VINDICIAE Epistolarum S. IGNATII.

AUTORE JOANNE PEARSON PRESBYTERO.

ACCESSERUNT ISAACI VOSSII EPISTOLAE DUAE ADVERSUS DAVID BLONDELLUM.

S. Chrysostomus Homiliâ XI in Epist. ad Ephesios. [...]

CANTABRIGIAE: Typis Joann. Hayes; Prostant Londini, apud Guil. Wells & Rob. Scott, ad Insignia Principis in vico Little Britain dicto. 1672.

Domino summè Reverendo D. GILBERTO Archiepiscopo CANTUARIENSI Totius Angliae Primati

CUm Anastasius Antiochenus ad Gregorium Magnum scripsisset, & S. Ignatii clausulam Epistolae suae subjunxisset; eandē suae etiam Gre­gorius subtexuit, & hanc rationem reddidit, quia non tantùm vester est, sed & noster. Ita Occidentis & Orientis Patriarchae pro sanctissimo illo Praesule & Martyre inter se contendebant. Alii hujus [...] mores, aliae con­certationes: & docti & indocti, & domi & foris, pretiosissimas illius Martyris reliquias convellunt. Ad sedem igitur vestram Archiepiscopalem con­fugit ipse Archiepiscopus, & hoc unum efflagitat, nè pro impostore habeatur. Tu, cui apud nos sub Rege maximo summa in negotio religionis & cu­ra & potestas, singulari Dei providentiâ, meritissi­mò commissa est, qui Ecclesiam nostram adversus exulceratos hominum animos, & luctuosissimo­rum temporum vitio enatas inimicitias pruden­tiae incredibilis autoritate tueris, tam praeclarum pristinae simplicitatis cum in doctrinâ Catholicâ tum in disciplinâ Ecclesiasticâ monumentum ab [Page] ingeniis maleferiatis ventilari, Epistolas in vincu­lis inter ferocientium militum manus & carcerum angustias animo praesentissimo exaratas tanquam invenustas rejici, haeresium tum primò exortarum & nunc demum repullulantium Schismatúmque certissimum remedium extirpari, faciem denique Ecclesiae primitivae clarissimè repraesentatam de­turpari & obliterari nunquam patieris. Quid feli­cissimos eruditissimi Primatis Armachani cona­tus, quid conspirantem originalis Graeci Codicis à doctissimo Vossio peropportunè procuratam editionem, quid Hammondi viri optimi con­summatissimi (que) Theologi lucubrationes comme­morem? Non enim dubito quin horum omnium labores maximo Ecclesiae emolumento susceptos diu antè probaveris magnóque acerrimi judicii prudentiae (que) tuae pondere stabiliveris. Cùm autem haec omnia ad severum nimis examen vocata sint, quae hoc qualicunque Opere reponenda duxit, si non eodem judicio probare, tamen eo quo ipsum soles candore recipere ut non dedigneris, humil­limè petit

Paternitati tuoe de votissimus JOANNES PEARSON,

AD LECTOREM.

QUoecunque ad Controversiam hoc Opere tract a­tam rectè intelligendam conferant, in Prooe­mio jam satìs perspicuè & copiosè exposita sunt; ut aliâ [...] uti supervacane­um planè videatur. Unicum tamen est de quo te, Lector benevole, imprimis monendum duxi. Putarunt hactenus nostri S. Ignatii Epistolas antiquitati Episcopatûs luculentissimum testimonium praebuisse. Nescio tamenquo pacto effectum est ut ex hoc uno Scri­ptore, & quidem defaecato, satìs firmum argumentum pro novitate ordinis Episcopalis duci posse existiment nonnulli, illúdque in Scholis Theologicis usurpent. Ecce enim inter Theses in Acade­miâ Salmuriensi sub praesidio Ludovici Cappellide Episcopi & Presbyteri discrimine disputatas, [...] Argumentum in hunc modum conficitur, Author Epistolae ad Magnesios primò [...], hoc est, Collegium presbyterorum, & Ecclesiae per illud administrationem atque regimen, vocat [...] quia ex institutione & voluntate Christi per Apostolos institutum est; [...] verò [...], novellam institutionem, vocat eam quae suo tempore Episcopum presbyteris praeponebat. Certum est autem eum scripsisse post Valentini Haeretici tem­pus, qui Romam venit sub Hygino Papa circa annum à Christo nato 144. Ita fit manifestum novam constitutionem de Episcopi in presbyteros praerogativâ & authoritate factum esse post cen­tesimum & quinquagesimum à Christi resurrectione, & Spiritûs S. missione in Apostolos, annum. Hoc Argumentum Dallaeus prae­termisit, vel quòd ei nullam vim inesse put aret; vel quòd Scripto­rem Epistolarum Impostorem non probaret, sed supponeret; [...] quòd suae hypothesi minimè conveniret, qui Impostorem suum vel sub finem tertii, vel sub initium quarti saeculi vixisse putavit; quo tempore nemo, qui non insanivisset, Episcopatum novellam institutionem vocasset. Nos ab illo praetermissum hîc discutien­dum putavimus; nè quis postea tam ineptum Ignatio sensum af­fingat, aut ex illo tam falsum & Ecclesiae perniciosum dogma de­ducat.

Si enim concederetur & Autorem Epistolae ad Magnesios Impo­storem fuisse, & Episcopatum novellam institutionem vocasse; nul­lo modo manifestum esset, constitutionem de Episcopi autoritate post annum à Christi resurrectione CLum factam fuisse. Nam pri­mò, si Impostor esset, non necesse est ut de suo tempore loqueretur: fingendum enim sibi sumpsisse dicendus esset veterem & Apostoli­cum Virum, ab Apostolis ordinatum Episcopum, & paulo post S. Joannis Apostoli obitum martyrio coronatum. Quòd si Imposto­rem bene ageret, ad eam aetatem omnia referre debuit, & ad illud saeculum haec ipsa eum non retulisse probari nullo modo potest. Ni­hil igitur aliud ex duplici illâ concessione sequitur, quàm quòd ex Impostoris sententiâ Episcopatus, [...] presbyteratu superior est, tunc novella institutio fuerit, cùm S. Ignatius ad martyrium per Asiam duceretur. Hoc autem factum est intra LXXV annos post resurrectionem Christi, intra VIII post mortem S. Joannis Apo­stoli; ut Episcopatus & novella institutio dici, & tamen A­postolicus esse potuerit. Sub Antonino vel [...] vixisse Imposto­rem suum vult Salmasius, unde pro more suo concludit, Eo saeculo palam est [...] illam [...] Ppiscopi supra presbyteros in­troductam esse, ut ex hac Epistolâ sole clariùs dilucet. At si Impostor ille sub hoc vel illo Imperatore vixerit, palam non est [...] tunc faisse introductam; fieri enim potuisse, ut [...] simius Martyrem ipsum repraesentaret, ad eam aeta­tem, quâ Ignatius vixit, & Damas adhuc juvenis Magne­siorum Episcopus fuit, respiceret, omnes vident: unde sequi­tur eam novellam institutionem primo saeculo introduci po­tuisse. Et reverâ constitutionem autoritatis Episcopalis ad annum CLum post Christi resurrectionem, hoc est, ad vulgaris Aerae annum CLXXXIIIum referre ex [...] Impostoris ab om­ni ratione alienum est, cùm illi qui [...] Impostorem esse volunt de ejus aetate convenire nunquam [...]. Circa medium secundi saeculi Epistolam ad Magnesios scriptam fuisse sensit Albertinus, paulò posteriùs fortè Salmasius: at si novella eo tempore institutio fuit, institutio tamen fuit, & quidem ante illud tempus facta; quomodo igitur dici potuit haec constitutio post annum facta CLXXXIIum? Blondellus Ignatium [...] post Clementis [Page] Alexandrini obitum, hoc est, post initium tertii saeculi, Dallaeus aut circa finem tertii, aut initium quarti, Bochartus sub imperio Constantini, scripsisse statuit; nemo autem sanus diceret, eâ aetate Episcopatum novellam institutionem fuisse.

Sed neutrum concedendum est; non primum, quia Author E­pistolae ad Magnesios, ut & sex reliquarum, non Impostor, sed ve­rus Ignatius, Antiochiae Episcopus fuit, ut toto hoc Opere proba­tum est; non secundum, quia Scriptor ille, quisquis fuit, Episcopa­tum novellam institutionem nunquam vocavit. Illa enim vox [...] non novitatem [...], sed [...] Episcopi de­notat. Blondellus verba Ignatii notavit, Latinè non reddidit: Sal­masius omnium primus [...], contra Ignatianum lo­quendi morem, contra manifestum totius contextûs sensum, con­tra mentem Scriptoris alibi satìs explicatam, novam institutio­nem vel novum ordinem reddidit. Ad hanc translationem con­firmandam locum Ignatii miserè detorsit; & cùm Nostrum locuti­onem S. Pauli maximè secutum esse novisset, illum etiam perpe­ram & coactè interpretatus est. In [...] Pauli, inquit, ad Timotheum 2, cap. 2. 22. [...] non sunt juve­niles cupiditates, sed novae vel novarum rerum, ut alibi nos ex­plicabimus. Idcirco ut hoc Argumentum prorsus explodatur, pri­mò, Lector benevole, S. Pauli locus, quem secutum hîc ut alibi No­strum esse non injusta suspicio est, explicabitur; secundò, [...] verba nudè & apertè exponentur, & ab importunis Adversari­orum glossis vindicabuntur.

[...] nunc juvenem nunc novum significare omnes nôrunt. Glossarium Vetus, [...], Juvenis, [...], Novus, Novellus. [...] pariter vel junior, vel re­centior; aut etiam juvenis. Hesychius, [...]. Vetus Glossarium, Junior, [...]. Et in Excerptis, Juvenis, [...]. A [...] vox possessiva [...], juvenilis. Glossarium Grae­co-Latinum, [...], juvenalis: Latino graecum, Juvenalis, [...]. Juvenile, [...] igitur à [...] juvenilis, non rerum novarum cupidus, qui Graecè [...] dici­tur, à verbo [...]. Unde inter vitiosa & vituperanda [Page] Oratoris aut Demagogi epitheta haec enumerantur à Julio Polluce, [...]. Eo igitur loco ubi hoc Timotheo Apostolus [...] dat, [...], non novas, sed juveniles cupiditates reddi debere omnibus rectè interpretandì rationibus probabimus. Nam primò, sive rem ipsam, quae vetatur, spectes, sive personam, [...] praeceptum datur, respicias, utrique [...] [...] imprimis convenit. Nam reipsâ [...], sive cupiditates, sive libidines, sive desideria, sive appetitus vel appetentias vertere [...], ab omnibus semper juvenili aetati praecipuè tributae sunt. Aristoteles Rhetoricorum lib. 2. cap. [...]. [...], ac rursus, [...]. Idem Topicorum lib. 3. c. 2. [...]. Inde Varro in Tithono apud Nonium, Quam dereliquit multicupida juvenilitas. S. Basilius, [...] quas [...] appellavit Philo Judaeus. S. Chrysostomus, [...]. Quis igitur cùm [...] vetitas cernat, iisque vocem [...] adjunctam [...] at, non statim eas juveniles esse judicabit? Est enim [...] vox possessiva, ut Grammatici [...], & formâ & significatione. [...], in­quit Etymologus. [...] autem resolvitur in genitivum ejus vocis à qua originem duxit, ut idem sit [...] quod [...]. Jam verò persona cui praeceptum hoc datum est juve­nis fuit. Nam 1 Tim. 4. 12. [...]. Nemo adolescentiam tuam contemnat, vel, ut antiquior translatio apud Ambrosiastrum, juventutem. Secunda autem Epi­stola proximo post primam anno scripta est: adhuc igitur Timo­theus juvenis fuit. Juvenem igitur Apostolus monet ut [...] fugiat, eas [...] indigitat; sine dubio nempe juveni­les intellexit. Secundò, hunc esse horum verborum sensum liquet ex omnibus Veterum Translationibus. Vetus Interpres Latinus, Juvenilia autem desideria fuge, aliique eo antiquiores Latini. [Page] Quomodo Syri Apostolum intellexerint, inter quos versatus est S. Ignatius, non meliùs intelligitur quàm ex Veteri Versione Syriacâ, quae sic haec verba reddidit, [...] Ab omnibus cupiditatibus adolescentiae fuge. Sunt enim, [...], vel [...], ut Matt. 19. 20. [...], & 1 Tim. 4. 12. [...]. Ita utrobique juventutem Timothei respiciens eandem vo­cem usurpavit. Non aliter Versio Arabica, & Aethiopica. Tertiò, Veteres omnes tum Graeci tum Latini eodem modo hunc locum in­terpretati sunt. Ambrosiaster qui sub Damaso scripsit, Juveni­lia tu desideria fuge. Juvenilia desideria adversa sunt: sunt enim voluptates mundanae, quae omnibus illecebris mancipatae sunt, ac per hoc à Dei servo fugiendae sunt. Sectare verò justitiam, fidem, charitatem, pacem.] Haec sectanda jubet, quae juvenili aetati devia videntur & aspera. S. Chrysostomus ad locum. [...]. Juveniles hae cupiditates non solius forni­cationis sunt, sed omnis cupiditas absurda juvenilis est. Audi­ant senes, quòd non oporteat ea facere quae sunt juvenum. Hanc interpretationem sequuntur Theophylactus & Oecumenius. Pelagius, ut videtur, in Commentario sub Hieronymi nomine edito, Juvenilia autem desideria fuge.] Quia hi ex senioribus esse non possunt, si haec agant quae gravitati non conveniunt Christianae; & à juvenibus vincuntur, si habeant levitatem. B. Theodoretus in Commentario. [...]. Hoc est, delicias, risum immoderatum, vanam gloriam, & quae sunt his similia: quae quidem non sunt novae, aut novarum re­rum cupiditates, sed juvenilis aetatis comites. Primasius, Juveni­lia autem desideria fuge] Juvenilia desideria & in senibus esse possunt, si haec agant, quae gravitati non conveniant Christia­nae: & à juvenibus vinci possunt, si caveant levitatem. Seduli­us, Juvenilia desideria fuge] id est, fornicationem; quam [...] novam esse nemo dixerit. Quartò, Veteres Ecclesiae Scriptores se­cundum [Page] hunc Paulinum sensum vocem [...] usurpabant, ut Eusebius, libro de Martyribus Palaestinae cap. 4. ubi describit for­tissimum Martyrem Apphianum nondum viginti annos natum, qui Beryti vixerat. [...]. Incredibile dictu est quo pacto in tali ci­vitate adolescentiae cupiditatibus superior, nec vigore corporis, nec juvenum sodalitio mores suos corrumpi passus modestiam amplexatus est. S. Chrysostomus de seipso adhuc juvene, [...] de Sacerdotio primâ. [...]. Cùm autem oporteret beatam monasticam vitam persequi, verámque philosophiam, nec jam nobis par statera esset, sed illius lanx utpote levior sublimis fer­retur, ego verò mundanis cupiditatibus impeditus, meam lancem deorsum traherem, & inferiùs manere cogerem, juvenilibus eam aggravans cogitationibus. Hîc enim pariter [...] usurpavit, ac in Expositione loci ad Timotheum, [...]. Autor Constitutionum Apostolicarum, lib. 2. c. 1. ex Didascaliâ, ut videtur, [...] quae Ignatio tribuebatur, docet Episcopum non debere esse minorem natu quàm annorum quinqua­ginta, [...]. Quòd ea aetas quodammodo jam juveniles petulantias, & eorum qui foris sunt obtrectationes effu­gerit: nisi fortè quis dignus sit Episcopatu, [...], in juventute mansue­tè & compositè vivendo senectutem ostendens. [...], opinor, modis explicatio vocis [...], quae semel tantùm in Scripturâ re­peritur, confirmari non potest: cùm, si rem ipsam quae vetatur, si personam cui datum est praeceptum, consideres, si Interpretes, si Commentatores, si vulgatum vocabuli apud Veteres usum spectes, [...] in hac unâ expositione consentiant atque conspirent. Quòd [Page] si ea vocis hujus acceptio apud Apostolum recipi omnino debcat, plusquam verisimile est apud Ignatium nostrum, quem tum in re­bus tum in verbis S. Paulum praecipuè imitatum [...] & nostri fatentur, & Adversarit queruntur, eandem vocem eodem sensu ac­cipiendam esse.

Ut autem hoc dilucidiùs appareat, locum ipsum, ut apud nostrum extat, integrum apponam. Ex Codice Mediceo in Epistolâ ad Mag­nesios haec transcribimus. [...]. Interpres Usserianus. Sed & vos decet non couti aetate Episcopi, sed secundum virtutem Dei Patris reverentiam ei tribuere, sicut cognovi & sanctos presby­teros, non assumentes apparentem juniorem ordinem, sed ut prudentes in Deo concedentes ipsi. Primò igitur hunc Interpre­tem habemus consentientem, qui ad aetatem Episcopi respiciens, [...], non novellam institutionem, sed juniorem or­dinem vertit. Huic adjungimus Interpolatorem sive Paraphra­sten, qui pro Ignatianis sua haec posuit, [...]. Vulgatus Interpres, Non propter juventu­tem quae in eo videtur arbitrantes eum contemnendum. Unde occasionem nactus communem locum de prudentiâ juvenum pro suo instituto latiùs tractat, & exemplis ex Veteri & Novo Foede­re confirmat. Hos ex Veteribus solos Ignatii interpretes habemus, qui totius contextûs tenore ducti hunc nobis verborum sensum tradiderunt. Secundò, res ipsa clamat, & hanc interpretationem necessariò postulat. Autor Epistolae ostendit se vidisse Damam eo­rum Episcopum, & Sotionem ejus Diaconum laudat, quòd Episcopo suo, ut oportuit, subjectus esset. Monet igitur populum Magnesia­num, ut illi etiam nolint [...], non nimis familiariter cum eo agant, aut ipsum contemnant, quòd videatur junior aetate, sed ut reverentiam ei exhibeant. Urget exemplum presbyterorum, quo­rum duos secum tunc habuit, Bassum & Apollonium, quosque no­vit eidem Episcopo quamvis juniori debitam reverentiam praesti­tisse. [Page] Ostendit juventutem ejus esse [...], innuit eum aetate quidem & conspectu juvenem, moribus autem senem fuisse: obe­dientiam ei praestandam docet, aut potiùs in eo Deo ipsi omnium Episcopo. Nam ut rectè observavit S. Cbrysostomus, Apostolus [...], De Episcopis praecepta dans nullibi annorum numerum statuit, Orat. in Viduam juvenem. Haec omnia ex ipso contextu enata adeò plana, perspicua, sibique [...] sunt; ut nec alium sen­sum haec verba aut fundant aut admittant. Neque quicquam ha­bent quod opponant Adversarii nisi quod modum loquendi spectat: qui si inusitatior videatur, eo minùs Ignatianus videri non de­buit. [...] de juventute Damae Episcopi intelligi nolunt, quia [...] ad aetatem referri non potest, ut censet Sal­masius. Sed ea vox tam latae significationis est apud Graecos, ut ad aetatem aut quemlibet humanae vitae statum sive conditionem re­ferri possit. Quamvis enim [...] saepe pro ordine sacro, aut or­dinatione [...] sumatur, non infrequentiùs tamen ad alia refertur, & quidem ea quae sacris ordinibus opponuntur. S. Chry­sostomus Homil. 5. adversus Judaeos. [...], Hic A­braham progenitor Levitarum, Judaicorum Sacerdotum, sub Melchisedec, qui nostri Sacerdotii typus erat, laici ordinem, vel locum obtinuit. Idem alibi distinguit [...]. Eodem modo [...] dixit, & sacerdotes [...]. Quotcunque modis homines dividi & distribui possunt, in quotcunque classes redigi, ad tot [...] à Graecis referuntur. It a legimus [...], & similia. In [...] autem civitate semper di­stincti sunt juvenes, viri, senes: & hae ubique hominum secun­dum aetatem [...]. In duas classes [...] divi­dunt Apostoli populum Christianum in unaquaque Ecclesiâ, ut 1. Tim. 5. 1. [...]. [Page] Seniorem nè increpato, sed obsecra ut pa­trem, juniores ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores. Ad Titum 2. 2, 6. [...]. Senes, ut sobrii sint, Juvenes similiter. [...] autem [...], idem [...] quod [...] vel [...], seu [...] vel [...]. Ut cùm Plato rempublicam in [...], aliós­que divisit, Proclus in Timaeum illos [...], [...] [...] appellat, quae [...], vel [...] rectè dicitur. Nihil aliud hîc voluit Ignatius, & satìs bene [...] Paraphrastes per [...] expressit.

Jam verò qui hic non aetatem Episcopi, sed novitatem ordinis Episcopalis denotari volunt, & rem inducunt ab Autoris mente prorsus alienam; & ut id faciant totum contextum mirè contor­quent. Neque enim ipse Ignatius, neque sanus quisquam sub illius personâ, de novitate Episcopatûs disseruisset, in quo ipse jam consenuerat. Quomodo ille Episcopatum novellam instituti­onem esse diceret, & quidem tot annis, ut illi volunt, post omnium [...] mortem introductam, qui ordinis Episcopalis institu­tionem semper Deo & Christo tanquam autori tribuit? Hoc ipso loco laudat Sotionem quòd subjectus sit Episcopo, [...], tanquam gratiae Dei. Epistolâ ad Ephesios, [...]. Vetus Interpres, Ipsi, vel Episcopi, secundum terrae fines determinati Jesu Chri­sti sententiâ sunt. Describit Episcopum, [...], quem mittit Dominus domûs in propriam dispensationē, qui est Christus. Epistolâ ad Trallianos, [...], Vale­te in Jesu Christo, subjecti Episcopo, ut Dei mandato. Si no­vitatem Episcopalis ordinis notare voluisset Autor Epistolarum, cur non alibi [...] id fecit? Si novella haec institutio fuisset, ea ob­jectio tam in Polybio, Onesimo, & Polycarpo, quàm in Dama va­luisset; & consultiùs multo fecisset, si tunc eam tollere conatus esset, cùm grandior Episcopi aetas, cum gravitas & spectata vi­ri prudentia aliquam novello ordini autoritatem conciliarent. Non [Page] tam imprudentē Ignatium, non tam stultum Impostorem quis putet, ut populo juventutem Episcopi, & Presbyteris simul novitatem or­dinis Episcopalis probare conaretur. [...] [...] institutionis mentio ab hujus loci naturâ, & scriptoris instituto prorsus aliena est. Quod adhuc luculentiùs apparebit si animadvertamus, quibus cuniculis Autoris sententiam subruant, quibus machinis omnia conturbent, qui novellam hanc institutionem hactenus inaudi­tam hinc extundere conantur. Primò Salmasius observat Im­postorem suum, Ignatium nostrum, dixisse [...] esse [...], quia ex institutione & voluntate Christi introductum est, Sotionem autem laudâsse, quòd Episcopo subjectus esset, [...], ut gratiae Dei, quò novam hanc institutionem Episcopi presbyteris superponendi Deo etiam placere ostenderet. Sed quis unquam ex eo ostenderet Episcopatum presbyteris primò superim­positum fuisse gratiâ Dei, quia presbyterium ex lege Dei praescri­ptum est, Episcopatus illo superior ex voluntate hominum intro­ductus, & quidem diu post Apostolorum omnium mortem? Aut quis colliget, ex eo, quòd quid gratiâ Dei factum esse dicitur, idem ex voluntate & institutione divinâ etiam [...] profe­ctum non esse? Salmasium ipsum appello, cujus haec verba sunt, [...] verò ea quae ex institutione Christi manatunt, non eti­am Dei gratiam praeferant. Ea sine omni dubio Scriptoris mens fuit, qui Episcopalem ordinem, quatenus presbyterio super­impositus est, nunc [...], nunc [...], nunc [...] appellat, adeóque ex gratiâ [...], ex sententiâ Christi, ex mandato divino institutum fuisse docet. Frustra igitur ex­cogitata est illa distinctio inter gratiam & legem Dei Evange­licam. Secundò, adhuc manifestiùs vim loco infert minimè ferendam, dum duplicem ex his verbis petitionem proponit, ut de rebus duabus Scriptorem agere, de juventute scilicet Episcopi, & novitate Episcopatûs doceat. Unam petitionem ad plebem, aliam ad presbyteros dirigit. Petit, inquit, à plebe, ut non nimis familiariter cum Episcopo agat, quòd videatur junior: petit à presbyteris, ut sine praejudicio adprobandae & recipi­endae novellae hujus institutionis, honorem ei deferrent. Ita [Page] Epistolam duplici nomine petitoriam proponit, cùm nè una qui­dem bîc petitio sit, nedum duae. Non petit Ignatius quicquam à po­pulo, sed docet quid eos deceat, [...], inquit, [...], indecorum esse ostendit, ut Episcopo suo, quamvis [...], familiariter utantur; tantam ei of­ficio dignitatem attribuit, ut ab personam evilescere non debeat. A presbyteris nihil omnino petit, quod eorum officium in hâc re sit nè docet quidem,. quòd eos satìs ad hoc praestandum promptos & alacres esse novisset. Eorum igitur exemplum plebi proponit, aequis­simum esse judicans ut illi populus cum omni reverentiâ subjicere­tur, cui presbyteri sine ullâ excusatione parerent. Hoc autem sibi probè cognitum esse profitetur, qui non tantùm Damam Episco­pum cum Sotione Diacono ejus, sed & Bassum, & Apollonium presbyteros secum, tunc cùm scriberet, habuit; à quibus probè in­tellexit quam Episcopo suo presbyteri reverentiam exhibuerint: unde per totam Epistolam nunquam presbyteros monet ut Episcopo suo, sed populum tantùm, ut & Episcopo & presbyteris ut pote opti­mè consentientibus subjecti sint. Nihil igitur à presbyteris petit, nè minima quidem vocula est, quae ullam speciem talis petitionis aut exhortationis prae se ferat. Qui rem novam sententiae inferre vo­luit, novam petitionem excogitavit, sine [...] ea inferri nullo modo potuit. Sed Ignatius unicam exhortationem ad populum persequi­tur, quam exemplo presbyterorum premit urgétque, [...], in­quit, [...], quemadmodum cognovi presbyteros animatos esse, ita & vos animati sitis. Nullâ igitur arte populum aggreditur Ignatius, multo minùs aliâ populum, aliâ presbyteros arte aggre­ditur, ut vult [...], quos ex ipsorum conversatione novit ad reverentiam Episcopo exhibendam [...] sponte suâ ferri. Adeò miserè hunc locum torsit Salmasius, ut ad suam sententiam eum tra­heret. Neque mirum. Totum enim illud aedificium quod ipse cum Blondello, de successione proximi presbyteri in locum seu prima­tum decedentis, extruxerat, hoc uno testimonio subruitur, & fun­ditus evertitur. Ubi enim illa successio primi secundum institutio­nem presbyteri in locum defuncti, ubi Damas aetate junior toti presbyterio praeficitur? Unde tanti privilegii usus apparet, [...] ipsi presbyteri ei rei tam promptè consentirent?

Miror autem Dionysium Petavium, qui Salmasio adcò ad­versatus est, eum tamen in hac interpretatione duorum voca­bulorum secutum esse, & ad novam conjecturam indè confugisse. [...], inquit ille, novitia & recens est ordinatio & institutio. Per illam autem non intellexit institutionem ordinis Episcopalis cum Salmasio, sed aliam, quam ipse commentus est; illam nempe, quae commoveri & jactari tum coeperat, nonnullis per ambitionem & cupiditatem introducere molien­tibus; nimirum ut Episcopatus non liberâ electione ab iis quo­rum intererat, sed ex aetatis vel temporis antecessione quo in Clerum erant assumpti, ut non dignissimus quisque, sed anti­quissimus caperetur. Ita duo magni viri ex diametro opposui sunt. Ille hanc antiquam institutionem putat, hic novitiam, ille ab Apostolicis temporibus deductam, hic non tam per ambitionem introductam, quàm à presbyteris, dum alii nescio qui eam intro­ducere conarentur, repudiatam. Sed talem institutionem aut unquam [...] aut tunc repudiatam esse neuter probat. Timo­theum Ecclesiae Ephesinae, & Damam Magnesiane juniorem prae­positum fuisse fatemur: sed quinam illi fuerint, qui ut antiquita­tis ratio praecipuè duceretur per ambitum & factionem pugna­bant, nondum intelligimus. Nam quòd ejusmodi fuisse contenti­onem illam credat Petavius, quae à Clemente Epistolam ad Corin­thios expressit, id sine ullo fundamento dicitur. Illi enim unus & alter si se praeteritos esse doluerint, tam juniores quàm seniores esse, tam pro merito quàm pro aetate pugnare potuerunt. Quicunque autem fuerint, eos ipse non de Episcopatu sed presbyteratu conten­disse fatetur, & conjecturam suam Salmasianâ verisimiliorem tantùm esse dicit, pro veritate ejus asserendâ nihil affert. Sed vi­deo unde in tantam incertitudinem, tamque improbabilem conje­cturam inciderit Vir doctissimus. Verba illa Ignatiana [...] malè cepit. Omnino, inquit, presbyteros repudiâsse nec admisisse illud asserit, quodcunque tandem [...] appellat. Cùm igitur nec juventutem, nec Episcopalem ordinem repudiaverint Magnesii, ut ex ipso loco constat; aliud aliquid ex­cogitandum putavit Petavius, quod abillis repudiatum est, quód­que [Page] [...] vocari posset. Et omnes quidem qui [...] novellam institutionem reddunt, in illâ voce [...] explicandâ haerent. [...], sic reddit Salmasius, Sicut cognovi presbyteros, non ut accipientes eam, quae nova apparet, institutionem, sed tanquam prudentes in Deo, ce­dentes ipsi. Ubi primò [...] particulam omittit ut explicationi suae inimicam, quòd ea ostendat Scriptorem de eadem re loqui, cùm presbyterorum exemplum proponit, de qua populum monuerat, scilicet de aetate Episcopi: aliter enim [...] exponi non possunt. Secundò, voculam ut de suo addidit; vidit enim, non accipientes, hîc locum habere non posse. Theseos Capellianae Autor aliter versionem suam temperavit, Quomodo censeo sanctos presbyteros, si minùs recipiant novellam istam quae jam est institutionem, saltem tanquam prudentes in Deo ce­dant Episcopo, ut, cùm omnia confuderit, nihil dicat. Pita­vius à versione cautè abstinuit, hac observatione contentus, presbyteros [...] repudiâsse. Mira haec sanè in­terpretatio illius, qui profitetur Ignatium iisdem verbis presbyte­ros plebi proponere imitandos. Sed hi quid sit [...] hoc loco non viderunt. Patricius Junius legit [...], non praeoccupato animo respicientes, haud malè; sed ut literam omitteret, opus non erat. Suidas, [...]. Nihil aliud hîc [...], quàm [...] sonat. Ita igitur verto, [...], non cogitantes, non considerantes, non respicientes. Ut Paraphrastes, [...]. Non enim hîc Ignatiana miserrimè per­vertit ille, ut vult Salmasius, sed fideliter & planè ex­plicat.

Quare, cùm haec aetatem Damae Magnesiorum Episcopi tan­tummodò respiciant, cùm Autor Epistolarum ubique Episcopa­tum à Christo institutum esse significet, cùm Christianos omnes, etiam presbyteros, quos à Deo institutos fuisse docet, ut Episcopo pa­reant constanter moneat, cùm omnes qui illi jam ipsis superimposito [Page] refragantur malâ conscientiâ premi, & diabolo inservire osten­dat, palam est hunc locum de [...] Episcopatûs institutione intelligi non posse. Aut siquis sit qui adhuc dubitet an haec omnia ad aetatem Damae referri debeant; cum omnino oportet [...] [...] de recenti, non Episcopatûs, seu officii, sed hominis, seu Episcopi ordina'ione interpretari; nisi velit Scriptoris instituto [...] centradicere. Fateor enim vocem [...] de re ali­quâ recenti, seu modernâ usurpari posse, & fatìs quidem origini sue congruè. Ut de Hierace Epiphanius, Haeresi 67, [...] [...], Psalmos complures recentes, seu, novitios confinxit. Et qui ita hunc Scriptorem intellexerit de ordi­natione Damae recenter factâ, doctrinam Ignatianam alibi [...] [...] haud violabit; sed quàm congruum huic loco sensum eâ interpretatione tribuere possit, ipse viderit. Vox enim illa [...] praeter alia superiùs adducta mihi postulare vide­tur, ut [...] ad aetatem referatur. Denotat enim sine dubio aliquid quod ex conspectu Damae apparebat; ut ostende­ret eum vultu juvenem, moribus virum. Quò etiam illa, [...] [...], quae statim in eâdem periochâ se­quuntur, spectant.

Dum haec, Opere penitus finito, Lector benevole, scribo, perve­nerunt ad manus meas, SS. Patrum qui temporibus Apostolicis floruerunt Opera, à Joanne Baptista Cotelerio Societatis Sorboni­cae Theologo doctissimo edita. Quo libro conspecto, hisce tempori­bus non potui non seriò gratulari, quòd etiam in Ecclesiâ Galli­canâ Libertatibus suis optimè usâ, Theologi ex omni ordine ma­ximè eruditi non tantùm pro veris antiquae Ecclesiae monumentis strenuè concertent, sed & de libris spuriis & supposititiis, qui ha­ctenus mundo imposuerunt, & suevi vetastatis somnio animos hominum deliniverunt, sine omni partium studio judicent; quòd post Sirmondum, Petavium, Petrum de Marca, Morinum, Lounoium, post Valesium, Huetium, aliósque complures, etiam [...] candidè de his rebus pronunciet, eruditorum inter nostros virorum diligentiam saepe probet, eademque cum libertate omnia discutiat. Unde spes est aliquando fore, ut Dogmatibus Ecclesiasti­cis [Page] major lux affulgeat, Controversiae in Scholis agitatae, pudendo Impostorum patrocinio nudatae, & fictâ Antiquitatis larvâ spolia­tae, aequiùs tandem & sedatiùs terminentur, animique hominum eâ, qua par est, reverentiâ primitivam Ecclesiam, suâ simplicitate conspicuam, nec alienis coloribus depictam aut potiùs deformatam prosequantur. Inter haec B. Ignatii Epist. etiam Notis Cotelerii illu­stratae prodierunt; quas jam ad editionem nostrorum festinans, avi­dè, quantum per temporis angustias licuit, percurri. Video autem, nisi me festinatio fefellit, Viri doctissimi sententiā cum nostrâ pla­nè conspirantem; idem de Ignatianis judicium, eandem de argu­mentis Adversariorum opinionem, similem fere locorum explicati­onem [...]. Unde mihi haud malè augurari videor, senten­tiam nostram viris doctis, & in hoc literarum genere optimè ver­satis approbatum iri, eos (que) statim judicaturos me nihil in his mo­litum esse, quod non aliis eadem tractantibus veritati maximè aper­tissiméque consentaneum primâ facie videatur. Quòd si [...] quae obiter tractavi, & in tui potissimùm gratiam, Lector benevole, dissertationibus inserui, (qualia haud pauca in nostris invenies) aut minùs rectè aut minùs accuratè dicta judicaveris; nolim ea cum causae susceptae injuriâ conjungas, sed desiderio potiùs tibi pla­cendi imputes. Vale.

PROOEMIUM. DE Ortu, Progressu, ET Hodierno Statu Controversiae.

PROOEMIUM. De Ortu, Progressu, & hodierno Statu Controversiae.

CAP. I. Occasio Scribendi, & Prooemii distributio.

CElebris est, hoc praesertim saeculo, de Ordinis Episcopalis à Presbyteratu distinctione, vel sal­tem distinctionis origine Controversia. In eâ autem tractandâ magni ponderis meritò habita est S. Ignatii, viri Apostolici & Martyris auto­ritas; cujus disertissimo locupletissimóque te­stimonio cùm Episcopalis causa fulciatur, & paritatis Presbyteranae antiquitas nuper exco­gitata concidat, eò tandem deventum est, ut qui aliter sententiam Episcopatui iniquiorem tueri nullo modo possent, omnes Ignatii Epi­stolas convellerent, à S. Martyre scriptas negarent, fictas & supposi­titias pronunciarent.

Inter hos Vir doctissimus, Joannes Dallaeus, in SS. Patrum monu­mentis diligenter versatus, in discernendis operibus spuriis admodum acutus, post velitationes Salmasii, atque Blondelli, Librum nuperrime edidit satìs prolixum, quo Epistolas Ignatii etiam purgatissimas ma­ximéque sinceras, & Veterum autoritate munitas & propriâ praestan­tiâ conspicuas, quamplurimis argumentis videtur sibi, suisque, ut opi­nor, adulterinas probâsse, & doctissimorum virorum, Archiepiscopi Armachani, Isaaci Vossii, & Doctoris Hammondi rationes omnes, sanè firmissimas, diluisse.

Hujus Viri praestantissimi stupendae diligentiae cùm & Ignatii san­ctitas, & Episcopatûs necessaria autoritas, & his maximè iniqua Adver­sarii fama atque [...] as ut aliquid reponatur efflagitent, operae [Page 2] pretium esse duximus Dissertationem totam, quanta quanta est, ad exa­men vocare, rationes momento suo ponderare, singusa quae nos & Ec­clesiae SS. Patres ullo modo spectant excutere, omnia quae autoritatem S. Ignatii confirmare possint exponere, quae labefactare videantur, refellere & refutare.

Cùm autem haec quaestio multis jam modis implicata & involuta, doctisque plurimorum lucubrationibus facta sit obscurior; ut ea quae dicturi sumus dilucidè perspicuêque tradantur, visum est imprimis ne­cessarium illa praemittere, quae difficultatis rationes expediant, quae sententias [...] doctorum explicent, quae ortum, progressum, & praesentem Controversiae statum enarrent, & inutili altercatione prae­cisâ, ad futuram disputationem faciliorem aditum patefaciant.

Ignatium fuisse Antiochenae Ecclesiae Episcopum agnoverunt quot­quot illius mentionem fecere: ab Apostolis ordinatum disertè tra­diderunt S. Chrysostomus & Theodoretus. Hunc Apostolicum Virum, ab Antiochia Romam tractum, bestiis oblatum, ac Martyrio coronatum testantur Veteres: Epistolas scripsisse ad Ecclesias prae­sertim in itinere, produnt Antiquorum plurimi, negavit aut dubitâsse se dixit eorum nemo. Et sanctissimi quidem Martyris justissima existimatio etiam hactenus illibata & intemerata permansit; de Epi­stolis tantùm, quae sub illius nomine prodierunt, & ad nostram usque aetatem perduraverunt, lis est. Neque de illarum autoritate, si Igna­tianae fuisle appareant, disputatur: sed an reverâ ipsius Ignatii fue­rint quaeritur.

Ut autem origo, progressus, & praesens hodiernae Controversiae sta­tus, etiam iis qui hactenus eam minùs attentè considerârunt, inno­tescat; rem omnem (quod à nemine adhuc factum [...] video) clarè & fideliter proponam. Sententias doctorum Virorum, cujuscunque opinionis fuerint, eo ipso ordine quo scripserunt referam, Editiones Epistolarum è MSS. erutarum varias, & à se quoquo modo discrepan­tes, sigillatim notabo: ut simul & qualis [...] Epistolicus eo tem­pore, quo quisque scripsit, apparuerit, perspectum habeat Lector, & de uniuscujusque sententiâ [...] ferat nullo praejudicio occupatus. Denique quae sit Dallaei, postremi Ignatianorum hostis, sententia re­feram, quae nostra, ex adverso exponam, & quid à me probandum quid refellendum sentio breviter declarabo.

CAP. II. Prima Ignatii Editio Latina tantùm. Epistolae ejus pro genuinis habitae.

SUb Ignatii nomine primò tres Epistolae in lucem editae sunt Parisiis Latinè tantum, Anno Domini Mccccicv. ad B. Mariam una, ad S. Joannem Apostolum duae. Anno Mccccicviii undecim Epistolae aliae, Latinae pariter, ex Veteri Versione, nondum comparente ex­emplari Graeco, à Fabro Stapulensi typis sunt impressae. Haec autem princeps Editio suit, teste Philippo Labbeo, qui has undecim Epi­stolas tunc excusas inter primas Editiones numerat quae in Regiâ bibliothecâ Parisiis asservantur. Tum verò Symphorianus Cham­perius Lugdunensis, has à Fabro editas cum tribus aliis ab illo re­jectis, & quartâ ad Mariam Cassobolitam nunquam antè publicatâ, edi curavit; atque ita tandem quindecim Ignatii Epistolae [...].

Et haec quidem facies S. Ignatii sub initio decimi sexti saeculi suit; cùm ipse Faber Stapulensis, primae Editionis curator, ejus au­toritate tanquam indubitatâ, in libello De triduo Christi utitur. Tamet si mihi impossibile sit ex me ad illam intelligentiam penetrare; eam tamen in hac reesse puto, quam deifer Ignatius in primâ Epistolâ, quae est ad Trallianos, aperit, de Domino sic loquens, Ante verò solis occa­sum de cruce depositus est, &c. Joannes etiam Episcopus Roffensis, libello cui titulus, Petrus fuit Romae, inter primos has Epistolas ci­tavit; Ignatius autem & ipse contemporaneus Apostolis, Christum cùm esset annorum triginta fuisse baptizatum putat, & tres annos ultra do­cuisse. Sic enim Epistolâ ad Trallianos scribit. Triginta annos agens Christus baptizatus est à Joanne, & tribus annis praedicavit Evangelium. Quinetiam Joannes Driedo celebris eâ aetate Theo­logus, libro De Dogmatibus Ecclesiasticis & Apocryphis, quamplurima Romanae Ecclesiae dogmata longâ sententiarum serie ex Epistolis Ig­natii petitâ confirmare nititur. Et Martinus Peresius Aiola, scriptor inter Pontificios non ignobilis, indè testimonia saepissime adhibuit, & ad confirmandas Traditiones non scriptas omnes has Epistolas de­floravit. Haec quidem illi, hactenus de autoritate Ignatianorum planè securi: neque enim quenquam novi qui eâ aetate de duodecim prae­sertim Epistolis dubitavit.

CAP. III. Epistolae Ignatii primùm Graecè editae. Doctorum Viro­rum varia de ipsis judicia.

ATque haec breviter de hominum judicio, quamdiu Latinè tan­tum extarent hae Epistolae. Post autem sexaginta annos, Andreas Gesnerus, siipsi credendum sit, Epistolas duodecim grae­cè, interprete Joanne Brunnero, primus omnium edidit, A. D. MDLIX. Ita enim in Praefatione loquitur. Ignatium verò cùm ille (Henricus Petri scilicet) Latinè tantùm ediderit, ego Graecum ex­emplar MS. nactus ex Bibliothecâ CL. V. piae memoriae D. Gaspari à Nydpryck, existimavi neque Henrico Petri molestum, studiosis autem plerisque gratum fore, si ea quae hactenus Latinè tantùm circumfere­bantur, Graecè simul & Latinè à me fuissent [...]. Sed quicquid di­xerit Gesnerus, ante eum S. Ignatium Graecè ex Augustanae Biblio­thecae exemplari Valentinus Pacaeus publicaverat, A. D. MDLVII. quem primum in lucem eas edidisse testatur Morellius, quieasdem [...] recudendas curavit A. D. MDLVIII. Eámque à Pacaeo pro­curatam principem esse Graecarum Epistolarum Editionem fidem fa­ciunt illa Centuriatorum Magdeburgensium, Est & hoc anno­tandum, quòd hoc anno MDLVIII. Epistolae [...] Graecè sint [...] & publicatae, quae hactenus per aliquot saecula latuerunt. Quare duodecim [...] antè à Stapulensi aut Champerio Latinè, [...] à Pacaeo, ex Augustano primum, dein à Gesnero è Nydprucciano Codice editae sunt.

Cùm jam Graeca exemplaria extarent, primi omnium Centuriato­res Magdeburgici suspiciones suas, sed cautè satis moderatéque pro­ponunt. Lectoriautem pio & attento considerandum [...] quan­tum sit illis Epistolis tribuendum. Ita illi: & cùm quatuor Argu­menta adduxissent quae meritò suspectas reddere viderentur, De doctrinā, inquiunt, Ignatii nihil aliud habemus nisi quod haec ejus mo­numenta, si tamen ejus sunt, complectuntur. Quinetiam statim gra­vis illa Joannis Calvini censura [...], lib. 1. cap. 3. Institutionum, jam tum in commodiorem formam redactarum. Ignatium quod ob­tendunt, si v lint quicquam habere momenti, probent Apostolos legem tulisse de Quadragesimâ, & similibus corruptelis; nihil enim nae­niis illis, quae sub Ignatii nomine editae [...], putidius. Quò minùs tolerabilis est corum impudentia qui talibus larvis ad fallendum se in­struunt. [Page 5] Ita ille pro more suo acriter satìs & animosè. Nec [...] offendit Calvinum Ignatius, sed ii qui Ignatium corruperunt, inquit Rivetus: quod recte ab eo observatum tradit in Academiâ Genevensi Professor Vedelius; & res ipsa satis indicat: autoritatem enim Ignatii rejicit Calvinus ab Antitrinitariis objectam, ex Epistolâ sine dubio ad Tarsenses, quae pro genuinâ non agnoscitur, & Quadra­gesimam aliásque traditiones objicit, quae in assumentis tantùm in­veniuntur.

Tum Marianus Victorius in S. Hieronymum. Rectè [Ignati­um] Apostolisum vocat virum; vixit enim Apostolorum tempore, & Joannis Evangelistae discipulus fuit, scripsit literas ad sacratissimam Virginem, Dei genitricem Mariam, & alias quae extant. Ac sta­tim etiam ex Lutheri Scholâ celebris Theologus, Martinus Chem­nitius, in Examine Concilii Tridentini harum Epistolarum testimo­niis saepe utitur, eisque multum tribuit. Ignatius verò inquit, auditor Joannis, in Epistolâ ad Philadelphenses de coelibatu & conjugio more prorsus Apostolico loquitur. Et alibi non sine censurâ laudat. Ignatii Epistolas extitisse nontantùm Eusebii verùm etiam [...] tempore certum est. Feruntur nunc Latinè: sunt editae etiam Graecè: & multas habent non contemnendas sententias, praesertim sicut Graecè le­guntur. Admista tamen sunt & alia non pauca, [...] profectò non referunt gravitatem Apostolicam. Et rursus. De Epistolis igitur illis Ignatii quae nunc ejus [...] feruntur, meritò dubitamus: transforma­tae enim videntur in multis [...] is ad stabiliendum statumregni Pontificii: Et divinitus judico esse factum, quòd adulterina quaedam assumenta suo se indicio prodant. Primus enim, ut opinor, observavit, locum ex Epistola ad Smyrnaeos citatum à Theodoreto, nec in Graecis Co­dicibus nec in Latinis reperiri, quamvis à Gulielmo Widefordo pa­riter citatus sit; & loca plurima ex Apostolicis Constitutionibus Epi­stolis Ignatii esse assuta. Post quem Petrus Canisius, vir eruditus, ad confirmationem Catechismi testimonio Ignatii ex Veteri inter­prete creberrimè utitur.

Centuriatores & Calvinum, quòd Ignatium tam parvi penderent, perstringic unâ sententiâ [...], Ratione quintâ. Centuriatores vehementer offendit Ignatius; offendit & Calvinum, ut in ejus Epi­stolis [...] naevos & putidas [...] hominum quisquiliae not ârint. Defendit statim Calvinum Whitakerus, quòd Ignatium ab [...] introductum tanquam improbae & detestandae [...] patronum repule­rit; ipse Epistolas obscurae dubiaeque fidei esse notat, quòd plures Ignatio nunc ascribantur, de quibus [...] & Hieronymus non [...], & quòdejus quoddam dictum recitet Hieronymus, aliúdque [Page 6] Theodoret us quod in istis quae [...] Epistolis nusquam reperi­tur. Et de posteriori Argumento à Duraeo solicitatus, ex eo, inquit, Ignatii scripta parum integra superesse constat. Ac mox Bellarmino respondens, ex duodecim Ignatii Epistolis Graece extantibus septem tantùm memoratas Eusebio & Hieronymo animadvertit, de quibus inquit, quid statuamus, num sint Ignatii an alterius cujusquam non sa­tìs constat: constat aurem quinque esse sine dubio spurias & adulterinas. Eidem Campiano respondens Laurentius Humfredus, [...] Magde­burgenses moderatissimâ oratione prudentissimè monuisse, Haberi quae­dam in hisce Epistolis Ignatii quae ad deformes naevos declinare viden­tur; & quaedam obrepsisse in Ignatii scriptis adulterina non ferenda asserit: quae si rejicit Calvinus, [...] statim dicendus est aut iniquus Censor Ignatii, aut opera Ignatii omnia tanquam putidas noenias repro­bare; quandoquidem ea solùm quae culpanda sunt in supposititio Ignatio pervellit. Ipse autem aliquid Epistolis resectum, aliquid assutum esse autumat.

Interim reverendus admodum Whitgiftus in Ecclesiae nostrae con­troversiis Ignatio multum tribuebat; & Schismaticorum coryphaeus Thomas Cartwrightus ejusdem autoritatem defugiebat, & Calvinum sequi professus, aliáque argumenta ex proprio penu suppeditans negabat autorem Epistolarum fuisse illum Apostolorum discipulum: quod & ejus sequaces fecêre, quoties aliquid ipsis objectum est, cui re­spondere aliter non potuerunt: quoties autem ad presbyterium confir­mandum aliquid facere videbatur, ejus autoritate libenter frequentér­que utebanttur. De quibus graviter conqueritur Lous. Epistolas tuas, Sanctissime Ignati, adulterinas esse contendunt. In id enim [...] diverticulum si non se receperint, adulterata penitus & turpissimis sordibus aspersa [...] doctrina habeatur: & gravissi­mus prudentissimúsque Bancroftus, Ad morem Genevensium Ig­natius loqui [...]; aut si plus quàm [...] urgeas, pauperculus anti­quus Pater iste tanquam fictitius & [...] vanus jure rejicitur.

Tum vero eminentissimi duo Cardinales Baronius atque Bellarmi­nus, ita judicabant. Baronius cautè primùm distinguit inter Epistolas Latinè tantùm extantes, & eas quae Graecè etiam prodierant; priores nullius autoritatis esse innuit; posteriores omnes avidè amplectitur, incorruptas & integras esse pronunciat, eásque miris effert laudibus. Non enim septem tantum Eusebio cognitas, sed & quinque reliquas Ignatii esse germanas, easdémque sincerissimas, nemo jure, inquit, pote­rit dubitare. Bellarminus notat Latinas tres, gravitatem eloquii S. Ignatii omnino nonredolere: quinque Eusebio incognitas ob styli simili­tudinem & spiritum verè Apostolicum, à viris doctis omnino recipi; non [Page 7] esse magnam fidem habendam codicibus Graecis, qui nunc extant, quan­do discrepant à Latinis; saepe enim emendatiores inveniri codices Latinos quàm Graecos: quod verum, inquit, esse intelliget qui conferet testimo­nia quae ex Ignatio citant S. Athanasius & Theodoretus, cum [...] ejusdem Ignatii, quae nunc habemus in codicibus Latinis & Graecis.

De Epistolâ ad Tarsenses primo dubitat Faustus Socinus, his verbis, Responsione ad Wiekum. Atque hoc ipso argumento ad hoc ipsum probandum videtur uti Ignatius, aut quisquis fuit autor [...] Epistolae quae sub ejus nomine ad Tarsenses inscribitur: & sententiam suam liberiùs de omnibus profert Animadversione ad Assertionem septimam Posnanensium. Ignatii scripta partim adulterina, partim admodum corrupta & additamentis quibusdam coinquinata; adeò ut [...] quoque in ipsis fiat mentio quae non nisi post aliquot saecula extite­runt. Et licèt Latinum Ignatii exemplar tantummodo tunc temporis vidisset, & missarum voce offensus ista scriberet; nactus tamen po­stea Graecum Codicem, ubi eum locum aliter se habere invenit, sen­tentiam non mutavit. Non desunt tamen, inquit, in ipso Graeco exemplari quaedam quae non cum Ignatii saeculo, sed cum succedentibus conveniant, & tandem in hunc modum concludit. Fuit nimirum liber iste Epistolarum Ignatii, [...] id factum fuerit, ab iis partim depravatus, [...] etiam consarcinatus, qui Tyrannidem Episcoporum, non in [...] tantùm sed in rempublicam quoque contra omne jus fásque [...] [...] probabant, ac stabilire volebant. Ita ille in Defensione prioris Animadversionis.

Paulo post Rodolphus Hospinianus Tigurinus Historiae Sacra­mentariae l. 2. c. 1. Ignatium nostrum tanquam testem locupletissi­mum laudat. Cùm post Apostolorum tempora [...] turmatim [...], & sincerae Apostolorum doctrinae impudenter contradicerent, Ignatius unus ex Senioribus, cùm Antiochiâ Romam captivus tra­heretur, [...] is [...], [...] ac soliciti pastoris officio fungens, in itinere mult as [...] tam vivâ voce; quàm Epistolis confirmavit; admonuitque ut ab [...] & clandestinis seductoribus caverent, qui clam, [...] Episcopis sese insinuantes simplicem plebeculam seducebant, & privata [...] [...]. Inter caetera autem Smyrnenses quoque adhortatus, Non licet, inquit, sine Episcopo, neque offerre, neque sacrificium immolare, neque aliquod aliud publicum officium obire. Et in Epistolâ ad Trallianos dicit, Infideli deteriorem esse, qui audeat aliquid circa altaris ministerium facere, nisi Episcopus, aut Presbyter fuerit. [...] paulo post locum de poculo Eucharistico universis distributo ex Epistolâ ad Philadelphenses adductum appel­lat apertum testimonium Ignatii, qui Joannis Evangelistae discipulus fuit.

Perkinsius autem nostras Whitakerum interim in hunc modum fe­quitur. Eusebius cum Hieronymo septem Ignatii pro veris numeravit Epistolas: at nunc sub illius nomine habentur duodecim, quarum [...] spuriae sunt. Etiam [...] ad Ephesios aut spuria est, aut saltem corrupta; quia locus à Theodoreto & Gelasio ex illâ citatus in nostris exemplaribus non invenitur.

Thomas Bilsonus nostras, Vir magni in Ecclesiâ nominis, de per­petuâ gubernatione Ecclesiae scripsit fusè atque eruditè: S. Ignati­um autem in eo opere ut indubitatum Autorem frequenter laudat, & dum in vivis esset eas ipsas Epistolas, quas citat, scripsisse [...] illum Martyrem affirmat. Hunc tamen Parkerus ut dubi­tantem frustra & falsò producit, doctissimúmque Praesulem mirè ca­lumniatur. Thomas, inquit, Bilsonus in Canonibus Apostolorum fi­dentior est quàm in Ignatio. Observa eandem notam inussisse Ignatio, quam Canonibus, laudem verò vetustatis attribuisse Canonibus, quam Ignatii Epistolis non attribuit, cùm dicit, Canones qui dicuntur Apo­stolorum, apertè innuit [...] ipsorum Apostolorum minimè esse; sicuti ali­bi apertè docet: pari ratione, cùm dicit, Epistolae quae feruntur Ignatii, eas Ignatii [...] esse subinsinuat. At haec mera est calumnia, quae pro­ximis Episcopi verbis clarissimè refutatur. Statim enim addit. Igna­tius quippe, eorum Episcopus, adhuc vivus erat, & eas literas conscripsit. Epistolae igitur Ignatianae, judice Bilsono, & ipso vivo, & ab ipso sunt conscriptae. Qui ejusdem operis Capite 14o earum antiquitatem disertè asserit: cum enim Tertullianum, Cyprianum, & Hieronymum nominâsset, Si hi, inquit, satìs antiqui vel sinceri vobis testes non [...], audite quid Ignatius, Antiochiae Episcopus Joanne Apostolo etiam [...] in vitâ manente, ejúsque discipulus, post quem octo fere annis martyrio affectus [...], ad diversas Ecclesias de Episcoporum autoritate [...]. Ita Bilsonus locis quamplurimis S. Ignatium, ut antiquissimum & sincerissimum testem adducit.

