NOVA ET EXPEDITA VIA COMPARANDAE LINGUAE LATINAE. AUTHORE GUILIELMO PERKINSO, OLIM CANTABRIGIENSIS. Jam recèns in usum studio­sorum edita.

[figure]

LONDINI, Apud THOMAM HARPERUM. 1644.

Lectori S.

DOno te, Lector, his pau­cis paginulis. Quaeris, quid velint? Semitam tibi explicant ad paran­dam eloquentiam, modò regiam igno­res viam. Propono quidem eas, non quòd putem ab exquisita quadam ra­tione & doctrina esse profectas: sed quia juvenibus Academicis ad lite­ras erectis animos addere & adju­menti aliquid apportare volui. Multi enim strenuè desudant in Latinis lite­ris, & eximium inde proventum spe­rant: sed eventus fructum dat per­tenuem spem (que) viduam relinquit. Quo­circa [Page] ut huic occidenti studio paulum opis afferrem, non potui temperare mihi, quin emitterem has nugas: quas, admodùm esse fructuosas, experiens probavi Quod si fuerint è retua, gau­dabo: sin minùs, hac me tamen sola­bor conscientiâ facti mei, quòd te ju­vare pro tenui mea parte, sum co­natus.

CAP. 1.

ELoquentia non est viva jam & actuosa in hominum lin­guis sed in libris tota est mor­tua. Quocirca qui instruen­dus est ad eloquentiam in li­bris Latinorum hominum as­siduè versari debet.

Libri verò ad rem istam maximè opportu­ni sunt ejusmodi.

  • 1. De rebus communibus & in medio positis Ciceronis & Plinii secundi Epistolae.
  • 2. De rebus Bellicis, Caesaris Commentarii.
  • 3. De Dialecticis, Tullii topica.
  • 4. De Physicis, Plinii Historia naturalis.
  • 5. De rebus Domesticis, Columella.
  • 6. De Medicis, Cornelius Celsus.
  • 7. De Rhetoricis, Ciceronis libri de Oratore.
  • 8. De Ethicis, Tusculanae questiones.

CAP. 2.

MOdus legendi hos libros omnis non placet. Multi quando legunt eos, au­cupantur certas argutias phrasium, & elegan­tias [Page 2] verborum reponunt in codicem: sed re certè vera, tenues ista ratio proventus dabit: & omninò abest, unquam ut respondeat ex­spectationi studentis. Quocirca dedi ope­ram, ut commodior extaret ratio pervenien­di ad germanam eloquentiam. Ejus partes sunt duae: prima de comparanda verborum copia, altera de verbis ritè disponendis. Co­pia verborum paranda est per verborum re­miniscentiam. Partes ejus sunt Applicatio & Agglutinatio.

CAP. 3.

APplicatio est cum vel sententia, vel phrasis, vel verbum in his libris obviū, subjecto suo attribuitur & accommodatur. Subjectum verbi, est vel res aliqua vel actio Lectori familiaris & nota, cui verbum id ap­positè conveniat. Subjectum ut inserviat re­miniscentiae. 1. Debet esse aspectabile. 2. Collocatum in proprio loco, & propriis ornatum circumstantiis. 3. Non vulgare sed excellens. 4. Perpetuo sui dissimile. 5. Sin­gulae ejus circumstantiae verbis suis aptandae. Rem exemplis illustro.

Exemplum 1.

Tullius, Epist. Fam. lib. 5. 12. ‘Quam quidem laudem sapientiae statuo esse maximam non aliū [Page 3] dependere, nec extrinsecus aut benè aut malè vi­vendi suspensas habere rationes. Quae cogitatio cùm mihi non omninò excidisset (etenim penitùs insederat) vi tamen tempestatum & concursis calamitatum erat aliquantulùm labefactata & convulsa.’

Exempli applicatio.

Hanc quidem Papistarum dementiam statuo esse maximam; quòd volunt nos aliundè pendere, & extrinsecus ab alterius side salutis suspensas habere rationes.

Fides, cùm Petro non omninò excidisset (ete­nim penitùs insederat) vi tamen vocis puellae & Satanae insultu velut tempestate erat aliquan­tùm labefactata & convulsa.

In hoc exemplo subjecta sunt Papistica dubitatio, & Petri lapsus. His ego verba Ci­ceronis applico, quia mihi nota sunt & sub­indè faciliùs in animum incurrunt.

