter,
Martyris et nato; fidei Confessor avitae,
Et scelerum vindex, populi et [...]utela Britanni.
Qui cunctando hostem fregit ter Maximus heros,
Et rem restituit nobis, solióque paterno
Restituit Carolum Fabiano more secundum.
Bini igitur Sancti festo celebrentur eodem,
[Page 34] Aut etiam alterius nova sint Solennia Georgî;
Atque eodem Aprili peragantur mense; Britannis
Cùm primùm affulsit nova spes duce et auspice Monke
Venturi Caroli, redivivi et gloria regni.
Cùmque suis Regem latebris servaverit Arbor,
Sit celebre hoc nostrae posthac emblema salutis:
Póstque Crucem Christi, nostrae quae insignia gentis,
Planta beata Anglis sit proxima Regia Quercus,
Aeternùm et nostris indat sua nomina Fastis.
Et nè unus tantùm Satrapis sit nobilis Ordo,
Sit Titulus novus alter, et alter qui vehat Ordo
Delectos heroas ad aethera, nè vel honores
Sola suos, Equitésve Periscelis aurea jactet;
Sit novus Ordo, Sacra qui nomen ab Arbore sumat:
Alter erit sic Sanctus, erunt etiam altera festa,
Atque suos Equites nunc aurea Querous habebit.

Ad populum Britannum, ut felicitatem suam, Regis re­stauratione partam, grato animo agnoscat, [...].

GRatam memento rebus in optimis
Seruare mentem, sospite Carolo,
Tot functe damnis, tot superstes
Caedibus, incolumis Britanne.
Vides ut axi jam redeat jubar,
Phoebús que pulsum restituat diem,
Excusserint & qui furores
Praecipitem Phaethonta curru.
Vides ut orbi jam redeat fides,
Et candor, et pax, almáque faustitas,
Et veritas fuco remoto,
Et niveum sine fraude pectus.
Vides ut Aulae jam redeat decor,
Autoritas et pristina Curiae,
Astraea terras ut revisat,
Et Themis exilio reducta.
[Page 35] Vides ut aris jam redeat nitor,
Tollátque sacrum Relligio caput,
Nec ampliùs jam Templa fiant
Aequa solo, stabula aut equorum.
Vides ut Urbi jam redeat pudor,
Intaminato et foedere castitas
Mentis bonae custos, sorórque
Simplicitas, probitás (que) morum.
Vides ut Almae jam redeat decus
Utrique Matri, et lux Academiis,
Et floreant Artes fugatâ
Barbarie, vigeántque Musae.
Haec, haec recepti pignora Caroli,
Haec dona Divûm, cùm reducem darent
Anglis Monarcham, haec cuncta nobis
Reddita cum redeunte Rege.
Inaugurati haec munera Caesaris,
Haec spargit in nos missilia undique
Augustus, hae sunt ecce gemmae,
Queis Caroli diadema fulget.
Grates quis unquam solvere debitas?
Quis vota coelo? quis meritas preces?
Quis tura templo digna possit
Pro Carolo, et cumulo hoc bonorum?
Quae agnosce tandem grata Britannia,
Felix nimis, si grata Britannia,
Si hâc sorte nôtis, et Deorum
Muneribus sapienter uti.
Post tot procellas fortiter occupa
Portum, ac abhorre fluctibus â novis:
Neptuni opem frustrá invocabis,
Naufragium semel antè passa.
Purâ nec unquam mente pias preces
Parcas supremo fundere Numini,
Aeternùm ut, Anglis quae benignè
Contulerit, sua dona servet.
[Page 36] Illud cavebis, si sapis, unicé,
Nè rursus, arte hâc jam bene sublitam,
Fanaticus te ludat error,
Aut pietas simulata fallat.
Lex, jus, et aequum, pax, amor, et fides
Nunquam exules sint, jam reduces semel:
Nefas at omne, et fraus ava [...]a,
Sacrilegúsque furor facessat,
Edáxque livor, perfidia, et scelus,
Rapina, luxus, fastus et insolens;
Nè nuperae clades recurrant,
Et Chaos, Ilias et malorum.
Quin ergò VIVAT REX, Carolus, Pius,
(Haec una vox, haec vota epidemica)
Nec Anglicanae unquam Coronae
Regia stirps Carolina desit.
Vota haec, Britanne, ut sint rata coelitús,
Memento sacris ritè anathematis
Ornare pulvinar Deorum, et
Templa novo decorare saxo.

AD LECTOREM.

Si corripiatur secunda syllaba in voce Stagirita, non tam gravis (utì spero) haec culpa videbitur, ut Autor pro­ptcrea valde corripi mereatur. Siquidem produci possunt hujusmodi Systoles plura (ni fallor) exempla ex Poetis praesertim Sacris & Neotericis. Nôrunt quinetiam erudi­ti quanta sit varietas atque licentia in prosodia & quanti­tate Propriorum Nominum, eorum inprimis quae ex Graeco in Latinum transferuntur. Errata porrò Typographica, pauca sanè ea (si què sunt) & leviorís momenti, Lector pro humanitate sua festinantibus Operis facilè condona­bit.

FINIS.
GEORGII HERBERTI ANG …

GEORGII HERBERTI ANGLI Musae Responsoriae, AD ANDREAE MELVINI SCOTI Anti—Tami—Cami— Categoriam.

CANTABRIGIAE: Ex Officina Joannis Field, celeberrimae Academiae Typographi. Anno Dom. 1662.

Pro Supplici Evangelicorum Ministrorum in Anglia, ad Serenissimum Regem Contra larvatam geminae Academiae Gorgonem Apologia; SIVE ANTI-TAMI-CAMI-CATEGORIA, Autore Andrea Melvino. Responsum, non dictum.