Abrahamus Scultetus, in Medullâ Patrum, propositis ex utrâque parte rationibus, & eorum qui Ignatio has Epistolas tribuebant, & eorum qui an rectè ei tribuerentur dubitabant, tandem ita pronunti­at. Rationibus in [...] partem probè [...] excussis in tertiam nonnulli secesserunt sententiam, statuerúntque esse quidem Epistolas hasce Ignatii, sed adulteratas, sed interpolatas. Quorum in judicio & nos acquiescimus.

Posseuinus autem adhaerens Baronio, Licèt S. Hieronymus, inquit, tantùm [...] septem Epistolarum, duodecim tamen haud dubiae fidei habemus. Quae verò tres aliae feruntur, et si non tam certae fidei sunt, ci­tantur tamen à S. Bernardo; nec [...] post illum Viri [...], qui ipsa­rum [Page 9] [...]. Et Jacobus Gretserus eadem pressè sequitur vesti­gia de duodecim Epistolis genuinis; quarum Vindicias ab eodem scriptas alicubi latere testatur se audivisse Philippus Labbaeus.

Tum verò Martialis Mestraeus, Doctor [...], qui Ignatium ipsum edidit, & notis illustravit, tres Latinas in Commentationum Apocrypharum numero collocat; reliquas duodecim germanas & verè aureas Ignatii Epistolas praedicat, sed ab [...] & [...] Graeculis po­sterioribus alicubi [...] & [...] [...].

Georgius Dounamus nostras, Vir doctissimus, saepè Schismaticos & sui & prioris saeculi accusat, quòd nunc Ignatii testimonia in suà causâ urgent, nunc Epistolas ejus tanquam spurias rejiciunt; & se­ptem illas ab Eusebio memoratas doctas & pias appellat; quas vel ideo rejici non [...] ait, quòd ab Eusebio memorentur.

Inter Socinianos Hieronymus Moscorovius de verâ harum Episto­larum antiquitate dubi âsse haud videtur, cùm in refutatione [...] Martini Smiglecii haec habeat. Verùm nè hoc quidem verum est primorum saeculorum Patres, eam quam ipsi profiteantur, sententiam prodidisse. Nam Ignatius, Patrum apud Latinos quorum quidem scri­pta extant vetustissimus, apertissimè fatetur in Epistolâ ad Tarsenses, quòd Christus non sit ille qui est super omnia Deus, sed filius ipsius.

Isaaci certè Casauboni, veterum scriptorum peritissimi judicis, sen­tentia in hâc etiam causâ maximè notanda. Quare Parkerus hunc in­ter eos numerat, quos omnes Ignatii Epistolas fictitias docuisse vult; sed hoc & sublestâ fide tradit, & levissimo argumento suadere conatur, quòd Casaubonus de priscâ Ecclesiae disciplinâ locutus, Cyprianum testem adhibuit, Ignatium non nominavit: cùm in Ex­ercitationibus Baronianis S. Ignatium saepè laudet, & [...] ejus Epistolarum antiquitatem novis rationibus se tuiturum [...]: quas praematurâ Viri maximi morte ereptas nobis fuisse dolemus.

Sed [...] quidam Vir, caetera doctissimus, ut testatur Vedelius, extra omne dubium ponit suppositionem harum Epistolarum: imò dicere non veretur, Ignatium nullas unquam [...] scripsisse. De hoc Viro Doctissimo altercantur Doctores duo, Owenus & Hammondus; quem quasi nec nomine nec scripto notum producunt, & quem Anonymum ineditum Hammondus vocat. Nè igitur numerus Ignatii hostium augeatur, & praeter eos quorum scripta novimus, alius aliquis, isque doctissimus, Epistolas hasce penitus repudiâsse censeatur, [...] il­lum in lucem protrahendum, & suum Anonymo nomen reddendum esse duximus. Est autem ille extra omne dubium Robertus Parkerus, Schismaticus Anglus. Omnia enim quae Vedelius à Viro illo caete­ra doctissimo [...] profert, in Parkeri libro secundo de Politeiâ Eccle­siasticâ [Page 10] capite decimo tertio reperiuntur. Ego verò Epistolas Ignatii à nemine unquam ante Concilium Nicenum citat as dico, inquit Parkerus; quae verba Viro suo doctissimo tribuit Vedelius; & cùm his opponat testimonium Irenaei, [...], inquit, à Virod ctissimo primò, ab Ire­naeo etiam Hermae Pastorem citari, quem tamen sub [...] Hermae fictum agnoscunt omnes. Verba sunt Parkeri. Secundò excipit, in­quit Vedelius, Irenaeum non allegare Epistolam aliquam Ignatii, sed tantùm dictum quoddam illius, quod tum circumferebatur. Et id indè probat, quia non utitur voce, scripsit, sed voce, dixit. Suntautem & haec Parkeri. Tertiò ait Vir doctissimus indè patere Epistolas has tum temporis non extitisse, quòd Patres, & nominatim Epiphanius, adversentur Igna­tio tempus baptismi Christi post annum trigesimum [...] collocanti. Haec Vedelius ex Parkero. Denique Virum doctissimum putare ait Casaubonum omnes Ignatii Epistolas [...], quod Parkero, neque alii cuiquam tribui potest. Non est igitur alius Vedelii Vir doctissi­mus quàm Robertus Parkerus nostras, Schismaticorum coryphaeus; quem Vedelius cùm refutare vellet, & Genevensis disciplinae summum patronum fuisse nosceret, ho noris causâ nominare noluit. Hic autem Parkerus tredecim rationibus Epistolas Ignatii fictitias esse probare conatur: cujus conjecturis Dallaei Dissertatio maximèlocupletata est.

Post hunc Robertus Cocus etiam nostras edidit Censuram quo­rundam Scriptorum veterum, quem suae de Ignatio censurae hunc ti­tulum praescripsisse, Ignatii Epistolae sunt supposititiae, observat Dalaeus. Et ità quidem Titulus, sed Censura ipsa aliter loquitur, Non desunt argumenta valida quibus omnes, vel supposititias, vel [...] corrupt as probari possit. Et rursus. Verùm ut concludam pau­cis; certo certius est, has Epistolas vel supposititias esse, vel, quod suprà monui, foedè corrupt as. Quotcunque igitur aut quam­cunque firma sententiae suae probandae argumenta attulit Cocus, id tantum reverâ probare omnia putavit, Epistolas Ignatii aut esse sup­posititias, aut corruptas.

Cum haec ità se haberent, Nicolaus Vedelius, Professor Geneven­sis, rem totam ad examen revocavit: Apologiam pro Ignatio scri­psit, novam editionem adornavit, Exercitationibus & Appendice Epi­stolas illustravit. [...] resigitur ille Latinas omnino rejecit, quòd nimis aperta ipsarum suppositio eivideretur. Reliquas duodecim in duos li­bros distinxit, quorum prior continet Epistolas genuinas, posterior [...]. Genuinas tantûm agnoscit septem illas ab Eusebio me­moratas; reliquas quinque aut perperam inscriptas, aut planè supposi­titias esse statuit. Praeterea in ipsas septem genuinas non pauca irre­psisse stellionum audacissimorum vestigia testatur, quae ut a genuinis [Page 11] secerneret curam habuit, & notulis quibusdam in margine positis, quae ex conjecturâ genuinis Epistolis ab interpolatore inserta credidit, ju­gulavit.

Quare Andreas Rivetus, licèt in tertiâ Editione Critici Sacri Cen­surâ Roberti Coci sit adjutus, moderatissimam tamen sententiam am­plecti se profitetur, scilicet, esse [...] Epistolas Ignatii, ad mini­mum septem; sed hoc tempore non haberi nisi ad lterat as, & multis in [...] interpolatas. Hanc, inquam, sententiam amplectitur [...] ra­tionibus quae huic [...] ex ipsis Epistolis desumuntur. Et Daniel Chamierus in responsionibus ad Testimonia à Bellarmino adducta au­toritatem Ignatii nunquam dec'inat. Semel tantùm ait, Epistola ad Antiochenses viris doctis non videtur [...], quia ab Hieronymo non annotata in censu [...] Ignatii, [...] adeò veteribus sit incognita.

Daniel Heinsius ad Novum Testamentum Epistolas quasdam ea­rum quae editae sunt Ignatii reverâ fuisse indicat, alias non item. Ad 1 Cor. 15. 10. Pauli Apostoli parum prudens imitator, cujus omnes E­pistolae sub Ignatii leguntur nomine, cùm & aliorum sint. Ità ille sub­obscuriùs. Sed ad 1 Tim. c. 4. 16. Paulo clariùs. Quae vox (scilicet [...]) intereas quas expressit qui Epistolas Ignatii, atque inter eas quasdam non illius, nomine ejus, n que dignas eo dedit.

Petrus autem Halloix Jesuita non tantùm omnes Graecas genuinas & germanas esse operosè contendit; sed & de tribus Latinis ità judi­cium suum profert. Nec ità certae [...], ut indubitatam fidem apud omnes mereantur, nec ità incertae, ut omnem perdant. Aliter tamen Dio­nysius Petavius, licèt [...] ordinis. Constat, inquit, omnes [...] Epistolas interpolatas fuisse, Nam pleraque ex illis loca ab Anti­quis laudata velineis minimè reperiuntur, vellongè aliter concepta.

Et denique Walo Messalinus, Apud me constat omnes illas Ignatii Epistolas supposititias esse, vel certè mult is locis interpolatas, & aliqua recitat, quae satìs evincunt, inquit, non posse illud opus Autori quem ementitur ascribi. Ac rursus. Epistolae illae natae & suppositae vi­dentur, circa initium, aut medium secundi [...], quo tempore primus singularis Episcopatus supra Presbyteratum introductus est.

CAP. IV. Stricturae quaedam Autoris. Quid de variis hominum ju­diciis sentiendum sit.

HUc usque Virorum doctorum judicia, sive conjecturae potiùs progressae sunt, dum editio una Graeca, licèt ex duobus MSS. exemplaribus, & una etiam interpretatio Latina Vetus, illi satis aptè respondens, aut ab aliis ad Graecosillos Codices reformata, extaret; de quibus conjecturis, priusquam ulteriùs progrediamur, nonnulla no­bis notatu nonindigna visum est observare.

Primò, sententia decretoria Parkeri & Salmasii, qui statuunt omnes Epistolas sub nomine Ignatiieditas esse planè supposititias, minimè fe­renda est: tum quod eorum argumenta nihil aliud evincunt quàm quod à caeteris statuitur, nempe omnes, aut supposititias esse, aut interpolatas (cùm enim adhuc nescitent qualis reverâ interpola­tio fuerit, quicquid illis displicuit, potuit ad interpolationes pertine­re) tum quod Parkerus statuat neminem ante Concilium Nicenum earum meminisse, quod apertissimè falsumest.

Secundò, ingens discrimen inter tres Latinas, & duodecim Graecas Epistolas rectè observatum est; & Latinae primùm emissae ab univer­sis fere meritò sunt rejectae: tum quòd Graecis omnibus fuerint in­cognitae, neque Graecismum omnino redoleant, ut non ab interprete, sed Autore Latino videantur profectae; tum quòd in vetustissimis Vul­gatae Versionis MSS. Codicibus non inveniantur, & seorsim aliquan­do scriptae sunt, & inter Latinos à Bernardo aut Pseudo-Dextro pri­mùm memoratae; tum denique quòd vix rationi temporum videantur consentire, aut cum institutis Ignatii quicquam commune habere: pro qui [...] us frustra nonnulli pugnare aggressi sunt ante aliquot annos, ut rectè judicavit Philippus Labbaeus.

Tertiò, [...] quidem Graecae duodecim parem autoritatem sibi vendicant; & rectè posita videtur [...] inter septem Epistolas quae sunt ab Eusebio memoratae, reliquisque antiquissimis Patribus frequenter laudatae, & quinque alias quae non nisi post aliquot saecula ab ullo Graeco Scriptore agnitae sunt, atque ideo jure vel in dubium vocantur, vel etiam planè [...]: idque non tantùm quia veri­simile non est eas [...], si ejus aevo [...], latere potuisse, aut ab eodem, si ipsi cognitae essent, praeteriri; sed etiam quia vel ob [Page 13] modum loquendi, ab Eusebianis multùm discrepantes apparent, vel ob materiam, doctrinae, institutis & moribus posterioris Ecclesiae ma­gìs consonae, & Ignatianis Eusebio memoratis solâ imitatione eâque nimis affectatâ, similes.

Quartò, rectè animadversum est à quamplurimis etiam illas septem antiquissimas & maximè genuinas Epistolas in Editione Graecâ tunc temporis vulgatâ, interpolatas & corruptas fuisse: idque cùm loca à veteribus Patribus adducta, quae in eâ Editione aut non comparent, aut non rectè repraesentantur, tum alia etiam non pauea quae neque antiquitati neque sententiae S. Ignatii congruunt, neque tenori Epistolarum satìs convenienter inseruntur, planum faciunt.

Quinto, Industria Vedelii quam ad loca in Epistolis Eusebio memo­ratis corrupta & interpolata indicanda, & à genuinis secernenda adhi­buit, si conatum spectemus, laudanda, si eventum sive successum, parvi quidem aestimanda videatur. Tantâ enim diligentiâ hoc tandem effectum est, ut ex unâ parte inserta & interpolata pleraque praeter­mittantur, ac pro genuinis retineantur; exalterâ verò, germana at (que) genuina saepiuscule pro ascititiis notentur & rejiciantur. Quamvis igi­tur quamplurimi optimas Ignatii Epistolas corruptas esse judicarent, hactenus tamen ad genuinas à corruptelis certo aliquo criterio vindi­candas parum aut nihil est effectum. Ut verum illud sit quod à Dallaeo observatur, Nisi sincerius exemplar Usserius & Vossius nacti essent, nulla planè spes superesset Interpolatoris aliena à veris Scriptoris inter­noscendi & secernendi.

CAP. V. Alia vetus Latina Versio ab Armachano publicata, quâ Interpolationes detectae sunt. Graecae Epistolae è Me­diceo Codice per Isaacum Vossium editae. Quid viri docti de Epistolis ità purgatis editísque senserint.

QUare Jacobus Usserius, Archiepiscopus Armachanus, Hiberniae Primas, Vir mirae in his rebus perspicaciae fideíque, cùm vide­ret talibus conjecturis nihil effici, animadverterétque tres in Angliâ no­strâ Theologos olim locum quendam ex Epistolâ Ignatii à Theodoreto [Page 14] citatum, nec in Editione Graeca aut Vulgatâ Versione tunc repertum, eodem planè modo, quo à Theodoreto productus fuerat, laudâsse; circumspicere coepit, num fortè in Angliâ exemplar aliquod Latinum adhuc delitescens reperiri posset, ex quo sua tres illi Theologi hause­runt, & loca reliqua à Theodoreto [...] antiquis Patribus citata, integra comparerent. Cùm ecce libros duos MSS. nactus, est è publi­câ Collegii Gunvilli & Caii apud Cantabrigienses nostros unum, é privatâ D. Ricardi Montacutii Norvicensis nuper Episcopi Bibliothe­câ alterum, qui Ignatii Epistolarum Interpretationem à Vulgatâ La­tinâ diversissimam continebant. Et statim collatione factâ, testimonia Patrum omnium qui intra quinque, ut ait, post Christum saecula florue­runt, à Graecis Latinis (que) Codicibus dissidentia, cum hac Versione opti­mè convenire, & multa à Graeculis posterioribus inferta & intertexta ab eadem pariter abesse conspexit. Jam verò non ex levibus conje­cturis, aut ex sententiâ suâ, ut Vedelius, sed ex Veteris Versionis fide Graecas Ignatii Epistolas recognovit, assumenta stellionum à genuinis facilè & apertè secrevit; Polycarpianam illarum Syllogen it à excuden­dam curavit, ut minio in textu Graeco laciniae illae signarentur, quas à recentiori Interpolatore assutas fuisse, veteris Latini Interpretis, tunc primum ab ipso editi, indicio deprehenderat. Felix hoc quidem inceptum quo Reverendus Senex, cùm ingenii, judicii & doctrinae spe­cimen singulare exhibuit, tum Ecclesiae utilistimam, & hisce temporibus maximè salutarem operam praestitit.

Id verò ad cumulum [...], quod Vir praestantissimus & omni do­ctrinae genere admodum excultus [...] Vossius Graecum exemplar (quod, opinor, infinitae lectionis Turrianus centum fere annis antè vi­derat, & vetustissimum emendatissimúmque esse testatus est) è Medi­caeâ Bibliothecâ exscriptum produceret, viris doctissimis a micissim è communicaret, & quoniam Latinae Versioni ab Usserio publicatae ap­primè consonum animadvertit, cum eâ simul imprimendum ac [...] is illustrandum curaret. Quae cum tam amicè conspirarent, non dubita­vit asserere doctorum virorum par, easdem Fpistolas tandem nos habe­re quas habuit Eusebius, quas edidit Polycarpus, quas scripsit Ignatius.

Quàm viris eruditis grata fuerit haec Vossii Editio, vel indè patet, quod Claudius Sarravius, Senator Parisiensis, ab ipso in Notis obiter laudatus, ei haec rescripserit. Ago itaque gratias, ago gratias tibi sum­mas, Mi Vossi; aeternum enim me tibi devinxisti tanto & tam praecla­ro erga [...] [...] testimonio. Video enim ibi famam meam aeternitati consecratam, [...] monumento quod [...] & marmor a duratione vincat.

Quare [...] ex Protestantibus Andreas Rivetus, cum ei Usserius novam Ignatii ex Veteri Libro editionem communicâsset, in ultima, [Page 15] Critici sui Sacri recognitione illius judicium secutus est: & ex Jesuitis Petavius, Graecis Vossii & Latinis Usserii conspectis, [...], inquit, prudens & justa suspicio est, illas esse genuinas Ignatii Epistolas, quas Antiquorum consensus illustribus testimoniis commendatas & ap­probatas reliquit. Idem etiam judicium Nicolai Fabroti fuit, ut osten­dunt notae ejus ad Anastasium. S. Ignatius Epistolâ ad Ephesios (edi­dit eruditus Vir Isaacus Vossius) & statim, [...] in Epi­stolâ ad Antiochenos, & alibi, Vetus interpres Epistolae ad Philip­penses, quae S. Ignatio ascribitur. It a ille genuinas Epistolas à spu­riis saepe distinguit, ut in Editione Vossii distinguuntur.

Salmasius verò editione Usserii perspectâ, & Codice Mediceo, ante­quam ederetur, viso, autoritati Ignatii iniquior factus est. Ecce enim in Apparatu ad Libros de Primatu Papae, Varias, inquit, diversi temporis ejus Operis interpolationes esse factas mult is ostendit Reverendis­simus & doctissimus Vir Jacobus Vsserius Armachanus. Quale au­tem ab Auctore primum prodiit, nè genuinum quidem Ignatii esse pos­sum omni assever atisne confirmare. Haec paulo sedatiùs. Quae non longè [...] sequuntur Salmasium magìs sapiunt. Quâ autem aetate vix­erit hic impostor, qui nomen Ignatii ementitus est in ist is Epistolis conscri­bendis inquirendum est. Nam Ignatium non esse earū auctorē tam certum [...] quàm me haec scribere. Hîc sanè purum putum Salmasium ha­bemus. Ad tempus autem quod attinet, impostorem eodem cum Va­lentino vixisse suspicatur; imperante nimirum Antonino, aut certè sub Marco Aurelio. Atque haec est summa sententiae Salmasianae. Ipse au­tem cùm haec in Apparatu tam strenuè asseruisset, in ipso Opere au­toritate Ignatii saepiuscule utitur. Quae cùm vidisset Claudius Sarra­vius, aurem Salmasio vellit & admonuit. Non placet quòd ea in Ap­paratu culpes quae in ipso Opere [...]. De Ignatianis Epistolis intelli­go, quas in Apparatu, qui prior legitur, meritò [...] [...] vincis: & tamen earum autoritate postea saepiuscule uteris, quasi essent legiti­mae, nèc titulus auctorem [...]. Saltem de istâ [...] sententiae muta­tione aliquid significâsses. Epist. p. 181. Haec, opinor, in Sarravio, maximo Salmasii [...], [...] illi ferre possunt, qui eadem in Hammondo non ferunt.

David etiam Blondellus, ut ipse in Praefatione Apologiae fatetur, quamprimùm Epistolarum priorum sex Isaacus Vossius copiam fecit, eas avidis oculis hausit, manu propriâ descripsit, cum citatis à Vete­ribus locis studiosè contulit, saeculo nostro gratulatus, quòd illud ipsum exemplar, quo ante 1300 annos usus erat Eusebius, novam ipsi propediem affulsuram lucem sponderet. Sed postquam attentiore ani­mo singularum & phrasin, & materiam & ordinem expendit, blandien­tes [Page 16] anteaspes pudibundus abjicere coactus bonae Patrum fidei impu­denter illusum doluit, & argumentis quibusdam à priori quam de Igna­tianis Epistolis imbiberat opinione depulsus, eas omnes supposititias credere coactus est. Ipsum autem impostorem, qui Ignatii Martyris nomen septem Eusebio, Athanasio, Hieronymo laudatis Epistolis ap­pinxit, longè post annum centesimum quadragesimum quartum, adeó­que post Clementis Alexandrini toto sere [...] Ignatio posteri­oris obitum, prodiisse tradit.

Antequam haec à Blondello ederentur, postquam verò ab opinione, quam è Mediceo Codice primùm imbiberat, depulsus est, sententia ejus Hugoni Grotio, viro maximo, innotuit, qui quid de eâ sentiret in Epistolâ ad Gerardum Vossium datä protenus significavit. Blondellus magnae vir diligentiae, sed suae parti super aequum addictus, quid de Epis­copis & Presbyteris sentiat ex scriptis ejus antehac edit is non obscurun est. Imprimitur nunc apud [...] liber ejus specialiter de eo [...]. Cognovi autem ex sermone ipsius omnino eum hoc agere velle, ut aliquid reperiat unde famam spargat te in eâ re planè [...] sentire. Ignatii Epistolas, quas filius tuus ex Italiâ at ulit puras ab omnibus iis quae eruditi hactenus suspecta [...], ideò admittere non vult, quia E­piscopatuum vetustati clarum [...] testimonium. [...] alio non utitur, quàm quòd in illis verba quaedam appareant elegantiora quàm solent in [...] script is reperiri, quales sunt [...], & similia. Dixi ego paris monetae vocabula non pauca esse in [...] is Epistolâ quam suspectam non habet: adhaesisse haec diu ex lectione Graecorum qui nitidiùs scripserant.

Quamprimùm autem Blondelliana in lucem prodirent, & Isaacus Vossius Codicem Mediceum, quem tam feliciter ediderat, tam malè tractatum videret, statim Epistolâ ad Rivetum rationes perscripsit, cur [...] [...] [...] permovere potuerint Argument a illa, quae David Blon­dellus ad evertendam Epistolarum Ignatii veritatem attulit. Huic E­pistolae Blondellus Annotata sua aspersit, & praeterea stricturas quas­dam ad Vossii Notas antè editas; quibus alterâ prolixiori Epistolâ ad Rivetum pariter missâ Isaacus accuratè respondit. Haec autem omnia cum apud ipsum Vossium diu delituerint, pro summâ humanitate, & bonas literas juvandi studio, quo prae caeteris omnibus viris doctis flagrare videtur, mihi tandem in hâc arenâ desundanti amicissimè com­municavit, & efflagitanti ut cum nostris ederentur, libentissimè con­cessit.

Quinetiam Archiepiscopus Armachanus in Appendiee proximo post Blondelli Apologiam anno editâ mirari satìs se non [...] profitetur, duos hos magni nominis viros, Salmasium & Blondellum, conjecturis [Page 17] suis tantum tribuisse, ut cùm Polycarpi ad Philippenses literas, qui­bus Ignatianas à se subjectas fuisse ipse confirmat, germanas fuisse fa­teantur, & has ipsas quae Ignatio tribuuntur Epistolas in Mediceo Co­dice à no vitiis assumentis demum liberatas, non minùs quàm Polycar­pi ipsam, Euse bii temporibus in omnium manibus fuisse non negent, in hisce tamen effingendis Impostorem aliquem nomen Ignatii ementi­tum esse considentissimè pronuntient. Pupugit Blondellum severa haec mitissimi senis reprehensio, admirantis tantam ex levibus conjecturis confidentiam: quare Epistolâ ad eum datâ, & quatuor productis ar­gumentis, quae ipsum sententiam mutare vetarent, haerere se etiamnum professus est.

Postea insignis admodum Theologus Henricus Hammondus, cùm videret Theologicas Theses in Galliâ propositas proclamantes, litem & controversiam de Episcoporum supra Presbyteros praerogativâ de­finitam jam videri à Viris longè doctissimis Domino Salmasio & Blondello; Dissertationes quatuor, quibus Episcopatûs jura ex S. Scripturis & primaevâ Antiquitate adstruuntur, edidit, & earum secun­dam de Ignatii scriptis instituit. In illâ autem Dissertatione primò quicquid ad has Ignatio abjudicandas Epistolas dictum est, solenniter ad examen vocavit; secundò quaedam addidit, quae earundem auto­ritatem stabiliant.

Ad haec Hammondi nihil Salmasius, nihil Blondellus reposuit. Do­mi autem Theologus. Joannes Owenus nostras in Praefatione qua­dam Anglicè scriptâ multa in Hammondianâ Ignatii defensione cul­pat, quae peculiari scripto linguâ etiam nostrâ Hammondus defendit. Non tamen Owenus eorum sententiam probat, qui Epistolas omnes Ignatianas tanquam fictas & supposititias absolutè condemnant: imò in earum aliquibus suavem & gratiosum, ut nostrates loquuntur, fidei, dilectionis, sanctitatis, & zeli Dei spiritum spirantem & operantem agnoscit. Ministri etiam Londinenses cum Sculteto, Vedelio, & Riveto professi sunt se minimè omnes reprobare; sed ità de corruptelis lo­cuti sunt, ac si editiones Usserii Vossiique nunquam vidissent: certè quid de Epistolis defaecatis sentirent minimè indicârunt.

Theophilus autem Raynaudus in Erotematibus negat Epistolam ad Mariam Deiparam esse Ignatianam. Ep stolam tamen, inquit, ad Mari­am [...] esse S. Ignatii foetum genuinum [...] controversiam pono; quicquid contrarium pauci quidam Sectarii effutiverint.

Edmundus etià Albertinus Usserii responsionibus & Hammondi Dis­sertationi minimè acquievit, sed in Libris de Eucharistiâ Latinè editis decretoriam sententiam in haec verba protulit. [...] negaverim Igna­tium Epistolas aliquas scripsisse: sed, si quas scripsit, illae perierunt: [Page 18] & plures aliae sub illius nomine circa medium secundi Saeculi compositae sunt, ac incautè & absque examine à Veteribus receptae. Et eodem an­no Joannes Dallaeus libro de Je juniis & Quadragesimâ tertio, Totum hoc quod Ignatii nomine circumfertur Epistolarum opus supposititium esse, sanctissimóque Martyri [...] paucis post ejus mortem annis falsò & per fraudem adseriptum fuisse tam evidentibus patet document is, ut mi­rum sit hanc imposturam homines eruditissimos tam diu latere [...], & de sex illis quas Usserius voluit esse verè Ignatianas, Sed quod magni Vi­ri pace dictum sit, nè istae quidem quas ille publicavit à meliori quàm cae­terae manu esse videntur.

Interim tamen non est omittendum nobilem in Theologiâ Criticum Joannem Morinum, collatis diversis editionibus ex Augustano & Florentino Codicibus depromptis, in aliam planè diversam, maximé (que) mirandam sententiam incidisse. Antiqua, inquit, Ignatianarum Epi­stolarum editio genuinum textum nobis exhibet, nova verò mancum & interpolatum.

Samuel autem Bochartus, Vir doctissimus, in ingenti opere, Hiero­zoico, Epistolam ad Romanos Eusebio visam, probatam, atque deflo­ratam, non antè Constantini Imperatoris aevum scriptam fuisse, asse­rere non dubitavit.

CAP. VI. Sententia Dallaei, aliquas Epistolas Ignatium scripsisse. Epistolas, quas habemus easdem esse quas habuit Eu­sebius. Sex ab Eusebio memoratas fuisse non ab Ignatio scriptas, sed ab Impostore ducentis post Ignatii mor­tem confictas. Epistolam ad Polycarpum non fuisse Eusebio cognitam, sed ab alio Impostore ducentis post Eusebium annis suppositam. Sententia nostra. Septem Epistolas ab Eusebio memorari, eásque omnes fuisse ab Ignatio ipso sanctissimo Martyre conscriptas.

TAndem Joannes Dallaeus, Theologus è Galliâ celeberrimus, plu­rimisque in hoc praesertim genere Controversiarum elaboratis operibus notissimus, non contentus iis quae de manifestâ imposturâ obiter libro de Jejuniis monuerat, & in novam planè sententiam de aetate impostoris delapsus, [...] suae conjecturae dulcedine captus, Controversiam hanc magnâ animi contentione redintegravit, & gran­di volumine adversùs omnes quarumcunque S. Ignatii Epistolarum defensores latè disputavit. Sub ejus enim nomine prodierunt De script is quae sub Dionysii Areopagitae, & Ignatii [...] nomini­bus circumferuntur Libri Duo: quibus demonstratur, uti praefert Ti­tulus, illa subdititia esse, diu post Martyrum, quibus falsò tribuuntur, obitum ficta.

Et quidem de indubitatâ suppositione scriptorum Dionysii Areopagi­tae Dallaeo planè assentior; idque puto ante Dallaeum, Sirmondum, Petavium, Launoyum, Morinum, aliósque, vel ipsis Pontificiis persua­sisse. Sed de aetate autoris qui ea scripsit & Areopagitae supposuit, quicunque fuit, ab eo prorsus dissentio; & erit nobis in hoc ipso ope­re rationes sententiae nostrae afferendi occasio non importuna.

De Ignatio duplicem Dallaeus proponit quaestionem, quarum pri­ma haec est, An omnes Epistolae quae sub ejus nomine circumferuntur ejusdem sint parent is? Hanc negat; neque ego affirmo, aut de eâ li­tem moveo. Secunda Quaestio est, An earum Epistolarum quae sunt ab Eusebio & Hieronymo memoratae verè [...] sit vir [...] [Page 20] Ignatius, qui anno Trajani undecimo Martyrium Romae fecit? Hanc ille pariter negat; ego nullo modo negandam puto, & omni asse­veratione potius affirmo.

Ut autem utriusque nostrûm sententia adhuc manifestiùs patefiat, nonnulla ulteriùs observanda duximus: atque illud imprimis. Scripsis­se aliquas Ignatium Epistolas non negat Dallaeus; & nè talis ipsi affi­gatur sententia summopere cavet. Quaeritur, inquit, non an Epistolas scripserit Ignatius, (quis enim tam fatuus est ut scripsisse eum aliquas neget?) sed an has quae circumferuntur scripserit? Et alibi, Quasi verò quisquam usque adeò [...] sit ut neget amplissimae Civitatis Epi­scopum, ad haec Apostclorum discipulum, ullas vel scribere potuisse, vel etiam reverā scripsisse, sive ad Polycarpum, sive ad Philippenses, sive ad alios Literas? Atqui non illud quaeritur, an Ignatius Epist las aliquas scripserit, (incredibile est hujusmodi virum nullas scripsisse; neque scripsisse aliquas quisquam negat) quaeritur an has quas nunc babemus scripserit? Non igitur opus est ut probemus aliquas ab ipso S. Ignatio conscriptas fuisse Epistolas, adeóque extitisse aliquando alicubi ali­quas genuinas; id enim jure pro concesso sumimus, cum Adversari­um confitentem habeamus.

Secundò Epistolas eas, quas nunc habemus in editionibus Usserii & Vossiiab assumentis liberas, easdem omnino esse quas habuit Eusebius cum Blondello suo fatetur Dallaeus. In eorum Codicibus, inquit, hae ipsae Epistolae descriptae sunt, planè quales Eusebii, Athanasii, & caete­rorum quos diximus, (Hieronymi scilicet, Theodoreti, atque Gelasii) aevo extitisse veri simillimum est. Idque liquidò apparere Capite secundo tribus Argumentis probat. Ad ostendendam igitur Ignatianorum ve­ritatem non opus est ut probemus easdem nos Epistolas habere quas habuit Eusebius: hoc enim nobis largitur Adversarius. Hoc tan­tùm observandum est, habere nos Epistolas Eusebii aevo cognitas, sed eo modo à Librariis tractatas, quo alia Veterum scripta ab iis tracta­ri solent, hocest saepiuscule aut literarum, aut etiam vocabulorum per­mutationem, forte etiam [...] mutilationem alicubi passas. Quod cum in aliorum scriptis usuvenire soleat, cur in nostris idem fa­ctum quis neget, ratio nulla est: ut ea locis minus sanis medicina me­ritò adhibenda sit, quae aliis Veterum scriptis malè tractatis adhiberi soler.

Tertiò Epistolas illas quas habuit Eusebius ab Ignatio scriptas fu­isse negat; ab impostore aliquo fictas & suppositas affirmat. Imposto­rem illum non circa medium secundi saeculi, ut Albertinus; non sub Antonino vel M. Aurelio, ut Salmasius; non statim post Clementis Alexandrini dormitionem, sive centum ab Ignatii morte annis, ut Blon­dellus; [Page 21] sed praecipiti tertio saeculo Epistolas effinxisse, & opus effi­ctum in lucem exiisse circa tertii saeculi finem, vel quarti initia hariola­tur. Imò, uti alibi loquitur, ducentis post Ignatium annis hic impo­stor vixit, scripsi que tunc, cùm aliqua jam erat de Constantii vel Con­stantini ejus filii vel Christianismo vel ad Christianismum propensione sparsa fama: & ejus operi in lucem erumpenti Eusebius A. D. circiter cccxxxo obstetricatus est. Lepida planè haec Fabula, & ante hunc di­em inaudita; nisi quòd etiam Bochartus Epistolam ad Romanos sub Constantino scriptam somniavit.

Ego certè e contra, qui de impostore illo, quem alii secundo, alii [...], alii quarto saeculo vixisse statuunt, nihil unquam à quopiam ante hoc saeculum scriptum reperi, qui de imposturâ ullâ in Epistolis Eusebio visis nullam unquam suspicionem in Eccles â excitatam novi, qui ipsissimum S. Ignatium earum Autorem omni ab ipsius [...] saecu­lo agnitum animadverti, qui omnes Epistolas à tanto Viro scriptas sta­tim periisse animum inducere ut credam minimè possum; non tan­tùm aliquas Epistolas agnosco, sed & has ipsas, ab Eusebio memoratas, & tanto Viro usquequa (que) dignissimas, ab ipso Ignatio, sanctissimo illo Martyre, exaratas fuisse assero.

Quarto, de numero Epistolarum quae Eusebio memoratae sunt ali­quando dubitat Dallaeus, eásque sex septémve saepe nominat; ex vul­gari scilicet opinione septem, ex singulari Usserii sententiâ sex: ali­quando numerum satis confidenter assignat, & sex tantùm asserit. Quod verò inquit, vulgò putant quandam ab Eusebio memorari seorsum ad Polycarpum scriptam, doctissimus Usserius [...] non diversam, sed unam & eandem reverâ cum Epistolâ quae est ad Smyrnaeos, ab Eusebio intelligi & acutissimè conjicit, & ex Hieronymo demonstrat. Et hanc meritò ab Epistolarum ab Eusebio dictarum censu expungendam colli­git; numerátque inter eas quas [...] Eusebii & Hieronymi tempori­bus extitisse validissimè [...]. Hanc igitur Epistolam ad Polycarpum ab alio impostore sub quinto saeculo fictam putat.

Ego verò nec priorem, nec posteriorem hujus Epistolae Fictorem agnosco, & inter septem Eusebio memoratas, & à nobis defendendas omnino numerandam censeo. Neque enim Hieronymum bîc impri­mis spectandum esse puto: neque Eusebium ex Hieronymo interpre­tor, sed, uti par est, Hieronymum ex Eusebio, è quo sua transtulit. Primò itaque Eusebium assero septem omnino Epistolas enumerasse, & illius ad Polycarpum tanquam ab eâ quae scripta est ad Smyrnaeos planè diversae meminisse. Nam quatuor è Smyrnâ missas, scilicet ad Ephesios, ad Magnesianos, ad Trallianos, ad Romanos tanquam di­stinctas Eusebium memorasse fatentur omnes: tres autem è Troade [Page 22] missas pariter diversas atque distinctas haec Eusebii verba non minùs certò evincunt. [...]. Cùm autem jam ultra Smyrnam esset, è Troade rursus tum Philadelphenos, tum Smyr­naeorum Ecclesiam, [...] seorsim Polycarpum hujus Ecclesiae Episcopum scripto [...]. His verbis tres Epistolae è Troade missae disertè tra­duntur: neque minus illa ad Polycarpum distinguitur ab aiterâ ad Smyrnaeorum Ecclesiam, quàm illa ad Smyrnaeos ab alterà ad Phila­delphenos. Haud aliter Eusebium intellexêre Graeci. Ita sanè Nice­phorus, [...]. Et ad Smyrnaeos aliam Epistolam exa­ravit, & seorsim ad ipsum hujus Ecclesiae Antistitem aliam misit Neque ut aliter Eusebium intelligamus, tum particula conjunctiva [...] ter repetita, tum vox illa [...], seorsim, sive separatim, patiuntur. Nicephorus pro [...] dixit, ut Graeci elegantiores loqui so­lent. Suidas [...]. Unde [...], apud Hesychium, & [...]. Ità apud Xenophontem Agesilaus, de Epistolâ à Persarum Rege ad ipsuw missâ, nec ab eo receptâ, [...]. Eum à quo allata est, renunciare jussit Regi, non esse, quamobrem privatim literas ad se missitaret. Ità Cyrus apud eun­dem ad Cyaxarem, [...]. Illico tum ad commune Persarum misisti, subsidiarias copias poscens; tum ad me privatim, rogans ut operam da­rem quo [...] ipse, copiarumque Persicarum, si quae ad te irent, du­ctor essem. Idem valet [...], quod usurpat Eusebius. Suidas, [...] Et ità loqui Eusebius solet: ut cum de Melitone & Apollinari agit [...]. Quorum uterque Orationes pro side apologeticas seorsim nuncupavit. Hist. l. 4. c. 26. cùm de Florino & Blasto Haereticis, [...]. Cùm uterque seorsim novam doctrinam adversùs fidei verita­tem invehere laboraret. l. 5. c. 15. cùm de Origene, [...]. Editionem Aquilae, & Symmachi & Theodoti­onis cum Lxx interpretum versione seorsim in tetraplis [...]. l. 6. c. 16. Ità illi peculiare aliquod scriptum, nunc [...], aut [...], nunc [...], vel [...] appellatur. Peculiarem igitur Epistolam (praeter eam ad Smyrnaeos scri­ptam) [Page 23] & seorsim Polycarpo nuncupatam omnino intellexit Eu­sebius.

Neque tantum modus hic loquendi, qui aliter explicari non potest, sed & ea quae sequuntur, idem evincunt. Nam cùm Ignatium seorsim ad Polycarpum scripsisse memorasset, rationem ejus rei optimam assignat, tenerrimam nempe gregis sui Antiocheni curam illi potissi­mùm demandatam, [...]. Quem cùm Apostolicum virum esse planè cognosceret, ipsi tanquam bonus & fidelis pastor gregem Antiochenae Ecclesiae commendavit, rogans ut omni [...] â ac diligentiâ eam fovere [...]. At in hac ad Polycarpum [...] ipsius Polycarpi curae atque diligentiae Ecclesiam Antioche­nam commendat, alibi [...]. Nam in Epistolâ ad Smyrnenses, Ecclesiam illam rogat, ut [...] instituerent; sed Polycarpum omnino non alloquitur, neque eum in totâ illâ Epistolâ disertè nomi­nat, quem in Epistolis ad Ephesios & ad Magnesianos nominaverat. Cu­jus rei vix alia ratio assignari potest, quàm quòd eodem tempore se­orsim ad ipsum Polycarpum scripserit. In Epistolâ certè ad eum pe­culiariter datâ, hoc negotium ipsi diligentissimè commendat, ut con­cilium in eum finem convocet hortatur, ut virum eligat [...], dilectum imprimis at que impigrum, ut id non tantùm Smyr­nae, sed & ab aliis Ecclesiis fieri curet, ut ab illis etiam nuntii & Epi­stolae ipsius ope ad Antiochenos mittantur; unde & gratiam precatur, & illi qui [...], & ipsi qui eum mitteret Polycarpo. Quae omnia ipsius Polycarpi [...], ut loquitur Eusebius, curam cum [...] â conjunctam, mirè illustrant.

Quinetiam verba quae sequuntur non aliam fuisse Eusebii mentem apertè ostendunt. [...]. Idem autem Ignatius ad Smyrnaeos scribens, verbis utitur quae unde acceperit ignoro. Nunquam ita locutus fuisset Eusebius, ut re­ctè observat Isaacus Vossius, si ex eâdem Epistolâ, de qua hactenus locutus esset, sequentia essent desumpta. Et adversativa haec senten­tia, cum Epistolae nominatione, non alium quàm hanc interpretatio­nem patitur. Idem ille Ignatius, qui seorsim ad Polycarpum scripsit, ejusque curae atque diligentiae Ecclesiam Antiochenam commenda­vit, in alterâ Epistolâ, quam ad Smyrnenses scripsit, utitur testimo­nio nescio unde desumpto. Ut l. 4. c. 7. cùm de Melitone loquitur, [...], Idem in excerptis ab ipso compositis [...] in principio operis, à libro qui Apologia dicebatur, ad alium ejusdem Autoris, cui [...] seu [Page 24] Excerpta titulus fuit, transiens. Haec omnia minùs quidem accuratè interpretatus est, rectè tamen cepit Ruffinus, qui ita vertit. Haec & multa alia his similia ad diversas Ecclesias scribit. Sed & ad Poly­carpum velut Apostolicum virum datis literis, Antiochenam ei Eccle­siam praecipuè commendat. Ad Smyrnaeos sanè scribens, utitur verbis quibusdam unde assumptis nescimus.

Hieronymus etiam ipse non aliter capiendus in Catalogo scripto­rum Ecclesiasticorum, ubi ait ex Eusebio. Indè egrediens scripsit ad Philadelpheos, & ad Smyrnaeos, & propriè ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam. Quid clariùs? Propriè enim [...] nihil a­liud sonat, quàm separatim, sive seorsim. Ita Sophronius interpres, [...]. Est autem [...], interprete Suida, [...]. Ipse Hieronymus ita alibi loquitur, in hoc ipso Catalogo, Clementis Alexandrini opera recensens. De Canonibus Ecclesiasticis, & adversus eos, qui Judaeorum sequuntur errorem Liber unus, quem propriè Alex­andro Hierosolymorum Episcopo [...]. Et de Apollonio agens. Tertullianus sex voluminibus adversus Ecclesiam editis, quae scripsit [...], septimum propriè adversus Apollonium elaboravit, in quo omnia quae ille arguit conatur defendere. Utrobique propriè, signi­ficat peculiariter, & vertitur à Sophronio [...], ut in Ignatio. Quod autem sequitur, in quâ & de Evangelio quod nuper à me translatum est, super personâ Christi ponit testimonium, illud in quâ cùm expressum non habeat vocabulum antecedens ad quod referatur, necessario ita su­mendum est, ut [...] apud Eusebium, ex quo sua Hieronymus transcripsit. Id autem ut fiat, nullum esse dubium jampridem asseruit Isaacus Casaubonus, quin parentheseos notis adje­ctis hic Hieronymi locus ita sit concipiendus. Scripsit ad Philadel­pheos, & ad Smyrnaeos, tum parenthesi adhibitâ, (& propriè ad Poly­carpum commendans illi Antiochensem ecclesiam) in quâ, &c. Et Ri­chardus Montacutius Episcopus Norvicensis, qui quavis ferè occasione arreptâ Casaubonum vellicare solet, hîc laudat. [...], inquit, & a­cut è doctissimus Casaubonus annotavit esse parenthesi includenda interje­cta verba inter Smyrnaeos, & in quâ. Ipse etiam Usserius Casaubo­num & Baronio & Halloixio acutiorem longè agnoscit, eum tamen de­serit, solâ Augustodunensis Honorii autoritate permotus, qui Episto­lam ad Polycarpum in censu scriptorum Ignatii planè praetermittendam esse judicavit, ita [...] verbis Hieronymi acceptis, ac si nulla pecu­liaris ad Polycarpum data hîc ab eo fuisset Epistola. Sed quis nescit Honorium illum mentis Hieronymi pessimum esse interpretem, & o­perum ab eo nominatorum ineptissimum testem, qui Catalogum quem sequutus est saepe non intellexit, saepius decurtavit? Quis de verbis [Page 25] Hieronymi accipiendis illi confidet in Ignatio, qui statim in Polycarpo, dicit eum scripsisse ad Philippenses Epistolam, & quaedam de die [...], cùm Hieronymus eum tantummodo propter quasdam super die Paschae [...] Romam venisse tradat; qui in [...] [...] [...] [...] ascribit Origeni, quos Hieronymus tribuerat Symma­cho; qui Anatolium decem libros de Arithmeticâ, Geometriâ, Astro­nomiâ, Grammaticâ, Rhetoricâ, Dialecticâ, composuisse refert, quem Hieronymus mirae doctrinae virum in his fuisse, Libros autem decem de Arithmeticae institutionibus scripsisse innuit; qui in Clemente Alexan­drino, pro illis Hieronymi, Paedagogi Libritres, habet de [...] unus, & pro illis, De jejunio disceptatio, haec substituit, de jejunio unus, de disceptatione unus; qui in Origene, quoniam Hieronymus indicem operum omiserat, ejus loco habet, sex millia librorum scripsit, quod ab Hieronymi mente maximè alienum esse cognoscitur, ex Apologiâ secundâ adversùs Ruffinum, Numeraindices librorum ejus, qui in ter­tio volumine Eusebii, in quo scribit vitam Pamphili, continentur; & non dico sex millia, sed tertiam partem non reperies; qui Graeca fere omnia apud Hieronymum in Latinam linguam tam malè [...] imperitè vertit? Imò quis de numero Epistolarum apud Hieronymum Honorio credet in Ignatio, qui novit eum in Epitome suâ tot opuscula [...], quae ab Hieronymo in Catalogo commemorantur? In Melitone, [...] Librum unum, in Alexandro, Epistolam ad Antinoitas, in Julio Africano, Epistolam ad [...] super Quaestione Susannae, & aliam ad Aristidem de Genealogiâ Servatoris, in Novatiano, librum de instantiâ, in Malchione, grandem Epistolam ad Dionysium & Ma­ximum, in Gregorio Neocaesareensi, Panegyricum ad Origenem, in Lactantio, Symposium, & ad Demetrianum Epistolarum libros duos, in Athanasio, Heortasticas Epistolas, in Acacio, [...] volumina sex, in Theodoro, Commentarios in Psalterium, in Cyrillo, [...], in Basilio, [...], in Gregorio Nazianzeno, [...], in Joanne Antiocheno, [...], in ipso de­nique Hieronymo, Hebraicorum nominum librum unum, adversùs Jovinianum libros duos, & ad Pammachium Apologeticum & Epita­phium penitus omisit, quae omnia in Hieronymi Catalogo adhuc ex­tant. In Dionysio autem Alexandrino, tot Epistolas & Opuscula inta­cta praeteriit, ut sine maximo Lectoris taedio ea enumerare non pos­sim. Quidni igitur Epistolam Ignatii, propriè ad Polycarpum scriptam, pariter omitteret? Leve est idcircò, imò prorsus evanidum argumen­tum, quod ex silentio Augustodunensis Honorii, tam mali interpretis, tam infidi Epitomatoris, deducit Armachanus, ut indè concludat, in eâ, quae Hieronymi [...] omnium [...] manibus Ignatianarum Episto­larum [Page 26] Sylloge, nullam Polycarpo privatim inscriptam extitisse Episto­lam: praesertim cùm Eusebius [...], Hieronymus propriè, hoc est, privatim Polycarpo inscriptam fuisse testentur. Certè pari argumento deducere poterat, aetate Eusebii nullam Ignatii ad Philadelpheos exti­tisse Epistolam, quòd eam Ruffinus in interpretatione suâ omiserit.

Praeterea aetate Hieronymi scripsit S. Chrysostomus, & Ignatiana­rum Epistolarum sylloge usus est, quae Epistolam privatim Polycarpo inscriptam continebat. Nam in Oratione, quòd unus Veteris & Novi Testamenti Legislator, ipsi à Veteribus attributâ, sententiam quandam, sub Ignatii nomine ex hâc ipsâ Epistolâ depromit, quam inter Veterum Testimonia postea suo loco proferemus. Negat quidem Armacha­nus, Orationem illam esse S. Chrysostomi: sed rationes ejus occu­ratè examinabimus, cum testimonia pro Ignatio adducta ab objectio­nibus Dallaei vindicabimus.

Interim hanc ad Polycarpum Epistolam esse inter eas quae Eusebio cognitae sunt numerandam res ipsa [...], quia, uti reliquae germanae, fuit & ipsa Interpolatoris manu contaminata: quod de supposititiis non est omnino sentiendum. Aliud enim est Epistolam fingere: aliud corrumpere. Quae sunt ab Impostore seriùs fictae, eodem modo inte­grae conservantur, quo primùm sunt consarcinatae: quae à vero Au­tore primùm factae, postea sunt à stellionibus variis assumentis con­spurcatae. Armachanus quidem, cujus animo contraria sententia alte in­sederat, nullas hìc interpolationes observavit; imò asserere non est veritus, Interpretem suum, quem ipse è tenebris primus eruit, Episto­lam ad Polycarpum integram ex recentiore editione assumpsisse; quod primo intuitu à veritate alienum esse deprehenditur. Nam primaeva hu­jus etiam Epistolae editio, quam secutus est interpres ejus, & quae in Mediceo Codice conservatur, multum à recentiori editione [...] quae è reliquis Codicibus descripta est, & partim á vulgato interprete conversa. [...] praecipuè loca memorabo, ex inscriptione unum, ex corpore Epistolae alterum, ut Interpolatoris manus manifestè appare­at. Codex Mediceus, [...]. Interpres [...], Ignatius, qui & Theo­phorus, Polycarpo Episcopo [...] Smyrnaeorum. Vulgati Graeci Co­dices, [...]. Et Vulgatus interpres, Ignatius, Episcopus Antiochiae, qui & martyr Jesu Christi, Polycar­po [...] Smyrnensium. In corpore Epistolae Codex Mediceus. [...] Interpres Usseri­anus, [Page 27] Plus studiosus fias, quàmes. Tempora considera. Eum qui supra tem­pus expecta, intemporalem, invisibilem, propter nos visibilem, impalpabilem, impassibilem, propter nos passibilem. Vulgati Graeci Codices, [...], (satìs absurdè) [...]. Et Vulgatus interpres, Plurimum adde ad festinationem, continuan­ter curre. Tempora cognosce, ut in ipsis semper vincas. Hìc enim est stadium, illic corona. Expecta Christum filium Dei, intempo­ralem in tempore, invisibilem naturâ, visibilem in carne, impalpa­bilem & intactum, ut incorporeum, corporeum vero propter [...] & contrectabilem, impassibilem, ut Deum, passibilem verò propter nos, [...] hominem. Hinc igitur patet duas fuisse Editiones Epistolae ad Polycarpum multum diversas, germanam unam, interpolatam al­teram: germanam & primaevam secutum esse interpretem Usserianum, posteriorem seu interpolatam vertisse interpretem Vulgatum. Idem etiam liquet ex verbis ad finem Epistolae, in Vulgato Graeco Codi­ce additis, [...], quibus respondent in Vulgato interprete, Amen, gratia, quae à Mediceo Codice & interprete Usseriano pror­sus absunt. Hinc enim Armachanus ipse colligit Anastasium Patri­archam Antiochenum circa annum DXCV. vulgatâ sive interpolatâ editione Graecâ usum fuisse. Quippe Gregorius Papa Romanus, Re­gistri l. 4. Indict. 13. Epist. 37. cum ad finem Epistolae suae ad Ana­stasium scriptae apposuisset, Amen, gratia, statim haec addit, Quae vi­delicet verba descript is [...] is accepta in meis Epistolis pono, ut de S. Ig­natio vestra [...] cognoscat, quia non solùm [...] est, sed & no­ster. Sicut enim Magistrum ejus Apostolorum principem [...] communem, ita quoque [...] principis discipulum nullus nostrûm [...] privatum. Cùm igitur haec verba [...], ad finem Epistolae ad Ephesios, & pariter hujus ad Polycarpum apposita reperiantur, apparet utramque pariter etiam illo aevo fuisse inter­polatam.

Ad haec omnia ulteriùs confirmanda multum valet id quod nos primi observavimus, fuisse antiquitus aliam Ignatianorum Editionem, praeter eas tres quas memorat Usserius. Erat autem haec Editio omni­um & solarum Epistolarum quas vidit Eusebius, sed interpolata­rum. Neque haec est conjectura mera. Habeo enim exemplar MS. Graecum Epistolarum Ignatianarum, mihi à Viro docto & Antiqui­tatum [Page 28] curioso communicatum, sine fictis & supposititiis (se­ptem enim tantùm sunt,) sed cum assumentis quidem diu post Eusebium imò & Gelasium factis, Epistolas hoc ordine repraesen­tans.

[...] Α.

[...] Β.

[...] Γ.

[...] Δ.

[...] Ε.

[...] Ϛ.

[...] Ζ.

Hanc ego Editionem peculiarem & ab aliis distinctam invenio, ideóque pro tribus usserii quatuor diversas Ignatii Editiones olim ob­tinuisse statuo. Prima fuit germana, Epistolarum tantùm septem, à Polycarpo edita, & ipsius Epistolae ad Philippenses in conventu Asiae lectae subjecta, Irenaeo, Theophilo, Origeni, Eusebio, Athanasio, Chrysostomo, Hieronymo, Theodoreto, Gelasio, Ephraimo, Antio­cho cognita. Secunda fuit earundem Epistolarum septem, sed inter­polata: qualis in nostro exemplari Graeco MS. extat; Stephano Go­baro, Anastasio Patriarchae Antiocheno, & Chronici Alexandrini con­sarcinatori conspecta. Tertia Editio fuit, ex septem genuinis, & quatuor fictis seu supposititiis conflata, qualis in Mediceo Codice, & interprete usseriano comparet, Joanni Damasceno, & Antonio usurpata. Quarta denique fuit, ex septem interpolatis, & quinque supposititiis constans, additâ scilicet Epistolâ ad Philippenses postremo loco fictâ, qualis in Augustano Codice & Nidprucciano repraesentatur, & à vul­gato interprete redditur, Anastasio Presbytero, & Adoni Viennensi visa. unde liquet Epistolam ad Polycarpum in secundâ & quartâ Edi­tione apparuisse interpolatam, in tertiâ ab omni assumento liberam, ac proinde ex primaevâ in tertiam sine ullâ interpolatione fuisse deri­vatam.

