ACTUS I.
SCENA I.
Mitio.
STorax, non rediit hac nocte à coena Aeschinus?
Neque servulorum quisquam, qui advorsum ierant?
Profectò hoc verè dicunt, si absis uspiam,
Aut ubi si cesses evenire ea satius' est,
Quae in te uxor dicit, & quae animo cogitat,
Irata, quam illa, quae parentes propitii.
Uxor, si cesses; aut te amare cogitat,
Aut tete amari, aut potare, aut animo obsequi,
Et tibi bene esse soli, cum sibi sit male.
Ego, quia non rediit filius quae cogito!
Quibus nunc solicitor rebus, ne aut ille alserit,
Aut uspiam ceciderit, aut perfregerit
Aliquid? Vah! Quenquamne hominem in animo inst ituere, aut
Parare, quod sit charius, quam ipse est, sibi?
Atqui ex me hic non natus est, sed ex fratre; is adeò
Dissimili studio est, jam inde ab adolescentia.
Ego hanc clementem vitam urbanam, at (que) otium
Sequtus sum: & quod fortunatum isti putant,
Uxorem nunquam habui: ille contra haec omnia,
Ruri agere vitam, semper parcè, duritet
Se habere: uxorem duxit: nati filii
Duo: indè ego hunc majorem adoptavi mihi:
Eduxi a parvulo, habui, amavi pro meo,
In eo me oblecto: solum id est charum mihi.
Ille ut item contrà me habeat, facio sedulò:
Do, praetermitto, non necesse habeo omnia
Pro meo jure agere: postremo, alii clanculum
Patres quae faciunt, quae fert adolescentia,
Ea ne me celet, consuefeci filium:
Nam qui men iri, aut fallere insuerit patrem, aut
Audebit; [...] tò magis audebit caeteros.
PUDORE & liberalitar [...] liberos
Retinere, satius else credo quam metu.
[Page] Haec fratri mecum non conveniunt, neque placent.
Ven it ad me saepe clamitans, quid agis, Mitio?
Cur perdis adolescentem nobis? cur amat?
Cur potat? cur tu his rebus sumptum suggeris?
Vestitu nimium indulges: nimium ineptus es:
Nimium ipse durus est, praeter aequumque, & bonum.
Et errat longe, mea quidem sententia,
Qui imperium credat gravius esse, aut stabilius,
Vi quod fit quam illud quod amicitia adjungitur.
Mea est sic ratio, & sic animum induco meum.
Malo coactus qui suum officium facit,
Dum id rescitum iri credit, tantisper cavet:
Si sperat fore clam, rursum ad ingenium redit.
Quem beneficio adjungas, ille ex animo facit,
Studet par referre: praesens, absensque idem erit.
Hoc patrium est, potius consuefacere filium,
Sua sponte recte facere, quam alieno metu.
Hoc pater, ac dominus interest: hoc qui nequit,
Fateatur nescire imperare liberis.
Sed estne hic ipsus, de quo agebam? & certè is est.
Nescio quid tristem video, credo jam, ut solet,
Jurgabit. salvom te advenire Demea,
Gaudemus.
ACTUS I.
SCENA II.
Dem.
HEm opportune: teipsum quaerito.
Mic.
Quid tristis es?
Dem.
Rogitas me, ubi nobis Aeschinus
Siet; quid tristis ego sim?
Mic.
Dixin'hoc fore?
Quid fecit?
Dem.
quid ille fecerit? quem neque pudet,
Quidquam; ne (que) metuit quemquam, ne (que) legem putat,
Tenere se ulsam, nam illa quae ante hac facta sunt,
Omitto; modo quid designavit?
Mic.
quidnam id est?
Dem.
Fores effregit, atque in aedes irruit
Alienas: ipsum dominum, atque omnem familiam
Multavit usque ad mortem: eripuit mulierem
quam amabat. clamant omnes indignissime
[Page] Factum esse. hoc advenienti quot mihi Micio
Dixere? in ore est omni populo. denique,
Si conferendum exemplum est, non fratrem videt,
Rei dare operam, ruri esse parcum ac sobrium?
Nullum hujus simile factum: haec cum illi Micio
Dico, tibi dico, tu illum corrumpi sinis.
Mic.
Homine imperito numquam quidquam injustius:
Qui, nisi quod ipse facit, nihil rectum putat:
Dem.
Quorsum istuc?
Mic.
quia tu Demea haec malè judicas:
Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum
Scortari, ne (que) potare, non est; neque fores
Effringere. haec si neque ego, neque tu fecimus,
Non [...]ivit egestas facere nos. tu nunc tibi
Id laudi ducis, quod tum fecisti inopia.
Injurium est: nam si esset unde id fieret.
Faceremus: & tu illum tuum, si esses homo,
Sineres nunc facere, dum per aetatem licet.
Potius quam, ubi te exspctatum ejecisset foras,
Alieniore aetate post faceret tamen.
Dem.
Pro Jupiter! tu homo adiges me ad insaniam,
Non est flagitium facere haec adolescentulum?
M.
ah.
Ausculta, ne me obtundas de hac re saepius,
Tuum filium dedisti adoptandum mihi:
Is meus est factus: si quid peccat Demea,
Mihi peccat: ego illi maxumam partem feram.
Obsonat, potat, olet unguenta de meo.
Amat? dabitur á me argentum, ubi erit commodum:
Ubi non erit, fortasse excludetur foras.
Fores effregit? restituentur. discidit
Vestem? resarcietur. Est, Diis gratia,
Et unde haec fiant, & adhuc non molesta sunt.
Postremo, aut desine, aut cedo quemvis arbit rum:
Te plura in hac re peccare osten iam.
Dem.
Hei mihi!
Pater [...]esse disce ab allis qui verè sciunt.
Mic.
Natura tu illi pater es consiliis ego,
Dem.
Tun'consulis quidquam?
M.
ah si pergis, abiero.
D.
[Page]Siccine agis?
M.
An ego toties de eadem re audiam?
D.
Curae est mihi.
M
& mihi curae est: verùm Demea,
Curemus aequam uterque partem, tu alterum,
Ego item alterum: nam ambos curare, propemodum
Reposcere illum est, quem dedisti.
D.
Ah Micio!
M.
Mihi sic videtur.
D.
Quid istuc? tibi si istuc placet.
Profundat perdat, pereat; nihil ad me attinet,
Jam si verbum unum post hac.
Mi.
Rursum Demea,
Irascere?
De.
An non credis? repetón' quem dedi?
Aegrè est: alienus non sum si obsto: hem defino.
Vnum vis curem: curo: & est diis gratia,
Cum ita ut volo, est: iste tuus ipse sentiet
Posterius: nolo in illum gravius dicere.
M.
Nec nihil, neque omnia haec sunt, quae dicit tamen
Non nihil molesta haec sunt mihi: sed ostendere,
Me aegrè pati, illi nolui: nam ita est homo:
Cùm placo, adversor sedulò, & deterreo,
Tamen humanè vix patitur. verum si augeam,
Aut etiam adjutor sim ejus iracundiae,
Insaniam profecto cum illo. etsi Aeschinus
Non nullam in hac re nobis facit injuriam.
Quam hic non amavit meretricem? aut cui non dedit
Aliquid? postremo nuper (credo jam omnium
Taedebat) dixit velle uxorem ducere.
Sperabam iam defervisse adolescentiam:
Gaudebam, ecce autem de integro: nisi quidquid est
Volo scire, at (que) hominem convenire, si apud forum est.
ACTUS II.
SCENA I.
Sa.
OBsecro, populares ferte misero atque innocenti auxilium:
Subvenite inopi.
Ae.
otiose, nunc jam illico hîc consiste:
Quid respectas? nihil pericli est, nunquam, dum ego adero, hic te
Tanget.
Sa.
ego istam, invitis omnibus.
Ae.
Quanquam est scelestus,, non commitet hodie unquam
[Page] iterum ut vapulet.
Sa.
Aeschine, audi, ne te dicas fuisse ignarum meorum morum,
Leno ego sum.
Ae.
scio.
Sa.
at ita, ut usquam fuit fide quisquam optuma.
Tu quod te posterius purges, nolle hanc injuriam mihi
Factum esse; hujus non faciam: crede hoc, ego meum jus persequar:
Ne (que) tu verbis solves unquam, quod re mihi male feceris,
Novi ego vostra haec: nollem factum: dabitur jusjurandm esse te
Indignum injuria hac, indignis cum egomet sim acceptus modis.
Ae.
Abi praestrenue, ac fores aperi.
Sa.
caeterum hoc nihil facis.
Ae.
I intro nunc jam tu.
Sa.
at enim non sinam.
Ae.
accede illuc Parmeno;
Nimium abiisti istoc, hic propter hunc assiste. hem, sic volo,
Cave nunc jam oculos a meis oculis quoquam dimoveas tuos:
Ne mora sit, si innuerim: quin pugnus continuo in mala haereat.
