SYNOPSIS Communium Locorum, Ex Poetis Latinis COLLECTA, &c.
CAP. I.
Vigilantis vota dormientis somnia.
a S Omnia fallaci ludunt temeraria nocte,
Et pavidas mentes falsa timere jubent.
b Et quam te fusco somnus velavit amictu,
Vanum nocturnis fallit imaginibus.
c Omnia quae sensu volvuntur vota diurno,
Pectore sopito, reddit amica quies:
Venator defessa toro cum membra reponit,
Mens tamen ad sylvas, & sua lustra redit.
Judicibus lites, aurigae somnia currus,
Vanaque nocturnis meta
1 cavetur equis.
Furto gaudet amans; permutat navita merces;
Et vigil elapsas quaerit avarus opes.
Blandaque largitur frustra sitientibus aegris
Irriguus gelido pocula sonte sopor.
[Page 2] Vatem Musarum studium sub nocte silenti
Artibus assuetis sollicitare solet.
d Somnia quae mentes ludunt vigilantibus umbris,
Non
2 delubra Deûm, nec ab aethere Numina mittunt,
Sed sibi quisque facit; nam cum prostrata sopore
Urget membra quies; & mens sine pondere ludit;
Quicquid luce fuit, tenebris agit; oppida bello
Qui quatit, & flammis miserandas saevit in urbes,
Tela videt, versasque acies, & funera regum;
Atque exundantes perfuso sanguine campos.
Qui causas orare solent, legesque, forumque,
Et pavido cernunt inclusum corde tribunal.
Condit avarus opes, defossumque invenit aurum;
Venator saltus canibus quatit; eripit undis
Aut premit eversam periturus navita puppim.
Scribit amatori meretrix, dat adultera munus,
Et canis in somnis leporis vestigia latrat.
e Somnia ne cures; nam mens humana, quod optat
Cum vigilat, sperans, per somnum cernit id ipsum.
Somnia nam curas referunt nocturna diurnas.
f Quaecumque mentis agitat infestus vigor,
Ea per quietem sacer & arcanus refert
Veloxque sensus.—
CAP. II.
Corruptio optimi fit pessima.
a QUàntum
1 relligio potuit suadere malorum?
b Nil prodest, quod non laedere possit idem.
Igne quid utilius? siquis tamen urere tecta
Comparat, audaces instruit igne manus.
c Terra salutiferas herbas, eademque nocentes
Nutrit; & urticae proxima saepè rosa est.
d Eripit interdum, modo dat medicina salutem,
Quaeque juvat monstrat, quaeque sit herba nocens.
Et latro, & cautus praecingitur ense viator;
Ille sed insidias, hic sibi portat opem.
Discitur, innocuas ut agat, facundia, causas;
Protegit haec sontes, immeritosque premit.
e Quodcumque
2 attigerit, (si
3 qua est studiosa sinistri)
Ad vitium mores instruit
4 inde suos.
f Nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni
Ad delinquendum doctior esse potest?
g Omnia perversas possunt corrumpere mentes.
Sunt tamen illa suis omnia
5 tuta locis.
CAP. III.
Poetarum laus perennis.
CArmina morte carent, vatum inclyta fama perennis,
a Non solet ingeniis summa nocere dies.
b Nam neque Pyramidum sumptus ad sydera ducti,
Nec Jovis Elaei coelum imitata
1 domus,
Nec
2 Mausolei dives fortuna sepulchri,
Mortis ab extremâ conditione vacat:
Aut illis flamma, aut imber subducet honores,
Annorum aut ictu pondere victa cadunt:
At non ingenio quaesitum nomen ab aevo
Excidet, ingenio stat sine morte decus.
c Casibus hoc nullis, annis delebile nullis,
Vivet;
3 Apellaeum cum morietur opus.
d Lector, opes
4 nostrae, quem cum mihi Roma dedisset,
Nil tibi quod demus, majus habemus, ait.
Pigra per hunc fugies ingratae flumina
5 Lethes;
Et meliore tui parte superstes eris.
Marmora
6 Messalae findit caprificus; & audax
Dimidios
7 Crispi
8 mulio ridet equos.
At nec furta nocent chartis, nec saecula praesunt,
Solaque non norûnt haec monumenta mori.
e Haec
9 urbem circa, stulti monumenta laboris,
Quasque vides moles,
10 Appia, marmoreas,
Pyramidasque ausas vicinum attingere coelum,
Pyramidas, medio quas fugit umbra die,
[Page 5] Et Mausoleum, miserae solatia mortis,
Intulit aeternum quo
11 Cleopatra
12 virum,
Concutiet sternetque dies; quoque altius exstat
Quodque opus, hoc illud carpet edetque magis.
Carmina sola carent fato, mortemque repellant,
Carminibus vives semper, Homere, tuis.
CAP. IV.
Vina venusque nocent.
a NEc Veneris, nec tu vini capiaris amore,
Nam parili exitio vina Venusque nocent.
Ut Venus enervat vires, sic copia Bacchi
Et tentat gressus, debilitatque pedes.
Multos caecus Amor cogit secreta fateri,
Arcanum demens detegit ebrietas.
Bellum saepe parit ferus exitiale Cupido,
Saepe manus itidem Bacchus ad arma vocat.
Perdidit horrendo Trojam Venus improba bello,
Et
1 Lapithas bello perdis,
2 Iacche, gravi.
Deniquè cum mentes hominum furiârit uterque,
Et pudor, & probitas, & metus omnis abest;
[Page 6] Compedibus Venerem, vinclis constringe
2 Lyaeum;
Nè te muneribus laedat uterque suis.
Vina sitim sedent, natis Venus alma creandis
Serviat, hos fines transiluisse nocet.
b Turpis amor, vinumque, nihil tolerabile suadent,
Nempe pudore vacat
2 Liber, Amorque metu.
c Ah pereat, quicumque meracas repperit uvas,
Corrupitque bonas nectare primus aquas.
3 Icare,
4 Cecropiss merito jugulate colonis,
Pampineus nôsti quam sit amarus odor.
Tu quoque, ô Eurytion, vino, Centaure, peristi;
Nec non Ismario tu,
5 Polypheme, mero.
Vino forma perit, vino corrumpitur aetas▪
Vino saepè suum nescit amica virum.
d Certa tibi à nobis dabitur mensura bibendi;
Officium praestent mensque, pedesque, suum.
CAP. V.
Vtendum est aetate.
a TEmpora labuntur, tacitisque senescimus annis,
Et fugiunt, fraeno non remorante, dies.
b Utendum est aetate; cito pede praeterit aetas,
Quàm cuperes votis hunc revocare diem.
c At tu dum primi floret tibi temporis aetas
Utere; non tardo labitur illa pede.
d Venturae memores jam nunc estote senectae▪
Sic nullum vobis tempus abibit iners.
Dum licet, & veros etiam nunc editis annos,
Discite; eunt anni more fluentis aquae.
Nec, quae praeteriit, iterum revocabitur unda,
Nec, quae praeteriit, hora redire potest.
e Ah si tardus eris, errabis; transiet aetas:
Quàm cito non segnis it remeatque dies!
Quàm cito purpureos deperdit terra colores!
Quàm cito purpureas
1 populus ante comas.
f Vidi jam juvenem, premeret cum serior aetas,
Maerentem stultos praeteriisse dies.
g Dum vires annique sinunt, tolerate laborem,
Jam veniet tacito curva senecta pede.
Aut mare remigiis, aut vomere findite terras,
Aut fera belligeras addite in arma manus.
[Page 8] h Dum vernat sanguis, dum rugis integer annus,
Utere, ne quis eat absque labore dies.
i Festinat rapido cursu decurrere velox
Flosculus angustae, miseraeque brevissima vitae
Portio; dum bibimus, dum serta, unguenta, puellas
Poscimus;
2 obrepit non intellecta senectus.
k Tunc
3 crassos transisse dies, lucemque
4 palustrem,
Et sibi jam seri vitam ingemuêre relictam.
l Invigilate viri; subito nam tempora gressu
Diffugiunt, nulloque sono convertitur annus.
m Labitur occultè fallitque volatilis aetas,
Et nihil est annis velocius.—
—
n Currit mortalibus aevum;
Nec nasci bis posse datur; quis
5 luce supremâ
Dimisisse bonas sero non ingemit horas?
CAP. VI.
Foelicium multi comites, infoelicium nulli.
a DOnec eris foelix, multos numerabis amicos;
Tempora si fuerint nubila, solus eris.
Aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae?
Accipiet nullas sordida turris aves.
Horrea formicae tendunt ad inania nunquàm,
Nullus ad amissas ibit amicus opes.
Utque comes, radios per Solis euntibus umbra est;
Cum latet hic pressus nubibus, illa fugit;
Mobile sic sequitur Fortunae lumina vulgus,
Quae simul inductâ nube teguntur, abit.
b Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est;
Quae simul intonuit, proxima quaeque fugat.
En
1 ego non paucis quondam munitus amicis,
Dum flavit velis
2 aura secunda meis;
Ut fera nimboso tumuerunt aequora vento;
In mediis, lacerâ puppe, relinquor aquis.
c Dum juvat & vultu ridet Fortuna sereno,
3 Indelibatas cuncta sequuntur opes;
At simul
4 intonuit, fugiunt; nec noscitur ulli,
Agminibus comitum qui modo cinctus erat.
d Vix duo tresve mihi de tot superestis amici▪
Caetera Fortunae,
5 non mea, turba fuit.
CAP. VII.
Nemo clarus, nisi qui bonus.
a CLarus, nominibus qui cum generosus avitis,
Exsuperat morum nobilitate genus:
Cujus inest animo patrii candoris imago,
Non scutum Insigni cujus inane micat.
b Nam genus, & proavos, & quae non fecimus ipsi,
Majorum & titulos, vix ea nostra voco.
c Si modo nec census, nec clarum nomen avorum,
Sed probitas magnos ingeniumque facit:
d Magnus, qui clarum nomen virtutibus implet,
Nec sinit ingenium nobilitate
1 premi.
e Sit licet & titulus plenis tibi fructibus ingens,
Ipsa tamen virtus ordine major erit.
f Forma vigorque animi (quamvis de plebe
2 videbar,)
Indicium tectae nobilitatis erant.
g Tota licet veteres exornant undique
3 cerae
Atria; Nobilitas sola est atque unica virtus.
h Non vetera patriae jura
4 possideo domus
Ignavus haeres: nobiles non sunt mihi
Avi, nec altis inclytum titulis genus:
[Page 11] Sed clara virtus; qui genus jactat suum,
Aliena laudat.—
Vide Juven. Satyr. 8. totam.
CAP. VIII.
Tam deest avaro quod habet, quàm quod non habet.
a QUid mihi divitiae; quarum si demseris usum,
Quamvis largus opum, sempèr egenus ero?
Immo etiam poena est partis incumbere rebus,
Quas cum possideas, est violare nefas.
Non aliter sitiens vicinas Tantalus undas
Captat, & appositis abstinet ora cibis.
Efficior custos rerum magis ipse mearum,
Conservans aliis, quae periere mihi.
Sicut in auricomis pendentia plurimus
1 hortis
Pervigil observat non sua poma Draco.
Hinc me sollicitum torquent super omnia curae,
Hinc requies animo non datur ulla meo:
Queis uti nequeo, sempèr retinere laboro,
Et retinens, semper nil tenuisse puto.
Non bibit inter aquas, poma aut pendentia carpit
Tantalus infoelix, quem sua vota premunt:
[Page 12] Divitis haec magni facies erit,
b omnia cernens
Qui timet, & sicco concoquit ore famem.
c Quid mihi fortunae tantum, quid regna sine usu?
Quid nisi possedi dives avarus opes?
Sic aret mediis taciti
2 vulgator in undis,
Pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.
d Tantalus à labris sitiens fugientia captat
Flumina, quid
3 rides? mutato nomine, de te
Fabula narratur: congestis undique saccis
Indormis inhians; & tanquam parcere sacris
Cogeris; aut pictis tanquam gaudere tabellis.
Nescis quo valeat nummus? quem praebeat usum?
Defectus miseri metus, & miser ardor habendi,
Atque ita & inter opes inopes, quasi Tantalus ille,
Inter aquas sitiunt, nec habent quod habere videntur.
f Contemptae
4 dominus spendidior rei,
Quam si, quicquid arat non piger
5 Appulus,
Occultare meis dicerer horreis;
Magnas inter opes inops▪
CAP. IX.
Mors grata miseris.
a NOn mihi mors gravis est, posituro morte dolores,
Mors cita solliciti meta laboris erit.
b Morte mori melius, quàm vitam ducere mortis;
Et sensus membris sic sepelire suis.
c Felicem Nioben, quamvis tot funera vidit!
Quae posuit sensum, saxea facta, mali.
Vivimus, ut sensu nunquam careamus amaro,
Et gravior longâ fit mea poena morâ.
Sic inconsumptum
2 Tityi, semperque renascens,
Non perit, ut possit saepe perire, jecur.
Me puta velle mori, & moriendo perdere sensus,
d Gaudeo finitis tot mihi morte malis.
e O duram
1 Lachesin! quae tam grave sydus habenti
Fila dedit vitae non breviora meae.
f Non letum timeo, genus est miserabile leti,
Demite naufragium mors mihi munus erit.
g Dii, quos
3 experior nimium constanter iniquos,
(Ah praecepisset mors properata fugam!)
Exstimulate precor cessantia fata; meique
Interitûs clausas esse vetate fores.
h Lux mea
4 tecum abiit; tenebris exanguis obortis
Succiduo dicor procubuisse genu.
Vix socer Iphiclus, vix me grandaevus Acastus,
Vix mater gelidâ moesta refecit aquâ.
[Page 14] Officium fecere pium, sed inutile nobis,
Indignor miserae non licuisse mori.
i Una tamen spes est quae me soletur in istis,
Haec fore morte meâ non diuturna mala.
k Quam nocet esse Deum? praeclusaque janua lethi
Aeternum nostros luctus extendit in aevum.
Nec finire licet tantos mihi morte dolores.
CAP. X.
Sua cuique est patria dulcis.
a NEscio quâ natale solum dulcedine captos
Ducit, & immemores non sinit esse sui.
Quid melius Româ? Scythico quid frigore pejus?
Huc tamen ex illâ barbarus urbe fugit.
Cum bene sit clausae caveâ
1 Pandione natae,
Nititur in sylvas illa redire suas.
Assuetos tauri saltus, assueta Leones
(Nec feritas illos impedit) arva petunt.
b Sic omnes patriae dulci tanguntur amore,
Quâ misere amissâ gaudia nulla placent.
c En fugiunt ut bruta novos animalia campos,
Et repetunt celeres pascua nota greges.
[Page 15] Sub quâ decubuit requiescens diligit umbram
Taurus, & amissum quaerit ovile pecus.
Dulcius in solitis cantat
1 Philomela rubetis,
Estque suum rapidis dulce cubile feris.
d Non dubia est
2 Ithaci prudentia; sed tamen optat
Fumum de patriis posse videre focis.
e Dulcis amor patriae
3 ratione potentior omni.
f Est aliquid patriis vicinum finibus esse.
CAP. XI.
Nulla potentia longa est.
a OMnia sunt hominum tenui pendentia
1 filo,
Et subito casu quae valuere ruunt.
b Nam dat opes cuicunque libet fortuna, rapitque,
Irus & est subito, qui modo Croesus erat.
Divitis audita est cui non opulentia Croesi?
Nempe tamen vitam captus ab
2 hoste tulit.
Ille
3 Syracosiâ modo formidatus in urbe,
Vix humili duram reppulit arte famem.
Quid fuerat
4 Magno majus? tamen ipse rogavit
Submissâ fugiens voce clientis opem.
Ille
5 Jugurthino clarus Cimbroque tumultu,
Quo victrix toties Consule Roma fuit;
[Page 16] In coeno latuit Marius, cannâque palustri,
Pertulit & tanto multa pudenda viro.
Ludit in humanis divina potentia rebus,
Et certam praesens vix habet hora fidem.
c Qui modo sublimes rerum tractabat habenas
6 Patricius, rursum verbera nota timet;
Culmine dejectum vitae fortuna priori
Reddidit, insano jam satiata joco.
d Quem dies vidit veniens superbum,
Hunc dies vidit fugiens jacentem;
Nemo confidat nimium secundis,
Nemo desperet meliora lapsis:
Miscet haec illis, prohibetque Clotho
Stare fortunam: rotat omne fatum.
Nemo tàm Divos habuit faventes,
Crastinum ut possit sibi polliceri.
Res Deus nostras celeri citatas
Turbine versat.—
CAP. XII.
Vera amicitia adversis probatur.
a CUm Deus intonuit, non se subducere nimbo,
Id demum pietas, id socialis amor.
b Scilicet ut fulvum spectatur in ignibus aurum,
Tempore sic duro est inspicienda fides.
Prospera si navis vento ferretur amico,
Ignoraretur forsitan
1 ista fides.
Thesea Pirithoüs non tam sensisset amicum,
Si non infernas vivus adîsset aquas.
Ut foret exemplum veri Phocaeus amoris,
Fecerunt
2 Furiae, tristis Oreste, tuae.
Si non Euryalus Rutulos cecidisset in hostes;
Hyrtacidae Niso gloria nulla foret.
Dum juvat, & vultu ridet fortuna sereno,
Indelibatas cuncta sequuntur opes.
At simul intonuit, fugiunt; neque noscitur ulli,
Agminibus comitum qui modo cinctus erat.
c Magnum utique, in magnis rebus, populis
(que) virisque,
Adversis servare fidem—
Dum trepidae res, & medicinam vulnera poscant.
Is locus officio; cum cessant prospera, cumque
Dura ad opem fortuna vocat; nam laeta sovere
Haudquaquam magni est animi decus.—
d Poscant fidem secunda, at adversa exigunt.
CAP. XIII.
Magnanimi faciles ad ignoscendum.
a QUo quisque est major, magis est placabilis irae,
Et faciles motus mens generosa capit.
Corpora magnanimo satis est prostrâsse leoni,
Pugna suum finem, cum jacet hostis, habet.
At lupus, & turpes instant morientibus ursi,
Et quaecunque minor nobilitate fera est.
Majus apud Trojam forti quid habemus Achille?
1 Dardanii lachrymas non tulit ille senis.
Quae
2 ducis Aemathii fuerat clementia,
3 Poros,
Praeclarique docent funeris exequiae.
Crede mihi, pulchrum vitam donare minori;
b Manibus Hectoreis atrox ignovit Achilles.
Reddidit Alcides Priamo, quas coeperat, arces.
Pellaeum
2 juvenem Regum flexêre ruinae.
4 Darium famulis manibus doluisse peremptum
Fertur; & ingenti solatus fata sepulchro;
Tradita captivo spatiosior India
3 Poro.
Conditor hic patriae; sic hostibus ille pepercit.
Semper & infirmi est animi, exiguique, voluptas
Ultio; continuò sic collige, quod vindictâ
Nemo magis gaudet quam foemina.—
CAP. XIV.
Mors certa, tempus incertum.
a OMnibus est eadem leti via, non tamen unus
Est vitae cunctis exitiique modus.
Hâc pueri, atque senes pariter, juvenesque ferentur,
Hâc par divitibus pauper egenus erit.
b At vos incertam mortales funeris horam
Quaeritis, & quâ sit mors aditura viâ.
c Fata manent omnes; omnes expectat avarus
1 Portitor, & turbae vix satis una ratis.
Tendimus huc omnes, metam properamus ad unam,
Omnia sub leges mors vocat atra suas.
d Quàm rigidum jus est, & inevitabile fati!
Stant rata non ullâ
2 fila movenda manu.
e Sed tamen huc omnes, huc primus, & ultimus ordo;
Est mala fed cunctis ista terenda via.
f Quis furor est atram bellis arcessere mortem?
Imminet, & tacito clam venit illa pede.
g Quod quisque vitet, nunquam homini satis
Cautum est in horas: Navita
3 Bosphorum
4 Poenus perhorrescit; neque ultra
Caeca timet aliunde fata.
5 Parthi, catenas Parthus, &
6 Italûm
Robur; sed improvisa lethi
Vis rapuit, rapietque gentes.
CAP. XV.
Mori praestat, quam Gloriae superesse.
a HEu! quantum distant à morte silentia vitae?
Ipse mori mallem quam sepelire decus.
b Dura senecta fuit
1 Manlî; qui
2 Gallica quondam
A
3 Capitolino reppulit arma Jove.
Quam bene (Dii magni!) pugnâ cecidisset in illâ,
Defensor solii, Jupiter alte, tui.
Vixit, ut occideret damnatus
4 crimine regni;
Hunc illi titulum longa senecta dedit.
c Nonne fuit melius me tali tempore fungi,
Quo nulli merito despiciendus eram.
Quàm, postquam periit quicquid fuit antè decoris,
Extinctum meritis vivere criminibus.
d Tunc quae dispensant mortalia fila
5 sorores,
Debuerant fusos evoluisse meos,
Cum potui Medea mori bene; quicquid ab illo
Produxi vitae tempore, poena fuit.
[Page 21] e Exilium, & carcer,
6 Minturnarumque paludes,
Et mendicatus victâ Carthagine panis,
7 Hinc causas habuêre; quid illo cive tulisset
Natura in terris, quid Roma beatius unquam;
Si circumducto captivorum agmine, & omni
Bellorum pompâ, animam exhalâsset
8 opimam,
Cum de
9 Teutonico vellet descendere curru?
CAP. XVI.
Misericordia regibus ornamento.
a SIt piger ad poenas Princeps, ad praemia velox;
Quique dolet, quoties cogitur esse ferox.
Qui vincit semper, victis ut parcere possit;
Claudit & aeternâ civica bella
1 serâ.
Multa metu poenae, poenâ qui pauca coercet;
Et jacit invitâ
2 fulmina rara manu.
b Aspice magnanimi mitissima Caesaris arma,
Quâ vicit, victos protegit ille manu.
c Hectora
3 donavit Priamo prece motus Achilles,
Flectitur iratus voce rogante Deus.
d Est placidus, facilisque
4 Parens, veniaeque paratus;
Et qui fulmineo saepe
5 sine igne tonat.
[Page 22] Qui cum triste aliquid statuit, fit tristis & ipse;
Cuique fere, poenam sumere, poena sua est.
e Qui quàm
6 Marte ferox, & vinci nescius armis,
Tam nunquam, factâ pace, cruoris amans:
f Scilicet ejusdem est, (quamvis pugnare videtur,)
Supplicibus facilem, sontibus esse trucem.
CAP. XVII.
Minuuntur Carmine curae.
a DEtineo studiis animum, falloque labores,
Experior curis & dare verba meis.
Sic animum tempusque traho; meque ipse reduco,
A contempl [...]tu semoveoque mali.
Carminibus quaero miserarum oblivia rerum,
b Mens intenta suis ne foret usque malis.
Hoc est cur cantet victus quoque compede fossor,
Indocili numero cùm grave mollit opus.
Cantet & innitens limosae pronus arenae,
Adverso tardam qui trahit amne ratem.
Quique refert pariter lentos ad pectora remos,
In numerum pulsâ brachia versat aquâ.
Fessus ut incubuit baculo, saxoque resedit
Pastor; arundineo carmine mulcet oves.
[Page 23] Cantantis pariter, pariter data pensa trahentis,
Fallitur ancillae decipiturque labor.
Fertur &
1 abductâ
2 Lyrnesside tristis Achilles
3 Haemoniâ curas attenuâsse lyrâ.
Cum traheret sylvas Orpheus, & dura canendo
Saxa; bis amissâ
4 conjuge moestus erat.
CAP. XVIII.
Vsus promptos facit.
a QUod malè fers, assuesce; feres bene: multa vetustas
Lenit, at incipiens omnia dura putat.
b Scilicet est artis strictissima
1 janua cunctis,
Et labor est unus tempora prima pati.
Aspicis, ut prensos urant juga prima juvencos?
Et nova velocem cingula laedat equum?
c Tempore difficiles veniunt ad aratra juvenci,
Tempore lenta pati fraena docentur equi.
Ferreus assiduo consumitur annulus usu,
Interit assiduâ vomer aduncus humo.
Quid magis est durum saxo, quid mollius undâ?
Dura tamen molli saxa cavantur aquâ.
Penelopen ipsam (perstes modo) tempore vinces,
Capta vides serò Pergama, capta tamen.
[Page 24] d Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,
Praebet & incurvo colla premenda jugo;
Tempore paret equus lentis animosus habenis,
Et placido duros accipit ore
2 lupos.
Tempore Paenorum compescitur ira leonum,
Nec feritas animo, quae fuit ante, manet.
Quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri
3 Bellua; servitium tempore victa subit.
e Sed neque vector equum, qui nuper sensit habenas,
Comparibus fraenis,
4 artificemque reget.
f Ferre novae nares taurorum terga recusant,
Assiduo domitas tempore fallit odor.
g Per varios usus artem experientia fecit,
Exemplo monstrante viam; speculataque longè
Deprendit tacitis
5 dominantia legibus astra.
CAP. XIX.
Mater Artium Necessitas.
a INgenium mala saepe movent; quis crederet unquam
Aërias hominem carpere posse vias?
Daedalus at medio pendebat in aere pennis.
b O quantum est subitis casibus ingenium!
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda.
Ut varias usus meditando
2 extunderet artes
Paullatim, & sulcis frumenti quaereret herbam,
Et scilicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere
3 cavatas;
Navita tum stellis numeros, & nomina fecit.
Tum laqueis captare feras, & fallere visco
Inventum, & magnos canibus circumdare saltus.
Tum variae venere artes: labor omnia vincit
4 Improbus, & duris
5 urgens in rebus egestas.
d Provocet ut segnes animos, rerumque remotas
Ingeniosa vias paullatim exploret egestas?
Utque artes pariat sollertia, nutriat usus?
e Sed cum longa dies acuit mortalia corda,
Et labor ingenium miseris dedit; & sua quemque
Advigilare sibi jussit fortuna premendo;
[Page 26] Et quaecumque sagax tentando repperit usus,
In commune bonum commentum laeta dedere,
Omnia conando docilis sollertia vincit.
Ingenium est, miserisque venit sollertia rebus.
g Quis
6 expedivit psittaco
7 suum
8 [...]?
Picasque docuit verba nostra
9 conari?
Magister artis, ingeniique largitor
10 Venter,
11 negatas
12 artifex sequi voces.
CAP. XX.
Otio corpus animusque recreatur.
a COnteritur ferrum, scilices tenuantur ab usu,
Sic & continuâ messe senescit ager.
b Quod caret alternâ requie, durabile non est,
Haec reparat vires, fessaque membra novat.
1 Arcus & arma Deae tibi sunt imitanda Dianae,
Si nunquam cesses tendere, mollis erit.
c Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis▪
Immodicus contra carpit utrumque labor.
[Page 27] d Cernis ut in duris (& quid bove firmius?) arvis
Fortia taurorum corpora frangat opus?
Quae nunquam vacuo solita est cessare novali,
Fructibus assiduis lassa, senescit humus.
Occidet, ad
2 Circi si quis certamina semper,
Non intermissis cursibus ibit, equus.
Firma sit illa licet, solvetur in aequore navis,
Quae nunquam liquidis sicca carebit aquis.
e Da requiem, requietus ager bene
3 credita reddit,
Intermissa minus sarcina pondus habet.
f Interpone tuis interdum gaudia curis;
Ut possis animo quemvis sufferre laborem.
g Axe
4 sub Hesperio sunt pascua Solis equorum;
5 Ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis
6 Membra ministeriis nutrit, reparatque labori;
Atque ibi quadrupedes coelestia gramina carpunt.
CAP. XXI.
Avaritia insatiabilis.
a CRescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit,
Nec finem voto ponis, avare, tuo.
b Sed crescunt & opes, & opum furiosa cupido,
Et, cum possideant plurima, plura volunt.
[Page 28] Sic,
1 quibus intumuit suffusâ venter ab undâ,
Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
Quaerere ut absumant, absumpta requirere, certant;
Atque ipsae vitiis sunt alimenta vices.
c Utque fretum recipit de totâ flumina terrâ,
Nec satiatur aquis; peregrinosque ebibit amnes;
Utque rapax ignis non unquam alimenta recusat;
Innumerasque trabes cremat; & quo copia major
Est data, plura petit;
2 turbâque voracior ipsâ est.
Sic quod sat fuerit populo, non sufficit uni;
Plusque cupit, quo plura suam demittit in arcam.
d Non
3 Tartessiacis cupidum satiarit arenis
Tempestas pretiosa
4 Tagi; non stagna rubentis
Aurea
5 Pactoli; totumque exhauserit
5 Hermum
Ardebit majore siti.—
e Sed quo divitias haec per tormenta coactas,
Cum furor haud dubius, cum sit manifesta phrenesis,
Ut locuples moriaris, egenti vivere fato?
Interea pleno cum turget sacculus ore;
Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit;
Et minùs hanc optat, qui non habet; ergo paratur
Altera villa tibi, cum rus non sufficit unum.
f Ac velut innumeros amnes accedere
6 Nereus
7 Nescit, & undantem quamvis hinc hauriat
8 Istrum,
Hinc bibat aestivum septeno gurgite
8 Nilum,
Par semper, similisque manet; sic fluctibus auri
[Page 29] Expleri
9 calor ille nequit; utrumque licebit
Oceanum teneas; laxet tibi Lydia
10 fontes;
Jungantur solium
11 Croesi,
11 Cyrique tiara:
Nunquam dives eris, nunquam satiabere quaestu:
Semper inops, quicumque cupit.—
g Crescentem sequitur cura pecuniam
Majorumque fames. Scilicet improbae
Crescunt divitiae, tamen
Curtae nescio quid semper abest rei.
h Crescit indulgens sibi dirus hydrops;
Nec sitim pellit, nisi causa morbi
Fugerit venis; & aquosus albo
Corpore languor.
CAP. XXII.
Juvat inconcessa voluptas.
a CUI peccare licet, peccat minùs: ipsa potestas
1 Semina nequitiae languidora facit.
Desine (crede mihi) vitia irritare vetando:
Obsequio vincas aptiùs illa tuo.
Vidi ego nuper equum, contra sua fraena tenacem
Ore reluctanti fulminis ire modo;
[Page 30] Constitit, ut primum concessas sensit habenas,
Fraenaque in effusâ laxa jacere jubâ.
Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata,
Sic interdictis
2 imminet aeger aquis.
Quicquid servatur, cupimus magis; ipsaque furem,
Cura
3 vocat; pauci, quod sinit alter, amant.
b Quod licet, ingratum est; quod non licet, acrius
4 urit:
5 Ferreus est, si quis, quod sinit alter, amat.
Cuilibet eveniat, nocet indulgentia nobis.
Quod sequitur fugio; quod fugit usque sequor,
Quod licet, & facile est, quisquis cupit; arbore frondes
Carpat; & è medio flumine potet aquam.
c Multis peccandi studium permissa potestas
Abstulit, atque ipsum talia
6 velle fugit.
Permissum fit vile nefas, & languidus ardor.
Vicerunt morbum languida corda suum.
Quod refugit, multi cupiunt; odere, quod
7 instat.
d Acrior admonitu est, irritaturque retenta,
Et crescit rabies;
8 moderaminaque ipsa nocebunt.
Sic ego torrentem, quà nil obstabat eunti,
Leniùs, & modico strepitu decurrere vidi;
At quacunque trabes, obstructaque saxa jacebant,
Spumeus, & fervens, & ab obice saevior ibat.
Gens humana, ruit per vetitum nefas.
[Page 31] f Illicita amantur, excidit quicquid licet.
CAP. XXIII.
Alta fuge, alta cadunt.
a VIve sine invidiâ, mollesque inglorius annos
Exige; vive tibi, & nomina magna fuge.
Vive tibi, quantumque potes praelustria vita;
Saevum praelustri fulmen ab arce venit.
Effugit hybernas demissa antenna procellas,
Lataque plus parvis vela timoris habent.
Aspicis, ut summâ cortex levis innatet undâ,
Cum grave nexa simul retia mergat onus.
Qui cadit in plano, (vix hoc tamen evenit ipsum,)
Sic cadit, ut tactâ surgere possit humo.
At miser
1 Elpenor tecto delapsus ab alto,
Occurrit
2 regi debilis umbra suo.
Quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas?
Icarus immensas nomine signet aquas?
Nempe quod
3 hic alte, demissiùs
4 ille volabat;
Nam pennas ambo non habuere suas.
Crede mihi; bene qui
5 latuit, bene vixit: & infra
Fortunam debet quisque manere suam.
Non foret
6 Eumedes orbus, si
7 filius ejus
Stultus Achillêos non adamâsset equos.
Nec natum in flammâ vidisset, in arbore
8 natas,
9 Cepisset genitor si Phäethonta Merops.
[Page 32] Tu quoque formida nimiùm sublimia semper,
Propositique memor contrahe vela tui.
—
b Qui nimios optabat honores,
Et nimias poscebat opes; numerosa parabat
Excelsae turris tabulata, unde altior esset
Casus, & impulsae
10 praeceps immane ruinae.
Quid Crassos, quid Pompeios evertit? &
11 illum
Ad sua qui domitos deduxit flagra
12 Quirites?
Summus nempe locus, nullâ non arte petitus.
c Ut lapsu graviore ruant; tolluntur in altum.
d Saepius ventis agitatur ingens
Pinus; & celsae graviore casu
Decidunt turres; feriuntque summos
Fulmina montes.
e Sidunt ipso pondere magna,
Ceditque oneri fortuna suo.
Nubibus ipsis
13 inserta caput
Turris, pluvio vapulat Austro.
Feriunt celsos Fulmina colles.
Corpora morbis majora patent.
Quicquid in altum fortuna tulit
Ruitura levat.—
CAP. XXIV.
Vati post funera gloria major.
a QUod vivo vati detraxerit invida turba,
Post obitum duplici
1 foenore reddet honos.
Omnia post obitum fingit majora vetustas,
Majus ab exequiis nomen in ora venit.
Ille gravis Trojae casùs memorator Homerus
Posteritate suum crescere sensit opus.—
Meque inter seros laudabit Roma nepotes;
Illum post cineres auguror esse diem.
b Scripta placent à morte fere; quia laedere vivos
Livor, & injusto carpere dente solet.
c Pascitur in vivis Livor; post fata quiescit:
Tum suus ex merito quemque tuetur honos.
Ergo, etiam cum me supremus adederit ignis,
Vivam; parsque mei magna superstes erit.
d Esse quid hoc dicam, vivis quod fama negatur,
Et sua quod rarus tempora lector amat?
Hi sunt invidiae nimirum, Livide, mores,
Praeferat antiquos semper ut illa novis.
2 Ennius est lectus,
3 salvo tibi Roma Marone:
Et sua riserunt tempora
4 Maeoniden.
Rara coronato plausere theatra
5 Menandro:
Nôrat Nasonem sola
6 Corinna suum.
e Carmina plebs, nisi quae terris
7 semota, suisque
[Page 34] Temporibus defuncta videt, fastidit & odit.
Sic fautor veterum, ut
8 tabulas peccare vetantes,
Pontificum libros, annosa volumina vatum,
Dictitet Albano Musas in monte locutas:
Ceu meliora dies, ut vina, Poëmata reddat.
f Jam
9 Saliare Numae carmen qui laudat, & illud
Quod mecum ignorat, solus vult scire videri:
Ingeniis non ille favet, plauditque sepultis;
Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
g Virtutem incolumem odimus,
Sublatam ex oculis quaerimus invidi.
CAP. XXV.
—Opes irritamenta malorum.
a IMproba sollicitae tu causa, pecunia, vitae es,
Per te immaturum mortis adimus iter.
Tu vitiis hominum crudelia pabula praebes,
Semina curarum de capite orta tuo.
b Admonui quoties? auro ne pollue mentem,
Saepe solent auro multa subesse mala.