Hinc etiam patere potest quid sentiendum sit de Vulgato [...] Latino, apud quem posterior pars Epistolae ad Polycarpum non ap­paret. Armachanus eam partem velut adjectitiam resectam fuisse ar­bitratur, quòd tam multa in eâ reperirentur, quae ad Ecclesiam [...] magìs pertinebant quàm ad illius Episcopum Polycarpum; ab illis videlicet verbis sui interpretis, Episcopo attendite; ut & Deus vobis. Sed haec conjectura seipsam jugulat. Neque enim resecta in­terpretatio dicenda est, quam unquam extitisse non constat. Neque si [Page 29] unquam extiterit, ibi resecta est, ubi Ignatius Smyrnaeos alloquitur, sed multo superiùs; non ad ea verba, Episcopo attendite, ut & Deus vo­bis, sed ad ista longè priora. Secundum omnem modum propter nos sustinentem. Ineptissimi certè hominis & malè feriati, ne dicam insani [...], tot sententias ad Polycarpum utrin (que) pertinentes ideo resecare, quòd nonnullae interjectae ad Smyrnaeos magìs pertinere viderentur. Alia igitur hujus rei ratio reddenda est; & sanè ex sententiâ nostrâ perquam luculenta. Vulgatus ille Interpres nec plenam nobis in­scriptionem dedit, nec Epistolam. Ratio utriusque defectûs eadem: quoniam Epistolas jam interpolatas Latinè reddere instituerat. Inscri­ptio priori parte interpolata est, posteriori minimè: priorem igitur partem interpretatus, posteriorem planè omisit. Pariter prior pars Epistolae insigniter interpolata est; posteriori unum aut alterum ver­bulum adjectum. Priorem igitur partem interpretatus, posteriorem penitus omisit, quòd esset, opinor, ab alio interprete priús reddi­ta. Hujus autem rei signum evidentissimum mihi videtur, quòd in verbis interpolatis, ut hominem, desinat: reliqua, secundum omnem modum propter nos sustinentem, licèt ad eandem sententiam pertinentia, omittat.

Proinde septem Epistolas ab Eusebio S. Ignatio attributas censeo; inter eas Epistolam ad Polycarpum numerandam affirmo; easdem omnes in Polycarpianâ [...] collectas, Epistolae ejus in conventu Asiae per aliquot saecula publicè lectae subjunctas, & à S. Martyre con­scriptas fuisse asseveranter contendo. Sententiam Dallaei de Impostore primo, sex Epistolas post ducentos ab Ignatii martyrio annos in lu­cem proferente, & secundo, illam ad Polycarpum post ducentos etiam alios parturiente, figmentum, imò portentum esse judico.

Atque haec de ortu, progressu, & hodierno Statu hujus Controver­siae, introductionis more, atque perspicuitatis gratiâ dixisse sufficiat: quae loco trium priorum Capitum Libri Dallaeani, & prioris etiam quarti partis ponenda censui, ut ad ea aliud quippiam reponere necesse non sit.

VINDICIARUM, Pars prior. Quâ Argumenta pro S. Ignatii Epistolis è Veterum Testimoniis afferuntur, & à Dallaei exceptionibus vindicantur.

VINDICIARUM Pars prima.

CAP. I. Argumenta pro S. Ignatii Epistolis sunt vel externa vel interna. Externa à testimoniis, Interna ab ipsis Epistolis.

UT probemus, aut persuasum habeamus, Epistolas hasce, de quibus dicimus, quae nunc in omnium manibus sunt, & Ignatii prae se nomen ferunt, reverâ ab illo Antio­chenae Ecclesiae Antistite, Apostolorum dis­cipulo, & sanctissimo Martyre, circa initium secundi saeculi fuisse conscriptas, non aliud quicquam à nobis qui hac aetate vivimus, aut requiri aut expectari potest, quàm ut ex idoneis testimoniis eorum, quibus in rebus hujusmodi par est credere, id fideliter firmitérque colligamus; & Epistolas ipsas tanto Autore dignas, & temporis rerúmque circumstantiis apprimè congruas osten­damus. Ad autoritatem enim Ignatianorum, aut aliorum quorum­cunque veterum Scriptorum, asserendam confirmandámque duo tan­tùm argumentorum genera afferri possunt, Externa scilicet, vel Inter­na; quorum priora ex testimoniis, posteriora è scriptis ipsis petuntur. Quamobrem Dissertationem nostram in duas partes dispescendam du­ximus; quarum quidem prima Testimonia proferet, eadémque ab Ad­versarii objectionibus vindicabit; & quae ab ipso testimonia afferri vi­deantur, quaeque sub specie Argumenti negantis disputantur, refutabit: secunda Epistolas ipsas considerabit, eásque ostendet & aevo Ignatiano rerúmque circumstantiis apprimè congruas, & ex ipsâ materiâ atque scriptione Martyre & Episcopo Antiochensi dignas: argumentisque [Page 2] omnibus vel ex rebus, vel ex verbis, ab Adversario ductis responde­bit, plenissiméque satisfaciet. Quod si tam multa Veterum testimonia, támque apposita, pro his Epistolis affere poterimus, quàm quae in aliis hujusmodi scriptis stabiliendis, & extra omnem controversiam ponendis acceptari ab omnibus solent; ac simul etiam Epistolas ipsas tales esse ostenderimus, ut eo ipso Viro [...] videantur, cui à Vete­ribus tribuuntur, nihilque in iis omnino contineri, quod Autorem S. Ignatio vel minùs antiquum, vel minùs pium, aut prudentem postulet; si haec ità tractaverimus, ut summae testium [...] rei ipsius dignitas suffragetur, nihil in hoc disputandi genere ulterius requiri posse confi­dimus. Ne (que) aliqua ratio assignari poterit quare ullum antiqui scriptoris Opus pro legitimo habeatur, si haec à nobis rite probata repudientur.

Ut primi generis Argumento Epistolas de quibus agitur ab Ignatio Martyre conscriptas fuisse demonstretur, exidoneis testimoniis eorum, quibus in rebus hujusmodi par est credere, id fideliter firmitérque col­ligemus. Idoneos autem testes putamus scriptores Ecclesiasticos Ve­teres, qui antequam haec in Ecclesiâ orta, aut postquam aliquibus oriri visa, est controversia, sententiam suam, ut se obtulit occasio, sine ullâ dubitatione aut haesitatione protulerunt. Hos ego testes incorruptos adducam atque integros; ex horum scriptis indubitatis, aut ab im­portunâ dubitatione vindicatis, testimonia proferam: idque eâ mode­stiâ praestabimus, ut nullius Veterum famae detrahatur, nullius nomini injuria fiat, sua cuique autoritas, qualis & quanta in Ecclesiâ Dei ha­ctenus fuit, illabata conservetur; eâ fide, ut neminem obtorto collo ad judicium ferendum trahamus, omnia planè & nudè repraesentemus, prout in eorum scriptis reperiuntur. [...] Ignatii Epistolae deci­moquinto saeculo jamjam exeunte erutae & impressae primùm conspi­cerentur, & varia hominum judicia postmodum expertae sint; ità Ve­terum testimonia adducam atque disponam, ut omni, ab ipso quo scri­ptae sunt tempore, saeculo usque ad eam aetatem quâ impressae prodie­runt, à viris maximis agnitas & approbatas ostendam.

CAP. II. Testimonia pro S. Ignatii Epistolis. Quae ita disponuntur ut nullum Saeculum suis testimoniis careat, à Secundo, quo primùm natae, ad Decimum quintum, quo primùm impressae sunt Epistolae.

INtra paucos post initium secundi saeculi annos natas esse has Epistolas assero: duos igitur ejusdem aevi scriptores nobilis­simos, S. Polycarpum & S. Irenaeum testes. cito. S. Polycarpus S. Johannis Apostoli discipulus, ab eo Smyrnae Episcopus ordina­tus, totius Asiae princeps, S. Ignatio nostro perfamiliaris fuit; cujus Martyr ipse in Epistolis meminit, cui earum etiam unam pri­vatim misit. Hunc autem harum Epistolarum mentionem fecisse disertè tradit Eusebius. Hist. Eccl. l. 3. c. 37. [...]. Hoc est, interprete Valesio, sed & Polycarpus in sua ad Philip­penses Epistolâ earundem meminit Epistolarum. Ità Eusebius, cùm jam septem S. Ignatii Epistolas enumerasset, & descripsisset. Me­minit quidem S. Ignatii saepius in Epistolâ suâ ad Philippenses S. Polycarpus: nostrae autem assertioni haec praecipuè verba testimo­nium praebent, quae ipse Eusebius ex ejus Epistolâ tunc temporis cùm omnibus esset notissima, & in Asiae conventu legeretur, de­scripsit. [...]. Quae in veteri ejusdem Epi­stolae Versione ità etiamnum Latinè legimus, Epistolas sanè Igna­tii, quae transmissae sunt vobis (pro nobis) ab eo, & alias quantas­cunque apud nos habuimus, transmisimus vobis, secundum quod mandâstis; quae sunt subjectae huic Epistolae. Alter hujus saeculi testis S. Irenaeus, Polycarpi discipulus, & Apostolicorum tem­porum Vir; quem harum Epistolarum meminisse non semel testa­tur Eusebius. Ut Eccl. Hist. l. 5. c. 8. [...]. Praeterea Justini Martyris & Ignatii mentio­nem facit, ex eorum scriptis testimonia proferens. Quot quidem ex S. Ignatio testimonia protulerit S. Irenaeus scire nunc non licet, [Page 4] quòd multa illius opera jam perierint. Unum expressè notavit Eusebius Hist. Eccl. l. 3. c. 36, [...]. Hoc est, interprete Ruffino, Scit autem & Irenaeus Martyrium ejus, & mentionem facit scriptorum (pro Epistolarum) ejus per haec verba. Sicut dixit, inquit, quidam ex nostris pro martyrio Christi damnatus ad bestias. Frumentum, inquit, ego sum Dei; bestiarum dentibus [...] & subigor, ut panis mundus efficiar Christo. Haec autem verba ab Eusebio Graecè excerpta, postquam Graeca S. Irenaei exemplaria perierunt, in veteri Latinâ Versione adhuc re­periuntur, l. 3. c. 28. Quemadmodum quidam de nostris dixit, pro­pter martyrium in [...] adjudicatus ad bestias, Quoniam frumen­tum sum Christi, & per dentes bestiarum molor, ut mundus panis inveniar. Eadémque in S. Ignatii Epistolâ ad Romanos extant, [...].

Luculentissimis hisce testimoniis tres conjecturas subjungendas putavi, ex eodem saeculo petitas: quae si eruditis placeant, be­ne est; mihi certè placent, ut conjecturae scilicèt, neque alio no­mine propono. Smyrnensis Ecclesiae Epistola, licet in Martyrio S. Polycarpi celebrando potissimùm versetur, tamen & Germanici exitum breviter describit, qui, velut alter Ignatius, [...] gloriosè pugnavit ad bestias. Cùm enim Proconsul eum ab animi proposito retrahere conaretur, [...], inquiunt, feram ad se attraxit, vi adigens. Qui­bus verbis existimo Ecclesiam Smyrnensem ad Epistolam S. Ignatii omnino respexisse, & in simili proposito eodem vocabulo uti voluisse. Ità enim ille ad Romanos, de feris quibus objiciendus fuit, [...], quòd si fortè ipsae recu­sabunt, ego eas vi adigam. S. Theophilus, sextus Antiochensis Ecclesiae Episcopus, post S. Ignatium quartus, scripsit in S. Mat­thaeum Commentarios, quos se legisse testatur S. Hieronymus antequam suos in eundem Evangelistam scriberet. Sub hujus [...] nomine etiamnum extant in S. Matthaeum Commenta­rii, sed Latinè tantum, in quibus ad illa verba, Cùm esset despon­sata mater ejus Maria Joseph, Mat. 1. 18. haec legimus. Quare non ex simplici virgine, sed ex desponsatâ concipitur Christus? Primò, ut per generationem Joseph origo Mariae monstraretur; secundò, nè lapidaretur à Judaeis ut adultera. Tertiò, ut in [Page 5] Aegyptum haberet solatium viri. Quartò, ut partus ejus falleret diabolum, putantem Jesum de uxoratâ, non de virgine natum. Si haec Theophili sint, sine dubio quartam rationem ex Epistolâ S. Ig­natii hausit. Nam cùm S. Hieronymus, qui se Theophili Com­mentarios legisse professus est, quatuor has rationes expressisset, quartam in hunc modum protulit, Martyr Ignatius etiam quartam addidit causam cur à desponsat â conceptus sit, ut partus, inquiens, ejus celaretur diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de uxore ge­neratum. Quis enim non videt, si haec Hieronymus ex Theophilo transcripsit, eum pro more suo indicare voluisse S. Theophilum haec ab Ignatio decessore suo habuisse. Ignatius enim ipse non hanc quartam causam addidit, neque ullam causam protulit, cur à de­sponsatâ conceptus fuerit Christus: sed tantùm dixit Virginitatem Mariae Diabolum latuisse: hanc autem sententiam Ignatii tanquam cau­sam addidit Theophilus, atque ideo causam hanc attribuit Ignatio Hieronymus, quòd eum illius sententiae autorem agnosceret. Certè haec Hieronymus ex suo penu non sumpsit, sed à Veteri Commen­tatore hausit; uno scilicet ex illis quos ipse in Praefatione nominat, quem alium quàm Theophilum fuisse non puto. Nam S. Basi­lius Oratione in Natali Christi habitâ, eundem sine dubio Autorem respiciens, ait. [...]. Cùm enim tres causas attulisset, quartam sic adjun­git, Alia autem ratio à Veterum quodam prolata est, quòd ut principem hujus saeculi lateret virginit as Mariae desponsatio Josephi est excogitata. Non igitur Theodorus fuit, non Apollinarius, non Didymus; hi enim omnes S. Basilio synchroni fuêre, sed vel Hippolytus, vel Origines, vel Theophilus, quod potiùs reor. Utcunque sit, Scriptor ille qui à S. Basilio antiquus dicebatur, haud injuriâ à nobis secundo saeculo ven­dicatur.

Porrò Peregrinus, sive Proteus, ex Ethnico Christianus, ex Chri­stiano Cynicus, igni se tradidit valde senex: de quo Eusebius in [...] ad quintum Marci, Apud Pisas Peregrinus Philosophus rogo, quem ex [...] composuerat, [...] seipsum [...]. Cùm enim vilissi­mus homuncio insanâ quâdam gloriae cupiditate flagraret, it à se gessit, ut eam quam posset maximam sibi conciliaret. Excogitavit autem id quod nulli unquam Philosopho in mentem venit: Epistolas jamjam mori urus ad insignes maximè civitates, & viros quosdam velut lega­tos misit; ut [...] igne Herculem aut Empedoclem, ità Epistolis, & Legatis S. Ignatium nostrum de industriâ imitatum esse nebulonem sentio, & hujus conjecturae rationem minimè incertam reddo. Christi­anam [Page 6] religionem sub Adriano professus erat Peregrinus, & non me­diocrem inter Christianos autoritatem sibi comparaverat, unde in vin­cula conjectus factus est Confessor nobilis, & ad eum sublevandum quamplurimi, etiam [...], Presbyteri, Episcopique undique convolabant. Martyrium igitur subire maximè velle videbatur, & Pro­consul Syriae, cùm intelligeret [...] quòd mori cuperet, ut indè famam posteris relinqueret, eum poenae subduxit & carcere liberavit. Et quidem postea gloriosus hic Confessor ex Ecclesiâ ejectus est: sed dum illa sub Syriae Procon­sule passus est, non potuit eum latere S. Ignatii fama, cujus reliquiae tantâ cum veneratione Antiochiae conservatae sunt; & cùm tot ex A­siâ ad eum in carcere detentum confluerent, sine dubio Ignatii omnia saepissime commemorabantur, Placuit itaque ineptissimo viro, ab Ec­clesiâ ejecto, & à Philosophis recepto, mori quidem tanquam Phi­losophum, famam autem eodem modo acquirere, quo acquisivisse Ig­natium putavit; Epistolas ante mortem ad Civitates nobilissimas exa­rando, & tales omnino viros instituendo, quales illum saepius postulâs­se noverat. Hoc verò à Luciano disertissimis verbis descriptum est in Peregrino suo, [...] Aiunt autem eum adomnes fere praeclaras civitates Episto­las misisse, monita quaedam, exhortationes, atque leges; & ex sociis suis de his [...] ordinavit, à mortuis nuntios, & ab inferis [...] ap­pellans.

Habemus hîc Epistolas à jamjam morituro ad insigniores Civitates missas, cum exhortationibus; quod fecit S. Ignatius, neque ante Pe­regrinum praeter eum, opinor, quisquam: habemus viros ex sociis suis institutos tanquam Legatos; scilicet [...] planè ut apud Ignatium nostrum Epistolâ ad Smyrnaeos, [...] & ad Magnesianos, [...]. habemus eos Legatos à Peregrino appellatos [...], ut apud Ignatium, [...] Si huic conjecturae locus sit, has Epistolas quas defendimus probè novit Peregrinus, quiante Martyrium Ignatii [...], post medium saeculi secundi flammis se dedit.

Tertii quidem saeculi Scriptores Ecclesiasticos, praesertim Graecos, quibus maximè tum notus fuit S. Ignatius, habemus sanè superstites perpaucissimos; quorum praecipuus Origenes, eodem quo scripsit Ignatius aevo natus, & rebus Theologicis innutritus, locupletissimus nobis testis est. Is enim undecimo Severi anno, tertio saeculo jam [Page 7] ineunte, Catecheseon opus aggressus, adhuc juvenis Homilias in S. Lu­cam scripsit, quas interpretatus est S. Hieronymus. Homiliâ autem sextâ haec legimus, Eleganter in cujusdam Martyris Epistolâ [...] reperi; Ignatium dico, Episcopum Antiochiae post Petrum secun­dum, qui in persecutione Romae pugnavit ad bestias, Principem saeculi huius latuit virginitas Mariae. Ità nunc legimus in Epistolâ ad Ephe­sios, [...] Vetus Interpres, Latuit principem saeculi hujus virginitas Mariae. Idem Origenes natu grandior Commentarios in Canticum scripsit, in quo­rum Prologo haec legimus, Denique meminimus aliquem sanctorum dixisse, Ignatium nomine, de Christo, meus autem amor crucifixus est, nec reprehendi [...] pro hoc dignum judico. Haec autem verba in Episto­lâ ad Romanos adhuc reperiuntur, [...] Vetus Inter­pres, Meum desiderium crucifixum est.

Quarti saeculi, sanè florentissimi, ut multo plures Ecclesiasticos scri­ptores, ità & Ignatianorum testes habemus. Eorum primus mihi quidem videtur ille quisquis est qui Dionysius Areopagita vulgo no­minatur: non longè enim ab initio hujus aevi eum scripsisse sentio. Ille autem Libro de Divinis nominibus, de Amore disputans, & Ori­genem sequens, ità loquitur. [...]. Visum est aliquibus nostrae aeta­tis sacris scriptoribus amoris quàm charitat is nomen divinius esse. Scri­bit autem & divinus Ignatius, Amor meus crucifixus est. Hujus au­tem Viri longè doctissimi, si initio hujus saeculi revera scripserit, ut arbitramur, luculentissimum testimonium est; quisquis autem fuerit, sive hujus, sive sequentis aevi scriptor, varia de hoc ipso loco homi­num judicia Ignatianorum autoritatem, ut deinceps ostendemus, plu­rimùm confirmabunt.

Secundus hujus aevi testis est Eusebius Caesariensis Episcopus, qui multos Origenis discipulos vidit. Is autem cùm singulos nominatim recensere non posset, qui primis Apostolicae successionis temporibus Antistites aut Evangelistae fuerant, eorum duntaxat nomina recensere statuit, quorum monumentis Apostolicae doctrinae traditio ad sua usque tempora ferebatur. Hist. Eccl. l. 3. c. 37, 38. [...]. quod factum est in Epistolis Ignatii ab ipsore­censitis, & Clementis illâ ab omnibus receptâ. Eusebius igitur, unam Clementis, plures Ignatii Epistolas proponebat, ut antiquissima Apo­stolicae successionis scripta, & Apostolorum doctrinae traditionem con­tinentia. Illae autem Epistolae quas tantopere laudavit Eusebius, ipsis­simae [Page 8] sunt quas nos habemus, & defendimus. Tradit enim Hist. Eccl. l. 3. c. 36. Ignatium per Asiam sub accuratissimâ satellitum custodiâ ductum, singularum civitatum quas ingressus est Ecclesias sermonibus & co­hortationibus confirmâsse, [...] imprimis monuisse ut ab haeresibus caverent tum primùm exortis, & invalescentibus; hortatúmque esse ut Apostolorum traditioni tenaciter adhaererent, quam cautelae gratiâ etiam scriptis mandare necessarium duxit. Quare cùm Smyrnae esset, inquit, quatuor Epistolas scripsit ad Ephesios, Magnesianos, Trallia­nos, Romanos; à Troadetres, ad Philadelphenses, ad Smyrnaeos, & privatim ad Polycarpum. Haec omnia diligentissimè ex ipsis Episto­lis, ut opinor, observavit Eusebius; Epistolam enim ad Ephesios Smyrnae scriptam fuisse ipsa testatur. Vnanimis vobiscum ego, & quem [...] is in Dei honorem in Smyrnam, unde & scribo vobis. Ad Ma­gnesios, Salutant vos Ephesii à Smyrnâ, unde & scribo vobis. Ad Trallianos, Saluto vos à Smyrnâ. Ad Romanos, Scribo autem vobis haec à Smyrnâ. Tresreliquas Epistolas Troade scriptas fuisse ex ipsis pariter patet. Ad Philadelphenses, Salutat vos charit as [...] qui in Troade, unde & scribo vobis per Burrum. Ad Smyrnaeos, Salutat vos charitas fratrum, qui in Troade, unde & scribo vobis per Burrum. Ad Po­lycarpum, Quia igitur omnibus Ecclesiis non potui scribere, propter re­pentè navigare me à Troade in Neapolim, ut volunt as praecipit, scribes aliis Ecclesiis. Observat Eusebius Ignatium in Epistolâ ad Ephesios Onesimi ipsorum pastoris meminisse, in Epistolâ ad Magnesios Damam Episcopum nominâsse, in Epistolâ ad Trallianos Polybii antistitis men­tionem fecisse; quos omnes earundem Ecclesiarum Episcopos nostrae E­pistolae agnoscunt. Dicit eum Polycarpo Antiochenae Ecclesiae gregem commendâsse, rogâsséque ut omni curâ & diligentiâ illum fovere vel­let, quod in Epistolâ ad eum datâ pluribus narratur. Pergit ulteriùs, & [...], ex Epistolâad Romanos bene longam [...] excerpit, ut ipse loquitur, [...] &c. quae Versioni nostrae Latinae prorsus conveniunt, adeo ut haec accu­ratior sit Eusebianorum translatio, quàm vel Hieronymiana vel Ruffini­ana. Aliam etiam ex Epistolâ ad Smyrnaeos sententiam transcripsit, quae in nostris Codicibus totidem verbis [...]. Denique ad confirmandam superiorem de his narrationem Polycarpi & Irenaei testimonia profert, de quibus antè diximus, & postea dicendum erit. Haec sunt ab Eusebio adeo diligenter luculenté (que) exposita, ut Dallaeus ipse dixerit, Fatemur Eusebium illas Epistolas agnoscere, & pro verè Ignatianis habere: ne (que) dissimulamus eas de quibus ille verba facit has ipsas fuisse videri, quae his hodie nominibus circumferuntur, quales eas Reverendissimus Usserius Latinè, [...] Vossius Graecè, ex libris ille Anglicanis, hic Medicaeis ediderunt.

Eusebio succedit Athanasius, verè magnus; qui in Epistolâ de Syno­dis Arimini & Seleuciae, dum adhuc Arimini Synodus haereret, hoc est, circa annum Christi 360um scriptâ, hoc nobis illustre testimonium praebet. De Synodis p. 922. [...]. Ignatius igitur, qui [...] Apostolos Antiochiae Episcopus con­stitutus est, & Martyr Christi fuit, scribens de Domino dixit: Unus medicus est, carnalis & spiritualis, factus & non-factus, in homine De­us, in morte vita vera, & ex Mariâ & ex Deo. Haec enim verba ex Epistolâ ad Ephesios sunt transcripta; quam scripsisse non larvatum a­liquem Ignatium, sed verum illum, Apostolorum successorem, & Martyrem testatur S. Athanasius. Idem paulo pòst, [...] Rectè scripsit Beatus Ignatius factum eum dicensob car­nem; Christus enim caro factus est; non factum autem, quòd non sit ex creaturis, & iis quae facta sunt, sed filius è Patre.

Huic etiam saeculo S. Joannes Chry sostomus ascribendus est: Pres­byter enim ordinatus Antiochiae Anno 386o, Constantinopoli Episco­pus consecratus est Ao 398o. [...] autem Antiochiae esset, praeclaram in S. Ignatii martyrium Orationem habuit, in qua verba ejus quae sunt in Epistolâ ad Romanos adducit. Tom. 5o. Orat. 70. pag. 504. [...]. Cùm enim audivisset, quòd hic eum supplicii modus maneret, Utinam ego illis bestiis fruar, inquiebat. Tales enim sunt qui amant; quicquid proiis quos amant patiantur cum vo­luptate ferunt. Idem rursus in Oratione ipsi antiquitus attributâ, Quòd unus Veteris & Novi Testamenti Legislator sit, haec habet, Tom. 6o. pag. 645. [...]. Propterea qui­damex antiquis, nomine Ignatius, sacerdotio & martyrio clarus, in Epistolâ ad Sacerdotem quendam dixit, Nihil sine sententiâ tuâ fiat; neque tu sine sententiâ Dei quicquam facias. Quae totidem verbis in Epistola ad Polycarpum etiamnum extant.

Eidem aevo tribuenda sunt testimonia S. Hieronymi, qui Anno 14o Imperatoris Theodosii, circa annum Domini 393um, Catalogum scri­ptorum Ecclesiasticorum se composuisse testatur, in quo Catalogo haec [Page 10] habet. Ignatius Antiochenae Ecclesiae tertius post Petrum Apostolum Episcopus, commovente persecutionem Trajano, damnatus ad bestias, Ro­mam vinctus mittitur. Cúmque navigans Smyrnam venisset, ubi Poly­carpus auditor Joannis Episcopus erat, scripsit unam Epistolam ad E­phesios, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos: & indè egrediens scripsit ad Philippeos, & ad Smyrnaeos, & propriè ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam, & re­liqua Eusebiana fere omnia, tacito Eusebii nomine, transcripsit, adeó (que) sua fecit. Imo libello adversùs Helvidium, quem ante Catalogum scripsit, circa annum, ut opinor 383um, ad fontem veritatis provo­cans, Ignatium tanquam veterum scriptorum principem nominat. Nunquid non possum tibi tot am veterum scriptorum [...] commovere, Ignatium, Polycarpum, Irenaeum, Justinum martyrem, mult ósque alios Apostolicos & eloquentes viros, quiadversus Hebionem, & Theodotum Byzantium, & Valentinum haec eadem sentientes plena sapientiae volu­mina conscripserunt? Idem in S. Matthaeum, Ignatius etiam quartam addidit causam, cur à desponsatâ conceptus sit, ut partus, inquiens, ejus celaretur Diabolo. Et quid de scriptis Ignatii nostri senserit, etiam cum erravit, ostendit, Adv. Pelagianos l. 3. Ignatius, vir Apostoli­cus & martyr, scribit audacter, Elegit Dominus Apostolos qui super omnes homines peccatores erant. Verba enim non sunt Ignatii, sed Barnabae, in cujus Epistolâ etiamnum extant.

Quinti saeculi primus testis est B. Theodoretus Episcopus Cyri, qui & tertio & quarto Generali Concilio interfuit. Ille autem, cùm testes Ecclesiasticae doctrinae posteriores enumerâsset, haec de [...] addidit, Epist. ad Monachos Constantinopolitanos, p. 1027. [...]. Atque his antiquiores, Ignatius, & Polycarpus, & Irenaeus, & Justinus, & Hippolytus, quorum plerique non modò inter pontifices praelucent, sed martyrum [...] chorum exor­nant. Ignatii autem testimonia adversùs Haereticum producturus, Dial. Immutab. sic de ipso praefatur. [...]. Ostendam autemtibi celeberrimum Ecclesiae doctorem, & illius de divinâ incarnatione sententiam, ut [...] as de susceptâ naturâ quid senserit. Audivisti enim prorsus Ignatium illum qui de Petri dexterâ Pontificatūs gratiam suscepit, & post administratam Ecclesiam Antio­chenam [Page 11] martyrii coronam adeptus est. Cùm tam honorificam Autoris mentionem fecisset, ex Epistolis ejus testimonia subjicit. [...] (ità le­gendum, non [...]) [...]. S. Ignatii, Episcopi Antiocheni & mar­tyris ex Epistolâ ad [...]. [...]. Planè cumulatéque persuasos de Do­mino nostro, qui est ex genere David secundum carnem, & filius Dei se­cundum divinitatem & potentiam; qui verè natus est ex virgine ut omnis abipso justitia [...]; verè sub Pontio Pilato & Herode te­trarchâ pro nobis in carne crucifixus. [...]. Ejusdem exeâdem Epistolâ. [...]. [...] autem prodest, si quis me laudet, Dominum autem [...] blasphemet, non confitens eum carnem gestare? Quod qui non profitetur, planè ipsum negat, ut cadaver circum­ferentem. [...]. Ejusdem ex eâdem Epi­stolâ. [...]. Si enim opi­nione tantùm haec à Domino nostro gesta sunt, ego [...] opini­one vinctus sum. Cur autem & meipsum morti tradidi, ad ignem, ad gladium, ad bestias? Verùm qui vicinus gladio, vicinus Deo. Solùm in nomine Jesu Christi, ut passionum ejus socius fiam, omnia sustineo, ipso me corroborante, homine perfecto, quem aliqui ignorantes negant. Hastres [...] ab illo ante annos ferè mille & ducentos excerptas in eadem Epistolâ ad Smyrnaeos etiamnum legimus. Pergit B. Theodoretus. [...]. Ejusdem ex Epistolâ ad E­phesios, [...]. Deus noster Jesus Christus in Mariae utero [...] est, secundum Dei dispensationem, ex semine quidem David, sed ex Spiritu Sancto: qui natus est & baptizatus, ut mortalitas nostra purgaretur. [...]. Ejusdem ex eâdem Epistolâ. [...]. Siquidem singuli omnes [Page 12] universè in gratiâ nominatim convenit is in unâfide & in uno Jesu Chri­sto, secundum carnem ex [...] David, filio hominis, & filio Dei. [...]. Ejusdem ex eâdem Epistolâ. [...]. Unus est medicus carnalis & spiri­talis, genitus ex ingenito, in homine Deus, primùm patibilis, & tunc im­patibiliis, Jesus Christus Dominus noster. Et hae tres sententiae in eâ ad Ephesios Epistolâ adhuc reperiuntur. Pergit porro B. Theo­doretus. [...]. Ejusdem ex E­pistolâ ad Trallianos. [...]. Obturate aures vestras quando quispiam vobis loquitur sine Jesu Christo, qui est ex genere David, qui ex Mariâ, qui verènatus est, verè comedit & bibit, qui sub Pontio Pi­lato passus est, crucifixus & [...], videntibus coelestibus, terrestri­bus & inferis. Haec omnia uno loco ex tribus S. Ignatii Epistolis B. Theodoretus adversùs sui temporis haereticos excerpsit atque conges­sit. Idem alibi rursus, Dialog. Inconfus. p. 86. [...]. S. Ignatii Antiocheni Episcopi & martyris ex Epistolâ ad Smyrnaeos. [...]. Ego enim post resurrectionem ipsum in carne scio & credo esse: & quan­do ad eos qui cum Petroerant venit, dixit eis, Accipite, palpate me, & videte, quia non sum daemonium incorporeum. Et statim ipsum tetigerunt & crediderunt. [...]. Ejusdem ex eâdem Epistolâ. [...]. Post resurrectionem autem unà cum eis & comedit & bibit, tanquam carnaliter & spiritualiter unitus Patri. Et rursus. Dial. impatib. p. 154. [...]. S. Ignatii Episcopi Antioche­ni & Martyris, ex [...] ad Smyrnaeos. [...]. Eucharistias & oblationes non admittunt, quòd non confite­antur Eucharistiam carnem esse salvatoris nostri Jesu Christi, quae propeccatis nostris passa est, quam Pater benignitate suâ suscitavit.

Secundus hujus saeculi testis est Gelasius, qui circa annum 492 Pon­tifex [Page 13] Romanus creatus, circa 496 defunctus est. Is enim in fine Li­bri De duabus naturis in Christo jam tandem a Pontificiis agniti & recepti, Catholicorum testimonia Magistrorum subjiciens, à nostro pari­ter ac B. Theodoretus orditur. Ignatii Episcopi & Martyris Antio­cheni ex Epistolâ ad Ephesios. Unus medicus est, carnalis & spiritua­lis, factus & non factus, in homine Deus, in morte vita aeterna, ex Ma­riâ & ex Deo, primùm passibilis & tunc impassibilis, Dominus noster Jesus Christus. Et post pauca. Singuli, inquit, viri communiter omnes ex gratia ex nomine convenite in unam fidem, & in uno Jesu Christo, se­cundum carnem ex genere David, filio hominis, & filio Dei.

Observandum autem est duos hujus aevi testes, Theodoretum & Gelasium, non tantummodo pro seipsis loqui, sed totius quinti saeculi judicium nobis repraesentare; autoritatem scilicet Ignatianorum tunc temporis inter omnes tum Catholicos tum Haereticos tatam & fixam fuisse. Nam ut ex Socrate & Sozomeno, Theodoreto & Leon­tio aliisque constat; Haeretici qui ad finem aevi quarti antiquorum Pa­trum consensui acquiescere recusârunt, quinto statim & sequentibus, eos Patres tanquam arbitros admiserunt, qui ante divisionem, sive ex­ortum cujuslibet haereseos scripserant: unde tales Catalogi, quales apud Theodoretum & Gelasium reperiuntur, confecti sunt. De qua re postea erit nobis disserendum latiús. In his igitur Theodoreti Di­alogis Orthodoxus sententiam promit Catholicorum, ut Eranistes Haereticorum illius aevi. Cùm autem Orthodoxus ex Scripturis co­piosiùs disputasset, quaerit Eranistes quid antiqui Ecclesiae Doctores senserint, celebres scilicet & indubitati; negat enim se recepturum [...], Obscuros aut ambiguos: Interrogat igitur Orthodoxus, an Athanasium, [...], Ambrosium, Flavianum, Joannem Chrysostomum pro talibus habeat; admittit hos omnes, & ipsorum testimonia Eranistes; tum verò Ignatium, Irenaeum, Hippolytum & Methodium, aliósque se producturum asserit; valde cupienti mihi etiam haec testimonia propones, inquit Haereticorum no­mine Eranistes. Atque ità demum prolixum satìs Catalogum antiquo­rum Patrum texit Orthodoxus ex parte Catholicorum, & tanquam [...] septem longiusculas sententias ex tribus Ignatii nostri Epistolis excerptas reliquis praeponit. Adversùs haec testimonia nè hiscere quidem se potuisse fatetur Eranistes. Unde liquet & Ortho­doxum & Eranistem, hoc est, tum Catholicos tum Haereticos illius aevi, Epistolas Ignatii, quas defendimus, pro veris & indubitatis Epis­copi Antiocheni scriptis habuisse.

Sexti saeculi primus testis S. Ephraemius ex Comite Orientis Patri­archa Theopolitanus, ut loquitur Photius, id est, Antiochenus; cui [Page 14] Episcopatui circa annum 526 admotus est. Hic enim in libro de Sa­cris Antiochiae Legibus, de articuli Graeci usu adversùs Severianos disputans, primò S. Scripturae, dein SS. Patrum testimoniis utitur & inter eos, ut fieri solebat, S. Ignatium primum nominat, [...]. Etiam Ignatius, vir divinus & martyr, Epistolam ad Smyrnaeos scri­bens, similiter articulo utitur, Photius. Bibliot. num. 228. Loca quae ex eâ Epistolâ excerpserat S. Ephraemius, omisit Epitomator Photi­us; erant autem haec ut arbitror. [...], glo­rifico Jesum Christum Deum; &, [...]. Omnia sustineo, ipso me fortificante qui perfectus homo factus est. Licèt enim articulus [...] ad [...] potius referatur, quàm [...], alium tamen in hâc Epistolâ locum, opinor, respicere non potuit. Sed & idem S. Ephraemius in Epistolâ ad Zeno­bium quendam Scholasticum & Acephalum, probavit articulos natu­ris Christi adhibitos non inferre divisionem unitatis, [...], tum ex Evangelicis, tumex Apostolicis verbis, atque etiam ex beat is Patribus nostris, Ignatio Deifero, Julio, Athanasio, Gregori is & Basilio, Photius ibidem.

Secundus hujus aevi testis est Gildas Badonicus ex Britanniâ no­strâ, qui anno 564o Epistolam scripsit de excidio Britanniae, in qua haec habet. Quis vestrûm, ut S. Martyr Ignatius, Antiochiae urbis Episcopus, post admirabiles in Christo actus, ob testimonium ejus, leonum molis Romae confractus est? Cujus verba, cùm ad passionem duceretur, audientes ( [...] quando vultus vestri rubore suffusi sunt) non solùm in comparatione ejus vos non putabitis sacerdotes, sed nè medio­cres quidem Christianos esse. Ait enim in Epistolâ quam ad Romanam Ecclesiam misit, A Syriâ usque Romam cum bestiisterrâ marique de­pugno, die & nocte connexus & colligatus decem Leopardis, militi­bus, dico, ad custodiam datis, qui ex beneficiis nostris saeviores fiunt. Sed ego eorum nequitiis magis erudior; nec tamen in hoc justificatus sum. O salutares bestias, quae praeparantur mihi! Quando venient? quando emittentur? quando eis frui licebit carnibus meis? quas ego exopto acriores parari, & invitabo ad devorationem mei, & depreca­bor nèfortè (ut in nonnullis fecerunt) timeant attingere corpus me­um; quinimò si cunctabuntur, ego vim faciam, ego me ingeram. Da­te quaeso veniam; ego novi quid expediat mihi: nunc incipio esse Christi discipulus. Facessat invidia vel humani affectûs, vel nequitiae spiritualis, ut Jesum Christum merear adipisci. Ignes, cruces, bestiae, [Page 15] dispersiones ossium, discerptionésque membrorum, ac totius corporis poenae, & omnia in me unum supplicia diaboli arte quaesita complean­tur, dummodo Jesum Christum merear adipisci. Christianus non me­diocris sed perfectus, Sacerdos non vilis sed summus, Martyr non segnis sed praecipuus, dixit, Nunc incipio esse Christi discipulus.

Tertius hujus saeculi testis est Jobius Monachus, qui adversùs Se­verum scripsit. Is enim in opere de incarnatione, cujus excerpta no­bis Photius tradidit, Biblioth. num. 222. haec habuit. [...]. Nam tria Divinus Ignatius saeculi hujus principem latuisse commemorat, Virginitatem Mariae, conceptionem Domini, & crucifixionem. Quibus verbis ea quae in Epistolâ ad Ephesios reperiuntur expressit.

Quartus ejusdem saeculi testis ad finem jam vergentis est Leontius [...], l. de Sectis Act. 3a. [...]. Caeterùm temporibus illis, quae à Chri­sti nativitate usque ad imperium Constantini numerantur, hi doctores & patres extiterunt, Ignatius Theophorus, Irenaeus, Justinus Phil sophus & martyr, Clemens & Hippolytus Episcopi Romani, Dionysius Areo­pagita, Methodius Episcopus Patarensis, Gregorius miraculorum effe­ctor, Petrus Alexandrinus Episcopus & martyr. Doctorem autem & patrem Ignatium Theophorum nominat propter doctrinam Aposto­licam quam ejus Epistolae continebant, quae toties adversus Haereti­cos laudabantur. [...]. Hos omnes (inquit) sequutae deinceps haereses recipiunt. Proponebant igitur Ignatii Epistolas Catholici, tanquam doctoris & patris scripta: recipiebant Haeretici omnes post ipsum exorti. Ab omnibus igitur agnoscebantur Epistolae, quas defendimus, tum Catholicis tum Haere­ticis. Hocadeò. disertum est de sexti saeculi sententiâ testimonium, ut necesse non sit Joannem Rhetorem laudare, qui sub Mauritio scripsit, [...]. Tunc etiam Ignatius divi­nus, postquam, ut ipse voluit, in amphitheatro Romano, ferarum ventres pro sepulchro habuisset, &c. Licèt illud, ut voluit, ad Epistolam, quam scripsit Ignatius ad Romanos, haud dubiè referatur; aut Anastasium priorem, Antiochiae Patriarcham, libro de Rectis Veritatis dogmati­bus, in Bibliothecâ Collegii nostri Cantabrigiae MSo, quem in exilio [Page 16] sub Justino scripsit; ubi libris omnibus destitutus, de Christo ex Ig­natio nostro locutus est, ut potuit, cùm Epistolas ad manum non habe­ret, [...], formâ servi indutum, ut Deus existens lateret principem bujus sae­culi.

Non longè ab initio septimi saeculi alius Anastasius Monachus, Si­naita, & Catholicorum & Haereticorum ejusdem aevi in agnoscendo Ignatio nostro consensum innuit. Libro enim quem ` [...] nomina­vit, inter testimonia quae tunc temporis Theodosiani & [...] ex Patribus adducebant, hoc [...], S. Ignatii Episcopi Antiochiae, habet. [...]. Sinite me imitari passionem Dei mei, ex Epistolâ scilicet ad Romanos. Ejusdem saeculi secundus testis, & quidem [...], est Antiochus sub Heraclio Monachus Palaestinus, qui ad Eusta­thium scripsit circa Annum 620, eique Homilias suas dedicavit. Qua­rum 124a, quae agit de Veneratione Sacerdotibus praestand â, [...] nobis è S. Ignatio decerpta tradit. ` [...] (lege [...], nè cum Tilmanno Interprete ità red­das, recreor in Episcopo qui mihi subrogatus est) [...]. Ignatius Theophorus per Epistolam dicit, Episcopo attendite, ut & De­us vobis. Anima mea pro iis qui Episcopo, presbyteris, & [...] mo­rem gerunt: cum illis portionem habere mihi in Deo contingat. Haec au­tem in Epistolâ ad Polycarpum extant. [...]. Et rursus, Testis mihi, in quo vinctus sum, quòd ex carne [...] non noverim: Spiritus autem praedicavit, haec dicens, sine Episcopo nihil facite. Quae totidem syllabis in Epistolâ ad Philadelphenses leguntur. [...]. Oportet igitur nos nihil sine Episcopo facere, Ex Epistolâ ad Trallianos. `` [...]. Ubi enim conspicietur adesse Episcopus, ibi multitudo sit: ut ubi nominatur Christus Jesus, ibi Catholica Ecclesia cogitur, Ex Epi­stolâ ad Smyrnaeos. [...] (l. [...] ex MSo Oxoniensi) [...]. Non igitur licet sine Episcopo vel ba­ptizare, vel agapen facere: sed quod ille probaverit, [...] & Deo acce­ptum, Ex eâdem. ` [...]. Qui Episcopum honorat, à [Page 17] Deo honoratur. Qui clam Episcopo aliquid facit, diabolum colit, Ex eâdem. [...]. Necesse igitur est (non, Episcopo subjecti ut sint eti­am presbyteri, ut & Apostoli Jesu Christo, [...] pessimè transtulit Til­mannus, sed) subjici etiam presbyterio, ut Apostolis Jesu Christi, qui est spes nostra...... omni modo omnibus placere. Non enim sunt esculento­rum & [...] ministri, sed [...] Dei servi. Oportet igitur cos vitare crimina perinde ac ignem. Similiter & omn srevereantur Di­aconos, [...] Jesum Christum, & Episcopum ut Patrem, presbyteros au­tem ut concilium Dei, & vinculum Apostolorum. Sine his Ecclesia non vocatur, Ex eâdem. Lacuna autem apud Antiochum facile suppletur ex Ignatio.

Circa medium hujus aevi praecipuè claruit Maximus Abbas, Con­fessor & Martyr, qui Epistolam ad Romanos agnoscit, eám (que) statim an­te martyrium scriptam confitetur; licèt ea sententia de scriptis Igna­tii à totâ Ecclesiâ recepta ipsius sententiae de Areopagiticis planè repu­gnaret, eumqe ad miras angustias, & effugia tanto Viro prorsus indi­gna redigeret. Nunc enim Ignatium Martyrem facit ante Domitia­num: quod si verum esset, objectio Dionysianis facta prorsus eva­nesceret. Sed cùm omnes scirent eum sub Trajano Martyrium subiisse, agnoscerétque ipse scriptas fuisse sub Onesimo Timothei successore, cum Dionysiana I imotheo dedicata sint; respondit, ut potuit, primò, verba Ignatii non fuisse ab ipso Dionysio scripta, sed ab aliquo studio­so postea inserta; secundó, quia hoc gratìs dictum [...] videatur, verba illa, Amor meus crucifixus est, saepius fuisse ab Ignatio tum in sermo­ne tum in scriptis usurpata hariolatur, Dionysiúmque non ad has Epi­stolas sed ad alia scripta respexisse, & rationem qualem qualem addit. [...]. Hujus reiindicium [...], quòd apud Dio­nysium non addantur illi ad quos scribit Ignatius, scilicet Romani; sed simpliciter dictum sit, Scribit autem divinus Ignatius. Apertè igitur testatur Maximus, etiam cum eâ confessione nimium premeretur, S. Ignatium Epistolas quas habemus sub Onesimo scripsisse, & verba illa, Amor meus crucifixus est, in Epistolâ ad Romanos genuinâ fuisse scripta. Idem in Locis Communibus haec ex Ignatio excerpit. [...]. [Page 18] Qui perfecti est is perfecta sapite: volentibus enim vobis bene agere Deus paratus est praebere, ex Epistolâ ad Smyrnaeos.

Huic adjungo Theodorum Presbyterum Photio in primo Codice Bibliothecae suae memoratum, quoniam eum fuisse Theodorum Raithu Maximi synchronum suspicor: qui Librum singularem ex professo composuit, quo ostendere conatus est, licèt infeliciter sine dubio, ut & Maximus, germanum esse S. Dionysii Areopagitae opus, & Argu­mentis in contrarium allatis prout potuit respondit, quorum unum, te­ste Photio, hoc erat. [...]. Quomodo Di­vini Ignatii Epistolam Liber ille citat? Dionysius enim Apostolerum temporibus floruit, Ignatius autem sub Trajano Martyrii certamen ceriavit, & paulo ante mortem hanc Epistolam, quam liber ille citat, conscripsit.

Haec autem è Maximo & Theodoro deprompta non sunt duorum tantùm hominum nuda testimonia, sed ejusdem saeculi communia suf­fragia. Cùm enim priori aevo Haeretici autoritatem Dionysii urgerent, quae quidem nunc à Catholicis rejiceretur, nunc reciperetur: hoc demum saeculo inter ipsos Catholicos acriter disputatum est, an ea Opera essent ipsi Areopagitae tribuenda? Qui negabant, hoc inter alia argumento utebantur; Autorem Libri de Divinis nominibus citâsse Epistolam Ignatii ad Romanos, hanc autem Epistolam sub Trajano paulo ante mortem Martyris scriptam fuisse: eum igitur qui hanc citavit non suisse Areopagitam qui cum Apostolis vixit & sub Domi­tiano mortuus est. Qui asserebant, fatebantur Ignatii Epistolam pau­lo ante mortem ad Romanos scriptam fuisse, & ad incitas redacti, mira [...] comminiscebantur. Omnes igitur Catholici, tum qui Dionysium rejiciebant, tum qui recipiebant, Ignatii nostri Epistolas ut indubitatas agnoscebant.

Octavi saeculi primus testis est Joannes Damascenus, qui circa annum 740um in Syriâ floruit. Hic autem cùm SS. Patrum insignes sententias in libros Parallelorum congessit, complures ex Ignatio no­stro transcripsit. Cardinalis [...] Codicem Graecum Jacobo Billio communicavit, quem ille in hunc modum transtulit, l. 1. c. 9. Volentibus nobis bene agere, Deus ad largiendum promptus est, ex Epi­stolâ ad Smyrnaeos. c. 18. Pace nihil est praestantius, in quâ bellum omne aboletur, ex Epistolâ ad Ephesios. l. 2. c. 15. Facite omnes ut Episcopum sequamini, quemadmodum Christus Patrem; presbytero­rum chorum, ut Apostolos; Diaconos autem vereamini non secus ac [Page 19] Dei mandatum. Nemo quicquam eorum quae ad Ecclesiam attinent ci­tra Episcopi autoritatem faciat. Ea firma Eucharistia esse censeatur, quae ab Episcopis fit. Ubi Episcopus apparuerit, illic vulgus sit: quemadmodum ubi est Christus illic etiam Catholica Ecclesia est. Citra Episcopum nec baptizare, nec synaxin facere licet: sed quod ille proba­verit, hoc Deo quoque gratim est. Qui Episcopum honore afficit, is à Deo honoratur. Qui clam Episcopo aliquid facit, hic diaboli cultor est, Ex Epistolâ ad Smyrnaeos. Ibidem, Omnes perfer, ut te quoque Chri­stus: omnibus in charitate haere. Precibus sine ullâ intermissione stude. Probos discipulos si amaveris, nihil gratiae tibi habendum erit. Itaque in hoc potius incumbe ut morum facilitate atque clementiâ contumaces subjicias. Non omne vulnus eodem emplastro curandum est. Febrium ac­cessiones perfusionibus seda. Propterea carne simul & spiritu constas, ut quae oculis tibi subjiciuntur corrigas; quae autem aspectum tuum fu­giunt petas ut tibi detegantur, quò nihil omnino praetermittas, Ex Epi­stolâ ad Polycarpum. c. 35. Cùm in rebus divinis firmus ac robustus fuero, tum vehementiùs timeam oportet, absque iis caveam qui me in­cassum inflant. Qui enim me laudant flagro me afficiunt, Ex Epistolâ ad Trallianos. l. 3. c. 30. Mansuetudine opus babeo, per quam prin­ceps hujus saeculi diabolus evertitur, Ex eâdem. c. 94. Nemo ve­strûm adversus proximum quicquam habeat. Ne occasionem gentibus detis, ne paucorum stultorum culpâ fiat ut multitudo sancta ac divinâ quadam virtute praedita maledictis impetatur, Ex eâdem.

Huic adjungo Antonium Damasceni, ut videtur, discipulum, qui in Melissa nostrum crebrò citat. [...]. Nihil est pace melius, qua omne bellum diri­mitur, Ex Epistolâ ad Ephesios. [...]. Si quis in castitate manere potest ad honorem carnis Domini, sine jactantiâ pergat. Et si videri vult pius Episcopo, corruptus est. Decet autem ducentes & ductas cum sententiâ Episcopi unionem fa­cere, ut nuptiae fiant secundum Dominum, & non secundum [turpem] cupiditatem, Ex Epistolâ ad Polycarpum. [...]. Stato quasi incus dum caederis: generosi est athletae caedi & vincere: maximè propter Deum nobis omnia patienda sunt, ut ipse nos patiatur, Ex eâdem. [...]. Patienter alii alios cum mansuetudine patimini, ut nos semper Deus, Ex eâdem. [...] [Page 20] Clementiâ egeo, quâ [...] [...] hujus saeculi [diabolus.] Ex Epistolâ ad Trallianos. [...]. Servi non [...] à communi liberi fieri; sed in glorium Dei plus serviant, ut meliori libertate à Deo potiantur, Ex Epistolâ ad Polycarpum. [...] Date operam nè resistatis Episcop; ut sit is Deo subjecti: & quo [...] tacitum videritis Episcopum, tanto magis eum metuite. [...] enim mittit paterfamilias ut rei domesticae praesit, sic [...] nos excipere, ut ipsum qui mittit. Episcopum igitur tanquam Dominum ipsum opor­tet suspicere, Ex Epistolâ ad Ephesios. [...]. Omnes ferto, ut te Do­minus: omnes sustine in charitate. Postula prudentiam majorem eâ quam habes. Omnium morbos porta: [...] enim plus laboris, ibi lucri multum, Ex Epistola ad Polycarpum.

Nono saeculo assigno Andream Hierosolymitanum, Cretensium Archiepiscopum, qui Homilià in Nativitatem B. Virginis secundâ apud Oxonienses MS. haec habet, [...]. Ut ait sanctus Vir, cui nomen Ignatius. Princi­pem hujus saeculi latuit virginitas Mariae, & partus ejus, similiter & mors Christi, tria tremenda mysteria, quae in silentio Dei facta sunt, Ex Epistolâ and [...].

Freculphus Lexoviensis, qui circa A. C. Dcccxl scripsit, omnia quae à S. Hieronymo de Epistolis S. Ignatii in Catalogo scripta sunt in Hi­storiam suam transtulit, & tacito ejus nomine pro suis haberi voluit. Michael Syngelus, qui aliquando destinabatur Patriarcha Constantino­politanus, & Nicephori successor, in Encomio Dionysii Areopagitae, ad illa verba, [...], scribit autem aivinus Ignatius, amor meus crucifixus [...], haec habet. [...]. Hanc enim sententiam Deifer Ignatius, cùm [...] Romae martyrium subiturus, & [Page 21] tanquam [...] [...] [...] esset, secundum Trajani tyranni [...], qui circa annum tyrannidis suae nonum adver sùs piissimos Chri­stianos persecutionem excitaverat, in Epistolâ ad Romanos scripsit. [...] ille quidem simul & Ignatium & Dionysium defendens, quem, ut Ignatii Epistolam videret, non ante finem imperii Trajani obiisse vult. E contra Photius eodem saeculo, dum argumenta repetit quibus The­odorus Presbyter respondit, interque ea illud de Ignatii Epistolâ ad Romanos paulò ante martyrium scriptâ, simul & defensionem Dio­nysii infirmam esse indicat, & Epistolam eam ab ipso Ignatio paulò ante martyrium scriptam suisse confirmat, Codice primo. Idemque Codice CCXXVIII, dum Patriarchae Ephraemii sententiam suis verbis recitat, [...]. Quodigitur tertio capite dictum tum ex scriptis Evangelicis Apostolicisque, tum ex beatis Patri­bus nostris, Ignatio Deifero, Julio, Athanasio, Gregoriis & Basilio, convincit impios, quòd articulorum usus (omnes enim hi illis usi sunt) [...] sectionem aut divisionem unitatis subindicat, satìs ostendit se Epistolas illas Ignatii pro veris & genuinis habuisse.

Sub initio decimi saeculi Simeon [...], qui dictus est Meta­phrastes, martyrium S. Ignatii longâ Oratione exornavit, Epistolam ad Romanos eidem intexuit, Irenaei etiam & Polycarpi testimonia pro­tulit.

Undecimo faeculo assignandum puto Autorem Locorum Communi­um MSS. in Bibliothecâ Oxoniensi, qui sententiam illam, [...] ex Epistolâ ad Smyrnaeos citat.

Duodecimo saeculo vixit Honorius Augustodunensis, qui in lib. de Luminaribus Ecclesiae haec habet, Ignatius Antiochenae Ecclesiae post Petrum Apostolum tertius Episcopus scripsit Ecclesiae Ephesiorum Epi­stolam, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos, [...] ad Philadelphios, & Smyrnaeos. Hic passus est sub Trajano.

Sub initio Decimi tertii saeculi Nicetas Choniates eadem protulit in Thesauro, quae antea sub Anastasii Sinaitae nomine produximus. Georgius autem Pachymeres ad Dionysium Areopagitam, [...]. Epistolae igitur ad Roma­nos autorem, quem citat Dionysius, Magnum Ignatium appellat. Robertus autem Lincolniensis Episcopus, Vir sui temporis doctissi­mus, Commentariorum in Dionysii Ecclesiasticam Hierarchiam [Page 22] cap. 3o. haec ex Epistolâ ad Smyrnae os profert, Est enim Eucharistia, secundum [...] Ignatium, caro salvatoris nostri Jesu Christi pro peccatis nostris passa, quam benignitate Pater resuscitavit. Et ad librum de Divinis nominibus, cap. 4. tradit Ignatium it à vehementer dilexisse, quòd opt avit etiam [...] malis punitionibus diaboli, ut ipso frueretur, ex Epistolâ ad Romanos.