Sa.
Istud volo erga ipsum experiri.
Ae.
hem, serva: omitte mulierem.
Sa.
O facinus indignum!
Ae.
geminabit; nisi caves.
Sa.
hei misero mihi!
Ae.
Non innueram: verum in istam partem potius peccato tamen:
I nunc jam.
Sa.
quid hoc rei est? regnūne, Aeschine, hic tu possides?
Ae.
Si possiderē, ornatus esses ex tuis virtutibus.
Sa.
Quid tibi rei mecum est?
Ae.
nihil.
Sa.
quid? nostin' qui sim?
Ae.
Non desidero.
Sa.
Tetigin' tui quicqúam?
Ae.
Si attigisses, ferres infortunium.
Sa.
Qui tibi magis licet meam habere, pro qua ego argentum dedi?
Ae.
Ante aedes non fecisse erit melius hic convitium.
Nam si molestus pergis esse, lam intro arripiere, at (que) ibi
Usque ad necem operiere loris.
Sa.
Loris liber?
Ae.
Sic erit.
Sa.
O hominem impurum? hiccine libertatem aiunt aequam esse omnibus?
Ae.
Si satis jam debacchatus es leno, audi si vis nunc jam,
Sa.
Egon' debacchatus sum in te, an tu in me?
Ae.
Mitte ista, atque ad rem redi.
Sa.
Quam rem? quo redeam?
Ae.
Jamne me dicere vis id quod ad te attinet?
Sa.
Cupio, modo aequi aliquid.
Ae.
Vah, leno iniqua me non volt loqui.
Sa.
Leno sum, fateor, pernicies communis adolescentium,
Perjurus, pestis: tamen tibi à me nulla est orta injuria.
Ae.
Nam hercle etiam id restat.
Sa.
Illuc quaeso redi, quò coepisti, Aeschine.
Aesch.
Minis viginti tu illam emisti, quae res tibi vortat male.
Argenti tantum tibi dabitur,
Sa.
quid? si ego illam nolo vendere,
Coges me?
Ae.
Minime.
Sa.
Namque id metui.
Ae.
No que vendundam censeo,
Quae libera est: nam egò illam liberali assero causa manu.
Nunc vide: utrum vis, agentum accipere, an causam meditari tuam.
Delibera hoc, dum ego redeo, leno.
Sa.
Pro supreme Jupiter!
Minime miror, qui insanire occipiunt ex injuria.
Domo me eripuit, verberavit: me invito abduxit meam.
Homini misero plus quingentos colaphos infregit mihi.
Ob malefacta haec tantidem emptam postulat sibi tradie [...].
Verum enim, quando bene promeruit, fiat: suum jus postulat.
Age jam cupio, modo si argentū reddat; sed ego hariolor:
Ubi me dixero dare tanti, testes faciet illico
[Page] Vendidisse me: de argento somnium mox, cras redi.
Id quoque possum ferre, si modo reddet: quamquam injurium est,
Verum cogito id, quod res est, quando eum quaestum occoeperis,
Accipiunda, & mussitando injuria adolescentium est,
Sed nemo dabit: frustra egomet mecum has rationes deputo.
ACTUS II.
SCENA II.
Sy.
TAce, egomet conveniam jam ipsum: cupidè accipiat faxo: atque etiam
Bene dicat secum esse actum, quid istuc, Sannio est, quod te audio,
Nescio quid, concertasse cum hero?
Sa.
Nunquam vidi iniquius
Certationem comparatam quam haec hodic inter nos fuit.
Ego vapulando, ille verberando [...]so; ambo def [...]ssi sumus.
Sy.
Tua culpa.
Sa.
quid agerem?
Sy.
adolescenti morem gestum opportuit.
Sa.
Qui potui melius, qui hodie usque os praebui.
S.
age scis quid loquar?
Pecuniam in loco negligere, maxumum interdum est lucrum.
Sa.
hui.
Sy.
Metuisti, si nunc de tuo jure concessisses paululum,
Atque adolescenti esses morigeratus, hominum homo stultissime,
Ne non tibi istuc foeneraret?
Sa.
Ego spem pretio non emo.
Sy.
Nunquam rem facies, abi, nescis inescare homines. Sannio.
Sa.
Credo istuc melius esse: verum ego nunquam adeò astutus fui,
Quin, quidquid possem, mallē, auferre potius in praesentia.
Sy.
Age, novituum animum: quasi quidquam tibi sint viginti minae,
[Page] Dum huic obsequare: praeterea autem te ajunt proficisci Cyprum.
Sa.
hem!
Sy.
Coemisse hinc, quae illuc veheres multa, navem conductam: hoc scio,
Animus tibi pendet, ubi illinc spero redieris, tamen hoc ages.
Sa.
Nusquam pedem. perii hercle: hac illi spe hoc inceperunt.
Sy.
timet:
In jeci scrupulum homini.
Sa.
O scelera! illud vide,
Ut in ipso articulo oppressit, emprae mulieres
Complures, & item hinc alia, quae porto Cyprum,
N [...] eo ad mercatum venio, damnum maxumum est.
Nunc si omitto, ubi illinc rediero, actum agam.
Nihil est, refrixerit res, nunc demum venis?
Cur passus? ubi eras? ut sit satius perdere,
Quam aut hic nunc manere tam diu, aut tum persequi.
Sy.
Jamne enumerasti, quod ad te rediturum putes?
S.
Hoccine illo dignum est? hoccine incipere Aeschinum.
Per oppressionem ut hanc mihi eripere postulet?
Sy
Labascit, unum hoc habeo: vide si satis placet.
Potius, quam venias in periculum Sannio,
Servesne, an perdas totum, dividuum face:
Minas decem corradet alicunde.
Sa.
hei mihi,
Etiam de sorte nunc venio in dubium miser.
Pudet nihil: omnes dentes labefecit mihi,
Praeterea colaphis tuber est totum caput.
Etiam insuper defrauder, nusquam abeo.
Sy.
Ut lubet,
Numquid vis quin abeam?
Sa.
Immo hercle hoc quae [...] Syre.
Utut haec sunt acta, potius quam lites sequar,
Meum mihi reddatur, saltem quanti empta est, Syr [...].
Scio, te non usum ante hac amicitia mea.
Memorem me dices esse, & gratum.
Sy.
sedulo
Faciam. sed Ctesiphonem video, laetus est
De amica.
Sa.
quid, quod te oro?
Sy
Paulisper mane.
ACTUS II.
SCENA III.
C.
ABs quivis homine cum est opus, beneficium accipere gaudeas.
Verum enimverò id demum juvat, si quem aequom est bene facere, id facit.
O frater, frater, quid ego nunc te laudem? satis cérto scio:
Numquam ita magnificè quidquam dicam, id virtus quin superet tua.
Itaque unam hanc rem me liabere praeter alios praecipuam arbitror,
Fratrē homini nemini esse primarū artiū magis principē.
Syr.
O Ctesipho.
Ctes.
O Syre. Aeschinus ubi est?
Syr.
Ellum, te exspectat domi.
Ctes.
hem.
Syr.
Quid est?
Ctes.
quid sit? illius opera Syre nunc vivo: festivum caput,
Omnia sibi qui post putarit esse prae meo commodo:
Maledicta, famam, meum àmorem, & peccatum in se transtulit,
Nil pote supra, sed quidnam foris crepuit?
Syr.
Mane ipse exit foras.
ACTUS II.
SCENA IV.
- Aeschinus,
- Sannio,
- Ctesipho,
- Sy us.
Aesch.
UBi ille est sacrilegus?
San.
men' quaerit? num quidnam effert? occidi:
Nil video.
Aesch.
Hem, opportune, te ipsum quae rito: quid fit Ctesipho?
In tuto est omnis res, omitte vero tristitiam tuam.
Ctes.
Ego illam facile vero omitto, qui quidem te habeam fratrem.
O mi germane, ah, vereor coram in os te laudare amplius,
Ne id assentandi magis, quam quod habeam gratum facere existumes.
Aesch.
Age inepte, quasi nunc norimus nos inter nos, Ctesipho?
Sed h [...] mihi dolet, nos pene sero scisse, & pene in eū locū
[Page] Rediisse, ut si ōnes cuperent, nihil tibi possent auxiliarier
Ctes.
Pudebat.
Aesch.
Ah, stultitia est istaec, non pudor, tam ob parvolam
Rem pene ex patria, turpe dictu, Deos quaeso ut istaec prohibeant.
Ctes.
Peccavi.
Ae.
quid ait tandem nobis Sannio?
Syr.
jam mitis est.
Ae.
Ego ad forum ibo, ut hunc absolvam: tu intro ad illam Ctesipho.
Sa.
Syre insta.
Sy.
eamus: namque hic properat in Cyprum.