INsolens, audax, facinus nefandum,
Scilicet, (poscit ratio ut decori,
Poscit ex omni officio ut sibi mens
Conscia recti)
Anxiam Christi vigilémque curam,
Quae pias terris animas relictis
Sublevans deducit in astra, nigróque
Invidet Orco,
De sacri casta ratione cultûs,
De Sacro-sancti Officii decoro
Supplicem ritu veteri libellum
Porr'gere Regi,
Simplici mente atque animo integello,
Spiritu recto, & studiis modestis,
Numinis sancti veniam, & benigni
Regis honorem
Ritè praefantém: Scelus expiandum
Scilicet taurorum, ovium, suúmque
Millibus centum, voluisse nudo
Tangere verbo
Praesulum fastus; monuisse Ritus
Impios, deridiculos, ineptos
Lege, ceu labes, maculásque lectâ ex
Gente fugandos.
Júsque-jurandum ingemuisse jura
Exigi contra omnia; tum misellis
Mentibus tristem laqueum injici per
Fás (que), nefásque,
Turbida illimi Crucis in lavacro
Signa consignem? magico rotatu
Verba devolvam? sacra vox sacratâ im-
Murmuret undà
Strigis in morem? Rationis usu ad-
-Fabor Infantem vacuum? canoras
Ingeram nugas minùs audienti
Dicta puello?
Parvulo impo'stis manibus sacrabo
Gratiae foedus? digitóne Sponsae
Annulus Sponsi impositus sacrabit
Connubiale
Foedus aeternae bonitatis? Undâ
Num salutari mulier Sacerdos
Tinget in vitam, Sephorámque reddet
Lustrica mater?
Pilei quadrum capiti rotundo
Ritè quadrabit? Pharium camillo
Supparum Christi, & decus Antichristi
Pontificale?
Pastor examen gregis exigendum
Curet invitus, celebrare coenam
Promptus arcanam, memorando Jesu
Vulnera dira?
Cantibus certent Berecynthia aera
Musicûm fractis? reboéntve rauco
Templa mugitu? Illecebris supremi ah
Rector Olympi
Captus humanis? libitúmque nobis,
Scilicet, Regiid Superum allubescet?
Somniúmque aegri cerebri profanum est
Dictio sacra?
Haud secus lustri Lupa Vaticani
Romuli faecem bibit, & bibendam
Porrigit poc'lo, populísque & ipsis
Regibus aureo.
Non ità aeterni Witakerus acer
Luminis vindex, patriaeque lumen
Dixit, aut sensit; neque celsa summi
Penna Renoldi,
Certa sublimes aperire calles,
Sueta coelestes iterare cursus,
Laeta misceri niveis beatae
Civibus aulae;
Nec Tami, aut Cami accola saniore
Mente, qui coelum sapit in frequenti
Hermathenaeo, & celebri Lyceo
Culta juventus,
Cujus affulget genio Jovae lux,
Cui nitens Sol justitiae renidet,
Quem jubar Christi radiantis alto
Spectat Olympo.
Bucerum laudem? memorémque magnum
Martyrem? gemmas geminas renati
Aurei sec'li, duo dura sacri
Fulmina belli?
Alterum Camus liquido recursu,
Alterum Tamus trepidante lymphâ
Audiit, multum stupuítque magno
Ore sonantem.
Anne mulcentem Rhodanum, & Lemanum
Praedicem Bezam viridi in senecta?
Octies cujus trepidavit aetas
Claudere denos
Solis anfractus, reditúsque, & ultra
Quinque percurrens spatiosa in annos
Longiùs florem viridantis aevi
Prorogat & ver.
Oris erumpit scatebra perenni
Amnis exundans, gravidíque rores
Gratia foecunda animos apertis
Auribus implent.
Major hic omni invidia, & superstes
Millibus mille, & Sadeele, & omnium
Maximo CALVINO, aliísque veri
Testibus aequis;
Voce olorina liquidas ad undas
Nunc canit laudes Genitoris almi
Carmen, & Nato canit, eliquante
Numinis aurà,
Sensa de castu sacra puriore,
Dicta de cultu potiore Sancta,
Arma quae in castris jugulent severi
Tramitis hostes.
Cana cantanti juga ninguidarum
Alpium applaudunt, resonántque valles;
JURA concentu nemorum sonoro,
Et pater Ister
Consonant longé; pater & bicornis
Rhenus ascensum ingeminat, Garumna,
Sequana, atque Arar, Liger: insularum &
Undipotentum
Magna pars intenta Britannicarum
Voce conspirat liquida: solúmque,
Et salum, & coelum, aemula praecinentis
More, modóque
Concinunt Bezae numeris, modísque
Et polo plaudunt; referúntque leges
Lege quas sanxit pius ardor, & Rex
Scoto-britannus.
Sicut edictum in tabulis ahenis
Servat aeternum pia cura Regis
Qui mare, & terras, variísque mundum
Temperat horis:
Cujus aequalis Soboles Parenti
Gentis electae pater, atque custos;
Par & ambobus, veniens utrinque
Spiritus almus;
Quippe Tres-unus Deus; unus actus,
Una natura est tribus; una virtus
Una Majestas, Deitas & una,
Gloria & una.
Una vis immensa, perennis una
Vita, lux una, & sapientia una,
Una mens, una & ratio, una vox, &
Una voluntas
Lenis, indulgens, facilis, benigna;
Dura, et inclemens, rigida, et severa;
Semper aeterna, omnipotens, et aequa.
Semper et alma:
Lucidum cujus speculum est, reflectens
Aureum vultûs jubar, & verendum,
Virginis proles, sata coelo, & alti In
Terpres Olympi:
Qui Patris mentémque, animúmque sancti
Filius pandit face noctilucâ,
Sive Doctrinae documenta, seu com-Pendia Vitae,
Publicae, privae, sacra scita Regni
Regis ad nutum referens, Domûsque
Ad voluntatem Domini instituta
Singula librans,
Luce quam Phoebus melior refundit,
Lege, quam Legum-tulit ipse-lator,
Cujus exacti officii suprema est
Norma voluntas.
Coeca mens humana, hominum voluntas
Prava, & affectus rabidi: indigétque
Luce mens, normâ officii voluntas,
Lege libido,
Quisquis hanc surda negat aure, quà se
Fundit ubertim liquidas sub auras,
Ille ter prudens, sapiénsque, & omni ex
Parte beatus.
Ergò vos Cami proceres, Tamî que,
Quos viâ flexit malesuadus error,
Denuo rectum, duce Rege Regum, in-
Sistite callem.
Vos metus tangit si hominum nec ullus,
At Deum fandi memorem et nefandi
Vindicem sperate, et amoena solis
Tartara Diris;
Quae manent sontes animas, trucésque
Praesulum fastus, malè quas perurit
Pervigil zelus vigilum, et gregis cu-
Stodia pernox.
Veste bis tinctâ Tyrio superbos
Murice, et pastos dape pinguiore
Regia quondam aut saliari inuncta a-
Bdomine coena.
Qualis Ursini, Damasí que fastus
Turgidus, luxúque ferox, feróque
Ambitu pugnax, sacram et aedem, et urbem
Caede nefandâ
Civium incestavit, et ominosum
Traxit exemplum veniens in aevum,
Praesulum quod nobilium indecorus
Provocat ordo.
Quid fames auri sacra? quid cupido
Ambitu diro fera non propagat
Posteris culpae? mala damna quanta
Plurima fundit?
FINIS.