Decimi quarti saeculi testis est Nicephorus Callistus, qui ex Veteribus Ecclesiasticae Historiae scriptoribus plurima congessit, omnia quae ab Eusebio de Ignatii Epistolis scripta sunt in Historiam suam transtulit. l. 3. c. 19. Autor Memorialis Historiarum, Libri in Bibliothecâ Can­tabrigiensi MS. Beatus [...] Dionysius, in scientiâ tam profundus adducit quasi pro autoritate, de B. Ignatio dicens in lib. de Divinis No­minibus, Amor meus crucifixus est. Idem etiam adducit loca S. Poly­carpi & S. Irenaei, verbáque etiam ex Epistolâ ad Romanos ab Euse­bio transcripta. Macarius Chrysocephalus inter Codices Barocianos Oxonii MS. in magnâ Alphabeto, sive Catenâ quam in ea Lucae quae non sunt in Matthaeo scripsit, apposito [...] Ignatii haec inseruit, [...] & ba­ptizatus ut mortale nostrûm purificaretur. Guilielmus Wodeford An­glus, ex Academiâ Oxoniensi Theologiae Doctor, contra Trialogum Wiclefi haec Ignatii laudat. Considerate qualiter Anthropomorphi à communione & oratione sanctorum recedunt, propterea quod non habent [...] Eucharistiam carnem esse salvatoris, ex Epistolâ ad Ephesi­os. Denique Joannes Tissington etiam Anglus, in Confessione contra Wiclefum, in Bibliothecâ Usserianâ MS. Considerate qua­liter [ [...]] à communione & oratione sanctorum recedunt, propter non confileri Eucharistiam carnem esse salvatoris quam Pater suâ benignitate resuscitavit. Contradicentes huic dono [...]. Decens est à talibus recedere, & nec communiter nec seorsim cum eis loqui, ex eodem loco.

Praeter haec Veterum testimonia suo quaeque saeculo assignata, aut ex Graecis aut Latinis scriptoribus producta, est & aliud ex Arabico depromptum; cujus cùm nec Autor satis certò, nec aetas mihi hactenus innotuit, illud postremo loco adjungendum putavi, quemadmodum à viro docto Bernardo Oxoniensi è Co­dice MSo D. Thevenoti, qui numero octavus est in Catalogo Ver­lanii, excriptum, mihique communicatum est. Ita igitur Ibn Zorha Jacobita, (si bene meminit Amicus noster) libri sui adversus Euty­chen cap. 4to.

Dicit Ignatius Patriarcha Antiochensis tertius à Petro Aposto­lo in Epistolâ suâ ad Smyrnenses, dicit, (inquam) Et vos etiam esto­te persuasi in Domino nostro Jesu Christo, qui ex semine Davidis prophetae quoad corpus, at filius Dei in veritate ejus, natus ex Mariâ virgine, & baptizatus à Joanne, & crucifixus propter nos sub praefe­cturâ Pontii Pilati: Et dicit etiam in [...] suâ ad Antiochenses, Qui credit nunc in Christo, & non in oblatione suâ (esse eum) filium Dei creatoris mundi, dicétque quòd est illic filius alius, & substituet eum loco ejus de quo vaticinati sunt prophetae, quémque praedicârunt discipuli, palatium est Diaboli. Ex quibus duobus locis [...] Jaco­bitam illum istam Ignatii editionem habuisse quam nos ex Mediceo Codice habemus. Citat quidem Epistolā ad Antiochenos, quae inter spu­riasfuit; verba autem priora ex Epistolâ ad Smyrnaeos non interpo­latâ, sed genuinâ prorsùs sunt deprompta. Neque enim ea habet quae ab interpolatore sunt inserta, [...]. Usus igitur est Jacobita ille Editione tertiâ, quâ genuinae & hactenus integrae Ignatii Epistolae continebantur cum aliquot etiam fictis, qualem Damascenus & Antonius usurpabant; adeoque testatur, Epistolas Ignatii genuinas non tantùm à Graecis & Latinis, sed etiam ab Arabibus, non tantùm Catholicis, sed & Haere­ticis receptas fuisse.

CAP. III. Argumenta pro S. Ignatio, partim à testibus, partim à testi­moniis petita. A testium numero, antiquitate & serie. A testimoniorum tum generali, tum particulari indi­catione.

CUm tot omnium saeculorum testimonia adduxerimus, nihil ulte­riùs, quod ad Argumentum Externum attinet, desiderari posse videatur; [...], Tot enim & tantis testibus refragari extremae dementiae est, ut loquitur Theodoretus Dialogo 1. Et tamen repertus est Blondellus, qui in Praefatione rotundè dixerit, Sed plenam illis ipsis quas confictas put a­mus Epistolis fidem habuere Patres; Quid tum? Ain verò, Quid tum? Tum certè habemus Argumentum à testimoniis petitum de scripto Viri Apostolici Ecclesiastico locupletissimum firmissimúmque, & quale nunquam adhuc quenquam fefellit; neque si caetera respon­deant, quae in Argumento Interno afferemus, fallere potuisse putan­dum est. Hoc ut dilucidiùs appareat, ex antè dictis nonnulla observa­bimus, & quam ea vim ad fidem faciendam habeant, tum ex testibus ipsis, tum ex ipsorum testimoniis perpendemus.

A testibus non unum sumimus argumentum. Ut à numero [...], sunt illi sanè quamplurimi; neque ulla scripta tam brevia tot fautores & testes, tot excerptores laudatorésque adhuc uspiam nacta sunt. Est enim vel una S. Clementis Epistola ad Corinthios scripta his septem S. Ignatii haud paulo prolixior; praesertim si folium illud MSo excisum consideremus, quod octo ad minimum paginas, ut nunc Clemens editus est, exaequat. Et quamvìs Dallaeus de nume­ro testium provocet ad testimonia Ignatio ab Usserio, Clementi à Junio praefixa: observandum illi priùs fuit, ab Armachano partem longè maximam esse praetermissam, à Junio quamplurimos esse ad­ductos qui nullum Epistolae testimonium perhibent, quales sunt S. Paulus, Ignatii Interpolator, Optatus, Ruffinus, Augustinus, Euche­rius, Ivo Carnotensis, Zonaras, Hugo de S. Victore, & Albertus Stadensis; qui omnes Clementem quidem aliquo, Epistolam nullo [Page 25] modo nominant. Sunt autem testes nostri, qui Epistolis ipsis, quas defendimus, suffragantur, oppido multi; & si perpendamus quam pauca Veterum Ecclesiasticorum Scriptorum opera nunc ex­tant, quàm multo plura perierunt, aut adhuc cum blattis & tineis certant, non possumus non hanc testium nubem satìs amplam putare, & ex his quos adduximus eorum numerum, quos adduce­re non possumus aut negleximus, infinitum paene aestimare. Et haec omnino premenda erant adversus Dallaeum, qui Hammondum ne qua­tuor quidem Patres ex omni secundi, tertii & quarti saeculi copiâ no­minare potuisse tam falsò pronunciavit.

Secundò, si animum ad seriem temporum referamus, & ab ipsâ aetate quâ primùm scriptae perhibentur Epistolae, ad eam quâ pri­mum impressae, & erumpentibus Ecclesiae discordiis, in dubium sunt vocatae, testes nostros ità dispositos esse observemus, ut cùm primus ipsi S. Ignatio, primo secundus familiaris fuerit, tum nemo fere reliquorum sit, qui non à sequenti aut nosci aut videri potuerit, cùm in unoquoque fere saeculo nunc binos, nunc trinos, nunc qua­ternos numeraverimus; plurimum certè etiam hoc ad sententiam nostram confirmandam valet. Ab hac enim testium serie nullibi interruptâ pro certo haberi debet, aut neminem unquam hoc ipsum quod illi constanter docuerunt negâsse, neminem de auto­ritate S. Ignatii dubitâsse, aut si quis unquam id fecerit, ejus sententiam ab aliis semper pro nihilo habitam. Quocunque enim tempore aliquem aliter sensisse quis velit (qualem tamen ego ne­minem agnosco) ejus importunam dubitationem & ea quae praeces­serunt improbabilem reddent, & ea quae sequuntur testimonia, nulli­us apud alios ponderis aut autoritatis fuisse probabunt. Cùm igi­tur nostri asserant testimonia quae afferuntur pro Ignatianis paria esse iis quae pro Epistolis Clementis aut Polycarpi adduci solent aut possunt, ego autem multo ampliora illustrioráque; Dallaeus, qui antiquissima frustra negat, hanc comparationem nullo modo admittit, & nimis dilutè adversùs eam integris saeculis pugnat. Vi­deamus igitur an hoc ab eo [...] fiat; & quoniam de Polycarpo prudens silet, de Clemente solo lis [...]. Testimonia in hac re ea sanè optima sunt, quae ad ipsam scripti [...] proximè pertingunt; hoc ab utroque nostrûm admittitur. Scriptoribus secundi saeculi non minus autoritatis tribuunt Patres tertii saeculi, quàm Scriptori­bus primi Patres secundi. In assignando saeculo fallax esse potest Argumentum; non igitur integris saeculis eminus, sed annis comi­nus pugnemus. Scripta est Epistola, quae sub S. Clementis no­mine circumfertur, ante annum Domini septuagesimum sextum, [Page 26] fatente Blondello; ut alii existimant, sub initio imperii Vespasia­ni, id est, circa [...] Vulgaris Aerae annum: stantibus enim Hierosolymis eam exaratam esse non dubitant; cui sententiae etiam illa in initio Epistolae verba, [...], ut aliquando, Deo volente, ex antiquissimo illo MSo legendum ostendemus, suffragari videantur. Jam quis primùm huic Epistolae testimonium perhibuit? Non illi quos [...] Junius, Ignatius & Justinus, neuter enim verus est; sed Dionysius, quem non nominavit, Corinthiorum Episcopus, Epi­stolâ ad [...], Soteri Episcopo nuncupatâ. At Soter praefuisse dicitur Ecclesiae Romanae ab A. D. 175. ad 179. inquit Blondellus. Ante igitur A. 178 scriptam fuisse Dionysii Epistolam non apparet. Quare plures quàm centum anni sunt elapsi, antequam quis­quam, quod novimus, S. Clementis Epistolae testimonium per­hibuit. E contra qui primum Ignatianis testimonium perhibet est S. Polycarpus, S. Ignatio non tantùm synchronus, sed & fami­liaris, qui ipsi Smyrnae aderat, cùm quatuor Epistolas indè mit­teret, qui unam ad se datam, ad [...] suos aliam Troade recepit, qui intra paucos menses septem collegit, edidit, & suae subjunctas Philippensibus misit. Secundus pro Clementinâ testis fortè afferri poterat Hegesippus: de eâ enim quaedam commemo­ravit, sed quae ignorare nos voluit Eusebius. Anastasius quidem Bibliothecarius (ut hunc Junii Catalogo testem addam) in Historiâ Ec­clesiasticâ haec de S. Clemente refert, Hujus Epistola fertur ad Corinthios missa, quam tota recipit, ut Egesippus testatur, Ecclesia. Sed hoc Hege­sippi testimonium nullibi extat, & Anastasius Georgium Syncellum hîc malè transtulit. Syncellus enim (alius Junii Catalogo testis adden­dus) de S. Clemente ita loquitur, [...]. Sed & in horum verborum interpretatione Jacobus Goar, qui Syncellum tam infeliciter transtulit, non minùs quàm Anastasius erravit. Germanam ejus ad Corinihios Epistolam quasi à Romanâ Ecclesiâ tumul ûs cujusdam Corinthi exorti occasione scriptam ab Ecclesiâ vulgo recipi, & coràm publicè legi author est Hegesippus. Ita ille: tu autem verte, Hujus Epistola, quae unica genuina est, ad Corinthios fertur, tanquam ab Ecclesiâ Romanâ scripta, seditione tunc temporis, ut testatur Hegesippus, Corinthi ortâ, quae etiam ab Ecclesiâ [...]. Haec enim Syncelli nihil aliud sunt quàm Epi­tome capitis 16. libri 3. Historiae Eusebianae, cujus verba sunt, [...], [Page 27] Porrò supradicti Clementis tempore sediti­onem inter Corinthios esse commotam, luculentissimus test is est Hegesip­pus. Autoritate igitur Hegesippi utitur. in hunc tantummodo fi­nem eo loci Eusebius, ut ostendat sub pontificatu Clementis seditionem Corinthi ortam esse: ne (que) aliud quicquam voluit Syncellus. Tertius pro Clementinâ testis est Irenaeus, itidem & pro Ignatianis: sed Irenaeus plu­ribus quàm triginta, imò penè quadraginta annis ab illius quàm à no­strarum scriptione remotior fuit. Quartus pro Clemente Romano testis est Clemens Alexandrinus, qui post mortem Commodi scri­psit, centum & viginti ad minimum annis postquam edita creditur Epistola Clementina. At à martyrio Ignatii tot anni non effluxerant, cum Origenes Clementis discipulus luculentissimum illi testimoni­um praebuit, Homiliis in Lucam, quas scripsit juvenis, teste Hiero­nymo, ante virilem aetatem, hoc est, sub Severo vel Caracalla, cùm esset 20 penè annis editioni Ignatianae aetate propinquior, quàm fue­rat Clementinae, cùm scriberet Clemens Alexandrinus. Et jam quis non videt seriem testium ab ipso initio per tot saecula deductam ad fi­dem faciendam plurimùm valere?

Testimonia ipsa quod attinet, sive ea generatim & universè dicta sunt, sive particulatim, & distinctè; omnia certè Epistolis hisce, quas defendendas suscepimus imprimis congruunt, eásque vel eo no­mine minimè suspectas reddunt. S. Polycarpus qui primò hanc Epi­stolarum [...] edidit, hoc eas admodum honorifico elogio in­signivit, & Philippensium Ecclesiae magnopere commendavit, [...], inquiens, [...], ut habetur Graecè apud Eusebium, & in Veteri Latinâ Versione, ex quibus magnus vobis erit profectus. Continent enim fidem, patientiam, & omnem aedificationem ad Dominum noserum pertinentem. Tria itaque S. Pater praecipuè no­tavit, quae in Epistolis Ignatianis quas Philippensibus misit maximè eminerent; haec autem singula in iis, quas nunc habemus, potissimùm elucent. Nam sive [...] in seipsâ spectes, eam Ignatius miris effert laudibus; ad Smyrnaeos, [...] ad Ephesios, [...], voce eleganti, & Lexicographis ignotâ; [...] ad Philadelphenses, [...] sive Fidei habitum in Autore respicias, vivis adeò coloribus ubique de­pictus est, ut Owenus nostras in eo suavem Fidei [...] agnoscat. Inde illa, [...], ad Smyrnaeos, [...]. Sive Fidem pro objecto sumas, multi in his Epistolis [Page 28] Articuli fidei breviter explicantur, de Deo, de duabus in Christo na­turis, de vitâ & morte, & resurrectione Christi, ad quos antiqui Patres toties appellârunt. Ad patientiam & tolerantiam Christianam saepissimè alios irapellit, ut Smyrnaeos, [...]'ut Polycarpum, [...], saepe etiam suam exprimit, ut ad Smyrnaeos, [...], & gratiam ipsam patientiae maximè depraedicat, [...]. Ad aedificationem denique faciunt exhortationes comminationésque omnes quibus tam frequenter & crebrò utitur, ad omne Christianum officium, ad omnes pietatis partes ubique impellens, ut fierent [...], quemadmodum ipse ad Ephe­sios loquitur. [...] etiam pertinent illa quae toties de concordiâ, unitate, & obedientiâ Episcopis & presbyterio praestandâ, usque ad invidiam inculcat; quibus etiam suos ab Heterodoxis eâdem operâ revocat, eorúmque fabulis, quae quaestiones praestant magìs quàm aedificationem Dei quae in fide est. Haec de testimonio S. Polycarpi, ex quo patet quantâ cum ratione asseramus illius aetate Epistolas quas defendimus excitisse. Eusebius etiam duos generales Epistolarum characteras notat, de Traditione Apostolicâ, & Haeresi­bus aevi Ignatiani, quibus nostrae optimè respondent; quod hîc monendum tantum duxi, nec ulteriùs urgendum; quòd Eusebium Epistolas nostras vidisse atque descripsisse vel ipsi Adversarii fa­teantur.

Nec tantùm Testimonia quae Ignatiana generatim & universè describunt Epistolis hisce apprimè congruunt, sed & ea quae par­ticulatim à Testibus productis ex Ignatio sunt excerpta & in ipsorum libros sub ejus nomine transcripta, in Codice nostro totidem fere verbis reperiuntur; ut ex accuratâ collatione singulorum testimoni­orum quae attulimus cum Mediceo Codice planissimè apparebit. Cùm autem omnes sententiae à Veteribus particulatim transcriptae, ante­quam aliae Epistolae confictae, aut hae ipsae interpolatae sunt, ex nostro Codice desumptae appareant: cúmque postea nullum testimonium velex fictis, vel ex assumentis Catalogo nostro adhibuerimus, eos (que) testes tantummodo citaverimus qui antiquis, veris, & puris Epistolis utebantur; non potest non haec Testium indeficiens successio sum­mam Epistolis nostris fidem, quod ad externum Argumentum at­tinet, conciliare. Illi enim ipsi, qui de germanitate septem Epi­stolarum ab Eusebio memoratarum dubitabant, hanc potissimum ra­tionem afferebant, quòd verba Athanasii, Theodoreti aliorúmque Ve­terum [Page 29] in iisdem, prout tunc etiam Graecè sed interpolatae extabant, non comparerent: ut ex iis constat, quae in Prooemio latiùs disserun­tur. At qui Catalogum Testium à nobis confectum inspiciet, om­nia Testimonia à Veteribus excerpta in Epistolis nostris, ab omni as­sumento liberis, iisdem fere verbis diserte [...] reperiet. Ne (que) verò ullum de industriâ praetermisimus, [...] unicum illud S. Hieronymi, l. 3. adversus Pelagianos, Ignatius vir Apostolicus & martyr scribit audacter, Elegit Dominus Apostolos qui super omnes homines peccatores erant. Constat enim eum in hac senten­tiâ citandâ memoriam fefellisse, & Ignatium pro Barnaba posuisse; in cujus Epistolâ quam nunc habemus, ea verba extant; & ex quo Origenes ante Hieronymum eadem produxerat. Posuit itaque Hieronymus Ignatium pro Barnaba, ut alibi Clemens Alexandrinus Barnabam pro Clemente. Cùm igitur omnia testimonia priorum saeculorum, ex S. Ignatio particulatim excerpta, inque Libris Ve­terum Patrum, tanquam tot flores, sparsa: cumque post has Episto­las corruptas aliásque confictas, tot tamen etiam ex puris adducta, in his Epistolis totidem fere verbis compareant, jure ac merito eas­dem eidem S. Ignatio, cui illi omnes tribuerunt, ascribendas conten­dimus.

Denique hinc etiam Argumentum ad asserendas S. Ignatio has Epistolas non leve elicimus, quod nulla vetustiorum temporum aeta­tem prae se ferentia jam scripta extent de quorum veris Autoribus aut hoc aut priore saeculo ulla cum ratione dubitatum est, quin aut à Veteribus non fuerint omnino agnita, aut si fortè ab aliquibus agnita sint, de iisdem tamen in Ecclesiâ Dei ab aliis aut dubitatum aut di­sputatum fuerit. S. Clementis Epistolam secundam non ejusdem Autoris esse cum primâ volunt Viri docti, licet utraque in Canoni­bus Apostolicis pariter probetur, & ab Epiphanio aliisque agnosca­tur. At hoc primo indicavit Eusebius, dein Hieronymus & Photius. Dionysii Areopagitae libros malè tanto Viro ascriptos, & sub ejus nomine fictos jam plurimi contendunt, atque inter eos maximè Dal­laeus. Sed hos ipsos priùs ob testimoniorum defectum rejecit cum suis Hypatius; & post eum multi etiam ob materiam Areopagitae esse negârunt, ut ostendunt Maximus & Theodorus, qui eosdem infeliciter defendere conati sunt. Hermae Pastorem universi hac aetate fere con­demnant; idem multi Origenis aevo, ipso teste, fecerunt, ut & Tertul­liani; & si verum esset, quod Latini postea tradiderunt, librum eum à Pii Pontificis fatre scriptum fuisse, esset sine controversiâ suppositi­tius. Prochori libellus de vitâ S. Joannis haud immeritò rejicitur, ut & Historia Apostolica Abdiae Babylonii, quem post Hegesippum scri­psisse [Page 30] observat Gerardus Vossius, addere potuit & post Ruffinum, nam verba Hegesippi apud Abdiam ex Ruffini translatione sunt transcri­pta. Sed de utroque altum apud Veteres silentium. Passio S. An­dreae à Presbyteris & Diaconis Ecclesiarum [...], ut volunt, scripta adhuc controvertitur: sed tam antiqui maximéque venerandi monu­menti, si verum esset, nemo [...] meminit, neque ante finem octavi saeculi à quopiam memoratur. Reliqua etiam quae vetustatem summam prae se ferunt scripta, & hoc vel praecedente saeculo viris do­ctis spuria videntur; vel alto atque diuturno Veterum silentio dam­nantur, vel à Veterum aliquibus diu ante nostra tempora rejecta, [...] saltem in dubium vocata sunt.

At de Ignatii Epistolis neutrum horum dici posse illa quae adduxi­mus testimonia & quae postea dicenda sunt clarè evincunt: nam alto si­lentio condemnari non possunt, quae ab initio [...] at (que) summopere laudatae sunt: & an S. Ignatii reverâ genuinae essent, nemo Veterum, nemo Recentiorum dubitâsse se disertè dixit, nemo spurias & com­mentitias fuisse suspicatus est, antequam primò aliquae Latinè sunt im­pressae Veteribus prorsus incognitae, aliae etiam Latinè tantùm primò, dein Graecè, sed cum aliis junctae quae recentioribus tantùm Graecis agnitae sunt, illaeque ipsae, à Veteribus probatae, nonnisi multis assu­mentis contaminatae apparerent. Cùm igitur jam tandem antiquissi­mae Ignatii Epistolae à sequioribus sint discriminatae atque disjunctae, ab assumentis atque corruptelis liberatae, nitorique [...] restitutae, simulque cumulatissimis uniuscujusque saeculi testimoniis confirmatae, neque quisquam Veterum appareat qui de earum suppositione quic­quam hariolatus sit, nulla ratio vel excogitari potest ob quam earum veneranda antiquitas & autoritas debita in dubium sit revocanda; aut si ulla excogitari possit, ea ex ipsâ Epistolarum materiâ elici debet, quam in sequenti Dissertatione ab omni suspicione liberabimus: hac interim justissimâ praesump ione contenti, tot vetustissimos doctissi­mós (que) Patres cum sequacibus in Ignatianis non errasse, qui tanto con­sensu in nullo alio celebri & antiquo Ecclesiastico scripto nos fefellisse hactenus deprehensi sunt.

CAP. IV. Argumentum Adversariorum à testimoniis adversus Igna­tiana expungitur. Stichometriam non esse Nicephori Patriarchae. Et Nicephorum & Anastasium Ignatii Epistolas admisisse. Stichometriae autorem non condem­nare Ignatii Epistolas. Defensio responsionis Ham­mondi. Non probari suppositionem ex nudo titulo Apocryphorum. Non ex reliquis qui cum Ignatio numerantur. De Hermae Pastore Veteris Ec­clesiae judicium. Consensus Nicephori & Gelasii fru­stra obtenditur. Decretum sub Gelasii nomine editum ipsius esse non videtur. Defensio Usserii ab objectioni­bus Dallaei vindicatur. Responsio nostra illis Hammondi & Usserii superaddita. In Stichometriâ sub Ignatii nomine non Epistolas sed [...] intelligi. De Indiculis: itémque de Didascaliis, & Constituti­onibus Apostolicis brevis dissertatio.

UT hoc externum Argumentum à Testimoniis petitum vim eam quâ pollet obtineat, & illibatum conservetur, haud meliori me­thodo uti me posse sentio, quàm siea omnia quae Adversarius ad ipsum labefactandum excogitavit, porrò examinanda proponam. Observo autem ea ad tria capita commodè reduci, & in hunc ordinem luculenter re­digi posse. Primò, ille etiam Testimonia adducit, quibus suam de suppositione Epistolarum sententiam con­firmet. Secundo, Testes nostros, ab Hammondo priùs adductos, ve­tustissimos praecipuè, rejicit; aut invalidum planè eorum testimoni­um reddere sigillatim conatur. Tertiò, Argumentum à testimonio [Page 32] Negativum fabricatus est, quâ probare nititur neminem Epistolarum quas defendimus per ducentos post Ignatii mortem annos meminisse, & indè concludit ab Ignatio non fuisse conscriptas.

Incipio à Testibus ab Adversario contra nostrorum aciem miro modo productis, vel potiùs subductis. Illos enim, non tam ad consti­tuendam sententiam, quàm ad depellendam invidiam adduxisse se fate­tur: in eum scilicet finem, ut probet Salmasium & [...] non fuisse primos qui has Epistolas confictas putarent. Quisquis enim Autor Stichometriae, quam adducit, fuit, diu ante Salmasium & Blon­dellum vixit. Opponit igitur Stichometriam Hammondo, prorsus inconcinné. Hujus verò inquit [...] auctoritas cur non tanti apud nos esse debeat, quanti suam viri doctissimi esse cupiunt, non video. At si qua sit illius Stichometriae autoritas, ea non Hammondo sed Pa­tribus opponenda fuit, ab Hammondo contra Salmasium & Blondellum productis, Polycarpo, Irenaeo, Origeni, vel saltem Eusebio, Athana­sio, Basilio, Chrysostomo, Hieronymo, Theodoreto, Gelasio, aliisque: non enim quaeritur an Stichometriae autoritati praeferenda sit autoritas Hammondi, sed utri potiùs credendum sit, Salmasio solâ [...] armato, an Hammondo SS. Patrum, & omnium saeculorum testimo­niis stipato. Nimis igitur subdolè hoc testimonium adducit Dallaeus, ad depellendam invidiam tantùm, quo postea ad confirmandam sententi­am suam saepissime utitur: & quam infirmum sit cùm probè conscius esset, ita omnino proposuit, ut nescias, utrùm pro Argumento haberi voluerit, necne. Si titulum Capitis quarti, quinti, & reliquorum inspi­ciamus, Argumentum est primum; si caput quintum spectemus, nul­lum est: ibi enim primum aliud, à silentio Scriptorum Ecclesiastico­rum ante Eusebium ducitur. Semper tamen postea Argumentum hoc, sive primum sive nullum, maximi facit, & ubique fere inculcat. Ac re­verâ si hoc Argumentum, sive primum sive nullum, illi eripiatur, reli­qua planè, quae nos spectant, nulla erunt.

Audiamus igitur Adversarii Testes non sine pompâ productos. Ecce auctores babemus, inquit, & multis [...] nos saeculis denatos, & ab omni contra Hierarchiam suspicione semotos, qui omnia Ignatii scripta ro­tundè ac sine ullâ haesitatione ad [...] relegârunt in Stichometriâ Georgio Syncello in libro antiquissimo praefixâ. Quaeso te, Vir doctissi­me, quot auctores habes in illa Stichometriâ Syncello praefixâ? osten­das numerum, edic nomina. An ita numeras, quemadmodum ille a­pud Plautum?

Quot erunt? Ego, & Menaechmus, & Parasitus.
Jam isti sunt decem: nam Parasitus
Octo hominum officio fungitur.

Stichometria, quam vis Syncello praefixam, aut nullum certum au­ctorem habet, aut unicum certé. An Nicephorum tuum, si modò is sit, cum Ignatio tuo Epistolico bicorporem, aut tricorporem facis? Certe in multo plures dividi oportet istum incertilaris homuncionem, ut te­stes nostris vel numero pares habeas. Sed ecce auctores hi, quotquot sunt, omnia Ignatii scripta ad apocrypharel gârunt. Pro unico scriptore, nes­scio quo, [...] nescio quot Syncello praefixos; & ubi nudum Ignatii nomen scriptum est, omnia ejus scripta legi vult Vir [...].

Ut autem majorem Stichometriae suae jamjam producendae autori­tatem conciliet, gravem querelam priùs instituit, quòd tam immeritò viri docti de Salmasii fide dubitaverint, quem Editio Nicephori Pa­risina ab omni suspicione liberavit. Quinam autem sunt ex nostris par­tibus viri docti qui de Salmasii fide tam immeritò dubitârunt? Certè Usserius, Stichometriam, quam Georgii Syncelli & Theophanis operi praefixam in antiquissimo exemplari se invenisse narrat Cl. Salmasius, non diversam esse ab eâ quam inter Petri Pithaei Opuscula Graece & Latinè habemus editam, existimare se professus est. Quod non est ho­minis Salmasii fidem elevantis, sed potiùs confirmantis, & suâ conje­cturâ suffulcientis; quam non minùs quàm Salmasii fidem Editio Parisina postea confirmavit. Hammondus etiam de authoritate Stichometriae nullam sibi cum Salmasio litem fore professus est, illámque à Walone laudatam ab Indiculo à Pithaeo edito non procul abesse rectè colligi, vel ex titulo Georgii asseruit. Non igitur de fide Salmasii Hammon­dus magìs quam Usserius dubitavit: [...] eam vocat meritissime, quia ipsam ita Salmasius produxerat, neque ei ullum Au­torem assignaverat. Produxerat eam ex MSo Codice, tanquam sibi soli viso, nullâ Autoris Stichometriae mentione factâ; de tenebris igi­tur conqueritur Hammondus haud immeritò; vix enim credibile fuit, voluisse quenquam Stichometriam in MSSis latitantem, & incerti tituli, testem citare, cùm eadem in maximâ luce, & sub speciosissimo titulo, non tantùm Autoris, sed etiam Interpretis poneretur. Ediderat enim eam Graecè ad Eusebii sui calcem Josephus Scaliger, Chronologiae Nicephori Patriarchae Constantinopolitani suffixam: ediderat eandem sub ipsius Nicephori nomine ex Veteri Codice Carpensi Petrus Pi­thaeus, cum Anastasii Nicephoro supparis Latinâ Interpretatione, quam nos postea inter Criticos Sacros edendam curavimus. Monue­rat Joannes Seldenus libro de Successione in Pontificatum Ebraeorum Nicephori Chronographiam MS. extare in Bibliothecâ Londinensi Collegii Sionensis, cui hanc etiam Stichometriam suffixam esse testa­mur. Non potuit itaque non mirari Hammondus, si haec tam publicè nota ex nescio quâ officinâ produceret Salmasius.

Interim de Stichometriae autoritate litem non movit Salmasio Vir doctus: suspicionem tantùm Parenthesi inseruit; quae quidem post splendidam illam Editionem Parisinam haeret altiùs: & consultiùs om­nino fecisset Dallaeus, si eam nunquam nominâsset, aut saltem in eâ triumphare adeò visus non fuisset, Ita enim loquitur. Viri docti [...] vocant. Editio Nicephoro vindicat, Amplissimo Viro, primae in Oriente sedis antistiti, scriptori gravissimo at que eloquen­tissimo, & liberalissimis Photii laudibus ornato. Hujus enim ipsius Ni­cephori est illa [...], non alterius cujusquam recentioris: idque solidè & fusè demonstrat eruditissimus Goar; quem adeat, si quis adhuc dubitet. Non jam de Salmasii, sed Dallaei fide quaeritur. Quid enim? an eruditissimus Goar hoc solidè demonstrat? neutiquam: an fusè? nequaquam: an omnino demonstrat? nullo modo: an id nudè dicit, aut affirmat? minimè gentium. Imò verò id dicit quod est Dallaei As­sertioni planè contrarium: ad prima enim verba [...] haec disertè annotat, Canonicus Sacrorum Librorum Laterculus, ad Chro­nographiam nihil spectans, Librarii [...] judicatur. Teste igitur eruditissimo Goar, Stichometria à Salmasio producta, Hammondo ob­jecta, à Dallaeo defensa, non est Nicephori Patriarchae opus, sed Libra­rii [...]. Fidem igitur in Dallaeo requirimus, Salmasii non tantùm fidem sed & modestiam laudamus, qui Stichometriam [...] tra­didit, Nicephori nomen non apposuit, ad Scaligeri & Pithaei editio­nes nos non ablegavit, quòd eam Nicephoro minimè tribuendam putaret.

Sed post eruditissimi Goar infelix testimonium, En tibi, inquit, ma­jorem omni exceptione testem Anastasium Bibliothecarium, hominem noni saeculi, Nicephori supparem. Is enim in Praefatione Historiae Ecclesiasticae, Huic sanè, inquit, Operiratum duxi B. [...] Constantinopolitani Episcopi Chronographiam praeponere. Quaeritur de Stichometriâ, respondet Dallaeus de Chronographiâ, ad quam illa nullo modo spe­ctat. Hujus autem Chronographiae pars ultima est, inquit, illa à nobis laudata [...], eámque Editio Anastasii exhibit in calce Histo­riae. At quomodo, quaeso, Stichometria pars est Chronographiae, quae ab ea toto coelo distat? Assuta est illi quidem in Codicibus Grae­cis, sed non magìs ipsa pars est Chronographiae, quàm Chronogra­phia pars est Stichometriae. Apud Anastasium autem ne quidem Chronographiae est adjuncta, sed in calce Historiae Anastasianae, Patriarcharum Indiculo subjuncta. Anastasius de Nicephori Chronologiâ loquitur, quam Operi suo proposuisse, (vel praepoiuisse) se dixit. Quid hoc ad Stichometriam, quam Operi suo non praeposuit Anasta­sius, quam in calce Editio exhibet? Ideo Chronographiam praeposuisse [Page 35] se dixit Anastasius, ut Joannes Diaconus, qui Ecclesiasticam Histori­am scripturus erat, ex eâ posset aliquantula carpere; quid autem con­fert Stichometria ad Ecclesiasticam Historiam? Scripsisse igitur Nice­phorum Stichometriam Anastasius testis non est.

Rei hujus veritas satis innotescit ex ipsâ Farragine quae Georgio Syncello subjuncta est, & ex quinque partibus distinctis constat, Chro­nologiâ brevi, Genealogiâ, Indiculo Regum & Sacerdotum, Indiculo Patriarcharum, & Stichometriâ. Anastasius tantùm Chronogra­phiam brevem ab Adamo ad Theophilum Nicephoro tribuit: Genea­logiam huic quidem subjungit, sed Nicephori esse non affirmat; eámque duo MSS. vetustissimi Graeci Oxoniensis atque Londinensis non agnoscunt. Indiculum Regum & Sacerdotum Anastasius cum se­quentibus [...] Historiam suam sine nomine Nicephori posuit, quem MS. Oxoniensis non habet; Stichometriam denique Indiculo Patriar­charum, nullâ Nicephori mentione factâ, subjungit; eámque Sticho­metriam MS. Oxoniensis non agnoscit. In totâ igitur hac Farragine nihil unquam à quopiam Nicephoro tributum est, praeter Chronologi­am ab Adamo ad Theophilum: de qua tamen adhuc haud immerito dubitari potest, quic quid Goar, quem doctissimum appellat Dallaeus, dixerit.

Ad rem ipsam quod attinet, asserimus neque Nicephorum Patriar­cham, neque Anastasium Bibliothecarium, ne Stichometriae quidem Autorem, quisquis est, unquam tradidisse Epistolas Ignatii, quas nos defendimus, fuisse supposititias. Nicephori effatum est in Epistolâ ad Leonem Papam Romanum de receptis SS. Patrum Operibus, [...]. Omnium electorum beatorumque Patrum dogmat a & opuscula, ut quae ab omni reprehensione alienam doctrinam salut isque fundamentum contineant, am­plector; & quo scunque Ecclesia Catholica [...], recipio, quoscunque illa aversatur, rejicio. At Ignatium inter [...] numeratum, & Epistolas ejus, tanquam Opuscnla irreprehensibilem doctrinam continentia, ab Ecclesiâ Catholicâ per aliquot ante Nice­phorum saecula receptas fuisse, jam antè ostendimus. S. Ignatii igitur Epistolas recepit & amplexus est Nicephorus. Praeterea, Nicephorum scimus Dionysiana pro veris Areopagitae Operibus habuisse, ex Di­sputatione cum Leone Armeno; idem sensisse certum est Anastasium ex ipsius Praefatione ad Dionysiana. At Dionysius S. Ignatii Episto­lam tam disertè laudat, ut qui verum Dionysium fuisse sensit, aliter de Ignatio sentire non potuerit; neque quenquam novimus qui Areo­pagitam [Page 36] defendit, quin idem licèt ad angustias redactus, etiam S. Igna­tium admiserit.

Autorem etiam Stichometriae, quisquis est negamus S. Ignatii Epi­stolas quas defendimus supposititias pronuntiasse. Ejus quidem ver­ba haec [...], prout in Editione Parisinâ exhibentur.

[...].
[...].
[...].
[...].
' [...].
[...].
[...].
[...].

Quae ad calcem Anastasii Historiae ità Latinè redduntur.

Et quae Novi sunt Apocrypha.
Itinerarium Petri, versus 2800
Itinerarium Joannis, versus 2500
Itinerarium Thomae, versus 1600
Evangelium secundum Thomam, versus 1300
Doctrina Apostolorum, versus 200
[...] versus 2600
Ignatii & Polycarpi.

Ex his nego ullo modo probari posse Epistolas S. Ignatii Eusebio visas ab Autore Stichometriae pro supposititiis habitas fuisse. Nudum enim hîc Ignatii nomen ponitur, neque vel de Epistolis, vel de suppo­sitione quicquam affirmatur. Ut [...] id quod volunt probent Ad­versarii, necesse est ut in hunc modum disputent. Quicquid ab Autore Stichometriae ad Apocrypha refertur id ipsius sententiâ est supposititi­um. Epistolae Ignatii ab Autore Stichometriae ad Apocrypha referun­tur. Epistolae igitur Ignatii sunt ex sententiâ Autoris Stichometriae supposititiae. Hujus Syllogismi Hammondo nostro majorem proposi­tionem negare, Usserio de minori visum est distinguere. Ego neutram ullâ ratione probari posse contendo, & utramque pariter negandam censeo; ut nè vel umbra Argumenti relinquatur.

Primò cnim rectissimè Hammondus noster haec Salmasio reposuit. [Page 37] Non ita vocis istius, [...], significatio accipienda est, ut statim spurium aut [...] aut [...], sequioris aevi figmentum sit, quicquid ubivis inter Apocrypha repositum inveniatur. Nihil hoc effato verius est. Fatetur Dallaeus, non esse eam hujus nominis ex etymi sui ratione vim; vult tamen ex usu Ecclesiastico, ut qui liber Apocryphus dicitur is ferè aliquo istorum vitiorum laboret. Ferè, inquit, hoc est aliquando, vel plerumque; quod nec Hammondo contradicit, nec quicquam probat. Affirmat Apocrypha opponi apud veteres scriptores libris & divinis & Ecclesiasticis, hoc est, omnibus libris apud Ecclesiam notis & probatis, apud aliquos scilicet & aliquando: (neminem enim nominat praeter Tertullianum atque Gelasium) quod omnino nihil probat. Quaeritur an semper ex usu Ecclesiastico ità sumatur, ut op­ponatur omnibus libris ab Ecclesiâ quoquo modo receptis? Quaeri­tur an quoties aliquod scriptum dicitur Veteris vel Novi Testamenti Apocryphum, id statim omnibus Ecclesiasticis opponatur, & à totâ Ecclesiâ pro spurio & haeretico rejiciatur? Autor Stichometriae ità loquitur. Hae sunt divinae scripturae quae recipiuntur ab Ecclesiâ & canonizantur. Et quae sunt Apocrypha, Veteris Testamenti. Et quae novi sunt Apocrypha. Hîc nulla mentio librorum Ecclesiasticorum, pu­ta Cypriani, Basilii, Chrysostomi, à quorum consortio Ignatius, & Polycarpus ablegarentur; sed Veteris tantùm & Novi Testamenti, ut à scripturae Canone rejicerentur. Ut S. Hieronymus Epistolâ CVI. Hic Prologus scripturarum, quasi galeatum principium omnibus libris quos de Hebraeo vertimus in Latinum convenire potest; ut scire valea­mus quicquid extrabos est inter Apocryphae esse ponendum. Qui etiam eodem modo loqui censendus in Catalogo. Barnabas unam ad aedifi­cationem Ecclesiae pertinentem Epistolam composuit, quae inter Apocry­phas scripturas legitur. Barnabae enim Epistolam fuisse tradit; non ipsi suppositam, aut spuriam; ad aedificationem Ecclesiae pertinuisse asserit; non itaque haereticam putavit; lectam tamen inter Apochry­phas scripturas docet, nec ab Ecclesiâ repudiatam innuit. Idem in Epistolâ 110. Exigitis enim ut librum Chaldaeo sermone conscriptum ad Latinum stylum traham, librum utique Tobiae, quem Hebraei de Cata­logo divinarum scripturarum secantes his quae Hagiographa (lege A­pocrypha) memorant manciparunt. Emendationem hanc cum multa alia, tum verba sequentia satis confirmant, Arguunt enim noc Hebraeorū studia, & imputant nobis contra suum canonem Latinis auribus ista transferre. Et rursus. Epistolâ 111. Apud Hebraeos liber Judith inter Hagiographa (lege iterum Apocrypha) legitur, cujus autoritas ad roboranda illa, quae in contentionem veniunt minùs idonea judicatur. Chaldaeo tamen sermone conscriptus inter historias computatur. Quare [Page 38] ex voce nudâ Apocrypha, [...] aliud rectè infertur, ubi de libris Cano­nicis agitur, quàm scriptum aliquod esse à Canone S. Scripturae re­movendum. Extra igitur Canonem Novi Testamenti certissimè poni­tur Ignatius; neque quicquam aliud ex vi verborum Stichometriae per necessariam consequentiam colligi potest.

Quare quod ex Gelasii Decreto arripit Dallaeus planè est [...]. Ille enim Utriusque I estamenti Canonem tradit, nullis omnino Apocryphis additis; imò Veteris Testamenti Apocryphis nonnullis in Canonem receptis, aliis cum Apocryphis Novi in ultimum caput rejectis, & inter Haeretica scripta positis. Unde duo facta sunt, pri­mum, ut Apocrypha melioris notae ad Vetus Testamentum pertinentia sine ullâ distinctione pro Canonicis haberentur (Quae labes adhuc Ecclesiae Romanae adhaerescit) secundum, ut reliqua Veteris & om­nia Novi Testamenti Apocrypha cum [...] Haereticis, fictitiis atque damnatis contra Veterum Patrum sententiam confunderentur. [...]; igitur postulatur ut ex hoc Decreto sub nomine Gelasii edito Stichometriam interpretemur: cùm in Stichometriâ, Novi Testa­menti Apocrypha dicantur, in Decreto tantùm Apocrypha sine ullâ restrictione; in illâ post scriptores Canonicos, in hoc post omnes Catholicos; in illâ Canonicis, in hoc omnibus scriptoribus ab Ecclesiâ probatis opponantur.

Quod autem ex nudo titulo frustra probare conatus est Salmasius, id ex naturâ librorum qui simul cum Ignatio inter Apocryphos nume­rantur praestare voluit Dallaeus. Ità enim videtur disputare. Omnes libri qui ab Autore Stichometriae inter Apocryphos numerantur, ab eo tanquam haeretici. aut ficti à publicâ Ecclesiae luce removentur, Ergò & Epistolae Ignatii. Sed respondeo primò, nullam esse necessita­tem consequentiae. Non enim leve semper discrimen habitum est inter eos libros qui Apocryphi dicebantur. Et quamvis una eadémque uno [...] nomine, sive [...], de omnibus lata sit sententia, nihil tamen unum atque idem de omnibus asseritur, nisi quòd omnes à sacro Ca­none removentur. Fieriitaque potuit ut unus aliquis reliquis melior fuerit, quamvis inter [...] numeratus non sit. Respondeo se­cundò, probari nullo modo posse Autorem Stichometriae reliquos om­nes pro haereticis aut fictis habuisse, & à publicâ Ecclesiae luce remo­vere voluisse. Nam primo, Nicephorus, inquit, [...] Polycarpi inter Apocrypha nullius apud se [...] censet. Inter Apocrypha quidem numerat, sed cujus [...] apud se fuerit nullo modo indicat. At nemo unquam Polycarpi Epistolam aut pro haereticâ aut pro fictâ habuisse deprehenditur; Nicephorus itaque Dallaei sine ullo fundamento pro tali habuisse dicitur; & iniquissimè accusatur, ac si voluerit eam Epi­stolam, [Page 39] quae tam diu in Asiae conventu lecta fuerat, à publicâ omnium [...] luce removere. Secundò, [...], versuum 200, inter Apocrypha numeratur. An igitur eam tanquam pessimae notae scriptum, ab Ecclesiâ penitus eliminandam censuit Stichometriae Author? Quodnam hujus censurae indicium, quae ratio excogitari potest? Ab illis quae ab Haereticis conficta sunt, separat hoc Opus Eu­sebius. Magnus Athanasius in Epistolâ [...] numerat inter eos libros quos SS. Patres praelegi voluerunt Catechumenis, ut inde pie­tatis rationem cognoscerent.

Tertiò, quaenam fuerint illa Clementina, quae in hoc Indiculo me­morantur non docet Dallaeus: vocat quidem Libros Clementis xxxii. Sed quinam fuerint Libri 32 qui Clementi, praeter eos qui in Indiculo superius memorantur, attribui solerent, nè fando quisquam adhuc au­divit. Quid igitur si pro [...] B legamus A B, ( [...] enim & A saepe in MSS. confunduntur) & duas Clementis Epistolas intelligamus? tunc enim & versus 2600 illis satìs bene quadrabunt, (nam utramque simul sumptam cùm jam integrae essent, aequâsse Evangelium secundum Lu­cam, cui totidem planè versus ascribuntur, quivis concedet) & genui­num Clementis Opus Ignatianis adjunctum habebimus, quod ea pa­riter à suppositionis crimine liberabit. [...], quòd Hermas cum Ignatianis nominetur, negari non posse volunt, quin [...] phorus [...] habuerit profalsis, adeóque fictis & spuriis. Imò verò hoc negari idque jure optimo potest, si vetustissimorum doctissimorúmque in Ec­clesia Scriptorum sententiae animadvertantur, quos secutum fuisse Au­torem Stichometriae par est credere.

Quae fuerit S. Irenaei de Hermae libro sententia, ab Eusebio obser­vatum est, Hist. Eccles l. 5. c. 8. [...]. Nontantùm novit. (Irenaeus) sed & recipit Pastor is scriptu­ram dicens, (lib. 4. c. 37. secundum Interpretem Veterem) Bene er­gò scriptura dicit, Primò omnium crede quoniam unus est Deus qui omnia [...] & consummavit, & fecit ex eo quod non erat ut essent omnia, omnium capax, & qui à nemine capiatur. Quae verba extant [...] l. 2. Mandato 1. toties tum à Catholicis tum ab Haereticis cita­ta. Clemens Alexandrinus Irenaeo [...], Hermae frequentiùs, quàm cujuspiam scriptoris Ecclesiastici autoritate utitur, eumque sae­pius explicat & interpretatur. Sententiam ejus de Libro ipso vel ex his locis colligere possumus. [...]. l. 1. [...]. Divinè ergò potest as illa quae Hermae loquitur in revelatione, Visiones, [Page 40] inquit, & revelationes, &c. l. 6. [...] (ità legendum) [...]. Et praeclarè dictum est à Pastore, Descenderunt ergo cum eis (non, corum, ut malè In­terpres) in aquam. Origenes, Clementis discipulus, Hermae testimo­nio creberrimè utitur, & tum suum tum aliorum judicium de Libris ejus saepe exprimit. Autorem agnoscit Hermam illum, cujus in Epi­stolâ ad Romanos mentio [...], & Opus ipsum in Commentariis ad eum locum magnopere laudat. `Puto tamen, inquit, quòd Hermas iste fit scriptor libelli illius qui Pastor appellatur. Quae scriptura valde mihi utilis videtur, &, ut puto, divinitus inspirata. Homil. in Lucam 35. Legimus (si tamen cui [...] hujusmodi scripturam recipere) justitiae & iniquitatis angelos super Abrahae salute & interitu disceptantes; dum [...] [...] suo eum volunt coetui vendicare. Quod si cui displicet, transeat ad volumen quod titulo Pastoris scribitur, & inve­niet cunctis hominibus duos adesse angelos. Tomo. 14. in Matthaeum, [...]. Sin audendum fit istud emollire ex quadam scripturâ, quae in Ecclesiâ circumfertur, sed non abomnibus pro divinâ habetur, adhibeatur illud ex Libro Pastoris. [...] lib. 4. [...]. Propterea nos illud in Pastore, Libro, qui ab aliquibus con­temnitur, de dato Hermae praecepto, ut duos libros scriberet, ipséque po­stea senioribus [...] annunciaret quae à Spiritu didicerat, it à in­terpretamur. Homiliâ 8. in Numeros, Quod autem dies peccati in an­num poenae reputetur, non solum in hoc Libro, in quo nihil omnino est quod dubitari possit, [...]; sed & in Libello Pastoris, si cui tamen scri­ptura illa [...] videtur, similia designantur. Eusebius Hist. Ec­cles l. 3. c. 3. [...]. Quoniam verò idem Apostolus in salutationibus ad finem Epistolae ad Romanos inter alios mentionem fecit Hermae, cu­jus esse aiunt Librum Pastoris; sciendum est etiam huic à quibus­dam contradici, propter quos inter receptae autoritatis Libros poni non potest. Ab aliis verò maximè necessarius judicatur, iis praesertim qui [Page 41] elementariâ institutione indigent. Unde [...] in Ecclefiis [...] publica­tum scimus; & ipse quosdam ex vetustissimis scriptoribus ipsius testi­monio usos esse deprehendi.

S. Athanasius, Eusebio synchronus, in Epistolâ [...], cùm libros S. Scripturae Canonicos recitâsset, monuit esse [...] etiam alios libros ex­tra hos, non canone quidem probatos, sed Patrum autoritate illis qui [...] elementis imbuendi essent propositos, quales sunt, Sapientia Solo­monis, Sapientia Sirach, Esther, Judith, Tobias, Doctrina Apostolorum, & Pastor. Haec quidem tunc Ecclesiae sententia; quid autem de Pa­store judicavit aliundè pater. Nam & Epistolâ de Nicaenâ Synodo verbis Hermae ipse utitur, & lib. de Incarnatione Verbi probat omnia ex nihilo facta per verbum, [...]. Quatenus loquitur per Mosen quidem, in principio fecit Deus coelum & terram: per utilissi­mum autem Pastoris librum, Primum omnium crede unum esse Deum, qui condidit omnia & absolvit, fecitque ut ex non ente essent. Quem Hermae locum antè ad eandem rem demonstrandam produxerat Ori­genes Tomo 1o in Joannem. Et cùm eundem etiam producerent Ari­ani, Athanasius Epistolâ pro [...] Synodo, [...]. In Pastore quoque scriptum habetur, (quoniam & hoc, quamvìs ex Canone non fit, allegant) Primum omnium cre­de, &c.

Quid Didymus Athanasio synchronus de Herma senserit, quamvìs ejusomnia fere Opera perierint, colligere licèt ex Catenâ in Jobum, ubi ait. `O [...]. Tota igitur impii conversatio in domo pravita­tis est, cùm fit [...] non aliter quàm lapides extra aedificium, qui aedificandae turri planè inepti sunt, juxta Pastorem. Ruffinus Didymi discipulus, qui in Ecclesiâ Graecâ plurimùm versatus est, Expositione in Symbolum Apostolorum, cùm Canonem S. Scripturae priùs tra­didisset, addit, Sciendum tamen est, quòd & alii libri sunt, qui non Ca­nonici, sed Ecclesiastici à majoribus appellati sunt, ut [...] Sapientia Solomonis, & alia Sapientia quae dicitur filii Sirach. Ejusdem ordinis [Page 42] est libellus Tobiae & Judith, & Machabaeorum libri. In novo verò Testamento libellus qui dicitur Pastoris, sive Hermatis, qui appellatur duae viae, vel judicium secundum Petrum: quae omnia legi quidem in Ecclesiis voluerunt, nontamen proferri ad autoritatem ex his fidei confir­mandam. S. Hieronymus, qui inter Graecos consenuit, in Catalogo haec habet. Herman cujus Apostolus Paulus ad Romanos scribens me­minit, asserunt autorem esse libri qui appellatur Pastor, & apud quas­dam Graeciae Ecclesi as etiam publicè legitur. Reverâ utilis liber; mul­tique de eo scriptorum veterum usurpaverunt testimonia; sed apud La­tinos penè ignotus est. Idem Epistolâ CVI, sive Prologo galeato. Igi­tur sapientia quae vulgo Solomonis inscribitur, & Jesu filii Sirach liber, & Judith & Tobias & Pastor non sunt in Canone. Joannes Cassianus, S. Chrysostomi discipulus, Collat. 8. cap. 17. Iam quòd unicuique nostrûm duo [...] Angeli, id est, bonus & malus, scriptura testa­tur. De bonis quidem Salvator, &c. de utrisque verò liber Pastoris ple­nissimè [...]. Et Collat. 13. cap. 12. Adjacere autem homini in quam­libet partem arbitrii libertatem etiam liber ille qui dicitur Pastoris aper­tissimè docet. Maximus in Scholiis ad Dionysii librum de divinis no­minibus, cap. 4. [...] Porrò perfectionis efficientiam Angelorum vocat, ut de Daniele & [...] ipsi interpretante, & de pa­store Hermam perficiente, ut ibi legimus in Pastore. Et Paulo post; [...]. Et quòd animae vitam angelicam instituentes ab Angelis manuducuntur, it à in Pastore legimus.

Cùm haec fuerit tam antiqua, tam constans eorum qui in Graecâ Ecclesiâ floruerunt de libro Pastoris sententia; cùm autorem prodant Hermam a S. Paulo nominatum, cùm librum ipsum in aliquibus Ec­clesiis publicè lectum, ad institutionem Catechumenorum à Patribus commendatum memorent, cùm ipsi aut sacrum & divinum aut certè utilissimum librum esse pronuntient, & ideo tantùm in Canone non ponendum, quòd de eo aliqui dubitârunt, an credibile est Nicepho­rum aut alium quemvis Ecclesiae Graecae alumnum, eundem ut falsum & fictum, ut pessimae notae apocryphum jugulare, & ab omni Ecclesiae luce removere voluisse? Et tamen Dallaeus pro certo habet Nice­phorum suum, his omnibus praetermissis sive damnatis, sententiam Tertulliani atque Gelasii secutum esse.