[Page 35] c Ardua nam res est, opibus non tradere mores,
Et cum tot
1 Croesos viceris, esse
2 Numam.
d Sed rude divitias extollit vulgus inanes:
Nec meminit, quantis sit caput inde malis.
Divitiae fera bella viris Iethumque tulerunt,
Nam priùs aeternâ pace vigebat humus.
Divitiis natoque pater, natusque parente
Caeditur, & charo fratre verenda soror.
e Prima peregrinos obscoena pecunia mores
Intulit, & turpi
3 fregerunt saecula luxu
Divitiae molles, irritamenta malorum.
f Aurum avidas mentes, & barbara corda rapinis
Polluit; atque armat contemptu pectora Divûm.
—
g Quid non mortalia pectora cogit.
Gemmas, & lapides, aurum & inutile,
Mittamus: scelerum si bene poenitet,
Pravi sunt elementa.—
CAP. XXVI.
Florescunt omnia Vere.
a DIC age frigoribus quare novus incipit annus,
Qui meliùs per ver incipiendus erat?
Omnia tum florent, tunc est nova temporis aetas,
Et nova de gravido palmite gemma tumet.
Et modo formatis operitur frondibus arbos;
Prodit & in summum seminis herba solum.
Et tepidum volucres concentibus aëra mulcent,
Ludit & in pratis luxuriatque pecus.
Tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo,
Et luteum celsâ sub trabe fingit opus.
Tunc patitur cultus ager, & renovatur aratro,
Haec anni novitas jure vocanda suit.
b Quid? quod hyems adoperta gelu, tum denique cedit;
Et pereunt victae sole tepente nives.
Arboribus redeunt detonsae frigore frondes,
Vividaque è tenero to palmite ge mma tumet.
Quaeque diu latuit, nunc, quà se tollat in auras
Fertilis occultas invenit herba vias.
Nunc faecundus ager; pecoris nunc hora
1 creandi;
Nunc avis in ramo tecta
2 laremque parat.
c Nec Veneri tempus, quàm ver, erit aptius ullum:
Vere nitent terrae; vere
3 remissus ager.
Nunc herbae ruptâ tellure cacumina tollunt;
Nunc tumido gemmas cortice palmes agit.
[Page 37] d Diffugêre nives, redeunt jam gramina campis,
Mutat terra vices, & decrescentia ripas
e Solvitur acris hyems gratâ vice veris &
6 Favonî;
7 Trahuntque siccas machinae carinas;
At neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni:
Nec prata canis albicant pruinis.
Nunc decet, aut viridi nitidum caput impedire myrto;
Aut flore, terrae quem ferunt solutae.
CAP. XXVII.
Est quaedam Virtutum Vitiorumque confinitas.
a QUàm mala sunt vicina bonis; errore sub illo
Pro vitio virtus crimina saepe tulit.
Turgida, si plena est; si fusca est, nigra vocetur:
In gracili macies crimen habere potest.
Et poterit dici petulans, quae rustica non est:
Et poterit dici rustica; si qua proba est.
At si quem contra species delectat honesti;
Praetendat culpae splendida verba suae.
[Page 38] b Nominibus mollire licet mala: fusca vocetur,
Nigrior Illyricâ cui pice sanguis erit.
Si paeta, est Veneri similis; si flava Minervae;
Sit gracilis, macie quae malè viva suâ est.
Dic habilem, quaecumque brevis; quae turgida, plenam:
Et lateat vitium proximitate boni.
c Vellem in amicitiâ sic erraremus, & isti
Errori virtus nomen posuisset honestum.
At, pater ut gnati, sic nos debemus, amici,
Si quod sit vitium, non fastidire:
4 strabonem
Appellat paetum pater; &
1 pullum, malè parvus
Si cui filius est; ut
2 abortivus fuit olim
3 Sisyphus: hunc
4 varum distortis cruribus, illum
Balbutit
4 scaurum, pravis fultum malè talis.
Parciùs hic vivit, frugi dicatur. Ineptus
Et jactantior hic paulo est; concinnus amicis
Postulat ut videatur: at est truculentior, atque
Plus aequo liber; simplex fortisque habeatur.
Caldior est; acres inter numeretur, opinor.
At nos virtutes ipsas
5 invertimus, atque
Sincerum
6 cupimus vas incrustare: probus quis
Nobiscum vivit, multùm est dimissus homo: Illi
Tardo cognomen pinguis damus: Hic fugit omnes
Insidias, nullique malo latus
7 obdit opertum;
—Pro bene sano,
Ac non incauto, fictum astutumque vocamus.
—
d Quid pulchra vocabula pigris
[Page 39] Praetendas vitiis? probitatis inertia nomen,
Justitiae formido subit:
e plerumque modestus
Occupat obscuri speciem; taciturnus, acerbi.
CAP. XXVIII.
Diversis diversa placent.
a SCinditur incertum studia in contraria vulgus.
b Mille hominum species; & rerum discolor usus;
1 Velle suum cuique est; nec voto vivitur uno.
Mercibus hic Italis mutat sub sole
2 recenti
Rugosum piper, & pallentis grana cumini.
Hic satur, irriguo mavult turgescere somno.
Hic
3 campo indulget; hunc alea
4 decoquit; ille
c Denique non omnes eadem mirantur, amantque;
Carmine tu gaudes; hic delectatur
6 Iambis;
Ille
7 Bionaeis sermonibus, & sale nigro.
Tres mihi convivae propè dissentire videntur,
Pascentes vario, multum diversa, palato.
Quid dem? quid non dem? renuis tu, quod petit alter:
Quod petis; id sanè est invisum, acidumque duobus.
d Sunt quos
8 curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat, metaque fervidis
Est, qui nec veteris pocula
9 Massici,
Nec partem solido
10 demere de die
Spernit:—
Multos castra juvant; & lituo tubae
Permistus sonitus, bellaque matribus
11 Detestata: Manet sub
12 Jove frigido
Venator; tenerae conjugis immemor.
Seu visa est catulis cerva fidelibus:
Seu rupit teretes
13 Marsus aper plagas.
CAP. XXIX.
Sine Baccho friget Venus.
a VIna parant animos, faciuntque caloribus aptos;
b Cum Veneris
1 puero non malè, Bacche, facis.
c Saepe ego tentavi vino depellere curas,
2 Sed Venus in vinis ignis in igne fuit.
d Qui bibit, inde furit; procul hinc discedite queîs est
Cura bonae mentis, qui bibit, inde furit.
e Ebrius incinctis
3 philyrâ conviva capillis
Saltat, & imprudens discit amare mero.
Ebrius ad durum formosae limen amicae
Cantat; habent unctae mollia serta comae.
[Page 41] Nulla coronatâ peraguntur seria fronte;
Nec liquidae vinctis flore bibuntur aquae.
f Dant Veneri positis aditum convivia mensis;
Est aliquid, praeter vina, quod inde petas.
Saepe illic positi teneris adducta lacertis
Purpureus Bacchi
4 cornua pressit Amor;
Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas.
Permanet, & coepto stat gravis ille loco.
Ille quidem pennas velociter excutit udas,
Sed tamen aspergi pectus amore nocet.
g Saepe mero volui flammam compescere, at illa
Crevit; & ebrietas ignis in igne fuit.
CAP. XXX.
Virtus optima Nobilitas.
a ANtiquis quanquam regum bene fulta triumphis
Stat domus; & tantis se sibi jactat avis:
Majorum tua non titulis innixa recumbit
Gloria, nec priscis gestit imaginibus.
Sed certat magnos virtus anteire parentes,
Aeternum & verâ laude parare decus.
b Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum,
Grandius ingenio nec tibi nomen erit.
[Page 42] c Adde quod est animus semper tibi mitis, & altae
Indicium mores nobilitatis habet.
d Nam quanquam antiquae gentis
1 superent tibi laudes,
Non tua majorum contenta est gloria famâ;
Nec quaeris quid quâque
2 index sub imagine dicat;
Sed generis priscos contendis vincere honores,
Quam tibi majores, majus decus ipse futuris.
e Hinc tua nos virtus rapit, & miranda per omnes
Vita modos; quae, si deesset tibi forte creato
Nobilitas, eadem pro nobilitate fuisset.
Nam quid imaginibus, quid
3 avitis fulta triumphis
Atria, quid pleni numeroso consule
4 fasti
Profuerint; si vita labat? perit omnis in illo
Gentis honos, cujus laus est in origine solâ.
f Usque adeo virtute decet, non sanguine
5 niti.
CAP. XXXI.
Amor non celandus.
a QUa licet, & possum, luctor celare furorem,
Sed tamen apparet dissimulatus amor.
b Hunc malè dissimulo, quis enim celaverit ignem,
Lumine qui semper proditur ipse suo?
c Certe difficile est abscondere pectoris aestus,
Panditur & clauso saepiùs ore furor.
[Page 43] Nam subito inficiens vultum pallorque, ruborque,
Interdum certae vocis habebat opus.
Nec minùs ipsa meas prodebant somnia curas,
Somnia secreti non bene fida mei.
Nam quum sopitos premerent oblivia sensus,
Confessa est facinus conscia lingua suum.
d Moesta neque assiduo tabescere lumina fletu.
Nec tristi cessant imbre madere genae.
e Mille modis pateat; qui
[...]nim bene celet amorem?
Eminet indicio prodita flamma suo.
Heu quot
1 Phaedra dabas concepti signa furoris?
f Non potuit penitus flamma recepta tegi.
g 2 Torretur
3 aestu tacito, & inclusus quoque
Quamvis tegatur, proditur vultu furor;
Erumpit oculis ignis, & lapsae genae
Lucem recusant; nil idem dubiae placet,
Artusque variè jactat incertus dolor.
CAP. XXXII.
Amantium iraea moris redintegratio.
a UT poene extinctum cinerem si sulphure tangas,
Vivet, & è minimo maximus ignis erit;
Sic, niti vitâris quicquid renovabit amorem,
Flamma retardescet, quae modo nulla fuit.
[Page 44] b Finge iram motam; quoties Agamemnone
1 natum
Dixisse in
2 Pyladen verba proterva putas?
Nec procul à vero est, quod vel pulsârit amicum;
Mansit in officiis non minùs ille suis.
c Quae modo pugnârunt, jungunt sua rostra columbae,
Quarum blanditias verbaque murmur habet.
d Ut levis absumptis paulatim viribus ignis
Ipse latet, summo canet in igne cinis:
Sed tamen extinctas admot [...] sulphure flammas
Invenit: & lumen, quod fuit ante, redit.
e Nulla vis major pietate verâ est:
Jurgia externis inimica durant:
Quos amor verus tenuit, tenebit.
Ira cum magnis agitata causis
Gratiam rupit, cecinitque bellum;
3 Quod movet crebro furibundus ictu
Sanguinem Mavors cupiens recentem,
Opprimit ferrum, manibusque junctis
Ducit ad pacem pietas
4 negantes.
f Redire pietas, unde summota est, solet:
Reparatque vires justus amissas amor.
CAP. XXXIII.
Forma amat artificium.
a DIscite, quae faciem commendet cura, puellae;
Et quo sit vobis forma tuenda modo.
Cultus humum sterilem
1 Cerealia pendere jussit
Munera; mordaces interiêre rubi.
Cultus & in pomis succos emendat acerbos;
Fissaque
2 adoptivas accipit arbor opes.
Culta placent, auro sublimia tecta linuntur:
Nigra sub imposito marmore terra latet.
Forsitan antiquae,
3 Tatio sub rege, puellae
Maluerint, quam se, rura paterna
4 coli.
At vestrae teneras matres peperere puellas,
Vultis inauratâ corpora veste tegi.
Vultis odoratos positu variare capillos:
Conspicuam gemmis vultis habere manum.
Induitis collo
5 lapides Oriente paratos:
Munditiae vestrae crimina nulla merent.
Non etenim indignum, si vobis cura placendi,
Cum comtos habeant saecula nostra viros.
b Corpora si veteres non sic coluêre puellae;
Nec veteres cultos sic habuêre viros.
c Cura dabit faciem; facies neglecta peribit;
6 Idaliae similis sit licet illa Deae.
d Munditiis capimur; ne sint sine
7 lege capilli;
Admotae formam dantque, negantque manus.
[Page 46] e Cuncta placent cultu; cultis bene
8 Liber ab uvis
Provenit; & culto stat seges alta solo.
f Quae nunc nomen habent operosi signa
9 Myronis,
Pondus iners quondam duraque massa fuit.
Annulus ut fiat, primo colliditur aurum:
Quas geritis vestes, sordida lana fuit.
Cum fieret, lapis asper erat; nunc nobile signum
Nuda
10 Venus madidas exprimit imbre comas.
Tu quoque dum coleris, (gratissima foemina cultu!)
Aptiùs à
11 summâ conspiciare manu.
g Formosae minùs artis opem, praeceptaque curant;
Est illis sua dos, forma sine arte potens:
h Rara tamen facies mendâ caret; occule mendas;
Quàque potes, vitium corporis abde tui.
i O quantum vestro indulget Natura decori;
Quarum sunt multis damna
12 pianda modis!
CAP. XXXIV.
—Non omnia possumus omnes.
a OMnia non pariter rerum sunt omnibus apta,
Fama nec ex aequo ducitur ulla jugo.
Gloria
1 Lysippo, est animosa effingere signa;
Exactis
1 Calamis se mihi jactat equis:
In Veneris tabulâ summam sibi ponit
1 Apelles;
1 Parrhasius parvâ vindicat arte locum:
1 Phidiacus signo se Jupiter ornat eburno;
1 Praxitelem propriâ vindicat arte lapis.
Sunt quibus
2 Eleae concurrit palma quadrigae;
Sunt quibus in celeres gloria nata pedes:
Hic satus ad pacem, hic castrensibus utilis armis;
Naturae sequitur semina quisque suae.
b Navita de ventis, de tauris narrat arator,
Enumerat miles vulnera, pastor oves.
c Non tellus eadem parit omnia: vitibus illa
Convenit; haec oleis: hâc bene farra virent.
d Dux bonus, huic centum commisit vite regendos;
Huic equites, illi signa tuenda dedit:
Vos quoque de vobis,
3 quem quisque erit aptus ad usum.
Inspicite; & certo ponite quemque loco.
e Quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppim;
Non haec sunt digitis arma tenenda tuis.
f Tu nihil invitâ, dices, faciesve,
4 Minervâ.
[Page 48] g Non equidem terrae ferre omnes omnia possunt;
Fluminibus salices, crassisque paludibus alni
Nascuntur; steriles saxosis montibus orni:
Littora myrtetis laetissima; denique apertos
5 Bacchus amat colles; Aquilonem & frigora taxus.
h Hic segetes, illic veniunt foeliciùs uvae;
i Nosce soli vires, nemori quae commoda rupes;
Quis foelix oleae tractus; quae gleba faveret
Frugibus; aut qualestegeret
6 vindemia colles.
CAP. XXXV.
Pereunt optima sine usu.
a QUod latet, ignotum est; ignoti nulla cupido:
Fructus abest, facies cum bona
1 teste caret.
Tu licet &
2 Thamyran superes, &
2 Amoebea cantu;
Non erit ignotae gratia magna lyrae.
Forma, nisi
3 admittas, nullo exercente, senescit;
b Indigna est pigro forma perire situ.
c Aera nitent usu; vestis bona quaerit haberi,
Canescunt turpi tecta relicta situ.
Hinc famae vigilare juvet; quis nôsset Homerum,
Ilias aeternum si latuisset opus?
[Page 49] Quis Danaen nôsset, si semper clausa fuisset;
Inque suâ turri perlatuisset anus.
d Quo tibi fortunae tantum? quo regna sine usu?
Quid nisi possideas dives avarus opes?
Sic aret mediis taciti
4 vulgator in undis;
Pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.
e Quid juvet, ad surdas si cantet
5 Phemius aures?
Quid caecum Thamyran▪ picta tabella juvet?
f Heu quantum distant à morte silentia vitae!
g Major & utilior fato conjuncta potenti,
Vile latens Virtus; quid enim submersa tenebris
Proderit obscuro? veluti sine remige puppis;
Vel lyra quae reticet; vel qui non tenditur arcus.
h Abdita quid prodest generosi vena metalli,
Si
6 cultore caret? quid ineirt condita portu,
Si ductoris eget, ratis efficit? omnia quam vis
Armamenta gerat; teretique fluentia malo
Possit, & excusso dimittere vela rudente?
i Paulùm sepultae distat inertiae
Celata virtus.—
CAP. XXXVI.
Amor in moribus, meliùs quàm formâ fundatur.
a PRima sit in vobis morum tutela, puellae:
Ingenio facies conciliante placet.
Certus amor morum est; formam populabitur aetas,
Et placitus rugis vultus
1 aratus erit.
Sufficit, & longum probitas perdurat in aevum;
Fertque suos annos: hinc bene pendet amor.
b Sit procul omne nefas; ut ameris amabilis esto,
Quod tibi non facies, solave forma dabit.
Sed
2 molire animum, qui duret, &
3 adstrue formae;
Solus ad extremos pervenit ille rogos.
Cura sit ingenuas pectus coluisse per artes,
Ingenii dotes corporis adde bonis.
Non formosus erat, sed erat facundus Ulysses;
Et tamen aequoreas torsit amore
4 Deas.
Ergo age fallaci timidè confide figurae,
Quisquis es; aut
5 aliquid corpore pluris habe.
c Si tibi difficilis formam natura negavit,
Ingenio formae damna repende tuae.
Moribus aut formâ conciliandus amor.
d Probitas, fidesque conjugis, mores, pudor,
Placeant marito; sola perpetuò manent
[Page 51] Subjecta nulli, mentis atque animi bona;
Florem decoris singuli carpunt dies.
CAP. XXXVII.
Sors omnia versat.
a PAssibus ambiguis fortuna volubilis errat,
Et manet in nullo certa tenaxque loco.
Sed modo laeta manet, vultus modo sumit acerbos,
Et tantùm constans in levitate suâ est.
Vidi ego; navifragum qui riserat, aequore mergi;
Et, Nunquam, dixi, justior unda fuit.
Vilia qui quondam miseris alimenta negârat,
Nunc mendicato pascitur ipse cibo.
b 1 Amplexu non ulla fovet fortuna perenni.
Versatur celeri tam levis orbe rota.
c Haec
2 Dea non stabili, quàm sit levis, orbe fatetur;
Quem summum dubio sub pede semper habet.
Quolibet est folio, quâvis incertior aurâ:
Par illi levitas, foemina, sola tua est.
Tu quoque fac timeas; &, quae tibi laeta videntur
Dum loqueris, fieri tristia posse puta:
d Humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem,
Et premit; incertas ipse verere vices.
e Si fortuna volet, fies de
3 rhetore
4 consul;
[Page 52] Si volet haec eadem; fies de consule rhetor.
5 Ventidius quid enim? quid
5 Tullius? anne aliud quàm
Sydus, & occulti miranda potentia fati?
Servis regna dabunt, captivis fata triumphos.
f Multos ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quoties voluit fortuna
6 jocari.
g Fortuna saevo laeta negotio, &
Ludum insolentem ludere pertinax,
Transmutat incertos honores,
Nunc mihi, nunc alii benigna.
h Quos felices
7 Cynthia vidit,
Vidit miseros abitura dies.
Rarum est foelix, idemque senex.
i Feriunt celsos fulmina montes;
Corpora morbis majora patent.
CAP. XXXVIII.
Spe vivimus.
a FInirent multi letho mala, credula vitam
Spes alit, & meliùs cras fore semper ait.
Spes etiam validâ solatur compede vinctum;
Crura sonant ferro; sed canit inter opus.
Spes alit agricolas; spes sulcis credit aratis
Semina, quae magno
1 foenore reddat ager.
Haec laqueo volucres, haec captat arundine pisces,
Quum tenues hamos abdidit antè cibus.
b Haec facit, ut vivat vinctus quoque compede fossor;
Liberaque à ferro crura futura putet.
Haec facit, ut videat cum terras undique nullas
Naufragus; in mediis brachia jactet aquis.
Saepe aliquem solers medicorum cura reliquit;
Non spes huic, venâ deficiente, cadit.
Carcere dicuntur clausi sperare salutem;
Atque aliquis, pendens in cruce, vota facit.
Haec Dea, quàm multos laqueo sua colla ligantes,
Non est propositâ passa perire nece!
Haec Dea conantes gladio finire dolores
Arcuit, injectâ continuitque manu.
c Spem retine, spes una hominem nec morte reliquit,
Vivere spe vidi, qui moriturus erat.
d Spes quoque posse morâ mitescere
2 Principis iram,
Vivere ne
3 nolim, deficiamve, facit.
CAP. XXXIX.
Reddunt misero solatia vitam.
a REddita confusae nuper solatia menti
Auxilium nostris spemque tulêre malis.
Utque
1 Machaoniis
2 Poeantius artibus heros,
Lenito medicam vulnere sensit opem:
Sic
3 ego mente jacens, & acerbo saucius ictu,
Admonitu coepi fortior esse tuo:
Et jam deficiens, sic ad tua verba revixi,
Ut solet infuso vena redire mero.
b Cujus ab alloquiis anima haec moribunda revixit,
Ut vigil, infusâ
4 Pallade, flamma solet:
c Grande voco
5 meritum moestae solatia mentis,
Cum pariter nobis illa, tibique dares.
d Hoc ubi fortunae sensi, quod amicus abesses,
Qui mihi praesidium grande futurus eras:
Tecum tunc aberant aegrae solatia mentis,
Magnaque
6 pars animae, consiliique mei.
CAP. XL.
Regina pecunia rerum.
a HEu nunc desertis cessant sacraria lucis!
Aurum omnes, victâ jam pietate, colunt.
Aurea nunc verè sunt saecula; plurimus auro
Venit honos, auro conciliatur amor.
Auro pulsa fides; auro venalia jura;
Aurum lex sequitur, mox sine lege pudor.
b Munera (crede mihi) capiunt hominesque Deosque;
Placatur donis Jupiter ipse datis.
c Hinc fortè admonitus, nihil esse potentius auro,
Corruptae pretium
1 virginis
2 ipse fuit.
d Vix auro quenquam possis regnante videre,
Cujus non animo dulcia lucra sorent.
In pretio pretium nunc est; dat census honores,
Census amicitias; pauper ubique jacet.
Tempore crevit amor, qui nunc est summus, habendi:
Vix ultra, quò jam progrediatur, habet.
Pluris opes nunc sunt, quàm prisci temporis annis;
Dum populus pauper, parvaque Roma fuit.
e Cur nemo est
3 Hecalem, nulla est quae ceperit
4 Irum?
Nempe quod alter egens, altera pauper erat.
f Quisquis habet nummos, securâ naviget aurâ;
Fortunamque suo temperet arbitrio.
Uxorem ducat Danaen; ipsumque licebit
Acrisium jubeat credere, quod Danaen▪
[Page 56] Carmina componat, declamet, concrepet, omnes
Et peragat causas, sitque
5 Catone prior.
Multa loquor; quodvis, nummis praesentibus, opta,
Et veniet; clausum possidet arca Jovem.
—
g Quid non mortalia pectora cogit.
Auri sacra fames?—
—
h Inter nos sanctissima divitiarum
Majestas; etsi, funesta Pecunia, templo
Nondum habitas, nullas nummoruum ereximus aras.
i Aurum per medios ire satellites,
Et perrumpere amat saxa, potentiùs
Ictu fulmineo: concidit
6 auguris
Argivi domus, ob lucrum
Demersa excidio. Diffidit urbium
Portas
7 vir Macedo; & subruit aemulos
Reges muneribus: munera navium
Saevos illaqueant duces.
CAP. XLI.
Tu nè cede malis.—
a TU nè cede malis, sed contra audentior ito;
Fortiter edisce & tristia posse pati;
b Omnia deficiant; animus tamen omnia vincit;
Ille etiam vires corpus habere facit.
Sustineas ut onus, nitendum est vertice recto;
At flecti nervos si patiare, cadas.
c Posse pati, facile est; tibi ni sapientia desit,
d Fortiter ille facit, qui miser esse potest.
e Indignata malis mens est succumbere, seque
Praestitit invictam, viribus usa suis.
f Quo fortuna magis saevit, magis ipse resistis;
Utque decet, nè te vicerit illa, caves.
Exsuperat cunctos;
h 1 Serpens, sitis, ardor, arenae,
Dulcia virtuti: gaudet patientia duris;
Laetius est quoties magno sibi constat honestum.
i Quicquid adest duri, & rerum
2 inclinata feramus.
k Illud decebit roboris magni virum,
Non esse sub dolore; nec victum malis
Dare terga: non est vera nam virtus,
3 pater,
Timere vitam, sed malis ingentibus
Obstare, nec se vertere, ac retro dare.
[Page 58] Virtutis est, domare quae cuncti timent.
Gravare questu?
4 regium hoc ipsum reor
Adversa capere: quoque sit dubius magis
Status, & cadentis imperii moles ruat:
Hoc stare certo pressiùs fortem gradu.
Haud est virile, terga fortunae dare.
CAP. XLII.
Ne prospera animos efferant.
a SPes heu fallaces, oblitaque corda! caducum
Mortali quodcunque datur!
b modo
1 quem ter ovantem
Jupiter horruerat, quem fracto gurgite Pontus,
Et veneratus erat submissa
2 Bosphorus undâ;
Prô pudor! imperii deserto nomine fugit:
Ut fortuna levis Magni quoque terga videret.
c Nescia mens hominum fati, sortisque futurae,
Et servare modum, rebus sublata secundis.
d Desinat elatis quisquam confidere rebus;
Instabilesque Deos, & lubrica numina discat.
e Adspiciat, quisquis nimium sublata secundis
Colla gerat; triviis calcandus spargitur ecce,
[Page 59] 3 Qui sibi
4 Pyramidas, qui non cedentia templis
Ornatura suos exstruxit culmina
5 Manes;
Nudus pascit aves:
f jacet ingens littore truncus,
Avulsumque humeris caput, & sine nomine corpus.
Heu vanae mentes, tumefactaque corda secundis!
Evexit, & levavit humanas opes;
Hoc se magis supprimere foelicem decet;
Variosque casus tremere; metuentem deos
Nimiùm faventes: magna momento obrui
Vincendo discis, victor:
h hinc placidus preces,
Patiensque recipe; quoque te celsum altiùs
Superi levârunt, mitiùs lapsos preme:
Misero datur quodcumque;
6 Fortunae datur.
CAP. XLIII.
Re fias, quod te simulas.
a QUod non es simula; positosque imitare furores;
Sic facies verè, quod meditatus eris.
Saepe ego ne biberem, volui dormire videri;
Dum videor, somno lumina victa dedi.
Deceptum risi, qui se simulabat amare;
In
1 laqueos auceps decideratque suos.
[Page 60] Intrat amor mentes usu, dediscitur usu;
Qui poterit sanum fingere, sanus erit.
b Saepe etiam verè coepit simulator amare;
Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit.
Quo magis ô faciles imitantibus este, puellae:
Fiet amor verus, qui modo fictus erat.
c Discursus varios,
2 vagumque mane,
Et fastus, & ave potentiorum,
Cum perferre patique jam negaret;
Coepit fingere
3 Caelius podagram.
Quam dum vult nimis approbare veram,
Et sanas linit obligatque plantas,
Inceditque gradu
4 laborioso;
(
5 Quantum cura potest, & ars doloris!)
6 Desît fingere Caelius podagram.
CAP. XLIV.
Tuta paupertas periculosâ melior opulentiâ.
a PAuperiem modico contentus semper amavi;
Et rerum dominus, nil cupiendo, fui.
b Divitias alius fulvo sibi congerat auro,
Et teneat culti jugera multa soli.
[Page 61] Me mea paupertas vitae
1 traducat inerti,
Dum meus assiduo luceat igne focus.
c Induat
2 adversis contraria pectora telis
Miles; & aeternum sanguine nomen emat;
d Plaude tuo, miles Marti; nos odimus arma;
Pax juvat, & mediâ pace reperta quies;
Quaerat avarus opes, & quae
3 lassarit arando
Aequora, perjuro naufragus
4 ore bibat.
Plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis,
Nil mihi cum pelago; me mea terra capit.
e Non ego divitias avidus sine fine parandi
Latum mutandis mercibus aequor aro.
f Nec me regna juvant; nec Lydius aurifer
5 amnis,
Nec quas terrarum sustinet orbis opes.
Haec alii cupiant, liceat mihi paupere cultu
Securo, charâ posse quiete frui.
g Nec nos ambitio, nec amor nos tangit habendi;
Contempto colitur lectus & umbra foro.
h Sensit Alexander, testâ cum vidit in illâ
Magnum
6 habitatorem, quanto felicior hic, qui
Nil cuperet, quàm qui totum sibi posceret orbem;
Passurus gestis aequanda pericula rebus.
i Commoda naturae nullo tibi tempore deerunt;
Si contentus eo fueris, quod postulat usus.
k Alium multis gloria terris
Tradat, & omnes fama per urbes
Tollat & astris: alius
7 curru
Sublimis eat: me mea tellus
Lare secreto tutoque tegat.
Venit ad pigros cana senectus;
Humilique loco, sed certa sedet
Sordida parvae fortuna domûs.
CAP. XLV.
Veterani imbecilli.
a FOrtior in fulvâ novus est luctator
1 arena,
Quàm cui sunt tardâ brachia fessa morâ.
Nempe est non minimum, vires afferre recentes;
Nec praeconsumptum temporis esse malis.
Integer est melior nitidis gladiator in armis,
Quàm cui tela suo sanguine tincta rubent.
Fert bene praecipites navis modo facta procellas;
Quamlibet exiguo solvitur imbre, vetus.
b Conteritur ferrum, silices tenuantur ab usu,
Sic & continuâ messe senescit ager.
Scilicet & veteres fugiunt juga curva juvenci;
Et domitus fraeno soepe repugnat equus.
[Page 63] c Quàm jacet, infirmae venêre ubi fata senectae,
Qui prior Elaeo est
2 carcere missus equus?
4 Herculis ad postem fixis, latet abditus agro,
Ne populum extremâ toties
5 exoret arenâ.
Solve senescentem maturè sanus equum, nè
Peccet ad extremum ridendus, &
6 ilia ducat.
e Tandem sollicito cedit vis dura labori,
Belligeramque datur somno
7 componere mentem.
f Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo
Vicit
8 Olympia, nunc senio confectus quiescit.
CAP. XLVI.
Fit vivax carmine virtus.
a FActa ducum vivent, operosaque gloria rerum,
Haec manet: haec avidos effugit una rogos.
Pars erit historiae, totoque legetur in aevo:
Seque opus ingeniis carminibusque dabit.
b Scripta ferunt annos;
1 scriptis
2 Agamemnona nôsti,
Et quisquis
3 contra, vel simul, arma tulit.
[Page 64] Carmine fit vivax virtus; expersque sepulchri,
Notitiam serae posteritatis habet.
Quis
4 Thebas, septemque duces, sine carmine nôsset?
Et quicquid posthaec, quicquid & ante fuit?
Carmina magnarum peragunt praeconia laudum,
Neve sit actorum fama caduca cavent.
c Quem referent Musae, vivet; dum robora tellus,
Dum coelum stellas, dum vehet amnis aquas.
d Corpora debentur moestis exsanguia bustis;
Effugiunt structos nomen honorque rogos:
Occidit & Theseus, & qui
5 comitavit Oresten;
Sed tamen in laudes vivit uterque suas.
e Ergo cum silices, cum dens patientis aratri
Depereant aevo; carmina morte carent.
Cedant carminibus Reges, regumque triumphi,
Cedat & auriferi ripa beata Tagi.
f Vixere fortes ante
2 Agamemnona
Multi; sed omnes illacrymabiles
Urgentur, ignotique, longâ
6 Nocte, carent quia vate sacro.
g Non incisa notis
7 marmora publicis
Per quae spiritus, & vita redit bonis
Post mortem ducibus, clariùs indicant
Laudes; quam celebres
8 Pierides: neque
Si chartae sileant, quod benefeceris,
[Page 65] Dignum laude virum Musa vetat mori,
CAP. XLVII.
Vino pelluntur curae.
a CAndide, Liber, ades; sic sit tibi mystica vitis;
Sic
1 hederâ semper tempora vincta feras.
Aufer & ipse meum pariter medicando dolorem,
Cura gravis cecidit munere victa tuo.
Chare puer, madeant generoso pocula Baccho,
Et nobis pronâ funde Falerna manu.
Ite procul curae, durum genus; ite labores:
Fulserit hic niveis Delius alitibus.
b Vince mero curas, & quicquid fortè, remordet
Comprime; deque animo
2 nubila pelle meo.
Nox curam si prendat alit: malè creditur illi
Cura, nisi à multo marcida facta mero.
c Vina parant animos, faciuntque caloribus aptos,
Cura fugit, multo diluiturque mero.
Tunc veniunt risus, tunc pauper
3 cornua sumit,
Tunc dolor, & curae, rugaque frontis abit.
d Ille liquor, docuit voces inflectere cantu,
Movit & ad certos nescia membra modos.
[Page 66] Bacchus & agricolae magno confecta labore
Pectora tristitiae dissoluenda dedit.
Bacchus & afflictis requiem mortalibus affert;
Crura licet durâ compede pulsa sonent.
e Ergo, ô Bacche, tuis humiles advolvimur aris,
Da mihi pacato vela secunda, pater.
Tu potes insanae Veneris compescere fastus,
Curarumque tuo fit medicina mero.
Per te junguntur, per te solvuntur amantes;
Tu
4 vititum ex animo dilue, Bacche, meo.
Semper enim vacuos nox sobria torquet amantes;
Spesque timorque animum versat utroque modo.
f Saepe Jovem memorant diffusum
5 nectare curas
Seposuisse graves, vacuâque agitâsse remissos
Cum Junone jocos.—
g Albus ut obscuro
6 deterget nubila coelo
Saepe Notus, neque parturit imbres
Perpetuos, sic tu sapiens finire memento
Tristitiam, vitaeque labores,
Molli saepe mero.—
h Tu lene tormentum ingenio admoves
Plerumque duro, tu sapientium
Curas, & arcanum jocoso
Consilium retegis Lyaeo:
Tu spem reducis mentibus anxiis;
Spes donare novas largus,
7 amaraque
CAP. XLVIII.
Principia rerum parva.
a DUm novus errat amor, vires sibi colligat usu:
Si bene nutrieris, tempore firmus erit.
Quem taurum metuis, vitulum mulcere solebas;
Sub quâ nunc recubas arbore, virga fuit.
Nascitur exiguus, sed
1 opes acquirit eundo,
Quaque venit, multas accipit amnis aquas.
Parva etiam primo quo tempore condita Roma,
Roma, triumphati quae caput orbis erat.
b Nam mora dat vires, teneras mora percoquit uvas,
Et validas segetes, quod fuit herba, facit.
Quae praebet latas arbor spatiantibus umbras,
Quo posita est primum tempore, virga fuit.
Tum poterat manibus summâ tellure revelli;
Nunc stat in immensum viribus aucta suis.
[Page 68] Flumina pauca vides, de magnis fontibus orta;
Plurima collectis multiplicantur aquis.
c Dum novus in viridi coalescit cortice ramus.
2 Concutiat tenerum quaelibet aura, cadet.
Mox eadem ventis, spatio durata, resistet;
Firmaque
3 adoptivas arbor habebit
4 opes.
d Quae tenera caeso virga de trunco stetit,
Par ipsa
5 matri tempore exiguo subit;
Umbrasque terris
6 reddit, & coelo nemus.
CAP. XLIX.
Praeda quàm caeca Cupido est.
a FErrea non
1 Venerem, sed praedam saecula laudant;
Praeda tamen multis est
2 operata malis.
Praeda feras acies cinxit discordibus armis,
Hinc cruor, hinc caedes, mors propiorque venit.
Praeda vago jussit
3 geminare pericula ponto,
Bellica quum dubiis rostra dedit ratibus.