Augustissimo, Potentissimóque Monarchae JACOBO, D. G. Magnae Britanniae, Franciae, & Hiberniae Regi, Fidei Defensori, &c.

Geo. Herbertus.

ECce recedentis foecundo in littore Nili
Sol generat populum luce fovente novum.
Antè tui, CAESAR, quàm fulserat aura favoris,
Nostrae etiam Musae vile fuere lutum:
Nunc adeò perte vivunt, ut repere possint,
Síntque ausae thalamum solis adire tui.

Illustriss. Celsissimó (que) CAROLO, Walliae, & Juventutis Principi.

QUam chartam tibi porrigo recentem
Humanae decus, at (que) apex juventae,
Obtutu placido benignus affles,
Nam aspectibus è tuis vel unus
Mordaces tineas, nigrásque blattas,
Quas livor mihi parturit, retundet,
Ceu, quas culta timet seges, pruinas
Nascentes radii fugant, vel acres
Tantùm dulcia leniunt catarrhos.
Sic ô te (juvenem, senémve) credat
Mors semper juvenem, senem Britanni.

Reverendissimo in Christo Patri, ac Domino, Episcopo Vintoniensi, &c.

SAncte Pater, coeli custos, quo doctius uno
Terra nihil, nec quo sanctius astra vident;
Cùm mea futilibus numeris se verba viderent
Claudi, penè tuas praeteriêre fores.
Sed properè, dextréque reduxit euntia sensus,
Ista docens soli scripta quadrare tibi.

Ad Regem.

Instituti Epigrammatici ratio. Epigr. I.

CUm millena tuam pulsare negotia mentem
Constet, & ex illa pendeat orbis ope;
Nè te productis videar lassare Camoenis,
Pro solido, CAESAR, carmine frusta dabo.
Cùm tu contundens Catharos, vultúque librísque,
Grata mihi mensae sunt analecta tuae.

Ad Melvinum. Epigr. II.

NOn mea fert aetas, ut te, veterane, lacessam;
Non ut te superem: res tamen ipsa feret.
Aetatis numerum supplebit causa minorem:
Sic tu nunc juvenis factus, egóque senex.
Aspice, dum perstas, ut te tua deserat aetas;
Et mea sint canis scripta referta tuis.
Ecce tamen quàm suavis ero! cùm, fine duelli,
Clauserit extremas pugna peracta vices,
Tum tibi, si placeat, fugientia tempora reddam;
Sufficiet votis ista juventa meis.

In monstrum vocabuli Anti-Tami-Cami-Categoria. Epigr. III. Ad eundem.

O Quàm bellus homo es! lepido quàm nomine fingis
Istas Anti-Tami-Cami-Categories!
Sic Catharis nova sola placent; res, verba novantur:
Quae sapiunt aevum, ceu cariosa jacent.
Quin liceat nobis aliquas procudere voces:
Non tibi fingendi sola taberna patet.
Cùm sacra perturbet vester furor omnia, scriptum
Hoc erit, Anti-furi-Puri-Categoria.
Pollubra vel cùm olim damnâris Regia in ara,
Est Anti-pelvi-Melvi-Categoria.

Partitio [...] Anti-Tami-Cami-Categoriae. IV.

TRes video partes, quò re distinctiùs utar,
Anticategoriae, Scoto-Britanne, tuae:
Ritibus
Ab ini­tio ad vers. 65.
una Sacris opponitur;
Inde ad vers. 128.
altera Sanctos
Praedicat autores;
Inde 176.
tertia plena Deo est.
Postremis ambabus idem sentimus uterque;
Ipse pios laudo; Numen & ipse colo.
Non nisi prima suas patiuntur praelia lites.
O bene quòd dubium possideamus agrum!

In metri genus. V.