Exemplum 2.

Cicero pro Fonteio. ‘An verò dubitatis (Iudi­ces) quin insitas inimicitias istae gentes omnes & habeant & gerant cum populi Romani nomine.’

Applicatio.

An verò dubitatis (viri optimi) quin insitas inimicitias Hispaniae gens omnis & habeat & gerat cum populi Anglicani nomine.

Exemplum 3.

Cic. pro Fonteio. ‘Ita (que) Titurium Tolosae qua­ternos denarios in singulas vini amphoras porto­rii nomine exegisse.’

Applicatio.

Oenopôlae Londini ternos denarios in singulas vini pintas pretii nomine exigunt.

Exemplum 4.

Cic. Act. in Ver. Lib. 1. ‘Erat Comes ejus Rubrius homo factus ad istius libidines.’

Applicatio.

Campianus homo factus ad Gregorii Papae libidines.

Exemplum 5.

Cic. in Ver. ‘Ipse in oppidum ascendere noluit, quòd erat difficili ascensu at (que) arduo.’

Applicatio.

Pueri in Cantabrigiense Castellum undi (que) ac­cedunt, quam vis est difficili ascensu at (que) arduo.

CAP. 4.

AGglutinatio est quâ verba, phrases, sen­tentiae, subjectis suis vel rebus ita sunt affixa, ut simul cum iis in memoriam redeant. Verba quidem difficile est memoriae mandare per se: ubi tamen rebus notis & ob oculos positis applicata quasi agglutinantur, fit ne­scio quo pacto, ut simul cum rebus in ani­mum [Page 5] obrepant & faciliùs intelligantur. Ag­glutinationis adjumenta tria sunt.

  • 1. Relatio applicati in codicem.
  • 2. Applicati ante somnum intenta meditatio.
  • 3. Applicati submurmurans et iterata lectio.

CAP. 5.

HActenus de copia verborum; sequitur verborum Dispositio: cujus duae par­tes, Conjunctio & Oratoria Compositio.

Qui germanae eloquentiae studiosus est di­ligenter observare debet conjunctionum e­legantias, eásque seorsim in codicem repo­nere, ut in similibus imitando, ad usum in scribendo & loquendo expromat▪ Stylus enim nihil est aliud quàm tumida congeries ver­borum, nisi vocabulum fuerit aptatum & nexum vocabulo per vinculum idoneae con­junctionis juxta priscam consuetudinem La­tinorum. Animi mei sententiam exemplis illustrabo.

Exemplum 1.

Tullius.— ‘ALITER, AC dictum est, retulisse in tabulas.’

Imitatio.

ALITER, AC sperabat ille, contigit.

ALITER omnia futura sunt ATQVE Astrologi praedixerunt.

[Page 6]Hoc exemplum emendat barbarismos (non scripsit id quod dictum est: quod ille spera­bat non contigit.) Ejusmodi loquutiones in vulgus frequentissimè jactantur. Congruas quidem esse agnosco, elegantes tamen esse non concedo. Iis autem, Tullium imitando, nitorem quendam asperseris.

Exempla alia.

Cic. pro Marcello. Vereor, ut hic quod dicam, NON PERINDE intelligi auditu possit, ATQVE ego ipse cogitans sentio.

Cic. Epist. Att. Lib. 7. Ego me ducem in civili bello QVOAD de pace ageretur, negavi pos­se: NON QVIN rectum esset: SED QVIA, quod multo rectius fuit id mihi frau­dem tulit.

Cic. Q. Frat. Lib. 1. 2. Haec genera tollantur epistolarum, PRIMUM iniquarum. DE­INDE contrariarum, TUM absurdè & inusitatè scriptarum, POSTREMO in ali­quem contumeliosarum.

Cicero, Epist▪ Fam. Lib 9 2. Censeo tacendum TANTISPER IBIDEM, DUM de­fervescat haec gratulatio.

Caesar. Lib. 6. Bell. Gall. Nec PRIUS sunt visi objectis ab ea parte sylvis, quàm castris ap­propinquarent, USQUE EO UT qui [Page 7] sub vallo tenderent mercatores, recipiendi sui non haberent facultatem.

Caesar. Lib. 3. Bell. Gall. ‘LONGE ALI­AM esse navigationem in concluso mari AT­QUE in vastissimo & apertissimo Oceano.