Praedator cupit immensos obsistere campos,
Ut multo innumeram jugere pascat ovem.
b Lucra petens habili tauros adjungit aratro,
Et durum terrae rusticus urget opus.
[Page 69] Lucra petituras freta per parentia ventis
Ducunt instabiles sydera certa rates.
c Nam reditus jam quisque suos amat; & sibi quid sit
Utile, sollicitis computat
4 articulis.
d Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Corvos
5 Poëtas, & Poëtrias picas
Cantare credas
6 Pegaseium melos.
e Impiger extremos curris, mercator, ad Indos;
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes.
f Cum sit causa mali tanti, & discriminis hujus,
Concisum
7 argentum in
8 titulos,
9 faciesque minutas.
—
g 10 Lucri bonus est odor ex re
Quâlibet; illa tuo sententia semper in ore
Versetur; Diis, atque ipso Jove
11 digna,
12 Poëtae;
Unde habeas quaerat nemo, sed oportet habere.
CAP. L.
—Heu quantum poenae mens conscia donat.
a COnscia mens ut cuique sua est; ita concipit intra
Pectora, pro facto spemve metumve suo.
b Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi
Displicet auctori; prima est haec ultio, quod se
[Page 70] Judice, nemo nocens absolvitur; improba quamvis
Gratia fallacis
1 Praetoris vicerit
2 urnam.
c Heu! quam difficile est crimen non prodere vultu!
d Nam scelere admisso, rubet hic, cui conscia mens est
Criminibus, tacitâ sudant praecordia culpâ.
e Nec fugisse putes; quos diri conscia facti
Mens habet attonitos, & surdo
3 verbere caedit;
Occultum quatiente animo tortore flagellum.
Poena autem vehemens, ac multo saevior illis,
Quas &
4 Caeditius gravis invenit, &
5 Rhadamanthus;
Nocte, dieque suum gestare in pectore
6 testem.
f Nam metus in vitâ poenarum pro malefactis
Est insignibus insignis, scelerisque luela.
Quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia facti
Praemetuens, adhibet stimulos; torquetque flagellis:
Nec videt interea, qui terminus esse malorum
Possit, nec quae sit poenarum denique finis;
Atque eadem metuit, magis haec nè in morte gravescant.
g Negata magnis sceleribus semper quies:
Est poena praesens consciae mentis pavor;
Animusque culpâ plenus, & semet timens.
Scelus
7 aliqua
8 tutum, nulla
9 securum tulit.
CAP. LI.
Difficilia magnanimis pulchra.
a IN causâ facili cuivis licet esse diserto;
Et minimae vires frangere quassa valent;
Subruere est arces & stantia moenia virtus;
Quamlibet ignavi praecipitata premunt.
b Ardua molimur; sed nulla nisi ardua virtus,
Difficilis pulchrâ poscitur arte labor.
c Magnum iter ascendo; sed dat mihi gloria vires,
Non juvat ex facili lecta
1 corona jugo.
d Venator sequitur fugientia, capta relinquit;
Gloria pugnantes vincere major erit.
e Quae venit ex tuto, minùs est accepta voluptas,
Gloria non minimo parta labore juvat.
f Difficile est, fateor; sed tendit in ardua virtus:
Et talis meriti gratia major erit.
Quod facile est, vile est;
g leporem venator ut altâ
In nive sectatur, positum sic tangere nolit;
Cantat, & apponit; meus est amor
2 huic similis, qui
Transvolat in
3 medio posita, & fugientia captat.
h Nolo quid cupio statim tenere,
Nec victoria mi placet
4 parata:
Quicquid
5 quaeritur, optimum videtur.
CAP. LII.
Fama mendax veloxque.
a FAma malum, quo non aliud velocius ullum,
Mobilitate viget, viresque acquirit eundo:
Parva metu primò; mox sese attollit in auras;
Ingrediturque solo, & caput inter
1 nubila condit;
Tam ficti pravique tenax, quàm nuncia veri.
b Ipsa quid in coelo rerum, pelagoque geratur,
Et tellure, videt; totumque inquirit in orbem.
Namque domus Famae tota est ex aere sonanti,
Tota fremit; vocesque refert; iteratque quod audit.
Atria turba tenet; veniunt leve vulgus, euntque;
Mistaque cum veris passim commenta vagantur
Millia rumorum; confusaque verba volutant.
E quibus hi vacuas implent sermonibus aures,
Hi narrata ferunt alio; mensuraque ficti
Crescit, & auditis aliquod novus adjicit autor.
—
c Linguis Fama loquacibus ales
Pervolat Oceanum;
d quae veris addere falsa
Gaudet; & è minimo sua per mendacia crescit.
e Non Erebi, non diva poli; terrasque fatigat
Quas datur; audentem primi spernuntque foventque;
Mox omnes agit, & motis quatit oppida linguis.
f Fama per Ausoniae turbatas spargitur urbes,
Et gliscit gressu; volucrique citatior Euro,
[Page 73] Terrificis quatit attonitas rumoribus arces.
2 Adstruit auditis,
3 docilis per
4 inania rerum
5 Pascere rumorem, vulgi pavor.—
CAP. LIII.
Dolores levat questus.
a CRede mihi, miseris est quaedam flere voluptas:
Expletur lacrymis, egeriturque dolor.
b Est aliquid, fatale malum per verba levari;
Hoc querulam
1 Prognen,
2 Halcyonenque facit.
Hoc erat, in gelido quare
3 Paeantius antro
Voce fatigaret
4 Lemnia saxa sua.
Strangulat inclusus dolor, atque exaestuat intus,
Cogitur & vires multiplicare suas.
c At poteras, inquis, meliùs mala ferre silendo;
Et tacitus casus dissimulare tuos.
Exigis, ut nulli gemitus tormenta sequantur:
Acceptoque gravi vulnere, flere vetas:
Ipse
5 Perillêo
6 Phalaris permisit in aere
Edere mugitus, & bovis ore queri.
Cùm
7 Priami lacrymis offensus non sit Achilles.
Tu
8 fletus prohibes, durior hoste, meos?
Cum faceret Nioben orbam
9 Latonia poles;
Non tamen & siccas jussit habere genas.
Magìs exurunt, quos secretae
Lacerant curae; juvat
10 in medium
Deflere suos.—
e Venit in medias voces gemitus,
Moeror lachrymas amat assuetas.
Flendi miseris dira cupido est;
Libet infaustos mittere questus.
Libet & Tyrio
11 saturas ostro
Rumpere vestes: ululare libet.
CAP. LIV.
Foemineis nec tu lachrymis, nec credito verbis.
a CRede mihi, mulier cupido quod dicit amanti,
In
1 vento, & rapidâ scribere oportet aquá.
b At tu nec voces (quid enim fallacius illis?)
Crede, nec aeternos
2 pondus habere
3 Deos.
Neve puellarum lacrymis moveare caveto;
Ut flerent, oculos erudiere suos.
c Credidimus lacrymis; an & hae simulare docentur?
Hae quoque habent
4 artes, quáque jubentur, eunt.
[Page 75] d Quin etiam discunt oculi lacrymare coacti,
e Quoque volunt plorant tempore, quoque modo.
f Crede ratem ventis, animam ne crede puellis;
Namque est foemineâ tutior unda fide;
g Quae levior foliis, tunc cum, sine pondere succi,
Mobilibus ventis arida facta volant.
Et minus est in quâ, quàm summâ pondus arist [...],
Quae levis assiduis solibus usta riget.
h Verba puellarum, foliis leviora caducis,
Irrita, quo visum est, ventus &
3 aura ferunt.
i Amissum non flet, cum sola est
5 Gellia, patrem;
Siquis adest,
6 jussae prosiliunt lacrymae.
Non dolet hic, quisquis laudari, Gellia, quaerit,
Ille dolet verè, qui sine teste dolet.
Foemina (crede mihi) varium & mutabile,
k plorat,
7 Uberibus semper lacrymis, semperque paratis,
In
8 statione suâ, atque expectantibus
9 illam,
Quo jubeat plorare modo.—
CAP. LV.
Desidiâ corpus animusque corrumpitur.
a ARS quaecumque fuit, nullo exercente, refugit;
Et longo periit
1 arida facta situ.
b Scilicet ingenium longâ rubigine laesum
Torpet, & est multo, quàm fuit ante, minus.
Fertilis assiduo si non renovetur aratro,
Nil, nisii cum spinis gramen, habebit ager.
Tempore qui longo steterit, malè curret; & inter
2 Carceribus missos ultimus ibit equus.
Vertitur in teneram cariem, rimisque dehiscit,
Siqua diu solitis cymba
3 vacavit aquis.
c Cernis, ut ignavum corrumpant otia corpus,
Ut capiant vitium, ni moveantur, aquae:
Et
4 mihi, si quis erat
5 ducendi carminis usus,
Deficit; estque minor factus inerte situ.
d Et veluti tellus flores, nec semina profert,
Ni sit continuo victa labore manûs;
Sic puer, ingenium si non exercitet; ipsum
Tempus & amittit; spem simul ingenii.
e Plus vigila semper, nec somno deditus esto;
Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat.
f Segnitiem fugito, quae vitae ignavia fertur:
Nam cum animus languet; consumit inertia corpus.
[Page 77] g Non me, quid valeat naturâ fortior usus
6 Praeterit, aut quantum neglectae
7 defluat arti.
Desidis aurigae non
8 audit verbera currus;
Nec manus agnoscit, quem non exercuit, arcum.
CAP. LVI.
Garrula lingua nocet.
a EXigua est virtus praestare silentia rebus;
At contra gravis est culpa tacenda loqui.
O benè; quod, frustra captatis arbore pomis,
1 Garrulus in mediâ Tantalus aret aquâ!
b Quaerit aquas in aquis, & poma fugacia captat,
Scilicet hoc illi garrula lingua dedit.
c Percunctatorem fugito, nam garrulus idem est,
Et peperit misero garrula lingua malum.
d Delituit bene pasta inter dealbata columbas,
Dum novit vafris pica silere dolis;
Mox oblita doli, linguâque effusa loquaci;
Excidit incautâ garrulitate cibis.
e Est igitur semper lex in sermone
2 tenenda;
Ne nos offendat improba garrulitas.
f Quid, de quoque viro, & cui dicas, saepe videto;
g Quis minor est autem quàm tacuisse labor.
3 Corve loquax, subito nigrantes versus in alas.
Lingua fuit damno: linguâ faciente loquaci,
Qui color albus erat, nunc est contrarius albo.
i Sic tacitus pasci si posset
4 corvus, haberet
Plus dapis, & rixae multo minùs, invidiaeque.
k Virtutem primam esse puta, compescere linguam:
Proximus ille
5 Deo, qui scit ratione tacere;
l Rumores fuge, nè incipias novus author haberi:
Nam nulli tacuisse nocet, nocet esset locutum.
CAP. LVII.
Pax bello potior.
a QUis fuit horrendos primus qui protulit enses?
Quàm ferus, & verè
1 ferreus, ille fuit?
Tunc caedes hominum generi, tum praelia nata;
Tum brevior dirae mortis aperta via est.
b Quippe ubi non pax est, trepidant formidine belli;
Nec quisquam presso vomere sulcat humum.
[Page 79] Aut videt, aut metuit rus tum, quem non videt, hostem:
Cessat iners rigido terra relicta situ.
c Hostis equo pollens, longeque volante sagittâ,
Vicinam latè depopulatur humum.
Diffugiunt alii; nullisque tuentibus agros
Incustoditae diripiuntur opes.
d Sed mollis pax arva colit; pax candida primùm
Duxit araturos sub juga dura boves.
Pax aluit vites, & succos condidit uvae;
Funderet ut nato testa
2 paterna merum.
Pace
3 bidens
3 vomerque vigent; at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma si tus.
e Cum
4 libuit pacem placidis emittere tectis,
Libera per tutas ambulat illa vias.
Sanguine letifero totus
5 miscebitur orbis;
Ni teneant rigidae condita bella
6 serae.
f Bella velint,
7 Martemque ferum rationis egentes;
g Candida pax homines, trux decet ira feras.
h Nulla, salus bello; pacem nos poscimus omnes.
i Quippe ubi fas versum, at
(que) nefas: tot bella per orbem:
Tam multae scelerum facies: non ullus aratro
Dignus honos;
8 squallent abductis arva colonis;
Et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Hinc movet
9 Euphrates, illinc Germania bellum:
Vicinae ruptis inter se
10 legibus urbes
Arma ferunt: saevit toto Mars impius orbe.
[Page 80] Quas homini novisse datum est; pax una triumphis
Innumeris melior; pax custodire salutem,
Et cives
11 aequare potens.—
CAP. LVIII.
Post luctum gaudia.
a NUlla dies adeo est australibus humida nimbis,
Non intermissis ut fluat imber aquis.
Non sterilis locus ullus ita est; ut non sit in illo
Mista ferè duris utilis herba rubis.
Nil adeo fortuna gravis miserabile fecit;
Ut minuant nullâ gaudia parte malum.
b Durat in extremum, tristisque novissima vitae
Prosequitur fati, qui fuit ante,
1 tenor?
c An miseros tristis fortuna
2 tenaciter urget?
Nec venit inceptis mollior aura meis?
d Nam solet interdum fieri placabile Numen,
Nube solet pulsâ candidus ire dies.
e Saepe etenim vidi, cùm multis
3 lucibus antè,
Fuderit assiduas nubilus Auster aquas;
Lumine coelesti Solem fulsisse serenum.
Venit post pluvias, una serena, dies.
[Page 81] f Tandem aliquid, pulsâ curarum nube, serenum
4 Vidi; fortunae
5 verba dedique meae.
g Et tibi, vexatae per mille pericula vitae
Extremo veniat
6 mollior hora die.
h Nulla sors longa est: dolor ac voluptas
Invicem
7 cedunt; brevior voluptas:
Ima permutat brevis hora summis.
CAP. LIX.
Principiis obsta.—
a QUale sit id quod amas, celeri circumspice mente;
Et tua laesuro subtrahe colla jugo.
Principiis obsta; serò medicina paratur,
Cum mala per longas conval [...]êre moras.
b Tempore nam tacitae serpunt in viscera flammae,
Et mala radices altiùs arbor agit.
c Quam laesus fuerat partem
1 Paeantius heros,
Debuerat celeri praesecuisse manu.
d Si cito sensisses, quantum peccare parares,
Non tegeres vultus cortice,
2 Myrrha, tuos▪
Vidi ego, quod fuerat primò sanabile, vulnus
Dilatum longae damna tulisse morae▪
[Page 82] e Dum novus est, potiùs coepto pugnemus amori:
Flamma recens parvâ sparsa residit aquâ.
f Opprime, dum nova sunt, subiti mala
3 semina morbi;
Et tuus incipiens ire resistat equus.
g Dum licet, &
4 modici
5 tangunt praecordia
6 motus,
Si piget, in primo
7 limine siste pedem.
h Tu nova, si possis, sedare incendia tentes.
i Ocyùs ite viri, &
8 nascentem extinguite flammam;
Ne serae redeant, post aucta pericula, curae.
k 9 Helleborum frustra, cum jam cutis aegra
10 tumebit,
Poscentes videas; venienti occurrite morbo.
l Quod tibi suspectum est confestim
11 discute quid sit:
Namque solent, primò quae sunt neglecta, nocere.
m 12 Nefanda casto pectore exturba ocyùs;
Extingue
13 flammas; neve te dirae spei
Praebe obsequentem: Quisquis in primo obstitit,
Repulitque amorem, tutus ac victor fuit.
Qui blandiendo dulce nutrivit malum,
Serò recusat ferre, quod sub
[...]it
3 jugum.
CAP. LX.
Publica utilitas autori honores divinos parat.
a CRede mihi, utilitas magnos hominesque Deosque
Efficit; auxiliis
1 quoque favente suis.
b Numquid erit, quare solito
2 dignemur honore▪
Numina; si demas velle juvare Deos?
Jupiter oranti surdas si praebeat aures,
Victima
3 pro templo cur cadit icta Jovis?
Si
4 pacem nullam Pontus mihi praestat eunti,
Irrita
5 Neptuno cur ego dona feram?
Vana laborantis si fallat vota coloni;
Accipiet gravidae cur suis exta
6 Ceres?
Nec dabit intonso jugulum caper hostia
7 Baccho;
Musta sub adducto si pede nulla fluant.
9 Caesar ut imperii
8 moderetur fraena precamur;
Tam bene quòd patriae consulit ille suae.
—
c 9 Caesar magnus ad altum
10 Fulminat
11 Euphratem bello; victorque volentes
Per populos dat jura; viamque affectat
12 Olympo.
d Pulchrum eminere est inter illustres viros;
Consulere patriae; parcere afflictis; ferâ
Caede abstinere; tempus atque irae dare,
Orbi quietem, saeculo pacem suo.
Haec summa virtus, petitur hâc coelum viâ.
[Page 84] Sic ille patriae primus Augustus parens
13 Complexus astra est, colitur & templis Deus.
CAP. LXI.
Omnia vincit amor.
a OMnia vincit amor, & nos cedamus amori.
b Sanguineus per
1 te Mars quoque mitis erit.
Tu post extinctos, debellatosque Gigantes,
Excutis irato
2 tela trisulca Jovi.
Tu cogis rapidas affectus discere tigres,
Per te blandus amans redditur ipse leo.
Nec memorare pudet tali me
3 vulnere victum,
Subditus his
3 flammis Jupiter ipse fuit.
c 4 Quem non mille ferae, quem non
5 Stheneleïus hostis,
Non potuit Juno vincere, vicit Amor.
d Inter Iöniacas calathum tenuisse puellas
Diceris, &
6 Dominae pertimuisse minas.
Non fugis, Alcide, victricem mille laborum
7 Rasilibus calathis imposuisse manum.
e Plus tibi, quàm Juno, nocuit Venus; illa premendo
Sustulit; haec humili sub pede colla tenet.
f Quicquid Amor jussit, non est contemnere tutum;
Regnat, & in dominos jus habet ille Deos.
g Ille facit molles animos Deus, ille ferocem
Contudit, & dominae misit in arbitrium.
[Page 85] Armenias tigres, & fulvas ille leaenas
Vicit; & indomitis mollia corda dedit.
h Omne adeò genus in terris hominumque, ferarumque,
Et genus aequoreum, pecudes, pictaeque volucres,
In furias ignemque ruunt; amor omnibus idem.
i Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis?
k Hic
8 volucer omni regnat in terrâ potens;
Potensque totâ mente dominatur Deus.
Ipsumque flammis torret indomitis Jovem.
9 Gradivus istas belliger sensit
3 faces:
10 Opifex trisulci fulminis sensit Deus,
Et, qui furentes semper
11 Aetnaeis jugis
Versat caminos, igne tam parvo calet.
Ipsumque
12 Phoebum, tela qui nervo regit,
Figit sagittâ certior missâ
13 Puer;
Volitatque coelo pariter, & terrâ gravis.
CAP. LXII.
Obsequium molliendo vincit.
a DExtera praecipuè capit indulgentia mentes:
Asperitas odium, saevaque verba movent.
Odimus accipitrem, quia semper vivit in armis,
Et pavidum solitos in pecus ire lupos.
At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo;
Quasque colit, turres
1 Chaonis ales habet.
Este procul lites, & amarae praelia linguae:
Dulcibus est verbis mollis alendus amor.
b Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus;
Frangis; si vires experiere tuas.
Obsequio tranantur aquae; nec vincere possis
Flumina; si contra, quàm rapit unda, nates.
Obsequium tigresque domat, Numidasque leones;
Rustica paulatim taurus aratra subit.
c Cum furor in
2 cursu est, currenti cede furori:
Difficiles aditus impetus omnis habet.
Stultus, ab obliquo qui cum descendere possit,
Pugnat in adversas ire natator aquas.
d Ergo nè dubita blandas adhibere querelas;
Vincuntur molli pectora dura prece.
e Quod violenta nequit, peragit tranquilla potestas.
f Acrior admonitu est, irritaturque retenta,
Et crescit rabies,
3 remoraminaque ipsa nocebunt.
Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
[Page 87] Leniùs, & modico strepitu, decurrere vidi:
At, quacunque trabes,
4 obstructaque saxa tenebant;
Spumeus, & fervens, & ab
5 objice faevior ibat.
g Cede repugnanti, cedendo victor abibis.
h Quem superare potes, interdum vince ferendo:
Maxima enim morum semper Patientia virtus.
i Vincere cum possis, interdum cede sodali:
Obsequio quoniam dulces vincuntur amici.
k Cede locum laesus fortunae, cede potenti:
Laedere
6 qui potuit, prodesse aliquando valebit.
CAP. LXIII.
Omnia divitibus linquenda.
a HAud ullas portabis opes
1 Acherontis ad undas;
Nudus ab infernâ, stulte, vehêre
2 rate.
Victor cum victis pariter miscebitur umbris:
Consule cum
3 Mario, capte
4 Jugurtha, sedes.
Lydus Dulichio non distat
5 Croesus ab
6 Iro:
b Nil feret ad manes divitis umbra suos.
c At cum permenso defunctus tempore lucis,
Nudus
2 Letheâ cogeris ire rate.
d Hinc & perpetuus nulli datur usus, & haeres
Haeredem alterius, velut unda supervenit undam.
Quid vici prosunt, aut horrea? quidve
7 Calabris
Saltibus adjecti
7 Lucani? si metit
8 Orcus
[Page 88] Grandia cum parvis, non exorabilis auro.
e Cum post emeritam mortalia saecula vitam
Descendunt; ibi nulla manent discrimina fati,
Nullus honos; vanoque exutum nomine regem
Proturbat plebeius egens.—
f Fugit hora, rapitque
Tartareus torrens, & tecum ferre sub umbras,
Si qua animo placuere, negat.
g Quid regia quondam
Praefulgens ebore, & possessa mapalia soli
Jam prosunt? quid rapta juvant? quid gentibus auri
Nunquam extincta sitis? modo quem fortuna fovendo
Congestis opibus, donisque refersit opimis,
Nudum
2 Tartareâ portavit navita cymbâ.
—
h Croesi mox advolat umbra
Dives apud superos, sed mors aequârat egenis.
i Cedes coëmptis saltibus, & domo,
Villâque,
9 flavus quam Tiberis lavat,
Cedes: & extructis in altum
Divitiis potietur haeres.
k Linquenda tellus, & domus, & placens
Uxor; neque harum, quas colis, arborum
Te, praeter invisas
10 cupressos,
Ulla
11 brevem dominum sequetur.
CAP. LXIV.
Opes non reddunt beatum.
a NE tibi tu cupias totum quaecunque per orbem
Fortis arat valido rusticus arva bove.
Nec tibi gemmarum quicquid faelicibus undis
Nascitur: Eoi quà maris unda rubet.
b Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri?
Arvaque si findant pinguia mille greges?
Quidve domus prodest
1 Phrygiis innixa columnis,
2 Taenare, sive tuis; sive,
3 Caryste, tuis?
Et nemora in domibus, sacros imitantia lucos?
Aurataeque trabes, marmoreumque
4 solum?
Quidve in
5 Erythraeo legitur quae littore concha?
Tinctaque Sidonio
6 murice lana juvat?
Et quae praeterea populus miratur? in illis
Invidia est; falsò plurima vulgus amat.
Non opibus mentes hominum curaeque levantur,
Nam fortuna suâ tempora lege regit.
c Non ergo inviso pectus mihi carpitur auro;
Nec bibit è
7 gemmâ divite nostra sitis.
Nec mihi mille jugis
8 Campania pinguis aratur;
Nec miser aera paro clade,
9 Corinthe, tuâ.
d Quod satis est, cui contingit, nihil amplius optet;
Non domus, aut fundus, non aeris acervus & auri,
[Page 90] Aegroto domini deduxit corpore febres,
Non animo curas.—
e Non possidentem multa vocaveris
Rectè beatum; rectiùs occupat
Nomen beati, qui Deorum
Muneribus sapienter uti;
Duramque callet pauperiem pati.
f Non enim gazae, neque consularis
Summovet
10 lictor miseros tumultus
Mentis; & curas laqueata circum
Tecta volantes.
Vivitur parvo benè, cui paternum
Splendet in mensâ tenui salinum;
Nec leves somnos timor aut cupido
Sordidus aufert.
CAP. LXV.
Nil manet aeternum.
a CUnctis stare diu Parcarum lege negatur,
Magna repente ruunt: summa cadunt subito.
b Omnia tempus edax depascitur, omnia carpit;
Omnia sede movet, nil sinit esse diu.
Flumina deficiunt; profugum mare littora siccat;
Subsidunt montes; & juga celsa ruunt.
Quid tam parva loquor? moles pulcherrima coeli
Ardebit flammis tota repente suis.
Omnia mors poscit: lex est, non poena perire.
Hic aliquo mundus tempore nullus erit.
c Et querimur, cito si nostrae data tempora vitae
Diffugiunt? urbes mors violenta rapit.
Fata trahunt homines, fatis urgentibus, urbes,
Et quodcunque vides auferet
1 una dies.
d Nil equidem durare diu sub imagine eâdem
Crediderim; sic ad
2 ferrum venistis ab
2 auro
Saecula; sic toties versa es, fortuna locorum.
Vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
Esse fretum: vidi factas ex aequore terras.
Cernimus, atque illas assumere robora gentes;
Concidere has: sic magna fuit
3 censuque, virisque,
Perque
4 decem potuit tantum dare
5 sanguinis annos;
[Page 92] Nunc
6 humilis veteres tantummodo Troja ruinas,
Et pro divitiis, tumulos ostendit avorum.
f Et querimur,
7 genus infelix, humana labare
Membra aevo; cum regna
8 palam moriuntur, & urbes?
CAP. LXVI.
Constat parvo fames, magno fastidium.
a OMnia quae miseras possunt finire querelas,
In
1 promptu voluit
2 candidus esse Deus.
Vile olus, & duris haerentia mora rubetis
3 Pugnantis stomachi composuere famem.
Flumine vicino stultus sitit, & riget Euro:
Cum calidus tepido consonat igne focus.
Quod satiare potest, dives natura ministrat;
Quod docet infraenis gloria, fine caret.
b Messis erant primis virides mortalibus herbae;
Quas tellus, nullo
4 sollicitante, dabat.
Et modo carpebant vivaci cespite gramen;
Nunc epulae tenerâ fronde cacumen erant.
Post modo glans nata est; bene erat jam glande repertâ:
Duraque magnificas quercus habebat opes.
c Pro domibus frondes nôrant, pro frugibus herbas:
Nectar erat, palmis hausta duabus aqua.
[Page 93] Prima Ceres, homini ad meliora alimenta vocato,
Mutavit glandes utiliore cibo.
Sylva fuit domus his, cibus herba, cubilia frondes:
d Contentique cibis, nullo
4 cogente, creatis,
Arbuteos soetus, montanaque fraga legebant.
e Pocula non nôrant succis mulcere
5 Lyaei,
Fonte sitim, & purâ soliti defendere lymphâ.
Luxuries, nunquam parvo contenta paratu!
Et quaesitorum terrâ, pelagoque ciborum
Ambitiosa fames; & lautae gloria mensae;
Discite, quam parvo liceat producere vitam;
Et quantum natura petat. Non erigit aegros
Nobilis ignoto diffusus
6 Consule
6 Bacchus,
Non
7 auro
7 myrrhâque bibunt, sed gurgite puro
Vita redit; satis est populis fluviusque
8 Ceresque.
g Vivitur exiguo meliùs; Natura beatis▪
Omnibus esse dedit, siquis cognoverit uti.
Haec si nota forent; frueremur simplice cultu:
Classica non fremerent: non stridula fraxinus iret:
Non ventus quateret puppes; non machina muros.
CAP. LXVII.
Nil nisi nomen amicitia.
a ILlud amicitiae sanctum ac venerabile nomen,
Re jam pro vili sub pedibusque jacet.
b Tuta frequensque via est, per amici fallere nomen;
Tuta frequensque licet sit via, crimen habet.
c Turpe quidem dictu, sed (si modo vera fatemur)
Vulgus amicitias utilitate probat.
Cura
1 quid expediat prius est, quàm quid sit honestum:
Et cum fortunâ
2 statque caditque fides.
Nil nisi quod prodest charum est; i, detrahe menti
Spem fructûs avidae, nemo petendus erit.
Respicit antiquum quis lapsis rebus amicum?
1 Fomentisque juvat
3 vulnera cruda suis?
d Quis vult ingeriti prostratum mole sodalem
Visere, & alloquii parte levare sui?
e Quis largitur opes veteri fidoque sodali?
Heu colit
4 ingratas pauper amicitias!
f Illud amicitiae quondam venerabile nomen
5 Prostat, & in quaestu pro meretrice sedet.
g Cum fortuna manet, vultum servatis amici;
Cum cecidit, turpi vertitis ora fugâ.
CAP. LXVIII.
Nummi apud amicos reponendi.
a HOc habeo, quodcunque dedi; sunt caetera sortis,
Caetera praetereunt more fluentis aquae.
b Callidus effractâ nummos fur auferet arc
[...];
Prosternet
1 patrios impia flamma
1 lares.
Debitor usuram pariter,
2 sortemque negabit;
Non reddet sterilis semina jacta seges;
Dispensatorem fallax spoliabit amica:
Mercibus extructas obruet unda rates.
Extra
3 fortunam est, quicquid donatur amicis;
Quas dederis, solas semper habebis, opes.
c Non leviora datis grati nam dona remittunt,
Foenore cum duplici haec semina reddet ager.
d Cuncta manus a vidi fugient haeredis,
4 amico
Quae dederis animo.
e 5 Hic non divitias nigrantibus abdidit antris,
Nec tenebris damnavit opes; sed largior imbre
Sueverat innumeras hominum ditare catervas.
Quippe velut densos currentia munera nimbos
Cernere semper erat; populis undare
6 Penates;
Assiduos intrare inopes, remeare beatos.
7 Praeceps illa manus
8 fluvios superabat Iberos,
Aurea dona vomens.—
CAP. LXIX.
Amarum sii salubre.
a PErfer, & obdura; dolor hic tibi proderit olim,
Saepe tulit lassis succus amarus opem.
b Dura aliquis praecepta vocet bona; dura fatemur
Esse: sed ut valeas, multa dolenda seres.
Saepe bibi succos, quamvis invitus, amaros
Aeger; & oranti mensa negata mihi.
c Cogimur à gratis animum suspendere rebus:
Atque, ut vivamus,
1 vivere desinimus.
d Ut corpus redimas ferrum patiaras & ignes;
Arida nec sitiens ora levabis aquâ:
Ut valeas animo, quicquam tolerare negabis?
At pretium pars
2 haec corpore majus habet.
e Dulcia non ferimus, succo
3 renovemur amaro;
Quaedam ferre juvat, nè mala plura feras.
f Vulnera dum sanes, dolor est medicina doloris;
g Corpora vix ferro quaedam sanantur acuto.
h Cuncta priùs tentanda; sed immedicabile vulnus
Ense recidendum est; ne pars
4 sincera
5 trahatur.
i Ulcera possessis altè suffusa medullis
Non
6 leviore manu, ferro sanantur & igni;
Ne
7 coëat frustra, mox eruptura cicatrix.
Ad vivum penetrant flammae, quo sunditus humor
[Page 97] Defluat, & vacuis corrupto sanguine venis
Exundet
8 fons ille mali; truncantur & artus;
Ut liceat reliquis securum degere membris:
CAP. LXX.
Solamen miseris socios habuisse doloris.
a NAufragus ejectâ nudus rate, quaerit eodem
Percussum
1 telo; cua sua fata legat.
Grandine qui segetes, & totum perdidit
2 annum;
In
3 simili deflet tristia fata sinu.
Funera conciliant miseros; orbique parentes
Conjungunt gemitus: & facit hora pares.
Nos quoque confusis feriemus sydera verbis:
Et fama est junctas fortiùs ire preces.
Siste modum dixit! neque enim fortuna querenda
Sola tua est, similes aliorum respice casus:
Mitiùs ista feres.
c Luctus aliena levare
Damna valent nostros.—
d Everso juvat orbe mori, solatia letho
Exitium commune dabit.—
Dulce, lamentis resonare gentes.
Leniùs luctus lacrymaeque mordent,
Turba quas fletu simili frequentat.
Semper, ah, semper dolor ipse magnus
Gaudet in multos sua fata
4 mitti:
Seque non solum
5 patuisse poenae.
Ferre, quam sortem patiuntur omnes,
Nemo recusat.
Dulce in immensis posito ruinis,
Neminem laetos habuisse vultus.
Ille deplorat, queriturque fatum;
Qui secans fluctum rate singulari,
Nudus in portus cecidit petitos.
Aequior casum tulit, & procellas;
Mille qui ponto pariter carinas
Obrui vidit: tabulâque littus
Naufragâ spargi; mare cum coactis
Fluctibus
6 Corus prohibet reverti.
Questus est Hellen cecidisse
7 Phryxus,
Cum gregis
8 ductor radiante villo
Aureo fratrem simul & sororem
Sustulit tergo, medioque
9 jactum
Fecit in ponto. Tenuit querelas
Et
10 vir, & Pyrrhe; mare cum viderent
Et nihil praeter mare cum viderent,
Discede timor: vitae est avidus
Quisquis non vult, mundo secum
Pereunte mori.—
CAP. LXXI.
Cessandum emeritis.
a FEssus in acceptos miles deducitur agros;
Tutaque deposito poscitur ense
1 rudis.
Longaque subductam celant navalia
2 pinum;
Mittitur in saltus carcere liber equus.
b Miles depositis annosus secubat armis;
Grandaevique negant ducere aratra boves.
Putris & in vacuâ requiescit navis arenâ,
Et vetus in templo bellica parma vacat.
c In cava ducuntur quassae navalia puppes,
Ne temerè in mediis dissolüantur aquis.
Ne cadat, & multas palmas inhonestet adeptas,
Languidus in pratis gramina carpit equus.
Miles, ut
3 emeritis non est satìs utilis armis,
Ponit ad antiquos, quae tulit arma,
4 Lares▪
[Page 100] Sic igitur, tardâ vires minuente senectâ,
Me quoque donari jam rude, tempus erat.
d Post multa virtus opera
5 laxari solet.
e Vixi
6 puellis
7 nuper idoneus;
Et
8 militavi non sine gloriâ;
9 Nunc
10 arma,
11 defunctumque bello
Barbiton hic
12 paries habebit.
CAP. LXXII.
Conjunctio firmat.
a HOrtor ego, ut pariter binos habeatis amicos,
Fortior est, plures siquis habere potest.
Secta bipartito cum mens
1 discurrit utroque;
Alterius vires subtrahit alter amor.
Grandia per multos tenuantur
2 flumina rivos;
Cassaque seducto stipite, flamma perit.
Non satis una tenet ceratas anchora puppes:
Non satìs est liquidis unicus hamus aquis.
Qui sibi jampridem solatia bina paravit,
Jampridem summâ victor in arce fuit.
[Page 101] b Sic meliùs duo defendunt retinacula navem;
c Et quae non prosunt singula, juncta juvant.
Tu tantum numero pugna; dispersaque in unum
Contrahe; de multis grandis acervus erit.
d Sic igitur nunquam
3 desunt consulta duobus.
e Nec caret effectu, quod voluere duo.
f Sive res bellis
4 agitanda; sive
Pace; collatas sociate vires;
Alta centenis meliùs recumbunt
Templa columnis.
Inter errantem scopulos carinam,
Certiùs plures
5 docuere stellae:
Fortiùs proram gemino revincit
Anchora morsu.
6 Gliscit aeterno sociale
7 nexu
Robur.—
CAP. LXXIII.
Excitat ignavos spes famae.
a FUlgida non parvas animo dat gloria vires;
Et foecunda facit pectora laudis amor.
b Tum bene fortis equus reserato
1 carcere currit;
Cum quos praetereat, quosve sequatur, habet.
c Plausibus ex ipsis populi, laetoque favore,
Ingenium
2 quodvis incaluisse potest.
Tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem,
Quàm rudis auditâ miles ad arma tubâ.
d Excitat auditor studium; laudataque virtus
Crescit, & immensum gloria
3 calcar habet.
e Scribentem juvat ipse favor, minuitque laborem,
Cumque suo crescens
4 pectore fervet opus.
Utque ictus ruit acer equus calcaribus armos;
f Ingenio
5 stimulos subdere fama solet.
g Gloria vos acuat; vos, ut recitata probentur
Carmina,
6 Pieriis invigilate choris.
h Laudatas ostendit
7 avis Junonia pennas,
Si tacitus spectes, illa recondit
8 opes.
9 Quadrupedes, inter rapidi
10 certamina cursûs,
Depexaeque jubae plausaque colla juvant.
i Delectant etiam
11 castas praeconia formae.
Virginibus curae grataque fama sua est.
Explicat; & formâ muta superbit avis.
CAP. LXXIV.
Heroes cito maturi.
a INgenium coeleste suis velocius annis
Surgit; & ignavae fert malè damna morae.
Parvus erat, manibusque duos
1 Tirynthius angues
Pressit: & in cunis jam Jove dignus erat.
Nunc quoque qui puer es, quantus tum, Bacche, fuisti,
Cum timuit
2 thyrsos India victa tuos?
Parcite natales, timidi, numerare Deorum:
Caesaribus virtus contigit ante diem.
b Caesar & ipse ducem primis profitetur in armis;
Bellaque non puero tractat agenda puer.
c Quid numeras annos? vixi maturior annis:
Acta senem faciunt: haec numeranda tibi.
His aevum fuit implendum, non segnibus annis.
Mors palmas numerans me putet esse senem.
d Praeterit ipse suos animis
3 Germanicus annos;
e Ante annos, animumque gerens, mentemque virilem.
[Page 104] f Scilicet ingenium, & rerum prudentia velox
Ante
4 pilos venit his; dicenda tacendaque callent:
g Queis promptum teneris immania bella lacertis
Moliri, regimenque rudi deposcere in aevo.
h Si titulos annosque leves, numerare velimus;
Facta
5 premunt annos:
i Annos transcendere factis
Molitur; longumque putat pubescere bello.
CAP. LXXV.
Forma bonum fragile est.
a O Formose puer, nimiùm ne crede colori,
b Formae non ullam fata dedere moram.
c Forma bonum fragile est; quantum
(que) accedit ad annos,
Fit minor; & spatio carpitur ipsa suo.
Nec violae semper, nec hiantia lilia florent;
Et riget amissâ spina relicta rosâ.
Et tibi jam cani venient, formose, capilli:
Jam venient rugae, quae tibi corpus arent.
d Certus amor morum est: formam populabitur aetas;
Et placitus rugis vultus aratus erit.
Tempus erit, quo vos speculum vidisse pigebit:
Et veniet rugis altera causa dolor.
[Page 105] e Ista decens facies longis vitiabitur annis:
Rugaque in antiquâ fronte senilis erit.
Injicietque manum formae damnosa senectus:
Quae, strepitum passu non faciente, venit.
Cumque aliquis dicet; Fuit haec formosa, dolebis;
Et speculum
1 mendax esse querêre tuum.
f Flebat ut in speculo rugas conspexit aniles
2 Tyndaris, & secum cur sit bis
3 rapta requirit.
g Ergo age, fallaci timidè confide figurae.
h Anceps forma bonum mortalibus,
Exigui donum breve temporis,
Ut velox celeri pede laberis!
Non sic prata novo vere decentia
Aestatis calidae despoliat vapor:
Saevit
4 solstitio cum medius dies,
Et noctem brevibus praecipitat rotis,
Languescunt folio lilia pallido;
Et gratae capiti deficiunt rosae:
Ut
5 fulgor teneris qui radiat genis
Momento rapitur: nullaque non dies
Formosi spolium corporis abstulit.
Res est forma fugax; quis sapiens bono
Confidat fragili?—
i Ut alta sylvas forma vernantes alit,
Quas nemore nudo primus investit tepor;
At cum solutos expulit Boreas Notos,
Deforme solis aspicis truncis nemus:
Sic nostra longum forma percurrens iter,
Deperdit aliquid semper, & fulget minus;
Malisque minus est; quicquid in vultu fuit,
Olim petitum.—
CAP. LXXVI.
—Vicinia damno est.
a SI quis amas, nec vis; facito contagia vites;
Haec etiam pecori saepe nocere solent.
Dum spectant oculi laesos, laeduntur & ipsi:
Multaque corporibus
1 transitione nocent.
Proximus à tectis ignis defenditur aegrè;
Utile finitimis abstinuisse locis.
Manat amor tectus, si non ab amante recedas:
Spectandoque avido lumine, crescit amor.
In loca nonnunquam, siccis a rentia glebis,
De propè currenti flumine, manat aqua.
Non facilè esuriens positâ retinebere mens [...]:
Et multam saliens incitat unda sitim.
Non facile est visâ taurum retinere juvencâ:
Fortis equus visae semper adhinnit equae.
Et dabit in plures; sicut grex totus in agris
Unius scabie cadit & porrigine porci:
Uvaque
2 conspectâ livorem ducit ab uvâ.
c Sic pars aegra hominis trahit ad contagia sanum
Corpus: & exigui quamvis discrimine membri,
Tota per innumeros artus compago vacillat.
d Sicque malum latè solet immedicabile
3 cancer
4 Serpere; &
5 illaesas
6 vitiatis
7 addere partes.
e Et mala vicini pecoris contagia laedent.
CAP. LXXVII.
Intempestiva nocent consilia.
a IMpatiens animus nec adhuc tractabilis arte
Respuit, atque odio verba monentis habet.
Aggrediar meliùs tunc, cum sua vulnera tangi
Jam sinet; & veris vocibus aptus erit.
Quis matrem, nisi mentis inops, in funere nati
Flere vetat? non hoc illa monenda
1 loco est.
Cum dederit lachrymas, animum
(que) 2 expleverit aegrum;
Ille dolor verbis emoderandus erit.
b Curando fieri quaedam majora videmus
Vulnera; quae meliùs non tetigisse fuit.
[Page 108] c Vulneris id genus est, quod cum tractabile non sit,
Non contrectari tutius esse puto.
d Quin etiam accendas vitia, irritesque vetando:
Temporibus si non aggrediare suis.
e Neve retrectando nondum coëuntia rumpe
Vulnera; vix illis proderit ipsa quies.
Ast ubi visus erit morbus medicabilis arte;
Tunc adhibe, & prosit cura, medentis opem.
f Temporis officium solatia dicere certi est:
Dum dolor in
3 cursu est; dum petit aeger opem:
At cum longa dies sedavit
4 vulnera mentis;
Intempestivè qui
5 sovet illa,
6 novat.
CAP. LXXVIII.
Amorem nutrit f [...]itudo.
a QUisquis amas, loca sola nocent: loca sola caveto.
Quò fugis? In populo tutior esse potes.
Non tibi secretis (augent secreta furores)
Est opus: auxilio turba futura tibi est.
Tristis eris, si solus eris; dominaeque relictae
Ante oculos facies stabit, ut ipsa, tuos.
Tristior idcirco nox est, quàm
1 tempora Phoebi;
Quae relevet luctus, turba sodalis abest.
[Page 109] Nec fuge colloquium: nec sit tua janua clausa:
Nec tenebris vultus flebilis abde tuos.
Semper habe
2 Pyladen, qui te soletur Orestem.
Hic quoque amicitiae non levis usus erit.
Quid nisi secretae laeserunt
3 Phyllida sylvae?
Certa necis causa est: incomitata fuit.
4 Sithoni, tunc certè vellem non sola fuisses;
Non fleres positis Phyllida,
5 sylva,
6 comis.
Phyllidis exemplo, nimiùm secreta timete,
Laese vir à
7 dominâ; laesa puella viro.
CAP. LXXIX.
Amorem fugant negotia.
a QUi, ni
[...] misero periturus amore es,
b Fac monitis fugias otia prima meis.
Haec ut ames, faciunt: haec, ut fecere, tuentur;
Haec sunt jucundi causa cibusque mali.
Otia si tollas, periere Cupidinis arcus;
Contemtaeque jacent, & sine luce, faces.
Quàm platanus vino gaudet, quàm populus undà;
Et quàm limosâ canna palustris humo;
Tam Venus otia amat: qui finem quaeris amoris,
(Cedit amor rebus) res age: tutus eris.
Da vacuae menti, quo teneatur, opus.
Sunt fora; sunt leges; sunt quos tuearis, amici;
Vade per urbanae
2 candida castra togae.
Vel tu sanguinei
3 juvenilia
4 munera Martis
Suscipe; deliciae jam tibi terga dabunt.
d Rura quoque oblectent animos; studiumque
5 colendi;
Quaelibet huic curae cedere cura potest.
e Vel tu venandi studium cole: saepe recessit
Turpiter à Phoebi victa
6 sorore Venus;
f Cum semel haec animum coepit mulcere voluptas,
Debilibus pennis
7 irritus exit Amor.
g Aut his, aut aliis, donec
8 dediscis amare,
Ipse tibi furtim
9 decipiendus eris.
CAP. LXXX.
—Sua sint meditata incommoda cuique.
a AD mala quisque animum referat sua; mente revolvat.
Omnibus illa Deus plùsve minùsve dedit.
b Credita non semper sulci cum
1 foenore reddunt,
Nec semper dubias adjuvat aura rates.
Quod juvat exiguum est, plus est quod laedit amantes.
Proponant animo multa ferenda suo.
[Page 111] Quot lepores in
2 Atho, quot apes pascuntur in
3 Hyblâ:
Caerula quot baccas
4 Pallados arbor habet;
Littore quot conchae; tot sunt in amore dolores:
Quae patimur multo
5 spicula
6 felle madent.
c Qui
7 Puteal,
8 Janumque timet, celeresque
9 calendas;
Torqueat hunc
10 aeris mutua summa sui.
Cui pater est durus, votis ut caetera cedant,
Huic pater ante oculos durus habendus erit.
Hic malè dotatâ pauper cum conjuge vivit:
Uxorem fato credat obesse suo.
Est tibi rure bono generosae fertilis uvae
Vinea; ne nascens uva sit usta, time.
Ille habet in reditu navem; mare semper
11 iniquum
Cogitet; & damno littora foeda suo.
Filius hunc miles, hunc filia nubilis angant:
Et quis non causas mille doloris habet?
CAP. LXXXI.
Nil constans in Amore.
a NOn ita Carpathiae variant Aquilonibus undae,
Nec dubio nubes vertitur atra Noto;
Quàm facilè irati verbo mutantur amantes,
Dum licet, injusto subtrahe colla jugo.
b Vobis nam facile est verba, & componere fraudes.
Hoc unum didicit foemina semper
1 opus.
Non sic incerto mutantur flamine
2 Syrtes;
Nec folia hyberno tam tremefacta Noto:
Quàm cito foemineâ non constat foedus in irâ;
Sive ea causa gravis; sive ea causa levis.
c Ah noli nimiûm confidere; saepe Cupido
Huic malus esse solet, cui bonus ante fuit.
d Non frustra
3 huic pictor ventosas addidit alas,
Fecit & humano corde volare Deum.
Scilicet alternâ quoniam jactamur in undâ;
Nostraque non ullis permanet aura locis.
e Hic levis est, multoque suis ventosior alis;
Gaudiaque ambiguâ datque negatque fide.
f Omnia vertuntur; certè vertuntur amores.
Vinceris, aut vincis: haec in amore
4 rota est.
Iste
5 quod est, ego saepe fui; sed forsit in horâ,
Hoc ipso ejecto, carior alter erit.
g Tu quoque, qui pleno fastus assumis amore
Credule, nulla diu foemina pondus habet.
Nec modum habet, neque consilium, ratione modoque
Tractari non vult. In amore haec sunt mala; bellum,
Pax rursum. Haec si quis, tempestatis propè ritu
Mobilia, & caecâ fluitantia sorte, laboret
Reddere certa: sibi
7 nihilo plus explicet, ac si
Insanire paret, certâ ratione modoque.
CAP. LXXXII.
Graves augentur tempore curae.
a MEns usque aegra manet, nec tempore robora sumit;
Affectusque animi, qui fuit antè, manet.
Quaeque morâ spatioque suo, coîtura putavi
Vulnera; non aliter quam modò facta, dolent.
Scilicet exiguis prodest annosa vetustas,
Grandibus accedunt tempore damna malis.
Pene decem totis aluit
1 Paeantius annis
Pestiferum tumido vulnus ab angue datum;
2 Telephus aeternâ consumptus tabe perîsset;
Si non, quae nocuit, dextra tulisset opem.
Non minuit luctus, maestave corda levat.
Cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas
Praeter quam curas attenuare graves.
Tristior est etenim praesens aerumna priore:
Ut sit enim sibi par; crevit, & aucta morâ est.
Scilicet ut veteres fugiunt juga curva juvenci;
Et domitus fraeno saepe repugnat equus.
Nos quoque quae ferimus, tulimus patientiùs antè:
Et mala sunt longâ multiplicata morâ.
Aegrescit magis aucta gravis nam tempore cura;
c Ut vigilare leve est, pervigilare grave.
d Illinc egestas tristis, hinc durus labor,
Quamvis rigentem tot malis subigunt vìrum;
Non tempus illi fecit aerumnas leves.
Longo dolorum sensus accrescit die:
Leve est miserias ferre, perferre est grave.
CAP. LXXXIII.
Faelices Philosophi.
a NOs juvet immensi causas exquirere mundi,
Primaque constanti corpora juncta fide.
An magnum aeterno volvatur Numine coelum:
An propriâ hoc ingens mole laboret onus.
Unde nitor stellis; cur nox
1 majorve,
2 minorve;
Cur non ipsa
3 suo lumine Luna micet.
Foelices queis fas coeli jam scandere sedes;
In queis, post obitum, fata manere sinant.
b Foelices animos, quibus haec cognoscere primis;
Inque domos superas scandere cura fuit!
Credibile est illos pariter vitiisque jocisque
Altiùs humanis exseruisse caput.
Non
4 Venus & vinum sublimia pectora fregit,
5 Officiumve fori, militiaeve labor.
Nec levis ambitio,
6 perfusaque gloria fuco;
Magnarumque fames sollicitavit opum.
Admovêre oculis distantia sydera nostris,
7 Aetheraque ingenio supposuére suo.
Sic petitur caelum: non ut ferat Ossan
8 Olympus;
Summaque Peliacus sidera tangat apex.
c Adde, quod ingenuas didicisse fideliter artes
Emollit mores; nec sinit esse feros.
d Foelix, qui potuit rerum cognoscere causas;
[Page 116] Quique metus omnes & inexorabile fatum,
Subjecit pedibus, strepitumque
9 Acherontis
10 avari.
e Discite, ô
11 miseri, & causas cognoscite
12 rerum.
f Disce bonos artes, moneo, studiosa juventus.
CAP. LXXXIV.
Ars stupet malis.
a CRede mihi; miseros prudentia prima relinquit:
Et sensus cum re, consiliumque fugit.
b Fracta cadit magnae sapientia mole ruinae;
Plus valet ingenii viribus ira Dei.
c Non aliter
1 stupui, quàm qui Jovis
2 ignibus ictus
Vivit, & est vitae nescius ipse suae.
d Nam pavor attonito rationis ademerat usum:
Cesserat omne meis consiliumque malis.
e Sic cum immane fremunt insani murmure venti;
Nescit,
3 cui domino pareat, unda maris.
Rector in incerto est: nec quid fugiatve, petatve
Invenit: ambiguis ars stupet icta malis.
f Navita confessus gelido pallore timorem,
Jam sequitur victam, non regit arte ratem.
[Page 117] Utque parum validus non
4 proficientia rector
Cervicis rigidae fraena remittit equo:
Sic non quo voluit, sed quo rapit impetus undae,
5 Aurigam videas vela dedisse rati.
g Ipse gubernator tollens ad sidera palmas,
Exposcit votis,
6 immemor artis,
7 opem.
CAP. LXXXV.
Vive hodie: cras incertum.
a NOn bene
1 distuleris, videas quae posse negari;
Et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
Vive velut rapto, fugitivaque gaudia carpe,
Gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
Non est, crede mihi, sapientis dicere, vivam:
Sera nimis vita est crastina, vive hodie.
b Frange
2 toros; pete vina;
3 rosas cape; tingere nardo:
Ipse jubet mortis te meminisse Deus.
c Si sapis, utaris totis,
5 Coline, diebus:
Extremumque diem semper adesse putes.
d Vivere quod propero pauper, nec inutilis annis,
Da veniam; properat vivere nemo satìs.
Differat hoc, patrios optat qui vincere census:
Atriaque immodicis arctat
4 imaginibus.
[Page 118] e Cras (inquis) vives, hodie jam vivere serum est:
Ille sapit, quisquis,
5 Posthume, vixit heri.
f Gaudia tu differs, at non &
6 stamina differt
7 Atropos; atque omnis scribitur hora tibi.
g Quid sit futurum cras, fuge quaerere; &
Quem fors dierum cumque dabit, lucro
8 Appone; nec dulces amores
Sperne puer, neque tu choreas;
Donec virenti canities abest
Morosa.—
Occasionem de die:
Dumque virent genua,
Et decet;
9 obductâ solvatur fronte senectus,
Perfundi nardo juvat; &
11 fide Cyllenaeâ
Levare diris pectora
Sollicitudinibus.
Secura quies; qui velocis
Memores aevi, tempora nunquam
Reditura tenent. Dum fata sinunt
Vivite laeti; properat cursu
Vita citato; volucrique die
Rota praecipitis vertitur anni.
[Page 119] k Indulge Genio; carpamus dulcia, nostrum est
Quod vivis; cinis & manes, & fabula fies.
Vive memor leti; fugit hora.
CAP. LXXXVI.
Vincenti dabitur Laurea.
a GLoria non veniet tenues delapsa per auras;
Vincentis cinget sola corona caput.
b Nil tam difficile est, quod non solertia vincat;
Invigila, & parta est gloria militiae.
Haud unquam sese virtus pigra extulit astris.
c Non est è terris mollis ad astra via.
d Hinc tulit
1 Hippomenes
2 Schoenëida praemia cursûs,
Quae propero cursu vicerat ante procos.
e Qui studet optatam cursu contingere
3 metam;
Multa tulit, fecitque puer; sudavit, & alsit.
f Dulcia non meruit, qui non gustavit amara.
Omnia quippe deus posuit sudoris in arce.
g Invia virtuti nulla est via;
h nil sine magno
Vita labore dedit mortalibus.—
4 Hyblaeos latebris nec spoliat favos,
Si fronti caveat, si timeat rubos.
Armat spina rosas, mella
5 tegunt apes.
k Absiste somnis: Nos medio procul
Campo coronam figimus arduâ
In rupe: Rex esto, priore
Quisquis emet sibi regna cursu.
CAP. LXXXVII.
Miserum amicum turpe deserere.
a TUrpe erit in miseris veteri tibi rebus amico
Auxilium nullâ parte tulisse tuum.
Turpe referre pedem; nec passu stare tenaci;
Turpe laborantem deseruisse ratem.
Turpe sequi casum, & fortunae cedere; amicum
Et, nisi sit faelix, esse negare tuum.
Non ita vixerunt
1 Strophio atque
2 Agamemnone nati:
Non haec
3 Aegidae
4 Pirithoique fides.
Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas;
In quorum plausus tota theatra sonant.
b Cur tu suscepti curam dimittis amici?
Officiique pium tam cito ponis opus?
[Page 121] Sarcina sum fateor; quam si nunc tempore duro
Depositurus eras; non subeunda fuìt.
Fluctibus in mediis navem,
5 Palinure, relinquis?
Ne fuge; neve tuâ sit minor arte fides.
Nunquid Achillêos, dura inter praelia, fidi
Deseruit levitas
6 Automedontis equos?
Quem semel accepit, nunquid
7 Podalirius aegro
Promissam medicae non tulit artis opem.
Turpiùs ejicitur, quàm non admittitur hospes:
Quae patuit, dextrae firma sit
8 ara
9 meae.
CAP. LXXXVIII.
Optima brevis aevi.
a IMmodicis brevis est aetas, & rara senectus:
Quicquid ames, cupias non placuisse nimis.
b Optima prima ferè manibus rapiuntur avaris:
1 Implentur numeris deteriora suis.
Vivit edax vultur: ducensque per aëra gyros,
Milüus, & pluviae graculus
2 augur aquae.
Vivit & armiferae cornix invisa Minervae;
Ista quidem saeclis vix moritura novem.
Occidit ille loquax, humanae vocis imago
Psittacus; heu vitae quàm citò meta venit!
Tristia
3 Phyllacidae
4 Thersites funera vidit:
Jamque cinis, vivis fratribus,
5 Hector erat.
Maximus ille armis, maximus ille
7 togâ;
d Occidit; & misero steterat vigesimus annus.
Tot bona tam parvo clausit in orbe Deus.
e Crudeles Divi; serpens novus exuit annos:
Formae non ullam fata dedere moram.
f O saevae nimium gravesque Parcae!
O nunquam data vita longa summis!
Cur plus ardua casibus patetis?
Cur saevâ vice magna non senescunt?
g Dum cervi volucres, & cornix garrula vivunt;
Tot saeculis vigentque;
Uni porro homini post septima protinus, idque
Vix dum peracta saecula,
Corporeum robur cariosa senecta fatigat.
h Eheu, quàm brevibus pereunt ingentia fatis!
i Ostendent terris
8 te tantum fata, nec ultra
Esse sinent.—
CAP. LXXXIX.
Virtus per se expetenda.
a JUdice me, mercede caret, per seque petenda est
Externis virtus incomitata bonis.
b Ipsa quidem virtus pretium sibi, solaque latè
Fortunae secura nitet: nec
1 fascibus ullis
Erigitur, plausuve petit clarescere vulgi:
Nil opis externae cupiens, nil indiga laudis,
Divitiis animosa suis; immotaque cunctis
Casibus; ex altâ mortalia despicit arce.
Attamen invitam blandè vestigat, & ultro
Ambit honos;
c sed virtutem non praemia tantum,
Quàm labor ipse juvat: strepitus fastidit inanes,
Inque animis hominum pompâ meliore triumphat.
d Ipsa quidem virtus sibimet pulcherrima merces.
e Virtus repulsae nescia sordidae
Intaminatis fulget honoribus;
Nec sumit aut ponit
2 secures
Arbitrio popularis
3 aurae.
Virtus,
4 recludens immeritis mori
Coelum,
5 negatâ tentat iter viâ:
Coetusque vulgares, & udam
Spernit humum, fugiente pennâ.
Sese ipsa claudit finibus in suis
Plerumque; & insonti quietum
In paleâ solium reclinat.
CAP. XC.
Virtus malis innotescit.
a EXposuit miserum populo fortuna videndum;
Et plus notitiae, quàm fuit ante dedit.
Notior est factus
1 Capaneus de fulminis ictu:
Notus humo mersis
2 Amphiaraüs equis.
Si minùs errâsset, notus minùs esset Ulysses;
Magna
3 Philoctetae vulnere fama suo est.
Si locus est aliquis magna inter nomina parvis;
Nos quoque conspicuos nostra ruina facit.
b Cernis ut
4 Admeti cantetur, ut
5 Hectoris uxor,
Aufaque in accensos
6 Iphias ire rogos?
c Non potuit pietas flammâ cessante probari.
Emptum est ingenti clade perenne decus.
d Explorant adversa viros, perque aspera duro
Nititur ad laudem virtus interrita clivo.
e Roma haud succubuit damnis, at territa nullo
Vulnere, post
7 Cannas major
7 Trebiamque fremebat.
[Page 125] f Pone igitur lachrymas, & adora vulnera, laudes
Perpetuas paritura tibi: nam tempore Roma
Nullo major eris: mox sic labêre secundis;
Ut solâ cladum tuearis nomina famâ.
CAP. XCI.
Gravia graviorem curam exigunt pericula.
a FIrma valent per se, nullum
(que) 1 Machaona quaerunt▪
Ad medicam dubius confugit aeger opem.
Nempe graves poscunt graviora pericula curas:
Parvaque non summo credita bella duci.
b Cautiùs ingentes morbos, & proxima cordi
Vulnera,
2 Paeoniae tractat sollertia curae;
Parcendoque secat; ferro nè largiùs acto,
Irrevocandus eat sectis vitalibus error.
c Curentur dubii medicis majoribus aegri;
Tu
3 venam vel discipulo committe
4 Philippi.
d Italiam quoties belli circumstetit atrox
Tempestas, ipsumque caput laesura pependit;
Non illis vani ratio ventosa favoris,
Sed graviter spectata salus; ductorque placebat,
Non qui praecipiti traheret simul omnia casu,
Consilio regeret.
e Sic venti flamine molli
Tranquillisque fretis, clavum sibi quisque regendum
Vindicat; incumbat si turbidus Auster, & unda
Pulsat utrumque
6 latus:
7 posito certamine nautae
Contenti
8 meliore manu, seseque ratemque
Unius imperiis tradunt; artemque pavore
Confessis finem studiis fecêre procellae.
Haud aliter
9 Stilicho fremuit cum
10 Thracia belli
Tempestas, cunctis pariter cedentibus, unus
Eligitur ductor: suffragia quippe peregit
Judex vera timor. Victus ratione salutis
Ambitus, & pulsus tacuit
11 formidine
12 livor.
CAP. XCII.
Malorum usu indurescimus.
a TU mala multa feras, etenim pejora tulisti.
Jam tibi sentiri sarcina nulla potest.
Ductus ab armento taurus detrectat aratrum:
Subtrahit & duro colla novella jugo.
Nos quibus assuevit fatum crudeliter
1 uti,
Ad mala jampridem non sumus ulla
2 rudes.
Mox venit adsueto mollis ad arva jugo.
Sic primò juvenes trepidant in amore feroces,
Dehinc domiti, posthaec
3 aequa & iniqua ferunt.
c Inventâ secuit qui primus nave profundum,
Et rudibus remis sollicitavit aquas:
Tranquillis primum trepidus se credidit undis,
Littora securo tramite summa legens:
Mox longos tentare sinus, & linquere terras,
Et leni coepit pandere vela Noto.
Ast ubi paullatim praeceps audacia crevit,
Cordaque languentem
4 dedidicêre metum;
Jam vagus exsultat pelago;
5 coelumque secutus
Aegaeas
6 hyemes Joniasque
7 domat.
CAP. XCIII.
—Non Numen Amor, sed foeda Libido est.
a QUicunque ille fuit, puerum qui pinxit amorem,
Nonne putas stultas hunc habuisse manus?
Cur etenim hamatis manus est armata sagittis?
Cur pharetra ex humero
1 Gnosia utroque jacet?
Cur idem frustra ventosas addidit alas?
Fecit & humano corde volare Deum?
b Non Deus humanis ardorem mentibus addit;
Sed fit cuique Deus dira libido sua.
c Deum esse Amorem turpis & vitio favens
Finxit libido: quoque liberior foret,
Titulum furori Numinis falsi addidit.
2 Natum per omnes scilicet terras vagum
3 Erycina mittit; ille per coelum volans
Proterva tenerâ tela molitur manu:
Vana ista demens animus ascivit sibi,
Venerisque numen finxit, atque arcus Dei.
Quisquis secundis rebus exultat nimis,
Fluitque luxu, semper insolita appetit.
Tunc illa magnae dira fortunae comes
Subit libido.—
d Volucrem esse Amorem fingit immitem Deum
Mortalis error; armat & telis manus;
Arcusque sacros miscuit saevâ face;
Genitumque credit Venere,
4 Vulcano satum.
[Page 129] Vis magna mentis, blandus atque animi calor
Amor est; juventâ gignitur; luxu, otio,
Nutritur;
5 inter laeta fortunae bona;
Quem si fovere, atque alere desistas, cadit;
Brevique vires perdit extinctus suas.
CAP. XCIV.
Regum est misereri.
a REgia (crede mihi) res est succurrere lapsis;
Atque brevis magno convenit ira viro.
Conspicitur nunquam meliore potentia causá,
Quàm quoties vanas non sinit esse preces.
Hoc nitor excelsi generis desiderat, hoc est
A superis ortae nobilitatis opus.
Hoc tecum commune Deo; quod uterque rogati
Supplicibus vestris ferre soletis opem.
Sola Deos aequat, reges, clementia vobis;
b Sola quidem magni custos clementia mundi;
Haec docet ut poenis hominum vel sanguine pasci
Turpe ferumque putes; ut
1 ferrum,
2 Marte cruentum,
Siccum pace,
3 premas; deponas ocyùs iram
Quàm moveas; precibus nunquam implacabilis obstes:
Obvia prosternas, prostrataque more leonum
[Page 130] Despicias, alacres ardent qui frangere tauros,
Transiliunt praedas humiles;
c mortisque facultas
Emollit rabiem praedae; torvique leones
Quae stravisse calent; eadem prostrata
4 relinquunt.
Nec nisi bellantis gaudet cervice juvenci
Nobiliore fames.—
—
d Rex mitis non insultare jacenti
Malebat, mitis precibus; pietatis abundans,
Poenae parcus erat; paci non intulit iram.
Postacies odiis idem, qui terminus armis.
e Quin etiam sontes, expulsâ corrigit irâ,
Et placidus delicta domat; nec dentibus unquam
Instrepit horrendùm; fremitu nec verbera poscit.
Qui fruitur poenâ, ferus est; legumque videtur
5 Vindictam praestare sibi; Dîs proximus ille
Quem ratio, non ira movet: qui
6 facta rependens
7 Consilio punire potest.—
CAP. XCV.
Pares cum paribus facillime congregantur.
a CUm pare quaeque suo coëunt, volucresque feraeque,
Atque aliquam, de quâ procreet, anguis habet.
b Scilicet ingeniis aliqua est concordia
1 junctis,
Et servat studii foedera quisque sui.
Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
Rectorem
2 dubiae navita puppis amat.
Tu quoque
3 Piëridum studio, studiose, teneris;
Ingenioque faves, ingeniose, meo.
c Nam nequit officium vatis contemnere vates,
Sed
4 commilitii sacra tuenda putat.
Prosit, opemque ferat communia sacra tueri;
Atque iisdem studiis imposuisse manum.
—
d Serpentum magna est concordia, parcit
Cognatis maculis
5 similis fera; quando leoni
Fortior eripuit vitam leo? Quo nemore unquam
Expiravit aper majoris dentibus apri.
Indica tigris, agit rabidâ cum tigride pacem
Perpetuam: saevis inter se convenit ursis.
e At nunquam placidis coëunt immitia, nunquam
Serpentes avibus
6 geminantur, tigribus agni.
f Oderunt hilarem tristes, tristemque jocosi,
Sedatum celeres; agilem, gnavumque remissi;
Oderunt porrecta negantem pocula.—
g Neque
8 hic lupis mos, nec fuit leonibus
Unquam; nisi in dispar
9 genus.
CAP. XCVI.
Industria res parvae crescunt.
a O Quàm de tenui Romanus origine crevit!
Turba vetus quàm non
1 invidiosa fuit!
b Parva fuit, si prima velis
2 elementa referre,
Roma, sed in parvâ spes tamen
3 hujus erat.
Moenia jam stabant populis angusta futuris:
Credita sed turbae tunc nimis ampla suae.
c Hîc ubi Roma potens opibus jam saecula quinque
Crevit, & edomito sustulit orbe caput;
d Hîc ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor & herbae,
Et paucae pecudes, & casa rara fuit.
e Et quem nunc gentes Tyberim nôruntque timentque,
Tunc etiam pecori despiciendus erat.
f Ergo nisi immensum vires
4 promôsset in orbem,
5 Stramineis esset nunc quoque tecta casis.
[Page 133] g Gentibus est aliis tellus data limite certo;
Romanae spatium est Urbis & orbis idem.
h Omnia Romanae cedunt miracula terrae;
Natura hic posuit quicquid ubique fuit.
CAP. XCVII.
Dulcis damnosa voluptas.
a SPerne voluptates: nocet empta dolore voluptas.
Laeta venire Venus, tristis abire solet.
b Semper ut inducas, blandos offers mihi vultus;
Post tamen es misero tristis & asper, Amor.
c Luxuries praedulce malum, quae dedita semper
Corporis arbitriis, hebetat caligine sensus;
Membraque
1 Circaeis effoeminat acriùs herbis;
Blanda quidem vultus, sed quâ non tetrius ulla
Ultrices
2 fucata genas, & amicta dolosis
Illecebris, torvos auro circumlinit hydros.
Illa voluptatum multos innexuit hamis.
d Quippe nec ira Deûm tantum, nec tela, nec hostes;
Quantùm sola noces animis immissa voluptas.
Ebrietas tibi fida comes, tibi luxus, & atris
Circa te semper volitans infamia pennis.
e Tu luxus populator opum, tibi semper adhaerens.
[Page 134] Infoelix humili gressu comitatur egestas.
f Luxuriâ cecidere malâ, quae plurima regna
Dira Venus vitiis, odiisque superbia vertit.
Sic malè sublimes fregit
3 Spartanus Athenas;
Luxu
3 idem Thebis cecidit. Sic Medus ademit
Assyrio; & Medo rapuit moderamina
4 Perses.
Subjecit Persen Macedo; cessurus & ipse
Romanis.
g Ea
5 gens ita laeta domare labores
Antiquo patrum luxu desuevit honori.
Atque ille haud olim parcus pro laude cruoris,
Et quondam famae sitiens; obscura sedendo
Tempora agit, mutum volvens inglorius aevum
6 Sanguine de Superûm populus; blandoque veneno
Desidiae, virtus paulatim evicta senescit.
h Nunc patitur longae pacis mala; saevior armis
Luxuria incubuit, victumque
7 ulciscitur orbem.
CAP. XCVIII.
—Nullos virtus oppressa fateri Esse Deos suadet.—
a VIve pius, moriere pius; cole sacra; colentem
Mors gravis à templis, in cava saxa trahet.
Cum rapiant mala fata bonos, (ignoscite fasso)
Sollicitor nullos esse putare deos.
b Et sine re nomen Deus est, frustaque timetur;
Et stultâ populos credulitate movet.
c Marmoreo
1 Licinus tumulo jacet; at
2 Cato parvo,
3 Pompejus
4 nullo: quis putet esse deos?
d Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem,
Curarent Superi terras; an nullus inesset
Rector; & incerto fluerent mortalia casu:
Nam cum dispositi quaesîssem foedera mundi,
Praescriptosque mari fines, annique meatus,
Et lucis noctisque vices; tunc omnia rebar
Consilio firmata dei: qui lege moveri
Sidera, qui fruges diverso tempore nasci,
Qui variam Phoeben alieno jusserit igne
Compleri, Solemque suo: porrexerit undis
Littora: tellurem medio libraverit axe.
Sed cum res hominum tantâ
5 caligine volvi
Adspicerem; laetosque diu florere nocentes,
[Page 136] Vexarique pios; rursus labefacta cadebat
Relligio; causaeque viam non sponte sequebar
6 Alterius, vacuo quae currere
7 semina motu
Affirmat, magnumque novas per
8 inane figuras
9 Fortunâ non
10 arte regi; quae Numina sensu
Ambiguo, vel nulla putat; vel
11 nescia nostri.
e O magna parens Natura deûm;
Tuque, igniferi rector Olympi,
Cur tibi tanta est cura perennes
12 Agitare vias aetheris alti?
—Sed cur idem
Qui tanta regis; (sub quo vasti
Pondera mundi librata, suos
Ducunt orbes,) hominum nimiùm
Securus abes; non sollicitus
Prodesse bonis; nocuisse malis?
f Nullos esse deos,
13 inane coelum
Affirmat
14 Selius, probatque; quod se
Factum, dum negat hoc, videt beatum.