CUr, ubi tot ludat numeris antiqua poesis,
Sola tibi Sappho, femináque una placet?
Cur tibi tam facilè non arrisêre poetae
Heroum grandi carmina fulta pede?
Cur non lugentes Elegi? non acer lambus?
Commotos animos rectiùs ista decent.
Scilicet hoc vobis proprium, qui puriùs itis,
Et populi spurcas creditis esse vias:
[Page 12] Vos ducibus missis, missis doctoribus, omnes
Femineum blanda fallitis arte genus:
Nunc etiam teneras quò versus gratior aures,
Mulceat, imbelles complacuére modi.

DeIn titulo. Larvata Gorgone. VI.

GOrgona cur diram, larvásque obtrudis inanes,
Cùm propè sit nobis Musa, Medusa procul?
Si, quia felices olim dixêre poetae
Pallada gorgoneam, sic tua verba placent.
Vel potiùs liceat distinguere. Túque, tuíque
Sumite gorgoneam, nostráque Pallas erit.

De Praesulum fastu.Vers. 21.

PRaesulibus nostris fastus, Melvine, tumentes
Saepius aspergis. Siste, pudore vacas.
An quod semotum populo laquearibus altis
Eminet, id tumidum protinus esse feres?
Ergò etiam Solem dicas, ignave, superbum,
Qui tam sublimi conspicit orbe viam:
Ille tamen, quamvìs altus, tua crimina ridens
Assiduo vilem lumine cingit humum.
Sic laudandus erit nactus sublimia Praesul,
Qui dulci miseros irradiabit ope.

De gemina Academia.In titulo.

QUis hîc superbit, oro? túne, an Praesules?
Quos dente nigro corripis?
Tu duplicem solus Camoenarum thronum
Virtute percelsis tuâ;
Et unus impar aestimatur viribus,
Utrumque sternis calcitro:
Omnésque stulti audimus, aut hypocritae,
Te perspicaci, atque integro.
[Page 13] An rectiùs nos, si vices vertas, probi,
Te contumaci, & livido?
Quisquis tuetur perspicillis Belgicis
Qua parte tractari solent,
Res ampliantur, sin per adversam videt,
Minora fiunt omnia:
Tu qui superbos caeteros existimas
(Superbius cùm te nihil)
Vertas specillum: nam, prout se res habent,
Vitro minùs rectè uteris.

De S. BaptismiVers. 34. ritu. Epigr. IX.

CUm tener ad sacros infans sistatur aquales,
Quòd puer ignorat, verba profana putas?
Annon sic mercamur agros? quibus ecce Redemptor
Comparat aeterni regna beata Dei.
Scilicet emptorem si res aut parcior aetas
Impediant, apices legis amicus obit.
Forsitan & prohibes infans portetur ad undas,
Et per se Templi limen adire velis:
Sin, Melvine, pedes alienos postulet infans,
Cur sic displiceat vox aliena tibi?
Rectiùs innocuis lactentibus omnia praestes,
Quae ratio per se, si sit adulta, facit.
Quid vetat ut pueri vagitus suppleat alter,
Cùm nequeat claras ipse litare preces?
Saevus es eripiens parvis vadimonia coeli▪
Et tibi sit nemo praes, ubi poscis opem.

De Signaculo Crucis. X.Vers. 29.

CUr tanta sufflas probra in innocuam Crucem?
Non plùs maligni daemones Christi cruce
Unquam fugati, quàm tui socii solent.
Apostolorum culpa non levis fuit
[Page 14] Vitâsse Christi spiritum efflantis crucem.
Et Christianus quisque piscis dicitur
Tertulliano, propter undae pollubrum,
Quo tingimur parvi. Ecquis autem brachiis
Natare sine clarissima potest cruce?
Sed non moramur: namque vestra crux erit,
Vobis faventibúsve, vel negantibus.

De juramento Ecclesiae. XI.Vers. 25.

ARticulis sacris quidam subscribere jussus
Ah! Cheiragra vetat, quò minùs, inquit, agam.
O verè dictum, & bellè! cùm torqueat omnes
Ordinis osores articulare malum.

De Purificatione post puerperium. XII.Vers. 22.

ENixas pueros matres se sistere templis
Displicet▪ & laudis tura litare Deo.
Fortè quidem, cùm per vestras Ecclesia turbas
Fluctibus internis exagitata natet,
Vos sine maternis hymnis infantia vidit,
Vitáque neglectas est satìs ulta preces.
Sed nos, cum nequeat parvorum lingua parentem
Non laudare Deum, credimus esse nefas.
Quotidiana suas poscant si fercula grates,
Nostra caro sanctae nescia laudis erit?
Adde piis animis quaevis occasio lucro est,
Quae possint humili fundere corde preces.
Sic ubi jam mulier decerpti conscia pomi
Ingemat ob partus, ceu maledicta, suos,
Appositè quem commotum subfugerat olim,
Nunc redit ad mitem, ceu benedicta, Deum.

De Antichristi decore Pontificali. XIII.48

NOn quia Pontificum sunt olim afflata veneno,
Omnia sunt temere projicienda foras.
[Page 15] Tollantur si cuncta malus quae polluit usus,
Non remanent nobis corpora, non animae.

De Superpelliceo. XIV.49

QUid sacrae tandem meruêre vestes?
Quas malus livor jaculis lacessit
Polluens castam chlamydis colorem
Dentibus atris?
Quicquid ex urna meliore ductum
Luce praelustri, vel honore pollet,
Mens sub insigni specie coloris
Concipit albi.
Scilicet talem liquet esse solem;
Angeli vultu radiante candent;
Iacolae coeli melioris albâ
Veste triumphant.
E creaturis sine mentis usu
Conditis binas homini sequendas
Spiritus proponit,
Ovis, & co­lumba. Co­lumel. l▪ b. 7. c. 2. & l. 8. c. 8.
& est utrique
Candor amicus.
Ergo ringantur pietatis hostes,
Fili noctis, populus malignus,
Du [...] suum nomen tenet, & triumphat
Albion albo.