Sa.
ne tam quidem,
Quamvis etiam maneo otiosus hic.
Sy.
reddetur, ne time.
Sa.
At ut omne reddat.
Sy.
omne reddet, tace modo: ac sequere hac.
Sa.
sequor.
Ct.
Heus, heus Syre.
Sy.
hem quid est?
Ct.
obsecro hercle te hominem istum impurissimum
Quamprimum absolvitote, ne, si magis irritatus siet,
Aliquà ad patrem hoc perm [...]net, atque ego tunc perpetuò perierim.
S.
Non fiet. bono animo esto, tu cum illa te intus oblecta interim:
Et lectulos jube sterni nobis, & parari caetera.
Ego jam, transacta re, convortā me domū cum obsonio.
Ct.
Ita quaeso: quando hoc bene successit, hilarem hunc sumamus diem.
ACTUS III.
SCENA II.
OBsecro te mea nutrix, quid nunc fiet.
Ca.
quid fiet rogas?
Recte aedipol spero.
S.
modo dolores, mea, tu, occipiunt primulum.
C.
Jam nunc times, quasi nunquam adfueris, nunquam tute pepereris.
S.
Miseram me, neminem habeo, solae sumus: Geta autem hic non adest.
Nec quem ad obstetricē mittā, nec qui accersat Aeschin [...].
C.
[Page]Pol is quidem jam hic aderit: nam nunquam unum intermittit diem.
Quin semper veniat,
C.
solus mearum miseriarum est remedium
C.
E re nata melius fieri haud potuit, quā factū est hera:
Oblatum quando vitium est, quod ad illum attinet potissimum,
Talem, tali genere, atque animo, natum ex tanta familia.
S.
Ita pol est, ut dicis: salvus nobis, Deos quaeso, ut siet.
ACTUS III.
SCENA II.
Ge.
NUnc illud est, quod, si omnes omnia sua consilia conferant,
Atque huic malo salutem quaerant, auxilii nihil afferant,
Quod mihique, herae (que), filiae (que) herili est. vae misero mihil
Tot res repente circumvallant, unde emergi non potest:
Vis, egestas, injustitia, solitudo, infamia,
Hoccine saeclum? ô scelera, ô genera sacrilega; ô hominem impium!
So.
Me miseram; quidnam est quod sic video timidum & properantem Getam?
G.
Quem neque fides, neque jusjurandum, neque ulla misericordia
Repressit. neque reflexit, ne (que) quod partus instabat prope.
Cui miserae indigne per vim vitium obtulerat.
S.
non intel igo
Satis, quae loquatur.
C.
propius obsecro accedamus, Sostrata.
G.
ah.
Me miserum, vi [...] sum compos animi? ita ardeo iracundi [...]
Nihil est, quod malim, quam illam totam familiam mihi obviam
Dari, ut iram hanc in eos evomam omnem, dum aegritudo haec est recens;
Satis mihi id habeam supplicii, dum illos ulciscar modo.
S [...]ni animam primum exstinguerem ipsi, qui illud produxit scelus.
Tum aur [...] Syrum impulsorem, va [...], quibus illum lacerarem modis!
[Page] Sublimem medium arriperem, & capite primum in terr
[...] statuerem;
Ut cerebro dispergat viam.
Adolescenti ipsi oculos eriperem, post haec praecipitem darem.
Ceteros ruerē, agerē, raperē, tunderē, & prosternerem.
Sed cesso hoc malo heram impertiri propere?
S.
revocemus: Geta.
G.
hem.
Quisquis es, sine me
S.
ego sum Sostrata,
G.
ubi ea est? te ipsam quae [...]ito.
Te exspecto: oppido opportunè te obtulisti mihi obviam
Hera.
S.
quid est? quid trepidas?
G.
hei mihi.
S.
quid festinas mi Geta?
Animum recipe.
G.
prorsus.
S.
quid istuc prorsus ergo est?
G.
periimus,
Actum est.
S.
eloquere obsecro, quid siet.
G.
Jam.
S.
quid jam Geta?
A. Aescinus.
S.
quid ergo is?
G.
Alienus est à nostra familia.
S.
hem,
Perii, quare.
Get.
A mare occoepit aliam.
S.
vae miserae mihi.
G.
Ne (que) id occulte fert: a lenone ipsus eripuit palam.
Satin 'hoc certum est?
G.
certum, hisce oculis egomet vidi Sostrata.
S.
ah,
Me miseram, quid credas jam? aut cui credas; nostrumne Aeschinum,
Nostram vitam omnium in quo nostrae spes, opesque omnes sitae erant.
Qui sine hac jurabat se unum nunquam victurum diem:
Qui in sui gremio positurum puerū dicebat: patris ita
Ob [...]craturum, ut liceret sibi hanc uxorem ducere.
G.
Hera, lacrumas mitte, ac potius, quod ad hanc rem opus porro est, prospice.
Patiamurne, an narremus cuipiam?
C.
au, au, mi homo, sanus ne es?
An hoc proferendum tibi usquam esse videtur?
G.
mihi quidem non placet.
Jam primum, illum alieno animo à nobis esse res ipsà indicat:
[Page] Nunc si hoc palam proferemus, ille inficias ibit, sat s
[...]o;
Tua fama, & gnatae vita in dubiū veniet, tū si maxumè
Fateatur, cum amet aliam non est utile hanc illi dari.
Qua propter quoquo pacto celato est opus.
S.
ah minime g [...]ntium:
Non faciam.
G.
quid ages.
S.
proferam.
G.
hem, mea Sost [...]at [...]. vide quam rem agas,
S.
Pei ore res [...]oco esse non potest, quā in quo nūc sita est.
Primū indotata est: tum praeterea, quae secūda ei dos erat,
Periit: pro virgine dari nuptū non potest hoc reliquō est,
Si inficias ibit, testis mecum est annulus, quem amiserat:
Postremo, quando ego conscia mihi sum, à me culpa [...] hanc procul esse, neque
Pretium, neque rem ullam intercessisse, illa, aut me, indignam, experiar Geta.
G.
Quid istuc? accedo, ut melius, dicas.
S.
tu, quantum potes, abi,
At (que) Hegioni cognato hujus, rem enarrato omnē ordine.
Nam is nostro Simulo fuit summus, & nos coluit maxumè.
G.
Nam hercle alius nemo respicit nos. Propera tu mea Canthara,
Curre, obstetricem accerse, ut cum opus sit, ne in mora nobis siet.
ACTUS III.
SCENA III.
Dem [...]a.
DIsperii, Ctesiphonem audivi filium.
[...]na affuisse in raptione cum Aeschino.
Id misero restat mihi mali, [...]i illum potest,
Qui alicui rei est, etiam eum ad nequitiam abduce [...]e.
Ubi ego illum quaeram? credo abductum in ganeum
Aliquò: persuasit ille impurus, sat scio.
Sed eccum Syrum i [...]e video: hi [...]c scibo jam, ubi siet.
Atque hercle hic de grege illo est, si me senserit
Eum quae [...]itare, nunquam dicet carnufex.
Non ostendam me id velle.
ACTUS III.
SCENA IV.
OMnem rem modo seni,
Quo pacto haberet, enarramus ordine:
Nil quidquam vi [...]i laetius.
D.
pro Jupiter,
Hominis stultitiam!
Sy.
collaudavit filium
Mihi: qui id dedissem consilium: egit gratias.
Dem.
Disrumpor.
Syr.
Argentum annumeravit illico:
Dedit praeterea in sumptum dimidium minae:
Id distributum sane est ex sententia.
D.
hem,
Huic mandes, si quid recte curatum velis.
Sy.
Hem Demea, haud aspexeram te: quid agitur?
D.
Quid agatur? vostram nequeo m [...]ari satis
Rationem.
Sy.
Est hercle inepta, ne dicam dolo, atque.
Absurda, pisces ceteros purga Dromo:
Congrum istum maxumum in aqua sinito ludere
Pau [...]isper: ubi ego rediero, exossabitur:
Prius nolo.
De.
haeccine flagitia?
Sy.
mihi quidem non▪ placent:
Et clamo saepe, salsamenta haec Stephanio,
Fac macerentur pulchre:
D.
dii vostram fidem;
Utrum studione id sibi habet, an laudi putat
Fore, si perdiderit gnatum? vae misero mihi:
Videre videor jam diem illum, cum hinc [...]gens
Profugiet aliquo militatum.
Sy.
ô Demea,
Istuc est sapere, non, quod ante pedes modo est,
Videre, sed etiam illa, quae futura sunt,
Prospicere.
D.
quid? istaec jam penes vos psaltria est?
Sy.
Ellam intus.
D.
eho, an domi est habiturus?
Sy.
credo, ut est
Dementia.
D [...].
haeccine fieri?
Sy.
inepta lenitas
Patris, & facilitas prava.