CAP. XCIX.
1 Tutum scelus quis, nemo2 securum tulit.
a NE tibi celandi spes sit, peccare paranti;
Et Deus, occultos qui vetat esse dolos.
Ipse Deus tacito
3 permisit vela ministro;
Ederet ut multo libera verba mero.
Ipse Deus somno domitos emittere vocem
Jussit, & invitos facta tegenda loqui.
b Et quum sopitos premerent oblivia sensus,
Confessa est facinus conscia lingua suum.
c Non mala magna latent; nam lux altissima fati
Occultum nihil esse sinit; latebrasque per omnes
Intrat, & abstrusos explorat
4 fama recessus.
Etsi occulta tegas;
d secretum divitis ullum
Esse putas? Servi ut taceant; jumenta loquentur,
Et canis, & postes, & marmora: claude fenestras,
Vela tegant rimas; junge ostia, tollite lumen
E
5 medio, taceant omnes; propè nemo recumbat:
Quod tamen ad
6 cantum galli facit ille secundi,
Proximus ante diem caupo sciet.—
e Nec facile est placidam & pacatam ducere vitam,
Qui violat factis communia foedera pacis.
Etsi fallat enim Divûm genus humanumque;
Perpetuò tamen id fore clam, diffidere debet.
Detegere vultus: magna nolentem quoque
Consilia produnt.—
CAP. C.
Potenter Regum trahunt exempla.
VIvitur exemplo meliùs quàm legibus ullis;
Et magìs ex
1 oculo ducimur,
2 aure minùs.
a Sic agitur
3 censura, & sic exempla parantur;
Cum princeps, alios quod monet, ipse facit.
b Nemo suos (haec est
4 aulae natura potentis)
Sed domini mores
5 Caesarianus habet.
c Non eadem vulgusque decent & lumina rerum.
Est quod praecipuum debeat ista domus.
Imposuit te
6 alto fortuna, locumque tueri
Jussit honoratum;
7 Livia, perfer
8 onus.
Ad te oculos, auresque trahis; tua facta notamus:
Nec vox missa potest principis ore tegi.
d Pugnat ad exemplum
9 Primi minor ordine Pili:
Multaque fert miles vulnera, multa feret.
e Tu, Princeps, rerum cui committuntur habenae;
In commune jubes si quid, censesve tenendum;
[Page 139] Primus jussa subi; tunc observantior aequi
Fit populus, nec ferre negat; cum viderit ipsum
Authorem parere sibi; componitur orbis
Regis ad exemplum: nec sic inflectere
10 sensus
Humanos edicta valent, ut vita regentis.
Mobile mutatur semper cum principe vulgus.
f Quippe in regem oculos populus defigit, & unum
Admirantur, amant, imitantur; seque suosque
Ex hoc, seu speculo, tentant effingere mores.
g Res haud mira igitur
11 citharoedo Principe,
12 mimus
Nobilis.—
h Quicquid ages igitur,
13 scenâ spectabere magnâ;
i Et te totius medio telluris in ore
Vivere cognoscas; cunctis tua gentibus esse
Facta palam; nec posse dari regalibus unquam
Secretum vitiis.—
k Rex velit honesta; nemo non eadem volet.
CAP. CI.
Bellorum foemina causa est.
FOemina bellorum causa est;
a nisi rapta fuisset
1 Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret.
2 Foemina sylvestres Lapithas, populumque
3 bimembre
[...] Turpiter apposito vertit in arma mero.
4 Foemina Trojanos iterum nova bella movere
Impulit in regno, juste Latine, tuo.
5 Foemina Romanis, etiam nunc urbe recenti,
Immi
[...] 6 soceros; armaque saeva dedit.
b Septem
7 urbs alta jugis, toti quae praesidet orbi,
8 Foemineas timuit territa Marte minas.
Vidi ego pro niveâ pugnantes
9 conjuge tauros:
Spectatrix animos ipsa juvenca dabat.
c Quid moror exemplis, quorum me turba fatigat?
Quo non est Marti tempore juncta Venus.
d Et nunc mirabor, quod tanti ad Pergama belli
10 Europae, atque
11 Asiae causa
12 puella fuit?
e Foemina causa fuit, quondam consurgere in arma
10 Europamque,
11 Asiamque, & foedera solvere
13 furto.
Hac duce
14 Dardanius Spartam expugnavit adulter:
Haec & tela dedit, fovitque cupidine bella.
f Causa mali tanti conjux iterum hospita Teueris,
Externique iterum thalaemi▪—
[Page 141] g Ne dux malorum foemina, & scelerum artifex
Obsideat animos; cujus incestae stupris
Fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt,
Et versa ab imo regna tot populos premunt.
Sileantur aliae; sola conjux Aegei
Medea, reddit foeminas dirum genus.
CAP. CII.
Educatio aspera optima.
Est duris meliùs studiis fingenda juventus,
Et pueri discant aspera multa pati.
a Dum nova lanugo est, pavidos formidine cervos
Terret; & est illi praeda benigna lepus.
At postquam virtus annis adolevit; in apros
Audet, & hirsutas cominus ire leas.
b In nemus ire juvet: pressisque in retia cervis,
Hortari celeres per juga summa canes.
Aut tremulum excusso jaculum torquere lacerto,
Aut in gramineâ ponere corpus humo.
Saepe juvet versare leves in pulvere currus,
Torquentem fraenis ora ferocis equi.
c Durum à stirpe genus; notas ad flumina primùm
1 Deferimus, saevosque gelu duramus & undis.
[Page 142] Venatu invigilant pueri, sylvasque fatigant;
Flectere ludus equos, & spicula tendere cornu.
At patiens operum, parvoque assueta juventus,
Aut rastris terram domat; aut quatit oppida bello.
d 2 Tuque ubi firmâsti recto vestigia gressu,
Non tibi desidiam mollem, nec marcida luxu
Otia, nec somnos
3 genitor permisit inertes.
Sed nova per duros instruxit membra labores,
Et crudâ teneras exercuit indole vires.
Frigora saeva pati; gravibus non cedere nimbis,
Aestivum tolerare jubar; tranare sonoras
Torrentum furias; ascensu vincere montes,
Planitiem cursu; valles, & concava saltu.
Nec non in clypeo, vigiles producere noctes,
In galeâ potare nives, nunc spicula cornu
Tendere, nunc glandes
4 Baleari spargere fundâ.
e Angustam amicè pauperiem pati
Robustus acri militiâ puer
Condiscat, &
5 Parthos feroces
Vexet eques metuendus hastâ:
Vitamque sub
6 dio, & trepidis agat
In rebus.—
Pravi sunt
7 elementa, & tenerae nimis
Mentes asperioribus
Firmandae studiis: nescit equo rudis
Venarique timet, ludere doctior,
Seu Graeco jubeas trocho,
Seu malis vetitâ legibus aleâ.
CAP. CIII.
Rustica vita optima.
a QUàm vitae laudandus hic est, quem prole paratâ,
Occupat in parvâ pigra senecta casâ.
Ipse suas sectatur oves, at filius agnos,
Et calidam fesso comparat uxor aquam.
b Hic petit, esse sui, nec magni ruris arator;
Sordidaque in parvis otia rebus amat.
Quisquam picta colit
1 Spartani frigora saxi,
Et matutinum portat ineptus ave;
Cui licet exigui nemoris, rurisque beati
Ante focum, plenas explicuisse plagas?
Et piscem tremulâ salientem ducere setâ,
Flavaque de rubro promere mella cado?
Pinguis
2 inaequales o
[...]erat cui villica mensas;
Et sua non emptus praeparat ova cinis.
Non amet hanc vitam, quisquis me non amat opto,
Vivat & urbanis
3 albus in officiis.
Agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis,
Fundit humo facilem victum justissima tellus. &c.
d O bona pastoris; si quis non pauperis usum
Mente prius doctâ fastidiat; & probet illis
Omnia luxuriae pretiis incognita curis;
Quae lacerant avidas inimico pectore mentes.
Si non Assyrio fuerint bis lauta colore
4 Attalicis opibus data
5 vellera; si nitor auri
Sub laqueare domûs, animum non angat avarum.
Quis magìs optato queat esse beatior aevo,
Quàm qui mente procul purâ, sensuque probando,
Non avidas agnovit opes, non tristia bella:
Nec funesta timet validae certamina classis?
Illi dulcis adest requies, & pura voluptas;
Securam & placido traducit pectore vitam.
e Beatus ille, qui procul negotiis,
6 Ut prisca gens mortalium,
Paterna rura bobus exercet
7 suis:
Nec excitatur classico miles truci;
Nec horret iratum mare:
9 Forumque vitat, & superba civium
Potentiorum limina. &c.
f Non alia magìs est libera & vitio
10 carens,
Ritusque meliùs vita quae
11 priscos colat,
[Page 145] Quàm quae relictis moenibus sylvas amat.
Non illum avarae mentis inflammat furor,
Qui se
12 dicavit montium insontem jugis:
Non aura populi,
13 & vulgus infidum bonis;
Non pestilens invidia, non fragilis favor.
Non ille regno servit, aut regno
14 imminens
Vanos honores sequitur, aut fluxas opes,
Spei metûsque liber: haud illum
15 niger
16 Edaxque livor dente degeneri petit.
Sed rure vacuo potitur, & aperto aethere
Innocuus errat.—&c.
CAP. CIV.
Infaelix conjugium inaequale.
a 1 PRonuba
2 Tisiphone thalamis ululabit in illis,
Si quos non aequo foedere junxit
3 Hymen.
b Quàm malè inaequales veniunt ad aratra juvenci;
Tam
4 premitur magno conjuge nupta minor.
Non honor est sed onus
5 species laesura ferentem:
Si qua voles aptè nubere, nube pari.
[Page 146] c Tum magis, ô nuptae, semper concordia vestras
Semper amor sedes incolat assiduus.
d Tam bene rara suo miscentur cinnama nardo:
6 Massica
7 Theseis tam bene vina favis.
Non meliùs teneris junguntur vitibus ulni:
Non plus
8 lotos aquas; littora myrtus amat.
Candida perpetuo reside, concordia, lecto:
Tamque pari semper sit Venus aequa jugo.
e Uxorem quare locupletem ducere nolim
Quaeritis? Uxori
9 nubere nolo meae.
10 Inferior matrona suo sit quaeque marito:
Haud aliter fuerint foemina virque pares.
f Conjux modico nupta marito,
Non disposito clara monili
Gestat pelagi dona rubentis;
Nec gemmiferas detrahit aures,
Lapis Eoâ lectus in undâ:
Sed non dubios fovet illa toros.
CAP. CV.
Ex humili loco evecti ferociunt.
a SAepe rogare soles, sim qualis, amice, futurus;
Si fiam locuples, simque repente potens.
Quemquam posse putas mores narrare futuros?
Dic mihi, si fias tu
1 leo, qualis eris?
—
b Regnabit sanguine multo,
Ad regnum quisquis venit ab
2 exilo.
c Asperius nihil est humili, cùm surgat in altum:
Cuncta ferit, dum cuncta timet; desaevit in omnes,
Ut se posse putent: nec bellua tetrior ulla,
Quàm servi rabies, in
3 libera terga furentis.
Agnoscit gemitus; & poenae parcere nescit
Quam subiit; dominique memor, quem verberat odit.
d Qualis & humani simulator simius oris,
Quem puer arridens pretioso stamine
4 Serum
Velavit; nudasque nates ac terga reliquit;
Ludibrium mensis, erecto pectore, dives
Ambulat; & claro sese deformat amictu.
e Mente ferox,
5 laribus parvis, & paupere terrâ,
Missus in imperium magnum.—
f 6 Ibericis
7 peruste funibus latus,
Et crura durâ compede:
Fortuna non mutat genus.
CAP. CVI.
Fortes creantur fortibus.
ESt, mihi crede,
a boni soboles sincera parentis;
Et patris mores natus, ut ora, refert.
b Acris equi soboles sic magno
1 pulvere gaudet:
Et vitulus molli
2 praelia fronte cupit.
c Invalidi patrum referent
3 jejunia
4 nati:
d Continuò at pecoris generosi pullus in arvis
Altiùs ingreditur, & mollia crura
5 reponit.
Primus & ire viam, & fluvios tentare minaces
Audet, & ignoto sese committere ponto;
Nec vanos horret strepitus.—
e Cui genus à proavis ingens, clarumque paternae
Nomen inest virtutis, & ipse acerrimus armis.
f Fortes creantur fortibus: & bonis
Est in juvencis, est in equis patrum
Virtus: nec inbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.
Sic ille magni parvus armenti comes,
Primisque nondum cornibus findens cutem,
Cervice subitò celsus, & fronte arduus,
Gregem
7 paternum ducit, ac pecori imperat.
Quae tenera caeso virga de trunco stetit,
Par ipsa
8 matri tempore exiguo subit;
Umbrasque terris reddit, & coelo nemus.
CAP. CVII.
Honos alit artes.
a SAepe mihi dicis (Luci clarissime Juli)
Scribe aliquid magnum, desidiosus homo es.
Ocia da nobis: sed
1 qualia fecerat olim
2 Moecenas
3 Flacco, Virgilioque suo.
Condere victuras tentem per saecula chartas,
Et nomen flammis eripuisse meum.
b Ingenium sacri miraris abesse Maronis?
Nec quemquam tantâ bella sonare tubâ?
Sint Moecenates, non deerunt, Flacce, Marones:
Virgiliumque tibi vel tua rura dabunt.
c 4 Ipse per Ausonias Aeneïa
5 carmina gentes
[Page 150] Qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum;
6 Maeoniumque senem
7 Romano provocat ore;
Forsitan illius nemoris
8 latuisset in umbrâ
Quod canit; &
9 sterili tantùm cantâsset avenâ,
Ignotus populis; si Moecenate careret.
10 Qui tamen haud uni patefecit limina vati,
Nec sua Virgilio permisit Numina soli.
Moecenas tragico quatientem pulpita gestu
Erexit
11 Varium; Moecenas alta Toantis
Eruit, & populis ostendit nomina Graiis.
Carmina Romanis etiam resonantia chordis,
Ausoniamque
12 chelyn gracilis
13 patefecit Horat
[...].
d Crescite virtutes; faecundaque floreat aetas:
Ingeniis patuit campus: certusque merenti
Stat favor: ornatur propriis industia donis.
Surgite sopitae, quas obruit ambitus, artes.
Certa manent, pueri; &
14 palmam movet ordine nemo.
CAP. CVIII.
Sine Venere ruit mundus.
a ALma Venus totum dignissima temperat orbem:
Illa tenet nullo regna minora Deo.
Juraque dat caelo, terrae, &
1 natalibus undis:
Perque suos
2 initus continet omne genus.
Illa Deos omnes (longum est numerare) creavit;
Illa satis causas arboribusque dedit:
Illa rudes animos hominum contraxit in unum;
Et docuit jungi cum pare quemque suâ.
Quid genus omne creat volucrum, nisi blanda Voluptas?
Nec pariunt pecudes, si levis absit amor.
Cum mare trux aries cornu decertat: & idem
Frontem dilectae laedere parcit ovis.
Depositâ sequitur taurus feritate juvencam,
Quem toti saltus, quem nemus omne tremit.
Vis eadem, lato quodcumque sub aequore vivit,
Servat; & innumeris piscibus implet aquas.
b 3 Aeneadum genitrix, hominum divûmque voluptas,
Alma Venus, per te quoniam genus omne animantûm
Concipitur; visitque exortum lumina solis:
Aëriae primum volucres te, Diva, tuumque
Significant initum, perculsae corda tuâ vi.
Inde ferae pecudes persultant pabula laeta;
Et rapidos tranant amnes; ita capta lepore
[Page 152] Illecebrisque tuis omnis natura animantûm,
Te sequitur cupidè, quò quamque inducere pergis.
Denique per maria & montes, fluviosque rapaces,
Frondiferasque domos avium, camposque virentes,
Omnibus incutiens blandum per pectora amorem,
Efficis, ut cupidè generatim saecla propagent.
c Excedat agedum rebus humanis Venus,
Quae supplet ac restituit exhaustum genus,
Orbis jacebit squallido turpis situ.
Vacuum sine ullis piscibus stabit mare:
Alesque coelo deerit, & sylvis fera:
Solis & aër pervius ventis erit.
d Venerem esse vitae maximam causam reor
Per quam voluptas oritur; interitu caret,
Cum procreetur semper humanum genus
Amore blando; caelibem at vitam probet
Sterilis juventus; hoc erit, quicquid vides,
4 Unius aevi turba; & in
5 semet ruet.
CAP. CIX.
Splendida regum miseria.
a QUisquamne regno gaudet? ô fallax bonum,
Quantum malorum fronte quàm blandâ tegis?
Ut alta ventos semper excipiunt juga;
Rupemque saxis vasta dirimentem freta
Quamvis quieti verberant fluctus maris:
Imperia sic excelsa fortunae
1 objacent.
b Fulgore primo captus, & fragili bono
Fallacis aulae, quisquis attonitus stupet,
Subito labantis ecce Fortunae impetu
Modò praepotentem cernat eversam domum▪
Stirpemque
2 Claudii, cujus imperio fuit
Subjectus orbis; paruit liber diu
Oceanus, & recepit invitus rates.
c Quicumque regno fidit, & magn
[...] potens
Dominatur aulâ; nec leves metuit Deos;
Animumque rebus credulum laetis dedit;
3 Me videat, & te, Troja: non unquam tulit
Documenta fors majora, quàm fragili loco
Starent superbi: columen eversum occidit
Pollentis Asiae, coelitum egregius labor.
d O regnorum magnis fallax
Fortuna bonis! in praecipiti,
Dubioque nimis excelsa locas.
Nunquam placidam sceptra quietem,
e Cespes Tyrio mollior ostro
Solet impavidos ducere somnos:
Aurea rumpunt tecta quietem;
Vigilesque trahit purpura noctes.
O si
4 pateant pectora ditum!
Quantos intus sublimis agit
Fortuna metus? Brutia
5 Coro
Pulsante fretum mitior unda est.
Pectora pauper secura gerit;
Tenet è patulâ pocula fago;
Sed non trepidâ tenet illa manu.
Carpit faciles vilesque cibos.
Sed non strictos respicit enses.
Aurea miscet pocula sanguis.
CAP. CX.
Amor fugat negotium.
a 1 MUneris ipse sui curam, studiumque relinquit,
Deditus imperiis, saeve Cupido, tuis.
b Captus amore tuo demens,
2 Aquilina, ferebar,
Pallidus & tristis, captus amore tuo.
Carmina pulsa procul, quondam dilecta, jacebant:
Solus amor cordi, curaque semper erat.
Augustus, pronoque rudis flagraverat aestu;
Nec novus unde calor, nec quid suspiria vellent,
Noverat incipiens, & adhuc ignarus amandi.
Non illi venator equus, non spicula cordi,
Non jaculum torquere libet; mens omnis oberrat
In vultus, quos finxit amor.—▪
d 4 Uritur infelix Dido totâque vagatur
Urbe furens:—
Non coeptae assurgunt
5 turres; non arma juventus
Exercet, portusve aut propugnacula bello
Tuta parant: pendent opera interrupta,
6 minaeque
Murorum ingentes, aequataque machina coelo.
e Ah Corydon, Corydon, quae te dementia cepit?
Semiputata tibi frondosâ vitis in ulmo est.
Te Deos oro, Sybarin cur properas amando
Perdere? cur apricum
Oderit
8 campum, patiens pulveris atque solis?
Cur neque militaris
Inter aequales equitet,
9 Gallica nec lupatis
Temperat ora fraenis. &c.
CAP. CXI.
Invidia ferit optima.
a SUmma petit livor; perflant altissima venti;
Summa petunt dextrâ fulmina missa Jovis.
Ingenium magni detrectat Livor Homeri:
Quisquis es, ex illo,
1 Zoile, nomen habes.
Et tua sacrilegae laniârunt carmina linguae
Pertulit huc victos,
2 quo duce, Troja Deos.
b 3 Orphêos alii libros impune lacessunt:
Nec tua securum te,
4 Maro, fama vehat.
Ipse parens vatum, princeps Heliconis, Homerus
Judicis excepit
5 tela severa notae.
c Rumpitur invidiâ quidam, charissime Juli,
Quod me Roma legit, rumpitur invidiâ.
Rumpitur invidiâ, quod turbâ semper in omni
6 Monstramur digito; rumpitur invidiâ.
Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe,
Quod volet, impugnent unus & alter opus.
d Laudat, amat, cantat nostros
7 mea Roma libellos:
8 Meque sinus omnis, me manus omnis habet.
Ecce rubet
9 quidam, pallet, stupet, ofcitat, odit.
Hoc volo;
10 nunc nobis carmina nostra placent.
e Invidiae domus est imis in vallibus antri;
Sed quoquò ingreditur, florentia proterit arva,
Quò non livor adit.—
CAP. CXII.
Pietas & in hoste probanda.
a SAepe fidem adversis etiam laudavit in armis;
Inque suis amat hanc Caesar, in hoste probat▪
b Scilicet in duris remanentem rebus amicum
Quamlibet inviso Caesar in hoste probat.
Nec solet irasci (nec enim moderatior alter)
Cum quis in adversis, si quid amavit, amat.
De
1 comite Argolici postquam cognovit Orestae,
Narratur Pyladen ipse probâsse
2 Thoas.
Quae fuit
3 Actoridae cum magno semper Achille,
Laudari solita est
4 Hectoris ore fides.
Quòd pius ad manes Theseus comes îsset
5 amico,
6 Tartareum dicunt indoluisse Deum.
7 Euryali Nisique fide tibi,
8 Turne, relatâ;
Credibile est lachrymis immaduisse
9 genas.
Est etiam miseris pietas, & in hoste probatur.
Et laudem invito abs exprimet ore fides.
CAP. CXIII.
Aurea mediocritas tuta.
a OMne nocet nimium, mediocriter omne gerendum.
b Major enim mediis gratia rebus inest.
c Inter utrumque tene: medio tutissimus ibis.
d Est virtus medium quae tenuisse juvat.
Hoc caute audacem monuisti, Daedale,
1 natum:
Inter
2 utrumque vola: me duce tutus eris.
e Nam sive aetherias vicino sole per auras
Ibimus; impatiens cera caloris erit.
Sive humiles propiore freto jactabimus alas;
Mobilis aequoreis penna madescet aquas.
Sed puer, incautis nimium temerarius annis
Altiùs egit iter: deseruitque patrem.
Vincla labant: & cera Deo propiore liquescit:
Nec tenues ventos brachia mota tenent.
Dum petit infirmis nimiùm sublimia pennis
Icarus; Icariis nomina fecit aquis.
f Est modus in rebus, sunt certi denique fines;
Quos ultra, citraque nequit consistere rectum.
g Virtus est medium vitiorum: & utrinque reductum.
h Illud, quod medium est, atque inter utrum
(que) probamus.
i Rectiùs vivet sapiens, nec
3 altum
Semper urgende: neque, dum procellas
Auream quisquis mediocritatem
Diligit; tutus caret
6 obsoleti
Sordibus tecti; caret
7 invidendâ
Sobrius aulà.
k Quisquis medium defugit iter,
Stabili nunquam tramite curret.
Dum petit unum praebere diem,
8 Patrioque
9 puer constitit
10 axe,
Nec per solitum decurrit iter.
Sed Phoebeis ignota secat
Sydera flammis errante rotâ,
Secum pariter perdidit orbem.
Medium coeli dum sulcat iter
Tenuit placitas Daedalus oras;
Nullique dedit nomina ponto.
Sed dum volucres vincere veras
Icarus audet, Phoeboque volat
Proximus ipsi; dedit ignoto
Nomina ponto.
I Modicis rebus longius aevum est.
Foelix, mediae quisquis turbae
Sorte quietus,—
Aurâ stringit littora tutâ;
Timidusque mari credere cymbam,
Remo terras propiore legit.
Vita decurrens viâ.
n Quicquid excessit modum,
Pendet instabili loco.
CAP. CXIV.
Deus, quippe qui omnipotens, non negligendus.
a NII adeo validum est, adamas licet alliget illud:
Ut maneat rapido firmius igne Jovis.
Nil ita sublime est, supraque pericula tendit,
Non sit ut inferius, suppositumque Deo.
Quòd si negligitur, magnis injuria poenis
Solvitur, (ut facile est omnia posse Deo.)
Saepe Deos aliquis peccando fecit
1 iniquos;
Vix pro delictis hostia blanda fuit.
Saepe Jovem vidi, cum jam sua mittere vellet
Fulmina; thure dato, sustinuisse manum.
Respice
2 Thestiaden: flammis absentibus arsit;
Causea est, quod Phoebes ara sine igne fuit.
Respice
3 Tantaliden: eadem
4 Dea
5 vela tenebat:
Virgo est: est spretos bis tamen ulta
6 focos.
Hippolyte infelix, velles coluisse
7 Dionen;
Cum consternatis diripereris equis.
[Page 161] Longa referre mora est correcta oblivia damnis.
Neglecti usque adeò Numinis ira furit.
c Scilicet immensa est, finemque potentia coeli
Non habet; & superi quicquid voluêre, peractum est.
d Delicta majorum immeritus lues,
8 Romane, donec templa refe
[...]eris,
Aedesque labentes deorum, &
Foeda nigro
9 simulachra fumo.
Dîs te minorem quod geris, imperas:
10 Hinc omne principium, huc refer exitum.
Dî multa neglecti dederunt
11 Hesperiae mala luctuosae.
Neglectus
13 incesto addidit integrum:
Raro antecedentem scelestum
Deseruit pede
14 poena claudo.
CAP. CXV.
Invitum servare difficillimum.
a COnjugis audîsset fatum cum
1 Porcia
2 Bruti,
Et subtracta sibi quaereret arma
3 dolor:
Nondum scitis, ait, mortem non posse negari?
Credideram satìs hoc vos docuisse
4 patrem.
Dixit, & ardentes avido bibit ore favillas:
I nunc, & ferrum, turba
5 molesta, nega.
b Leti voluntas nulla continget mihi?
Mori volenti deesse nunquam mors potest.
c Prohibere ratio nulla periturum potest,
Ubi quis mori constituit, & debet mori.
—
d Morte prohibere haud queo.
Ferrum negabis? noxias lapso vias
Cludes? & arctis colla laqueis inseri
Prohibebis? herbas, quae ferunt letum auferes?
Quid ista tandem cura proficiet tua?
Ubique mors est: optimè hoc cavit Deus;
Eripere vitam
6 nemo non homini potest,
At nemo mortem; mille ad hanc aditus patent.
e Frustra tenetur ille, qui statuit mori.
CAP. CXVI.
Foelices sequeris, mors; miseros fugis.
a DUlce mori miseris, sed mors optata recedit!
At quum tristis erit, praecipitata venit.
b Non letum
1 timeo, genus est miserabile leti:
Demite naufragium; mors mihi munus erit.
c Integer hanc potui nuper bene reddere lucem;
Exul ut occiderem, nunc mihi vita data est.
d Hei mihi quod nostri toties
2 pulsata sepulchri
Janua; sed nullo tempore
2 aperta fuit.
e 3 Hic ego sollicitae jaceo novus incola sedis.
Heu nimium fati tempora longa mei!
f 4 Leuconicis agedum tumeat tibi culcita lanis;
Constringatque tuos purpura texta toros:
g Candida
5 Setini rumpant
6 crystalla trientes:
Dormiat in plumâ nec meliore
7 Venus:
h O quàm tu cupies ter vivere
8 Nestoris annos!
Et nihil ex
9 illâ perdere luce voles!
Rebus in angustis facile est contemnere vitam.
Foelici nunquam
10 stamina longa nimis.
O vita misero longa: foelici brevis!
i Foelices sequeris, mors, miseros fugis.
CAP. CXVII.
Impatiens rivalis amor.
a TU mihi vel ferro pectus, vel perde veneno:
A dominâ tantùm te modò tolle meâ.
Te socium vitae, te corporis esse licebit:
Te dominum admitto rebus, amice, meis:
Lecto te solum, lecto te deprecor uno.
Rivalem possum non ego ferre Jovem.
Ipse meas solus, quod nil est, aemulor umbras;
Stultus, quod stulto saepe timore tremo.
b Eripitur nobis jam pridem cara puella.
Et tu me lacrymas fundere, amice, vetas?
Nullae sunt inimicitiae, nisi amoris, acerbae.
Ipsum me jugula;
1 lenior hostis ero.
Possum ego in alterius positam spectare lacerto?
Nec mea dicetur, quae modo dicta mea est?
Hic olim ignaros
2 luctus populavit Achivos:
Atridae magno cum stetit alter amor.
His olim (ut fama est) vitiis ad praelia ventum est;
His Trojana vides funera principiis.
Aspera Centauros eadem dementia jussit
Frangere in adversum pocula Pirithoum.
c Ille etiam abreptâ desertus conjuge Achilles
3 Cessare in tectis pertulit arma sua:
Omnia formosam propter
4 Briseida passus.
Tantus in erepto saevit amore dolor!
[Page 165] Impatiens consortis erit sic summa potestas:
d Non bene cum sociis regna Venusque manent.
e Nec regna socium ferre, nec
5 tedae sciunt.
f Venere instincti, quam magna gerunt
Grege pro toto bella juvenci?
Si
6 conjugio timuere suo;
Poscunt
7 timidi praelia cervi.
Et mugitu dant concepti
CAP. CXVIII.
Sibi imperare, imperium maximum.
a FOrtior est qui se, quam qui fortissima vincit
Castra: ducum victor, victor & ipse sui.
b Haec mihi devictis potior victoria
1 Parthis:
Haec spolia, haec reges, haec mihi currus erit.
c Vis fieri liber? mentiris, ineptule, non vis.
Sed fieri si vis; hâc ratione potes.
Si ridere potes miseri
2 chrysendeta
3 Cinnae:
Contentus tritâ si potes esse togâ.
Haec tibi si vis est: si mentis tanta
4 potestas;
Liberior
5 Partho vivere rege potes.
Nullus liber erit; si quis amare volet.
e Haec est praecipuo victorià digna triumpho,
f Non servum vitiis pectus habere tuum.
g Quisnam igitur liber? sapiens, sibique imperiosus:
Quem neque pauperies, neque mors, neque vincula terrent:
Responsare cupidinibus, contemnere honores
Fortis, & in seipso totus teres atque rotundus.
h Tu licet extremos latè dominere per
6 Indos,
Te
6 Medus, te mollis
6 Arabs, te
6 Seres adorent:
Si metuis, si prava cupis, si duceris irâ;
Servitii patiere jugum: tolerabis iniquas
7 Interiùs leges: tunc omnia jure tenebis,
Cum poteris rex esse tui.—
i Latiùs regnes avidum domando
8 Spiritum, quàm si Libyam remotis
9 Gadibus jungas; & uterque
10 Poenus
Serviat uni.
k Regem non faciunt opes,
Non vestis Tyriae color,
Non frontis
11 nota regiae,
Non auro nitidae fores.
Rex est qui posuit metus,
Et diri mala pectoris.
Et nunquam stabilis favor
Vulgi praecipitis movet.
Mens regnum bona possidet.
Rex est qui metuit nihil.
Rex est qui cupiet nihil.
Hoc regnum sibi quisque dat.
l Immane regnum est, posse sine regno
12 pati.
CAP. CXIX.
Desine lugendi: non fas revocare sepultos.
a DEsine defuncti lachrymis urgere sepulchrum:
Panditur ad nullas
1 janua nigra preces.
Cum semel insernas intrarunt funera leges,
Non exorato stant
2 adamante viae:
Te licet orantem fuscae Deus audiat aulae;
Nempe tuas lachrymas littora surda bibent.
Vota movent superos: ubi
3 Portitor
4 aera recepit,
Obserat herbosos lurida porta rogos.
b Supprime jam lachrymas: non est revocabilis illis,
Quem semel umbriferâ navita lintre tulit.
[Page 168] Hectora tot fratres, tot deflevere sorores;
Et pater, & conjux, Astyanaxque puer;
Et longaeva parens; tamen ille
5 redemptus ad ignes.
Nullaque per Stygias umbra renavit aquas.
Contigit hoc etiam
6 Thetidi: populator Achilles
Iliaca ambustis ossibus arva premit.
Huic
7 Panope crinem solvit: longaevaque magni
Oceani
8 conjux fletibus auxit aquas;
Et Thetis ante omnes: sed nec Thetis ipsa, nec omnes
Mutârunt avidi tristia jura
9 Dei.
Tam rigidum jus est & inevitabile mortis!
Stant rata non ullâ fila tenenda manu.
c Soles occidere & redire possunt:
Nobis quum semel occidit brevis lux,
Nox est perpetuò una dormienda.
d Cum semel occideris, & de te splendida
9 Minos
Fecerit arbitria:
Non illustre genus, nec te facundia, nec te
Restituet pietas.
Infernis nec enim tenebris
10 Diana pudicum
Liberat Hippolytum.
Nec
11 Lethaea valet
12 Theseus abrumpere charo
e Non vanae redeat sanguis imagini;
Quam virgâ semel horridâ
Nigro compulerit Mercurius gregi.
CAP. CXX.
Nemo se fugit.
a QUò fugis ah demens? nulla est fuga: tu licet usque
Ad
1 Tanaim fugias, usque sequetur amor.
Non, si
2 Pegaseo vecteris in aëra dorso:
Nec, tibi si
3 Persei moverit ala pedes:
Vel, si te sectae moveant talaribus aurae:
Nil tibi
4 Mercurii proderit alta via.
b Per mare, per terras, peregrinaque flumina curris:
Dat mare, dant amnes, dat tibi terra viam.
Quae tibi causa fugae? quid
5 Io freta longa pererras?
Non poteris
6 vultus effugere ipsa tuos.
7 Inachi, quo properas? eadem sequerisque fugisque.
Tu tibi dux comiti: tu comes ipsa duci.
c Cur alio patriam quaerunt sub
8 sole jacentem?
Exilioque domos, & dulcia limina mutant?
d 9 Coelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
e In culpâ est animus, qui se non effugit unquam.
Esse domi quem pertaesum est: subitoque revertit:
Quippe foris nihilo meliùs quia sentiat esse.
Mox etiam properans urbem petit, atque revisit.
Hoc se quisque modo fugit: at quem scilicet, ut fit,
Effugere haud potis est: ingratis haeret, & angit.
—
g Quid terras
8 alio calentes
Sole mutamus? patriae quis exul
Se quoque fugit?
CAP. CXXI.
Memor isto brevis aevi.
CRede mihi
a vitae non est fiducia nostrae
Certa satìs; licet at de brevitate queri.
b Rebus in humanis nulla est constantia certa:
Veridico vates
1 Coeus ut ore canit.
Non minùs est foliis hominum gens fluxa caducis;
Pauci, ubi ceperunt auribus ista, suis
Pectoribus fixêre: animis namque indita quondam
Spes teneris blandè credula corda fovet.
[Page 171] Et dum laeta viret jucundo flore juventa,
Percursant animos irrita multa leves.
Nec senium mortemve pavet; neque, corpore sano
Provida venturi cura doloris adest.
O malè stultorum mens credula; qui brevis aevi
Tempora non nôrint quàm fugitiva volant.
At tu praemonitus, nigrae ad confinia mortis
Laetus age; &
2 Genio gratificare tuo.
c An scimus miseri, quid
3 lux ventura minatur?
Vivamus; mortem fallere nemo potest.
d Heu vanum mortale genus, quid gaudia differs?
4 Falle diem; mediis mors venit atra jocis.
e Tempora longa tibi noli promittere vitae:
Quocumque ingrederis, sequitur mors, corpus ut umbra.
Gaudia carpe brevis vitae:
f 5 terrestria quando
Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est
Aut magno aut parvo lethi fuga:
6 quo, bone, circa,
Dum licet, in rebus jucundis vive beatus:
Vive memor, quam sis aevi brevis.—
g Tu, quamcumque Deus tibi
7 fortunaverit horam,
Gratâ sume manu; nec dulcia differ in annum.
h Omnem crede diem tibi diluxisse
8 supremam:
Grata superveniet, quae non sperabitur hora.