De Pileo quadrato. XV.Vers. [...]5.

QUae dicteria fuderat Britannus
Superpellicei tremendus hostis,
Isthaec pileus audiit propinquus,
Et partem capitis petit supremam;
Non sic effugit angulus vel unus
Quo dictis minùs acribus notetur.
Verùm heus! si reputes tibi, tuísque
Longè pileus anteit galerum,
Ut fervor cerebri refrigeretur,
[Page 16] Qui vestras edit intimè medullas.
Sed qui tam malè pileos habetis,
Quos Ecclesia comprobat, verendum
Ne tandem caput ejus impetatis.

In Catharum. XVI.

CUr Latiam linguam reris nimis esse profanam?
Quam praemissa probant secula, nostra probant?
Cur teretem Graecam damnas, atque Hellada totam,
Qua tamen occisi foedera scripta Dei?
Scilicet Hebraeam cantas, & perstrepis unam:
Haec facit ad nasum sola loquela tuum.

De Episcopis. XVII.129

QUos charos habuit Christus Apostolos,
Testatósque suo tradiderat gregi;
Ut cum mors rabidis unguibus imminens
Doctrinae fluvios clauderet aureae,
Mites acciperent Lampada Praesules,
Servaréntque sacrum clavibus ordinem;
Hos nunc barbaries impia vellicat
Indulgens propriis ambitionibus,
Et quos ipsa nequit scandere vertices
Hos ad se trahere, & mergere gestiens.
O coecum populum! si bona res siet
Praesul, cur renuis? sin mala, pauculos
Quàm cunctos fieri praestat Episcopos.

De iisdem, ad Melvinum. XVIII.184

PRaesulibus dirum te Musa coarguit hostem,
An quia Textores, Artificésque probas?

De Textore Catharo. XIX.

CUm piscatores Textor legit esse vocatos,
Ut sanctum Domini persequerentur opus;
Ille quó (que) invadit Divinam Flaminis artem,
Subtegmen reti dignius esse putans,
Et nunc perlongas Scripturae stamine telas
Torquet,
vers. 59.
& in Textu Doctor utró (que) cluet.

De Magicis rotatibus. XX.30. 32.

QUos tu rotatus, quale murmur auscultas
In ritibus nostris? Ego audio nullum.
Agè, provocemus ús (que) ad Angelos ipsos,
Aurés (que) superas: arbitri ipsi sint litis,
Utrum tenore sacra nostra sint nec ne
Aequabili facta. Ecquid ergo te tanta
Calumniandi concitavit urtica,
Ut, quae Papicolis propria, assuas nobis,
Falsúmque potiùs, quàm crepes versu?
Tu perstrepis tamen; út (que) turgeat carmen
Tuum tibi, poeta belle non mystes
Magicos rotatus,
vers. 33.
& perhorridas Striges,
Dicteriis mordacibus notans, clamas
Non convenire precibus ista Divinis.
O saevus hostis! quàm ferociter pugnas!
Nihilne respondebimus tibi? Fatemur.

Ad fratres. XXI.

O se'clum lepidum! circumstant undi (que) Fratres,
Papicolís (que) sui sunt, Catharís (que) sui.
Sic nunc plena boni sunt omnia Fratris, amore
Cùm nil fraterno rarius esse queat.

De labe, maculís (que) XXII.23.

LAbeculas, maculâs (que) nobis objicis,
Quid? hoccine est mirum? Viatores sumus.
Quò sanguis est Christi, nisi ut maculas lavet,
Quas spargit animae corporis propius lutum?
Vos ergo puri! o nomen appositissimum
Quo vulgus ornat vos! At audias parum;
Astronomus olim (ut fama) dum maculas diu,
Quas Luna habet, tuetur, in foveam cadit,
Totús (que) caenum Cynthiae ignoscit notis.
Ecclesia est mihi Luna; perge in Fabulâ.

De Musica Sacra. XXIII.54.

CUr efficaci Deucalion manu,
Post restitutos fluctibus obices,
Mutas in humanam figuram
Saxa supervacuás (que) cau [...]es?
Quin redde formas, o bone, pristinas,
Et nos reducas ad lapides avos:
Nam saxa mirantur canentes,
Saxa lyras, citharás (que) callent.
Rupes tenaces, & silices ferunt
Potentiori carmine percitas
Saltus per incultos, lacús (que)
Orphea mellifluum secutas.
Et saxa diris hispida montibus
Amphionis testitudine nobili
Percussa dum currunt ad urbem,
Maenia contribuêre Thebis.
Tantùm repertum est trux hominum genus,
Qui templa sacris expoliant choris,
Non erubescentes vel ipsas
Duritia superare cautes.
[Page 19] O plena centum Musica Gratiis,
Praeclariorum spirituum cibus,
Quò me vocas tandem, tuúm (que)
Ut celebrem decus iususurras?
Tu Diva miro pollice spiritum
Caeno profani corporis exuens
Ter millies caelo reponis:
Astra rogant, Novus hic quis hospes?
Ardore Moses concitus entheo,
Mersis revertens laetus ab hostibus
Exuscitat plebem sacratos
Ad Dominum properare cantus.
Quid hocce? Psalmos audion'? o dapes!
O succulenti balsama spiritus!
Ramenta caeli, guttulae (que)
Deciduae melioris orbis!
Quos David, ipsae deliciae Dei,
Ingens piorum gloria Principum,
Sionis excelsas ad arces
Cum citharis, lituis (que) miscet.
Miratur aequor finitimum sonos,
Et ipse Jordan sistit aquas stupens;
Prae quo Tibris vultum recondit,
Eridanús (que) pudore fusus.
Tun' obdis aures, grex nove, barbaras,
Et nullus audis? Cantibus obstrepens,
Ut, quò fatiges verberés (que)
Pulpita, plus spatij lucreris?
At cui videri prodigium potest
Mentes, quietis tympana publicae,
Discordijs plenas sonoris
Harmoniam tolerare nullam?