D.
fratris me quidem
Pudet, pigetque.
Sy
nimium inter vos Demea, ac
Non, quia ades praesens, dico hoc; pe [...]nimium interest.
Tu, quantus, quantus, nihil nisi sapientia es:
Ille futilis, somnium, sineres ver ò tu illum tuum
Facer [...] haec? [...]e sin [...]rē illum? an no [...] s [...]x totis mensibus.
Prius olfecissem, quam ille quidquam coepe [...]it?
Syrus.
[Page]Vigilantiam tuam tu mihi narras?
D.
sic [...]iet
Modo, ut nunc est.
Sy.
ut quisque suum volt esse, ita est.
D.
Quid eum? vidistin' hodie?
Syrus.
tuum ne filium?
D.
Abigam hunc rus.
Sy.
jam dudum aliquid ruri agere arbitror.
D.
Satin' scis ibi eum esse?
Sy.
oh, qui egomet produxi.
D.
optu [...]e est.
Metui, ne haereret hic.
Sy,
atque iratum admodum.
D.
Quid autem?
Sy.
adortus jurgio fratrem apud forum
De Psalt [...]ia istac.
D.
ain' verò?
Sy.
vah, nil reticuit:
Nam ut numerabatur forte argentum, intervenit
Homo de improviso, coepit clamare. Aeschine,
Haeccine flagitia facere te? haec te admittere
Indigna genere nostro?
De.
oh, lacrumo gaudio.
Sy.
Non tu hoc argentum perdis, sed vitam tuam.
D.
Salvos sit: spero, est similis majorum suum.
Sy.
hui.
D.
Syre praeceptorum plenus istorum ille.
Sy.
phy,
Domi habuit, unde disceret.
D.
fit sedulo.
Nil praetermitto: consuefacio: denique
Inspicere, tanquam, in speculum, in vitas omnium
Jubeo, atque ex aliis sumere exemplum sibi.
Hoc facito.
Sy.
rectè sanè
D.
hoc fugito.
Sy.
callide.
D.
Hoc laudi est.
Sy
istaec res est.
D.
hoc vitio datur.
Sy.
Probissume.
D.
porrò autem.
Sy
non hercle otium est
Nunc mihi auscultandi: pi [...]ces ex sententia
Nactus sum, hi mihi ne corrumpantur, cautio est:
Nam id nobis tam flagitium est, quam illa Demea,
Non facere vobis, quae modo dixti: &, quod queo
Conservis ad eundum istunc praecipio modum.
Hoc [...]alsum est, hoc adustum est, hoc lautum est parum:
Illud recté: iterum sic mementote: sedulò
Moneo, quae po [...]sum pro mea sapientia:
Postremo, tanquam in speculum in patinas, Demea,
Inspicere jub [...]o, & mon [...]o quid facto usus sit.
Inepta haec esse, nos quae facimus, sentio:
Verùm quid facias? ut homo est, ita morem geras.
Num quid vis?
De.
mentem vobis meliorem dari.
Sy
[Page]Tu [...]us hinc abis?
D
[...]ecta.
Sy.
nam quid tu hic agas,
Ubi [...] quid praecip [...]as bene nemo ob [...]emperet?
D.
Ego verò hinc abeo, quando is quam [...]b ē huc venerā,
Rus abiit: illum curo unum, ille àd me attinet:
Quando ita volt frater, de istoc ipse viderit:
Sed quis illic est, procul quem video? estne hic Hegio
Tribulis noster? si satis cerno, hercle is est.
Vah, homo amicus nobis jam inde à puero. dii boni,
Nae illiusmodi jam magna nobis c [...]vium
P [...]nuria est, antiqua homo virtute, ac fide.
Haud cito mali quid ortum ex hoc sit publice.
[...]uam gaudeo, ubi etiam hujus generis relliquias
Restare video, vah, vivere etiam nunc subet.
Opperiar hominem hic, ut salutem, & colloquar.
ACTUS III.
SCENA V.
- Hegio
- Geta,
- Demea,
- Pamph [...]la.
PRo dii immortales, facinus indignum: Geta
Quid narras?
Ge.
sic est factum.
He.
ex illan' familia
Tam illiberale facinus esse ortum? ô Aeschine,
Pol haud paternum istuc dedisti.
De.
videlicet
De Psaltria hac audivit: id illi nunc dolet
Alieno: pater is nihili pendit: hei mihi,
Utinam hic propè adesset alicubi, at (que) audiret haec.
Heg.
Ni facient quae illos aequom est, haud sic auferent.
Ge.
In te spes omnis, Hegio, nobis sita est:
Te solum habemus, tu es prtronus, tu parens:
Ille tibi mor [...]ens nos commendavit senex.
Si deseris tu, periimus:
He.
cave dixeris.
Nec faciam, neque me satis piè posse arbitror.
De.
Adibo▪ salvere Hegionem plurimum
Jubeo.
He.
oh, te quaerebam ipsum: salve Demea.
De.
Quid autem?
He.
major filius tuus A Eschinus,
Quem fratri adoptandum dedisti, neque boni
Neque liberalis functus officium est viri.
D.
Quid istuc?
He.
nostrum amicum noras Simulū, at (que)
A E qualem?
De.
quidni
He.
filiam ejus virginem
De.
hem.
He.
Mane nondum audisti, Demea,
Quod est gravissimum.
De.
an quidquam est etiā āplius?
He.
Vero amplius, nam hoc quidem ferundum aliquo modo est.
Persuasit nox, amor, vinum, adolescentia:
Humanum est: ubi scit factum, ad matrem virginis
Venit ipsus ultro, lacrumans, orans, obsecrans,
Fidem dans, jurans se illam ducturum domum,
Ignotum est, tacitum est, creditum est, virgo ex eo
Compressu gravida facta est mensis hic decimus est:
Ille bonus vir nobis psaltriam, si diis placet,
Paravit, quicum vivat, illam deserat.
De.
Pro certon'tu istaec dices?
He.
mater virginis
In medio est, ipsa virgo, res ipsa, hic Geta
Praeterea, ut cap [...]us est servorum, non malus,
Neque iners, alit illas, solus omnem familiam
Sustentat. hunc abduce, vinci: quaere rem.
G.
Immo hercle extorque, nisi ita factum est Demea:
Postremo non negabit, coram ipsum cedo.
De.
Pudet: nec quid agam, neque quid huic respondeam
Scio.
Pam.
miseram me, differor doloribus,
Juno Lucina fer opem, serva me obsecro,
He.
hem,
Numnam illa quaeso parturit?
G.
certe Hegio.
He.
hem,
Illaec fidem nunc vostram implorat Demea:
Quod vos jus cogit, id voluntate impetret.
Haec primum ut fiant, deos quaeso, ut vobis decet:
Sin aliter animus voster est, ego Demea,
Summâ vi defendam hanc, atque illum mortuum.
Cognatus mihi erat: unà à pueris parvoli
Sumus educti. unà semper militiae, & domi
Fuimus, paupertatem una pertulimus gravem.
Qua propter nitar, faciam, expe [...]iar, denique
Animam relinquam potius, quam illas deseram.
Quid mihi respondes?
De.
fratrem conveniam, Hegio:
Is quod mihi de hac re dederit consilium, id sequar.
He.
Sed Demea hoc tu facito cum animo cogites,
Quam vos facillimè agitis, quam estis maxume
[Page] Potentes, dites, fortunati, nobiles,
Tam maxume vos aequo animo aequanoscere
Oportet, si vos vultis perhiberi probos.
De.
Redito: fient, quae fieri aequom est, omnia.
He.
Decet te facere Geta duc me intrò ad Sostratam;
De.
Non me indicente haec fiunt: utinam hoc sit modo
De [...]unctum: verum nimia illaec licentia
Profecto evadet in aliquod magnum malum.
Ibo, ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam.
ACTUS III.
SCENA VI.
Hegio.
BOno animo fac sis Sostrata, & istam, quod pote [...],
Fac consolere. ego Micionem, si apud forum est,
Conveniam, atque, ut res gesta est, narrabo ordine.
Si est, ut facturus officium [...]iet suum,
Faciat: sin aliter de hac re ejus sententia est,
Respondeat mi, ut, quid agam, quam primum sciam.
ACTUS IV.
SCENA I.
A In Patrem hinc abiisse rus?
Sy.
jamdudum.
Ct.
dic sodes.
Sy
apud
Villam est, nuuc eum maxume operis aliquid facere credo,
C [...].
Utinam quidem,
Quod cum salute ejus fiat, ita se defatigarit velim,
Ut triduo hoc perpetuo effecto prorsus nequeat surgere.
Sy.
Ita fiat, & istoc si quid potis est rectius.
C.
ita: nam hunc diem
Misere nimis peepetuum, ut caepi, cupio in laetitia degere.