Tertullianus aliquando Catholicus, aliquando Haereticus: & alia Catholici, alia Haeretici de Pastore sententia fuit. Librum de Oratio­ne adhuc Catholicus scripsit, in quo dum ritus quosdam in Oratione [Page 43] usurpatos, tanquam affectatos & coactos, & curiosi potiùs quàm ra­tionalis officii perstringit, haec habet. Item quòd adsignatâ oratione as­sidendi mos est quibusdam, non [...] rationem; nisi si Her mas [...], cujus scriptura fere Pastor inscribitur, transactâ oratione non super lectum assedisset, verùm aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindiearemus. Utique non. Simpliciter enim & nunc positum est, Cum adorâssem, & assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin nusquam erit adorandum nisi ubi fuerit le­ctus. Imò contra scripturam fecerit, si quis in cathedrâ aut subsellio sederet. Nempe ritus quidam à Christianis quibusdam Tertullianei aevi observatus, statim finitâ oratione sedendi; quem ille tanquam super­stitiosum, irreligiosum, & gentili ritui affinem reprehendit. Ritum au­tem ipsum ex loco quodam Pastoris malè intellecto ortum esse putat. Quod clarè ostendit quanto tum in pretio Liber ille Hermae fuit, ut ex eo ritus in Ecclesiae disciplinam transfunderetur. Ipse autem, ut solet, acutè respondens, non rejicit Libri autoritatem, sed admittit; & verba ejus ità interpretatur, ut ostendat tantùm ordinem narratio­nis observandum esse, nec ullam indè disciplinae rationem erui posse. Ità Tertullianus adhuc Catholicus, ut observavit S. Hilarius in Mat­thaeum Canone 5. Quanquam & Tertullianus hinc (de Oratione) volumen aptissimum scripserit, [...] consequens error hominis detraxit scriptis probabilibus autoritatem. Sed in Libro de Pudicitiâ, ubi purus putus Montanista est, contráque Catholicos tanquam Psychicos dispu­tat, & illa quae ipse libro de Poenitentiâ antè docuerat damnat, aliter quidem loquitur. Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos amat, divino instrumento meruisset incidi; si non ab omni conci­lio Ecclesiarum, etiam vestrarum inter apocrypha & falsa judicaretur, adultera & ipsa, & indè patrona sociorum, à qua & aliàs initiaris. In his Tertulliani ampullis jam Catholicorum omnium hostis facti, & Hermam pro doctrinâ Catholicâ accusantis, fortasse nihil aliud conti­neri putandum est, quàm Pastorem Hermae non fuisse ex judicio Ec­clesiae Librum Canonicum, sed potiùs inter Apocryphos, id est, non Canonicos numeratum; ut Eusebius [...] posuit Pastorem, quem ipse utilissimum librum pronuntiavit, & Barnabae Epistolam, & Joannis Apocalypsin, quos tamen agnoscit libros à plerisque Ecclesi­asticis agnitos, qui Apocryphos pessimae notae [...] ponendos voluit, Hist. l. 3. c. 25. Et ipse Tertullianus ità videtur seipsum ex­plicare; nam statim addit. At egoejus pastoris scripturas haurio, qui non potest frangi, hoc est, verè Canonicas. Nec non eodem libro. Et utique receptior apud Ecclesias Epistola Barnabae apocrypho Pastore moechorum; Epistola autem Barnabae Tertulliano alia non est quàm [Page 44] illa S. Pauli ad Hebraeos. Quòd si aliquid [...] intellexit, & per [...] & adulteram scripturam, Hermae librum tanquam pessimae notae Apocryphum ab omnibus [...] fuisse eliminatum voluerit, non [...] id verum est, quàm cum eam solam moechos amare ait; & contra­rium planè demonstrant Irenaei, Clementis & Origenis testimonia. Nullo igitur modo credendum est Autorem Stichometriae à receptâ Graecorum Patrum sententiâ recessisse, & authoritate Tertulliani Hae­retici permotum Hermae pastorem pro pessimae notae Apocry pho ha­beri voluisse.

Ad Gelasium autem quod attinet, cùm Dallaeus utriusque [...] Romani & Constantinopolitani, & quidem utriusque summam in Ec­clesiâ dignitatem suo saeculo gerentis, concordem plané que ejusdem gene­ris censuram fuisse tradat, suave omnino somnium est. Quis enim credat Autorem Stichometriae Graecos Patres in judicio de Hermâ deseruisse, ut Gelasio consentiret; eorundémque sententiam de Ig­natio postposuisse ut Gelasio contradiceret? Vult enim Adversarius Nicephorum suum Epistolas Ignatii tanquam fictas inter Apocrypha numerâsse, quas Gelasius ipse, Scripto planè genuino ipsi Martyri ascripsit, ut ex Testimoniis nostris patet. Imò quis Nicephorum Ge­lasii sententiam in Decreto secutum esse affirmabit, qui illud ipsum Decretum noverit à nemine unquam vel inter Latinos fuisse agni­tum ante aliquot annos post Nicephori mortem? Nicephorus Patri­archa è vivis excessit circa annum Christi Dcccxxviii: primi autem, opinor, qui Decreti Gelasiani meminisse deprehenduntur, sunt Lupus Ferrariensis, Hincmarus, & Nicolaus Papa primus, circa idem quidem tempus omnes; sed & ex iis qui primo loco Decreti mentionem fecit, post annum Dcccxl scripsit. Nè autem duorum Patriarcharum con­sensu nimiùm Viri doctissimi triumphet oratio; quemadmodum uni superiùs larvam detraximus, ità & alteri jam detrahamus.

Decretum quidem extat de libris Canonicis Ecclesiasticis & Apo­cryphis, quod magnâ virorum hujus aevi doctorum conspiratione Ge­lasio Io Pontifici Romano tribuitur. Sed MSS. Codices multorum saeculorum in assignando Autore plurimùm variant. Vetustissimus Codex Collectionis Dionysianae, quem beneficio Dacherii vidit Balu­zius, Decretum hoc Damaso Papae ascribit, & Baronius ad annum Christi 69 ex Concilio Romano sub Damaso, quod continet Cresco­niana Collectio, partem hujus Decreticitat. Ex qua obiter observo, verba illa, Sancta tamen Romana Ecclesia nonnullis Synodicis Consti­tutis [...] Ecclesiis [...] est, sed & Evangelic â voce D. Salvato­ris nostri primatum obtinuit, levi mutatione, sed gravi errore in haec jam esse mutata, Sancta tamen [...] Ecclesia nullis [...] is Con­stitutis [Page 45] [...] Ecclesiis pralata est, sed Evangelic â [...] Domini & Salvatoris nostri primatum obtinuit. Codex Ecclefiae Urgellensis, teste Baluzio, & Jurensis pervetustus, teste Chifletio, idem tribuunt Hor­misdae. Alii Gelasium Autorem agnoscunt, ut & noster, qui in Bibliothe­câ Collegii SS. Trinitatis Cantabrigiae asservatur; quem olim Lan­francus Archiepiscopus Cantuariensis de [...] Coenobio in Angli­cam terram deferri fecit, ut ipse loquitur. Inde colligunt viri docti primò Gelasium, dein verò Hormisdam idem Decretum edidisse. Ad Damasum enim referri nullo modo potest. Quamvìs Baluzius Damasum primùm de hujusmodi Libris publicè statuisse: deinde verò Gelasium Damasi Decretum renovâsse, illúdque [...] eorum autorum nominibus qui post Damasum vixêre, & idem quoque de Hormisda dici posse, atque haec omnia extitulis Librorum MSS. elici posse hariolatur. Cùm autem tale quippiam neque de Damaso, neque de Gelasio, neque de Hor misda vetus Ecclesiae Historia doceat, illud potiùs ex MSS. eli­ciendum puto, incertum planè fuisse, à quo Pontifice, imò à quo Au­tore hoc Decretum conditum sit.

Refert quidem Gratianus Decretum hoc scriptum fuisse à Gelasio in Concilio Lxx Episcoporum, utnunc Gratianus editur: nam in ve­tustissimis MSS. illa de Concilio desiderantur. Sed MS. noster Gratia­no & Ivone antiquior, hunc titulum praefert, Decreta Gelasii Papae de recipiendis & non recipiendis Libris. Quae scripta sunt ab eo cum Lxx eruditissimis Episcopis. Videtúrque hic titulus fuisse antiquissi­mus; tum quòd apud Burchardum ita concipitur; tum quod maximè illis convenit quae apud Lupum Ferrariensem Epist. 128 legimus. Quoniam docet Gelasius cum Lxx Episcopis viris eruditissimis qui scriptores essent velnon essent recipiendi. Aliqui autem MSS. codices addiderunt Concilio huic etiam suos Consules, celebratúmque tradide­runt Asterio & Praesidio Coss. Indè Baronius in Annalibus refert congregatum Romae Concilium Lxx Episcoporum tertio Gelasiani Pontificatûs anno, Domini verò 494; cùm tamen nullum ejus in Historiâ Ecclesiasticâ extet monumentum aut vestigium. Baronium se­cutus est in editione Conciliorum Binius, & Philippus Labbeus, in Historicâ Omnium Conciliorum Synopsi. 494. Romanum I. Concilium sub Gelasio, quo à Lxx Episcopis Libri sacri & authentici ab Apocry­phis sunt discreti, Asterio atque Praefidio Consulibus. Ex Codicibus MSS. omnia illustrabuntur. Atque ità tandem habemus Concilium sub Gelasio primum, & pro Actis Concilii hoc Decretum.

Sed eo anno, aut sub illis Consulibus conditum fuisse hoc Decretum planè incredibile est. Neque enim diu pòst Collectionem Decretorum Pontificum collegit & edidit Dionysius Exiguus, & Decreta Gelasii [Page 46] Papae nobis exhibet, inter quae illud de quo disputatur minimè compa­ret. Illa tamen Decreta monet Dionysius sub iisdem Consulibus con­dita fuisse. Haec enim ad eorum Decretorum finem legimus. Datum V Idus Martiarum, Asterio & Praesidio VV. CC. Coss. Quisquám­ne autem credet Dionysium, nominis Gelasiani adeò studiosum, inter Decreta iis Consulibus edita, hoc tam celebre omittere voluisse, quo Gelasius depingitur, distinguens separánsque quasi os Domini, mundum ab immundo, & secernens pretiosum à vili, ut loquitur Baronius? Prae­terea res ipsa clamitat eum titulum ex Collectione Dionysii fuisse huic Decreto falsò praefixum. In eo enim legimus, Item venerabilis viri Sedulii Paschale opus, quod Heroicis descripsit versibus, insigni laude praeferimus. Quibus verbis Autor Decreti celebre & notissimum poe­ma, tanquam Catholicum suis Romanis commendare voluit. At opus Paschale Sedulii iis Consulibus notum non fuit; nam Asterio demum Exconsule divulgatum est. Unde factum est ut Gennadius Sedulii non meminerit: quod mirantur illi qui finem libro de Scriptoribus Ecclesiasticis eodem anno impositum à Gennadio non observant. Ad­notatio illa, quae in veteri Aldi Manutii editione Paschali carmini an­nexa est, hoc satìs indicat. Hoc opusculum non à Sedulio autore editum est, sed à Turcio Rufo Ast rio V. C. exconsule ordinario at que patricio, qui id inter Scripta Sedulii invenit. Idémque confirmat ipsius Asterii exconsulis ad Macedonium Epigramma eidem Operi in duobus vetu­stis MSS. testibus Sirmondo atque Usserio, praefixum,

Sume sacer merit is veracia dicta poëtae,
Quae sine figmenti condita sunt vitio;
Quo caret alma fides, quo sancti gratia Christi,
Per quam justus ait talia Sedulius.
Asteriique tui semper meminisse jubeto,
Cujus ope & curâ edita sunt populis.
Quem quamvìs summi celebrent per saecula fasti,
Plus tamen admeritum est si viget ore tuo.

Cùm igitur Asterius Consul fuisset, cùm nomen ejus in Fastis esser, tunc primùm edidit Paschale Opus Sedulii, non potuit igitur à Gela­sio Ao Christi 494 Asterio & Praesidio Coss. tantopere celebrari. Vidit haec acutissimus Usserius, & Binium perstringens quòd Roma­nam Lxx Episcoporum Synodum ad eum annum absque ullo veterum vel codicum vel authorum testimonio retulisset, ipse ad biennium Pon­tificatûs Gelasiani adhuc reliquum confugit. Cùm, inquit, post bienni­um è vitâ excesserit Pontifex Gelasius, intra illud temporis spatium pu­tandum [Page 47] est & Sedulii nuper defuncti Paschale carmen ab Asterio re­censitum atque Macedonio adhuc superstiti denuo oblatum, & Roma­num illud Lxx Episcoporùm sub Gelasio habitum fuisse Concilium, qui nuperrime divulgato operi praeclarum dederunt testimonium. Et certè ita putandum esset, si certó constaret à Gelasio & Synodo ejus hoc De­cretum editum fuisse; at hoc non magìs posteriori, quam priori bien­nio competit; nam ecce anno proximo sive hujus biennii primo, sub Viatore Consule alia Synodus à Gelasio Romae congregata est Episco­porum non Lxx quidem, sed Lv. Hujus Synodi Acta extant; nec in [...] ullum hujusce Decreti vestigium apparet. Postremo Gelasii anno Synodus nulla quantum novimus, coacta est; ut à Synodo aliquâ Gela­sianâ editum fuisse hoc Decretum planè incredibile sit. Nicolaus qui­dem de Cusa de Concordiâ Catholicâ lib. 2. c. 11. haec ex Concilio Toletano tempore Sysevandi Regis celebrato, cap. 17. citat, Apoca­lypsis librum multorum Conciliorum autoritas, & Synodica SS. Ro­manorum Praesulum decreta Joannis Evangelistae esse describunt, & inter divinos libros constituendum decreverunt, & indè colli­git, approbationem Librorum, quae Gelasio Papae ascribitur, fuisse Syn­odicam. Sed hoc si aliundè non constet, certè hinc constare non potest. Gelasii enim non meminit, & alii Pontifices Romani Canonem edide­rant, quo liber Apocalypseos reciperetur: & Decretum hoc illius Concilii tempore extare potuit, vel sub Gelasii vel sub alterius Pontifi­cis nomine, nam Conciliumillud celebratum est pluribus quàm 140 annis post mortem Gelasii. sc. A. D. 633. non 582. ut voluit Cusanus. Illo autem aevo Canonem Scripturarum sub nomine Gelasii Papae ex­titisse non est verisimile. Nicolaus enim Papa, in Epistolâ ad Archie­piscopos & Episcopos per Gallias constitutos, Canonis Innocentii tantùm meminit, non autem Gelasii: quamvis in eâdem Epistolâ Decreti Gelasiani meminerit. Sed responsuri sunt isti, inquit, qui non ad obediendum potiùs quàm adresistendum sunt parati, aientes, Quòd inter Canones inveniatur Capitulum S. Papae Innocentii; cujus autho­ritate doceatur à nobis utrumque Testamentum esse recipiendum, quan­quam inipsis paternis Canonibus nullum corum ex toto contineatur in­sertum. Quibus verbis utì patet Canoni Concilii Laodiceni, ut apud Latinos habebatur, libros S. Scripturae non fuisse additos, aut Apoca­lypsin inter eos numeratam non fuisse: itá etiam eosdem in Decreto hoc Gelasii non fuisse numeratos constare videtur. Certè Ivo Carno­tensis in Decreto Ordinem librorum S. Scripturae, sine nomine Gelasii posuit, Parte quartâ, Capite 61. [...] interpositis, cap. 63, demùm Gelasii Decretum recitat cap. 64. & Codex Jurensis, quem edi­dit Chifletius, in Hormisdae Decretali Ordinem librorum S. [Page 48] Scripturae praemittit; sed Decreti verba immutat, utad Ordinem respici­at. Ità enim ex illo Codice legimus, Post has omnes Propheticas & Evā ­gelicas at (que) [...], quas superiùs deprompsimus, Scripturas. Cùm in aliis Codicibus simpliciter legatur, Post [...] & Evangelicas aet (que) Apostolicas Scripturas. Verba igitur illa, has omnes, &, qu as superiùs de prompsimus, palā inserta sunt, ut Ordinē cum Decreto conjungerent. Quod & postea rursus factum est: nam pro illis, regulariter suscepimus, substituit, regulariter superiùs enumeravimus. Nec igitur in Synodo, necunquam Gelasium Papam hoc Decretum edidisse verisimile est.

Nam primò Autor Decreti malè de Eusebio sensit, unde illa, Histo­ria Eusebii Pamphili Apocrypha; ostendit autem & ipse, quare Apo­crypham nominavit, nempe quia in primo narrationis suae Libro tepuit, id est malè de naturâ Christi scripsit, numeravit itaque Eusebium in­ter Arianos. At verus Gelasius aliter de Eusebio sensit; ipsum in Catholicorum Patrum numero posuit; illius testimonia ad confir­mandam Ecclesiae de duabus naturis Christi doctrinam adhibet. Au­thor igitur Decreti verus Gelasius esse non videtur. Neque illa Chiffletii conciliatio admittenda est, quod Historiae Ecclesiasticae libros tantùm dicat in Decreto non esse usquequaque rennendos; ipse enim pa­riter se explicat, propter rerumtamen singularium scientiam quae ad in­structionem pertinent scilicet renuendos non esse usquequaque; ad con­firmationem autem doctrinae Catholicae, praesertim de naturâ Christi, cùm & ipse erraverit in hac ipsâ re, & Origenem tantopere laudaverit, adhibendam esse authoritatem Eusebii ex quocunque li­bro depromtam nunquam putavit Autor Decreti.

Praeterea in hoc Decreto hanc censuram legimus, Liber qui appel­latur Canones Apostolorum Apocryphus, quam Gelasio Papae tribuen­dam minimè esse multa suadent. Nam Dionysius Exiguus, qui tanto­pere Gelasium admiratus est, post tam gravem ejus Censuram, nun­quam Canones Apostolorum interpretari, & reliquis Canonibus prae­figere voluisset: nunquam in Praefatione Operis sui, his verbis usus fuisset, In principio itaque Canones, qui dicuntur Apostolorum, de Graeco transtulimus; quibus quia plurimi consensum non praebuêre fa­cilem, hoc ipsum vestram noluimus ignorare sanctitatem: quamvis po­stea quaedam Constituta Pontificum ex ipsis Canonibus adsumpta esse vi­deantur. An tam leni censurâ ipse perstrinxisset, an tantummodo plu­rimos consensum non praebuisse facilem, id est, aliquo modo de eorum autoritate dubitâsse dixisset, si ante paucos annos Pontificem Roma­num in Concilio eas numerâsse inter illa scripta, quae Catho­licis vitanda sunt, & quae nullatenus recipit Catholica & Apo­stolica Romana Ecclesia novisset? An de hac dubitatione Stepha­num [Page 49] Salonitanum Episcopum monendum duxisset, scilicet hoc ipsum ignoraret, qui quid à Gelasio in Concilio, decretum [...] ignorare non potuit? An denique postea constituta Pontificum ex, illis Canonibus ad­sumpta fuisse notâsset, si costam recenti Pontificis Constituto trans­fixos atque jugulatos cognovisset? Certè Dionysius Translatione suâ efficere nunquam potuisset ut hi Canones ab Ecclesiâ Romanâ reci­perentur, si ab ipso Gelasio fuissent nuperrimè rejecti. At receptos statim fuisse ostendit Cassiodorus, Divin. lect. cap. 23. qui de Diony­sio, & Collectione ejus ita loquitur. Petitus à Stephano Episcopo Sa­lonitano ex Graecis Exemplaribus Canones Ecclesiasticos moribus suis, ut erat planus & disertus, magnâ eloquentiae luce composuit, quos hodie usu celeberimo Ecclesia Romana complectitur. Verum autem esse quod Cassiodorus asseruit, patet ex Epistolâ Johannis 2. Pontificis Romani paulo antè ad Caesarium Arelatensem datâ, in qua Contumeliosum Re­gensem Episcopum autoritate Canonum ex Collectione Dionysii Exi­gui excerptorum ab Episcopatu suspendit, & Canones Apostolicos ad eam rem disertè adhibet. Ex Canonibus Apostolorum Capitulo xxv. Episcopus, presbyter, aut diaconus qui in fornicatione aut perjurio captus est, deponatur, non tamen communione privetur: dicit enim Scriptura, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum. Ex Canonibus su­prascriptis Capitulo xxix, quòd officium pristinum damnati pro crimi­nibus usurpare non debeant. Si quis Episcopus, Presbyter, aut Diaco­nus, depositus justè super certis criminibus, ausus fuerit attrectare mi­nisterium dudum sibi commissum, hic ab Ecclesiâ penitus abscindatur. Fuerunt igitur tempore Joannis 2. Pontificis, & Cassiodori, Canones Apostolici in Romanâ Ecclesiâ receptissimi; quod fieri potuisse nemo concedet, sivel à Gelasio, vel Hormisda fuissent tam publicè rejecti.

Mirari enim satìs non possum quâ ratione ductus Dallaeus seipsum Dionysio directè & ex diametro opponeret, Ille in Ecclesiâ Graecâ en­utritus, ubi maximè valebant Canones Apostolici, in Romanâ diu ver­satus, ubitum non erant adeó recepti; in Decretis Pontificum evol­vendis multùm desudans, observavit, ex Canonibus illis aliqua Pon­tificum Constituta, Romanorum scilicet adsumpta fuisse. Dallaeus e contra de Pseudepigraphis Apost. li. 3. c. 3. Ego verò putaverim non ex Canonum Collectione sua decreta Pontifices, sed ex Pontificum Con­stitutis suos Canones assumpsisse primum eorum Collectorem. Respexit sine dubio Dionysius Innocentii, Leonis, & Gelasii Epistolas, quibus nonnulla ex 50 Canonibus Apostolicis representantur; at si Dallaeus putaverit, aut hos 50 Canones, aut eorum aliquos ex illis Epistolis, aut cujusvis Romani Pontificis Decreto adsumptos fuisse, fugit eum omnino ratio, & Dionysio verissima tradenti perquam importunè illud opposuit quod apertè falsum est.

[...] non pauca sunt quae me movent ut credam ipsum Gelasi­um Canones, qui dicuntur Apostolorum, & admisisse, & in suis Episto­lis decretalibus usum ipsis fuisse. Tricesimus inter illos Canon est, Si quis Episcopus, aut presbyter, aut Diaconus per pecunias hanc obtinue­rit dignitatem, dejiciatur & ipse & Ordinator [...], & à commu­nione modis omnibus abscindatur, sicut Simon Magus à Petro. Gelasius Epistolâ ad Episcopos per Lucaniam constitutos, cap. 21. ut in nostro MS. reperitur. Quos verò constiterit indignos merit is sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri, non sine periculo facinus tale perpetrantis (ità MS. non perpetrantes) quia dan­tem pariter accipientémque damnatio Simonis, quam sacra lectio testa­tur, involvit. Respondet Dallaeus de Pseud. Apostol. l. 3. c. 4. Gela­sii locus nullum omnino Canonem laudat, neque Apostolicum neque Ec­clesiasticum. Tantùm Simonis damnationem memorat, quam sacra, in­quit, lectio Actuum scilicet Apostolicorum, ut notum est, testatur. Ca­nonem quidem non laudat Gelasius, id est, non expressè dicit ea quae praecipit in aliquo Canone contineri: necid voluit Dionysius, cùm do­ceret aliqua Pontificum Constituta ex Canonibus qui dicuntur Aposto­lorum fuisse adsumpta; neque enim aliquis Pontificum Romanorum ante Dionysii aetatem in suis Constitutis Canones Apostolorum nomi­nâsse deprehenditur. Sed id tantùm nos cum Dionysio volumus hoc Gelasii Constitutum ex illo Canone adsumptum esse. Neque mentio sacrae [...] impedit quo minùs haec asseramus; ad Actus enim A­postolicos nos tantùm ideo refert, ut sciamus quaenam fuerit damnatio Simonis; quòd autem illa damnatio pertineat tum ad Simoniacè pro­motum, tum ad promoventem, omnino ad illum Apostolicum canonem pertinet, [...], hoc est, arceatur dans pariter accipiénsque, ut loquitur Gelasius. Canon Apostolicus XXII est, Si quis abscidit seipsum, id est, si quis amputavit sibi virilia, non fiat clericus, quia suus homicida est, & Dei conditionis inimicus, &c. Gela­sius autem Epistolâ eâdem, cap. 14. Dei is autem qui seipsos abscindunt, Paterni Canones evidenter sequenda posuerunt; quorum tenorem sufficiat indidisse, dicunt enim talia [...], mox ut agniti fuerint, à mune­re clericali debere eos secludi. Quod modis omnibus custodire nos conve­nit, quia fas esse nulli suppeditat, praeter illa quicquam quae memorabilis decrevit forma censere. Respondet Dallaeus haec in Nicaeno Canone con­tineri, quod nemo negat, & paternos Canones, potiùs ad Nicaenos Pa­tres quàm Apostolos referri debere. At nos ad Apostolos non referi­mus, sed ad Nicaenos & Nicaenis longè antiquiores Patres. Ut Diony­sius Exiguus se ideo tum Conciliorum, tum eos, qui Apostolorum dicti sunt Canones in Latinum sermonem transtulisse profitetur, ut Sancti [Page 51] praesules paternis muniantur regulis. Et Caesarius post acceptam E­pistolam Joannis Papae II. qua Canones Apostolici duo contine­bantur, subjungit. Ecce manifestissimè constat quia secundum quod & tituli antiquorum patrum à S. Joanne Papa transmissi, & 318 Episcoporum sententia, sed & Canones Callicani continere videntur, &c.

Praeterea & haec & alia quae habet Gelasius, ità in Nicaenis Canoni­bus continentur, ut iidem Nicaeni Canones agnoscant eadem in prio­bus Canonibus praecepta fuisse, quos scimus inter Canones, qui di­cuntur Apostolorum numeratos fuisse. Primus quidem Nicaeni Con­cilii Canon eadem continet, quae nos ex Gelasio descripsimus; sed & idemostendit Canonem ante in Ecclesiâ latum fuisse. [...]. Quòd nihil aliud est quàm quod Canon Aposto­licus XXI praecipit. Eunucbus, si per insidias hominum factus est, vel si in persecutione ejus virilia amputata sunt; vel si it à natus est, & est di­gnus, efficiatur Episcopus. Fatetur Dallaeus libri supra nominati cap. 4. fuisse jam ante Nicaenae Synodi tempora aliquam in [...] siâ regulam, ex quâ haec it a administrarentur, eam regulam ab ipsis Apostolis it à disertè constitutam, vel à Clemente literis mandatam, & in istam syllogen, quam Turrianus defendit, relatam negat. Nego & ego ab Apostolis constitutam, a Clemente scriptam; accipio, quod largitur, ante Ni­caenam Synodum extitisse, asseróque eam in illam Syllogen Canonum qui dicebantur Apostolorum relatam fuisse. Eandem fere rationem esse caeterorum quae ex Nicaenâ Synodo colligit Turrianus, fatetur eti­am Dallaeus. Sic igitur cum citavit illud quod in Canonibus 15. 16. 9. & 10. Concilii Nicaeni continetur, & ab iisdem ad veteres seu Ecclesi­asticos Canones ibidem refertur, eodem opere laudasse librum Cano­num qui Apostolici dicebantur omnino putandus est, quia in eo libro isti veteres Canones continebantur. Praeterea quid scripserint Inno­centius, & Leo antecessores sui nescire Gelasius non potuit, qui quam­plurima ex Canonibus illis in sua Constituta transtulerant. Et hi qui­dem veteres Canones, & Ecclesiastici in Conciliis dicti, ab aliis diu ante Gelasium diserte Apostolici dicebantur. Ut in Concilio Ephesino Act. Antiochenus Episcopus notatur, quod [...], contra leges Ecclesiasticas, & Ca­nones sanctorum Apostolorum, ordinationes provinciae Cypri ad se tra­here conaretur: qui quidem erant 34. & 35. Canones ejus libri quem habuit Gelasius. Cùm Eusebius Caesariensis recusasset Episcopa­tum Antiochiae, in hunc modum à Constantino Imperatore laudatus est, [...], [Page 52] Tua prudentia & mandata [...], & [...] Canonem, at que Ecclefiasticum custodire statuit; ut ipse retert de vitâ Constantini, lib. 3. c. 61. Est autem hic Canon inter eos qui Apostolici dicebantur decimus quartus. Alexander Episcopus A­lexandriae ante Concilium Nicenum, cum Arium ejusque socios ex­communicasset, Epistolâ ad Alexandrum Constantinopolitanum Epis­copum datâ graviter conqueritur quod ab aliquibus in Ecclesiam reci­perentur, [...], quòd Aposto­licus Canonidnon permittat, ut refert Theodoretus Eccl. Hist. l. 1. c. 3. Hic autem in Codice Gelasii fuit 15. Cùm igitur Dallaeus quin­quaginta tantùm Canones sub Apostolorum nomine aevo Gelasiano extitisse velit, cùm ex illis tot à Patribus, à Conciliis, à Romanis Ponti­ficibus fuerint disertè laudati, aliqui etiam ab ipso Gelasio agniti, at (que) probati, cùm reliqui ejusdem planè generis sint & in eodem cum his adeò receptis atque probatis Codice repraesentati, cur Librum qui appellatur Canones Apostolorum apocryphum it à appellaret, ut inter illa quae ab haereticis sive schismaticis conscripta sunt numeraret, ut nullatenus à Catholic â & Apostolic â Romanâ Ecclesià receptum indica­ret, & à Catholicis vitandum pronunciaret, ratio nulla vel excogitari potest.

Haec, opinor, adeò à mente Gelasii abhorrere videbantur, ut haec ipsa verba eDecreto eradenda ac penitus tollenda judicaverint nonnul­li. Nam in MS. nostro ante sexcentos fere annos exarato non compa­rent: & Hincmarus ducentis adhuc senior in suo Codice sine dubio non invenit. Ità enim ipse Opusc. c. 24. Sed & Beatus Gelasius in Catalogo, qui libri ab Ecclesiâ recipiantur, de his Apostolorum Ca­nonibus penitùs tacuit, sed nec inter Apocrypha eos misit. Illa igitur verba, Liber qui appellatur Canones Apostolorum apocry­phus, in Decreto Gelasii Hincmarus non legebat. Sed hîc se Criticum ostendit Dallaeus, ultima illa verba mendosa esse pronuntiat, & restituto verbo omisit pro eo quod in codicibus vulgatis legitur misit corrigenda, ut it à scripserit Hincmarus, Sed nec inter Apocrypha eos omisit. Quam importunam correctionem ea quae sequuntur plane rejiciunt. Qua­propter in lectione illorum sequenda est cautela ab eodem S. Gelafio [...], Cùm haec, inquit, ad Catholicorum manum advenerint, B. Pauli Apostoli praecedat sententia quae dicit, Omnia probate, quod bo­num est tenete. Hoc est, quoniam Gelasius hunc Librum Canonum nec inter eos qui ab Ecclesiâ recipiebantur, nec inter Apocryphos nume­ravit, & tamen vulgo legeretur; id tandem sequitur, inter eos esse numerandum, quos ille nec recepit, nec penitus rejecit, quales erant Actus Silvestri, Scriptura de inventione Dominicae crucis, & de, inven­tione [Page 53] Capitis B. Joannis Baptistae, de quibus regulam ab Hincmaro observatam tradit. Ne Gratianus quidem haec in Gelasii decreto legisse videtur; nam inter eos qui Canones Apostolorum inter Apocrypha numerabant, Gelasii non meminit, Dist. 16. Quod autem Dist. 15. nunc ea habentur, nihili est; nam Gratiani Codici omnia de Libris Apocryphis postea sunt inserta, nec ad eum quo leguntur locum per­tinent, quo agit de Conciliis, ut ipsius titulus indicat; & Glossa summam Capitis complectens haec tantùm habet, Dicit enim Gela­sius quòd supradicta quatuor Concilia vult venerari, & si qua alia fuerunt à SS. Patribus instituta, & ostendit quae opuscula SS. Patrum in Ecclesiâ recipiantur. Ulteriùs igitur non processit Gratianus. In plurimis etiam MSS. Codicibus Decreti Gratianei re­liqua non comparent. Quinetiam in duobus veteribus MSS. Panor­miae Ivonis ad publicam Academiae nostrae Bibliothecam pertinentibus, eadem verba desiderantur. Neque mirum, cùm illa pars postrema de­creti Gelasiani, tum in Panormiâ tum in Decreto Burchardi, hoc titu­lo gaudeat, De [...] librorum Apocryphorum, qui à SS. Patribus aternâ damnatione damnati sunt. Quis enim ferre tum temporis potuit Canones Apostolorum in Decreto sub tali titulo comprehensos, si simul cogitaret iisdem Canonibus Romanam Ecclesiam gubernatam esse? Cùm igitur aliquorum ante Gelasium Pontificum, & ipsius eti­am Gelasii Decreta ex Canonibus Apostolicis desumpta sint, cûm paulò post Gelasii mortem, Canones illi à totâ Romanâ Ecclesiâ recepti sint, Decretum illud quo hi Canones aeternâ damnatione damnati sunt, Gelasio Papae tribui non potest.

Praeterea haec verba Autorem Decreti Gelasio juniorem omnino demonstrant. Sed & si qua sunt Concilia à SS. Patribus hactenus in­stituta, post illorum quatuor autoritatem & custodienda & recipienda decrevimus. De quatuor Generalibus Conciliis antè locutus, de reli­quis post ea celebratis agit, minorémque iis autoritatem tribuit; quod omnino intelligi debet de Conciliis quae videbantur esse Generalia: aliter nihil diceret. At aetate Gelasii nullum post Chalcedonense Con­cilium celebratum est quod in numero Generalium poni potuit. Autor igitur hujus Decreti omnino post Concilium quintum, sive Constanti­nopolitanum secundum scripsit. De illo enim diu dubitanter locuti sunt Latini, nec paris cum quatuor autoritatis esse voluerunt. Grego­rius I. De illa tamen Synodo, quae Constantinopoli postmodum facta est, quae à mult is Quinta nominatur, scire vos volo. A multis igitur aevo [...], non ab omnibus Quinta dicebatur, & cùm idem Gregorius de Synodi Chalcedonensis autoritate dixisset, de quintâ haec statim addi­dit: Nam Synodus quae post eam generaliter facta est, idcirco à nobis re­cipitur, [Page 54] quia ejusdem Synodi in omnibns sequens tenorem illius autoritatem custodit. Isidorus l. 6. Etymol. c. 16. Hae sunt quatuor Synodi Prin­cipales, fidei doctrinam [...] praedicantes. Sed & si qua sunt Con­cilia quae S S. Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt post illorum quatuor autoritatem omni manent stabilita vigore. Quis non videt haec eādem quasi mente scribi, qua illa in Decreto Gelasiano scribebantur? Nec haec igitur nec illa ante Quintam Synodum scripta fuisse putandum est. Cassiodorus qui post Gelasium, ante vel circa Synodum Quintam scripsit, Quatuor tantùm nominavit, de posterioribus nihil omnino ad­didit.

Denique legimus in Decreto, Item Scriptura de inventione Domi­nicae crucis, & alia Scriptura de inventione capitis B. Joannis Bapti­stae novellae quidem relationes sunt, & nonnulli eas [...] legunt. Ve­rùm tales scripturas, sive libros, Gelasii aevo extitisse non apparet. Est quidem libellus, inter opera S. Cypriano falsò [...], De reve­latione capitis Joannis Baptistae, & si Baronio credendum sit, in Anno­tationibus ad Martyrologium, quarto Kal. Septembris; cujus fidei sit Tractatus ille declarat censura Gelasii, qui sic ea quae ibi sunt reliquit lectoris arbitrio, ut quae vera vel falsa sint antè examinet quàm probet. Sed Gelasii censura cujus fidei sit Tractatus ille declarare non potuit; scriptus enim est Tractatus ipse post Marcellinum Comitem, cujus Chronicon citat: Chronicon autem Marcellini diu post Gelasii mor­tem scriptum est; Fertur quidem Dionysius Exiguus eandem revelati­onem ex Graecâ Marcelli Archimandritae relatione in linguam Lati­nam traustulisse, ut eam Romani legerent; sed & Dionysius ille post obitum Gelasii scripsit.

Decretum docet Marcum Evangelistam gloriosum consummâsse Martyrium; at hoc neque Eusebius, neque Hieronymus ante Gela­sium tradidit, neque post eum Isidorus Hispalensis: ut vita S. Marci, in qua ejus martyrium describitur, post Isidori, ante Bedae, & Autoris Decreti tempora scripta esse videatur.

Denique, quod praesens negotium maximè spectat, Autor de Ruffi­no agens ait, illa sentimus quae Beatum Hieronymum sentire cognosci­mus: & non solùm de Ruffino, sed etiam de universis, quos vir saepius memoratus zelo Dei & fidei religione reprehendit. Quae verba nec Con­cilio, nec Pontifici Romano satìs conveniunt; & res aliter omnino se habet. A nemine enim magìs dissentit quàm ab Hieronymo. Libros omnes Veteris Testamenti, qui non in Hebraeorum Canone habeban­tur, ad Apocrypha rotundè relegavit Hieronymus; eosdem in Decre­to pariter cum Canonicis Sancta & Catholica suscipit & honorat [...]. Hieronymus libros quos Apocryphos vocat, legi in Ecclesiâ [Page 55] vult, Epist. 115. Sicut Judith & Tobiae, & Machabaeorum libros le­git quidem Ecclesia, sed cas inter Canonicas Scripturas non recipit: sic & haec duo volumina ( [...] Jesu filii Sirach, & Sapientiam Salomo­nis) legat ad aedificationem plebis, non ad autoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. In Decreto omnia quae apocrypha appellan­tur, tanquam à Catholicis vitanda, & ab Ecclesiâ eliminanda damnan­tur. Hoc sensu inter Apocrypha numerantur Opuscula Tertulliani, Novati, Arnobii, Apollinarii. Aliter planè Hieronymus, Epist. 76. Ego Origenem propter eruditionem sic interdum legendum, quomodo Ter­tullianum, Novatum, Arnobium, Apollinarium, & nonnullos Ecclesia­sticos scriptores Graecos pariter & Latinos, ut bona eorum colligamus vi­temúsque contraria, juxta Apostolum dicentem, Omnia probate, quod bonum est tenete. Quae verba Apostoli ad aliam planè classem in Decreto trahuntur, ut antè observatum est. Pessimo sensu in Decre­to legimus, Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus; quem apud quasdam Graeciae Ecclesias etiam publicè legi testatus est, & reverâ utilem librum pronuntiavit Hieronymus. Author Decreti, Opus­cula Clementis Alexandrini apocrypha. Hieronymus in Catalogo, Feruntur ejus insignia volumina, plenáque eruditionis & eloquentiae, tam de scripturis divinis, quàm de saecularis literaturae instrumento. Adeò Decreti scopus, & quasi peculiaris tractatio, ab Hieronymi do­ctrinâ penitus abhorrent. Liber Proverbiorum qui ab Haereticis con­scriptus, & S. Sixti nomine praenotatus est, apocryphus, inquit ille quem Gelasium esse volunt. At Hieronymus eum librum docuit non ab haereticis fuisse conscriptum, sed à Philosopho Pythagoreo, Epist. 66. Librum Sixti Pythagorei, bominis absque Christo, atque ethnici, immutato nomine, Xysti martyris & Romanae Ecclesiae Episcopi prae­notavit.

Cùm igitur nec Stichometria Patriarchae Constantinopolitano tri­buenda sit, nec Decretum Romano tribui posse videatur, non est ea Censurae autoritas, quam voluit Dallaeus: cumque tanta sit Sticho­metriae atque Decreto in Apocryphis denotandis discrepantia, non est ea Censurae concordia, quam tradit Vir doctissimus; cum denique in ipsâ Stichometriâ libri illi tantummodo Novi Testamenti Apocryphi dicantur, satàs appositè Hammondus, si Epistolas Ignatii in Indiculo denotari concedatur, Salmasio videtur respondisse, Nihil ab Autoritate Epistolis hisce à nobis tribut â ex eo detractum aut minu­tum esse, quòd sic in Apocryphorum numero repositae inveniantur. Sic, inquam, id est, in Indiculo librorum, qui in Canonem recipiuntur, & qui à Canone removentur. Quod enim sic in Apocryphorum nume­ro reponitur, Canonicis Libris solis opponitur. Ut S. Augustinus [Page 56] de Civitate Dei, l. 15. c. 23. Multa sub nominibus & aliorum propheta­rum & recentiora sub nominibus Apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nominibus Apocryphorum ab autoritate Canonicorum dili­genti examinatione remota sunt. Nomen igitur Apocryphi tantum ab autoritate Canonicorum scriptum aliquod removebat.

Sed multò meliùs ac modestiùs, atque sapientiùs optimus ac [...] Vsserius Ignatiana sua ab hoc Nicephori telo defendit, inquit Dallaeus. Non malè defendisse ostendimus Hammondum; si [...] [...] Usserius, certè optimè defendit. Nempe Armachanus docuit non mirum esse si Epistolae Ignatii, adjectione spuriarum, & inter­polationibus à pristinâ formâ immutatae in Apocryphorum numero reponerentur: quemadmodum Estherae liber, licèt ab Hebraeis re­ceptus, tamen propter additamenta, à Melitone Sardensi, & Grego­rio Nazianzeno, inter sacros libros nominatus non est, ab Athanasio etiam inter nothos nominatim abjectus. Veruntamen si Dallaeum be­ne novi, non est nihili quòd Armachani defensionem tantopere probat. Non enim sine dolo laudat, quam sine ratione rejicit. Laudat, ut suos excuset; rejicit, ut argumentum vim suam retineat. O praeclaram Usserii defensionem, quae adversarium absolvit, ar­gumento cedit! Qui sic Virum summum laudat, quomodo vitu­perat?

Videamus igitur primò quid tandem sit, ob quod hanc defensio­nem tanto praeconio effert; nempe quòd hinc appareat eos immeritò accusatos esse qui Ignatiana damnârunt antequam purior Editio pro­curata est. At nostri eos non accusârunt, qui Epistolas Eusebio mi­nimè memoraras tanquam spurias rejecerunt, aut etiam reliquas in­terpolatas esse pronuntiabant; sed eos tantùm qui Epistolas illas quae interpolatae sunt, antequam interpolarentur fictas fuisse contende­bant; aut interpolatas penitus rejiciebant, tanquam nihil ex iis probari posset. Quod autem Epistolas Ignatii Omnem eam autoritatem, quam olim obtinuerant planè amisisse, nulliúsque autoritatis fuisse ante Nice­phorum ex Usserio doceat Dallaeus; observo eam vocem [ [...]] non esse ab Armachano usurpatam, sed à Dallaeo adjectam; ut & illa [nullius autoritatis] quae inde pariter deducit. Ego aliter Usse­rium intelligo; & qui sic interpretantur, fruantur illi excusatione quam cupiunt: sed interim sciant sententiam eam quâ excusari volunt esse apertissimè falsam.

Hanc tamen defensionem ab Usserio ingeniosissimè & ad causam quam agit appositissimè inventam rejicit Vir doctissimus, quòd non videatur satìs certa. Et satìs quidem certum non est ullas Ignatii Epi­stolas Stichometriae Autorem inter Apocrypha numerâsse, ut voluit [Page 57] Salmasius; multo minùs certum est inter pessimae notae Apocrypha re­posuisse, ut vult Dallaeus; sed si quis haec concedat, satìs profectò certum est, eas propter aliarum suppositiones & ipsarum interpolati­ones, tantam ignominiam passas esse. Constat enim Epistolas Eusebio visas per multa saecula summâ autoritate floruisse; constat ante no­num saeculum easdem & interpolationibus foedatas, & adjectionibus auctas fuisse; constat alios libros primò integros dein corruptos inter Apocrypha rejici solitos: si igitur hae Epistolae nono illo saeculo tan­quam omnibus Catholicis vitandae proponerentur, quae hactenus ab omnibus tum Catholicis tum Haereticis fuerant receptae, id ob aliam causam quam ob adjectiones corruptelásque fieri non potuisse quis non videt?

Haec tamen, postquam tantopere laudaverat, negat Dallaeus, pri­mò, quia nullus est eorum librorum quos damnat Nicephorus, de quo aliquid simile dici possit. Si hoc verum esset, nihil tamen efficeret; quia non est eadem omnium Apocryphorum ratio, ut ante ostendi­mus: sed est apertè falsum. Ecce enim in Stichometriâ legimus [...]. Itinerarium Petri, versus 2800. Hoc Itinerarium à Clemente Romano scriptum fuisse credebant Veteres, unde primùm inter [...] positum est, dein inter Apocrypha. Rationem ipsi reddiderunt, quod ejus libri doctrina ab illâ quae à Clemente tradita est, multùm tandem discrepabat. Non quòd Cle­mentem eum librum minimè scripsisse crederent, sed quòd ab Haereti­cis interpolatum adeóque corruptum putarent. Ita Epiphanius de Ebionaeis, [...] Sunt & alii libri quibus utuntur, ut Circuitus Petri à Clemente scripti, quo in libro, paucis veris relictis caetera suppo­suerunt. Quod igitur asseritur, nullum esse eorum librorum quos dam­nat Stichometriae Autor, de quo aliquid simile dici [...], non est ve­ritati consentaneum.

Secundo defensionem Usserii rejicit, quòd putet Nicephorum, si Ignatiana, non per se propriè, sed tantùm ob addititia, & interpolata damnâsset, id ipsum testari, suumque de libro olim probato judicium diligenter purgare voluisse: idem enim in Constitutionibus Apostoli­cis fecerunt Trullani Patres. Mirari satìs non possum hanc Viri do­ctissimi iniquissimam postulationem, ut [...] Stichometriae Autor causam exprimeret, séque diligenter purgaret, si ob eam causam Igna­tiana inter Apocrypha relegaret, quam voluit Usserius. Si enim tam nobile scriptum, & ab omnibus receptum condemnare voluit, cur hanc non minùs, [...] aliam quamcunque causam, quam [Page 58] habuisse videatur, reticere potuit? Certissimum est Ignatii Epistolas per aliquor saecula ante nonum, quo scripsisse Censor ille [...], tum ab omnibus Catholicis tum etiam Haereticis receptissimas fuisse, & inter scripta Catholica primo loco numeratas. Si igitur has condem­nare, simúlque debitam majoribus reverentiam praestare, & seipsum dil genter purgare voluisset, eo magìs sui judicii causam reddere tene­batur, si ut prorsus supposititias & fictas abjiciendas potiùs, quàm in­terpolatas & auctas respuendas judicaret; interpolatas enim & spurias pauci tunc ac moderni, eas autem quas genuinas putamus, & plurimi & [...] receperant. Sed reverâ ut quisquam qui Indiculum tan­tùm sive [...], ut Graeci loquuntur, confecit librorum Canoni­corum & Apocryphorum, de naturâ librorum quos tantùm numerat disputaret, aut de aliquo peculiariscripto, cur eo loco poneretur, ratio­nem redderet, hactenus planè inauditum est. Dispar igitur planè ratio est Canonis Trullani, & Indiculi, sive Stichometriae. Ut, si Patres illius Concilii purgare se voluerint, idem etiam ab Autore hujus Indiculi no­bis expectandum non sit. Sed nec illud verum est quod asserit Dallaeus, Patres Trullanos, ideo rejectionis Constitutionum rationem reddidisse ut judicium suum purgarent; aliter enim omnino se res habuit, quod ignorare Dallaeus non potuit. Recepit illud Concilium 85 Canones Apostolicos, tanquam ab ipsis Apostolis dictatos: videbant in ultimo eorum Canonum octo libros Constitutionum confirmari; (numeran­tur enim inter [...], adduntur scriptis Apostolicis, Novi Testamenti, [...]) quos tamen pariter recipiendos mi­nimè putabant. Necesse itaque erat ut admonerent Constitutiones il­las esse rejiciendas; aliter eâdem operâ cum Canonibus Apostolicis confirmatae fuissent. At Constitutiones eas ut primò fictas & suppo­sititias rejicere non potuerunt, nisi simul Canones rejicerent, (qui ea­rum tam honorificam mentionem fecerant) quos stabilire voluerant. Ut igitur Canones retinerent, & Constitutiones reprobarent; quasi ab Apostolis primò dictatas & à Clemente scriptas, (ut Canones affir­mabant) sed ab Haereticis postea corruptas eas damnârunt. Haecque omnia vera esse ostendit ipsum damnationis prooemium. [...]. Quoniam autem in his Canonibus praeceptum nobis est, ut eorundem Sanctorum Apostolorum per Clementem Constitutio­nes susciperemus, &c. Non igitur erat cur ab exemplo Canonis Concilii Trullani cum Indiculo perperam collati Defensionem Usserii, tantope­re à se laudatam, rejiceret Dallaeus.

Sed quicquid sit, nec Autoris Stichometriae, nec Interpretis Anasta­sii [Page 59] testimonia autoritatem Epistolarum [...] Ignatii vel tantillum mi­nuunt. Nego enim illius Epistolas in hoc Indiculo vel nominari, vel innui, vel quovis modo contineri. Ignatii nomen audio, Epistolas non lego: video in Graecis [...], in Latinis Ignatii, neque amplius quicquam: volunt Salmasius & Dallaeus Ignatii omnia intelligi de­bere. Id verò mihi esse videtur ab omni ratione alienissimum. Re­citat Autor libros Novi Testamenti Canonicos, dubios, & Apocry­phos: Epistolas à S. Ignatio, instante martyrio, scriptas, vel ad mar­tyrium festinanti suppositas, nec inter Canonicas, nec dubias, nec apocryphas scripturas numerari rectè potuisse contendo. Scimus à qualibus viris profecta sunt scripta quae in Sacrum Canonem recipie­bantur, scilicet vel ab Apostolis, S. Matthaeo, S. Joanne, S. Paulo, S. Petro & fortasse, S. Jacobo, atque S. Juda, vel ab Apostolorum discipulis atque comitibus eodem spiritu afflatis, S. Marco, atque S. Lucâ. De iis quae sub nomine Apostolorum scripta sunt aliquando du­bitabant, & nunc haesitanter, nunc apertè & simpliciter rejiciebant. De iis quae à Discipulis aut Comitibus Apostolorum qui vivis Apostolis defuncti sunt edita fuisse primò putabantur, dubitabant an ab eodem spiritu profecta in eundem Canonem cum illis S. Lucae, at (que) [...]. Marci recipi deberent, ut de Clemente, Barnabâ & Hermâ pri­mò quaesitum est. Postea etiam aliqua dicebantur ab ipsis Apostolis dictata, & à discipulis suis ex Apostolorum praecepto scripta, & post eorum mortem fortè divulgata, de quibus rursum in Eccesiâ dubita­tum est; & ex illis [...] & [...] Indiculi confe­cti sunt. Illa igitur scripta quae cùm primò apparebant tanquam S. Scripturae partes accipiebantur, ab aliquibus postea negata, inter [...] haeserunt, quae ab omnibus à Canone rejecta, in apocry­phis numerabantur. Illa verò quae ad Divinae Scripturae Canonem nunquam aspirabant, quae quamprimùm scripta sunt, diúque postea non ut Canonica sed Catholica tantùm recipiebantur, neque inter [...], neque inter apocrypha numerari saeculis sequentibus po­tuerunt. Cùm igitur Epistolae S. Ignatii post omnium Apostolorum mortem, ex occasione tantùm martyrii, & in itinere subitò effusae sint, cùm a Christianis pro scriptis sancti viri atque martyristantummodo acceptae, nec unquam, quod scimus, in Ecclesiâ lectae sint, nescio quo­modo cuiquam in mentem venire potuerit, ut eas in numero Apocry­phorum Novi Testamenti numeraret.

Quid igitur, inquies, facit in Indiculo Ignatii nomen? Facilis & ex­pedita responsio. Non in hoc tantùm, sed & in alio Indiculo nomen Ignatii reperitur; & sanè ratio suadet ob eandem causam eundem in utroque nominari. Indiculus ille MS. extat inter libros Baroccianos [Page 60] in Bibliothecâ publicâ Oxohii, de quo monuit Usserius, quémque nos vidimus. In illo inter plurima apocrypha numerantur [...]. Ut autem aliud est [...] vel [...] Clementis, aliud Epistola, ita & Igna­tii. Sed eodem modo supplendam & intelligendam Stichometriam nostram censeo: [...], [...] ut illa vox [...], quasi [...] subintelliga­tur, quod scriptoribus omnibus perquam familiare est. Atque ita illud [...]. Clementi adjectum in Graecis, & ab [...] praetermissum ni­hil aliud fuerit, quàm abbreviatio aliqua vocis [...] à librario mi­nimè intellecta & malè depicta, aut numerus Capitulorum, quae in illâ Didascaliâ continebantur. Ut Coptitarum Didascalia, quam fa­ctam tradunt à duodecim Apostolis, cum S. Paulo & Jacobo Hieroso­lymorum Episcopo, continebat 38 capitula, & abbreviaturâ Solenni dicebatur [...] Dask, quemadmodum ex [...] Codice Barocci­ano constat. Cùm enim in altero Indiculo [...] ad Apocrypha videamus relegatam, quid aliud est quod in nostro ad no­men [...] subintelligatur, (subintelligi enim aliquid omnino de­bet) quàm [...]; & cùm [...] in illo altero Indiculo praecedat eam Ignatii, cur hîc etiam [...] non rectè intelligatur, [...] cùm praecedat in hoc ut in altero, [...]; Tanta est in utroque Indiculo ad hanc interpretationem roborandam conspiratio.

Quin & res ipsa idem omnino docet. Observandum enim est plures olim extitisse [...] sive [...] quasi ab Apostolis profectas, & vel ab ipsis scriptas, vel certè viris Apostolicis dictatas, & ab illis sub Apostolorum nomine exaratas & Ecclesiae commendatas. Cùm enim voces [...] & [...] frequentissimè in Novo Testamento occurrerent, ut [...], haeretici aut malè feriati homines, sacris ora­culis minimè contenti, tales [...] & [...] commenti sunt. Quae nulli certo Apostolico viro ascribebatur dicta est [...] vel [...], quae ab aliquo Apostolorum discipulo scripta putabatur, ejus nomen prae se ferebat, ut [...], vel [...], quae omnium hujus generis antiquissima videtur. Ad hujus autem formam effictae sunt & aliae complures diversis saeculis ex­cogitatae atque evulgatae; ut [...], de qua diximus, & [...] nondum à quopiam observata, quam in Codice MSo. Bibliothecae Oxoniensis latere testamur. Neque enim deerant qui Hippolytum ipsis notum Apostolis praedicarent. [Page 61] [...] & talem [...] etiam S. Polycarpo attributam fuisse non du­bito. Tales erant antiquitus evulgatae, quasi ab Apostolis derivatae [...] atque [...]. Nam, ut rectè S. Chrysostomus, [...], Aliae res docentur, aliae mandantur. Ex illis Didascaliae, ex his Constitutiones prodierunt sive [...] ut S. Paulus, 1 Cor. 7. 17. [...], & 11. 34. [...].