Hujusmodi conjunctionum in Latinis scri­ptoribus non exiguus est numerus. Has autem velim conquiri & in scribendo diligenter ex­primi. Mirum est enim videre, quemadmo­dum hae minutissimae linguae Latinae particu­lae orationem, quae caeteroquin diluta est & humilis, ornaverint.

CAP. 6.

SUperest Oratoria compositio, cui ex om­nibus maximè studendum est: quia dili­genter adhibita & ornatum orationi & vim praebet. Si ad naturae ductum componis ora­tionem, ut plurimum habebit asperitates & hiatus verborum, qui non placebunt, ne stu­pidissimis quidem auribus, ut in hac senten­tia; Omnis Gallia est divisa in tres partes. Ita­que, qui ab oratoria laude existimationem quaerit, aliam longè diversam compositio­nem adhibere debet. Cujusmodi est ea qua Caesar in dato exemplo est usus.

Gallia est omnis divisa in tres partes.

[Page 8]Dices, velle te praeclarum hoc artificium coagmentandae orationis consequi. Optimè. Curare idcirco debes, ut in singulis sententiis verba sonum habeant facilem, distinctum, plenum, aptè conclusum. Id autem tribus mo­dis effeceris.

1. Primùm, sententias Ciceronis benè compositas dissolvito; quod ubi diu feceris aures tuae peritè judicabunt inter sententiam compositam & eandem dissipatam.

Exemplum 1.

Cic in Ver. Act. 2. li. 1. ‘Est enim obscurum aut ejusmodi factum ejus ut possit aliquis suspicari.—’

Dissolutio.

Est enim factum ejus aut obscurum aut ejus­modi ut aliquis suspicari possit.—

Exemplum 2.

Cic. de Divin. lib. 1. ‘Quid? de fulgurum vi dubitare num possumus?’

Dissolutio.

Quid? Num dubitare possumus de fulgurum vi?—

Exemplum 3.

Ibid. ‘Gentem quidem nullam video ne (que) tam humanam at (que) doctam neque tam immanem at­que barbaram, quae non significari futura & à quibusdam intelligi praedici (que) posse censeat.’

Dissolutio.

Video nullam gentem neque tam humanam at­que doctam, neque tam immanem tam (que) barba­ram quae non censeat significari futura & à qui­busdam intelligi praedici (que) posse.

Ista qui saepè contulerit, collocatam sen­tentiam cum eâdem dissuta & diffluente, tan­dem erit compositionis artifex.

Secundo, sententias Ciceronis tibi igno­tas amicus tuus & condiscipulus dissolvat: ab eodem dissolutas accipito & rectè collocare pro virili conator: ubi conatum adhibueris eundem amicum vel condiscipulum rogato, ut easdem tibi sententias è Cicerone osten­dat▪ quas ubi aspexeris, penitus constabit, à te erratum sit necne sit. Ita Ciceronem tan­quam vivum praeceptorem adhibere in con­silium potes. Exempli gratia sit haec senten­tia, quam amicus in meam gratiam occultè dissolvit.

Illud etiam addo puerum jam dare mihi multa signa & pudoris & ingenii: sed aetatem vides.

Hanc ego existimavi ita esse componen­dam.

Illud etiam addo puerum jam multa & pudo­ris & ingenii signa dare: sed aetatem vides.

Et hoc quidem (ut ego opinabar) bellè fa­ctum; ubi autem aspexissem exemplar illud, [Page 10] quod amicus me celabat, opinionem minue­bat. Id enim sic erat.

Addo etiam illud, multa jam mihi dare signa puerum & pudoris & ingenii: sed aetatem vides.

Tertio, Ciceronis sententias exquisitè dis­positas tanquam exemplaria ob oculos pro­ponito: & easdem in similibus sententiis ef­fingendis imitator. Quemadmodum faciunt pueri, quando primùm discunt literas pin­gere.

CAP. 7.

HUjus viae triplex fructus, si adhibes la­borem & constantiam.

  • 1. Alit reminiscentiam verborum & sen­tentiarum.
  • 2. Faciet te eleganter Latinè loqui de re­bus omnibus, etiam de communibus & in me­dio positis.
  • 3. Requirit continuam scriptionem & perpetuam styli exercitationem, qui dicendi magister est.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.