Et illud rus nu [...]a alia causa, tam male odi, nisi quia
Prope est, quod si abesset [...]ongius,
Prius nox oppressisset illic, quā huc revorti posset iterū.
Nunc ubi me illic non videbit, jam hucrecurret, sat scio:
Rogabit me, ubi fuerim: quē ego hodie toto non vidi die.
Quid dicam?
Syr.
nihil ne in mente est?
Ct.
numquam quidquam.
Sy.
tanto nequior.
Cliens, amicus, hospes nemo est vobis?
Ct.
sunt: quid postea?
S.
[Page]Hisce opera ut data sit.
Ct.
quae non data sit: non po [...]est fieri.
Sy.
potest.
Ct.
Interdiu: sed si hic pernocto, causae quid dicam Syre?
Sy.
V [...]h, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset [...]ari?
Quin tu otiosus es, ego illius sensum pulchre calleo.
Cum fervit maxume, tam placidum, quam ovem, reddo.
Ct.
quo modo?
Sy.
Laudarier te audit libenter: facio te apud illum deum:
Virtutes narro.
Ct.
meas.
Sy.
tu [...]s, homini illico lacrumae cadunt.
Qua [...] puero, gaudio hem tibi autem.
Ct.
quidnam est?
Sy.
Lupus in fabula.
Ct.
Paterne est?
Sy.
ipsus.
Ct.
Syre, quid agimus?
Sy.
fuge modò intro: ego videro.
Ct.
Si quid rogabit, nusquam tu me: audistin'?
Sy.
potin' ut de [...]nas?
ACTUS IIII.
SCENA II.
NAE ego homo sum infelix, primum fratrem nusquam invenio gentium.
Praeterea autem, dum illum quaero, à villa mercenarium:
Vidi: is filium negat esse ruri: nec, quid agam, scio.
C.
Syre.
S.
quid ais?
C.
men quaerit;
S.
verum.
C.
Perii.
S.
quin tu animo bono es.
D.
Quid hoc, malum, infelicitatis? nequeo satis decernere:
Nisi me credo huic esse natum rei, ferundis miseriis.
Primus sentio mala nostra, primus rescisco omnia.
Primus porrò obnuncio: aegrè solus, si quid fit, fero.
S.
Rideo hunc: primum ait se scire: is solus nescit omnia.
D.
Nunc redeo si forte frater redierit, viso.
C.
Syre
Obsecro, vide ne ille huc prorsus, se irruat.
S.
ettiā taces?
Ego cav [...]bo.
C.
numquam hercle ego hodie istu [...] committam tibi.
Nam me jam in cellam aliquam cum illa concludam: id tutissimum est.
S.
[Page]Agè, tamen ego hunc amovebo.
D.
sed eccum sceleratum Syrum.
S.
Non hercle hic quidem durare quisquam, si sic fit, potest.
Scire equidem volo, quot mihi sint domini, quae haec est miseria?
De.
quid
Ille gannit? quid volt? quid ais bone vir? est frater domi?
S.
Quid, malum, bone vir mihi narras? equidem perii.
D.
quid tibi est?
S.
Rogitas? Ctesipho me pugnis miserum, & istā psaltriā
Usque occidit
De.
hem, quid narras?
S.
hem, vide ut discidit labrum.
D.
Quam ob rem?
Sy.
me impulsore hanc emptam esse ait.
D.
non tu eum rus hinc modo
Produxe aiebas?
S.
factum: verum post venit in saniens:
Nil pepercit: non puduis [...]e verberare hominem senem:
Quem ego modò puerum tantil [...]um in manibus gestavi meis?
D.
Laudo, Ctesipho: patrissas, abi, virum te judico.
S.
Laudas? nae i [...]le continebit post hac, si sapiet, manus.
D.
Fortiter.
S.
perquam: quia miseram mulierem, & me servolum,
Qui referire non audebam, vicit: hui, perfortiter.
D.
Non potuit melius. idem sensit quod ego, te esse huic rei caput.
Sed estne frater intus?
S.
non.
D.
ubi illū quaerā cogito.
S.
Scio ubi sit, verùm hodie nunquam monstrabo.
De.
hem, quid ais?
S.
ita.
D.
Diminuetur tibi qui [...]c̄ jā, cerebrū.
S.
at nomē nescio
Illius hominis, sed locum novi ubi [...]it.
D.
dic ergo locū.
Nostin' porticum apud macellum hanc deorsum.
D [...].
quid ni noverim?
S.
Praeterito hac recta pla ea sursum. ubi eò veneris,
Clivos deorsum vorsum est hac te praecipitato: postea
Est ad h [...]c manum s [...]cellum: ibi angiportū propter est.
D.
[...]uonam?
S.
illic, ubi etiam cap [...]isicus magna est, nostin'?
D
novi.
S.
hac pergito.
D.
Id quide [...] angiportum non est pervium.
S.
v [...]m he [...]cle, vah.
[Page] Censen' hominem me esse? erravi; in porticum rursū redi
Sane hac multo propius ibis, & minor est etratio.
Scin Cratini hujus ditis aedes?
D.
scio.
S.
ubi [...]as praeterieris;
Ad sinstram hac recta platea, ubi ad Dianae veneris,
Ito ad dextram: prius, quam ad portam venias apud ipsum lacum.
Est pistrilla, & exadvorsú fabrica, ibi est.
D.
quid ibi facit?
S.
Lectulos in sole lign [...]is pedibus faciundos dedit.
Ubi potetis vos. sane bene, sed cesso ad eum pergere?
S.
I sanè: ego te exerc [...]bo hodie, ut dignus es, silicer [...]um.
Aeschinus odiose cessat, prandium corrumpitur:
Ctesipho autem in amore est totus. ego jam prospiciam mihi:
Nam jam adibo, atque unum quodque, quod quidem erit bellissimum,
Carpam, &, cyathos [...]orbilans, paullatim hunc producam diem.
ACTUS IIII.
SCENA III.
Ego in hac re nihil reperio, quam ob rem laudet tantopere Hegio.
Meum officium facio: quod peccatum à nobis ortum est, corrigo:
Nisi si me in illo credidisti esse hominum numero, qui ita putant
Sibi fieri injuriam, si quam fecere ipsi, ultro expostulant
Et ultro accusāt, id quia non est à me factū, agis gratias?
Heg.
Ah, minime: numquam te aliter, àtque es, in animum induxi meum.
Sed quaeso, ut una mecum ad matrem virginis eas, Micio;
Atque istaec eadem, quae mihi dixti tute dicas mulieri:
Suspicionē hàc propter fratrē ejus esse, & illam psaltriā.
M
Si ita aequom censes, aut si ita opus est facto; eamus.
Heg.
bene facis:
Nam & illi animū jā [...]vabis, quae dolore ac miseria
Tabescit, & tuo officio [...]is functus. sed: si aliter putas
[Page] Egomet narrabo quae mihi dixti.
M.
immo ego ibo.
He.
bene facis.
Omnes quibus res sunt minus secundae, magis sunt (nescio quo modo)
Suspiciosi, ad contumeliam omnia accipiunt magis:
Propter suam impotentiam, se semper credunt negligi.
Qua propter te ipsū purgare ipsis coram, placabilius est.
M.
Et recte, & verum dicis.
He.
sequere me ergo hac intro.
M.
Maxumè
ACTUS IV.
SCENA IV.
Aes [...]i [...]us
DIscrucior animi, hoccine de improviso mali mili objici
Tantum, ut ne (que) quid de me faciam, neque quid agam certum siet?
Membra metu debilia sunt: animus timore obstupuit, pectore
Consistere nihil consilii quidquā potest. Vah. quo modo
Me ex hac turba expediam? tanta nunc suspicio de me incidit.
Neque ea immerito, Sostrata credit, mihi me emisse hanc psaltriam,
Anus indicium id fecit mihi.
Nam ut hinc forte ea, ad obstetricem missa erat, ubi eam vidi, illico
Accedo, rogito, Pamphila quid agat? jamne partus adsiet?
Eo ne obstetricem accersat. illa exclamat, abi, abi jam Aeschine.
Satis diu verba dedisti: satis adhuc tua nos frustrata est fides.
Hem, quid istuc obsecro inquam est? valeas, habeas illam quae placet.
Sensi illico id illas suspicari sed me repressi tamen,
Ne quid de fratre garrulae illi dicerem, ac fieret palam.
Nunc quid faciam? Dicamne fratris esse hanc? quod mi [...]
[Page] Usquam efferri: age mitto. fieri potis est, uti ne qua exeat:
Ipsum id metuo uti credant: tot concurrunt verisimilia,
Egomet rapui: ipse egomet solvi argentum: ad me abducta est Domum.
Haec adeò meâ culpa fateor fieri: non me hanc rem patri, ut ut
Erat gesta, indicâsse. exorâssem ut eam ducerem domum.