Ut hujus observationis nostrae veritas ulteriùs innotescat, ex his diversis Didascaliis atque Constitutionibus, libros octo Constitutio­num Apostolicarum quos nunc habemus, confectos atque consarcina­tos fuisse asserere non dubito. Duos hujus Operis titulos reperiri fa­tentur viri docti, quorum unus [...], alter [...]. Utriúsque saepe in ipsis libris mentio fit, & vetus Epiphanii testimoni­um Haeresi 80 suffragatur. [...]. Et de barbâ [...] in Costitutionibus Apostolorum loquitur divinus sermo, & Doctrina. It à ille verba citans quae nunc reperiuntur lib. 1. cap. 3. cujus libri ini­tio dictum est, [...]. Illa autem [...] omnium Didascaliarum collectionem denotare videtur. Hae autem Didascaliae diversis temporibus, & diversis etiam Ecclesiae par­tibus, ubi distinctae erant traditiones Apostolicae, scriptae, occasionem dederunt Consarcinatori multa immutandi interpolandique, ut omnia ipsius aevo meliùs quadrarent: quemadmodum apparet praecipuè ex iis quae Epiphanius citavit à nostris nonnunquam discrepantia. Ut in vetustissimâ Diataxi, quae Epiphanii aevo extitit, de celebrando Pas­chate, constitutum fuit, [...]. Vos calculis haud utimini, sed eo tempore celebrate quo fratres vestri qui ex circumcisione prodie­runt; cum iis simul Pascha peragite. Videtur igitur haec Diataxis facta, antequam Urbs Hierosolymitana ab Hadriano everteretur. Post hanc autem Diataxin, prodiit alibi Canon sub Apostolorum nomine qui nunc septimus habetur, [...], Si quis Episcopus, aut Presbyter, aut Diaconus san­ctum Paschae diem ante veris aquinoctium cum Judaeis egerit, à gradu suo dejiciatur. Haec cùm postea à Concilio [...] confirmarentur, Constitutionum earum quas nunc habemus Consarcinator, veterem Diataxin immutavit, & ad sua tempora accommodavit, l. 5. c. 16. [...]. Oportet [...], Fratres, utpote [...] Christi sanguine redem­ptos, [Page 62] dies Paschae accuratè & omni diligentiâ post [...] celebra­re. Quibus etiam tot adversus Judaeos addita sunt, ut appareat post tempora Epiphanii haec immutata fuisse, & totum illud caput aliter planè conceptum esse. Unde conjicio Octo Libros Constitutionum post aevum Epiphanii ex veteribus Didascaliisatque Diataxibus, immu­tatis interpolatisque factos esse; neque enim ille numerum librorum memorat. In Canone quidem ultimo eorum qui dicuntur Apostolorum Octo Libri Constitutionum disertè nominantur: Sed illum Canonem ità fuisse conceptum ante sextum saeculum, opinor, non apparet. Sep­timo quidem saeculo ante Concilium Trullanum Maximus monet Dio­nysium factum Episcopum Athenis, [...], quod nunc legimus lib. 7. cap. 48. Autor imperfecti Operis in Matthaeum Homiliâ L111 laudat aliqua ex Libro Octavo Canonum Apostolorum, quae nunc reperiuntur lib. 8. c. 2. Constitutionum. Et hunc quidem Autorem Usserius facit non minùs antiquum, quàm fuit Epiphanius. Sed sine omni controversiâ multò junior fuit. Scripsit Panarium Epiphanius ante imperium Theo­dosii: imperavit Theodosius annis sedecim: diu post Theodosium scri­psit Autor Operis Imperfecti, ut vel ex his verbis patet Homil. XIIX. Si quis autem auditiones quidem praeliorum, fames, & tumultus & pesti­lentias intelligat esse omnia haec mala spiritualia quae facta sunt tempore Constantini simul & Theodosii usque nunc. Inter tempora igitur Epi­phanii & Autoris Operis Imperfecti, existimo Constitutiones Aposto­lorum ex diversis Didascaliis Diataxibús (que) minoribus conflatas ad vo­lumen octo librorum excrevisse; quod ab illo Haeretico avidè arre­ptum, qui spuria Clementis aliorúm (que) scripta saepius adducit. Fuerunt igitur ex sententiâ nostrâ antiquitus hi libri, quasi ab Apostolis scripti, aut dictati, [...]. Ex his omnibus, & aliis fortasse adhuc incognitis conflatae sunt [...], sive [...]. Et sanè sunt in libris Con­stitutionum Capita quaedam quae nihil aliud esse videntur quàm me­thodi gratiâ factae connexiones quaedam, quibus una alteri Didascalia subnecteretur. Quale caput tertium libri octavi esse ipsi ex MSo Co­dice Oxoniensi, quo repraesentantur tum [...], tum [...], ex quibus liber octavus praecipuè constat, deprehendimus.

Certè inter illas Didascalias quas Consarcinator librorum octo usurpavit, fuisse [...], quamplurima sunt quae ut fir­missimè credam efficiunt. Qui primum has Didascalias finxerunt sine dubio eorum scripta ante oculos habuere quibus figmenta sua tribui [Page 63] voluerunt, ut eos ipsos quantum possent exprimerent, unde non du­bito Clementis [...] ità fuisse compositam ut Epistolas ejus maximè referrent. Ex hac igitur Clementis Didascaliâ Consarcinato­rem ea sumpsisse credibile est quae de Phoenice habet & carminibus Si­byllae l. 5. c. 6. ex Epistolis Clementis priùs desumpta & exaggerata. Ex eâdem ni fallor totius Operis Prooemium descripsit; non enim a postremo Collectore illud factum puto; quem Epiphanio juniorem esse sentio, quisententiam illam ex [...] citat, [...], Ecclesia Catholica arbor à Deosata, & vinea ejus electa. Clementis autem simiae ista ascribo, [...], ut alluderet ad illa in Epistolâ ejus ad Corinthios non satìs trita, [...]. Jam verò tanta est Epistolarum Ignatii praesertim interpolatarum cum Constitutionibus similitudo, atque conspiratio, ut eam non tantùm Turrianus & Bovius, ad probandam Constitutionum antiquitatem, sed & Usserius etiam notaverit, ut probaret eundem fuisse Clementis & Ignatii interpolato­rem. Et Turriani quidem atque Bovii sententia meritò explosa est. Usserius autem id quod voluit probâsse non videtur, quamvìs verita­tem penè attigerit. Id enim mihi maximus ille consensus potiùs in­nuit, [...] Ignatii Constitutionibus fuisse interspersam, eám­que [...] fuisse ad interpolatas Ignatii Epistolas conforma­tam, vel potiùs Interpolatorem Ignatii è Didascaliä ejusdem suas pri­mùm lacinias Epistolis intexuisse. Quod cùm alia suadent, tum etiam illud in Epistolâ ad Trallianos ab Interpolatore additum, [...]. Veneramini autem & Episcopum vestrum sicut Christum, at vobis beati Apostoli constituerunt. [...] enim nihil illîc in genuinâ Epistolâ Ignatii de veneratione Episcopo praestandâ dice­retur, sed de [...] haereticorum secundum praecepta Apostolica, sive [...], Interpolator occasione hâc arrep â ad illa confugit, quae in Constitutionibus extabant, ex Didascaliâ Ignatii sine dubio desumpta. Ità in prolixâ illâ Interpolatione quâ viduis eadem praecepta dat, & exempla proponit, quae in Constitutionibus l. 3. c. 6. & 7. occurrunt, statim subjungit, [...]. Haee non ut Apostolus constituo; quòd omnes norint haec in Di­dascaliâ Apostolorum nomine fuisse injuncta.

Concludo itaque in Stichometriâ nobis objectâ [...] nomen in­ter libros Novi Testamenti Apocryphos positum, non denotare Igna­tii Epistolas, quae inter Apocrypha nusquam repertae, quae post mortem omnium Apostolorum scriptae, quae ab ipso in itinere exaratae, omnem Apostolicam autoritatem saepe de industriâ amoliuntur; sed [...] [Page 64] eidem Ignatio suppositam, quasi ipsi ab Apostolis, à quibus ordinatus est Antiochiae Episcopus, dictatam, quae in alio Indiculo inter Novi Testamenti Apocrypha reperitur. Unde patet nullum adhuc testem reperiri potuisse, qui diceret Epistolas Ignatii fuisse supposititias, aut qui de earum antiquitate, veritate, authoritatéque vel dubitare vide­retur.

CAP. V. Testimonium S. Polycarpi ab exceptionibus vindicatur. Nec fidem ei deesse, nec vim. Autoritas Epistolae ad Philippenses ab omnibus recepta est. Autoritati ejus non derogat Stichometria quae dicitur Nicephori. Po­sterior pars Epistolae non minùs genuina quàm prior. Testimonium nostrum esse mendacio inspersum aperta calumnia est. Particula suprema prioribus non con­tradicit. Vis Testimonii defenditur. Nullas alias Epistolas Ignatii quàm eas quas habemus à Polycarpo intelligi potuisse ostenditur.

CUm testes ab Adversario adducti, nec tales appa­reant quales ille voluit, nec id omnino testentur quod sententiae nostrae est contrarium; videa­mus an aliquid [...] adversus testes nostros dici possit, an scilicet ii non sint quos esse nos di­cimus, aut reverâ id non testentur quod nos volumus.

Primum pro Ignatianis S. Polycarpi testimo­nium est, quod nostri [...] putant: sed Vir Doctissimus longè aliter sentit; & huic testimonio duo deesse vult, tum fidem, tum vim. Fidem ei derogat primo, quòd Epistolae Polycarpi non [...] apud omnes [...] autoritas.

Quamvìs haec Responsio, etiamsi vera esset, minimè satisfaceret, (cum certum sit fidem plenissimè adhiberi debere aliquibus libris quo­rum aliquando apud omnes non fuerit recepta autoritas, ut ex aliquot Epistolis Novi Testamenti patet) eam tamen assero etiam esse fal­sam, & ab omni specie veritatis alienam. Autoritas enim hujus Epistolae S. Polycarpi ad Philippenses ab omnibus fuit recepta, ità scilicet ut Viri Apostolici Scriptum Ecclesiasticum & Orthodoxum judi­caretur, neque unquam à quopiam an tale reverâ fuerit dubitatum sit. Nam primò Irenaeus, qui ipsum Polycarpum vidit, luculentissimum huic Epistolae testimonium praebet, l. 3. adversus Haereses. [...]. Ita Eusebius Hist. Eccl. l. 4. c. 14. Vetus Irenaeiinterpres, Est autem & Epistola Po­lycarpi ad Philippenses scripta perfectissima, ex qua & characterem fidei ejus, & praedicationem veritatis, qui volunt, & curam habent suae salu­i is, possunt discere. Haec Irenaeus, ex constanti coetuum ab Apostolis conditorum traditione disputans; rectè quidem ille, & appositè, ut Dal­laeus ipse testatur, de Areopagiticis capite secundo. At neque rectè, neque appositè disputavit Irenaeus, si haec Epistola à Polycarpo scripta non sit, aut ab omnibus tunc temporis non reciperetur. De eâdem Epistolâ Eusebius, qui intra centum post Polycarpi mortem annos na­tus est, Hist. Eccles l. 4. c. 14. post productum hoc Irenaei testimoni­um, [...]. Polycarpus scilicet in antedictâ ad [...] Epistolâ, quae usque adhuc circumfertur, utitur quibusdam testimoniis ex priori Petri Epistolâ desumptis. Et plurima quidem testimonia ex priori E­pistolâ deprompta, ex posteriori nulla, adhuc in hac Epistolâ reperi­untur, quae cum iis conjuncta, quae ad Ignatium pertinentia totidem verbis exscripsit Eusebius dubitare nos non sinunt, quin eandem Po­lycarpi Epistolam habeamus, quam habuit Eusebius. Multum Irenaeo, multum Eusebio tribuebant Veteres; neque de Scriptore quopiam eorum testimoniis commendato unquam dubitabant. Et si id eorum autoritatem effecisse nolimus, ut ab [...] reciperetur haec Epistola, idem extorsisse publicam in [...] Asiaticis Lectionem diffiteri non possumus. Hieronymus enim in Catalogo haec de Polycarpo habet, Scripsit ad Philippenses valde utilem Epistolam, quae usque hodie in Asiae conventu legitur. An fieri potuit ut Epistola Polycarpi, qui Joannis Apostoli discipulus, & ab [...] Episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit, in tantâ luce posita, in conventu ejusdem Asiae lecta, ab [Page 66] omnibus non reciperetur? Certè Hieronymus & Theodoretus Polycar­pum numer at inter vecustissimos clarissimós (que) Ecclesiae Scriptores. Inter autem ejus opera haec Epistola tanquā praecipua semper numerata est.

Adversus hanc Epistolae Polycarpianae autoritatem, ab omnibus re­ceptam, [...] nemine certè, quantum novimus, in dubium vocatam, urget Vir doctissimus scriptores, & quidem, ut ait, gravissimos, qui eam Apocrypham esse judicabant. Scriptores illi dicuntur Nicephorus Pa­triarcha, & Anastasius Bibliothecarius, quorum neuter ante nonum saeculum scripsit. Sed primò, nos antè ostendimus Nicephorum illum frustra & sine ullo fundamento tanquam autorem Stichometriae allega­ri, & Anastasium tantummodo illius Stichometriae interpretem esse. Secundò, si concederetur Epistolam Polycarpi ad Philippenses in eâ Stichometriâ intelligi debere, ne illud quidem autoritatem ejus omni­no minueret; tantummodo enim inter Apocrypha Novi Testamenti nu­meratur, hoc est, à Canone SS. Scripturarum removetur; cùm autem in Ecclesiis legeretur, à Canonicis libris distincta & inter Ecclesiasti­cos tantùm numerata est. Tertiò, Epistolam hanc in Stichometriâ ne­que nominari, aut intelligi debere, aut ullo modo innui concedo: sed ut [...], it a & [...] nomini subjiciendam [...] arbitror; nam quamvìs in alio Indiculo Polycarpi Didascalia non compareat, ut illa Ignatii, ideóque gratis ficta esse videatur; tamen cùm [...] in nullo Indiculo pariter inveniatur, quae ta­men in MSS. reperitur, & in Constitutionibus quas habemus conti­netur, vix dubitandum esse sentio quin post Apostolorum, Clementis, & Ignatii [...] etiam alia Polycarpi intelligi debeat. Indè illa in veteri Didascaliâ, quae nunc in Constitutionum lib. 3. cap. 6. legimus, [...], Sciat igitur vi­dua quòd [...] Dei fit, ad ista Polycarpi efficta, [...]. Vetus In­terpres, Viduae verò pudicae circa fidem Dei.... quia sunt sacrarium [...]. Haecque saepius Author Constitutionum inculcat. Quartò, ne (que) Nicephorus, neque Anastasius, neque Stichometriae Author, neque quisquam noni saeculi scriptor receptae hujus Epistolae autoritati offi­cere putandus est, quae & prioribus, & eodem aevo & sequentibus vi­guit, & à nemi e rejecta deprehenditur. Ante Nicephorum Maxi­mus Abbas, [...]. Venerabilis Beda in Martyrologio ad VII. Cal. Januar. Nice­phoro suppar Photius, [...]. Legebatur & Polycarpi Epistola ad Philippenses multis referta admonitionibus cum perspicuitate [...] simplicitate, ad ec­clesiasticam [Page 67] loquendi formam. Ubi obiter observandum eo ipso nono saeculo hanc Polycarpi Epistolam cum illâ Clementis ad Corinthios fuisse conjunctam; (it à nempe Photius, [...], in eodem libello legebatur;) iisdem laudibus à Photio fuisse ornatam; [...] enim perspicuitatem, simplicitatem, & Ecclesiasti­cum characterem utrique tribuit; objectiones aliquas adversus illam Clementis tunc fuisse factas, adversus hanc Polycarpi nullas. Eodem aevo Usuardus, & Ado Viennensis in Martyrologio XV. Cal. Januar. Natalis beatorum Martyrum Rufi & Zosimi, de quorum agone felici S. Polycarpus Epistolâ ad Philippenses scribit. Post hos Symeon [...], Actorum S. Ignatii Anonymus. Suidas V. [...], [...]. Scripsit Episto­lam ad [...] prorsus admirandam. Quibus addendi Georgius Pachymerius, Honorius Augustodunensis, & Nicephorus Callistus, qui post Nicephorum Constantinopolitanum idem de S. Polycarpi Epi­stolâ cum iis, qui antè vixêre, protulerunt.

Verùm hîc Nicephori Patriarchae primarii de hac Epistolâ judicium Hammondi sententiae praeferre, nulla, inquit, invidia est. At non hîc de invidiâ, sed de receptâ S. Polycarpi autoritate quaeritur. Ham­mondum cum Nicephoro non comparamus: Nicephorum hîc omni­no non agnoscimus. Epistolam Polycarpi in Stichometriâ non vide­mus: Si ea subintelligatur, inter pessimae notae Apocrypha tamen ean­dem numerare portentum putamus. In interprete Stichometriae judi­cium requirimus: eam ita exponere ut contra mentem omnium saecu­lorum loquatur, iniquissimum esse dicimus; & clarissimam certissi­mámque sententiam, non Hammondi, sed Ecclesiae Asianae, omniúm­que quos aliquid de hac Epistolâ dixisse novimus Christianorum, incertissimae ficti Nicephori expositioni anteponimus.

Prima haec velitatio; sed secundò, Vir Doctissimus, cùm totam Epistolam rejicere se posse non speraret, in duas partes eam divisit, no­vo plane ausu, & hactenus inaudito: superiora Epistolae omittit, & si quis ea S. Polycarpo ascribere velit, non renititur; [...] posteriori­bus exceptis nihil in Epistolâ occurrere concedit quod [...] quenquam offendere, vel Polycarpo indignum censeri debeat: postremam particu­lam sugillat, in qua testimonium ab Eusebio productum extat. Hanc igitur vult [...] & praeter Autoris mentem alienâ manu fuisse assu­tam. At Eusebii aetate illa etiam postrema particula certissimè extabat; ex Epistolâ Polycarpi ab Eusebio exscripta fuit; Eusebius nec falli nec fallere potuit: erat enim tota Epistola omnibus exposita; erat in [...] Asiaticis, tunc temporis cùm scriberet Eusebius, publicè lecta; novit eam Hieronymus, cujus versioni nisi aliis occupatus incubuisset, [Page 68] & tamen Eusebiana nunquam accusavit: de illâ igitur [...] quam excerpsit Eusebius, dubitari non potest, nisi etiam de totâ Epistolâ si­mul absque ullâ ratione dubitemus.

Sed ex ipsâ Epistolâ, quam prae manibus habemus, disputat, & primò in ea, inquit, quae testimonium nostrum praecedunt ut in [...] clau­sulam, desinebat Epistola: reliqua autem minimè cohaerent, at (que) ideo expun­genda sunt. Verum enimverò unde illi notum est Polycarpi Episto­lam in ea verba desiisse? an eam unquam audivit in [...] Asiae con­ventu lectam? an unquam vidit Polycarpi Epistolam vel Graecè vel Latinè, vel MS. velimpressam, quae in ea verba desineret? minimè gentium. Quid igitur? Judicio Jo. Dallaei ea clausula erat decentis­sima: quare non debuit Polycarpus plura addere: igitur in ea verba desinebat Epistola. Neque enim putandum est Polycarpum plura scri­bere voluisse, quàm permitteret Dallaeus. Certe si hac lege in Episto­lis veteribus uti liceat, omnes penè clausulae, quae nunc extant, erunt no bis expungendae. Nonne versus ultimus capitis decimiquinti Episto­lae ad Romanos, Deus autem pacis sit cum omnibus vobis, Amen, de­centissima clausula est? totum igitur caput decimum sextum erit era­dendum. Nonne versus ultimus tertii capitis Epistolae ad Ephesios, Ipsi gloria in Ecclesiâ, & in Christo Jesu in omnes generationes saeculi saeculorum, Amen, decentissima clausula est? An igitur tria reliqua capita pro assutis sunt habenda? Clemens Romanus Epistolae ad Co­rinthios paginâ XXIXâ. [...] Jesum Christum, inquit, cui Gloria omnis & magnificentia in saecula saeculorum, Amen. Nonne haec decentissima clausula est? Igitur quadraginta septem paginae sunt assutae. Eandem clausulam habemus pag. 41, 50, 57, 59, 66, 75. opus igitur erit Marcionis machaerâ, ut haec & similia rescindantur. Ea quidem quae sequuntur testimonium nostrum admitti posse ait, licèt decentissima illa clausula praecesserit. At si post decentissimam clausulam aliquid ad­mitti possit, cur non illud de Ignatio? An illa absurdè inserta atque infulta dici possunt, quae post omnes salutares admonitiones ad fidem, patientiam, & aedificationem pertinentes, speciatim ad ista respondent, quae ipsi ad quos scribit, literis suis postulaverant? Philippenses ad Polycarpum scripserant de mittendis literis suis Antiochiam; & ora­verant etiam, ut Epistolas S. Ignatii, quas apud se haberet, ad ipsos mittere dignaretur. Nonne ad finem Epistolae responsoriae peroppor­tunè faceret Polycarpus, si illa reponeret quae ipsi ab eo efflagitabant? Cùm Epistolas Ignatii suae subjunxisset, an de illis alibi potius quic­quam scriberet, quàm ad finem Epistolae suae cui earum [...] subjunxerat? Nihil his certè aut rei ipsi, aut mori hominum in [...] Epistolis convenientius excogitari potest.

Levia igitur haec sunt, vel ipso Dallaeo judice: sed & [...] est, inquit, multò gravius, quod hanc de Ignatianis particulam non [...] is, sed alicujus alterius esse arguit. Grave quidem hoc, si vera sint, quae proximo capite asserit Adversarius, locum nempe, quo Ignatiana no­minantur, insigni mendacio deformem esse, & quae capite 36 pariter affir­mat, Polycarpi scilicet quod affertur testimonium esse subdititium men­dacióque inspersum. Grave quidem crimen mendacium, praesertim si insigne sit; neque video quomodo excusari possint qui testimonio [...] tam gravi crimine [...]. Non negligenter igitur [...] est, ubi hoc mendacium inveniri possit: nam certè, ut [...] se res habet, aut in Polycarpo, aut in Eusebio, aut in Impostore aliquo, aut in testimonium afferente, aut in repudiante mendacium est.

Primò igitur nos qui testimonium proferimus, nos ipsos ab hoc crimine aperte liberabimus. Haec verba Graecè ex Eufebio sine ullo dolo tran­scribimus, Hist. Eccl. l. 3. c. 36. [...]. Haec verba quae nunc in Eusebio legi­mus ab ipso fuisse scripta non dubitamus: sic enim ea intra annos LXXXV à Ruffino, licèt negligenter, versa videmus. Mittam vobis & Ignatii Epistolas, & alias si quae sint, quae ad nos transmissae sunt; ex quibus utilitatem maximam capiatis. [...] enim de fide & patien­tiâ instructionem perfectam secundùm Domini [...]. [...] ex Epistolâ Polycarpi, quae tunc omnium manibus tere batur, haec ipsa verba transcripsisse credimus; tum quòd ipse hoc asserat, tum quòd in veteri vulgatâ Versione Epistolae S. Polycarpi haec etiamnum lega­mus, Epistolas sanè [...] quae transmissae sunt vobis (pro [...]) ab eo, & alias quant ascunque apud nos babuimus, [...] vobis, secun­dùm quod mandâstis, quae sunt subjectae huic Epistolae: ex quibus magnus vobis erit prosectus. Continent enim fidem, patientiam, & [...] [...] ad Dominum nostrum pertinentem, tum denique quòd Photius qui hanc ipsam Epistolam legit, & tantopere laudavit, idem non obscurè testetur, [...] ait, [...], dicit autem (Polycarpus) se etiam [...] Theophori Epistolas ipsis transmisisse. Hoc unicum testimonium ex Polycarpi Epistolâ depromimus, quod integerrimum esse putamus, & cui nulla unquam labes aspersa est antequam à nostris pro Ignatianis adduceretur. Satis igitur nos ipsos a mendacii crimine tutati su­mus.

S. Polycarpum ipsi ab omni suspicione liberant, ideòenim volunt [Page 70] haec à Polycarpo minimè scripta fuisse, quòd ab ejus prudentiâ at­que sanctitate ea maximè abhorrere arbitrantur. Quid igitur? an mentitus est Eusebius, & ea nobis tradidit, quae in Epistolâ Po­lycarpi suâ aetate minimè comparebant? An ille Lectores fallere vo­luisse putandus est in re tam apertâ & omnibus tunc temporis notis­simà? Nonne Epistola Polycarpi in [...] Asiae publicè lecta fuit, cùm Historiam suam scribebat Eusebius? An sententiam bene lon­gam ipse comminisci voluit, & Epistolae inserere, ad fidem Ignatia­nis faciendam, suis derogandam? Hoc etiam nimis crassum putant; neque Polycarpum, neque Eusebium mentitum volunt: sed Impo­storem nescio quem, quem ante Eusebium vixisse hariolantur, sed quem in vivis unquam, nec illi, nec alius quispiam, fuisse praestabit. Ille autem falsò & vafrè totum nostrum testimonium alicui Epistolae Polycarpianae exemplari inseruit: & statim aut in Impostoris auto­graphum, aut in libellum aliquem ab illo transcriptum incidit, non fortè sed certissimè, Eusebius; cùm igitur aliud exemplar non vide­ret, & quid in Asiae conventu legeretur ignoraret, in foedum errorem delapsus est Ecclesiasticae Historiae Pater. Neque mirum: erat quippe egregius artifex hic Impostor; idem enim neque quisquam alius fuit, qui sex vel septem Epistolas à se confictas Ignatio subdidit, & haec de quibusdam Ignatii à Polycarpo literis hujus ad Philippenses extremae Epistolae subtexuit, ratus, quod accidit, lectores haec de suis Epistolis accepturos. Hujus fallaciis deceptus est Eusebius, ut videtur, vir mini­mè malus, aut suspicax; in eundem errorem induxit omnes eos Pa­tres, qui dum Epistola Polycarpi in conventu Asiae publicè legeretur, vixêre, quique Epistolam integram & incorruptam videre nunquam potuerunt. At postquam ea legi desiit, quingentis post Eusebium annis omnia haec vidit Nicephorus, ideoque tam tristem sententiam de Polycarpi Epistolâ tulit, & inter pessimae [...] Apocrypha nume­ravit. Proh lepidam fabulam! proh suave somnium! Haec omnia non tantùm contra nostrum, sed & commune omnium judicium, imò contra ipsius Dallaei sententiam conficta sunt. Quisquámne credet, hominem qui sub Ignatii nomine Ecclesiae imponere voluit, antequam Eusebius scriberet, sub finem tertii aut initium quarti saeculi, ut id fa­ciliùs faceret, majorémque autoritatem fictis suis mercimoniis conci­liaret, S. Polycarpi Epistolam primo corrumpere voluisse, cum ex illâ unâ re ejus fallacia omnibus aperta foret, [...] de Ignatianis ab ipso producendis suspicionem excitare, & seipsum certiùs pro­dere non posset? Polycarpi enim haec Epistola omnibus fuit exposita, in Ecclesiis Asiaticis publicè lecta; cui si quid novum & hactenus in­auditum [...], latere, & non protinus innotescere non potuit. [Page 71] Fatuus sanè Impostor qui haec tam pueriliter excogitaret: fungus Eu­sebius, qui tam adulterinis mercibus tam facilè deciperetur: Caeci [...] omnes Patres, qui Epistolâ per Asiam sonante, haec non deprehen­derunt: unicus, & ille fictus, Nicephorus laec omnia scilicet detexit, & totam Polycarpi Epistolam ad scombros condemnavit. Sed an propter hanc interpolationem Nicephorus Polycarpi Epistolam con­demnavit, cùm id verum esse de Epistolis Ignatii non posse pronuncia­verit [...], quod in nullo alio opere idem praestitum sit a Nicepho­ro? An ille Nicephorum ob hanc causam Polycarpi Epistolam adeò nobilem, tam diu publicè lectam, & ab omnibus ad suam usque aeta­tem tantâ cum veneratione susceptam uno verbulo rejecisse vult, qui idem in Ignatio fieri non potuisse contendit, nisi Stichometriae Author id ipsum monuisset, & diligenter se purgâsset? An id Nicephoro sub­oluisse tam certò definiri potest, quem legisse Polycarpum nondum sci­mus, cùm Photium qui eandem sedem post paucos annos tenuit, idem planè latuit, quem & Epistolam & ea verba legisse novimus?

Sed quid Autorem mendacii quaerimus, qui nondum mendacium ipsum deprehendimus? Testimonium Polycarpi, inquit, subdititium est, & mendacio inspersam. Testimonium audivimus, mendacium non perspicimus. Sed [...] de Ignatio it a loquitur, ut eum quo tempore haec scripta sunt, adhuc superesse significet. Deipso, inquit, Ignatio, & de his quicum eo [...], quod certius agnoveritis, significate. At Epi­stolae autor planè alia loquitur, apertissimè affirmans Ignatium, quo tempore ipse ad Philippenses scribebat, jam fuisse [...]. Huc tandem tota mendacii imputatio redit. Quid autem [...] ad testimoni­um nostrum, quod nos ex Eusebio transcripsimus? Optime certè illud & cum praecedentibus & cum sequentibus congruit, neque inter eam & ullam aliam Epistolae particulam ulla discrepantia est. Verba quae producimus ab [...] ex Polycarpi Epistolâ transcripta nec [...] tunc temporis in vivis, nec mortuum fuisse significant, nec vitae aut necis mentionem ullam faciunt: Epistolas tantùm primò petitas, dein missas indicant, quae gnatio vel vivente vel mortuo & peti & mitti po­tuerunt. Nullum [...] vel minimum mendacii vestigium in testimo­nio nostro apparet. Si quid in sequenti particulâ [...] congruum videatur, illud non magìs nostra verba inficit quàm priora. At fatetur Dallaeus nihil in prioribus occurrere quoà vel quenquam [...], vel Polycarpo indignum censeri debeat [...] igitur de nostris omnino di­cendum, aut [...] in iis verbis ostendendum quod Polycarpo sit in­dignum: illud autem nec fit, nec fieri omnino potest. Certè Polycarpo indignum non est, ut Epistolas Ignatii a pud se conservaret, ut Philip­penses eas ab ipso peterent, aut ut ab iis petitas mitteret, & suae Epi­stolae [Page 72] subjungeret, uti moris erat; sic enim Clerus Romanus ad S. Cyprianum, Quales literas in Siciliam quoque miserimus, subjectas ha­bebìs: sic Synodus adversus Paulum Samosatenum coacta, ad Diony­sium Romanae urbis Episcopum, Epistolam Dionysii Alexandrini me­morant, [...], inquiunt, [...], [...] etiam ex­emplar subjecimus, Euseb. Hist. Eccl. l. 7. c. 30.

Tota igitur criminis objectio ad illam tantummodo particulam per­tinet, quâcum nostrum testimonium nihil commune habet, quae si ad­mittatur, nihil nos juvat; si rejiciatur, nihil nobis officit. Nostra tunc in Epistolâ Polycarpi vidit Eusebius, cùm tota & integra in con­ventu Asiae legeretur, cùm Eusebius nec sine summâ negligentiâ & oscitantiâ falli, nec sine incredibili audaciâ & impudentiâ fallere po­tuit. Haec particula quingentis post Eusebium annis in eâdem Epi­stolâ extabat, ut ex Photio discimus; an reliquis coaeva fuerit plane nescimus. Sed si demus eam etiam fuisse nostro testimonio tempore Eusebii subjectam, nondum tamen vel illam menda­cio inspersam esse concedimus. Imò verò quomodo haec verba, Et de ipso Ignatio, & de his qui cum eo sunt, quod certius agnoveritis significate, quae nihil omnino asserunt, nihil affirmant aut negant, mendacii & quidem insignis reaesse possint, non intelligo. Qui talia mihi scriberet, eum ne vera quidem dixisse, multo minùs mentitum esse dicerem. Verùm, inquies, quamvìs non asserunt, innuunt tamen illud quod erat veritati contrarium, scilicet Ignatium superesse, vivere & valere, quem [...] noverat antè defunctum esse. Sed ne hoc quidem verum est; particulae illius Autor non significat aut ullo mo­do innuit Ignatium tunc in vivis fuisse. Verba particulae in Veteri Latinâ Versione, Et de ipso Ignatio, & de iis qui cum eo [...] (Graecè ut opinor, [...]) quod certius agnoveri­tis significate: verba Photii sunt, [...], petit ut ab ipsis certior fiat, si quid de illo inau­diverint. Primò autem audire poterant Philippenses aliquid de Igna­tio vivo, quod Polycarpus ab illis scire cuperet illo defuncto. Ignati­us, ut referunt illius Acta, per Philippenses pertransivit [...] pedes; à Philippensibus missi sunt aliqui qui eum honoris & refri­gerationis causâ in itinere deducerent, quod mihi videtur Polycarpus in initio Epistolae innuisse, his verbis, [...], quae quidem verba cùm nec rectè legeret, nec omni­no intelligeret Vetus Interpres, ità transtulit, suscipiens imitabilia verba dilectionis quam ostendist is in illis, qui praemissi sunt viris [...] decorosis vinculis connexis. Ita ille [...] pro [...] legens, [Page 73] atque ideo reliqua omnia: aliorsum trahens; tu vertas, Congavisus sum vobis, qui verae charitatis exemplaria excepistis, & deduxistis, ut vestro offioio conveniebat, involutos vinculis quae sanctis ornamento sunt. Halloixius [...], reddidit, ut vobis Dominus inspiravit; ego potiùs, ut vestro officio conveniebat, quia haec multò simpliciora sunt, & hoc sensu bene Graeca. Deducebant igitur ex Philippensibus aliqui Ignatium comitésque per Macedoniam, fortè etiam usque Epi­damnum; unde Pseudoignatius, vel potiùs aliquis alius qui titulum Epistolae ad Philippenses praefixit, scriptam eam voluit ab Epidamno. Hi igitur Philippos ab Ignatio reversi multa sine dubio de ipso narra­bant, multa de comitibus, quae S. Polycarpum ab ipsis audire voluisse, etiam post martyrium S. Ignatii, par est credere. Secundò audire po­terant Philippenses aliquid de Ignatio mortuo, non minùs quàm vivo: & Polycarpus sine dubio scire magìs avebat quae ad mortem quàm quae ad vincula Ignatii pertinebant; quàm praeclarè se in ipso mar­tyrio gesserit, quantum honorem Christianae religioni attulerit, quid comites ei in tam praecipiti periculo praestiterint, quid passi sint, aut fecerint, an de reliquiis tanti Martyris aliquid conservaverint. Non enim tantùm de Ignatio, sed etiam de Philone & Agathopode comiti­bus ejus quaerit. Potuit igitur Polycarpus incendi studio audiendi a­liquid de Ignatio vivo, quod nondum audiverat, licèt eum jam defun­ctum esse non dubitaret; potuit aviditas eum tenere aliqua de ipso mortuo vivisque comitibus intelligendi, quae priùs ad Philippenses in Macedoniâ, quàm ad Smyrnenses in Asiâ pervenire possent. Non sunt igitur haec de eadem re dissentanea, nulla in his verbis contrarietas aut repugnantia. Quare satìs manifestò nos extremam particulam à men­dacii crimine liberavimus; eum autem qui tam diserte testimonium Po­lycarpi mendacio inspersum, & locum insigni mendacio deformem dixit, alii qui volunt & possunt, liberent.

Atque haec de fide: nunc de vi Testimonii agendum est. Asserit Eusebius has ipsas Epistolas, quas defendimus, fuisse à Polycarpo me­moratas. [...], Sed & Polycarpus in suâ ad Philippen­ses Epistolâ earundem meminit Epistolarum. Quod Eusebius asserit, nostri pariter affirmant; Dallaeus negat. Fatetur quidem testari posse Polycarpum aliquas scripsisse Epistolas Ignatium, has autem eas fuisse negat; similes aliquâ refuisse largitur, easdem fuisse pernegat. Rati­onem negationis unicam affert, quòd id clarissimè & multifariam à se fuerit demonstratum, ob nempe Valentinianorum [...], & Patripas­sianorum haeresin, similiáque quae fieri non potest ut Epistolae verè ab Igna­tio scriptae habuerint. Ita ab argumento à Testimoniis petito, ad illud [Page 74] quod ex materiâ Operis deducitur desultoriè transit, & cùm externo argumento premitur ad internum confugit. Dicunt nostri Polycar­pum testari S. Ignatium has Epistolas scripsisse; respondet, ipsae lu­culentissimè negant. Frustra omnino & dicis causâ refellendis no­strorum argumentis à Veterum autoritate sumptis insudavit, si quoties ea afferuntur ad tales demonstrationes recurrat: cum unâ operâ po­tiùs omnia repudiare debuerit. Sed nos demonstrationes ejus omnes quas ubique praedicat, proximâ Dissertatione, hoc est, suo loco, obje­ctiunculas tantum infirmas, levissimásque conjecturas esse demonstra­bimus: atque interim hoc ipsum Polycarpi testimonium defendemus, & extra omnem contradictionis aleam ponemus.

Has, inquit, scripsisse Ignatium non dicit locus objectus. Quid igitur? an minùs idoneum est testimonium, aut eo nomine statim rejiciendum? Quis unquam Veterum dixit eos libros, quos nunc habemus, fuisse ab illis scriptos quibus jam [...]? An eorum quisquam vidit nostra exemplaria? an scire ullo modo potuit quid nos hac aetate legeremus? Sisic Criticen exercere placeat, universa Veterum testimonia incassum libris nostris doctorum virorum industria praefixit: quae potiùs in posterum eradenda videntur; si enim haec observatio obtineat, nihili sunt omnia. Verba sunt Dallaei, Quòd enim aiunt Ignatiana apud ve­teres ab omniaevo Patres pari cum Clementis & Polycarpi Epistolis reverentiâ semper fuisse, id miror iis excidisse qui probè sciunt utram­que hanc Epistolam ab Irenaeo magnis laudibus celebratam fuisse, & Clementinam propriè à Dionysio Corinthio laudatam. Sed quare mire­tur non video, cùm probè sciat nec S. Irenaeum hanc Polycarpi, aut Clementis, nec Dionysium hanc S. Clementis propriè laudâs­se. S. Irenaei verba sunt, sub hoc igitur Clemente, dissensione non modicâ inter eos qui Corinthi essent fratres factâ, scripsit quae est Romae Ecclesia potentissimas literas Corinthiis. Non [...] hanc Epistolam quam nunc habemusad Corinthios tunc fuisse scriptam; non affirmat hanc, ne ullam quidem à Clemente fuisse exaratam. De Poly­carpi Epistolâ haec habet. Est autem & Epistola Polyc arpi ad Philip­penses scripta perfectissima, ex qua characterem fidei ejus, & praedicatio­nem verit at is, qui [...], & curam habent suae salutis, [...] discere. Non affirmat eandem Epistolam eam fuisse quae nunc extat, imò nul­lum characterem tradit huic peculiarem. De Clementis Epistolâ Dio­nysius Corinth orum Episcopus, ad Soterem Romae Episcopum haec scribit, Hodie sacrum diem Dominicum transegimus; in quo Epistolam vestram legimus, quam quidem perpetuò deinceps legentes perinde ac pri­orem illam nobis à Clemente scriptam Epistolam, optimis praeceptis ac documentis abundabimus. Tradit quidem & ille Epistolam quandam à [Page 75] Clemente ad Corinthios scriptam fuisse, & in Ecclesiâ lectam: non di­cit hanc, quam Junius ex Codice Regio descripsit, eam fuisse; imo qua­lis illa fuerit quam Corinthii legebant nullo modo depingit, ut nostram ad illius characterem examinare possemus. Et tamen haec Irenaei & Dionysii testimonia ad Clementinam Epistolam statuminandam ma­gnam vim habere volunt, Polycarpiautem suffragium & multo anti­quius atque disertius ad Ignatii Epistolas confirmandas planè nullam.

Haec cùm unica sit objectio, quae propriè vim testimonii spectat, praeter silentium Irenaei, quod proximo capite examinandum est; cúmque ea tam iniqua ac levis sit, ut omnes vident; superest ut Poly­carpiani [...] robur latiùs explicetur, omniúmque oculis clariùs ex­ponatur. Primò enim Polycarpus non tantùm testatur scripsisse aliquas Epistolas Ignatium, sed significat [...] Epistolarum ejus tunc temporis Smyrnae se prae manibus habuisse; earundem exemplar Epi­stolae suae (quam aliunde in Ecclesiis Asiaticis publicè lectam scimus) se subjecisse tradit, & Philippensibus misisse, idque ipsorum rogatu; quanti eas ipse aestimaret optimus judex ostendit, eásque Philippensi­bus utilissimas fore profitetur, & fidem, patientiam, omnémque aedifi­cationem ad Dominum pertinentem continere affirmat. Haec de Epi­stolis quas ipse collegit & apud se habuit cùm testetur Polycarpus, eas­dem omnino eum intellexisse, quas nos habemus, quas ante nos Euse­bius, Athanasius, Theodoretus, aliique habuerunt, & contendo, & apertè firmitérque probo. Aut enim illae Epistolae quas publicavit Po­lycarpus hae ipsae sunt, quas nostri defendunt, aut fuerunt aliae & ab his diversae. Sed aliae, & ab his diversae non fuerunt. Reliquum igi­tur est ut haeipsae fuerint. Epistolas autem quas publicavit Polycarpus non fuisse alias, & ab his, quas nunc habemus, diversas, sic ostendo.

S. Ignatium, qui paucis post S. Joannis Apostoli mortem annis martyrium [...] fecit, Apostolos ipsum audivisse, & ex his purissi­mis Christianismi fontibus doctrinam suam hausisse constat. Huc ac­cedit eximia Viri dignitas, qui non modò Apostolorum discipulus, sed eorum insuper judicio sic probatus sit, ut Antiochenae, id est, omnium quae apud gentes erant Ecclesiarum antiquissimae, ad haec ob civitatis in saeculo amplitudinem atque praestantiam nobilissimae, praefici meruerit. Quid ejus [...] martyrium dicam, quo opere nihil unquam apud nostros excellentius aut praeclarius habitum fuisse scimus? Hujus ergo tanti ac talis Viri, in quo summa omnia erant, si aliae fuissent, quàm quae nunc circumferuntur Epistolae, eas jam ab illis temporibus, sae­culisque proximè sequentibus celeberrimas fuisse necesse est, & post Apostolorum ipsorum & Clementis si fortè scripta longè nobilissimas. [Page 76] Sed eas praeter Autoris meritum, ipsum insuper tempus, quo datae esse dicuntur, supra modum nobilitare debuit. Innuit enim Poly­carpus ab Ignatio in supremis, in martyrii meditatione, eo ipso tem­pore scriptas fuisse, quo [...] Antiochiae apud Trajanum praeclarissi­mâ Christi confessione, Principis ore ad bestias [...], Romam ad mortem pro Domino oppetendam abducebatur. Cùm igitur ca­rorum pietate [...] ac virtute praestantium virorum in supremis editas voces magnâ curâ excipere, servare, celebrare memoriaeque po­sterorum mandare soleamus, quo studio à [...] illis aut Ecclesiis exce­ptas esse par est Sanctissimi Martyris ad se in ipsâ, ut sic dicam, arenâ scriptas literas, quo animorum motu recitatas, quâ caritate cum suis, quacunque Christi nomen colebatur, fratribus communicatas? Sum­mum Ecclesiarum in istas Epistolas amorem, summam colligendarum & servandarum & apud fratres disseminandarum curam, summúmque studium fuisse satìs testatur S. Polycarpus, S. Joannis Apostoli pariter discipulus, qui ab eo Smyrnae Episcopus ordinatus, totius Asiae prin­ceps, ipsi Ignatio familiaris fuit, qui docet se à Philippensibus roga­tum omnes Ignatii Epistolas; quascunque apud se haberet, collegisse, eásque ad ipsos his suis literis subjectas mittere. Ex his satìs nunc con­stat illas Epistolas quas scripsit Ignatius, quas collegit, & edidit Poly­carpus, non potuisse non esse illius & proximae deinceps memoriae Christianis praesertim verò literatis & eruditis, si qui essent, notissi­mas. Quid quòd haec ipsa S. Polycarpi Epistola, quâ Ignatiana tan­topere praedicabantur, per tria integra saecula in conventu Asiae pub­licè legeretur, [...] summa eorum utilitas inculcabatur, animique ho­minum scriptorum fidem antiquam, & patientiam, & aedificationem continentium cupiditate perpetuò accendebantur. Si igitur alia & à nostrâ diversa fuit Polycarpi [...], si aliae Epistolae Ignatii fue­rint quas ille collegit, & suis literis commendavit, & Philippensibus communicavit, quàm eae, quas nos habemus & ante nos habuit Euse­bius; illae certè ut viris literatis praecipuè atque eruditis notissimae, per omnia illa saecula praesertim quibus Polycarpi Epistola in Asiaticis Ecclesiis sanè nobilissimis personabat, innotescerent atque agnosceren­tur necesse fuit. In tantá existimatione cùm primò fuerint, tantâ curâ atque studio ab Ecclesiâ ad Ecclesiam transmissae, tam publicâ, támque perpetuâ commemoratione ornatae atque posteritati commendatae, non potuerunt omnino latere, & viris doctis, & Apostolicae traditionis maximè curiosis ignotae esse. At si omnium Christianorum per tria saecula non tantùm post Ignatii, sed & Polycarpi mortem, libros con­sulamus, nullam aliarum, quàm quas nos habemus, Ignatii Epistola­rum mentionem unquam factam inveniemus. Alias igitur nunquam [Page 77] fuisse manifestum est. Clarus, nifallor, rerum nexus; clara & indubita­bilis consecutio.

Qui quinque vel sex Epistolas nuper Ignatio attributas tanquam spurias & fictas [...] bant, id se ideo fecisse profite bantur, quòd Eu­sebii & Hieronymi tempore non extarent: eo autem tempore non ex­titisse indè colligebant, quòd nec Eusebius, nec Hieronymus earum meminerit, cùm alias sex feptémve, quas nostri defendunt, diligenter memorâssent, atque descripsissent. Hanc eorum sententiam atque ra­tionem & laudat & amplectitur Dallaeus. Nam de Usserio loquens haec capite secundo scribit. Primùm ergo sex illas Epistolas ad Mariam Cassobolitam, ad Polycarpum, ad Tarsenses, ad Antiochenos, ad [...], & ad Philippinses, has inquam, [...] Eusebii & Hieronymi temporibus extitisse indè validissimè probat, quòd de iis uterque iste scriptor nullum verbum facit, qui sex alias superiores ambo memorant. Cur enim has potiùs quàm illas, si illas, si utrasque nôrant, dixissent? Cur verò eas eruditissimi ac diligentissimi homines ignorarent, si erant, ut narrat Baronius, à [...] cum sex superiorum ad eos miss â à Polycarpo collectione conjunctae? Non fuisse, adeóque neque tum extitisse indè constat, quòd eas Eusebius nescierit: nescivisse altum ejus de his si­lentium arguit. Si autem haec validissimè probent sive quinque sive sex illas Epistolas tempore Eusebii & Hieronymi non extitisse, adeóque postea excogitatas & fictas fuisse; nostrum certè argumentum vali­dissimè etiam probat alias quàm nostras Ignatii Epistolas nec eodem nec ullo alio antecedente aevo apparuisse; ut de aliis à Polycarpo collectis, in unum corpus redactis, ad Ecclesias transmissis, & insigni elogio ornatis loqui, planè commentum sapiat. Nemo enim ante Eu­sebium, vel Hieronymum, vel etiam Theodoretum, aut Gelasium, nemo ante quinti saeculi finem, quo Veteres omnes Ecclesiastici & Ca­tholici Scriptores, ac imprimis S. Ignatius, in controversiis fidei tum à Catholicis, tum à modernis Haereticis tanquam arbitri admittebantur, vel Virum, vel Ecclesiam aliam [...], ad quam Ignatius literas dederat; nemo ullam sententiam ex ullâ aliâ Epistolâ excerpsit. Ex nostris unam Irenaeus, [...] Theophilus, aut antiquus Basilii autor ejus­dem cum Irenaeo aevi, duas Origenes, unam Pseudodionysius, complu­res Eusebius, unam Athanasius, duas Chrysostomus, plures Hieronymus, plurimas Theodoretus, duas Gelasius sententias laudârunt, omnes ex Epistolis nostris, ex aliâ aliquâ ne unam quidem. Aliae igitur quam nostrae Ignatii Epistolae nunquam fuerunt à Poly­carpo posteritati commendatae. Quare cum ab illo aliquae fuerint collectae publicataeque, ut ex ipsius testimonio patet; aliae autem & à nostris diversae non fuerint, ut ex alto tot saeculorum silentio manife­stum [Page 78] est; restat ut hae ipsae fuerint, quas nostri defendunt, quas Eusebius vidit, descripsit, [...].

Quaenam enim, quaeso, illae Epistolae sunt, si hae non sint? Quis oas unquam legit? quis [...] usurpavit? quis vel fando de aliis Epistolis ab Ignatio scriptis, à Polycarpo collectis aliquid audivit? aliis, in­quam, quàm quas habemus? An ullo modo verisimile est, Epistolas à tanto Martyre exaratas, à tanto editas atque laudatas, Epistolae etiam illi subjectas, quae per tot saecula publicè lecta earum memoriam perpe­tuo redintegrabat, statim periisse, & ab omnium oculis ereptas fuisse? An putabimus [...] ossium reliquias Româ Antiochiam transporta­tas, tantáque veneratione per tot annos habitas; Epistolas autem in ipso itinere scriptas, propediem in ventos abiisse? An conjiciemus imperante Antonino, aut Aurelio, hoc est vivo adhuc & valente S. Po­lycarpo, fictas fuisse, has quas habemus Epistolas, cum Salmasio, & Albertino; aut saltem statim post Clementis [...] mortem, cum Blondello, quorum ipsum Dallaeum pudet? An autem tertio saeculo exeunte, aut ineunte quarto, cùm homines undique doctissimi in Ec­clesiâ florerent, & Bibliothecae variae ad veterum Christianorum scri­pta conservanda conderentur, putabimus alias Epistolas earum loco suppositas fuisse, & illis, quibus Christiani per tot annos consueve­rant, penitus sublatis successisse? Ecce enim Dallaeus, qui modo Impostorem suum Polycarpi Epistolae testimonium nostrum inseruisse, & ubi antea non extaret, infulsisse disertè affirmabat, cùm de autori­tate Epistolae Polycarpianae ageretur: nunc cùm de vi testimonii agi­tur, conversis velis remis (que) in omnia alia fertur, non eodem quidem lo­co, sed cautè providé (que) capite 26o, ubitotum Fabulae suae argumentum [...], aliam nobis scenam aperit. Vult enim Impostorem suum, cùm script as hincdidicisset [...] ab Ignatio aliquas Epistolas, eás (que) jam de­siderari animadverteret, consilium indè cepisse suas sub eodem nomine fin­gendi & edendi. Quamvìs Dallaei Impostor mirus artifex sit, nec minori ingeniiacumine praeditus, quàmipse; non tamen haec duo idem praestare potuit: non potuit ex Polycarpi Epistolâ discere, scriptas fuisse olim ab Ignatio aliquas Epistolas, & eidem ea verba, quae hoc ipsum indi­cant, inserere. Si ipse primus ea inseruit, non [...] in Polycarpi Epi­stolâ priùs fuerunt: quare inde discere non potuit. An ideo infulsit, ut non tantum alios, sed & seipsum falleret? an illâ interpolatione non tantùm aliis sed & sibi persuasit, scriptas fuisse aliquas ab Ignatio Epi­stolas, quod omnes ante eum scilicet ignorabant? Sed quid opus est ut Impostor hoc ex Epistolâ Polycarpi disceret, aut, ut alii indè hauri­rent, curaret? Quasi verò quisquam adeò stultus sit ut neget amplissi­mae civitatis Episcopum, ad haec [...] discipulum ullas vel scri­bere [Page 79] [...], vel rever â scripsisse, literas. Verba sunt Dallaei. Quor­sum igitur [...] suum ad Polycarpum remittit, ut hoc ab eo di­scat? quorsum eum violentas Epistolae notissimae manus inferre cogit, ut alios idem doceat, quod nè stulti quidem negare potuerunt? Sed si hoc Impostor ex Polycarpo didicisset, Epistolas Ignatii ab ipso colle­ctas & posteritati commendatas fuisse, unde eas jam desiderari animad­vertit? unde hoc Vir doctissimus didicit? quis collectionem Poly­carpi [...] dixit, aut credidit? Nonne eodem tertio saeculo dixerat Origenes, Eleganter in cujusdam Martyris Epistolâ scriptum reperi, Ignatium dico, Episcopum Antiochiae post Petrum secundum, qui in per­secutione Romae pugnavit ad bestias? An qui Polycarpum legerat, le­ctámque ejus [...] in publicis conventibus Epistolam noverat, & ex eâdem Ignatianorum [...] tantâ curâ Smyrnae conserva­tam, in Macedoniam tantâ cum laude transmissam, animadverterat, eodem saeculo quo Origenes eandem laudaverat, funditus periisse pu­tare potuit? Nimis crassa haec sunt, quam ut à viris doctis coquan­tur; nimis invalida, quàm ut argumentum nostrum debilitent, quo non alias quàm nostras à Polycarpo editas Epistolas ostendi­mus.

Idem autem alio, & quidem affirmativo, nec illo contemnendo ar­gumento, ex ipsis Epistolis petito, non leviter confirmare me posse confido. Non enim tantùm nostras Epistolas quamvìs generaliter, ta­men satìs disertè describit, quas fidem, patientiam, omnémque aedifi­cationem continere testatur, de qua re paulo fusiùs antè diximus; sed & speciatim legationem ad Antiochenos tangit, quae cùm in aliis tum praecipuè in illâ ad Polycarpum extat; imò ipse Polycarpus in reliquo Epistolae corpore multa repraesentat, quae Epistolas nostras saepe respi­ciunt; ut eum easdem omnino diligenter legisse, & libenter usum fu­isse, quivis perspiciat, ut vix S. Paulum, aut S. Petrum, aut Clementem magìs in Epistolâ suâ, quàm Ignatium [...] sequutus esse videatur. Quippe ex summâ veneratione, frequenti lectione, & recenti memoriâ tunc cùm ad Philippenses scriberet, haec ejus animo altè insedisse obser­vamus. Statim ab initio, cùm de Ignatio ejúsque [...] loquitur, eosita describit, [...], iisque verbis duo Ignatii nostri loca expressit, unum Epistolae ad Smyrnaeos, [...], alterum ad Ephe­sios, [...]. Et non mul­tò post ad Philippenses suos, ad quos Epistolam scripserat S. Pau­lus, [...]. [Page 80] Quibus quis non videt eum Ignatium nostrum ad Ephesios, quibuscum pariter conversatus est & ad quos scripserat S. Paulus, imitatum esse it a scribentem. [...]. Monet Polycarpus ut Philippenses sint [...], quod toties inclucat Ignatius noster. De Diaconis, [...] Ut noster ad Trallenses, [...]. Praecipit Polycarpus Philippensi­bus ut sint, [...], cùm Ignatius ita haereticos sui temporis descripsisset, [...] & ipsi Polycarpo hoc praeceptum dedisset, [...]. Unde illa, quae nunc Latina tan­tùm legimus, nisi ex Ignatio nostro? Ego autem nihil tale sensi in vo­bis, vel audivi, in quibus laboravit beatus Paulus; qui est is in princi­pio Epistolaeejus: de vobis & enim gloriatur in omnibus Ecclesiis. Nihil, inquit Polycarpus ad Philippenses, vos latet! Ignatius ad Ephesios, [...]. Et praeter alia nonnulla, Epistolas Ignatii Polycarpus quasi ipsius verbis tandem laudat, scilicet quòd contineant [...], ut ille [...], & alibi, [...], &, [...]. Haec ostendunt Polycarpum in his ipsis, quas nos etiam tandem habemus, Ignatii Epistolis non indiligen­ter versatum esse.