De eadem. XXIV.35.

CAntus sacros, profane, mugitus vocas?
Mugire multò mavelim quàm rudere.

De rituum usu. XXV.21.

CUm primùm ratibus suis
nostram Caesar ad insulam
olim appelleret, intuens
omnes indigenas loci
viventes sine vestibus,
O victoria, clamitat
certa, ac perfacilis mihi!
Non alio Cathari modo
cum sponsam Domini pijs
orbam ritibus expetunt,
at (que) ad barbariem patrum
vellent omnia regredi,
illam tegminis insciam
prorsùs Daemoni, & hostibus
exponunt superabilem.
Atqui vos secus, o boni,
sentire, ac sapere addecet,
si vestros animos regant
scripturae canones sacrae:
Nám (que) haec, jure, cuipiam
vestem non adimi suam,
sed nudis & egentibus
non suam tribui jubet.

De annulo conjugali. XXVI.

SEd nec conjugij signum, Melvine, probabis?
Nec vel tantillum pignus habebit amor?
[Page 21] Nulla tibi si signa placent, è nubibus arcum
Eripe caelesti qui moderatur aquae.
Illa quidem à nostro non multùm abludit imago,
Annulus & plenus tempore forsan erit.
Sin nebulis parcas & nostro parcito signo,
Cui non absimilis sensus inesse solet.
Scilicet, ut quos ante suas cum conjuge tedas
Merserat in lustris perniciosa venus,
Annulus hos revocet, sistát (que) libidinis undas
Legitimi signum connubiale tori.

De Mundis, & mundanis. XXVII.

EXpraelio undae ignísque (si Physicis fides)
tranquillus aer nascitur:
Sic ex profano Cosmico, & Catharo potest
Christianus extundi bonus.

De oratione Dominica XXVIII.31

QUam Christus immortalis innocuo gregi
voce suâ dederat,
quis crederet mortalibus
orationem rejici septemplicem,
qùae miseris clypeo
Ajacis est praestantior?
Haec verba superos advolaturus thronos
Christus, ut auxilij
nos haud inanes linqueret,
(cùm dignius nihil posset aut melius dare)
pignora chara sui
fruenda nobis tradidit.
Quis sic amicum excipiet, ut Cathari Deum,
qui renovare sacri
audent amoris Symbolum?
[Page 22] Tu verò quisquis es, cave, nè dum neges
improbe verba Dei,
te deneget VERBUM Deus.

In Catharum quendam. XXIX.

CUm templis effare, madent sudaria, mappae,
Trux caper alarum, suppara, laena, sagum.
Quin populo, clemens, aliquid largire caloris:
Nunc sudas solus; caetera turba riget.

De lupa lustri Vaticani. XXX.61.

CAlumnia rum nec pudor quis nec modus?
Nec Vaticanae desines unquam Lupae?
Metus inanes! Nos pari praetervehi
Illam Charybdim cautione novimus
Vestram (que) Scyllam, aequis parati spiculis
Britannicam in Vulpem, inque Romanam Lupam.
Dicti fidem firmabimus Anagrammate.

Roma dabit Oram, Maro, Ramo, Armo, Mora, & Amor.

ROma, tuum nomen quam non pertransiit Oram,
Cùm Latium ferrent secula prisca jugum?
Non deerat vel fama tibi, vel carmina famae,
Unde Maro laudes duxit ad Astra tuas.
At nunc exucco similis tua gloria Ramo
A veteri trunco, & nobilitate cadit.
Laus antiqua, & honor perierunt, te velut Armo
Jam deturbârunt tempora longa suo.
Quin tibi jam desperatae Mora nulla medetur;
Qua Fabio quondam sub duce nata salus.
Hinc te olim Gentes miratae odêre vicissim;
Et cum sublatâ laude recedit Amor.

De impositione manuum. XXXI.37.

NEc dextra te fugit almi Amoris emblema?
Atqui manus imponere integras praestat,
Quàm (more vestro) imponere inscio vulgo.
Quanto Impositio melior est Imposturâ!

Supplicum Ministrorum raptus [...]. XXXII.

  • AMbitio Cathari quínque constat Actibus.
  • I. Primò, unus aut alter parum ritus placet.
  • Jam repit impietas volatura illico.
  • II. Mox displicent omnes. Ubi hoc permanserit
  • III. Paulò, secretis mussitans in angulis
  • Quaerit recessus Incalescit fabula,
  • IV. Erumpit inde, & continere nescius
  • V. Sylvas pererrat. Fibulis de in omnibus
  • Prae spiritu ruptis, quò eas resarciat
  • Amsteli odamum corripit se. Plaudite.

De Autorum enumeratione. XXXIII.