—
i Sapias, vina
9 liques, & spatio brevi
[Page 172] Spem longam reseces: dum loquimur, fugerit invida
Aetas,
10 carpe diem, quàm minimum credula postero.
CAP. CXXII.
Vere omnia gaudent.
a POst longas hyemes & pigrae frigora brumae,
Rura novat veris floridioris honos.
Utque novus, posito veteris squalore senectae,
Pandit odoriferas fertilis annus opes.
Purior auratis
1 Phoebus splendescit habenis;
Mollior arboreis sibilat aura
2 comis.
Herba comis, tellus nitet herbis, frondibus arbor:
Luxuriat laetum laeta per arva pecus.
Tondet ovis pratum, petulans salit agnus in herbâ:
Pro niveâ taurus conjuge bella gerit.
Rupis inaccessae scandunt dumeta capellae;
Haedus & infirmâ praelia fronte movet.
Interea pastor
3 geniali stratus in umbrâ
Discutit
4 incomptis taedia lenta modis.
Nunc & odoratâ somnos invitat in herbâ;
Nunc audit strepitum praetereuntis aquae.
Hîc sedet intentus liquidas piscator ad undas,
Dum tremulum fallax linea sentit onus.
[Page 173] Forsan & elusos quaerit quibus instruat hamos;
Explicat aut cautâ retia longa manu.
Garrula per virides ludunt examina ramos:
Et tenui sylvas gutture mulcet avis.
b 5 Sydera jam Tyrius
6 Phryxei respicit
7 agni
8 Taurus, &
9 alternum Castora fugit hiems.
Ridet ager, vestitur humus, vestitur & arbos:
O nemus, ô soles, ô
10 tunicata quies.—&c.
CAP. CXXIII.
Misera est magni custodia census.
a DIves opum, pauperque animi, plus possidet auri,
In fulvâ rutilus quàm vehit
1 Hermus aquâ.
Possidet inclusum sic coeci carceris umbris;
Nec procul infernis, (ut reor) à tenebris.
Et decies unâ vel saepius inspicit horâ:
Et numerans miseras usque fatigat opes▪
Nec satis hoc: centum ferratis limina portis
Addita, centenis ferrea claustra seris.
Custodesque canes, atque horridus aere satelles
Excubat, ad clausas pervigilatque sores.
Non miser uxori, non audet credere natis:
Frigida non pictis quos habet arca deis.
[Page 174] Formidat, si vermis humo, mus exeat antro:
Si luteum
2 Progne sub trabe figat opus.
Si trabibus laxum suspendit aranea cassem;
Esse putat nummis retia tensa suis.
Nec minùs obscuras formidat luce tenebras,
Et latebras promptas ad scelus omne duces:
Ipse suam veluti furem luctatur in umbram;
3 Gypsatas metuunt credula corda manus.
Huc labor, huc miseri spectat vesania voti,
Et trepidi semper corde micante metus:
Post inopis curas, & inania toedia vitae,
Dives ut ad Stygias îsse feratur aquas.
Atque opibus mortem seu placaturus avaram,
Semper inops vivit, nè moriatur inops.
b Tantis parta malis, curâ majore metuque
Servantur; misera est magni custodia censûs.
c Num vigilare metu exanimem, noctesque, diesque;
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te
4 compilent fugientes; hoc juvat? horum
Semper ego optârim pauperrimus esse
5 bonorum.
CAP. CXXIV.
Foelix vita domi est, non extremo orbe petenda.
a FOelix qui patriis aevum transegit in agris;
1 Ipsa domus puerum quem videt,
1 ipsa senem.
Qui baculo nitens, in quâ reptavit arenâ,
Unius numeret saecula longa casae.
Illum non vario traxit fortuna tumultu,
Nec bibit ignotas
2 mobilis
3 hospes aquas.
Non freta mercator tremuit, non classica miles;
Non rauci lites pertulit ille fori.
4 Indocilis rerum, vicinae nescius urbis,
Aspectu fruitur liberiore poli.
Frugibus alternis, non
5 Consule computat annum:
Autumnum pomis, ver sibi flore notat.
Idem condit ager Soles, idemque reducit:
Metiturque suo rusticus orbe diem.
Ingentem meminit parvo qui germine quercum,
Aequaevumque videt consenuisse nemus.
Proxima cui nigris urbs visa remotior
6 Indis;
Vicinumque putat littora
7 rubra lacum.
Sed tamen indomitae vires, firmisque lacertis
Aetas robustum tertia cernit avum.
Erret, & extremos alter scrutetur
8 Iberos.
Plus habet
9 hic vitae; plus habet
10 ille viae.
b 11 Strenua nos exercet inertia;
12 navibus atque
[Page 176] Quadrigis petimus bene vivere; quod petis hîc est:
Est
13 Ulubris; animus si te non deficit aequus.
c Stet quicumque volet potens
Aulae culmine lubrico:
Me dulcis saturet quies.
Obscuro positus loco
Leni perfruar otio:
Nullis nota
14 Quiritibus,
Aetas per tacitum fluat.
Sic cum transierint mei
Nullo cum strepitu dies;
Ignotus moriar senex.
Illi sors gravis incubat,
Qui notus nimis omnibus,
Ignotus moritur sibi.
CAP. CXXV.
Senectus ipsa morbus est.
a JAm veniunt anni fragiles, & inertior aetas:
Inficit & nigras alba senecta comas.
b Jam subeunt morbi, subeunt discrimina mille;
Jam dulces epulae delitiaeque nocent.
Jam minor auditus, gustus minor, ipsa minora
Lumina: vix tactus noscere certa queat.
Nullus dulcis odor, nulla est jam grata voluptas.
Sensibus expertem quis superesse putet?
Quondam ridentes oculi, nunc
1 fonte perenni
Deplorant poenas nocte dieque suas.
Mox miserum scabies, mox tussis anhela fatigat;
Continuos gemitus aegra senecta tulit.
Hae sunt
2 primitiae mortis, his partibus aetas
Defluit: & pigris gressibus
3 ima petit.
Fitque
4 tripes prorsus
5 quadrupesque, ut parvulus infans:
Et per sordentem flebile serpit humum.
Nec coelum spectare licet, sed prona senectus
Terram, è quâ gentia, & quò reditura, videt.
c Multa senem circumveniunt incommoda; quippe
d Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit:
6 subeunt morbi, tristisque senectus,
[Page 178] Et labor, & durae rapit inclementia mortis.
e Heu quàm continuis, & quantis longa senectus
Plena malis?
f quam sic circumsilit agmine facto
Morborum omne genus.
CAP. CXXVI.
Cura facit canos.
a HEu
1 me debilitat series immensa laborum,
Ante meum tempus cogit & esse senem.
Confiteor facere hoc annos: sed & altera causa est,
Anxietas animi, continuusque dolor.
b Seu vitiant artus aegrae contagia mentis:
Sive animum comitem corpora lassa
2 trahu
[...]t.
c Nil igitur mirum est, si mens mihi tabida facta,
De nive manantis more liquescit aquae.
Estur ut occultâ vitiata teredine navis:
Aequorei scopulos ut cavat unda salis:
Roditur ut scabrâ positum rubigine ferrum:
Conditus ut tineae
3 carpitur ore liber:
Sic quoque perpetuos curarum pectora morsus▪
Fine quibus nullo conficiantur, habent.
Nec priùs hi mentem stimuli, quàm vita, relinquet.
Quique dolet citiùs, quam dolor ipse cadet.
[Page 179] d Sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis;
Ignibus admotis ut nova cera solet.
e Parvus in exiles succus mihi pervenit artus,
Membraque sunt cerâ pallidiora novâ.
f Is quoque,
4 qui gracili cibus est in corpore, somnus
Non alit officio corpus
5 inane suo.
Sed vigilo, vigilantque mei sine fine dolores;
Materiam quorum cura dat usque nova.
g Longus enim curis vitiatum corpus amaris,
Non patitur vires languor habere
6 suas.
CAP. CXXVII.
Dulcis erit mercede labor.
a NOn facilè invenias multis è millibus unum,
Virtutem pretium qui putet esse sui.
Ipse decor recti, facti si praemia desint,
Non movet: & gratìs poenitet esse probum.
b Sed puto fructus adest, justissima causa laborum:
Et sata cum multo
1 foenore reddit ager.
c In steriles campos nolunt juga ferre juvenci;
Pingue solum lassat; sed juvat ipse labor.
[Page 180] d Finge
2 legi, quodque est mirabile, finge placere;
Auctorem certè res juvat
3 ista nihil.
e Gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est?
Ni vatem studiis praemia digna manent.
f Invitat pretiis animos, qui praemia ponit.
g Ni par ingenio pretium, non utile vati
4 Pallere, & vinum toto
5 nescire Decembri.
h Quid nam inopi
6 Ladae velocis gloria plantae
Praestat, &
7 esuriens Pisaeae
8 ramus olivae?
i Scilicet ingeniis meliùs sub teste benigno
Vivitur: egregios invitant praemia mores.
Hinc priscae redeunt artes; felicibus inde
Ingeniis aperitur iter; despectaque Musae
Colla levant; opibusque fluens, & pauper eodem
Nititur ad fructum studio; cum cernat uterque,
Quod nec inops jaceat probitas, nec inertia surgat
Divitiis:
k Quis enim virtutem amplectitur ipsam
Praemia si tollas?—
CAP. CXXVIII.
Forma non amat artificem.
a UT Natura dedit, sic omnis recta figura.
Turpis Romano
1 Belgicus ore color.
Illi sub terris fiant mala multa puellae,
Quae mentita suas vertit inepta comas.
b Quid juvat ornato procedere, stulta, capillo?
Et tenues
2 Co
[...] veste movere sinus?
Aut quid
3 Oronteâ crines perfundere myrrhâ?
Teque peregrinis
4 vendere muneribus?
Naturaeque decus
5 mercato perdere cultu,
Nec sinere in
6 propriis membra nitere bonis?
Crede mihi non ulla bonae medicina figurae est.
Nudus
7 Amor formae non amat
8 artificem.
Aspice quos
9 summittit humus formosa colores,
Et veniant hederae sponte sua meli [...]s:
Surgat & in solis formosiùs arbutus antris,
Et sciat
10 indociles currere lympha vias.
Littora nativos per se dant picta lapillos:
Et volucres nullâ dulciùs arte canunt.
c Quid molles igitur prodest coluisse capillos?
Saepeque mutatas disposuisse comas?
Quid fuco splendente comas ornare, quid ungues
Artificis doctâ subsecuisse manu?
Frustra jam vestes, frustra mutantur amictus:
Ansaque compressos colligat arte pedes.
[Page 182] Forma placet, quamvis inculto venerit ore.
Nec nitidum tardâ compserit arte caput.
Cur studium formae est? coma cur mutatur, ut annos
Dissimulet viridi cortice tincta
11 nucis?
Ne sit tanta tibi quaerendi cura decoris:
d Heu quantùm per se candida forma placet.
e Parce supervacuo cultu componere membra:
Augeri studio tam bona forma nequit.
CAP. CXXIX.
—Forsan miseros meliora sequentur.
a FLebile principium melior fortuna secuta est,
Nec mala tam sequitur quàm mala prima fuit.
b Si numeres anno
1 soles & nubila toto;
Invenies nitidum saepiùs îsse diem.
c Ac veluti, ventis agitantibus aequora, non est
Aequalis rabies, continuusque furor.
Sed modò subsidunt,
2 intermissique silescunt:
Vimque putes illos deposuisse suam.
Sic solet interdum fieri placabile numen:
Nube solet pulsâ candidus ire dies.
d Exemplum est animi nimium patientis Ulysses,
Jactatus dubio per
3 duo lustra mari.
[Page 183] Tempora solliciti sed non tamen omnia fati
Pertulit; & placidae saepe fuere morae.
e An gravis
4 incoeptum peragit fortuna tenorem,
Et manet in cursu semper acerba suo?
f Crede mihi, miseris coelestia Numina parcunt,
Nec semper laesos & sine fine premunt.
g Multa dies variusque labor mutabilis aevi
Rettulit in melius; multos alterna revisens
Lusit, & in solido rursus fortuna locavit.
—
h Tanta est rerum discordia in aevo,
Et subtexta bonis mala sunt; lachrymasque sequuntur
Vota; nec in cunctis servat Fortuna tenorem.
i Non semper imbres nubibus hispidos
Manant in agros, aut mare
5 Caspium
Vexant
6 inaequales procellae
Usque; nec Armeniis in oris
7 Amice Valgi, stat glacies iners
Menses per omnes; aut Aquilonibus
Querceta
8 Gargani
9 laborant,
Et foliis
10 viduantur orni.
CAP. CXXX.
Gratum securis periclitantes aspicere.
CRede mihi tutis aliena pericula gratum
Vidisse; immunes se quoque nôsse mali.
a Quàm juvat immites ventos andire cubantem,
Et sese tenero continuisse toro?
Aut, gelidas hibernus aquas quum fuderit
1 Auster,
Securum somnos imbre
2 juvante sequi?
b Suave, mari magno turbantibus aequora ventis,
E terrâ magnum alterius spectare
3 laborem:
Non quia vexari quenquam est jucunda voluptas,
Sed, quibus ipse malis careas, quia cernere suave est.
Suave etiam belli certamina magna tueri
Per campos
4 instructa; tuâ sine parte pericli.
Sed nil dulcius est, bene quàm munita tueri
Edita doctrinâ sapientum templa serena;
Despicere unde queas alios, passimque videre
Errare, atque viam
5 palantes quaerere vitae.
CAP. CXXXI.
Miseri ad metum proni.
a CUm dolor in morem venit; timor ipse malorum
Saepe supervacuos cogit habere metus.
Membra reformidant mollem quoque saucia tactum;
Vanaque sollicitis incutit umbra netum.
Sic ego fortunae telis confixus iniquis
Pectore
1 concipio nil nisi triste meo.
Aut quia res timida est omnis miser; aut quia longo
Tempore laetitiae
2 janua clausa meae est.
b Utque reformidant insuetum lumina Solem:
Sic ad laetitiam mens mea segnis erit.
—
c Quae nimis miseri timent
Futura credunt; quippe quod metuunt nimis,
Nunquam amoveri posse, nec tolli putant.
3 Prona est timori semper in pejus fides.
d Pectora longis hebetata malis
Non sollicitas ponunt curas.
Proprium hoc miseros sequitur vitium,
Nunquam rebus credere laetis.
Redeat foelix fortuna licet,
Tamen afflictos gaudere piget.
Nullâ surgens dolor ex causâ
Hos flere jubet; sed vagus intro
Oculi fletus, nec causa subest;
4 Imber vultu nolente cadit.
CAP. CXXXII.
Quae rara chara.
a RAra juvant; primis sic major gratia ponis:
Hybernae pretium sic meruere rosae.
b Quod facile est, vile est; mihi copia tollit amorem;
Et fastiditâ non libet esse domo.
c Semper in absentes foelicior aestus amantes.
1 Elevat
2 assiduos
3 copia longa viros.
d Pinguis amor, nimiumque
4 potens in taedia nobis
Vertitur, & stomacho (dul [...]is ut esca) nocet.
Si nunquam
5 Danaën habuisset aënea turris;
Non esset Danaë, de Jove, facta parens.
Dum servat Juno mutatam cornibus
6 Io;
Facta est, quàm fuerat, gratior
7 inde Jovi.
e Non plebeia Venus gratissima; frigore soles,
Sole juvant umbrae; grata fit unda siti.
—
f Voluptates commendat rarior usus.
g 8 Ales Phasiacis petita Colchis,
Quòd non sunt faciles; at albus anser
Plebeium sapit: ultimis ab oris
Sed tractus
10 scarus, atque
11 arata
12 Syrtis
Si quid naufragio dedit, probatur.
Mullus jam gravis est; amica vincit
Uxorem, rosa Cinnamum
13 veretur;
Quicquid
14 quaeritur, optimum videtur.
Vulgare quicquid atque plebeium sapit.
Nivesque,
15 poenas montium,
Laboriosas
16 facere delicias gulae
Studemus, per artes novas.
Nil esurimus obvium & parabile;
Et vile quod pronum est nimis.
CAP. CXXXIII.
Ars manet, opes fluxae.
a NIl homini tutum est; nil non mortale tenemus,
Pectoris exceptis ingeniique
1 bonis.
En
2 ego cum patriâ caream, natisque domoque;
Raptaque sint, adimi quae potuere mihi:
Ingenio tamen ipse meo comitorque fruorque:
Caesar in hoc potuit
3 juris habere nihil.
b Me mea Musa levat, Ponti
4 loca
5 jussa petentem.
Sola comes longae perstitit illa fugae.
Sola nec insidias,
6 Threci nec militis ensem,
Nec mare, nec ventos,
7 Barbariemque timet.
c Disce aliquid; nam cum subito fortuna recedit,
Ars remanet; vitamque hominis non deserit unquam.
d Si tibi sint nati, nec opes; tunc artibus illos
Instrue; quò possint inopem
8 defendere vitam.
CAP. CXXXIV.
Affectus vix sunt ratione domandi.
a ODi, nec possum cupiens non esse, quod odi.
Heu quàm quod studeas ponere, ferre grave est!
Nam desunt vires ad me mihi
1 jusque regendum.
Auferor, ut rapidâ concita puppis aquâ.
b Nam malè res junctae calor & reverentia pugnant:
Quod sequor in dubio est: haec decet; îlle juvat.
c Vive, deus, posito, siquis mihi dicat, amore;
Deprecer; usque adeò dulce Cupido malum est.
Cum bene pertaesum est, animoque relanguit ardor,
Nescio quò miseri
2 turbine mentis agor.
Ut rapit in praeceps dominum, spumantia frustra
Fraena
3 retentantem, durior oris equus:
Ut subitus, prope jam prensâ tellure, carinam
Tangentem portus ventus in alta rapit.
Sic me saepe refert incerta Cupidinis aura:
4 Notaque
5 purpureus tela resumit Amor.
d Luctantur pectusque leve in contraria ducunt
Hinc Amor, hinc ratio; sed puto vincet Amor.
e Heu trahit invitum nova vis, aliudque cupido,
Mens aliud suadet: video meliora, proboque;
Deteriora sequor. ratio affectusque rebelles
f Non bene conveniunt, nec in unâ sede morantur.
Diducit; anceps aestus incertum rapit.
Ut saeva rapidi bella cum venti gerunt;
Utrimque fluctus maria discordes agunt,
Dubiumque pelagus fervet: hand aliter meum
Cor fluctuatur: ira pietatem fugat,
Iramque pietas:
h at furor cogit sequi
Pejora, vadit animus in praeceps
6 sciens,
Remeatque, frustra sana consilia appetens.
Sic cum gravatam navita adversâ ratem
Propellit undâ; cedit in vanum labor,
Et victa prono puppis aufertur vado.
Quid ratio possit? vincit ac regnat
7 furor.
CAP. CXXXV.
Amor non sanandus.
a OMnes humanos sanat medicina dolores,
Solus amor morbi non habet
1 artificem.
Non hîc herba valet; non hîc nocturna
2 Cytaeis;
Non per
3 Medeae gramina cocta manus.
Quippe ubi nec causas, nec apertos cernimus ictus,
Unde tamen veniant tot mala, caeca via est.
Non valuit flammas effugere ipsa
6 suas.
Hanc ipsi cantus, herbaeque artesque relinquunt:
Nil Dea, nil Hecates sacra potentis agunt.
c Pavit ubi
7 Admeti tauros formosus Apollo;
Non cithara intonsae profueruntve comae.
Nec potuit curas sanare salubribus herbis:
Quicquid erat medicae vicerat artis amor.
Delos ubi nunc Phoebe tua est? ubi Delphica Pytho?
Nempe Amor in parvâ te jubet esse casâ.
d Non intellecti nulla est curatio morbi,
Ut magìs inclusis ignibus antra fremunt.
e Non eget hic medicis, non lectis mollibus aeger,
Huic nullum
8 coeli tempus, & aura nocet.
Ambulat, & subitò mirantur funus amici:
Sic est
9 incautum quicquid habetur Amor.
f Inventum medicina
10 meum est: opiferque per orbem
Dicor; & herbarum subjecta potentia nobis:
Hei mihi quod nullis amor est medicabilis herbis,
Nec prosunt domino, quae prosunt omnibus artes.
Quantâ laboras in
11 Charybdi!
Digne puer meliore
12 flammâ.
Quae
13 saga, quis te solvere
14 Thessalis
15 Magus venenis, quis poterit Deus?
16 Pegasus
17 expediet
18 Chimaerae.
CAP. CXXXVI.
Adversa virtutem illustrant.
a RAra quidem est virtus, quam non fortuna gubernet;
Quae maneat stabili, cum fugit illa, pede.
b Scilicet adversis probitas exercita rebus
Tristi
1 materiam tempore laudis habet.
Si nihil infesti durus vidisset Ulysses:
2 Penelope foelix, sed sine laude, foret.
Victor
3 Echionias si
4 vir
5 penetrâsset in arces;
Forsitan
6 Evadnen vix sua nôsset humus.
Cum Peliâ tot sint genitae; cur nobilis
7 una est?
Nupta fuit misero nempe quòd una viro.
Et tua fortassis pietas ignota maneret,
Implêssent venti si tua vela
8 sui.
c 9 Materiam ergo tuis tristem virtutibus imple:
Ardua per praeceps gloria vadit iter.
Hectora quis nosset, si non &
10 Troja fuisset?
Publica virtutis per mala facta via est.
Si valeant homines; ars tua,
13 Phoebe,
12 jacet.
Quae latet, inque bonis cessat non cognita rebus,
Apparet virtus, arguiturque malis.
Dat tibi saeva locum tituli Fortuna, caputque
Conspicuum pietas quâ tua tollat habet.
Utere temporibus, quorum es nunc munere fretus:
En patet in laudes area lata tuas.
Ad decus; & dextrâ memorandum condere nomen;
Quale dedit nunquam rebus fortuna secundis.
e Laetius est, magno quoties sibi constat honestum▪
f Haud excussa gravi virtus terrore pericli,
Utitur ad la [...]dem casu.—
—
g 14 Superat, & crescit malis,
Irâque nostrâ fruitur: in laudes suas
Mea vertit odia; dum nimis saeva impero,
15 Patrem probavit. Monstra jam desunt mihi▪
Minorque labor est Herculi jussa exequi;
Quàm mihi jubere.
CAP. CXXXVII.
Sero sapiunt Phryges.
a CRede mihi, sero clypeum post vulnera sumis;
b Cur tremor haud artus occupat ante
1 tubam?
c Serò respicitur tellus, ubi fune soluto,
Currit in immensum panda carina salum.
Navita sollicitus quà ventos horret iniquos:
Et propè tam lethum, quàm propè cernit aquam.
Scilicet in mediis sera est sapientia damnis.
Rebus adhuc validis qui cavet, ille sapit.
d Providus à longè
2 Fabius surgentia bella
Pectore praemeditans cavit:
e tecum ergo voluta
Damna animo, ante
1 tubas: galeatum serò duelli
Poenitet: è celsâ grandaevus puppe magister.
Prospiciens signis venturum in carbasa
3 Corum,
Summo jamdudum substringit lintea malo.
f Cautior antè vigil violentum navita
3 Corum
Prospicit; & tumidae subducit vela procellae.
Quid juvat errorem, mersâ jam puppe, fateri?
Quid lachrymae commissa levant delicta secutae?
Ante nefas decuit sentire, ac ire
4 recentes
Detersum maculas: veteri post obruta morbo
Corpora,
5 Poeonias nequicquam admoveris herbas.
g Hi
6 longè ventura vident, dubiisque parati
[Page 195] Casibus occurrunt;
7 hi non revocabile damnum
Eventu rerum stolido didicere magistro.
Nam, pecudum ritu, non impendentia vitant,
Nec res ante vident; acceptâ clade, queruntur,
Et seri transacta gemunt.—
Serum est cavendi tempus in mediis malis.
CAP. CXXXVIII.
—Modicis humescere poclis Carmen alit.—
a INgenium potis irritat Musa poëtis.
Bacche, soles
1 Phoebo fertilis esse tuo.
b Vina parant animos Musis, nisi plurima sumas;
At stupeant multo corda sepulta mero.
Nutritur vento, vento restinguitur ignis:
Lenis alit flammam, grandior aura necat.
c Foecundi calices quem non fecere disertum?
d Proposuit
2 siccis omnia dura Deus.
e Vos mihi
3 fumosum veteris proferte
3 Falernum
4 Consulis; &
5 Chio solvite vincla cado.
f Nulla placere diu, nec
6 vivere carmina possunt,
[Page 196] Quae s
[...]ribuntur aquae potoribus:
7 ut bene potos
Ascripsit
8 Liber
9 Satyris
9 Faunisque poëtas.
Vina ferè dulces oluerunt
[...]mane
10 Camoenae:
Laudibus arguitur vini vinosus Homerus.
11 Ennius ipse pater nunquam, nisi potus, ad
12 arma
Prosiluit dicenda:
13 forum,
14 Puteasque Libonis
Mandabo siccis: adimam
15 cantare severis.
g Quis locus ingenio; nisi cum se carmine solo
Vexant, &
16 dominis Cyrrhae Nysaeque feruntur
Pectora vestra,
17 duas non admittentia curas?
CAP. CXXXIX.
Senes ob sapientiam veneratione digni.
a FIrmior▪ est juvenum, sera at sapientior aetas:
b 1 Haec melior specie, moribus
2 illa placet.
c Nempe quòd est
3 illis operum prudentia major;
Solus & artifices qui facit, usus adest.
d 4 Appius exemplo est:
5 Pyrrho qui pace negatâ,
Multum animo vidit: lumine captus erat.
e Quid gravis
6 Antenor, Priamus quid suadeat ipse
Consule; quî [...] aetas longa magistra fuit.
[Page 197] f Vix mihi credetis, sed credite; Troja maneret,
Praeceptis
7 Priami si foret usa senis.
g Sic Romae quondam populum digessit ab annis
8 Romulus; in partes distribuitque duas:
1 Haec dare consilium, pugnare paratior
2 illa est:
1 Haec aetas bellum suadet; &
2 illa gerit.
h Magna fuit quondam capitis reverentia cani:
Inque suo pretio ruga senilis erat.
Martis opus juvenes, animosaque bella gerebant,
Et pro Dîs aderant in
9 statione suis.
Viribus illa minor, nec habendis utilis armis,
Consilio patriae saepe ferebat opem.
Nec nisi post annos patuit tunc
10 Curia seros;
11 N
[...]omen & aetatis mite Senatus habet.
Verba quis auderet coram sene digna rubore
Dicere? censuram longa senecta dabat.
—
i Non omnia grandior aetas,
Quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.
k Rara datur longo prudentia temporis usu.
CAP. CXL.
Aetas aurea foelix & innocua.
a QUàm bene
1 Saturno vivebant rege, priùs quàm
Tellus in longas est patefacta vias.
Nondum caeruleas
2 pinus contempserat undas;
Effusum ventis praebueratque
3 sinum.
Nec vagus, ignotis repetens
4 compendia terris,
Presserat externâ navita merce ratem.
Illo non validus subiit juga tempore taurus:
Non domitus fraenos ore momordit equus.
Non domus ulla fores habuit; non fixus in agris
Qui regeret certis finibus arva, lapis.
Ipsae mella dabant quercus; ultroque ferebant
Obvia securis ubera lactis oves.
Non acies, non ira fuit, non bella; nec enses
Immiti saevus duxerat arte faber.
Nunc Jove sub domino caedes, & vulnera semper,
Nunc mare, nunc leti mille repente viae.
b At cum regna▪ senex coeli Saturnus haberet;
Omne lucrum tenebris alta premebat humus.
Aeraque & argentum, cumque auro pondera ferri
Manibus admôrat: nullaque massa fuit.
At meliora dabat; curvo sine vomere fruges,
Pomaque, & in quercu mella reperta cavâ.
Nec valido quisquam terram scindebat aratro:
Signabat nullo limite mensor humum.
[Page 199] Non freta dimissi verrebant eruta remi;
Ultima mortali tum via littus erat.
Nunc terrâ eruimus solidum pro frugibus aurum.
Possidet inventas sanguine miles opes.
c Ante Jovem, nulli subigebant arva coloni:
Nec signare quidem, aut partiri limite campum
Fas erat; in
5 medium quaerebant; ipsaque tellus.
Omnia liberiùs, nullo poscente, ferebat.
d Aurea prima sata est aetas; quae,
6 vindice nullo,
Sponte suâ, sine lege fidem rectumque colebat.
Non galeae non ensis erat, sine militis usu
Mollia securae peragebant otia gentes.
CAP. CXLI.
Nemo foelix ante mortem.
a QUis scit, an adjiciant hodiernae crastina
1 summae
Tempora Dî superi.
b 2 Ventorum est quodcunque paras; haud ulla carina
3 Consenuit: fallit portus & ipse fidem.
c Nam subitus, propè jam prensâ tellure, carinam
Tangentem portus ventus in alta rapit.
d An quisquam in mediis persolvit vota procellis,
Cum saepe in portu fracta carina natet?
[Page 200] Aut priùs infecto deposcit praemia cursu,
4 Septima quàm metam triverit ante
4 rota?
e Non procul à metis, quas poenè tenere videbar,
Curriculo gravis est facta ruina meo.
f Mendaces ludunt flatus re quâque secundi.
Siqua venit serò, magna ruina venit.
—
g Scilicet ultima semper
Expectanda dies homini est; dicique beatus
Ante obitum nemo, supremaque funera debet.
h Et
5 Craesum vox hinc justi facunda
6 Solonis
Respicere ad longae jussit spatia ultima vitae.
Periculis
7 offerre tam crebris potest.
Quem saepe casus transit, aliquando
8 invenit.
k Et ipse casus saepe jam expertos time.
CAP. CXLII.
—Perjuria ridet amantûm Jupiter.—
a ESse Deos, i, crede: fidem jurata fefellit:
Et facies illi, quae fuit ante, manet.
Quàm longos habuit nondum perjura capillos,
Tam longos, postquam numina laesit, habet.
Scilicet aeternò falsum jurare puellis
Dî quoque concedunt; formaque numen habet.
b Etsi perque suos fallax juravit ocellos,
Junonemque suam, perque suam Venerem;
Nulla fides inerit: perjuria ridet amantûm
Jupiter, & ventos
1 irrita ferre jubet.
c Nec jurare time:
2 Veneris perjuria venti
Irrita per terras, & freta summa ferunt.
Gratia magna Jovi: vetuit
3 pater ipse valere,
Jurâsset cupidè quicquid ineptus amor.
d Nè, si quem fallas, tu perjurare timeto.
Commodat illusis numina
4 surda Venus.
e Tu Dea, tu jubeas animi perjuria nostri
5 Carpathium tepidos per mare ferre Notos.
f Jupiter ex alto perjuria ridet amantûm:
Et jubet
6 Aeolios irrita ferre Notos.
Per Styga Junoni falsum jurare solebat
Jupiter: exemplo nunc favet ille suo.
g Ulla si
7 juris tibi pejerati
8 Dente si nigro fieres, vel uno
Turpior ungui,
Crederem: sed tu, simul
9 obligâsti
Perfidum votis caput, enîtescis
Pulchrior multo; juvenumque prodis
Publica cura.
Ridet hoc (inquit) Venus ipsa; rident
10 Simplices Nymphae, ferus & Cupido.
CAP. CXLIII.
Nulla metu castae quidquam custodia prodest.
a CUi natura dedit leges à sanguine ductas,
Non possit melior judicis esse metu.
b Sed nihil invitae tristis custodia prodest;
Quam peccare pudet, foemina tuta sat est:
c Si qua metu dempto casta est; ea denique casta est:
Quae, quia non liceat, non facit; illa facit.
Ut jam servâris bene corpus; adultera mens est:
Nec custodiri, ni velit, illa potest.
Nec mentem servare potes, licet omnia claudas.
Omnibus occlusis intus adulter erit.
[Page 203] d Quid faciat custos? vel quis custodiat ipsos
Custodes? pretio muneribusque patent.
e Nam pretium si grande feras, custodia victa est,
Nec prohibent claves, & canis ipse tacet.
f Adfuit
1 Acrisio servandae cura
2 puellae;
Hunc tamen illa suo
3 crimine fecit avum:
g Nam licet aerato Danaë circumdata muro,
Non potuit magno victa negare Jovi.
h Non possit cupidas vigilans deprehendere custos,
Fallendique vias mille ministret Amor.
i Nè saevo sis casta metu, sed mente fideli;
Quae mulier casta est moribus, una proba est.
k Quamvis
4 ingenium castum, vultumque modesto
Sanguine ferventem tribuat natura, benignâ
Larga manu; (& quid plus possit conferre puellis
Custode &
5 curâ natura potentior omni?)
Vix licet esse probas; nam prodiga corruptoris
Improbitas, ipsos audet tentare parentes;
Tanta in muneribus fiducia.—
CAP. CXLIV.
—Mulier saevissima pellice prensâ.
QUis ferat, indomitas quoties ardescit in iras
Foemina, cum prensa pellice laesa dolet?
a Nam neque fulvus aper mediâ tam saevus in irâ;
Fulmineo rabidos cum rotat ore canes:
Nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet;
Nec brevis ignaro vipera laesa pede:
Foemina quàm; socii deprensâ pellice lecti,
Ardet; & in vultu
1 pignora mentis habet.
In ferrum flammasque ruit; positoque pudore
Fertur; ut
2 Aonii cornibus
3 icta Dei.
Conjugis admissum violataque jura maritae
Barbara per
4 natos
5 Phasias ulta suos.
6 Altera dira parens nati maculata cruore,
Aspice, signatum sanguine pectus habet.
b Tingeret ut ferrum natorum sanguine mater,
Concitus à laeso fecit amore dolor.
Fecit amor subitas volucres cum pellice regem,
Quaeque suum luget nunc quoque mater Ityn.
Pellice deprensâ,
c quoties facit ira nocentem
Hunc
7 sexum; rabie jecur incendente, feruntur
Praecipites; ut saxa jugis abrupta, quibus
8 mons
Subtrahitur, clivoque latus pendente recedit.
—
d Duri magno sed amore dolores.
[Page 205] Polluto, notumque, furens quid
9 foemina possit.
e Nulla vis flammae, tumidique venti,
Tanta; nec teli metuenda torti;
Quanta, cum conjux viduata tedis
Ardet & odit
Caecus est ignis stimulatus irâ,
Non regi curat, patiturve fraenos.
Non timet mortem: cupit ire in ipsos
Obvius enses.
CAP. CXLV.
Dux praeit exemplo.
a GAudeat in magno praecedens agmine ductor
Imperium perferre suum: tum jussa cohortes
Acriùs, exemplo ducis extimulante, capessent.
b Scilicet in vulgus manant exempla regentûm,
Utque ducum lituos, sic mores,
1 castra sequuntur.
c Neu renuas ductor, primus sumpsisse laborem;
Primus iter carpsisse pedes; partemve subire;
Idem expugnati sta primus in aggere muri.
Exerceque sitim, & spectato à fonte recede.
Aequali sudore tuas; si collis iniquus,
Primus ini; sylvam si caedere
3 provocat usus,
Sumtâ ne pudeat quercum stravisse bipenni.
Calcatur si pigra palus, tuus ante profundum
Praetentet sonipes; fluvios tu protere cursu
Haerentes glacie; liquidos tu scinde natatu.