Atque hîc finem huic disputationi imponere tempus esset, nisi Dallaeus, ab hoc argumento delapsus, postea, ut solet, novam nobis molestiam crearet, &, quasi sui [...], aliquid fortius, quod antè omi­serat, haberet, controversiam hanc postliminio redintegraret. Capi­te enim tricesimo sexto, Hoc certè, inquit, Polycarpi testimonio La­tini pro sex illis Ignatianis Epistolis, quas praeter Usserianam colle­ctionem asserunt, non minùs speciosè ut untur, quàm pro suis sex primis Reverendissimus Usserius & doctissimus Hammondus. Ain verò, non minùs speciosè? miror maximé. An speciosè, imò an omnino Polycarpi testimonio in eâ re utuntur? nisi Dallaeus hoc diceret, non crederem; imò postquam dixit, dum mecum perpendo, non credo. Latini enim, ut opinor, illi sunt, qui Ecclesiae Romanae adhaerent, quorum pars maxima Epistolas, quas nostri rejiciunt, hactenus recepit. Sed quòd [Page 81] illi Polyearpi testimonio freti id fecerint, nondum didici. Audiamus illustrissimum illum Cardinalem Baronium, Quòd igitur septem illae seorsum positae haberentur, (de nostris loquitur) fuis illa prima colle­ctio facta à Polycarpo, qui non [...] ad se missas, sed & alias in unum collegit, quae ad Asiae nominat as Ecclesias scriptae fuissent, qu as, ut testa­tur, misit ad Philippenses. Hi verò iis à Polycarpo accept is, quatuor alias Volumini [...]; tres nimirum Philippis apud se datas, ad Antiochenos, ad Tarsenses, & ad Heronem Diaconum, quarum exem­pla apud se remansissent; quartam verò ad seipsos post recessum Philip­pis ab eodem Ignatio scriptam. Vides Latinorum sententiam: col­lectionem septem Epistolarum Polycarpo tribuunt, reliquas ab eo col­lectas non dicunt: vel Philippis scriptas, vel ad Philippenses postea missas volunt: & à Philippensibus novam collectionem factam do­cent; Polycarpi testimonio pro aliis praeter [...], quas solas nostri defendunt, non speciosè, non omnino utuntur. Duas collectiones a­pertè fatentur, unam Polycarpi, aliam Philippensium; priorem illam, posteriorem hanc, appellant; Polycarpi Epistolam ad Philippenses, haud multos post dies à discessione Ignatii Philippis scriptam putant; continere igitur alias non potuit, quàm eas, quas priusquam ex Asi â proficisceretur conscripsit, de quibus solis agunt Eusebius & Hierony­mus, ut illi etiam observant. Pro collectione igitur Philippensium testimonio Polycarpi non utuntur, sed sine ullo alio fundamento, sine Polycarpi aut alterius cujuspiam testimonio ex ipsis Epistolis eam colli­gunt, quas illi genuinas, nostri fictas fuisse contendunt. Sed in enar­randâ fabulâ suâ pergit Vir doctissimus. Hi (Usserius scilicet & Hammondus) Latinis objectionibus negant, de sex illis aut quinque Epistolis [...] Polycarpum. Imò verò hi nec illud negant, nec negare possunt Latinis objectionibus, quod Latini nunquam objecerunt. De quinque illis Epistolis loqui Polycarpum nemo Latinorum dixit. Non hoc Usserius eorum objectionibus negat, sed planè è contrario, multis probat, eos nunquam hoc Polycarpo tribuisse, septem tantùm Episto­las in Polycarpi collectione contentas semper fassos esse, eámque ratio­nem, cur Eusebius & Hieronymus earum tantum meminerint, assig­nâsse. Hoc Baronium innuisse, hoc Gretserum planè & plenè extulis­se vult, quare illi Epistolas hasce non commemoraverint, causam istam fuisse asserentem, quia non viderant nisi illam Epistolarum collectionem quae facta fuerat à S. Polycarpo; qui illas duntaxat, quas B. Ignatius Smyrnae primùm & postea Troade [...], unum in volumen com­portavit. Ita Usserius disputat, ut probet illas Epistolas antiquis fuisse incognitas.

Quorsum igitur haec narrare voluit Dallaeus, quae omnes nôrunt esse [Page 82] falsissima? Nempe ut Polycarpiani testimonii cesset in utrâ (que) causâ [...] in nos prodoctissimis viris nihilo validior, quàm in viros doctissimos pro Latinis. Quàm falsa assertio! quàm iniqua postulatio! tam certè haec iniqua, quam illa falsa. Latini haec nunquam objecêre; si objecis­sent, noverunt nihil se proficere potuisse, statim responsum esset Po­lycarpi testimonium ad illas Epistolas quas nec Eusebius, nec Hierony­mus, nec quisquam quinti saeculi memorâsset, non pertinere. Ad no­stras autem Epistolas nemo eorum, nostrorum nemo cum ullâ ratione dixit Polycarpum non respexisse. Pro nobis igitur & semper fuit, & erit tanti Patris multo validior autoritas contra quoscunque, quàm pro Latinis contra nos, qui neque adversus nos, neque [...] alium eam aut adduxerunt, aut adducere potuerunt. Quàm igitur iniqua [...] est, ut ejus autoritas in utrâque causâ cesset, quae in alterâ nunquam obtinuit, in illâ, quâ ab omnibus adducitur, obliterari nun­quam poterit! Autoritatem igitur Polycarpi suo loco justissimè affe­rimus, premimus, urgemus; objectiunculas adversus Epistolas illius testimonio corroboratas suo etiam loco discutiemus, atque difflabimus.

CAP. VI. Testimonium S. Irenaei ab objectionibus liberatur. Fri­volum & ineptum est putare illud aliunde quàm ex Epistolâ ad Romanos citatum esse. Inanis est distin­ctio inter dixisse, & scripsisse. Nulla Ignatii A­pophthegmata à Veteribus memorantur. Ignorâsse Ire­naeum Ignatii Epistolas nullâ cum ratione asseritur. Argumentum Negativum adversus Irenaei testimoni­um nullam vim habet.

PRoximum est S. Irenaei Polycarpi discipuli testimonium, quod appellat Vir doctissimus argumentum pro Ignatia­nis secundum. Asserit enim Eusebius Irenaeum harum Epistolarum meminisse, cùm diceret, Quemadmodum quidam de nostris dixit, propter martyrium ad Deum adjudicatus ad [...], quoniam frumentum sum Christi, & per dentes bestiarum mo­lor, ut mundus panis inveniar. Respondet Vir doctissimus, Ego [...] [Page 83] verba [...] Ignatii fuisse concedo; sed quid ad Epistolas? Rogas? quia sunt in Epistolis, alibi in antiquissimis monumentis nusquam; ne quidem in modernis, nisi quando ex Epistolis transcripta. Ne unum quidem Ignatii apophthegma à Veteribus memoratum est. At [...] non hîc facit Epistolaementionem; sed neque B. Ignatii mentio­nem facit. Concedis tamen verba haec verè esse Ignatii, cur non & Epistolae? cùm in Epistolâ Ignatii inveniantur, alibinusquam? Neque enim alia ratio excogitari potest, quare Ignatii verba esse aut tu, aut nos credamus, nisi quòd in ejus Epistolâ inveniantur, Alii enim praeter Ignatium adjudicati erant ad bestias. Eusebius. crebrò probat Epistolas Apostolicas & Evangelia nostra, quòd ex iis testimonia pro­ferant Patres primitivi; quae fere omnia vana essent, si hac ratione testimonia metiamur; rarò enim libros aut Epistolas vetustissimi illi scriptores nominabant, ex quibus verba & sententias decerpserunt. Re­colat Dallaeus verba sua de Dionysio, Quae citat, cùm totidem verbis in Epistolâ ad Romanos Ignatianâ legantur, frivolum & ineptum est [...] aliunde quàm ex hac Epistolâ citata esse hariolari. Cùm enim quae ci­tat Irenaeus totidem verbis in Epistolâ ad Romanos Ignatianâ legan­tur, cur non aequè frivolum & ineptum est ea aliunde quàm ex hac Epistolâ citata esse hariolari?

Sed habet quod reponat ex Parkero Vir doctissimus, Nihil aliud scribit Irenaeus, nisi hoc istum, cujus meminit, dixisse. Si saltem haec eum scripsisse diceret, colorem, licet falsum & evanidum, aliquem tamen ba­beret argumentatio. Sic enim ex aliquo Ignatii scripto haec ejus verba Irenaeum habuisse legitimè concluderes: tametsi illud unde ea sumpsisset Ignatii scriptum [...] sic quidem conficeres eandem illam esse quam nos ho­die habemus ad Romanos ejus nomine inscriptam Epistolam. Duo igitur reponit, apud Irenaeum legi non scripsisse, sed dixisse, hoc primum: si legeremus scripsisse, argumentum tamen nostrum [...] tantùm fal­sum & evanidum haberet, hoc secundum. A posteriori incipio, & Dallaeo Dallaeum oppono pro simili sententiâ ex eâdem Epistolâ à Pseudodionysio productâ adversus Maximi [...] fortiter pugnan­tem. Author Areopagiticorum, quisquis est, produxerat testimonium ex Ignatii Epistolâ ad Romanos; Epistolam illam Veteres omnes sub Trajano scriptam paulo ante martyrium Ignatii crediderunt. Diony­sium Areopagitam sub Domitiano mortuum fuisse iidem putârunt. In­dè validissimum confectum argumentum est, verum Dionysium ista scribere non potuisse praesertim in Opere Timotheo dicato. Maximus hac objectione pressus mira effugia excogitavit, & planè Dallaeana. Primo, quod ad rem nostram spectat, [...], fortè haec [Page 84] verba, Amor meus crucifixus est, [...] esse Ignatio [...]. Itaille cum Dallaeo ad apophthegmata recurrit, & multò quidem adhuc speciosiús. `O [...] perfectissimam apophthegmatis spe­ciem habet, & Viro sancto per totum vitae cursum tum in dictis. tum in [...] is familiare esse potuit. Non ad Trajani tempora confugere nec­esse fuit; etiam sub Domitiano hoc apophthegma & saepius dixisse & aliquando scripsisse poterat Ignatius. Non eadem natura est Dallaeani apophthegmatis a pud Irenaeum, Frumentum sum Christi & per dentes bestiarum molor, ut [...] [...] Dei [...]. Quis hoc ab Ignatio dictum per totum vitae cursum familiariter usurpatum, quis ante con­demnationem ad bestias unquam prolatum, quis in aliâ quàm illâ Epi­stolâ quae in itinere exarata est, scriptum putet? Et tamen hoc Dallaeo apophthegma est, quod ipse alteri negat. [...], inquit [...] si [...] Ignatium dixisse scriberet Dionysianorum autor: sed planè aliter [...] ait haec scripsisse, non dixisse, [...]. Quasi verò id quod saepius dictum est, scribi etiam non semel non potuerit. Maxi­mus affirmat, apophthegma illud fortè ab Ignatio non semel dictum, neque semel scriptum fuisse; siveigitur Dionysius dixisse sive scripsisse Ignatium ista scripserit, perinde [...]. Commentum certè Maximi hoc modo refutari non potest; ut frivola planè sit haec distinctio, & Dal­laeo indigna. Ipse enim in eodem opere non dubitat cum Albertino asserere, Pseudodionysium haec ipsa ab Origene hausisse: Origenes autem non scribit Ignatium ista scripsisse, sed dixisse tantùm. Verba ejus sunt. Denique meminimus aliquem [...] dixisse, [...] nomine, de Christo, Meus autem amor crucifixus est. Dixisse, igitur & scripsisse in hoc negotio planè idem; neque aut hoc aut illud Maxi­mi commentum vel juvat, vellaedit. Omissâ planè hac inani distincti­one, aut illud, aut nihil, quod appositè observat Dallaeus, Maximum [...]. Quae citat, cùm totidem verbis in Epistolâ ad Romanos Igna­tianâ legantur, frivolum & ineptum est ea aliunde quàm ex hac ipsâ E­pistolâ citata esse hariolari.

Secundò, Maximus ut ostendat illud [...] apophthegma Ignatio tum vivâ voce tum scripto saepiususurpatum, inquit, [...]. Argumento autem est, de apophthegmate Ignatii locutum esse Dionysi­um, quòd non adjectum sit. Scribit autem quibusdam, scilicet Romanis, sed simpliciter, Scribit autem divinus Ignatius. Ad haec Dallaeus, Quod contra affert Maximus suum Dionysium simpliciter dicere, Igna­tium scribere, non autem quibusdam scribere, quasi hoc aliud quàm scriptam ad Romanos Epistolam intelligi significet, id, inquam, prorsus nullam vim habet; cùm notum sit auctorum [...] & loca saepe & à [Page 85] nostris [...] literatis citari, multò verò etiam saepius à Veteribus citata esse, [...] [...] certo vel libro vel capite, unde illa habentur, nomina­tim edito. Rectè haec quidem, & appositè. Nam cùm Dallaeus contra nostros disputat, Maximus est; cùm adversus Maximum, planè noster est. Dicimus igitur & nos si Irenaeus dixisset, Ignatium ista scripsisse quae protulit, argumentum nostrum non colorem tantùm falsum & e­vanidum, sed [...] negatio potiùs nullam prorsus vim, haberet; cùm notum sit autorum sententias & loca saepe & à nostris nunc literatis cita­ri, multò verò etiam saepius à Veteribus citata esse, nullo autoris certo vellibro, vel capite, unde [...] habentur, nominatim edito. Sic igitur confi­cimus, praeeunte Viro doctissimo, ex usu nostrorum nunc literatorum & multo [...] Veterum, si Irenaeus dixisset Ignatium ea quae refert scripsisse, cadem ab illo ex Epistolâ ad Romanos ejus nomine inscri­ptâ sumpta fuisse.

Ut ad primum revertar, distinctionem illam inter ista duo dixit & scripsit, cùm verba ipsa scripta esse sciamus, nullam prorsus vim habere pariter dico, cùm notum sit sententias & loca à Veteribus citata esse per verbum hoc dixit non minùs, imò saepius quàm per verbum alterum, Scripsit. Clemens Alexandrinus Stromat. l. 5. Moses permisit vesci iis, quae habent fissam ungulam & quae ruminant, [...], significans, inquit Barnabas, oportere adhaerere iis qui timent Dominum, & caetera bene multa, quae apud Clementem sequuntur, & nunc in Epistolâ Barnabae reperiuntur. Lib. 2. [...]. Ubi adducuntur duae longiores [...] ex eâdem Epistolâ quae nunc ex­tat. Lib. eodem, [...], & caetera. Ac rursus, [...]. Et lib. 5. [...]. Ita Clemens Barnabam multa dixisse, nec aliquid scripsisse testatur, cùm tamen ea omnia in Epistolâ Barnabae attributâ extent, nec ad apophthegmata re­ferri possunt. Sic Veteres omnes locuti sunt. In eundem modum scri­psit Eusebius, in quem scripserat Irenaeus. Hic, Meminit Epistolarum Ignatii [...] ita dicens, id est, scribens; ille, Quidam de nostris di­xit, id est, scripsit. Adeò huic phrasi addictus est Irenaeus ut scriptu­ram ipsam dicere scribat. lib. 2. cap. 2. Et hic ergo à Verbo ejus factus est, ficut scriptura [...] dicit. Et de Hermae Pastore loquens lib 4. cap. 37. Bene ergò [...] [...] quae dicit, Primò omnium [Page 86] crede quoniam unus est Deus. Quoties sententiam cujuscunque Au­toris producit, non eum scripsisse, sed dixisse ait. Ita de antiquissimis Poetis loquitur. Quae Hesiodus ait de Pandora. De quibus Homerus poeta dixit. ` [...], & rursus, Ac­cusabit eos Homerus, proprius ipsorum poeta, ipso [...] haec, [...], Eodem modo de Philosophis, de Anaxagora. Empedocle, Democrito, Platone loquitur, cùm non ad eorum dicta sive apoph­thegmata, sed scriptas sententias respicit. Pariter Prophetas & Apo­stolos [...]. Propter hoc & Paulus Apostolus ait ad Corinthios, & ali­bi, dicebat ad Corinthios. Bene in prophetiâ Malachias ait. Tales presbyteros nutrit Ecclesia de quibus & propheta ait, Et dabo Princi­pes tuos in pace & Episcopos tuos in justitiâ. Eodem etiam modo, quo­ties aliquam sententiam ab Ecclesiastico Viro scriptam [...], semper loquitur. [...], Bene [...] dixit, quoniam ante Domini adventum nunquam ausus est Satanas blasphemare Deum, non­dum sciens suam damnationem: Alibi, Et bene [...] in eo libro qui est ad Marcionem ait. Neque dubito quin Justini Apologiam in ani­mo habuerit, cùm ista de Simone Mago scripsit, Quippe cùm esset sub Claudio Caesare, à quo etiam statuâ honoratus esse dicitur. Quinque li­bros fuisse à Papia conscriptos asserit Irenaeus. Sed cum verba ex illis citat, eodem modo loquitur. Et adjecit dicens, Haec autem credibi­lia sunt credentibus. Et Juda inquit proditore non credente, & inter­rogante, &c. Ita etiam in Preoemio, [...], cùm elegantem similitudinem ab antiquo scriptore mutuatur. Cùm prolixas [...] ex Valentinianorum scriptis recitat, ità praefatur, [...], & [...]. Imò quotiescunque aliquam sententiam ex scriptore aliquo Irenaeum citasse observavi, semper eum vocem illam dixit, nunquam autem alteram scripsit usurpasse animadverti. Nul­lum omnino locum è contrario adducit Dallaeus, unum quidem Par­kerus, sed in felicissimè. Nam inquit. Cùm Clementem citat, utitur hac voce SCRIPSIT. Sed quomodo quaeso utitur? Verba ejus sunt lib. 3. cap. 3. Sub hocigitur Clemente scripsit quae est Romae Ec­clesia potentissimas literas [...]. Nulla hîc sententia citatur, nullius autoris testimonium ex ejus scriptis adducitur, ne Clemens quidem tanquam author advocatur, tantùm sub Clemente scripta fu­isse Epistola dicitur, quod ad rem nihil. Frustra igitur objicitur Ire­naeum quidem testari sententiam hanc Ignatium dixisse, non autem [Page 87] scripsisse, cùm ille nunquam aliter loquatur quoties verba aliqua è Ve­terum libris citet. Eandem igitur vim in sententiis Veterum recitan­dis habere debet apud Irenaeum dixit, quam habet apud alios, ple­rumque dixit, nonnunquam scripsit. Ut dicere non vereamur cum Dallaeo, Quae citat cùmtotidem verbis in Epistolâ ad Romanos Ignati­anâ legantur, frivolum & ineptum est ea aliunde quàm ex hac Epistclâ citata esse [...].

Ille tamen adhuc aliunde vult haec Ignatii habuisse [...], nempe ex Apophthegmatibus, quae vel à Polycarpo, vel ex ipsis Martyrii Actis discere potuit. Epistolas Ignatii ubique legimus, Apophthegma­ta nusquam. Solus Maximus, tali argumento pressus, quali nunc pre­mitur Dallaeus, Apophthegmata somniavit. A Polycarpo collectas Epistolas scimus, ab illo disseminata Apophthegmata ignoramus; in Epistolâ à Polycarpo editâ sententiam ipsam, quam laudavit Irenaeus, invenimus; non opus est ad famam recurrere, cùm in scriptis tenea­mus; & quomodocunque postea usurpata sit, ex Epistolâ haustam non dubitemus. Nulla sunt [...] apophthegmata quae Epistolas praecesse­runt: si qua fuerint [...] decantata, ex Epistolis desumpta fuisse & facilè intelligitur & [...] [...] [...]. Ex Usserio quidem Dal­laeus & Hieronymum, & Acta etiam aliqua Martyrii suae opinioni fa­vere intellexit: sed nec illa ad hanc rem quicquam faciunt. Fateor equidem Hieronymum scripsisse, verba quae apud Irenaeum extant Ignatium locutum fuisse, cùm rugientes audiret leones, ut in aliquibus codicibus legimus. Nam in aliis illud cùm eo loco non apparet. Cúmque jam damnatus esset ad bestias, & ardore patiendi rugientes audiret leones, ait. Ex his enim non tam perspicuè Romae eum haec dixisse, ac in re praesenti, & quasi in arenâ ipsâ ex mente Hierony­mi apparet. Certè illud & quod in Breviario Romano reperitur, & Graecâ Sophronii versione confirmatur, alium sensum postulare vide­tur; neque enim Romae, sed Antiochiae damnatus est ad bestias; rugi­entes autem leones tam Smyrnae quàm Romae audire [...]; nec rem praesentem intelligere videtur Sophronius, qui dentibus bestiarum molor, [...] transtulit. Sed mentem Hieronymi in hac re non moror; quid iste per illa verba voluerit parum refert, quae ab eo sine ullâ autoritate dicta sunt. Omnia quae de Ignatianis habet in Catalogo, ex Eusebio sumpsit: ex illo tran­scripsit sententiam hanc ab Irenaeo laudatam. Nihil tale Eusebius, ni­hil Irenaeus: de suo illa verba quae tempus denotare videantur aut in­cautè, aut Rhetoricè addidit; atque ita quae ab Eusebio acceperat mi­nùs rectè tradidit, quod ei in hoc Opere solenne est. De Apollonio agens cujus martyrium descripserat Eusebius, eum de suo senatorem [Page 88] facit, insigne illi volumen attribuit, eúmque in Catalogum Scriptorum Ecclesiasticorum refert, [...] inter eostandem numerat Epist. LXXXIVâ, qui in tantum Philosophorum doctrinis atque sententiis suos referciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem sae­culi, an scientiam scripturarum. Haec Hieronymus proprio ingenio ex Eusebio extudit & exaggeravit. Neque enim audiendus Josephus Scaliger, qui eum cùm illa scriberet, non Graecum Eusebii exemplar, sed Ruffini [...] Latinam in manibus habuisse asserit; aut Henricus Valesius, qui eum haec fine dubio ex pravâ Ruffini [...] hausisse tradit. Hoc enim fieri nullo modo potuit, cùm tot an­nis Catalogum scripserit Hieronymus, antequam Eusebium verterit Ruffinus. [...] haec Hieronymus anno Theodosii decimo quarto, hoc est, circa A. D. CCCXCII, ut ipse in fine Operis testatur: transtu­lit Historiam Eusebii Ruffinus post Theodosii mortem, imo post dire­pta Italiae [...] ab Alarico duce Gothorum, utipse in praefatione pro­fitetur. Alaricus autem Italiam non intravit ante A. D. CD. Octo igitur ad minimum annis Eusebium Latinè edidit Ruffinus, postquam Catalogum suum scripserat Hieronymus. Malè etiam Valesius conjecit Hieronymum, eandem ob causam, ob quam Eusebius omiserat Metho dii Origeni iniquioris opera, Ruffinum quocum simultates exercuerat in libro de [...] [...] de industriâ praetermisisse. Nam nec tunc temporis cum Ruffino adhuc simultates exercuerat, ideóque in hocipso libro inter caeteros tractatores librum à Pamphilo editum po­suit, quòd à Ruffino ita fuerat divulgatum; nec Ruffinus ipse aliqua alia tunc conscripserat, quae ab Hieronymo memorari poterant. Hie­ronymus igitur a nemine deceptus suo Marte illa Eusebianis addidit. Eodem etiam modo in altero Apollonio describendo versatus est. Apollonius, inquit, vir disertissimus, scripsit adversus Montanum, Priscillam & Maximillam insigne & [...] [...], in quo asserit Montanum & insanas vates perîsse suspendio; de suspendio enim Montani locutus quidem est Eusebius, sed ejus narrationem alteri plane scriptori, & [...] Anonymo tribuit, lib. 5. cap. 16. à quo sa­tis apertè Apollonium distinguit cap. 18. Eusebius Apollonium scripsis­se dicit [...] [...], Hieronymus illud appellat insigne & lon­gum volumen, cùm ipse scilicet ei addidisset tres alios libros ab Anony­mo conscriptos. Imò & idem nonymi Opus Rhodoni etiam attri­buit. Miltiades, inquit, cujus Rhodon in opere suo, quod adversus Mon­tanum, Priscill [...] Maximill ámque [...], recordatur. Cùm ille qui Miltiadis meminit, idem sit qui tradidit Montanum & Maximillam suspendio vitam finiisse. Haec Hieronymus itaque ex suo addidit. Nam quòd Gravius pro Rhodone Apollinarium legit, nec errorem tollit, [Page 89] nec Hieronymo convenit, qui Rhodonem composuisse ait adver sum Ca­taphrygas insigne opus. Ut aliquid de tempore notem, quod praesenti rei magìs convenit. Hieronymus in Catalogo, V. Clemens, haec habet. Extat Alexandri Hierosolymorum Episcopi, qui cum Narcisso postea re­xit Ecclesiam, Epistola super ordinatione [...] confessoris ad [...]. Quasi Alexander aut Hierosolymorum Episcopus fuerit priusquam cum Narcisso Ecclesiam regeret, aut Epistolam tum [...], [...] Hierosolymorum Episcopus esset; eam, inquam, Epi­stolam quam per Clementem Alexandrinum [...] se significat, qui ante Episcopatum ejus Hierosolymitanum mortuus videtur esse. Mirum igitur omnino non est, si Hieronymus sententiam Igna­tii ab Irenaeo citatam ex Eusebio depromens, in tempore aut occasione erraret. Quinimò de ipso Ignatio non magis accuratè loqui­tur; [...] enim Epistolas ab eo Smyrnae scriptas commemo­râsset, & inde, inquit, egrediens scripsit ad Philadelpheos & ad Smyrnaeos, & propriè ad [...], commendans illi Antiochen sem [...]. Crederes Ignatium has Epistolas vel è Smyrnae suburbio, vel à primo, aut secundo lapide scripsisse: quod enim quis egrediens fecisse dicitur, id in ipso egressu vel cùm egrederetur peregisse intelli­gendus videtur. Sed has Epistolas Ignatius, ut Eusebius, à quo haec habuit Hieronymus, & Epistolae ipsae testantur, Troade scripsit, ad quam à Smyrna aliquot [...] itet fuit; ibique aliquandiu perman­sit Ignatius, & de pacatiori Antiochiae statu aliquid audivit, priusquam Polycarpo Antiochensem Ecclesiam commendavit. Non est igitur aut abbreviationibus aut exaggerationibus Hieronymi fidendum, ubi Autores ipsos habemus, quos illum secutum esse constat.

Ad Acta Martyrii quod attinet, non illa sunt quae aetate S. Irenaei extabant, sed alia planè sexto vel septimo saeculo ficta, & fabulosis narrationibus aucta; quibus Ignatium quasi in Amphitheatro [...] introducunt, quem ne unum tunc verbum dixisse antiquissima Acta narrant. Illius igitur Historiae conditor sententias [...] quasi vivâ voce prolatas attribuit, quas ex illius Epistolis ipse excerpsit; id (que) non tantùm ex genuinis, sed etiam ex fictis. Utillud ab eo coram Tra­jano dictum narrat, [...]; Ve­tus Interpres. Quem [...] nostrûm cognovisti b llum meditari? & [...] potiùs subjectos esse principibus, [...] non est [...] subjectio? Quod est ex Epistolâ ad Antiochenos depromptum. Ut etiam Menoea istud referunt, [...]. Clamavit cum desiderio in mediis [...], Christum gau­dens [Page 90] insequor; Cum Christo crucifixus sum; Vivo autem jam non ego; vivit verò in me, inquit, solus Christus, ex inter­polatâ Epistolâ ad Romanos. Talia non pauca posteriores Acto­rum consarcinatores Ignatio attribuunt quasi ab eo in ipsâ veluti [...] â pronuntiata, quae ipsi nunquam famâ tanquam Martyris apophthegmata acceperant, sed ex Epistolis, quales suo aevo ex­titerunt, desumpserant. Eodem igitur modo haec Martyris sententia, quam Irenaeus citavit, in Actis aliquot saeculis postea conscriptis, à [...] Ignatio in extremo agone tribuitur, non ex famâ, non ex antiquioribus Actis, in quibus non apparet, sed ex Epistolâ ad Ro­manos deprompta, & ad rem praesentem applicata; unde postea Sy­meon Logothetes huic sententiae alia ex eadem Epistolâ superaddi­dit, quasi eodem tempore prolata, [...]. Cùm igitur sententia ab Irenaeo citata in Epistolâ ad Romanos [...], cùm nulla unquam apud [...] scriptores Apophthegmatum Ignatii mentio facta sit, & Apophthegmatis nomen in hâc re à Ma­ximo ad effugium suum tutandum tam infeliciter excogitatum sit, cùm antiquissima Martyrii Ignatiani Acta nec hanc nec similem aliquam [...] commemoraverint, posteriora autem Acta sententias ex Epistolis tum genuinis, tum interpolatis, tum etiam fictis excerpserint quas sanctissimo Martyris ori in ipso agone insererent, frivolum & in­eptum est eam sententiam ab Irenaeo aliunde quàm ex hâc ipsâ Episto­lâ citatam esse hariolari.

Confugit igitur Vir doctissimus ad argumentum negativum, tan­quam ad asylum tutissimum, [...] Irenaeum haec verba nec sumpsisse nec sumere potuisse ex hac Epistolâ ad Romanos, quòd ea Irenaeo ignota fuerit: ignotam autem ei hanc fuisse, quod caeterae Ignatii Epistolae, quas nostri eodem cum hac volumine à Polycar­po collectas & ordinatas fatentur, Irenaeo ignotae fuerint. Caeteras eiplanè ignotas [...] hoc argumento Capite quinto probare cona­tur. Irenaeus Hae eticos ante se omnes argumentis ex traditione & testimonio ductis refutat. Sunt autem in Epistolis Ignatii loca quam­plurima ad illud argumentum luculentissima: haec fusè suo more pro­bat. Habuit igitur causam idoneam & penè [...] ea loca ex Epistolis recitandi, vel sanè indicandi. At eas ne uno verbo memo­ravisse, nec omnino nutu significâsse deprehenditur: imo ne unum ex iis [...]. Planè ergò eas ignoravit.

Quamvìs facilè & breviter respondeatur, celebrem sententiam ex Epistolâ ad Romanos ab Irenaeo adductam esse, idque fuisse ab Eusebio observatum non semel, & à multis aliis etiam agnitum, [...] à quopiam ante hoc saeculum negatum, à nobis etiam proba­tum [Page 91] atque confirmatum; nec Irenaeum, qui hanc ad Romanos Epistolam novit, caeteras eodem volumine comprehensas & Poly­carpi Epistolae subjectas ignorare potuisse: multa tamen hîc repo­nenda sunt. Cùm enim magnâ diligentiâ usus sit Vir doctissimus, ut nihil ageret; ego non minori mihi utendum puto, ut eum nihil egisse omnibus appareat. Sepositâ igitur impraesentiarum illâ unicâ senten­tiâ, licèt. Irenaeus loca nulla ad institutum opportuna ex Ignatio cita­verit intimaverí [...]ue tamen non indè sequitur Epistolas illi fuisse ignotas: neque Dallaeana argumenta persuadent Irenaeum necessa­rio uti voluisse talibus testimoniis si ei cognita fuissent. Imò multò verisimilius est, supposito quòd Ignatiana ei fuissent cognitissima, ut nostri affirmant, si scribendi modum ab eo observatum spectemus, à sententiarum excerptione abstinere potiùs voluisse, quemadmodum reverâ abstinuisse dicitur.

Quinque libros adversus Haereses scripsit S. Irenaeus sanè praecla­ros, non eodem tempore aut continuò, ut ex Praefationibus videtur. Tertium autem librum scimus sub Eleutheri Pontificatu scriptum fuisse; quem cùm xv annos sedisse scribant Veteres, circa quem annum librum eum scripserit Irenaeus nondum compertum est. Circa poste­riora Eleutheri tempora editum fuisse librum tertium ego non dubito, cùm etiam primo, quem ad eum cui opus suum dedicavit aliquo antè tempore missum fuisse ex ipso scimus, Encratitarum haeresin describat, quam primò à Tatiano acceperant. Tatianum autem ipse affirmat, vivo adhuc Justino, nullâ haereticâ doctrinâ infectum fuisse. Post martyrium Justini ab Ecclesiâ Recessit, &, teste Epiphanio, in Orien­tem se contusit, ubi Haeresin partim ex Saturnini & Marcionis placi­tis, partim ex Valentini deliriis, additis etiam de suo aliquibus, con­flavit. Ex eo Encratitae nati, & in Occidentem etiam disseminati, sub Marco Antonino innotescere in Galliâ non potuerunt: neque Ire­naeus nisi sub Commodo, & adulto jam Eleutheri pontisicatu, eos tam graphicè depingere potuit. Quinetiam Theodotionis Versionem me­morat lib. 3. cap. 24. qui primo [...] erat, è castris Marcionitarum ad Ebionaeos transfugit, & cùm circumcisus esset linguam Hebraeam didicit; Versionem Veteris Testamenti tan­dem elaboravit, & teste Epiphanio, sub Commodo Imperatore edidit. Priores igitur tres libros sub Eleuthero quidem scriptos constat, sed vergente jam ad finem ejus pontificatu: reliquos aut sub Eleuthero jam exeunte, aut sub ineunte Victore exaratos patet.

Quare ante Irenaeum scripsêre viri in Ecclesiâ celeberrimi, Barna­bas, Clemens, Hermas, Ignatius, Polycarpus, Papias, Quadratus, Aristides, Agrippa Castor, Justinus, Melito, Athenagoras, Theophi­lus, [Page 92] Dionysius Corinthiorum, Apollinarius, Hierapolitarum Episco­pus, & Hegesippus. [...] igitur omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut eum appellat Tertullianus, scripta horum omnium opti­mè novit: saltem, Dallaeo fatente, sine quo argumenti negativi vis omnino nulla, hoc supponere jure possumus. At ex his aliquotab Ire­naeo nullibi nominantur; nullae ex illis sententiae excerpuntur, & ad testimonium adversus Haereticos ferendum adhibentur. Quales sunt Barnabas, Quadratus, Aristides, Agrippa, Melito, Athenagoras, The­ophilus, Dionysius, Hegesippus: numero certè plures quàm qui ab eo nominantur. An hos omnes ideo Irenaeo incognitos fuisse dicent, quòd ab illo in libris quos nunc habemus, cùm plures perierint, non commemorentur? Barnabas Clementi Alexandrino saepe citatus, & exscriptus, Irenaei Synchrono: Quadrati & Aristidis Apologiae no­tissimae, omnibusque charissimae, quòd Hadriano Imperatori oblatae persecutionem restinxerint. Agrippa Castor Eusebio [...], Hieronymo vir valde doctus. Melitonis elegans & decla­matorium ingeninm laudavit Tertullianus: Dionysius magnae eloquen­tiae fuit. Hegesippus vicinus Apostolicorum temporum, teste Hierony­mo. Scriptores igitur tam praeclaros ignorare non potuit Irenaeus; quare iidem nec nominati necignoti fuere: & perperam plane infer­tur, aliquem fuisse Irenaeo penitus ignotum, quòd ab eo in his quos habemus ejus libris non fuerit nominatus.

Dices fortasse sententias Ignatianas ad Irenaei argumentum esse idoneas, illorum non item; causam habuisse eum Ignatium nominan­di justam atque necessariam, illos autem commemorandi nullam. Imò verò nec huic effugio hîc locus est. Sunt in Epistolâ Barnabae loca quamplurima quae Haereticos contra quos scripsit Irenaeus apertè refellunt. Multa habet quae Patrem Christi mundi conditorem con­stituunt; de qua re tam prolixè agit Irenaeus, & pro quâ solâ Cle­mentis Epistolam citavit: de Mosis & Prophetarum scriptis plurima, quae huic sententiae tanquam fundamento innituntur, Prophetae ab ipso habentes donum in illum prophetaverunt, & ex diametro pugnant cum iis quae à Marcione dicebantur: multa quae ad suam [...] Gno­sticúmque trahebat Clemens Alexandrinus adversus illos qui [...] Gnostici dicebantur. Quadratus Hadriano porrexit li­brum pro religione nostrâ compositum, [...], ut loquitur Eusebius, librum valde utilem plenumque rationis & fidei, & Aposto­licâ doctrinâ dignum, teste Hieronymo. At quicquid fidei & doctrinae Apostolicae fuit, id omne ad refutandos Irenaeanos Haereticos non potuit non esse utile & idoneum: praesertim cùm fuerit ab eo scri­ptum, [Page 93] qui plurimos à se visos, qui sub Domino vari is in Judaeâ oppres­si cal amitatibus [...] fuerant, & qui à mortuis resurrexerunt, aut sal­tem suâ aetate superfuisse, testatus est. Quod etiam pariter de Aristi­de sentiendum, qui teste Hieronymo, volumen nostri dogmatis rationem continens eodem tempore quo & Quadratus Hadriano [...] [...]. Quod enim nostri dogmatis rationem continet, fundamenta eorum Hae­reticorum necessario evertit. [...] etiam de Apollinario, Asiae Hiera­politano Episcopo, dicendum, qui M. Antonino insigne volumen pro fide Christianorum dedit, ut & de Melitone. Theophilus sub Imperatore M. Antonino librum contra Marcionem composuit; alium contra Her­mogenis haeresin inscripsit. Agrippa Castor adversum Basilidis Hae­retici volumina, quae in Evangelium confecerat, fortissimè disseruit. Melito ante libellum supplicem M. Antonino datum multa scripserat de Prophetis, de Ecclesiâ, de Fide, de generatione Jesu [...], de Incarnatione Dei, Athenagoras etiam, praeter Apologiam, de Resurre­ctione scripserat, quae omnia ad argumentum Irenaei pertinebant. Denique, ut refert Eusebius Hist. Eccles, l. 4. c. 21. Iisdem tempori­bus in Ecclesiâ floruit Hegesippus, & Dionysius Corinth or um Episco­pus, Pinytus quoque Cretensium Episcopus, Philippus praeterea & Apol­linaris, ac Melito, Musanus etiam & Modest us, [...], & postremò, seu post hos omnes Irenaeus. At, eodem teste, Philippus lu­culentissimum librum contra Marcionem composuit, Modestus prae caeteris errores ejus omnibus spectandos exhibuit: Musanus librum [...] adversus Encratitas tum primùm exortos scripsit; neque tamen horum cujuspiam Irenaeus meminit. Hi cùm Irenaeo non potuerint esse incogniti, & multa in libris suis tunc editis habue­rint quae ad argumentum ejus fuerint idonea, non tamen erant ab eo nominati. Malè igitur à Dallaeo tam peremptoriè asseritur, Autorem aliquem etiam p aeclarum fuisse Irenaeo penitus ignotum, ideo tantùm quia opportunâ occasione oblatâ eum minimè nomi­navit.

Rursus Hermas, Clemens, Polycarpus, Papias, Justinus, ex mul­tis qui ante ipsum scripsêre, pauci, fuerunt ab Irenaeo quidem nomi­nati; sed an multa ex illis loca ad argumentum suum luculenta, quod de Ignatio postulat Vir doctissimus, excerpsit, & in libros suos congessit? minimé. Clementis Epistolam continere ait Traditio­nem [...] unum Deum omnipotentem sactorem caeli & terrae; (neque mirum, cujus enim Catholici scriptoris opus hoc non conti­net?) sed ne unam quidem ex eâ Epistolâ sententiam eo loci affert, aut alibi vel unum [...] exprimit. Polycarpum etiam ibidem laudat, & Epistolam ejus ad Philippenses memorat; sed ne unam quidem [Page 94] syllabam ex ejus scriptis, vel ad confutandos Haereticos, vel in alium finem adducit. Papiam etiam nominat, & narratiunculam ex eo ad­ducit, non tam contra Haereticos, quam ad Chiliastarum dogma con­firmandum, quod illi unus [...] persuaserat, teste Eusebio lib. 3. ad finem, & Hieronymo in Catalogo. Ex unico Justino, qui suâ aetate vixit duas sententias protulit, ex Herma unam. E tot igitur scriptoribus quorum nomina ad nos pervenerunt, quatuor tantùm sententias in tam prolixo támque accurato & erudito Opere excerpsit, quarum [...] ex Epistolâ Ignatii desumpta est. Quare [...] Dallaeus tot sententias ex commentitiis, tot ex interpolatis, tot ex genuinis Ignatii Epistolis deprompsit; possumus enim longè plures ex Autori­bus & quidem celeberrimis qui ante Irenaeum scripserunt afferre, qua­rum [...] ille attigit, etiam ex illis quos Irenaeum novisse certissi­mum est.

Sed Athanasium & Bellarminum, Theodoretum & Gelasium mirè conjungit & nostris objicit, qui tot loca ex Ignatio [...]. Tum verò, Obsecro tuam fidem, inquit, haec Ignatiana Athanasius & Theodoretus contra Arianos & Eutychianos, in quos utpote nondum ex­ortos scripta non sunt, adducerent tamen & recitarent? Irenaeus eadem his ipsis in quos propriè scripta sunt, Gnosticis, Valentinianis, Docetis non objicerent? Non nunc disputo contra quos Ignatiana propriè scripta sunt, de qua re fortasse aliquando & fusè & accuratè disseren­dum erit. Satìs est, quod Eusebius nos docuit, & res ipsa testatur, eum contra sui temporis Haereticos scripsisse: satìs est, sive contra aliquos, sive contra nullos diserte, ut Clemens Romanus, scripserit; autorita­tem Viri sanctissimi antiquissimique multum valere contra Haereticos quo cunque saeculo exortos. Id dico quod hujus argumenti vim omnem prorsus elidit, & pessundat. Poterat Athanasius non pauca ex nostris Ignatii Epistolis proferre loca quae Arianam Haeresin disertè peterent, cum eas ante illius haereseos exortum scriptas fuisse etiam Adver­sarii omnes fateantur. Varios ille quidem libros adversus Arianos fortissimósque conscripsit, autoritate tamen Ignatii nunquam eos pre­mit, nullam ex ejus [...] sententiam iis opponit. In Epistolâ qua­dam, [...], ad familiares, vel discipulos suos, ut eam indigitat Socrates, disputat primò contra Arianos, dein cum illis agit quos Arianos esse negat, quos omnia alia à Nicenâ Synodo scri­pta recipere, praeter unicam vocem [...] testatur, quos [...], dilectos appellat, ad quos tanquam frater ad fratres loquitur, quibus eadem esset cum ipso sententia, controversia autem de verbis tantúm. Ad hos posteriorem partem Epistolae dirigit, à paginâ 915 incipien­tem; quam malè interrumpit paginâ sequenti Latina interpretatio, [Page 95] Nos verò iterum impetentes eos qui Verbum creaturam esse dicunt, nec eum volunt legitimum & naturalem filium esse, ostendimus eos ex huma­nis exemplis patris & filii adversum se rationes & demonstrationes accipere. Quae verba & tenorem dissertationis perturbant, & per­sonas atque res ipsas mirè confundunt. Graeca ità se habent. [...]. Rur sus etiam ipsi (scilicet quos fra­tres appellaverat) disputantes adversus [...] qui Sermonem creaturam esse dicunt, [...] proprium filium esse volunt, (scilicet Arianos) ex hu­manis exemplis patris & filii, contra [...] Arianos demonstrationes sum­pserunt. Hi igitur quibuscum agit Athanasius contra Arianos disputa­bant, eandem fidem cum Athanasio profitebantur, vocem autem [...] nondum admittebant, idque propter reverentiam & honorem erga eos Patres qui Paulum Samosatensem condemnaverant. Athanasi­us ut hunc iis scrupulum evellat, docet non esse contendendum, si prior Synodus [...] rejiceret, posterior commendaret: id enim ex diverso sensu factum esse. Dein exemplum producit sanctorum Pa­trum, qui [...] aliter at (que) aliter acceperunt. Ignatius, inquit, Domi­num tum [...], tum [...]; alii post Ignatium dixerunt, [...], Solus pater ingenitus. Rectè autem & Ignatius, & illi secundum diversum sensum cui ipsi cùm scriberent attenderunt. Haec ille. Obsecro igitur tuam fidem, quot loca ex Ignatio Athanasius adversus Arianos produxit? ut tibi videtur, unum; ut mihi, ne unum quidem. Quod igitur de Athanasio verum esse scimus, quidni & de Irenaeo dicamus? Quamplurima ex professo contra Arianos scripsit Athanasius, plura quàm ab Irenaeo contra omnes Haereticos scripta habemus. Multa in Ignatio sunt ad refellendos Arianos satìs luculen­ta, nullam tamen ex illo sententiam adversus eos adduxit, ne Ignatium ipsum nominavit; & tamen illum optimè novit, & semel ad dilectos & fratres suos citavit. Irenaeus pariter nihil adversus Haereticos ex Ignatii Epistolis deprompsit; eas tamen optimè novit, & semel obiter citavit.

At I heodoretus plura; rectè: sed quid hoc ad Irenaeum? Hic se­cundo, ille quinto saeculo scripsit. Nos autem antè docuimus cir­ca finem quarti saeculi primùm ex longâ experientiâ observatum esse, haereses & schismata disputationibus tolli non potuisse; & certissimum remedium fore [...] in testimoni­um adductas. Quod Theodosio & Nectario primus omnium Sisinnius persuasit. Post igitur severam Theodosii legem contra Haereticos la­tam, illi paulo sapientiores facti, admiserunt eorum Patrum testimo­nia [Page 96] qui ante divisionem ortam scripserant, & celebres in Ecclesiâ fu­erant. Ante hanc aetatem non videmus Ecclesiasticos scriptores Ca­talogos Patrum texentes, & confertas sententias ex eorum scriptis contra haereticos promentes. Quinto demum saeculo hoc factum, & à Theodoreto inter primos: ante illud tempus parciùs & obiter; aetate autem Irenaei id fieri nullo jure potuit. Haeretici enim contra quos ille scripsit vetustioribus Catholicis nihil tribuebant; omnia eorum scri­pta flocci faciebant, libros quamplurimos Apocryphos à suis compo­sitos, suisque tantùm notos sub Antiquorum nomine proferebant, plu­rima etiam Evangelistarum & Apostolorum scripta respuebant, multá­que commenti sunt contra quae nemo Veterum quicquam disseruerat. Irenaeus ut hos refutaret, libro primo sententiam eorum aperuit, se­cundo rationibus subvertit, tertio scripturas & Traditionem adhibuit, quòd ad eam Haeretici aliquando provocarent, quarto ex Veteri Testa­mento praecipuè disputavit, quinto ex reliquis doctrinis Domini no­stri, & ex Apostolicis Epistolis, ut ipse in Praefationibus profitetur. Nunquam se usurum testimoniis Veterum adversus eorum sententiam testatur, nunquam ulla loca ad eam rem idonea exscribit, & si quem fortè adducit ad traditionem firmandam tantùm nominat; sententi­am quidem Justini laudat contra Marcionem fervidam & zeli plenam; at Marcion Justino antiquior fuit, & autoritas ejus ad revincendos Marcionitarum errores nihil valebat, neque in eum finem est adducta. Dispar itaque omnino ratio Irenaei & Theodoreti: non eadem utrique mens, aut occasio in scribendo fuit. Frustra igitur & sine ullo funda­mento asserit Vir doctissimus, cùm tot loca ex Ignatio Theodoretus produxerit, Irenaeum etiam non pauciora adducere de buisse, si Ignati­um Epistolicum novisset.

Verum enimverò, est & aliud, inquit, quo haec Ignatiana omnia [...] planè nescivisse deprehenditur. Solet enim ille [...] virorum se [...] sententias & [...] sive scriptas sive vivâ voce ab iis prolat as non nominatis auctoribus afferre ac recitare. Nullas Ignatii suo operi inspersit. Nullas ergo Epistolas scivit. Nullae ergò tum extiterunt. Imò verò si sententias, quas Vir doctissimus intelligit, consideremus, etsi multò plures essent, nemo unquam ideo concluderet, necessariò etiam eum aliquas ex Ignatianis usurpare voluisse. Primam ab aliquo se praestantiore in Praefatione refert venustam sanè atque elegantem, [...]. Vetus Interpres, Quomodo lapidem pretiosum smaragdum magni pretii apud quosdam vitreum in ejus con­tumcliam per [...] assimilatum quoadusque non adest qui potest probare, [Page 97] & artificium arguere quod subdolè sit factum; & aliam etiam ab eo­dem ut videtur, [...], pari venustate & elegantiâ conspicuam. Tu verò Dallaee ex his collige­re potes, necessariò Irenaeum ex Epistolis Ignatianis sententias lau­dare voluisse si scivisset? Tu, inquam, qui Usserianas omnes tristes, & salebrosas, rudes & incultas dicis? Tu, qui Orationem tanquam horridam & torrentis instar per confragosa montium, per abrupta & saxa & cautes & praecipitia vix enitentis accusas? Tu, qui magnam sen­suum ubique obscuritatem, & vel nullum vel malignum verborum inter se nexum observas? Tu, qui prisca Loxiae Apollinis oracula vel Sibyl­larum folia legere te credis? Sic enim disputas. Irenaeus Operi suo [...] apposuit, Praefationem eleganti quâdam Veterum alicujus sententiâ adornavit, & aliam similis venustatis alibi adhibuit; Ignatiana igitur prorsus ignoravit, aliter rudem aliquam & incultam, tristem & salebrosam sententiam ad Commentarios suos exornandos & illuminandos produxisset. A divino quodam sene, & veritatis prae­cone versus quosdam Iambicos [...] Marcum Haereticum effusos laudat, quos hîc à Scaligero, atque Petavio suis numeris restitutos repraesento:

[...],
[...],
[...],
[...],
[...],
[...]
[...],
[...].

Quorum restitutio Veteri Versione maximè confirmatur,

Idolorum fabricator Marce, & portentorum inspector,
Astrologiae cognitor, & magicae artis,
Per quas confirmas error is doctrinas,
Signa ostendens [...] qui à te seducuntur,
Apostaticae virtut is operationes,
Quaetibi praestat tuus pater Satanas
Per angelicam virtutem Azazel facere,
Habens te praecursorem contrariae adversus Deum nequitiae.

Posteriores Petavius metricè reddens malè expressit.

Haec tu illa Satanae fretus [...] patris,
Azazelisque mirâ designas ope,
Praecursor illi fraudis in Superos datus.

Haec enim Marcum Satanae, aut Azazelis praecursorem faciunt; cùm divinus ille Senex eum describere voluerit, tanquam Antichristi prae­cursorem, quod hîc significat [...]. Jam verò ex Igna­tianis an aliquid simile petere potuit Irenaeus, si ea novisset? aut quis­quam non novisse affirmabit, quia qui versiculos aliunde in Marcum contorsit, nihil illi ex Ignatio aspersit? Cujusdam ante se de duplici vocabuli Filii acceptione observationem ad interpretationem S. Scri­pturae pertinentem, lib. 4. cap. 79. affert. Vult enim impios & infide­les in sacris literis filios & angelos Diaboli dici; Veterum autem alicu­jus testimonium affert, qui Filium dupliciter intelligi dixit, aut de nato, aut de facto, aut secundum naturam & conditionem, aut secun­dum doctrinae magisterium, Qui enim edoctus est verbo, filius docentis esse dicitur, & ille ejus pater. Ut postea Clemens Alexandrinus, [...]. & Gregorius Nazianzenus, [...].’

An autem quia è Veteribus unum, qui simili modo ante ipsum Scri­pturas interpretatus est, ne novum sensum illis affixisse videretur addu­xit; ideo aut aliquid ex Ignatianis citare debuerit, aut ea ipsi ignota nos concedere debeamus, in quibus talia nec inveniri nec expectari potuerunt?

Quòd si haec ad sententiam Viri doctissimi confirmandam parùm valere videantur, certè reliqua omnino nihil. Sunt enim tantùm viro­rum quorundam, non scripto sed vivâ voce prolata testimonia; quae rectè [...] Eusebius appellat, lib. 5. cap. 8. [...]. Ruffinus Interpres, Sed & Apostolici cujusdam viri, cujus nomen reticuit, sermonis quasi memoriter meminit. Sic Marci Evangelium credebant Veteres nihil aliud fuisse quàm Petri [...]. Ità Papias apud Euseb. l. 3. c. 39. [...], & rursus, [...]. Ut Cynici cujus­dam verba de Peregrino ex memoriâ recitare se fideliter profitetur Lu­cianus, [...]. Sic igitur Irenaeus lib. 4. cap. 5. Quemadmodum audivi à quo­dam Presbytero, qui audierat ab his qui Apostolos viderant, & ab his qui didicerant. Ubi diligenter observandum est Irenaeum hîc planè Papiam fuisse imitatum, à quo doctrinam mille annorum accepit; sic enim Papias ea memoriae mandavit quae à Veteribus hoc modo didi­cerat, ut ipse de se testatur. ' [...] [...]. [Page 99] Quòd si quis inter­dum mihi occurrebat qui cum Senioribus versatus fuisset, ex eo curiosè sciscitabar quaenam essent Seniorum dicta, Quid Andreas, quid Petrus, quid Philippus, quid Thomas, quid Jacobus, quid Joannes, quid Mat­thaeus, quid caeteri Domini discipuli dicere soliti essent, [...] Aristi­on & Joannes Presbyter discipuli Domini traderent. Neque enim ex li­brorum lectione tantam me utilitatem capere posse existimabam, quan­tam ex hominum adhuc superstitum vivâ voce. Quaesivit Papias à Seni­oribus quid illi ab Apostolis aut discipulis audiverant, & quae ab illis acceperat scripsit, [...], inquit, [...]. Irenaeus Papiâ junior, exemplo ejus nimis permotus, quaesivit pariter à Senio­ribus, quid illi audiverant ab iis qui Apostolorum discipulos viderant, & cùm haec vivâ voce prolata sibique tradita scriptis praeferret, quae ab illis acceperat pariter scripsit. Horum igitur Seniorum autoritate & testimonio, ad firmandam traditionem nonnunquam, saepius ad su­as, de annis Christi quos egit in terris, de illis quos ibidem iterum acturus est, de mortuorum statu, de bestiae Apocalypticae numero, pri­vatas opiniones stabiliendas utitur. Sed quid indè sequitur? an illud imprimis, Irenaeo ignota fuisse Ignatiana omnia, quia nihil ab eo scri­ptum inter haec omnia testimonia reperitur? minimé. Ignatium con­sulere non potuit Irenaeus, qui illo mortuo natus est. Seniores Irenaeo recitant quid audiverant; id Ignatius diu ante bestiis oblatus facere non potuit. Frustra igitur eum inter Seniores illos sua suffragia affe­rentem quaeras. Seniores illi, quid voce vivâ audiverant, non quid in scriptis legerant, narraverunt; frustra igitur etiam sententiam ali­quam ab Ignatio scriptam ab illis expectes. Ignatius ipse ad bestias condemnatus, & Ecclesias in itinere confirmans, non ut Papias [...], quid ab hujus vel illius Apostoli, vel Discipuli ore vel ipse vel alii acceperant in Epistolis scripsit: hinc igitur colligi nul­lo modo potest, ejus Epistolas ab Irenaeo laudari debuisse, aut eo no­mine ipsi ignotas fuisse.