Cessatum usque adhuc: nunc jam porrò, Aeschine, expergiscere:
Nunc hoc primum est: ad illas ibo, ut purgem me: accedam ad fores.
Perii: horresco sēper, ubi pultare hasce occipio fores miser.
Heus, heus: Aeschinus ego sum: aperite aliquis actutum ostium.
Prodit nescio quis: concedam huc.
ACTUS IV.
SCENA V.
M.
ITa uti dixi, Sostrata
Facito: ego Aeschinum conveniam, ut, quo modo acta haec [...]int, sciat.
Sed quis ostium hoc pultavit?
AE.
pater hercle est: perii.
M.
Aeschine:
AE.
Quid huic hic negoti est?
M.
tune has pepulisti fores? tacet.
Cur hunc aliquantisper non ludo? melius est:
Quandoquidem hoc nunquam mihi ipse voluit credere.
Nil mihi respondes?
AE.
non equ [...]ē istas, quòd sciam.
M.
Itâ: nam mirabar, quid hic negoti esset tibi.
Erubuit: salva res est.
AE.
dic sodes pater,
Tibi verò quid istic estrei?
M.
Nihil mihi quidem,
Amicus quidam me à foro abduxit modò
Huc advocatum sibi.
AE.
quid?
M.
ego dicam tibi.
Habi [...]ant h [...]c quaedam mulieres pauperculae:
Opinor eas non nôsse te, & certo scio:
Ne [...]; enim diu huc commigrarunt.
AE.
quid tum postea?
M.
Vi [...]go est cum matre.
AE.
perge.
M.
haec virgo o [...]a [...]t patre.
[Page] Hic meus amicus illi genere est proxumus:
Huic leges cogunt nubere hanc.
Ae.
perii.
Mi.
quid est?
Ae.
Nil, recte: perge.
Me.
is venit, ut secum avehat.
Nam habitat Mileti.
Ae.
hem, virginem ut secum avehat?
Mi.
Sic est,
Ae.
Miletum usque obsecro?
Mi.
ita.
Ae.
animo malè est.
Quid ipsae? quid aiunt?
Mi.
quid illas censes? nihil enim.
Commenta mater est, esse ex alio viro
Nescio quo, puerum natum, neque eum nominat:
Priorem esse illum, non oportere huic da [...]i.
AE.
Eho, nonne haec justa tibi videntur postea?
Mi.
Non.
Ae.
obsecro non? an illam hinc abducet, pater?
Mi.
Quid ni illam abducat.
AE.
factum à vobis duriter,
Immisericorditerque, atque etiam, si est, pater,
Dicendum magis apertè, illiberaliter.
Mi.
Quam ob rem?
AE.
rogas me? quid illi tandē creditis
Fore animi misero, qui cum illa consuevit prius,
(Qui infelix, haud scio, an illam misere nunc amat)
Cum hanc sibi videbit praesens praesenti eripi,
Abduci ab oculis? facinus indignum pater.
Mi.
Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit?
Cui, quando nupsit? auctor his rebus quis est?
Cur duxit alienam?
AE.
an sedere oportuit
Domi virginem tam grandem, dum cognatus huc,
Illinc veniret expectantem? haec, mi pater,
Te dicere aequom fuit, & id defendere.
Mi.
Ridicule, advorsumne illum causam dicerem,
Cui veneram advocatus? sed quid ista, Aeschine,
Nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. quid est?
Quid lacrumas?
AE.
pater obsecro, ausculta.
Mi.
Aeschine, audivi omnia,
Et scio: ná amo te, quo magis, quae agis, curae sunt mihi,
AE.
Ita velim me promerentē ames dum vivas, mi pater,
Ut me hoc delictum admisisse in me, id mihi vehementer dolet,
Et me tui pudet,
Mi.
credo hercle: nam ingeniū novi tuum
Liberale: sed vere or ne indiligens nimium sies.
[Page] In qua civitate tandem te arbitrare vivere.
Virginem vitiasti, quam te jus non fuerat tangere.
Jam id peccatum primum magnum, at humanum tamen:
Fecere alii saepe, item boni: at postquam id evenit, cedo,
Numquid [...]ircūspexti? aut numquid tute prospexti tibi,
Quid fieret? quae fieret? si te ipsum mihi puduit dicere:
Quà resciscerem: haec dum dubitas, menses abierunt decē.
Prodidisti & te, & illam miseram, & gnatum, quod quidem in te fuit:
Quid? credebas dormienti haec tibi; confecturos Deos?
Et sine tua opera illam in cubiculū i [...]i deductum domum?
Nolim caeterarum rerum te socordem eodem modo.
Bono animo es, duces uxorem hanc.
AE.
hem.
Mi.
animo es, inquam bono.
AE.
pater,
Obsecro num ludis tu nunc me?
Mi.
ego te? quamobrem?
AE.
nescio:
Nisi, quia tam misere hoc esse cupio verū, eo vereor magis.
Mi.
Abi domum, ac Deos comprecare, ut uxorem accersas, abi.
AE.
Quid? jamne uxorem?
Mi.
jam.
AE.
jam?
Mi.
jam quantum potes.
AE.
Dii me, pater,
Omnes oderint, ni magis te quā oculos nunc amo meos.
Mi.
Quid? quam illam?
AE.
aequè.
Mi.
perbenigne.
AE.
quid? ille ubi est Milesius?
Mi.
Abiit, pèriit, navem adscendit: sed cur cessas?
AE.
abi pater,
Tu porius Deos comprecare: nam tibi eos certo scio,
Quo vir melior multo es, quám ego sum, obtemperaturos magis.
Mi.
Ego [...]o intro, ut quae opus sunt, parentur: tu fac, ut dixi, si sapis.
AE.
Quid hoc negoti? hoc est patrem esse, aut hoc est filium esse?
Si frater, aut sodalis esset, quî magis morem gereret?
Hic non amandus hiccine non gestādus in sinu est? hem,
Ita (que) adeo magnam mihi in [...]ecit sua commoditate curam,
[Page] Ne fortè imprudens faciam, quod nolit, sciens cavebo.
Sed cesso ire intrò, ne mora meis nuptiis egomet siem.
ACTUS IIII.
SCENA VI.
Demea.
DEfessus sum ambulando, ut Syrete, cum tua
Monstratione magnus perdat Jupiter.
Perreptavi usque omne oppidum ad portam, ad lacum,
Quo non? ne (que) fabrica illic ulla erat, ne (que) fratrem homo
Vidisse ajebat quisquam, nunc verò domi
Certum obsidere est usque, donec redierit.
ACTUS IIII.
SCENA VII.
IBo, illis dicam nullam esse in nobis moram.
De.
Sed eccum ipsum: te jamdudum quaero Micio.
Mi.
Quidnam.
De.
Fero alia flagitia ad te ingentia
Boni illius adolescentis.
Mi.
ecce autem.
De.
nova,
Capitalia.
Mi.
ohe, jam.
De.
nescis qui vir siet.
Mi.
scio,
De.
Ah stulte, tu de psaltria me somnias
Agere? hoc peccatum in virginem est civem.
Mi.
scio.
De.
Eho, scis, & patere?
Mi.
quid ni patiar?
De.
dic mihi,
Non clamas? non insanis?
Mi,
non. malim quidem.
De.
Puer natus est.
Mi.
dii bene vortant.
De.
virgo nihil habet.
Mi.
Audivi.
De.
& ducenda indotata est.
Mi.
scilicet.
De.
Quid nunc futurū est?
Mi.
id enim, quod res ipsa fert,
Illinc huc transferetur virgo.
De.
ô Jupiter,
Istoccine pacto opportet?
Mi.
quid faciam amplius?
De.
Quid facias, rogitas? si non re ipsa tibi dolet,
Simulare certe est hominis.
Mi.
quin jam virginem
Despondi: res composita est: fiunt nuptiae.
Dempsi metū omnē: haec magis sunt hominis.
De.
caeterū
Placet tibi factum Mitio?
Mi.
non, si queam
Mutare, nunc cum non queo, aequo animo fero,
Ita vita est hominum, quasi, cum ludas tesseris:
Si illud quod est maxume opus jactu, non cadit.
[Page] Illud, quod cecidit forte, id arte ut corrigas.
De.
Corrector. nempe tua arte viginti minae
Pro psaltria periere: quae, quantum potest,
Aliquo abiicienda est, si non pretio, at gratiis.
Mi.
Neque est, neque illam sane studeo vendere.
D.
Quid igitur facies?
Mi.
domi erit.
D.
pro Divum fidem.
Meretrix, & mater famisias una in domo?
Mi.
Cur non?
D.
sanum te credis esse?
Mi.
equidē arbitror.
De.
Ita me Dii ament, ut video ego tuam ineptiam.
Facturum credo ut, habeas, quicum cantites.
Mi.
Cur nō?
D.
& nova nupta eadē haec discet?