QUò magis invidiam nobis, & crimina confles,
Pertrahis in partes nomina magna tuas;
Martyra, Calvinum, Bezam, doctúm (que) Bucerum,
Qui tamen in nostros fortiter ire negant.
Whitaker, erranti quem praefers carmine, miles
Assiduus nostrae papilionis erat.
Nos quó (que) possemus longas conscribere turmas,
Si numero starent praelia non animis.
Primus adest nobis, Pharisaeis omnibus hostis,
Christus Apostolici cinctus amore gre [...]is.
Tu geminas belli portas, o Petre, repandis,
Dum gladium stringens Paulus ad arma vocat.
Indè Patres pergunt quadrati, & tota Vetustas,
[Page 24] Nempe Novatores quis Veteranus amat?
Jam Constantinus multo se milite miscet;
Invisám (que) tuis erigit hasta Crucem.
Hipponensis adest properans, & torquet in hostes
Lampada, quâ studijs invigilare solet.
Téque Deum alternis cantans Ambrosius iram,
Immemor antiqui mellis, eundo coquit.
Haec etiam ad pugnam praesens, quâ vivimus, aetas
Innumeram nostris partibus addit opem.
Quos inter plenús (que) Deo, genió (que) Jacobus
Defendit veram mente, manú (que) fidem.
Interea ad sacrum stimulat sacra Musica bellum,
Qua sine vos miseri lentiùs itis ope,
Militat & nobis, quem vos contemnitis, Ordo,
Ordine discerni maxima bella solent.
O vos invalidos! Audi quem talibus armis
Eventum Naso vidit & admonuit;
Una dies Catharos ad bellum miserat omnes:
Ad bellum missos perdidit una dies.

De auri sacra fame. XXXIV.201.

CLaudis avaritiâ Satyram; statuísque sacrorum
Esse recidendas, Aeace noster, opes.
Caetera condonabo tibi, scombrís (que) remittam:
Sacrilegum carmen, censeo, flamma voret.

Ad Scotiam protrepticon ad Pacem. XXXV.

SCotia quae frigente jaces porrecta sub Arcto,
Cur adeo immodicâ relligione cales?
Anne tuas flammas ipsa Antiperistasis auget,
Ut nive torpentes incaluêre manus?
Aut ut pruna gelu summo mordaciùs urit,
Sic acuunt zelum frigora tanta tuum?
Quin nocuas extingue faces, precor: unda propinqua est,
Et tibi vicinas porrigit aequor aquas:
[Page 25] Aut potiùs Christi sanguis demissus ab alto,
Vicinúsque magis nobiliór (que) fluit:
Nè, si flamma novis adolescat mota flabellis,
Ante diem vestro mundus ab igne ruat.

Ad seductos innocentes. XXXVI.

INnocuae mentes, quibus inter flumina mundi
Ducitur illimi candida vita fide,
Absit ut ingenuum pungant mea verba pudorem;
Perstringunt vestros carmina sola duces.
O utinam aut illorum oculi (quod comprecor unum)
Vobis, aut illis pectora vestra forent.

Ad Melvinum. XXXVII.

AT qui te precor unicè per ipsam,
Quae scripsit numeros, manum; per omnes
Musarum calices, per & beatos
Sarcasmos quibus artifex triumphas;
Quin per Presbyteros tuos; per urbem
Quam curto nequeo referre versu;
Per charas tibi, nobilés (que) dextras,
Quas subscriptio neutiquam inquinavit;
Per quicquid tibi suaviter probatur;
Nème carminibus nimis dicacem,
Aut saevum reputes. Amica nostra est
At (que) edentula Musa, nec veneno
Splenis perlita contumeliosi.
Nam si te cuperem secare versu,
Totám (que) evomerem potenter iram
Quam aut Ecclesia despicata vobis,
Aut laesaemihi suggerunt Athenae,
(Et quem non stimularet haec simultas)
Jam te funditus igneis Camoenis,
Et Musà crepitante subruissem:
Omnis linea sepiam recusans
Plumbo ducta fuisset aestuanti,
[Page 26] Centum stigmatibus tuos inurens!
Profanos fremitus bonásque sannas:
Plùs charta haec mea delibuta dictis
Haesisset tibi, quàm suprema vestis
Olim accreverit Hercul: furenti:
Quin hoc carmine Lexicon probrorum
Extruxissem, ubi, cùm moneret usus,
Haurirent tibi tota plaustra Musae.
Nunc haec omnia sustuli, tonantes
Affectus sociis tuis remittens.
Non te carmine
Vers. 29.
turbidum vocavi,
Non deridiculumve, sive
21.
ineptum,
Non
33.
striges,
30.
magiámve, vel rotatus,
Non
21.
fastus tibi turgidos repono;
193
178.
Errores,
23.
maculas,
129.
superbiám (que)
23
Labes,
59.
somniá (que)
262
ambitús (que) diros,
Tinnitus
53.
Berecynthios omittens
Nil horum regero tibi merenti.
Quin te laudibus orno: quippe dico,
Caesar sobrius ad rei Latinae
Unus dicitur advenire cladem:
Et tu solus ad Angliae procellas
(Cùm plerúmque tuâ sodalitate
Nil sit crassius, impolitiúsve)
Accedis benè doctus, & poëta.

Ad Eundem. XXXVIII.

INcipis irridens; stomachans in carmine pergis;
Desinis exclamans: Tota figura vale.

Ad Seren. Regem. XXXIX.