Nunc eques in medias equitum te consere turmas;
Nunc pedes assistas pediti; tum promptiûs ibunt
Te socio; tum conspicuus gratusque feretur
e Idem correptis sternacem ad praelia fraenis
Frangere equum, & famam lethalis amare lacerti;
Ignotique amnis tranare sonantia saxa
Gaude, ac adversâ populos arcessere ripâ
f Primus inire manu, postremus ponere Martem.
g Implicitas magno Caesar torpore cohortes
Cum vidit, raptam primus vibrare bipennem
Ausus, & a [...]eriam ferro praecidere quercum.
CAP. CXLVI.
Indigent honesti, ditescunt improbi.
a MUltis casta licet mens, & sine crimine constet
Vita; tamen probitas cum paupertate jacebit.
b Aude aliquid brevibus
1 Gy
[...]is, & carcere dignum,
Si vis esse aliquid: probitas laudatur, & alget.
Criminibus debent hortos,
2 Praetoria, mensas,
Argentum vetus, & stantem extra pocula
3 caprum.
c Qui pelago credit, magno se foenore tollit.
Qui pugnas & castra petit, praecingitur auro.
Vilis adulator picto jacet ebrius
4 ostro:
Et qui sollicitas nuptas, ad praemia peccat.
Sola
5 pruinosis horret facundia pannis;
Atque inopi linguâ
6 desertas invocat artes.
d Res humanas
7 ordine nullo
Fortuna regit; spargitque manu
Munera
8 caecâ, pejora fovens.
Vincit sanctos dira libido.
Fraus sublimi regnat in aulâ.
Tristis virtus perversa tulit
Praemia recti: castos sequitur
Mala paupertas: vitioque potens
Regnat adulter.—
e O Fortuna viris invida fortibus,
9 Eurystheus facili regnat in otio;
Alcmenâ
10 genitus bella per omnia
11 Monstris exagitat
12 coeliferam manum.
f Iniqua rarò maximis virtutibus
Fortuna parcit.—
CAP. CXLVII.
Sapiens est omnibus aptus.
a PEctoribus mores tot sunt, quot in orbe figurae;
Qui sapit innumeris moribus aptus erit.
Utque levis
1 Proteus modo se tenuabat in undas;
b Nunc leo, nunc arbor, nunc erat hirtus aper.
Cautum, quicquid agit, quoquo vestigia movit,
Componit furtim subsequiturque decor.
Talis in aeterno foelix
2 Vertumnus Olympo
Mille habet ornatus, mille decenter habet.
c Opportuna ejus cunctis natura figuris.
In quamcunque voles verte, decorus erit.
d Non tibi conveniet cunctis modus unus agendis.
Pro vento velum flectere disce tuum.
[Page 209] Hi jaculo pisces, illi capiuntur ab hamis,
Hos cava contento retia fune trahunt.
e Nec levitas culpanda tua est; non semper eodem
Impositos vento panda carina tulit.
Sed modo
3 Threïcio Boreâ, modo currimus Euro:
Saepe tument Zephyro lintea; saepe Noto.
Aspice ut in curru modò det fluitantia rector
Lora; modò admissos arte retentet equos.
f Insipiens esto, cum tempus postulat aut res:
Stultitiam simulare loco, prudentia summa est.
g Constans & levis, ut res quaeque expostulat esto:
Temporibus mores sapiens sine crimine mutat.
h Omnis
4 Aristippum decuit status, & color, & res.
i Et quoniam variant animi, variamus & artes.
k Temporibus servire decet, qui tempora certis
Ponderibus pensavit, eum si bella vocabunt,
Miles erit; si pax, positis toga vestiet armis;
Hunc fora pacatum, bellantem castra decebunt.
CAP. CXLVIII.
Multis divitiae reatûs causa.
a UT timet insidias, qui scit se ferre viator
1 Cui timeat: tutum carpit inanis iter.
Sic reus ille ferè est, de quo victoria lucro
Esse potest; inopis
2 vindice facta carent.
Dum rubus & sentes tantummodo laedere natae,
Spinaque vindictâ caetera tuta suâ est:
Te, nux, saxa petunt; soli quia causa
3 petendi est:
Frondibus intactis caetera turba viret.
Fructns obest: peperisse nocet: nocet esse feracem.
Quaeque fuit multis, & tibi praeda malo est.
Praeda malo,
4 Polydore, fuit tibi: praeda nefandae
5 Conjugis
6 Aonium misit in arma virum.
Hesperii
7 regis pomaria tuta fuissent:
Una sed immensas arbor habebat opes.
Sic, ubi detracta est à te tibi
8 causa pericli,
Quod superest, tutum,
9 Pontice castor, habes.
Etsi nudus opum es, nudum tamen expedit esse;
Non spolium de te, quod petat, hostis habet.
b Si qua foret tellus, quae fulvum mitteret aurum,
Hostis erat Romae;
c sic & cuicumque monile
Contextum gemmis, aut praedia culta fuissent;
10 Rufino populandus erat. Dominoque parabat
Exitium foecundus ager: metuenda colonis
Clausit, & egregias
12 Lateranorum obsidet aedes
Tota cohors:
d rarus venit in coenacula miles.
Pauca licet portes argenti vascula puri,
Nocte iter ingressus, gladium contumque timebis.
Cantabit vacuus coram latrone viator.
CAP. CXLIX.
Malè parta malè dilabuntur.
a NOn malè quaesitis succedit tertius haeres;
Saepe citô pejùs, res malè parta perit.
b In prolem dilata ruunt perjuria patris,
Et poenam merito filius ore luit.
1 Vendidit
2 ille leves circum Pallatia fumos;
Fudit
3 hic in Reges impia verba suos.
Et quas fallacis collegit lingua parentis,
Has eadem nati lingua refundit opes.
c Nulli longa manent scelerati gaudia lucri.
Quas malè quaesivit, tam malè perdit opes.
d Tu nova praedari cupiens, jam parta reponas;
[Page 212] Pastorique lupus scelerum delicta priorum
Intra
4 septa luas,
e Nebulo quodcumque profundâ
Traxit avaritiâ, luxu pejore refundit.
f Impius immensi revolutus culmine fati
Turpe retexit iter: qualis piratica puppis,
Quae, cunctis infensa fretis, scelerumque referta
Divitiis, multasque diu populata carinas,
Incidit in magnam bellatricemque
5 triremem;
Dum praedam de more parat;
6 viduataque caesis
Remigibus, scissis velorum debilis
7 alis,
Orba gubernaclis, antennis saucia fractis,
Ludibrium pelagi vento jactatur & undâ
8 Vastato tandem poenas luitura profundo.
CAP. CL.
Legendis veteribus proficis.
a NUnc ego vel studiis animum emendare
1 Platonis
Incipiam; aut
2 hortis, docte
3 Epicure, tuis:
Persequar aut studium
4 linguae,
5 Demosthenis
6 arma;
Librorumque tuos, docte
7 Menandre,
8 sales.
b Scilicet ingenium placidâ mollitur ab arte,
Et studio mores convenienter eunt.
Lectio crebra docet;
c foelix, quicumque dolore
Alterius, disces posse carere tuo.
[Page 213] Desine nec Latios, nec Graios volvere libros.
Si quis multa leget, multa legendo sciat.
d Tu juvenis, Musis, animus dum mollior, instes,
Et quae mox imitere, legas; nec desinat unquam
Tecum Graia loqui, tecum Romana vetustas.
Antiquos evolve duces, assuesce futurae
Militiae. Latium retro te confer in aevum.
Libertas quaesita placet? mirabere
9 Brutum.
Perfidiam damnas?
10 Metî satiabere poenis.
Triste rigor nimius?
11 Torquati despue mores.
Mors impensa bonum?
12 Decios venerare ruentes.—&c.
Qui rectè saperet,
e det primos versibus annos;
13 Moeoniumque bibat foelici pectore
13 fontem.
Mox &
14 Socratico plenus grege, mittat habenas
Liber, & ingentis quatiat
5 Demosthenis
6 arma;
Grandiaque indomiti
15 Ciceronis verba minetur.
His animum succinge bonis; sic flumine largo
Plenus, Pierio defundet pectore verba.
—
f Vos
16 exemplaria Graeca
Nocturna versate manu, versate diurnâ.
CAP. CLI.
Laesus pudor irreparabilis.
a FOemina, contempti cum rupit froena pudoris,
Heu nescit
1 captae mentis
2 habere modum!
Flamma per incensas citiùs sedetur aristas,
Fluminaque ad fontis sint reditura caput:
Et placidum
3 Syrtes portum, & bona littora nautis
Praebeat hospitio saeva
4 Malea suo:
Quàm quis foemiueos possit reprehendere cursus;
Et rapidae stimulos frangere nequitiae.
Nam quid Medeae referam, quo tempore matris
Iram natorum caede piavit amor?
Quidve Clytemnestrae, propter quam tota Mycenis
Infamis stupro stat Pelopea domus?
Tuque ô Minoâ venundata, Scylla, figurâ;
Tondens purpureâ regna patern comâ.
Hanc igitur dotem virgo desponderat hosti.
Nise, tuas portas fraude reclusit amor.
b Huic, quae jam vellet fines transire pudoris,
Finis, quà possit sistere, nullus adest.
—
c Nullâ reparabilis arte
Laesa pudicitia est; deperit illa semel.
d Cum scelus admittunt, superest constantia: nam quis
Peccandi finem posuit sibi? quando recepit
[Page 215] Ejectum semel
5 attrit
[...]a de fronte ruborem?
Quisnam hominum est, quem tu contentum videris uno
Flagitio?—
e Laesus redire, cum perit, nescit pudor.
CAP. CLII.
—Vicisse minorem Dedecori est.—
DEdecori est, si quis certaverit hoste minori.
a Non vacat exiguis rebus adesse Jovi.
b Quid tu saeva fugis magni, lepus, ora leonis?
Frangere tam parvas non didicere feras.
Servantur magnis isti cervicibus ungues.
Nec gaudet tenui sanguine tanta fitis.
c Scilicet à magnis ad te descendere tauris;
Et quae vix
1 cernant, frangere colla velint?
d Quod ruet in tergum? vel quos procumbet in armos?
Alta juvencorum
2 vulnera figet ubi?
Praeda canum lepus est; vastos non implet hiatus:
Non timeat
3 Dacus Caesaris arma puer.
Desperanda tibi est ingentis gloria fati:
Non potes hoc tenuis praeda sub hoste mori.
e Turpe
4 Deo pelagi,
5 juvenem terrere natantem:
Gloriaque est stagno quolibet ista minor.
[Page 216] Hunc decet aut magnas magnum jactare carinas:
Aut etiam totis classibus esse trucem.
f In brevibus nunquam sese probat
6 Aeolus antris:
Nec capit angustus Boreae certamina collis:
7 Alpes ille quatit,
8 Rhodopëia culmina lassat.
Incubuit nunquam coelestis flamma salictis:
Nec parvi frutices iram meruere
9 Tonantis:
Ingentes quercus, annosas fulminat ornos.
g In tauros Libyci ruunt Leones;
Non sunt papilionibus molesti.
h Placet in vulnus maxima cervix.
CAP. CLIII.
Imperia violenta non diuturna.
a NOn sic excubiae, non circumstantia pila,
Quàm tutatur amor, non extorquebis amari:
Hoc alterna fides, hoc simplex gratia donat.
Qui terret, plus ipse timet: sors ista tyrannis
Convenit: invideant claris, fortesque trucident,
Muniti vivant gladiis; septique venenis
[Page 217] Ancipites habeant arces, trepidique minentur;
Tu civem patremque geras.—
1 Laurum saevitiâ; cives nec fronte superbâ
Despicis, aut trepidam vexas legionibus urbem.
Sed verus patriae
2 Consul, cessantibus armis,
Contentus lictore venis: nec inutile quaeris
Ferri praesidium, solo munitus amore.
c Amor suorum multa dominantem vetat:
Qui vult amari
3 languidâ regnet manu:
Invisa nunquam imperia retinentur diu.
d Ferrum tuetur principem; at meliùs fides.
Decet timeri Caesarem: at plus diligi.
e Violenta nemo regna continuit diu.
Moderata durant;
f quisquis est placidè potens,
Dominusque vitae, servet innocuas manus,
Et incruentum mitis imperium regat,
Animaeque parcat civium:
g hoc reges habent
Magnificum & ingens, nulla quod rapiat dies;
Prodesse miseris; supplices fido
4 lare
Protegere. Nunquam regna custodit metus.
h Qui sceptra duro saevus imperio regit,
Timet timentes: metus in auctorem redit.
i Iniqua nunquam regna, perpetuò manent.
CAP. CLIV.
Mors omnibus communis.
a VIta data est utenda, data est sine foenore nobis
Mutua, nec certâ persolüenda die.
Fortuna arbitriis tempus dispensat iniquis:
Illa rapit juvenes; sustinet illa senes.
Quaque ruit, furibunda ruit: totumque per orbem
Fulminat, & caecis caeca triumphat equis.
b 1 Lanificas nulli tres exorare sorores
Contigit: observant, quem statuere, diem.
Divitior
2 Crasso,
3 Thraseâ constantior ipso,
Major & eloquio sis Cicerone licet:
Nil adicit penso
4 Lachesis, fusosque sororum
Explicat, & semper de tribus una secat.
c Ergo licet ferro cautus se condat & aere,
Mors tamen inclusum protrahat inde caput.
5 Nirea non facies, non vis exemit Achillem,
6 Croesum aut
7 Pactoli quas parit humor opes.
Exoranda
8 canis tria sunt latrantia colla:
Scandenda est torvi publica cymba
9 senis.
d Nullo fata loco possis excludere; cum mors
Venerit, in medio
10 Tibure
11 Sardinia est.
Et calcanda semel via lethi.
Exitio est avidis mare nautis.
Mista senum & juvenum densantur funera: nullum
Saeva caput
14 Proserpina fugit.
f Pallida mors aequo pulsat pede, pauperum tabernas
Regumque turres.—
g Omnia debemur
15 vobis; paulumque morati,
Seriùs aut citiùs
16 sedem properamus ad unam.
Tendimus
16 huc omnes: haec est domus ultima.—
CAP. CLV.
Proprium est stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum.
a CUr aliena magìs quam crimina nostra videmus?
An quia nostra procul sint, aliena propè?
b Crimina qui cernunt aliorum, nec sua cernunt;
Hi sapiunt aliis, desipiuntque sibi.
c Ut nemo in sese tentat descendere, nemo▪
Sed praecedenti spectatur
1 mantica tergo.
[Page 220] d Stultus, & improbus hic amorest, dignusque notari,
Cum tua pervideas oculis mala lippus
2 inunctis;
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutùm
Quàm aut
3 aquila, aut
4 serpens Epidaurius? at tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus & illi.
e Loripedem rectus derideat,
5 Aethiopem albus.
Quis tulerit
6 Gracchos de seditione querentes?
Quis coelum terris non
7 misceat, & mare coelo,
Si fur displiceat
8 Verri? homicida
9 Miloni?
10 Clodius accusat maechos;
11 Catalina
12 Cethegum?
In tabulam
13 Syllae si dicant discipuli
14 tres.
f Tecum habita; ut nôris quàm sit tibi
15 curta supellex.
g Vir bonus & prudens, (qualem vix repperit unum,
Millibus è multis hominum consultus
16 Apollo)
Judex ipse sui, se totum explorat ad
17 unguem.
Quid proceres, vanique ferat quid opinio vulgi
Securus.
—
h Suus cuique attributus est error:
Sed non videmus
1 manticae quid in tergo est.
CAP. CLVI.
Summa primò navigantium audacia.
a COntra te sollers hominum natura fuisti;
Et nimium damnis ingeniosa tuis.
Quid tibi cum pelago? terris contenta fuisses.
Cur non & coelum tertia regna petis?
b Terra parum fuerat: fatis adjecimus undas.
Naturae miseras auximus arte vias.
c Quis
[...] & abscissum miseris animantibus aequor
Fecit iter?
1 solidaeque pios telluris
2 alumnos
Expulit in fluctus; pelagoqne immisit hiantes?
Audax ingenii; nec enim temeraria virtus
3 Illa magìs, summae gelidum quae
4 Pelion
4 Ossae
Junxit,
5 anhelantemque jugis bis pressit
4 Olympum
Usque adeone parum lentas transire paludes?
Stagnaque, & angustos summittere pontibus amnes?
Imus in
6 abruptum,
7 gentilesque undique terras
Fugimus, exiguâ clausi trabe, & aëre nudo.
d I nunc, & ventis animam committe,
8 dolato
Confisus ligno, digitis à
9 morte remotus
Ouatuor, aut septem, si sit latissima taeda.
e Illi robur, & aes triplex
Circa pectus erat, qui fragilem truci
Primus; nec timuit praecipitem Africum
Decertantem Aquilonibus,
Nec
10 tristes Hyadas, nec rabiem Noti!
Quem mortis timuit gradum,
Qui
11 siccis oculis monstra natantia,
Qui vidit mare turgidum, &
Infames scopulos
12 Acroceraunia?
Audax nimiùm, qui freta primus
Rate tam fragili perfida rupit;
Terrasque suas post terga videns,
13 Animam levibus credidit auris;
Dubioque secans aequora cursu,
Potuit tenui fidere
8 ligno,
Inter vitae mortisque vias
Nimium
9 gracili limite ducto?
CAP. CLVII.
Dolores levant studia.
DEcrescunt curae,
a studio minuente laborem,
Carminibusque animi sollicitudo fugit.
b Forsitan hoc studium possit furor esse videri;
Sed quiddam furor hic utilitatis habet.
Semper in
1 obtutu mentem vetat esse malorum,
Praesentis casûs immemoremque facit.
Utque suum
2 Bacche non sentit saucia vulnus,
Dum stupet
3 Idaeis exululata jugis:
Sic ubi mota calent sacro mea pectora
4 thyrso,
Altior humano spiritus ille malo est.
Utque soporiferae biberem si pocula
5 Lethes,
Temporis adversi sic mihi sensus abest.
c Quot mala pertulimus; quorum medicina, quiesque
Nulla; uisi in studio,
6 Pieridumque
7 morâ?
Nolumus assiduis animum tabescere curis,
Quae tamen irrumpunt, quoque vetantur eunt.
d Seu stupor huic studio, sive est insania nomen:
Omnis ab hâc curâ mens relevata mea est.
e Consequor ex illâ casûs oblivia nostri;
Hanc
8 messem satis est si
9 mihi reddat humus.
CAP. CLVIII.
Tutus ubique pius.
a HAud timet incoctum generoso pectus honesto
Aut strictos enses, militis aut rabiem;
Spicula nec Mauri lethali tincta veneno,
Quae geminam subito tela tulere necem.
Me lupus in sylvis furibundus vidit inermem,
Quique aliis timor est, territus ipse fugit.
Me pone extremis ignoti partibus orbis,
In quibus aeternâ sub nive terra latet;
Aut remove, medios ubi sol accenderit aestus,
Et siccam nimiis ignibus urit humum;
Securus vivam, modo sim sine fraude doloque;
Fata in me poterint juris habere nihil.
b Cum foret Aeneae cervix subjecta
1 parenti,
Dicitur ipsa viro flamma dedisse viam.
c Quisquis honestus erit, Scythicis licet ambulet oris,
Nemo adeo ut noceat
2 barbarus esse volet.
Tutus ubique bonus,
d hic murus aheneus esto
Nil
3 conscire sibi, nullâ pallescere culpâ.
e Integer vitae, scelerisque purus,
Non eget
4 Mauri jaculis nec arcu,
Nec venenatis
5 gravidâ sagittis,
Sive facturus per inhospitalem
8 Caucasum, vel quae loca
9 fabulosus
f Justum & tenacem propositi virum
Non civium ardor prava jubentium,
Non vultus instantis tyranni
Mente quatit
11 solidâ; nec Auster
12 Dux inquieti turbidus
13 Adriae,
Nec fulminantis magna Jovis manus,
Si fractus illabatur orbis,
Impavidum ferient ruinae.
CAP. CLIX.
Juventus laeta, Senectus tristis.
a DIversos diversa decent; non omnibus annis
Omnia conveniunt: res priùs apta nocet.
Exultat levitate puer, gravitate senectus;
Inter utrumque manens stat juvenile decus.
Hunc tacitum tristemque decet; fit clarior ille
Laetitiâ, & linguae garrulitate suae.
Turpe seni vultus nitidi; vestesque decorae;
Atque etiam est ipsum ludere turpe seni.
[Page 226] Crimen amare jocos, crimen convivia, cantus,
O miseri, quorum gaudia crimen habent!
b Cum vigor, & quasso languent in corpore vires;
Non lusus, juveni qui placuere, juvant.
c Tum subrepit iners aetas; nec amare decebit,
Dicere nec cano blanditias capite.
d At puer es; nec te quicquam nisi ludere oportet▪
Lude: decent annos mollia regna tuos.
e Imberbis juvenis, jam nunc custode remoto,
Gaudet equis, canibusque, & aprici gramine campi.
Multa ferunt anni
1 venientes commoda secum;
Multa
2 recedentes adimunt.—
f Jura senes nôrint, & quid liceatque, nefasque,
Fasque sit inquirant; & legum
3 examina servent;
Conveniens teneris annis & grata voluptas.
g Cum facile pectus, grata tunc juveni
4 Venus,
Exultat animus; optimos vitae dies
5 Effluere prohibe; potius annorum memor
Mentem
6 relaxa; propria descripsit deus
Officia, & aevum per suos ducit gradus:
Laetitia juvenem, frons decet tristis senem.
Amare juveni fructus est, crimen seni.
CAP. CLX.
Mala assueta relinquere difficile est.
a DIfficile est longum subitò deponere amorem,
Linquere sueta diu, quae nocuere, grave est.
b Non facilè incipient turres vitare columbae,
Antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas.
c Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum,
Tempus & assuetâ ponere in arte juvat.
Saucius
1 ejurat pugnam gladiator; & idem
Immemor antiqui vulneris arma capit.
Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis;
Et ducit remos, quâ modo
2 navit aquâ.
d Sentit amans sua damna ferè; tamen haeret in illis:
Materiam culpae persequiturque suae.
Sic nova
3 Dulichio lotos gustata palato,
Illo quo nocuit grata sapore fuit.
e Si saperem,
4 doctas odîssem jure
4 sorores;
Numina cultori perniciosa suo.
f Neve equidem vellem (quoniam nocitura fuerunt)
5 Pieridum
6 sacris imposuisse manum.
g At nunc (tanta meo comes est insania morbo)
Saxa meum refero rursus ad icta pedem.
Scilicet ut victus repetit gladiator
7 arenam,
Et redit in tumidas naufraga puppis aquas.
Sic nos delectant, quamvis nocuere, libelli:
Et demens carmen, carmine laesus, amo.
[Page 228] h Quamvis interdum, quae me laesisse recordor,
Carmina devoveo, Pieridesque meas:
Cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis:
Vulneribusque meis tela cruenta sequor.
Quaeque modo
8 Euboicis lacerata est fluctibus, audet
Graia Caphaream currere puppis aquam.
i Sic, nè perdiderit, non cessat perdere lusor;
Et revocat cupidas alea blanda manus.
k Dediscit animus serò, quod didicit diu.
CAP. CLXI.
Miserrimi extra periculum.
a TUta petant alii, fortuna miserrima
1 tuta est:
Nam timor eventûs deterioris abest.
Qui rapitur fatis, quid praeter
2 fata requirat?
Saepe creat molles aspera spina rosas.
Qui rapitur spumante salo, sua brachia cauti
Porrigit: & spinas, duraque saxa capit.
Accipitrem metuens pennis trepidantibus ales
Audet ad humanos fessa venire sinus.
Quae fugit infestos territa cerva canes.
Confugit interdum templi violator ad aram:
Nec petere offensi Numinis horret opem.
Dixerit
3 hoc aliquis tutum non esse, fatemur:
Sed non per placidas it mea puppis aquas.
b Miserrimo non dira quà veniunt habent.
c Solent
4 suprema facere securos mala;
Cuique ultima est fortuna, quid dubiam timet?
d Tuto movetur, quicquid extremo loco est.
e Hunc ego malorum maximum
5 fructum puto,
Nihil timere.
f Cujus haud ultra mala
Exire possunt, in loco tuto est situs.
g Qui nil potest sperare, desperet nihil.
h Vicere nostra jam metus omnes mala.
Equidem nec ullâ caelites placo prece:
Nec, si velint saevire, quò noceant, habent.
Fortuna vires ipsa consumpsit suas.
CAP. CLXII.
Soli insunt maculae suae.
a UNicuique dedit vitium natura creato.
b Omne bonum multis miscuit illa malis.
Crede mihi,
c nihil est ex omni parte beatum.
d Egregio Veneris corpore naevus erat.
e Nam vitiis nemo sine nascitur. optimus ille
Qui minimis urgetur.
f Et hinc mortalibus,
1 ex quo
Tellus coepta coli, nunquam sincera bonorum
Sors ulli concessa viro: quem vultus honestat,
Dedecorant mores: animus quem pulchior ornat,
Corpus destituit; bellis insignior
2 ille,
Sed pacem foedat vitiis:
3 hic publica foelix,
Sed priuata miser; partitum singula quemque
Nobilitant: hunc forma decens, hunc robur in armis;
Hunc rigor, hunc pietas, illum solertia juris,
Hunc soboles castique tori.
g Ductoribus ipsis
Praeterea divisus erat favor; aequior ille
4 Patribus, invisus plebi: popularibus illi
Munito studiis, languebat gratia Patrum.
CAP. CLXIII.
Morae incommodae.
a TOlle moras, rebus nocuit differre paratis.
Consultanda diu sunt peragenda citò.
b Sed propera; nec te venturas differ in horas;
Qui non est hodie, cras minûs aptus erit.
c Dum modo causidicum, dum te modo rhetora fingis,
Et non
1 decernis, stulte, quid esse velis:
2 Peleos, & Priami transit, vel Nestoris aetas;
Et fuerat serum jam tibi desinere.
Eja age, rumpe moras;
3 quo te spectabimus usque?
Dum, quid sis dubitas, jam potes esse nihil.
d Cum mora non tuta est; totis incumbere remis
Utile, & admisso subdere calcar equo.
e Rem tibi quam nosces aptam, dimittere noli:
Fronte
4 capillatâ, post est
5 occasio calva.
f Quam primum rapienda tibi est occasio prima;
Ne rursus quaeras quae jam neglexeris ante.
g Cur lentè differs curandi tempus in annum?
Dimidium facti, qui coepit, habet; sapere aude:
Incipe; qui rectè vivendi prorogat
6 horam,
Rusticus exspectat dum defluat amnis: at ille
Labitur, & labetur in omne volubilis aevum.
h Cras hoc fiet; idem cras fiet: quid? quasi magnum
Nempe diem donas; sed cum
7 lux altera venit,
Jam cras hesternum consumpsimus; ecce aliud cras▪
—
i Turpis lenti sollertia Martis;
Audendo bella expedias: pigra extulit astris
Haud unquam sese virtus: tu magna gerendi
Praecipita tempus: mors atra impendit agenti.
CAP. CLXIV.
Fronti nulla fides.
a AH nunquam vitae te fallat
1 ruga severae.
b Nequitiae classes candida vela ferunt.
c Ah quoties texit culpam, quotiesque severo
Insontis speciem praebuit ore nocens?
d Certissima est regnare cupienti via,
Laudare modica; & otium & somnum
2 loqui.
Ab inquieto saepe simulatur quies.
e O vita fallax! abditos sensus geris,
Animisque pulchram turpibus faciem induis.
Pudor impudentem celat; audacem quies;
Pietas nefandum; vera fallaces probant;
Simulantque molles dura.—
[Page 233] f Fronti nulla fides; quis enim non vicus abundat
3 Tristibus obscoenis? castigant turpia, verbis
4 Herculis invadunt; & de virtute locuti,
Dum
5 Curios simulent, hi
6 Bacchanalia vivunt.
g Fallit enim vitium specie virtutis, & umbrâ;
Cum sit triste habitu, vultuque & veste severum.
h Quid? si quis vultu torvo ferus, & pede nudo
Exiguaeque togae simulet
7 textore
8 Catonem?
Virtutemne repraesentet, moresque Catonis?
i Nos fascinat praeposterae
Severitatis cultus; austeri palam
Volumus videri, nec sumus.
Loquimur severa, & delicatè vivimus:
Sic indoles est saeculi.
Crepare mores inverecundi bonos
Audemus, & nostri jacent.
CAP. CLXV.
In autores scelera redierunt sua.
a FAllite fallentes; ex magnâ parte profanum
Sunt genus; in laqueos, quos posuere, cadant.
Dicitur Aegyptus caruisse juvantibus arva
Imbribus; atque annos sicca fuisse novem.
Cum
1 Thrasius
2 Busirin adit, monstratque
3 piari
Hospitis effuso sanguine posse Jovem.
Illi Busiris; fies Jovis hostia primus,
Inquit; & Aegypto tu dabis, hospes, aquam.
Et
4 Phalaris tauro violenti membra
5 Perilli
Torruit: infelix imbuit autor opus.
Justus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla,
Quàm necis artifices arte perire suâ.
Sic & perjuros meritò perjuria fallant;
Exemplo doleat fraus mala laesa suo.
b Quid fodis immeritis,
6 Phineu, sua lumina natis?
Poena reversura est in caput ista tuum.
c Quàm bene dispositum terris, ut dignus iniqui
Fructus consilii primis auctoribus instet?
Sic multos fluvio
7 vates arente per annos,
Hospite qui caeso monuit placare Tonantem,
Inventas primus Busiridis imbuit aras;
[Page 235] Et cecidit saevi, quod dixerat, hostia sacri.
Sic
5 opifex tauri, tormentorumque repertor,
Qui funesta novo fabricaverat
8 aera dolori;
Primus
9 inexpertum, Siculo cogente tyranno,
Sensit opus; docuitque suum mugire juvencum.
d Finem
10 animae, quae res humanas
11 miscuit olim,
Non gladii, non saxa dabant, nec tela; sed ille
12 Cannarum vindex, & tanti sanguinis ultor
e Quod quisque fecit patitur; autorem scelus
Repetit; suoque premitur exemplo nocens:
Quid stabula memorem dira Bistonii gregis,
Suisque regem pabulum armentis datum?
f Saepe in magistrum scelera redierunt sua.
CAP. CLXVI.
Luxus in vestibus tum viris tum foeminis evitandus.
a MAtrona incedit census induta
1 nepotum;
Et spolia opprobrii
2 nostra per ora trahit.
b Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur
Omnia. Pars minima est ipsa puella sui.
c Quid juvat ornato procedere, stulta,
3 capillo?
Et tenues
4 Coâ veste movere sinus?
Aut quid
5 Oronteâ crines perfundere myrrhâ?
Teque peregrinis vendere
6 muneribus?
d Sint procul à nobis juvenes, ut foemina, comti.
Fine coli modico forma virilis amat.
e Sed vitate viros cultum formamque professos;
Quique suas ponunt in
7 statione comas.
f Quid de veste loquor? non jam
8 segmenta requiro.
Nec quae bis Tyrio murice lana rubet.
Cum tot prodierint pretio leviore colores▪
Quis furor est census corpore ferre suos?
g Pectere te nolim, sed nec turbare capillos.
Splendida sit nolo, sordida nolo cutis.
Nec tibi
9 mitrarum, nec sit tibi barba
10 reorum:
Nolo virum
11 nimium,
12 Pontice nolo,
13 parum.
h Forma viros neglecta decet;
14 Minoida
15 Theseus
Abstulit: à nullà
16 tempora comtus acu.
19 Cura
20 Deae silvis aptus
21 Adonis erat.
i Luxuriam nimio cultu vitare memento;
Quae, si non laedit, tamen hanc sufferre molestum est.
CAP. CLXVII.
Ingenii aciem contundit continuus dolor.
a COntudit ingenium patientia longa laborum;
Et pars antiqui magna vigoris abest.
b Scilicet ut limus venas
1 excaecat in undis,
Laesaque suppresso fonte
2 resistit aqua.
Pectora sic mea sunt limo vitiata malorum.
Et carmen venâ
3 pauperiore fluit.
In
4 Geticâ siquis terrâ posuisset
5 Homerum;
Esset, crede mihi, factus & ille
6 Getes.
c Non mihi respondent veteres in carmina vires▪
Plectra dolore tacent; muta dolore lyra est.
[Page 238] Mens curis hebet assiduis.
d Dolor artibus obstat.
Ingeniumque meis substitit omne malis.
e Ipse ego nam miror, tantis animique marisque
Fluctibus, ingenium non cecidisse meum.
f 7 Tristia Nasonis siquis leget, aestimet ante,
Composita in quo sint tempore, quoque loco.
Aequus erit scriptis; quorum cognoverit esse
Exilium tempus;
8 barbariemque locum.
Inque tot adversis carmen mirabitur ullum
Ducere me tristi sustinuisse manu.
g Si quid & in nobis vivi fui ante vigoris,
Extinctum longis excidit omne malis.
h Scilicet ingenium longi minuere dolores.
i Omnis & ambiguis ars stupet ipsa malis.
k Obtundunt siquidem curarum pondera sensus;
9 Intermissa minus sarcina pondus habet.
CAP. CLXVIII.
Juvat intentata voluptas.
NOs nova, non
a usu plebeio trita voluptas,
Et quae non populo gaudia nota juvant.
b Est quoque cunctarum novitas gratissima rerum:
Libatum florem sedula spernit apis.
c Non minimum refert intacta
1 rosaria primus,
An serâ carpas poenè relicta manu.
Quid mirum, lectis exhausto floribus horto,
Si duce non facta est digna
2 corona suo.
d Sic, quanquam sapor est oblatâ dulcis in undâ,
Gratior ex ipso fonte bibuntur aquae.
Et magis
3 adducto pomum decerpere ramo,
Quàm de coelatâ sumere lance, juvat.
e Multum, crede mihi, refert, à fonte bibatur
Qui fluit, an pigro quae stupet unda lacu.
f Est
4 aliquid plenis pomaria carpere ramis,
Et tenui primam deligere ungue rosam.
g Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo;
Sic nova, non
5 mento sordida, charta juvat.
h Si quis forte dabit, quos praegustaverit ipse,
Rejice libatos illius ore cibos.
i Nam libet intactis haurire è fontibus undam;
Et lustrare sacrum, quà via nulla, nemus.
k Avia
6 Pieridum peragro loca, nullius ante
Trita solo; juvat
7 integros accedere fontes,
[Page 240] Atque haurire: juvatque novos decerpere flores,
Insignemque meo capiti petere inde coronam;
Unde prius nulli velârint
8 tempora Musae.
CAP. CLXIX.
Tempus edax rerum.
a TAbida consumit ferrum lapidesque vetustas;
Nullaque res majus tempore robur habet.
b Longa dies homini docuit parere Leones:
Longa dies molli saxa peredit aquâ.
c Deficiunt validi longaevo tempore tauri:
Et quondam pulcher, qui modo turpis, equus.
Fracta diu rabidi compescitur ira leonis:
Lentaque per senium
1 Caspia tigris eat.
Ipsa etiam veniens consumit saxa vetustas;
Et nullum est quod non tempore cedat opus.
d Tempus edax rerum, tuque invidiosa vetustas,
Omnia destruitis; vitiataque
2 dentibus aevi
Paulatim longâ consumitis omnia morte.
e Clara fuit
3 Sparte, magnae viguere
4 Mycenae;
Nec non
5 Cecropiae, nec non
6 Amphionis arces;
[Page 241] Vile solum Sparta est, magnae cecidere Mycenae;
7 Oedipodioniae quid sunt nisi fabula Thebae?
Quid
8 Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae?
f Tantum aevi longinqua valet mutare vetustas!
CAP. CLXX.
Nil idem diu placet.
a USus equis nunc est, levibus nunc luditur armis;
Nunc pila, nunc celeri vertitur orbe trochus.
Nunc, ubi perfusa est oleo labente juventus,
Defessos artus
1 virgine tingit aqua.
b Nos, modo venando, modo rus geniale colendo,
Ponimus in variâ tempora longa morâ.