Mi.
scilicet.
De.
Tu inter eas restim ductans saltabis.
Mi.
probe:
Et tu nobiscum unà, si opus sit.
De.
hei mihi,
Non te haec pudent?
Mi.
jam vero omitte, Demea,
Tuam istanc iracundiam, atque ita, uti decet,
Hilarem, ac lubentem fac te in gnati nuptiis.
Ego hos conveniam: post huc redeo.
De.
ô Jupiter?
H [...]nc [...]ine vitam? hoscine mores? hanc dementiam?
Uxor sine dote veniet: intus psaltria est:
Domus sumptuosa: adolescens luxu perditus:
Senex delirans: ipsa, si cupi [...]t, Salus,
Servare prorsus non potest hanc familiam,
ACTUS V.
SCENA I.
Syr.
AEDepol, Syrisce, te curasti molliter;
Lauteque munus administrasti tuum:
[...]bi: sed postquam intus sum omnium rerum satur,
Prodeambulare huc lubitum est.
D.
illud sis vide
E [...]plum disciplinae.
Sy.
ecce autem hic adest senex,
Noster quid [...]it? quid tu es tristis?
D.
ohe scelus.
Sy.
Eho jam tu verba fundis hic, sapientia?
De.
Tun'? si meus esses.
Sy.
dis quidem esses, Demea,
Ac tuam [...]em constabilisses.
De.
exemplum omnibus,
Curarem, ut esses.
Sy.
quamobrem? quid feci?
De.
rogas?
In ipsa turba, atque in peccato maxumo,
Quod vix sedatum satis est; potasti scelus,
Sy.
Sane nollem huc exitum.
ACTUS V.
SCENA II.
HEus Syre rogat te Ctesipho ut redeas.
Sy.
Abi.
De.
Quid Ctesiphonem hic narrat?
Sy.
Nihil.
De.
Eho carnufex,
Est Ctesipho intus?
Sy.
non est.
De.
Cur hic nominat?
Sy.
Est alius quidam parasitaster par volus,
Nostin'?
De.
Jam scibo.
Sy.
quid agis? quo abis?
De.
Mitte me.
Sy.
Noli inquam.
D.
Non manum abstines mastigia?
An tibi mavis cerebrum dispergi hic?
Sy.
Abiit.
Aedepol commessatorem haud sane commodum,
Praesertim Ctesiphoni, quid ego nunc agam?
Nisi, dum hae silescunt turbae, interca in angulum
Aliquo abeam, atque edormiscam hoc villi, sic agam.
ACTUS IV.
SCENA III.
PArata a nobis sunt, ut dixi, Sostrata,
Ubi vis, quisnam a me pepulit tam graviter fores?
De.
Hei mihi, quid faciam? quid agam quid clamem, aut [...]querar?
O coelum, O terra, O maria Neptuni!
Mi.
Hem tibi,
Rescivit omnem rem: id nunc clamat: ilicet,
Paratae lites: succurendum est.
De.
Eccum adest
Communis corruptela nostrum liberûm.
Mi.
Tandem reprime iracundiam, atque ad te redi.
De.
Repressi, redii, mitto maledicta omnia:
Rem ipsa putemus; dictum inter nos hoc fuit,
Ex te adeo est ortum, ne tu curares meum,
Neve ego tuum, responde.
Mi.
Factum est, non nego.
De.
Cur nunc apud te potat? cur recipis meum?
Cur emis amicam Micio? nam quî minus
Mihi idem jus aequom est esse, quod mecum est tibi?
Quando ego tuum non curo, ne curameum?
Mi.
[Page]Non aequom dicis non: nam vetus hoc quidem est,
Communia esse amicorum inter se omnia.
De.
Facete: nunc demum istaec nata oratio est.
Mi.
Ausculta paucis, nisi molestum est, Demea.
Principio, si id te mordet, sumptum filii,
Quem faciunt, quaeso facito haec tecum cogites,
Tu illos duos olim pro re tollebas tua,
Quod satis putabas tua bona ambobus fore,
Et me tum uxorem credidisti scilicet
Ducturum: eandem illam rationem antiquam obtine:
Conserva, quaere, parce, fac quam plurimum
Illis relinquas: gloriam tu istam obtine:
Mea, quae praeter spem evenere, utantur sine.
De summa nihil decedet: quod hinc accesserit,
Id de lucro putato esse. omnia haec si voles
In animo vere cogitare, Demea,
Et mihi, & tibi, & illis demseris molestiam.
De.
Mitto rem, consuetudinem ipsorum.
Mi.
Mane [...]
Scio: istuc ibam, multa in homine Demea,
Signa in sunt, ex quibus conjectura facile fit,
Duo cum idem faciunt, saepe ut possis dicere,
Hoc licet impune facere huic, illi non licet:
Non quod dissimilis res sit, sed quod, is qui facit:
Quae ego esse in illis video, ut confidam fore, ita
Ut volumus; video eos sapere, intelligere, in loco
Vereri, inter se amare: scire est liberum
Ingenium atque animum: quovis illos tu die
Reducas, at enim metuas ne ab re sint tamen
Omissiores paullo, O noster Demea
Ad omnia alia aetate sapimus rectius:
Solum unum hoc vitium adfert senectus hominibus?
Attentiores sumus ad rem omnes quam satis,
Quod illos sat aetas acu [...]t.
De.
Ne nimium modo
Bonae tuae istae nos rátiones, Micio,
Et tuus iste animus aequus subvortat.
Mi.
Tace,
Non fiet, mitte jam istaec: da te hodie mihi.
Exporge frontem.
D.
scilicet ita tempus fert,
[Page] Faciundum est: caeterum rus cras cum filio
Cum primo lucu.
Mi.
Immo de nocte censeo:
Hodie modo hilarum fac te.
De.
& istam psaltriam
Una illuc mecum hinc abstraham.
Mi.
pugnaveris:
Eo pacto prorsum illic alligaris filium.
Modo facito, ut illam serves.
De
istuc videro: atque,
Illic favillae plena, fumi, ac pollinis
Coquendo sit faxo, & molendo: praeter haec,
Meridie ipso: faciam, ut stipulam colligat.
Tam excoctam reddam, atque atram, quam carbo est.
Mi.
Placet,
Nunc mihi videre sapere atque equidem filium,
Tuus etiam si nolit [...]ogas, ut cum illa una cubet.
De.
Derides? fortunatus, qui istocanimo sies.
Ego sentio.
Mi.
Ah pergis ne?
De.
Jam jam desino.
Mi.
I ergo intro, & cui rei est, ei rei hunc sumamus diem.
ACTUS V.
SCENA IV.
Demea.
NUnquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit,
Quin res, aetas, usus semper aliquid apportet novi,
Aliquid moneat, ut illa quae te scire credas, nescias,
Et quae tibi, putâris prima: in experiundo repudies.
Quod mî nunc evenit: nam ego vitam duram, quam vixi usque adhuc,
Prope jam excurso spatio, mitto: id quamobrem? re ipsa repperi,
Facilitate nihil homini esse melius, neque clementia.
Id esse verum, ex me at (que) ex fratre cuivis facile est noscere:
Vitam ille suam semper egit in otio, in con viviis,
Clemens, placidus, nulli laedere os, arridere omnibus:
Sibi vixit: sibi sumptum fecit: omnes benè dicunt, amant.
Ego ille agrestis, saevus, tristis, parcus, truculentus tenax,
Duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi? nati filii,
Alia cura: porro autem, illis dum studeo ut quamplurimum
[Page] [...], contrivi in quaerundo vitam, at
(que) aetatē meam:
[...] exacta aetate hoc fructi pro labore ab iis fero,
Odium, ille alter sine labore patria potitur commoda;
Illum [...]mant, me fugitant, illi credunt consilia omnia:
Illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertus sum.
Illum, ut vivat, optant, meam autem mortem expectant scilic [...];
[...], meo labore eductos maxumo, hic fecit suos
Paulo su [...]ptu; miseriam omnem ego capio, hic potitur gaudia.
Age, age, nunc jam experiamur contra, ecquid ego possiē
[...]ande dicere, aut benigne facere, quando [...]o provocat.
Ego quoque à meis me amari, & magni pendi postulo.
Si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram,
D [...]rit, id m [...]a minime refert, qui sum natu maxumus.
ACTUS V.
SCENA V.
Sy.
HEus Demea, rogat frater, ne abeas longius,
D.
Quid homo? ô Syre noster, salve: quid fit? quid agitur?
Sy.
Recte.
D.
optume est, jam nunc haec tria primum addidi
Praeter naturam: [...] noster; quid fit? quid agitur?
Servom haud illiberalem praebes te, & tibi
Lubens bene faxim.
Sy.
gratiam habeo.
De.
atqui, Syre
Hoc verum est, & ipsa re experiere propediem.
ACTUS V.