ECce pererratas, Regum doctissime, nugas.
Quas gens inconsulta, suis vexata procellis,
Libandas nobis, absorbendás (que) propinat!
O caecos animi fratres! quis vestra fatigat
[Page 27] Corda furor, spissáque afflat caligine sensus?
Cernite, quàm formosa suas Ecclesia pennas
Explicat, & radijs ipsum pertingit Olympum!
Vicini populi passim mirantur, & aequos
Mentibus attonitis cupiunt addiscere ritus:
Angelicae turmae nostris se caetibus addunt:
Ipse etiam Christus coelo speculatus ab alto,
Intuitúque uno stringens habitacula mundi,
Sola mihi plenos, ait, exhibet Anglia cultus.
Scilicet has olim divisas aequore terras
Seposuit Divina sibi, cùm conderet orbem,
Progenies gemmámque suâ quasi pyxide clausit.
O qui Defensor Fidei meritissimus audis,
Responde aeternùm titulo; quó (que) ordine felix
Coepisti, pergas simili res texere filo.
Obrue ferventes, ruptis conatibus, hostes:
Quás (que) habet aut patulas, aut caeco tramite, moles
Haeresis evertas. Quid enim te fallere possit?
Tu venas, laticésque omnes quos sacra recludit
Pagina gustâsti, multóque interprete gaudes:
Tu Synodós (que) Patres (que) & quod dedit alta vetustas
Haud per te moritura, Scholám (que) introspicis omnem.
Nec transire licet quo mentis acumine findis
Viscera naturae, commistús (que) omnibus astris
Ante tuum tempus coelum gratissimus ambis.
Hac ope munitus securior excipis undas
Quas Latij, Catharí (que) movent, atque inter utrás (que)
Pastor agis proprios, medio turissimus, agnos.
Perge decus Regum; sic Augustissime, plures
Sint tibi vel stellis laudes, & laudibus anni:
Sic pulsare tuas, exclusis luctibus, ausint
Gaudia sola fores: sic quicquid somnia men is
Intus agunt, habeat certum meditatio finem:
Sic positis nugis, quibus irretita libido
Innumeros mergit vitiatâ mente poëtas,
Sola Jacobaeum decantent carmina nomen.

Ad Deum. XL.

QUem tu, summe Deus, semel
Scribentem placido rore beaveris,
Illum non labor irritus
Exercet miserum; non dolor unguium
Morsus increpat anxios;
Non maeret calamus; non queritur caput:
Sed faecunda poëse [...]s
Vis, & vena sacris regnat in artubus;
qualis nescius aggerum
Exundat fluvio Nilus amabili.
O dulcissime spiritus
Sanctos qui gemitus mentibus inseris
A Te Tuiture defluos,
Quòd scribo, & placeo, si placeo, tuum est.
FINIS.

Ad autorem Instaurationis magnae.

PEr strages licet autorum veterúmque ruinam
Ad famae properes vera Tropaea tuae,
Tam nitidè tamen occídis, tam suaviter hostes,
Se quasi donatum funere quis (que) putat.
Scilicet apponit pretium tua dextera fato,
Vulneréque emanat sanguis, ut intret honos.
O quàm felices sunt, qui tua castra sequuntur,
Cùm per te sit res ambitiosa mori.

De Eodem.

QUis iste tandem? non enim vultu ambulat
Quotidiano. Nescis, ignare? audies,
Dux Notionum; veritatis Pontifex;
Inductionis Dominus & Verulamij;
Rerum Magister unicus, at non Artium;
Profunditatis Pinus, atque Elegantiae;
Naturae aruspex intimus; Philosophiae
Aerarium; sequester Experientiae,
Speculationísque; Aequitatis Signifer;
Scientiarum sub pupillari statu
Degentium olim Emancipator; luminis
Promus; Fugator Idolûm, át (que) Nubium;
Collega Solis; Quadra Certitudinis;
Sophismatum Mastix; Brutus literarius,
Autoritatis exuens Tyrannidem;
Rationis, & sensus peritus Arbiter;
Repumicator men [...]is; Atlas Physicus,
Alcide succumbente STAGIRITICO;
Columba Noae, quae in vetustis Artibus
[Page 31] Nullum locum, requiemve cernens, perstitit
Ad se, suámque Matris Arcam regredi.
Subtilitatis terebra; Temporis nepos
Ex veritate Matre; Mellis Alveus;
Mundíque, & Animorum Sacerdos unicus;
Securis Errorum; ín (que) Naturalibus
Granum Sinapis, acre alijs, crescens sibi;
O me prope lassum! Juvate Posteri.

Comparatio inter munus summi Cancellariatûs, & Librum.

MUnere dum nobis prodes, Libró (que) futuris,
In laudes abeunt secula quae (que) tuas;
Munere dum nobis prodes, Libró (que) remotis,
In laudes abeunt jam loca quaeq tuas:
Hae tibi sunt alae laudum. Cui contigit unquam
Longius aeterno, latius orbe decus?

Aethiopissa ambit Cestum diversi coloris virum.

QUid mihi si facies nigra est? hoc, Ceste, colore
Sant etiam tenebrae, quas tamen optat amor.
Cernis ut exustâ semper sit fronte viator;
Ah longum, quae te deperit, errat iter.
Si nigro sit terra solo, quis despicit arvum?
Claude oculos, & erunt omnia nigra tibi:
Aut aperi, & cernes corpus quas projicit umbras;
Hoc saltem officio fungar amore tui.
Cum mihi sit facies fumus, quas pectore flammas
Jamdudum tacitè delituisse putes?
Dure negas? O fata mihi praesaga doloris,
Quae mihi lugubres contribuêre genas!

In Natales & Pascha concurrentes.

CUm tu, Christe, cadis, nascor; mentémque ligavit
Una meam membris horula, téque cruci.
O me disparibus natum cum numine fatis!
Cur mihi das vitam, quam tibi, Christe, negas?
Quin moriar tecum: vitam, quam negligis ipse,
Accipe; ni talem des, tibi qualis erat.
Hoc mihi legatum tristi si funere praestes,
Christe, duplex fiet mors tua vita mihi:
Atque ibi per te sanctificer natalibus ipsis,
In vitam, & nervos Pascha coaeva fluet.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.