Aut fora nos retinent; aut unctae
2 dona palestrae▪
Flectimus aut fraeno colla fugacis equi.
Nunc volucrem laqueo, nunc piscem ducimus hamo▪
Diluitur posito serior hora mero.
c Romae
3 Tibur amo
4 ventosus, Tibure Romam
d Sub nutrice, puella velut si luderet infans,
Quod cupidè petiit, maturè
5 plena reliquit;
Quid placet, aut odio est, quod non mutabile credas▪
e Dives, cui nitidâ lectus Genialis in aulâ est,
[Page 242] Nil ait esse prius, melius nil coelibe vitâ:
Si non est, jurat bene solis esse maritis.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit:
Aestuat & vitae disconvenit ordine toto:
Diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis.
CAP. CLXXI.
Ipsos alacres adhortamur.
a QUi monet ut facias, quod jam facis; ille monendo
Laudat, & hortatu comprobat acta suo.
Nè te credideris, quia non facis ista, moneri;
1 Vela damus, quamvis remige navis eat.
b Tu licet haec praestes, remo tamen utar & aurâ.
Nil nocet
2 admisso subdere calcar equo.
c Acer, & ad
3 palmae per se cursurus honores,
Si tamen horteris, fortiùs ibit equus.
d Fortibus assuevit tubicen prodesse, suoque
Dux bene pugnantes incitat ore viros.
e Nec dubitans oro, sed flumine saepe secundo
Augetur remis cursus euntis aquae.
Sponte quidem, per seque,
4 mea est laudabilis uxor;
Admonitu melior sit tamen illa meo.
[Page 243] f Nec mihi succense, toties si carmine nostro
Quod facis, ut facias, teque imitere, rogo.
Ergo quod fueras
5 stimulis factura sine ullis,
Pleniûs,
6 auctorem me quoque nacta, facis.
CAP. CLXXII.
Multi suis periere votis.
a QUi nimium sapiunt, at
(que) inconcessa sequuntur,
b Desipiunt; cohibet qui sua vota, sapit.
Vitaret coelum Phaëton, si viveret; & quos
Optarat stultè, tangere nollet equos.
c Ah nimium est quod, amice, petis: moderatiùs opta:
Et voti quaeso contrahe vela tui.
d Prô superi! quantum mortalia pectora caecae
Noctis habent?
e Quid enim rectâ ratione timemus
Aut cupimus? quid tam
1 dextro pede concupis, ut te
Conatûs non poeniteat, votique peracti?
Evertêre domos totas, optantibus ipsis,
Di faciles: nocitura
2 togâ, nocitura petuntur
2 Militiâ.—
f Sic rex ad prima tumebat
3 Maeonius; pulchro cum
4 verteret omnia tactu.
Sed postquam riguisse dapes, fulvamque revinctos
[Page 244] In
5 glaciem vidit latices; tum munus acerbum
Sensit; & inviso votum damnabat in auro,
g Magnaque numinibus vota exaudita malignis.
h Laeta malo, nimiumque petens, perituraque
6 amantis
Obsequio
7 Semele; at corpus mortale tumultus
Non tulit aethereos,
8 donisque jugalibus arsit.
i Ergo cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
CAP. CLXXIII.
Non victima, sed mens grata Deo.
a HIc qui quàm potuit dat maxima, gratus abunde est:
Et finem pietas contigit illa suum.
Nec quae de parvâ pauper dîs
1 libat
2 acerrâ
Thura minùs, grandi quàm data lance, valent.
Agnaque tam lactens, quàm gramine pasta
3 Falisco
Victima,
4 Tarpeios
5 inficit icta focos.
b Scilicet ut fuso taurorum sanguine centum,
Sic capitur minimo thuris honore Deus.
c Ut desint vires; tamen est laudanda voluntas:
Hâc ego contentos auguror esse Deos.
Haec facit, ut pauper veniat quoque gratus ad aras;
Et placeat caeso non minùs agna bove.
[Page 245] d Thuraque mente magìs; plenâ quam lance probantur.
e Munere censendum nil nisi dantis amor.
f Parvaque coelestes pacavit
6 mica, nec illis
Semper
7 inaurato tauris cadit hostia cornu.
g Dicite, Pontifices, in
8 sancto quid facit aurum?
Quin damus id superis, de magnâ quod dare lance
Non possit magni Messalae
9 lippa propago;
10 Compositum jus fasque animo, sanctosque
11 recessus
Mentis, &
12 incoctum generoso pectus honesto:
Haec cedo ut admoveam templis: &
13 farre
14 litabo.
16 Tentare multâ caede bidentium
17 Parvos coronantem marino
Rore
17 deos fragilique myrto.
18 Immunis aram si tetigit manus,
Non sumptuosâ blandior hostiâ
Mollibit aversos Penates
Farre pio & saliente mica.
19CAP. CLXXIV.
Varietas grata est.
a AUgebit meritum dulcis mixtura bonorum;
Et semper varium plùs micat artis opus.
Nam, quaecunque solent per se perpensa placere,
Alterno potius vincta decore placent.
b Non uno contenta valet natura
1 tenore;
Sed permutatas gaudet habere vices.
c Nolo ego semper idem capiti suffundere
2 costum;
Nec noto stomachum conciliare cibo.
Taurus amat gramen mutatâ carpere valle;
Et fera mutatis sustinet ora cibis.
Ipsa dies ideo nos grato perluit haustu,
Quòd permutatis hora recurrit equis.
d Volvitur
3 Ixion, & se sequiturque fugitque:
Par poena est unâ vita voluta rotâ.
e Plerumque gratae divitibus
4 vices;
Mundaeque parvo sub
5 lare pauperum
Coenae, sine
6 aulaeis, & ostro,
Sollicitam
7 explicuere frontem.
f Ipsa
4 vices natura subit, variataque cursus
Ordinat; inversis & frondibus explicat annum.
Non semper fluidis adopertus nubibus aether
Aurea terrificis obcaecat sydera nimbis.
Cessat hyems, madidos &
8 siccat vere capillos:
[Page 247] Ver fugit aestates, aestatum terga
9 lacessit
Pomifer autumnus; nebulis
10 cessurus & undis.
CAP. CLXXV.
Ictus piscator sapit.
IGnavum cautum fecere pericula crebra.
Ipse viros stultus, qui nocuere, timet.
a Terretur minimo pennae stridore columba
Unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
Nec procul à stabulis audet secedere, siqua
Excussa est avidi dentibus agna lupi.
Quicunque Argolicâ de classe
1 Capharea fugit,
Semper ab
2 Euboicis vela retorquet aquis.
b Saepe canem longè visum fugit agna, lupumque
Credit, & ipsa suam nescia vitat opem.
Qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo,
Omnibus unca cibis
3 aera subesse putat.
c Et mea cymba semel vastâ percussa procellâ
Illum, quo laesa est, horret adire locum:
d Membra reformidant mollem quoque saucia tactum:
Vanaque sollicitis incutit umbra metum.
Da veniam laeso, nimioque ignosce timori;
Tranquillas etiam naufragus horret aquas.
Nec redit in tumidas naufraga puppis aquas.
CAP. CLXXVI.
Artes quondam honore, nunc contemptu habitae.
a INgenium fuerat quondam pretiosius auro:
At nunc barbaria est grandis habere nihil.
b Cura Deûm fuerant olim Regumque poëtae:
Praemiaque antiqui magna tulere
1 chori.
Sanctaque majestas, & erat venerabile nomen
Vatibus: & largae saepe dabantur opes.
2 Ennius emeruit, Calabris in montibus ortus,
Contiguus poni,
3 Scipio magne, tibi.
Nunc
4 hederae sine honore jacent:
5 operataque doctis
Cura vigil musis, nomen inertis habet.
c Ipse licet venias Musis comitatus,
6 Homere:
Si nihil attuleris; ibis, Homere, foras.
Carmina laudantur, sed dantur munera nulla;
Hei mihi non multum carmen honoris habet!
d Cum bene laudetur, laudato janua clausa est.
Turpiter huc illuc ingeniosus eat.
e Heu malè nunc miseras artes haec saecula tractant.
f Artibus ingenuis nullus in orbe locus.
Tantùm admirari, tantûm laudare poëtas,
CAP. CLXXVII.
Nè quid supra vires.
REm tentâsse pudet, quam vires ferre recusant.
a Quâ pote quisque in eâ conterat arte diem.
b Turpe est, quod nequeas, capiti committere pondus;
Et pressum inflexo mox dare terga genu.
c Ipse
1 Milo robur deducere fissile tentans,
Non potuit captas
2 inde referre manus.
d Quid me scribendi tam vastum mittis in
3 aequor?
Non sunt apta meae grandia
4 vela
4 rati.
e Non ideo debet pelago se credere, siqua.
Audet in exiguo ludere cymba lacu.
f Vitaret coelum Phaëton si viveret; & quos
Tentârat stultè, tangere nollet equos.
g Vasto
5 rana bovi exiguo dum corpore certat,
Filius huic sapiens desine, mater, ait;
Namque tumor crepitum mox feret iste tibi.
Fabula quò spectat? si quis nimis ardua tentat,
Haec aequabit, uti parvula rana bovem.
Ne quid vim supra;
h non omnia possumus omnes.
i Qui sua metitur pondera, ferre potest.
k Quod potes id tentes; operis nè pondere pressus
Succumbat labor; & frustra tentata relinquas.
l Quod potes, id tenta; nam littus carpere remis
Tutius est multò; quàm velum tendere in altum.
m Quò, moriture, ruis? majoraque viribus audes?
Fallit te incautum tua vis.—
n Quo ruis, ô vecors? majoraque bella capessis,
Mortali quàm ferre datur?—
9 Magna petis Phaëthon; & quae nec viribus istis
Munera conveniant, nec tam puerilibus annis.
Sors tua mortalis: non est mortale quod optas.
oCAP. CLXXVIII.
—Vacuae carmina mentis opus.
a 1 CArminibus metus omnis abest;
b quia carmina laetum
Sunt opus, &
2 pacem mentis habere volunt.
c Scilicet assiduo confectum cura dolore
Sevocat à doctis,
3 Ortale,
4 virginibus.
Nec potis est dulcis Musarum expromere
5 foetus
Mens animi, tantis fluctuat ipsa malis.
d Carmina proveniunt animo diducta sereno,
Nubila sunt subitis tempora nostra malis.
Carmina secessum scribentis & otia quaerunt;
Me mare, me venti, me fera jactat hyems.
Da mihi
6 Maeoniden, &
7 tot circumspice casus;
Ingenium tantis excidet omne malis.
e Ipse
8 senex dictus sapiens ab
9 Apolline, nullum
Scribere tot curis sustinuisset opus.
Me timor officio fungi vetat ipse quieto,
Cinctus ab innumero me tenet hoste locus.
f Scriptorum chorus omnis amat
10 nemus, & fugit urbes,
Ritè
11 cliens Bacchi, somno gaudentis & umbrâ.
Tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
[Page 252] Vis canere? an tu me Romana poëmata censes
Scribere posse, inter tot curas totque labores?
—An hîc ego rerum
12 Fluctibus in mediis, & tempestatibus urbis
13 Verba lyrae motura sonum connectere digner?
Non purae plateae; nihil ut meditantibus obstet;
Hâc rabiosa fugit canis, hâc lutulenta ruit sus:
I nunc, & versus tecum meditare canoros.
g Musis
14 amicus, tristitiam, & metus,
Tradam protervis in mare
15 Creticum
Portare ventis; quis sub
16 Arcto
Rex gelidae metuatur orae,
Quid
17 Tiridatem terreat,
18 unicè
Securus.—
CAP. CLXXIX.
Laeti facilè corrumpuntur & ignavi.
a NOn adit afflictos Veneris damnosa voluptas,
Nec solet in moestos
1 illa venire toros.
b Mens erit apta capi tunc, cum laetissima rerum
Ut seges in pingui luxuriabit humo.
Pectora dum gaudent, nec sunt astricta dolore,
Ipsa patent; blandâ tum subit arte Venus.
Tunc cum tristis erat defensa est
2 Ilios armis,
Militibus
3 gravidum laeta recepit
4 equum.
c Luxuriant animi rebus plerumque secundis,
Nec facile est aequâ commoda mente pati.
d Languor, & immodici sub nullo
5 vindice somni,
Aleaque, & multo
6 tempora quassa mero,
Eripiunt omnes animis sine vulnere
7 nervos.
Adfluit incautis insidiosius amor.
Quaeritis
8 Aegysthus quare sit factus adulter?
In promtu causa est; desidiosus erat.
e Heu sumus incauti, luxuque aperimur inerti,
Nudaque per lusus pectora nostra patent.
f Quisquis secundis rebus exultat nimis,
Fluitque luxu, semper insolita appetens;
Hunc illa magnae dira fortunae comes
Subit libido: non placent suetae dapes,
Cur in
10 penates rariùs tenues subit
Haec delicatas eligens
11 pestis domos?
Cur sancta parvis habitat in tectus
11 Venus?
Mediumque sanos vulgus affectus tenet?
CAP. CLXXX.
Minuit patientia curas.
a FErt bonus, ut debet, casus patienter amaros,
Fraena nec indomiti more recusat equi.
b Acriùs invitos multoque ferociùs urget,
Quàm qui tristitiam fert bene, cura gravis.
Cedimus? an subitum luctando accendimus ignem?
Cedamus: leve fit, quod bene fertur onus.
Vidi ego jactatas, motâ face, crescere flammas;
Et vidi, nullo concutiente, mori.
Verbera plura ferunt, quàm quos
1 juvat usus aratri,
Detrectant pressi dum juga
2 prima boves.
Asper equus duris
3 contunditur ora lupatis:
Fraena minùs sensit, quisquis ad
4 arma facit.
c Quod potes extenua forti mala corda ferendo;
Ad quae jampridem non
5 rude pectus habes.
[Page 255] Fit levius patiendo jugum:
d sic dicimus omnes
Hos quoque foelices; qui ferre incommoda vitae,
Nec
6 jactare jugum,
7 vitâ didicere magistrâ.
Crede mihi,
e quo fata trahunt retrahunt
(que) sequamur:
Quicquid erit, superanda omnis fortuna ferendo est.
f Sic pia
8 Baucis anus, parilique aetate
9 Philemon
Consenuere casâ; paupertatemque ferendo
Effecere levem, nec iniquâ mente ferendam.
g Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
h Durum; sed levius fit patientiâ,
Quicquid corrigere est nefas.
i Fatis agimur, cedite fatis,
Non sollicitae possunt curae
Mutare rati
10 stamina fusi.
k Vires pepulit pondusque mali,
Casus animo qui tulit aequo.
CAP. CLXXXI.
Magnatum consortia fugienda.
a INgentes dominos, & famae
1 nomina clarae,
Illustrique graves nobilitate domos
Devita; & longè cautus fuge: contrahe vela,
Et te littoribus cymba propinqua vehat.
In plano tua sit semper fortuna, paresque
Noveris: ex alto magna ruina venit.
Non bene cum parvis juguntur grandia rebus;
Stantia namque premunt, praecipitata
2 ruunt.
Mitte superba pati fastidia; spemque caducam
Despice; vive tibi, nam moriêre tibi.
b Vive sine
3 invidiâ; mollesque inglorius annos
Exige; amicitias & tibi junge pares.
4 Usibus edocto si quicquam credis amico,
Vive tibi; & longè
1 nomina magna fuge.
c Dulcis inexpertis
5 cultura potentis amici;
Expertus metuit,—
d In cujus facie miserae magnaeque sedebit
CAP. CLXXXII.
Curae mortalium vanae.
a OCuras hominum! ô quantum est in rebus
1 inane!
b Quid tam sollicitis vitam consumimus annis,
Torquemurque metu; caecâque cupidine rerum
Aeternisque senes curis; dum quaerimus aevum
Perdimus; & nullo votorum fine beati,
Victuros agimus semper, nec vivimus unquam?
Pauperiorque bonis quisque est, qui plura requirit,
Nec quod habet numerat, tantùm quod non habet, optat.
Cumque sui parvos usus natura reposcat,
Materiam struimus magnae per vota ruinae.
c Solvite mortales animos, curamque levate,
Totque supervacuis vitam deflere querelis;
Fata regunt orbem, certâ stant omnia lege.
d Quid brevi fortes
2 jaculamur aevo
Multa?
—
e Quid
3 aeternis
4 minorem
Consiliis animum fatigas?
f Mitte arcana Dei, coelumque inquirere quid sit;
Cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura.
g Quid Deus intendat, noli perquirere
5 sorte:
Quid statuat de te, sine te deliberat ipse.
CAP. CLXXXIII.
Vita brevis benefactis extendenda est.
a AMpliat aetatis spatium sibi vir bonus, hoc est
Vivere bis; vitâ posse priore frui.
b Cum gravis extremas
1 Vestinus duceret horas,
Et jam per Stygias esset
2 iturus aquas;
Ultima volventes orabat pensa
3 sorores,
Ut traherent parvâ stamina pulla morâ.
Tum largas
4 partitus opes, à luce recessit:
Seque mori posthac credidit ille senem.
c Qui sic vel medio finitus vixit in aevo,
Longior huic facta est, quàm data vita fuit.
d Stat sua cuique dies; breve & irreparabile tempus
Omnibus est vitae, sed famam extendere factis,
Hoc virtutis opus.—
e Una quem nobis dederat juventus,
Una te nobis rapiet senectus:
Sed potes, Publî, geminare magnâ
Saecula famâ.
Quem satìs raptum gemuere cives,
Hic diu vixit; sibi quisque Famam
Scribat haeredem: rapiunt avarae
CAP. CLXXXIV.
Parva decent parvos.
a DUm parva in parvis tentamus carmina rebus,
1 Materiae gracili sufficit ingenium.
2 Obruit audentem
3 rerum gravitasque nitorque,
Nec potui caepti pondera ferre mei.
b Nam si me jubeas domitos Jovis igne
4 Gigantes
Dicere; conantem debilitabit opus.
Divitis ingenii est immania
5 Caesaris acta
Condere, materiâ nè superetur opus.
c Quid tibi cum tali demens est
6 flumine? quis te
7 Carminis heroi tangere jussit opus?
Non
8 hinc ulla tibi speranda est fama,
9 Properti;
Mollia sunt parvis prata terenda rotis.
Cur tua praescriptos
10 evecta est pagina gyros?
Non est ingenii
11 cymba gravanda tui.
Alter remus aquas, alter tibi radat arenas,
Tutus eris: medio maxima turba mari est.
d Majores majora sonent; mihi parva locuto
Sufficit, in populi saepe redire manus.
e Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
Viribus; &
12 versate diu, quid ferre recusent;
—
f Fessa labat mihi pondere cervix,
[Page 260] Et tremefacta cadunt, succiso poplite, membra.
Sic nec olorinos audet
14 Pandionis ales
Parva referre sonos; nec, si velit improba, possit.
Sic &
15 aëdoniâ superantur voce cicadae;
Stridula cùm rapido faciunt convicia soli.
CAP. CLXXXV.
Nec regitur strictus citò nec deponitur ensis.
a HEu nimium notum, quid caede calentibus armis,
Quantum irae liceat, motusve quid audeat ensis.
b Nam quis nudatos enses, quis tela
1 lacertis
Excutit, & solvi curvatos imperat arcus?
Quisnam audet leges vibrato imponere ferro?
Inflammata semel nescit mitescere
2 virtus.
Nam simul hostiles sitienta pila cruores
Sponte volant, ultrixque manus mucrone ruente
Ducitur, heu
3 siccum gladium vagina recusat.
c Utque ferae tigres nunquam posuere furorem,
Quas nemore
4 Hyrcano, matrum dum lustra sequuntur,
Altus caesorum pavit cruor armentorum:
Sic &
5 Syllanum solito tibi lambere serrum
[Page 261] Durat,
6 Magne, sitis; nullus semel ore receptus
Pollutas patitur sanguis
7 mansuescere fauces.
—
d Arma non servant modum,
Nec temperari facile, nec reprimi potest
Stricti ensis ira, bella delectat cruor.
e Jus est in armis,
f & regi fraenis nequit
Et ira, & ardens hostis, &
8 victoria
Commissa nocti; quicquid indignum aut ferum
Cuiquam videri potuit, hoc faciet furor;
Gladiusque
9 foelix, cujus infecti semel
CAP. CLXXXVI.
Stat magno violata fides.—
a FOedera, mortales, nè saevo rumpite ferro,
Sed castam servate fidem, fulgentibus ostro
Haec potior regnis;
1 dubio qui frangere rerum
Gaudebit pacta, ac
2 tenues spes linquet amici;
Non illi domus, aut conjux, aut vita manebit
Unquam expers luctùs, lachrymaeque; aget aequore
semper
Ac tellure premens, aget aegrum nocte dieque
b Queis vero non aequa dedit victoria nomen,
Audite, ô gentes; neu rumpite faedera pacis;
Nec regnis postferte fidem;
3 vagus exul in orbe
Errabit toto, patriis projectus ab oris,
Tergaque
4 vertentem trepidans Carthago videbit.
—
c Citae
5 Metium in diversa quadrigae
Distulerunt, (at tu dictis, Albane, maneres,)
Raptabatque viri mendacis viscera
6 Tullus
Per sylvam; & sparsi rorabant sanguine vepres.
d Ergo justitiae cultor, quaecumque capesses,
Testes factorum stare arbitrabere divos.
—
e Ambiguae si quando citabere testis,
Incertaeque rei,
7 Phalaris licet imperet, ut sis
Falsus, & admoto dictet perjuria tauro:
Summum crede nefas animam praeferre pudori,
Et propter vitam vivendi
8 perdere causas.
CAP. CLXXXVII.
Idem est militiae saepe togaeque decus.
a TU modo bella geris,
1 numeris modo verba coerces;
Quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
Utque nec ad citharam, nec ad arcum segnis Apollo;
Sed venit ad sacras nervus
2 uterque manus:
Sic tibi nec docti desunt, nec Principis artes;
Mista sed est animo cum
3 Jove
4 Musa tuo.
b Utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma
Sumere; & hostili tingere caedere manum;
Atque ut es excusso jaculum torquere lacerto,
Collaque velocis flectere
5 doctus equi:
Tempora sic studiis data sunt ubi justa paternis,
Atque tuis humeris forte quievit opus;
Nè tua marcescant per inertes otia somnos,
Lucida
6 Pieriâ tendis in astra viâ.
c 7 Laelius Italiae magnum decus; omnia foelix
Cui natura dedit, nullo renuente Deorum.
Ille foro auditus, cum dulcia solveret ora,
Aequabat Pyliae Nel
[...]ia
8 verba senectae:
Ille ubi
9 suspensi
10 patres, & curia vocem
Posceret, ut
11 cantu ducebat corda Senatûs?
Idem, cum subitum campo perstrinxerit aures
[Page 264] Murmur triste tubae, tanto fervore ruebat
In pugnam, atque acies; ut natum ad sola liqueret
Bella; nihil vitae peragi sine laude placebat.
—
d Nec enim, si bella quiêrunt
Occidit & virtus; licet exercere togatae
11 Munera militiae; licet & sine sanguinis haustu
Mitia legitimo sub judice bella movere.
e Insigne maestis praesidium reis,
Et consulenti
12 Pollio
13 Curiae,
Cui Laurus aeternos honores
Dalmatico peperit triumpho.
CAP. CLXXXVIII.
Disce homines, moresque hominum; non somnia vatum.
a QUi legis
1 Oedipodem, caligantemque
2 Thyesten,
3 Colchidas, &
4 Scyllas; quid nisi monstra legas?
Quid tibi raptus
5 Hylas, quid
6 Parthenopaeus, &
7 Atys?
Quid tibi dormitor proderit
8 Endymion?
Exutusve
9 puer pennis labentibus? aut qui
Odit
10 amatrices Hermaphroditus aquas?
Quid te vana juvant miserae ludibria chartae?
Hoc lege, quod possis dicere jure,
11 meum est.
Non hîc
12 Centauros, non
12 Gorgonas,
12 Harpyias
(que)Invenies; hominem pagina nostra
13 sapit.
Sed non vis, insulse, tuos cognoscere mores,
Nec te scire; legas
14 [...] Callimachi.
b Nescis, crede mihi, quid sint bona carmina, nescis;
Qui tantum lusus illa jocosque putes.
Ille magis ludit, qui scribit
15 prandia saevi
Tereos; aut coenam, crude
16 Thyesta, tuam.
Aut
17 puero liquidas aptantem Daedalon alas;
Pascentem Siculas aut
18 Polyphemon oves.
c At tu Romano lepidos
19 sale tinge libellos;
Agnoscat mores vita legatque suos.
d Crimina non credam
20 Venusinâ digna
21 lucerna?
Haec ego non
22 agitem? sed quid magis
23 Heracleas,
Aut mare percussum
17 puero,
25 fabrumque volantem?
e 26 Grande locuturi
27 nebulas
28 Helicone legunto,
Si quibus aut
29 Prognes, aut si quibus olla
30 Thyestae
Fervebit.
f Sed tu
31 pallentes
32 rade
[...]e mores
Doctus, & ingenuo culpam defigere
33 ludo,
34 Hinc trahe quae dicas;
35 mensas
(que) relin
(que) Myc
[...]nis
Cum capite & pedibus, plebeiaque prandia nôris.
CAP. CLXXXIX.
Tempus opportunum expectandum.
a TEmpora qui solis operosa colentibus arva
Fallitur, & nautis aspicienda putat.
Nec semper credenda
1 Ceres fallacibus arvis:
Nec semper viridi concava puppis aquae.
Saepe dies redeat rebus minùs apta gerendis,
Saepe dato meliùs tempore fiet idem.
[Page 267] b Eligito tempus captatum saep
[...]rogandi,
Exeat adversâ nè tua
2 navis
[...]uâ.
Non semper sacras reddunt orac [...]a sortes:
Ipsaque non omni tempore fan patent.
c Temporibus certis defectas alligt herbas;
Et tonsam raro pectine verrit [...]mum:
Temporibus certis maturam rusti [...]s uvam
Deligit, & nudo sub pede mustafluunt.
d Differ opus, cum tristis hyems; cu
[...] 3 Pleiades instant;
Cum tener aequoreâ mergitur
4 [...]oedus aquâ.
Tunc bene desinitur; tunc, si qui c [...]editur alto,
5 Vix tenuit lacerae naufraga me
[...]bra ratis.
e Et freta mota vides, & debes illa t
[...]ere.
Utilior velis postmodo ventus erit.
f Temporis ars medicina ferè est; data
[...]empore prosunt,
Et data non apto tempore vina nocent.
CAP. CXC.
Vigilandu [...] est ei qui cupit vincere.
a TUrpe Duci to
[...]m somno consumere noctem.
b Invigila, & parta est gloria militiae.
c Saepe soporatos invadere prosuit hostes,
Caedere & arma [...] vulgus inerme manu.
Sic fera Threicii eciderunt agmina
1 Rhesi,
Et dominum
2 apti deseruistis equi.
d 3 Invadunt
4 urbem somno vinoque
5 sepultam,
Caeduntur vigile, sternuntur inertia passim
Corpora.—
Obsidio; tum vota cave secura remittas,
6 Inclusumve putes; multis damnosa fuere
Gaudia; dispersi pereunt, somnove soluti.
Saepius incautae nocuit victoria turbae.
CAP. CXCI.
His labor, illis fructus.
a NOn sibi sed domino venatur
1 vertagus acer,
Illaesum leporem qui
2 tibi dente feret.
b Praedo fuit volucrum,
3 famulus nunc aucupis; idem
Decipit, & captas non
4 sibi moeret aves.
c 5 Omnia persolvi, fruitur nunc
6 alter amore,
Et precibus foelix utitur ille meis.
d Hos ego versiculos feci, tulit alter honores:
Sic vos non vobis nidificatis aves;
Sic vos non vobis vellera fertis oves;
Sic vos non vobis mellificatis apes;
Sic vos non vobis fertis aratra boves.
CAP. CXCII.
Rarus sorte suâ contentus.
a CUr sua nemo probat, cur sit nova grata voluptas?
Cur capiunt animos plus aliena suis?
Fertilior seges est alienis semper in arvis,
Vicinumque pecus grandius uber habet.
b Quî fit,
1 Moecenas, ut nemo, quam sibi
2 sortem
Seu ratio dederit, seu fors objecerit, illâ
Contentus vivat? laudet
3 diversa sequentes?
O fortunati mercatores, gravis annis
Miles ait; multo jam
4 fractus membra labore:
Contra mercator, navem jactantibus Austris,
Militia est
6 potior: quid enim?
7 concurritur, horae
Momento, cita mors venit; aut victoria laeta.
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub
8 galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille, datis
9 vadibus qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.
c Optat ephippia bos piger, optat arare caballus.
d Et melior vicina seges, majorque videtur;
Atque aliena capella gerit distentius uber.
e Cui placet alterius,
f sua nimirum est odio sors.
CAP. CXCIII.
Vitam quae faciunt beatiorem.
a HAec vitam faciunt beatiorem;
Res non parta labore, sed relicta:
Non
1 ingratus ager; focus perennis;
Lis nunquam; toga rara; mens quieta;
Vires ingenuae; salubre corpus;
Prudens simplicitas; pares amici;
Convictus facilis; sine arte mensa;
Nox non ebria; sed soluta curis;
Non tristis
2 torus; & tamen pudicus:
Somnus qui faciat breves tenebras:
Quod
3 sis, esse velis; nihilque malis;
Summum nec
4 metuas diem, nec
5 optes.
b Non est, (falleris) haec beata non est,
Quòd vos creditis esse, vita non est;
Fulgentes manibus videre gemmas;
Aut testudineo jacere lecto;
Aut plumâ latus abdidisse molli;
Aut
6 auro bibere, aut cubare cocco:
Regales dapibus gravare mensas;
Et quicquid Libyco secatur arvo,
Non unâ positum tenere cellâ:
Sed nullos trepidum timere casus;
Nec vano populi favore
7 tangi;
Et stricto nihil aestuare ferro.
Fortunam moveat loco superbus.
c Si tecum mihi, care Martialis,
Securis liceat frui diebus;
Si disponere tempus otiosum,
Et verae pariter vacare vitae:
Nec nos atria, nec domos potentum,
Nec lites tetricas, forumque triste
Nôssemus; nec
8 imagines superbas:
Sed gestatio, fabulae, libelli,
Campus, porticus, umbra,
9 Virgo, thermae;
Haec essent loca semper, hi labores.
CAP. CXCIV.
Ingenia maxima se coli patiuntur à minoribus.
a AUdet facundo qui carmina mittere
1 Nervae,
Pallida
2 donabit glaucia, Cosme, tibi.
3 Paestano violas, & cana ligustra colono;
4 Hyblaeis apibus
5 Corsica mella dabit.
Sed tamen & parvae nonnulla est gratia Musae:
Appetitur
6 posito vilis oliva
7 lupo.
b Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
8 Alcinoo nullum poma dedisse putas?
Ad coenam quod te, docte Severe, vocem.
Jupiter ambrosiâ satur est, & nectare viuit:
Nos tamen exta Jovi, thura, merumque damus.
Omnia cum tibi sint dono concessa deorum:
Si quod habes, non vis; ergo quid accipies?
d Offendunt nunquam thura, precesque Jovem.
—
e Si
9 Cereri sua dona, merumque
10 Lyaeo
Reddimus; & dives praedae, tamen accipit omni
11 Exuvias
12 Diana
13 tholo, captivaque tela
14 Bellipotens: nec tu, quando tibi—majus
Eloquium, fandique
15 opibus sublimis abundas;
Sperne coli tenuiore
16 lyrâ: vaga cingitur
17 astris
Luna; & in oceanum rivi cecidere minores.
—
f Forsan tener ausus est
18 Catullus
Magno mittere
19 passerem
20 Maroni.
CAP. CXCV.
Nimio metu quae timemus incurrimus.
a FRangere dum metuis, frangis
1 crystallina;
2 peccant
Securae nimium, sollicitaeque manus.
—
b Multos in summa pericula
3 misit
Venturi timor ipse mali.—
Timuisse nocet: multi ad
5 fatum
Venere suum, dum fata timent.
d Tu ne futurum sollicitus pave
In pace bellum; qui patitur mala
Ventura praesenti timore,
Bis miser est: cadit inque cladem.
CAP. CXCVI.
—Mortis cupidis mors ipsa timori est.
a PRoh quanto levius mortalibus aegra subire
Servitia, atque hyemes, aestusque, fugamque, fretumque
Atque famem, quàm posse mori [...]
c Heu quàm dulce malum mortalibus additum,
Vitae
1 dirus amor: cum
2 pateat malis
Effugium, & miseros libera mors vocet
Portus aeternâ placidus quiete!
Nullus hunc terror, nec impotens
Procella fortunae movet,
Aut iniqui flamma Tonantis.
3 Pax alta nullos civium coetus
Timet, aut victoris iras;
Non maria asperis insana Coris:
Non acies feras,
Motam barbaricis equitum catervis,
Hosticâ aut muros populante flammâ,
Urbe cum totâ populos cadentes:
Indomitumve bellum. Perrumpet omne
Servitium contemptor
5 levium deorum,
Qui vultus
6 Acherontis atri,
Qui
6 Styga tristem non tristis videt:
Audetque vitae ponere finem.
Par ille regi, par superis erit.
O quâm miserum est nescire mori!
CAP. CXCVII.
—Mora rebus agendis Vtilis interdum est.—
a DA breve saevitiae spatium pelagique tuaeque:
Grande morae pretium
1 tuta futura via est.
b Nubere si qua voles, quamvis properabitis ambo,
Differ; habent parvae commoda magna morae.
c Nulla unquam de morte hominis cunctatio
2 longa est.
—
d Nè
3 fraena animo permitte calenti:
Da spacium tenuemque moram: malè cuncta
4 ministrat
Impetus.—
—
e Cladi parce obvius ire,
Dum transit divûm furor, & consumitur ira
Fortunae—
f Dum desinat aura,
5 sinusque
Destituat tumidos subducto flamine ventus,
In
6 rem cunctari fuerit.—
g 7 Unus homo nobis cunctando restituit rem:
Non ponebat enim
8 rumores ante salutem:
Ergo postque magisque, viri nunc gloria claret.
—
h Quicquid est, da tempus ac spatium tibi:
Quod ratio nequiit, saepe sanavit mora.
CAP. CXCVIII.
Amor ingenii neminem divitem fecit.
a PIerios differ
1 cantusque chorosque sororum:
2 Aes dabit ex istis nulla
3 puella tibi.
Quid petis à
4 Phoebo? nummos habet arca
5 Minervae:
Haec sapit, haec omnes foenerat una deos.
Quid possent hederae
6 Bacchi dare? Palladis
7 arbor
Inclinat varias pondere nigra comas.
Praeter aquas
8 Helicon, & serta, lyrasque dearum
Nil habet, & magnum semper inane sophos.
Quid tibi cum Cyrrhâ? quid cum Permessidos undâ?
Romanum propius, divitiusque
9 forum est.
Illic aera sonant: sed circum pulpita nostra,
Et
10 steriles cathedras, basia sola crepant.
b Dentibus antiquas
11 solitus producere pelles,
Et mordere luto putre vetusque
12 solum:
Praenestina tenes defuncti rura Patroni,
In quibus indignor si tibi cella fuit.
At me literulas stulti docuere parentes:
Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
13 Frange leves calamos, & scinde,
14 Thalia, libellos:
Si dare sutori calceus ista potest.
c Hoc, fortuna, tibi videtur aequum?
Civis non Syriaeve, Parthiaeve,
Sed de
15 plebe Remi,
15 Numaeque verna,
Ju [...]undus, probus, innocens, amicus,
Linguâ doctus
16 utrâque, cujus unum est,
Sed magnum
17 vitium, quod est poëta;
Pullo Maevius alget in cucullo:
18 Cocco Mulio fulget
19 Incitatus.
FINIS.