SCENA VI.
Ge
HEra, ego hinc ad hos provisam, quam mox virginem
Accersant, sed eccum Demeam, salvos fies.
D.
Oh, qui vocare?
G.
Geta.
D.
Geta, hominem maxumi
Pr [...]ii esse hodie, te judicavi, animo meo:
Nam is mihi est profecto servus spectatus satis,
Cui dominus curae est, ita ut tibi sensi, Geta:
[Page] Et tibi ob eam rem, si quid usus venerit,
Lubens bene faxim, meditor esse affabilis,
Et bene procedit.
G.
bonus es, eum haec existimas.
D.
Paulatim plebem primulum facio meam.
ACTUS V.
SCENA VII.
- Aeschinus,
- Demea,
- Syrus,
- Geta.
Ae.
OCcidunt me, quidem, dum nimis sanctas nuptias
Student facere, in apparando consumunt diem.
D,
Quid agitur, Aeschine?
Ae.
hem pater mi, tu hic eras?
D.
Tuus hercle vero & animo, & natura pater,
Qui te amat plus quam oculos hosce: sed cur non domum
Uxorem accersis?
Ae.
Cupio; verum hoc mihi mora est.
Tibicina, & hymenaeum qui cantent.
De.
eho,
Vin' tu huic seni auscultare?
Ae.
quid?
D.
missa haec face,
Hymenaeum, turbam, lampades, tibicinas;
Atque hanc in horto maceriam jube dirùi,
[...]uantum potest, hac transfer; unam fac domum;
Transduce & matrem, & familiam omnem ad nos.
Ae.
placet,
Pater sepidissime.
D.
euge, jam lepidus vocor.
Fratri aedes fient perviae; turbam domum
Adducet, sumptum admittet; multa, quid mea;
Ego lepidus ineo gratiam, jube nunc jam
Di [...]umeret illi Babylo viginti minas.
Syre, cessas i [...]e, ac facere?
S.
quid ago?
D.
[...]ue.
Tu illas, abi & traduce,
G.
dii tibi, Demea,
Bene faxint, cum te video nostrae [...]amiliae
Tam ex animo factum velle.
D.
dignos arbitror;
Tu quid ais?
Ae.
sic opinor.
D.
multo rectiu'st,
Quam illam puerperam nunc duci huc per viam
Aegrotam.
Ae.
nihil enim vidimelius, mi pater.
D.
Sic soleo, sed eccum, Micio egreditur foras.
ACTUS V.
SCENA VIIII.
[...].
JUbet frater? ubi is est? tune jubes hoc Demea?
D.
Ego vero jubeo, & in hac re, & aliis omnibus,
[Page] Quam maxume unam facere nos hanc familiam;
Colere, adjuvare, adjungere.
Ae.
ita quaeso pater.
M.
Haud aliter censeo.
D.
immo hercle ita nobis decet.
Primum hujus uxoris est mater.
M.
quid postea?
D.
Proba, & modesta.
M.
ita ajunt.
D.
natu grandior.
M.
Scio.
D.
parere jam diu haec per annos non potest;
Nec, qui eam respiciat, quisquam est; so [...]a est.
M.
quam hic rem agit?
D.
Hanc te aequom est ducere; & te operam, ut fiat, dare.
M.
Me ducere autem?
D.
te?
M.
me?
D.
te inquam.
M.
ineptis.
D.
si tu sis homo,
Hic faciat.
Ae,
mi pater.
M.
quid? tu autem huic, asine, auscultas?
D.
nihil agis.
Fieri aliter non potest.
M.
deliras.
Ae.
sine te exorem mi pater.
M.
Insanis? aufer te.
D.
age. da veniam filio.
M.
satin' sanus es?
Ago novus maritus anno demum quinto & sexagesimo
Fiam; atque anum decrepitam ducam? id ne estis auctores mihi?
Ae.
Fac; promisi ego illis.
M.
promisti autem? de te [...]argitor puer.
D.
Age, quid, si quid te majus oret?
M.
quasi non hoc sit maxumum.
D.
Age, da veniam.
AE.
ne gravare.
D.
fac, promitte.
M.
non omittis?
AE.
non,
Nisi te exorem,
M.
vis haec quidem est,
D.
age, age, prolixe Micio.
M.
Etsi hoc mihi pravom, ineptum, absurdum, atque alienum à vita mea
Videtur: si vos tantopere istuc voltis, fiat.
AE.
bene facis,
Merito te amo.
D.
verum quid? quid ego dieam; hoc confit quod volo.
Quid nūc, quod restat? Hegio cognatus his est proxumus,
A [...]nis nobis, pauper; bene nos aliquid facere illi decet.
M.
Quid facere?
D.
agelli hic est sub urbe paululum, quod [...] [...]ras:
[Page] Huic demus, qui fruatur.
M.
paulum id autem?
D.
si multum est, tamen.
Faciundum est: pro patre huic est, bonus est, noster est, rectè datur
Postremò non meum illud verbum facio, quod tu Micio,
Benè & sapienter dixti dudum: vitium commune omnium est,
Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus, hanc maculam nos decet
Effugere, dictum est vere, & re ipsa fieri oportet Micio.
M.
Quid istuc est? dabitur: quandoquidem hic vo [...]t, Aeschine.
Ae.
mi pater.
D.
Nunc tu mihi es germanus pariter corpore & animo.
M.
gaudeo.
D.
Suo fibi hunc gladio jugulo.
ACTUS V.
SCENA IX.
- Syrus,
- Demea,
- Micio,
- Aeschinus.
Sy.
FActum est, quod justi, Demea.
D.
Frugi homo es. ego aedepol hodie mea quidem sententia
Judico, Syrum fieri aequom liberum.
M.
istunc liberum?
Quodnam ob factum?
D.
multa.
Sy.
ô noster Demea, aedepol vir bonus es:
Ego istos vobis usque à pueris curavi ambos sedulo.
Docui, monui: bene praecepi semper, quae potui omnia.
D.
Res apparet, & quidem haec porro, obsonare, cum fide
Scortum adducere, apparare de die convivium.
Non mediocris hominis haec sūt officii.
S.
ôlepidū caput.
D.
Postremò hodie in psaltria istac emunda hic adjut [...] fuit,
Hic curavit: prodesse aequom est: alii meliores erunt:
Denique hic volt fieri.
M.
Vin' tu hoc fieri?
Ae.
cupio,
M.
si quidem
Tu vis, Syre eho accede huc ad me, liber esto.
Sy.
bene facis.
Omnibus gratiam habeo & seorsim tibi p [...] Der [...]
D.
[Page]Gaudeo.
Ae.
& ego,
Sy.
credo, utinam hoc perpetuum [...]at gaudi [...]m, ut
Phrygiam uxorem meam una me [...]um videam liberam.
D.
optu [...]am
Mulierem quidem
Syr.
& quidem nepoti uto, hujus filio,
Hodie prima mammam dedit haec.
D.
hercle verò serio,
Si [...]m prima dedit, haud dubium quin emitti aequom [...]et.
M.
Ob eam rem?
D.
ob eam: postremo à me argentum [...]uanti est, sumito.
S.
D [...] tibi, Demea, omnes semper omnia optata adferant.
M.
Syre, processisti hodie pulchre.
D.
siqui [...]ē porro, Micio
Tu [...]m [...]um facies, atque huic aliquid paulum p [...] manu
Ded [...]is, unde utatur, reddet tibi [...]. M [...] vilius.
Ae.
Frugi homo est.
S.
reddam hercl [...], da modo.
Ae.
age [...]ter,
M.
post consusam
D.
[...]aciet.
S.
[...] vi [...] optime.
Ae.
ò pater mi [...].
M.
Quid istuc? quae res tam repente mores m [...]tavit tuos.
Quid proluvium: quae istaec s [...]bi [...]a est largitas?
D.
di [...]m [...]ibi.
[...] ostenderem, quod te isti facilem & festiv [...]m putant,
[...]non [...] ex vera vita, neque adeo ex aequo & bono▪
S [...] ex ass [...]tando, indulgendo, & [...]ndo, Micio.
N [...] ade [...] [...] [...]b eārem vobis mea vi [...]a [...]visa, Aeschine, est,
Quia non justa injusta, pro [...]sus omnia omnino obsequ [...]r▪
[...] [...]o, [...]ndite, emite, facite. quod vobis lubet.
S [...] [...] [...], potius: quae vos propter adoles [...]entiam
M [...] [...], magis impense cupitis, consu [...]itis parum:
H [...] [...]ere, & corrigere me, & obsecundare in [...]:
Ecc [...], [...] id faciam vobis.
[...].
tibi, pater permittimus:
Plus [...], [...]uid opus facto est. sed de [...]ratre quid fiet?
D.
sino:
H [...] in istac [...]inem faciat.
Ae,
is [...]uc rectè. Plaudite.