Nondum igitur res satìs confecta videri debuit; sed eam multò lucu­lentiùs ex quodam ejusdem Scriptoris loco probare se posse putat Vir doctissimus; illo scilicet, quo ad Ecclesias duas Epistolas memorat, unam Clementis ad Corinthios, alteram Polycarpi ad Philippenses. Quare hîc rogat, cur, si ei notus erat noster Ignatius, illius loco tam opportuno támque necessario nullus meminerit? Respondeat non tam [Page 100] pro [...] quàm pro seipso jam Irenaeus. Nos enim multo tutiores su­mus à Dallaei conjecturis, quàm S. Irenaeus ab ejusdem censurâ. Sic igitur ille lib. 3. cap. 3. Traditionem itaque Apostolorum in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesiâ adest perspicere omnibus qui vera ve­lint audire; & habemus annumerare eos qui ab Apostolis [...] sunt Episcopi in Ecclesiis, & successores eorum usque ad nos; qui nibil tale [...], neque cognoverunt, quale ab his deliratur. Traditio igitur secundùm Irenaeum erat in omni Ecclesiâ, Romanâ, Alexandrinâ, Antiochenâ, Hierosolymitanâ, reliquisque, & si voluisset, poterat nu­merare omnes Episcopos ab Apostolis institutos, quos successores reli­querant suum ipsorum locum magisterii tradentes, & eorum etiam suc­cessores. Sed quoniam, inquit, in boc talivolumine [...] est omnium Ecclesiarum enumerare [...]; maximae, & antiquae, & omnibus cognitae, à gloriosissimis duobus Apostolis Petro & Paulo [...] fundatae & constitutae Ecclesiae eam quam habet ab Apostolis Traditionem & an­nunciatam hominibus fidem, per successiones Episcoporum [...] usque ad nos indicantes confundimus omnes eos. [...] inter alios Romae Episcopos Clementem enumerat, qui & viait ipsos Apostolos & contu­lit cum eis, cùm adhuc insonantem praedicati nem Apostolorum & Tra­ditionem ante oculos haberet, traditque Romae Ecclesiam [...] hoc Cle­mente, scripsisse Epistolam ad Corinthios, ad pacem eos congregantem, & reparantem fidem eorum, & annunciantem quam ab Apostolis recepe­rat Traditionem. Meminit igitur Clementis & Epistolae sub ejus Pon­tificatu scriptae, quare non & Ignatii? respondeo, quia Ignatius Ro­mae Episcopus nunquam fuit, sub eo Ecclesia Romana Epistolas scri­bere non potuit. Statuit autem Irenaeus de Traditione ad Romanam Ecclesiam pertinente tantùm loqui. Inerter ac flagitiosè, dicet Dallaeus: fortasse. Certè ita fecit Irenaeus, & cur sic Argumentum adversùs Hae­reticos institueret, rationem reddidit, quod propter potentiorem illius Ec­clesiae principalitatem, ejus solius traditio omnes haereticos confun­deret. Quae quidem ratio Irenaeum, etsi Ignatii eo loci non meminerit, apud me flagitiosissimi silentii crimine absolvit; viderint Dallaeani si adhuc reum teneant. At praeter Clementem etiam Polycarpi meminit Epistolaeque ejus ad Philippenses: quare igitur non & Ignatii Poly­carpo senioris, cujus Epistolae illi ad Philippenses erant adjunctae? Memorandi certè ratio utriusque par erat, [...] verò etiam [...]. Priusquam respondeo de Irenaeo, quaero pariter de Tertulliano. Conce­des, opinor, eum bene novisse, Ignatium fuisse Ecclesiae Antiochenae Episcopum, & ab Apostolis ordinatum, etiamsi Epistolas ejus ignorasse putes. Quaero igitur cùm Ecclesias Apostolicas memorat, de Praescri­prione haereticorum cap. 32. cur Ignatii aut Ecclesiae Antiochenae non [Page 101] meminit? Hoc modo, inquit, Ecclesiae Apostolicae census suos deferunt; sicut Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum ab Joanne conlocatum refert, sicut Romaenorum Clementem à Petro ordinatum itidem. Nullam aliam Ecclesiam Apostolicam nominavit. Quid? nonne novit Ignatium Po­lycarpo fuisse seniorem? nonne existimavit S. Petrum fuisse Antio­chiae priùs quàm Romae? Quare igitur Antiochenam Ecclesiam & Episcopum ejus Ignatium non commemoravit? Nempe inerter & fla­gitiosè fecit: certè Irenaeum imitatus & secutus est. Quocirca si jam quaeras quare Irenaeus Polycarpi meminit, non autem Ignatii; causa in promptu est, quia Traditionem solius Ecclesiae Romanae proposue­rat, ad quam confirmandam adversùs Haereticos autoritas Polycarpi plurimum faciebat, Ignatii nihil. Hanc rationem ipse indicat. Is enim, inquit, est, qui sub Aniceto cùm advenisset in Urbem, multos ex his quos praediximus haereticos convertit in Ecclesiam Dei, unam & solam hanc veritatem annuntians ab Apostolis percepisse se, quam & Ecclesia tra­didit. Ad confirmandam Romanae Ecclesiae traditionem adducit Poly­carpum quem ipse viderat, quod Venerandus ille senex Romae adesset, quòd eadem cum Romanis praedicasset, quòd multos ex Haereticis, contra quos hi libri exarati sunt, ad Catholicam fidem Romae converte­rit, & Romanae Ecclesiae reconciliaverit, quòd quid S. Joannes de Ce­rintho senserit, quid ipse de Marcione, testatus sit. Horum verò nihil de Ignatio dici potuit. Epistolae quidem ejus obiter meminit, sed ne [...] ex illâ adducit; ne id quidem dicit, eam continere eandem Traditi­onem quae in Romanâ Ecclesiâ [...]. Polycarpum itaque ideo tan­tùm citavit, quòd Romae eadem cum Romanâ Ecclesiâ docuerit, & Haereticisibidem restiterit. Nec erat utriusque nominandi par ratio.

Quod addit Vir doctissimus, Irenaeum in Epistolâ ad Florinum Po­lycarpi mentionem fecisse, non autem Ignatii, cujus Epistolae multa contra Florini blasphemiam continent, id omnino vim nullam habet. Blasphemia quam tunc temporis tuebatur Florinus ipsi peculiaris [...], utpote quam Haeretici qui extra Ecclesiam erant, nunquam profiteri ausi sint. Postea quidem, teste Eusebio, descivit ad Valentinianos. Epi­stola autem Ireraei tantummodo pro argumento habuit, quòd, Deus non sit author malorum, nam licèt alter titulus [...] ostendere videatur Florinum duo principia invekisse & Marcionis ac Cerdonis dogmatibus adhaesisse, ut observat doctissimus Valesius; tamen cùm Irenaeus ipse dogmata Florini asserat ab Haereticis nunquam fuisse tra­dita, & Eusebius addat, [...], videtur Irenaeus de illâ re tantùm disputâsse adversus Florinum: An scilicet Deus author esset malorum. At quàm multa quaeso, ad blasphemiam in eâ re retundendam opportuna Epistolae Ignatii conti­nent? [Page 102] aut si continerent, unde liceret colligere sententias ex iis ad refellendum. Florinum excerpere voluisse Irenaeum? Certè ab exem­plo Polycarpi hoc nullo modo sequitur. Innuit quidem eum plures Epistolas scripsisse, ne unam ex earum ullâ sententiam adducit. Ipsum nominat, sed eo loco quo [...], parcè ac leviter cum Florino agit, quo ostendit Seniores qui cum Apostolis versati sunt nihil tale eum docuisse. Eorum aliquibus familiarem fuisse Florinum noverat; [...] ex iis nominat, nempe Polycarpum; eúmque praecipuè [...] ob multas quas significat rationes. Primò, respectu Florini, qui Po­lycarpum audierat, sed & cum eo simul Irenaeus, [...], inquit, [...]. Vidi enim te cùm adhuc puer essem in inferiori Asiâ apud Polycar­pum, splendidè aggentem in palatio, & magnopere laborantem ut te illi approbares. Secundò, respectu suiipsius, quem tanquam optimum ejusce reitestem depingit, quòd quae tunc audivit à Polycarpo firmius memoriae adhaererent, quàm quae nuper acciderant. [...]. Haec ego tunc studiosiùs audiebam, non in chartâ sed in corde meo audita describens, eadémque apud me repeto & revolvo. Tertiò, ratione argumenti quod fortissimum putavit. Au­divit enim tunc Polycarpum, quae illi fuerat cum S. Joanne & reli­quis qui Dominum viderant consuetudo, quaenam ab illis de Chri­sto relata perceperat, & quàm illa omnia quae ab iis qui Verbum vitae conspexerant SS. Scripturis consentirent, diligenter observavit. Quod est ipsissimum argumentum quo toties Irenaeus vel ad Hae­reticos refellendos vel ad suas sententias confirmandas utitur. Ni­hil autem horum de Ignatio dicere potuit; cum eo nunquam ver­satus est Florinus; non vidit eum Irenaeus; nunquam disseren­tem de Apostolis aut Discipulis Domini audivit, aut in Epistolis le­git. Rationes igitur satìs multas habuit Irenaeus cur Polycarpum suo more potiùs quàm Ignatium adversùs Florini blasphemiam testem adduceret.

Quocirca cùm notissimam S. Ignatii sententiam Irenaeus citaverit, quam in Epistolâ ejusdem ad Romanos totidem verbis scriptam reperimus: cùm Eusebius Irenaeum eam ex eadem Epistolâ hau­sisse asserat, [...] post eum idem affirment: cùm nulla omnino vis in illâ distinctione inter dixit & scripsit appareat; cùm nulla Ignatii apophthegmata in antiquissimis Scriptoribus, aut Actis repe­riantur, in posterioribus autem quae extant ex Epistolis certissimè desumpta sint; cùm denique nulla ratio hactenus excogitata sit, quae [Page 103] reliquas Ignatii Epistolas ignorâsse Irenaeum nobis persuadeat, ratio­nes autem multae suppetant, quae nobis fidem faciant, nullam Irenaeo Ignatium citandi occasionem iis locis oblatam fuisse, quibus adversa­rii justam & necessariam crepant; concludo frivolum & ineptum esse Irenaeum aliunde quàm ex nostrâ Ignatii Epistolâ ad Romanos senten­tiam sumpsisse hariolari, adeóque testimonium Irenaei [...] man­dam Ignatianorum autoritatem à nostris rectè & appositè afferri.

CAP. VII. Testimonia Origenis ab objectionibus vindicantur. 1o, Fru­stranea non sunt, quòd errores Dallaei de aetate Impo­storis sui, & hallucinatione Eusebii refellunt: ac prae­terea quòd Argumentum Negativum funditus ever­tunt. 2o, Falsa non sunt. Opus in Canticum Cantico­rum est ipsius Origenis; non Latini Autoris, sed Interpretis, & quidem Ruffini. Homiliae in S. Lucam sunt ipsius Origenis; non Latini Autoris, sed Inter­pretis, & quidem Hieronymi.

TErtium à nobis ex Origene deductum est testimo­nium. Hoc primò Vir Doctissimus dicit esse frustraneum, secundò falsum. Frustra, inquit, Origenis Homilias annis circiter 140 post ulti­mum Martyris certamen scriptas recitant. Se­rum enim hoc & inane Ignatianorum praesidium. Respondeo primò, hoc Testimonium non esse frustraneum; quia duo immanes Dallaei errores vel hoc uno argumento, si alia deessent, manifestae falsitatis revince­rentur. Primus est, Impostorem has Epistolas non nisi ducentis post Ignatium annis in lucem emisisse. Quomodo enim hoc fieri potuit, si 140 annis post ultimum Martyris certamen easdem Epistolas vidit, [Page 104] legit, duásque exiis sententias exscripsit Origenes? An annis 60, an­tequam editae sunt, eas laudare potuit Adamantius? Hoc unum testi­monium quicquid in hoc Opere proprium Dallaeo est refellit & expun­git. Salmasius & Albertinus diu ante Origenem natum Epistolas sub Ignatii nomine scriptas fatentur; Blondellus antequam Origenes scri­beret. Solus Dallaeus, nisi fortè addendus ei sit Bochartus, diu post O­rigenis mortem omnes scriptas affirmat; & ex sexaginta sex argumen­tis plurima ad hanc epocham formavit, quae hoc solo testimonio firma­to concidunt.

Secunda Dallaei falsissima assertio est, Eusebium esse omnis de [...] erroris fontem; qui hine primò exortus, latissimè postea effusus, insequentium saeculorum penè omnes Christiani nominis eruditos pervasit. Non frustra igitur Origenem adducimus, qui tam immanem, ac tan­tis Viris ignominiosum errorem funditus evellit. An enim Eusebius primùm lapsus est, qui Origenem est sequutus? An ille soetum nu­per natum & adulterinum excepit, quem Origenes tam diu antè fovit & exosculatus est? An caeteri Patres Eusebium [...] erran­tem sequuti sunt, qui eum primò non errâsse certissimè sciebant, ut­pote qui Origenem perpetuò lectitarent? Si scripsisset Origenes Homilias illas 140 annis post Ignatii mortem, haec non frustraneè, sed opportunè satìs ad Dallaeanas rationes evertendas observata essent.

Sed respondeo secundò, Origenis Homilias, non tam serò, non de­mum 140 annis post ultimum Martyris certamen, sed diu antè scriptas fuisse. Mentio Epistolae Ignatianae disertissima extat Homiliis ejus in S. Lucam. Homilias illas scripsit Origenes juvenis adhuc, & ante aetatem [...]. Testis locupletissimus S. Hieronymus, Ada­mantii assiduus lector, & cùm ista scriberet, admirator. Ità enim ille in Praefatione ad Versionem suam, Fateor itaque in his Orige­nem Tractatibus quasi puerum talis ludere: alia sunt virilia ejus, & senectutis seria. Neque igitur senex, neque cùm virilis esset aetatis, Homil. in S. Lucam scripsit Origenes, sed adhuc adolescens. Cùm autem decimum octavum annum ageret Catecheticae Scholae praefectus est Alexandriae. Hoc disertè tradit Eusebius, [...], Hist. l. 6. c. 3. cui suf­fragatur S. Hieronymus. Erat hic annus Severi undecimus; decimo enim Severi Origenes decimum septimum aetatis annum egit, testibus Eusebio & Hieronymo. Septem fere annos in imperio postea mansit Severus. Sub initio igitur Caracallae Origenem adhuc puerum, seu ado­lescentem, scripsisse Homilias in S. Lucam par est credere. Jam ve­rò à decimo Trajani, quo Epistolas scripsisse Ignatius perhibetur, [Page 105] ad initium Caracallae, vix anni sunt 105. Intra igitur tot annos Igna­tii Epistolis testimonium scripto praebuisse creditur Origenes. Quod ideo observandum fuit, non tantùm ut ostenderem falsa esse quae Dallaeus de intervallo asserit, sed etiam ut ei Argumentum, quo tan­topere delectatur, Negativum eriperem. Launoyum doctissimum Sorbonae Theologum de vi Argumenti negantis fusè disputantem advocat. Sed Launoyus ipse ita sententiam suam protulit, Cùm nullus omnino scriptor aequalis vel suppar praestat testimonium, tunc ex generali silentio, quod ducentorum plus minùs annorum aestimari potest, efficax depromitur argumentum. Hîc autem Scriptor nobilissimus Origenes, Ignatio suppar, eodem quo ille scripsit saeculo natus, lu­culentissimum Epistolis ejus praestat testimonium; & si nemo ante eum Ignatii meminisset, ne sic quidem generale [...] annorum circiter silentium praecessisset, ut indè efficax depromeretur argu­mentum. Quare si tacuissent S. Polycarpus, & S. Irenaeus, testimo­nium Origenis secundum rationes Launoyanas satìs vim & efficaci­am negantis Argumenti retunderet. Unus igitur Origenes, si tanquam testis legitimus admittatur, sententiam Dallaei penitus convellit, & ar­gumenta quamplurima ab ipso excogitata enervat; non itaque fru­stra à nobis advocatur.

Appello veteres etiam inter Christianos Criticos. Cùm enim de scriptis Dionysii, Ignatio senioris, celebris controversia in Eccle­siâ esset, & de testimoniis ageretur; qui eorum autorem Areo­pagitam verum non esse contendebant, non objiciebant secundi saeculi silentium; sed hoc tantummodo, quòd Origenes & Eusebius ejus minimè meminerint. Ità Maximus, contra quem it à disputabant, [...]. Imò verò, inquiunt, operaejus non descripsit Eu­sebius Pamphili, neque etiam Origenes. Si frustra eorum testimonia afferrentur, si sera haec essent & inania Dionysianorum praesidia, cur Veteres inter Christianos Critici ea postulârunt? Si huic quaestioni respondere pro Dionysio suo potuisset Maximus, quemadmodum re­spondemus pro Ignatio, ea [...] responsio, Origenem scilicet & Eusebium ejus disertè meminisse, pro frustraneâ nunquam habita fuisset. Pro iisdem Areopagiticis Hypatius Ephesinus Episcopus B. Cyrilli & B. Athanasii requirebat testimonia, addiditque, Si autem nullus ex antiquis recordatus est ea, unde nunc [...] ostendere, quia illius sint, nescio. Habemus Cyrillo synchronum Theodo­retum; habemus Chrysostomum, Hieronymum, ipsum Athanasi­um; habemus ex antiquioribus Eusebium, & Origenem, qui ut ab illis non frustra postulabantur, ità à nobis non frustra affe­runtur.

Sed pergit Vir doctissimus, & ad utrumque locum ex Origene ad­ductum simul semélque respondet: levis esse ad rem quae agitur mo­menti, quòd opusculorum, ex quibus allati sunt, dubia sit & incerta autorit as. Ita quidem primò paulo leniùs: mox, uti solet, confiden­tiús, Eos libros unde sunt allata testimonia, non modò Origenis non esse, sed ne Graeci quidem, verùm Latini potiùs scriptoris esse apparet. Primò igitur Opus Origenis in Canticum Canticorum, ex cujus Pro­logo testimonium adduximus, negat Origenis esse, negat esse Graeci cujuspiam scriptoris, Latini esse contendit. Et in hac quidem re habet autores quos sequatur. Primo loco Erasmum nominat, cujus censu­ram gravem ac veram appellat, cùm sit levissima [...]. Huic adjungit Amerbachium & Cocum; potuit & alios, qui Erasmum [...] sequuti sunt.

His oppono Jacobum Merlinum in Origenis Operibus maximè versatum, cujus verba de his Homiliis sunt, Si pensiculatè ipsam materiam quae in [...] traditur attenderis, ipsi Origeni attribues. Huic adjungo Genebrardum, qui Origenem postea edidit, & libris aliquot non antè editis locupletavit. Huic Editorem ultimum addo, qui sum­mâ cum diligentiâ, doctrinâ atque judicio in eruendis, edendis, ador­nandisque ejusdem Operibus Graecis versatur, Danielem Huetium; Castigandus, inquit ille, Erasmus, qui & ipse sentit, & idem ut senti­rent Magdeburgenses perfecit, hoc Opus esse hominis Latini pulchre docti & bene diserti. Imò ut sententiam Huetii de Erasmo suo intelli­gant Dallaeani, haec ejus verba sunt, Essraenis profectò, iterum dico, & [...] Erasmi temerit as Veterum Patrum scripta inanibus suis con­jecturis ita permiscentis, ut nisi contraivissent posteriorum Theologorum studia, vix certum aliquid de adole scentis Ecclesiae doctrinâ statuere possemus. Maximè igitur idoneus autor Erasmus Dallaeo, qui de Usu SS. Patrum in eum modum disputat.

Tribus his Origenis editoribus, addo viros doctissimos & Ignatia­norum hostes juratissimos, primò Blondellum, qui in Apologiâ ut pro­bet Origenem binos tantùm sacerdotum & diaconorum, Magistri Clementis exemplo, gradus agnovisse Sectione 2. §. 13. testimonium ex secundâ hujus Operis Homiliâ producit. Non igitur Latinum ali­quem, sed ipsum Origenem Clementis Alexandrini discipulum hujus Operis Autorem agnoscit Blondellus. Secundò Albertinum, qui tam praeclarè contra Halloixium disputavit, de Eucharistiâ lib. 2. c. 1. Ubi hoc ipsum Opus in Canticum Canticorum, & hunc ipsum locum, [...] inter testimonia adduximus, Origeni tribuit, & verisimillimè colligit larvatum Dionysium ex ipso Origene sua traduxisse. Orige­nem autem verum intelligit, illum nempe, qui nunquam plagii à quo­quam [Page 107] fuit insimulatus, cùm esset adeò feracis ingenii, ut aliis potiùs au­thor quàm cujusquam imitator aut transcriptor foret. Albertinum se­quitur Dallaeus de libris suppositis Dionysio Areopagitae lib. 1. c. 17. Meritò Albertinus noster, inquit adversùs eundem Halloixium dispu­tans, judicavit Dionysium tuum, totum hunc locum à tuo Origene vel esse furatum, vel certè mutuò sumpsisse. Quomodo enim meritò id ju­dicaret Albertinus, si Scriptor ille nec Origenes esset, nec Graecorum aliquis, sed Latinus nescio quis? Cùm Halloixius, ut Dionysium su­um defenderet, corrupisset, locúmque hunc ex ejus libro exterminan­dum judicàsset; facessereeum cum morosissimâ & ineptissimâ Criti­câ suâ jubet Dallaeus, & quod in Origene (quem pace tuâ Dionysiotuo multo doctiorem fuisse virum puto) totus hactenus orbis aequo animo tu­lit, id in Dionysio legi noli, inquit, ferre iniquiùs. Author igitur expositi­onum in Canticum Canticorum, cum contra Dionysium scribit Dallae­us, Origenes est, & locum, quem adduximus, in eodem Origene totus hactenus orbis aequo animo tulit: quare idem non est, quare contra totum orbem militat Dallaeus, cùm adversùs Ignatium arma sumit?

Autores cum autoribus contulimus; nunc rationes cum rationi­bus conferamus. Graecum [...] fuisse velhinc collig as licebit, inquit E­rasmus, quòdin Prologo citat Graecos velut alienos. Cùm apud Graecos, inquit, qui eruditi & sapientes videntur. Imperitè prorsus & ineptè. Citat enim Graecos velut alienos non à linguâ, aut gente suâ, sed religi­one. Hîc enim Graecos non opponi Latinis sed Christianis certum est, Ità enim sequitur, Non ergòmirum esset, si & apud nos, [...] quanto plures simpliciores, tanto plures & imperitiores videntur. Quae verba certè non ad Latinos tantùm, sed Christianorum omnium caetus perti­nent; & praeterea Origenem nobis referunt, qui de simplicitate & imperitiâ ubique ferè loquitur. Neque verò quisquam Graecos fre­quentiùs opponit Christianis quàm Origenes; cujus unum locum memorandum esse duxi, ut pariter emendem. Dum evolvo Com­mentarios in S. Joannem, in nuperâ Editione pag. 211. lego, [...], sensu planè nullo. Sed rectè Ferrarius verterat, perinde quasi Petrus docuerit non [...] nos Gentilium more adorare; ideò Huetius Editor ad marginem mo­net legendum [...], pro [...], sensum potiùs, quàm verba respiciens, & Ferrarium magìs quàm Origenem prae oculis ha­bens. Ipsae enim litterae pro [...] reponendum omnino do­cent [...], & ità legi moneo in MS nostro, Huetiano Co­dice longè praestantiore. Interim certissimum est Graecos non Latinis, sed Christianis oppositos eo loco quem indicat Erasmus; & multo probabiliùs ex eodem colligit Huetius Antorem hujus Operis esse [Page 108] Origenem, quòd hîc non obscuris verbis laudetur Platonis Symposi­um, ubi [...] agit, quem ipsum librum laudat idem Orige­nes, & locum de Amore, adversùs Celsum libro 4o. Adeò infeliciter in hoc Argumento versatus est Erasmus.

Meliùs aliquanto hanc objectionem urget Raynaudus Jesuita. La­tinum se Autor ipse bis profitetur agens de Logicâ in Philosophiae divi­sione. Illic enim desertè Latini Graecis opponuntur. Generales disci­plinae, quibus ad rerum scientiam pervenitur, tres sunt quas [Graeci] Ethicam, Physicam, & Theoricen appellaverunt; [nos has dicere pos­sumus moralem, naturalem, & inspectivam.] Nonnulli sanè [apud Graecos] etiam Logicen [quam nos rationalem possumus dicere] quarto in numero posuerunt. Nec tamen Autor hîc [...] Latinum profitetur. Nam illa quae unculis inclusimus, Interpretis sunt, non Autoris. Cùm enim Graeca, literis quidem Latinis, verbis autem Graecis pri­mò reddidisset, nè fortè à Latinis non intelligerentur, aut nè ipse non intellexisse videretur, eadem Latinè rursus interpretari voluit; quod est veteribus interpretibus perquam familiare. Locum autem ipsum ab Origene scriptum fuisse vel illud arguit, quòd [...] Hierony­mus ad Ecclesiasten sequatur, ut, tunc potissimum cùm nondum Origenica adeò displicuerant, solebat. De tribus enim Salomonis libris agens, & eorum ordinem, & argumenta cum Origene observans, ait, Haud procul ab hoc ordine doctrinarum & Philosophi sectatores suos erudiunt; ut primùm Ethicam doceant, deinde Physicam interpretentur, & quem in his profecisse perspexerint, ad theologiam usque perducant. Quem locum si in animo habuisset Henricus Valesius, nunquam illam observationem in Annotationibus ad Eusebium protulisset. Certè in libris Hieronymi nunquam Theologiam dici reperies, sed [...] [...]. Neque sicogitasset Hieronymum in Epistolâ 155 Origenis hunc locum exprimere voluisse, lectionem Codicis Memmiani vul­gatae statim [...], aut hanc sine sensu Theoricen exhibere dixislet. Verba Hieronymi sunt, Philosophi sclent disputationes suas in Physi­cam, Ethicam, Logicámque partiri; it à & eloquia divina aut de na­tur â disput are, ut in Genesi & Ecclesiaste; aut de moribus, ut in Pro­verbiis, & in omnibus sparsim libris; aut de Logicâ, pro qua no­stri Theoricen sibi vindicant, ut in Cantico Canticorum, & in E­vangeliis. Quae cùm ex Origene petita quivis intelligat, Theori­cen eò loci pati quis non poterit, qui eam ita definiri ab Ori­gene novit, Inspectiva dicitur, quâ supergressi visibilia de divi­nis aliquid & coelestibus contemplamur, eáque solâ mente intue­mur? Haec igitur omnino Origenis sunt, & ex eo hausit Hiero­nymus.

Sed idem, inquit Erasmus, liquet ex interpretatione amoris, caritatis, dilectionis, & cupidinis. Minimè verò. Non enim harum quatuor vocum interpretationem tradit Autor, sed ea tantùm adhibet Inter­pres ad exprimenda duo vocabula, quae Autor inter se confert, [...] scilicet & [...], [...] autem aut amorem, aut cupidinem, [...] aut dilectionem aut charitatem transfert. Origenes quidem Scripturae loca pro more suo congesserat, ut [...] idem ostenderet Scripto­ribus sacris significare, quod apud alios [...]. Ad haec autem loca explicanda necesse habuit Interpres charitati dilectionem addere, quia saepe verbum [...] usurpavit Autor, quale in Latinis charitati non respondet. Haec ex ipso loco satìs luculenter apparent. Videtur autem mihi quòd divina Scriptura volens cavere ne lapsus aliquis legen­tibus sub amoris nomine nasceretur, pro infirmioribus quibusque, eum qui apud sapientes saeculi, cupido, seu amor dicitur, honestiori vocabulo charitatem vel dilectionem nominâsse. Verbi gratiâ ut cùm dixit de Isaac, Et accepit Rebeccam, & facta est ei uxor, & dilexit eam, [...] diligere rectè vertitur, & [...] antiquitus non minùs dilectio quàm charitas reddebatur. Glossaria Vetera, Dilectio, [...], dilectio. Tertullianus de Agapis veterum Christianorum, Caena no­strae de nomine rationem sui ostendit: id vocatur quod dilectio apud Graecos. Ut autem charitati dilectionem, ità & amori cupidinem ad­junxit. Glossarium Vetus, [...], amor, Cupido. Quod ante eum fe­cerat Hieronymus Homiliâ primâ, Spirituali cupidine vel amore ac­cendatur. Haec autem ut Autorem Latinum minimè produnt, ità Origenem ipsum potiùs Autorem suisse ostendunt, qui in scriptis illis quae habemus, [...] in rebus divinis tam frequenter usurpat: & quem in hac ipsâ re, utì solet, imitatur S. Gregorius Nyssenus, in Cantica Homiliâ primâ. [...]. Cùm ergo sit quae loqui­tur sapientia, dilige quantum potes ex toto corde & totis viribus; concu­pisce quantum potes capere: addo autem audacter his quoque verbis, Ama. Planè ut in Versione Hieronymianâ Homiliae primae Origenis, & ut aliquid audentius dicam, spiritali cupidine & amore accendatur.

Quòd autem in nonnullis libris hoc Opus in Canticum Hieronymo tribuatur, & à Lombardo & Thoma, harum rerum imperitissimis, sub nomine Ambrosii citetur, non indè efficitur vel hunc vel illum hujus Operis Autorem fuisse, cum neutri illud competere posse omnes sci­ant. Sed inde justior suspicio est, esse illud potiùs ipsius Origenis, quia Ambrosius & Hieronymus Origenis multa in Latinum sermonem converterunt.

Nihil igitur valent rationes contra Origenem allatae; at illae quas pro eo afferemus sunt validissimae. Quaecunque enim de Opere aliquo Origeni ascribendo dici possunt, huic imprimis competunt. Neque mirum, cùm, ut olim observavit Hieronymus, Origenes cùm in caete­ris libris omnes vicerit, in Cantico Canticorum ipse se vicit. Nam pri­mò, Character Origenianorum vetus est, pluribus MSSis in Collegio S. Petri apud [...] praefixus, Cognoscitur Origenis sermo per autoritatum abundantiam. Nullibi autem manifestior hîc character quàm in hoc Opere: in quo Autor semper excurrit, & loca S. Scri­pturae undecunque adducit, & ad propositum suum trahit. Secundò, Tropologica ubique sectatur Origenes, notantibus omnibus Chri­stianis, ipso etiam Porphyrio. Tres autem perpetuò sensus in to­to hoc opere persequitur, historicum, tropologicum, anagogi­cum; neque aliter exponit reliqua Scripturae loca quae adducit obiter: ut hic planè se superet Origenes. Tertiò nemo unquam to­ties Opera sua priùs scripta laudavit, ac Origenes. Quoties enim Scripturae locum obiter citat, ad Expositiones suas Lectorem ablegare solet. Idem in hoc Opere frequenter praestitit; citat enim Homilias suas in Exodum, & Judices semel, in Numeros quater; Explicationes in Leviticum, & Commentarios in Novum Testamentum. Quartò, Origeni moris est propria nomina Hebraica interpretari, & ex eorum interpretationibus sensus tropologicos expiscari. Nullibi frequentiùs quam in his Tomis hoc facit. In Prologo inquit, Israel ob divinorum contemplationem nominatus est. Zareth, aliena descensio. De­borah, apis. (ut Homil. 5. in Judices) Barach, coruscatio, (ut eâdem Hom.) Solomon, pacificus. Homiliâ primâ, Eden, deliciae. Secundâ, Cedar, nigredo, vel obscuritas. Hierusalem, visio pacis. (ut Homiliâ 21 â in Josuam, De Jerusalem frequenter diximus, quòd visio pacis interpretatur.) Abdimelech, servus regum. Mambre, visio. Cherubim, plenitudo scientiae Dei (ut in Ezekielem Homiliâ 2â. Engaddi, oculus tentationis meae (ut in Homiliâ 2â in Cantic. ab Hieronymo versâ) Ter­tiâ, Bethel, domus Dei. Quisquis autem mira illa theoremata, quae ex iis interpretationibus deducit Autor, perpenderit, nemini certè praeterquam Origeni hosce Commentarios tribuet. Quintò, peculia­res quaedam opiniones Origeni attributae sunt, praesertim de Animâ, & Angelis; à quibus praecipuè Latini abhorrebant. Hae autem ubi­que in hoc Opusculo proponuntur. Denique Origenes in Tomis suis, ubi ad mysticum sensum explicandum se applicat, saepe precibus ad Deum se convertit, ut gratiâ Dei illustratus illa magna, ut appellat, mysteria perspiciat. Quod hìc saepius fit. Si igitur libri materiam, modúmque tractandi spectemus, omnia Origenem solum sapiunt.

Praeterea sunt & alia quae hosce Commentarios non alterius esse quàm Origenis omnino convincunt. Homiliae duae Adamantii in Can­ticum (anticorum sunt ab Hieronymo fideliter versae, & Papae Dama­so dedicatae, atque à Ruffino agnitae. Earum autem sententiae consi­miles & [...] harum sunt quae in hoc Opere continentur, ut in ea­dem incude formatum esse utrumque appareat; uti observavit doctis­simus Huetius qui non pauca loca congessit, & multò plura congerere potuisset. Sed omnem scrupulum tollit luculentum Origenis Fragmen­tum, quod Graece etiamnum ad finem Philocaliae extat, [...], Ex secundo Tomo Commentariorum in Canticum Canticorum decerptum. Huic enim Graeco Fragmento planè respondent Latina quae habemus in hujus Operis Homiliâ se­cundâ. Licèt enim prior Fragmenti pars liberiùs illic exponatur, po­sterior tamen pressiùs redditur: & in ipsâ priori parte illa Fragmenti verba; [...], ab illo vetere melius exponuntur, quàm à Tarino nupero interprete. Tarinus [...] à vertit, Ità nunquam Dominus cor indurat Pharaonis, quod à men­te [...] alienum est. Vetus Interpres, secundum haec ergo fortasse & indur âsse dicitur Deus cor Pharaonis. Rectè: [...] enim, vox Origeni [...] usurpata, non significat nunquam, sed fortasse: sub eâ enim loquendi formulâ expositiones suas dubitanter proponere ubi­que fere solet Adamantius.

Certissimum [...] est, illud Opus in Canticum, ex quo sententi­am transcripsimus, & testimonium pro Ignatio nostro adhibuimus, esse ipsius Origenis, non Latini alicujus Autoris. Quod ut adhuc [...] appareat, dabo etiam Interpretem; quem Ruffinum esse assero, non tantùm conjecturis, quas Huetius amplexus est, permotus, sed etiamidoneo [...] suffultus, quod praebet Cassiodorus, qui cen­tum post Ruffini mortem annis vixit. Is enim lib. de Divin. Lect. cap. quinto haec habet, In [...] Canticorum duabus Homiliis expositionem Origenis idem S. Hieronymus, Latinae linguae multiplicator egregius, suá nobis, ut [...] it, [...] translatione prospexit. Quas item Ruffinus, interpres [...], adjectis quibusdam locis, usque ad illud praeceptum quod ait, Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, tribus libris latiùs explicavit. Quamvìs enim haec obscure dicta sint à Cassiodoro, satìs tamen hoc ipsum Opus indicat, quod in illo versiculo, Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, desi­nit. Non est igitur quòd quis suspicionibus indulgeat, Erasmi judicio fretus; (ut in re consimili de Innocentii Epistolis dixit Blondellus,) multo minùs Amerbachii, hîc fluctuantis, nihil (que) aliud affirmatè asseren­tis, nisi quod & ipsi asserimus. Ità enim ille Praefationead Tomum septi­mum [Page 112] Hieronymi, Caeterùm de Homiliis quatuor in Cantica Canticorum an sint Origenis [...] nolo in praesentiâ disputare; certè multa sunt quae ea Latini hominis esse, non Graeci comprobent. Illud ausim affirmare, etiamsi Graeci hominis sint, Hieronymum non vertisse. Quod & nos af­firmamus.

Ad primum Origenis testimonium refellendum usus est autoritate Erasmi Vir doctissimus, ad secundum elevandum suo quidem Marte, nec minùs infeliciter progreditur. Primò Homiliarum triginta no­vem in Lucam Autorem vult esse Latinum: quod & per se mirum, & ante hunc diem, opinor, inauditum est. Latinorum natalium indicia quae deprehendit haec sunt. Primò, observat, inquit, gratiâ [...], Graecè [...] dici. Sed quis, quaeso, observat, Autor, an In­terpres? Neutrum dicit, satìs cautè: Sed Homilia observat, quod mi­rè dictum, atqueindè concludit, Autorem non Graecum, sed Latinum fuisse. Ego apertè dico S. Hieronymum Homiliae Interpretem hoc obiter observâsse, & necessitate quâdam ad talem observationem in­serendam fuisse coactum. Transcripserat hunc ipsum locum ex Orige­ne ante eum S. Ambrosius, solâ versione contentus. Sed cùm obser­vâsset Origenes, vocem in salutatione prorsus inusitatam esse, eámque Hieronymus reddidisset, gratiâ plenam, duobus scilicet vocabulis, quorum neutrum rarum est, necesse habuit addere, quod Graecè dicitur [...]. Secundò ista objicit ex Homilia quintâ, Ego autem sum [...], quod licèt Latinus aliter expresserit, tamen propriè transferri potest, absque sermone vel ratione. Sed & hîc tum Autorem Origenem, tum Interpretem Hieronymum habemus. Mutum probat Autor po­pulum Israeliticum, quòd sermonem, id est Christum rejecissent; id (que) pluribus [...] locis explicat: quod planè Origenicum est. Citat illa de Mose, Exod. 5. 12. [...]. Interpres quia nihil tale in Latinis Codicibus scriptum inveniret, sed potiùs fortè, id quod nunc legimus, cùm incircumcisus labiis sim, ut & Hebraea sonant, & Theodotionis Versio, vel tardi sermonis, ut antiquitus legeba­tur, necesse putavit ad Origenem rectè capiendum admonere, quòd licèt Latinus aliter expresserit illam vocem [...], tamen pro­priè transferri potest absque sermone, sive ratione. Et hoc pla­nè Hieronymianum est, ut omnes nôrunt. Ipse certè Hieronymus, ad caput 44. Ezech. Et in Exodo locutus est Moyses in [...] Domini dicens, Ecce filii Israel non audierunt me, quomodo au­diet me Pharao? ego autem sum tardi sermonis: pro quo Lxx di­xêre, [...], quod meliùs habitur in Hebraeo, ego in­circumcisus sum labiis. [...], ejusdem, inquit, est commatis, quòd cadaver à casu nomen accepisse observat, Homil. 16. Imò haec [Page 113] nullam cum praecedentibus similitudinem habent, sed sunt pura tran­slatio, sive nuda Graecorum verborum redditio. Explicat eo loco versiculum 34. cap. 2. Evang. secundùm S. Lucam, [...], Ecce hic positus est in ruinam, Origenes more suo; & tandem huic applicat locum S. Matthaei, Et de hâc ruinâ dicitur, [...], ubicunque fuerit cadaver, ibi congregabuntur aquilae; Quod nècoactum nimis videretur, addidit, [...], cadaver quippe à [...] nomen accepit. Quale aliquid apud Hippolytum legas libello de Antichristo. Quartò ejusdem commatis esse vult illud ex Hom. 22. quòd Graecus sermo hoc, quod est converti in lapides, significantiùs sonat [...]. Sed totus ille tractatus de suscitandis filiis Abrahae ex lapidibus planè Origenicus est; & haec verba, quae parenthesi includi debent, mani­festè ab Interprete Hieronymo sunt inserta. Quintò, notat judicem apud Graecos cum articulo positum, qui singularitatis significator est, & mox discrimen nominis vel cum articulo vel absque articulo positi di­cit apud Graecos magìs intelligi Homil. 35. Sed facilis responsio; Author Homiliae notat judicem cum articulo positum, Interpres addit, apud Graecos, quia apud Latinos non ponitur articulus. Exponit hîc Origenes versiculum 58. cap. 12. Evangelii secundum Lucam. Ob­servat [...] dici sine articulo, [...] cum articulo: indè colligit principem esse unum angelorum, qui multi sunt, judicem esse i'lum unicum, Jesum Christum. Hoc planè Origenicum est. Ne­mo enim toties vim articuli urget ac Adamantius. Hieronymus cùm videret, hominem Latinae tantùm linguae peritum haec capere non po­tuisse, notavit hoc apud Graecos magìs intelligi. Postremò, inquit, in eadem Homiliâ [...] quadrantem, sive minutum Graecè tenue di­ci posse. Rectè. Habemus autem & hîc Autorem Origenem, Inter­pretem Hieronymum. Origenes dum explicat ea verba, [...], ludit, ut solet, in voce [...], & ostendit pec­catum esse vel [...] & crassum, vel tenue & subtile. Vidit Hie­ronymus haec a Latinis intelligi non potuisse vel per quadran­tem, vel minutum, monuit id quod minutum dicitur, graecè tenue dici posse, unde quae sequuntur tandem intelligi possunt.

Haec, inquit, Autorem Graecè scripsisse negant, quâ linguâ notum est Origenem omnia sua composuisse. Imò vero Autorem Graecè scri­psisse non negant, sed tantummodo Interpretem ex Graecis in La­tina transtulisse, &, ubi opus esset, Versionis suae rationem reddi­disse, quo nihil apud antiquos Interpretes familiarius fuit, osten­dunt. Bellarminus Tractatum quintum, adeóque reliquos in Matthae­um putavit esse Latini Authoris: sed non firma mihi videtur ejus ratio, [Page 114] inquit Labbeus. Et erat certè infirmissima, ut nunc apparet ex Com­mentario ab Huetio Graecè edito. Et digna sunt Huetii verba quae à talibus Hypercriticis observentur. Quamvìs hoc Bellarmini judicium palam refellat Codicis Graeci lectio, eâ tamen si careremus, non plus valeret illud adversus hunc Adamantii librum, quàm adversus reli­ques, quos Veterum Interpretum studio Latinè reddi: os [...]: in iis [...] frequenter ejusmodi occurrunt additamenta Interpretum suae linguae [...] gratificantium. Neque haec de Origenianis tantùm vera sunt. Apud Latinum Irenaeum legimus, Ennoeae id est cogitationi. Hermes, sicut graeco sermone exprimitur [...]. Ut hoc ipso Latino [...] dicamus, Fraudu­lentiae sive seductionis verba, & subinvolantes mores indidit corum sensibus ad seducendum stultos hominum, ut credant figmentis. Mater enim, hoc est Leto, occultè commovit eos; unde & [...] [...] a est se­cundum Graeci [...] significantiam. Rursus, [...] Poeta dixit, [...]. Quod La­tinè interpretabimur, Dii autem apud Jovem considentes tractabant in aureo loco. Atque iterum. Similiter & Sabaoth per Ω quidem Graecam in syllabâ n vissimâ scribitur; per O autem Graecam ut puta Sabaoth primum [...] manifest at. Eodem modo & Jaoth.... sicut secundum La­tinitatem D minus virtutum & pater omnium. Haec sanè Latini ho­minis, non Autoris, sed Interpretis. Irenaeus enim Latinè non scripsit; ejus tamen haec omnia sunt praeter ea quae Interpres [...].

Sed sive Graecus, sive Latinus fuerit hic Homiliarum Author, Ori­genes, Dallaeo judice, esse non potuit. Nam ab ipso Origenis genio, more ac sensu quaedam sunt in eodem opere aliena. Quae hactenus vidimus sunt planè Origeniana, quaenam igitur sunt quae Adamantio compete­re non possunt? Primò, [...] 25 â. Spiritus S. dicitur tertia perso­na à Patre & Filio. Qui sic distinctus personae in divinis usus ab Orige­ne alienus est. At hoc ipso loco Autor ita loquitur ut alium quàm Ori­genem eum fuisse non credas. Dicit aliquos per inordinatam charita­tem dicere, Paulum sedere à dextris, Marcionem à sinistris Salvatoris, & per advocatum spiritum veritatis intelligere Apostolum Paulum: Quod [...], inquit, in Ecclesiâ patimur. Plerique enim dum plus nos diligunt quàm meremur haec jactant & loquuntur, sermones [...] do­ctrinám que laudantes, quae conscientia nostra non recipit. Alii [...] tra­ctatus nostros calumniantes ea sentire nos criminantur, quae nunquam sen­sisse nos novimus. Quae de seipso Origenem scripsisse quis non videt? Sed obiter appellat Spiritum S. tertiam personam à Patre & Filio; an autem Origenes ità loqui non potuit? Latini Patres [...] perso­nam transtulerunt. Tres autem in Divinis [...] semper agnovit [Page 115] Origenes. Ipse secundo Tomo in Johannem, [...], (Ità lego in MSo nostro; & agnoscit Huetius illa verba [...] in Editione suâ per Typographi incuriam esse praetermissa) Ferrarius Interpres, Nos autem qui tres personas Patrem, & Filium, atque Spi­ritum S. esse credimus. Plurima sunt in Latinis Origenis de Trinitate personarum, sed suspecta ea Huetio facit fluxa Ruffini Interpretis fides. Et quidem ubi de unitate Trinitatis, aut aequalitate personarum agitur, merito diffidendum est Interpreti: de Trinitate autem tantummodo loquenti, ratio nulla est cur diffidamus. In sexto Tomo in Joannem etiamnum legimus [...], adorandam Trinitatem: id (que) antè observaverat S. Basilius l. de Spiritu S. cap. 29. Nihil enim certius est quam Origenem tres personas in divinis agnovisse, & contra eos dispu âsse qui unam [...] asserebant; quòd si eas substantiâ distinctas & inaequales docuit, eo ipso magìs certum est. Ut autem distinctionem ità etiam & ordinem tradidit, qui l. 5. ad­versus Celsum non veritus est dicere Christum [...], secun­dum Deum; & quem tradit Hieronymus ad Avitum, in l. 1. [...] docuisse, Filium quoque minorem Patre eo quòd [...] ab illo sit, & Spiritum S. inferiorem Filio in sanctis quibusque versari. Imo eâdem Epistolâ Hieronymus, de Adamantio, Tertium dignitate & honore post Patrem & Filium asserit Spiritum S. Satìs igitur principiis Origenis consentaneum est Spiritum S. asserere tertiam personam à Patre & Fi­lio. Secundò, objicit personas longos sermones inter se serentes, contra morem Origenis, qualis, inquit, illa est Christi cum [...] collocu­tio. Respondeo tibi, ô versipellis & [...], qui me tentare non me­tuis, & caetera. Caetera autem haec tantummodo sunt, alius est panis sermo Dei qui vivificat hominem. Proh longos Sermones! proh pro­lixam collocutionem! Sed prolixior Angeli Custodis ad Principem Angelum oratio; imò infelix Dallaeus qui adversarium, à principe hujus saeculi missum, quaerentem occasionem-insidiarum si quo modo nos subvertere queat, Angelum custodem facit. Totus iste locus tam purè est Origenicus, ut his me immorari pudeat. Tertiò, cùm Ori­genes ipse solos libros Legis admisisse Sadducaeos doceat, Homiliâ 39. loca ex Esaia & Psalmis citans addit, Quae omnia [...] intelligen­tibus Sadducaeis qui erant portio Judaeorum, dicit Salvator, Nescitis scripturas, neque virtutem Dei. Sed non dicit hîc Origenes id quod contrarium est cuipiam quod alibi docuit; non enim affirmat Saddu­caeos Prophetas in Canonem Scripturarum recepisse. Hoc tantùm dicit, Sadducaeos malè intellexisse Prophetas; potuerunt autem & in­telligere, & etiam malè, ea quae pro sacris Scripturis non habuêre. [Page 116] Sadducaei quidem Samaritas sequuti sunt, [...], & [...], ut loquitur Epiphanius. Et rejecisse quidem eos Pharisaeorum [...] ex Josepho patet. Sed [...] & [...] Prophetas & Hagiographos inter traditiones quis ferat numerari? Interpres quidem Origenis, quem affert Dal­laeus, dicit eos sacras Scripturas extra libros Mosaicos non [...], sed Graeca negant tantùm [...] vel [...], scilicet in contro­versiis fidei determinandis admittere. Hoc enim fundamento usi sunt, Nullum articulum fidei admittendum esse, qui non ex libris Mosaicis probari posset. Reliquos autem Scripturae libros ipsi legebant, & ità interpretabantur, ut fundamento suo contradicere non viderentur. Multae eorum interpretationes à Rabbinis afferuntur. [...] Abenezra ad caput Danielis XII. 31. [...] Sapientes è Sadducaeis cae­cos vocat, quòd [...] acciperent de Mecca. [...] pariter deri­det, quòd locum Levitici malè exponerent, [...] ex libro Ezrae. Idem reprehendit Japhethum Ben Eli Sadducaeum, ut videtur, quòdultima Danielis verba [...], & [...] in sorte tuâ in fine dierum, absurdâ interpretatione illudere co­naretur, nempe si fortè tunc in vivis fueris. Et Talmudistae disputati­ones saepe referunt, in quibus Sadducaei & Samaritae respondent ad loca ex Prophetis & Hagiographis adducta, ut nuper annotavit vir re­rum Talmudicarum callentissimus, Joannes Lightfoot in Canonicatu Eliensi collega noster, ad Evangelium S. Joannis cap. 4. vers. 15. ubi mulier Samaritana Messiam nominat. Praeterea & juvenis, & ad popu­lum haec scripsit Origenes; non [...] tunc fortasse notaverat, aut cer­tè non necesse habuit sententiam Sadducaeorum peculiarem notare: observat enim Sadducaeos tantùm portionem Judaeorum fuisse. Utcun­que totus [...] tractatus ipsum Origenem sapit; ac praecipuè prima illa sententia, Qui erunt sicut angeli utique angeli erunt. Imò haec ipsa Quaestio, quam molestam vocat Homiliae Autor, (scilicet, Ubi scriptum est, quia neque nubent neque nubentur?) non est alterius quàm O­rigenis. Eandem enim ipse proponit in Commentariis ad Matthaeum, eámque operosè solvit, ostendens hanc sententiam in [...] non [...] [...], ipsis verbis, sed [...] contine­ri, atque hinc mirè contendens tropologicam Scripturae expositionem esse prorsus necessariam, quòd ei, qui hanc non admittit, vel locum corruptum pronunciare, vel Christo, quasi verum non dixerit, haud credere, vel ad libros Apocryphos confugere, necesse sit. Ostendit hanc quaestionem ex verbis Christi apud Matthaeum atque Marcum, nonautem ex illis apud Lucam oriri. Et quidem in Homiliâ in Lucam, [Page 117] omittit verba Lucae, eorúmque loco substituit verba Matthaei, ut hanc Quaestionemintroducat.

Firmiora nobis pro Origene Argumenta & pro Interprete Hiero­nymo adversus Latinum Authorem suppetunt. S. Hieronymus in Ca­talogo inter Opera à se edita, in Lucam Homilias triginta novem re­citat; Homilias autem ipse nunquam scripsit. In Prologo ad Paulam & Eustochium ostendit se eas ex Origene transtulisse, his verbis. Quamobrem petistis ut, contemptis istiusmodi nugis, saltem triginta & novem Adamantii nostri in Lucam Homilias, sicut in Graeco habeutur, interpreter. Molestam rem & tormento similem, alieno, ut ait Tullius, stomacho, & non suo scribere: quam tamen idcirco nunc faciam, quia sublimiora non poscitis. Hunc autem ipsius Hieronymi Prologum fuisse certum est, quia totum in suam Invectivam transcripsit Ruffinus, & satìs severè exagitavit. Imò, quod huic liti finem imponere debet, nec ullâ ingenii vi evitari potest, idem Ruffinus, vivente adhuc Hieronymo ac responsa meditante, quid in hoc ipso Opere infidè transtulerit osten­dit aut innuit. Verba ejus sunt, Secutus sum quod te videram in Ho­miliis secundum Lucae Evangelium fecisse, ubi de Filio Dei in Graeco non rectè [...] as praeterieris, in illo loco ubi dicit, Magnificat anima mea Dominum, exultavit spiritus meus in Deo salutari meo, nosti quia de animâ, sicubi illa quae solent dici non praeterieris; sed ea adbuc etiam ex te addit is etiam assertionibus lucidiùs scripseris, ut in illo loco, Ecce ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit infans in utero meo, ubi dicis quòd non erat hoc principium substantiae ejus, de tuo addidisti, atque naturae. Haec & mille alia his similia in interpreta­tionibus tuis, sive in his ipsis Homiliis, sive in Hieremia, vel in Esaia, maximè autem in Ezekiele substraxisti. Queritur igitur Ruffinus in his ipsis Homiliis quaedam quae in Graecis erant Origenis, ab Hierony­mo fuisse subtracta, quaedam mutata, quaedam quae in Graecis non e­rant addita: loca ipsa notavit, ut cùm Graeca extarent, facilè perspice­rentur: unum etiam recitavit exipsâ Versione, qui etiamnum Homiliâ quartâ erat, ubi adhuc legimus, Ecce enim ait Elizabeth, ut facta est sa­lutatio tua in aures meas, exultavit in gaudio infans in utero meo. Adhuc in matris utero erat, & jam. Spiritum S. acceperat. Non enim illud principium erat substantiae ejus atque naturae. Haec verba ex Hie­ronymianâ Origenis Versione recitat [...] Ruffinus, quae ex Origene transtulit, quae à seipso addidit Interpres, notat, scilicet illa verba, atque naturae. Nos & quae Origenis sunt, & quae Interpretis etiamnum habemus. Certissimum igitur est has Homilias esse Orige­nis, & ab Hieronymo versas; [...] potest esse quicquam in rebus hu jus­modi hoc argumento efficacius.

Ad majorèm tamen confirmationem haec ulteriùs addi possunt, Hieronymum ultra 70 libellos, Origenis quos Homiliticos [...] transtulisse in Latinum refert Ruffinus in [...] ad libros [...]. Fatetur hoc Hieronymus ipse Apolog â primâ. Septua­ginta libros [...], ut meus necessarius [...], in Latinum verteram, & multade Tomis. Nunquam de Opere [...] fuit quaestio; nunquam Ro­ma commota est. Notat Ruffinus in invectivâ Homilias in Lucam, in Isaiam, Jeremiam atque Ezekielem. Hieronymus ipse testatur 14 tan­tùm in Jeremiam & totidem in Ezekielem se [...]. Verba ejus sunt in Prologo ad Ezekielem. Itaque post quatuordecim Homilias in Jeremiam, quas jampridem confuso ordine interpretatus sum, & has quatuordecim in Ezekielem per in [...] [...], & in Catalogo, In Jeremiam & in Ezekielem Homilias Origenis viginti octo, quas de Grae­co in Latinum [...]. Homiliae autem in [...] tantummodo novem sunt; quibus si addas duas in Canticum, adbuc tantum sunt triginta novem. Ultra igitur libellos 70 ab Hieronymo versos [...] nun­quam poteris, nisi illis triginta novem Homilias in Lucam Ruffino me­moratas annumeres, ut & ille numeravit. Quare [...] suum ma­lè hîc deserit Dallaeus, qui in Indice Operum Hieronymi has ipsas Homilias inter [...], id est ea quae verè sunt Hi [...], seu, de qui­bus nulla dubit atio sit quin ab [...] sint edit a numerat, his verbis. Homiliae in Lucam triginta novem ab Hieronymo translatae. In Praefa­tione numerus est [...]. Sic autem refertur [...] locus à Ruffino Invecti­vae suae libro Secundo, Saltem triginta novem Adamantii nostri in Lu­cam Homilias, sicut in Graeco habentur, interpretor.

Cùm haec tum de Authore, tum de Interprete adeò perspicua sint, Blondellus tamen non veritus est, harum in Lucam Homiliarum Inter­pretem Ruffinum dicere: & in levissimis notulis suis ad Epistolam Cla­rissimi Vossii asserit ejus esse probare Homiliam sextam, ex qua nostrum petitur testimonium, non Ruffini somnia sua Origeni affingentis, sed Ori­genis ipsius [...]. At nos hoc ipsum cumulatissimè probavimus, ut ap­pareat haec esse non Ruffini somnia, sed Blondelli. Quid enim? An Ruffini Interpretatio esse potest, quam S. Hieronymus à semet ipso factam non semel testatur, & quam diu edidit antequam Ruffinus vel unum verbulum ex Origene in sermonem Latinum transtulerat? An Ruffini esse potest, quam Ruffinus ipse Hieronymotribuit, & in Inve­ctivâ suâ adeò exagitat? Fateor equidem Ruffinum ad finem penè vi­tae suae Interpretationes suas sub Hieronymi nomine edidisse. [...] hoc de Homiliis in Lucam dici non potest, quia & ipse Hieronymus eas agnoscit, & sub numero Septuaginta Homiliarum à se versarum ponit, & Prologus Hieronymi Invectivae Ruffini insertus legitur, quam Ruf­finus [Page 119] tum scripsit, cùm nullam Origenis Homiliam attigisset, cùm li­brum [...] tantummodo transtulisset, ipso fatente Hieronymo. Ità enim [...] in Apologiâ primâ, Ego per tot annos tam multa conver­tens nunquam scandalo fui: tu ad primum & solum opus, ignotus priùs, temeritate factus es nobilis. Et rursus secundâ, Vis Origenem in Lati­num vertere? habes multas Homilias ejus & Tomos, in quibus moralis tractatur locus, & Scripturarum [...] obscura: haec interpretare, haec rogantibus tribue. Quid primus labor tuus incipit ab infamiâ? Antequam igitur quicquam scripsisset Ruffinus, editae sunt Homiliae Origenis in Lucam Interprete Hieronymo; eaedem in Invectivâ Ruf­fini sugillatae sunt, antequam Ruffinus quicquam Origenis praeter li­brum [...] in Latinum transtulisset.

Et tamen Dallaeus ad hoc Blondelli somnium confugere tandem co­actus est. Nam cum liquere dixisset, harum Homiliarum alium fu­isse auctorem quàm Origenem, id tamen viris eruditis persuaderi mini­mè potuisse putaret, [...] addidit, nè nunc illud afferam, quòd satìs constat Origenis quae Latinè tantùm extant, à Ruffino & aliis interpre­tibus it à fuisse interpolata, ut ex iis vix certò possit intelligi quid verè sit Origenicum. Cùm certum sit non Ruffinum sed Hieronymum ha­rum Homiliarum esse Interpretem; si verò Hieronymum inter alios interpretes ponat, qui Origenem tam foede interpolârunt, manife­sta est calumnia. Habemus novendecim Homilias Origenis in Jeremiam Graecè: habemus earum duodecim ex Interpretatione Hieronymi Latinè; haec autem interpretatio tam bene Graecis respondet, ut aliam addere Huetius necessarium non putârit, adeóque eas ediderit, Inter­prete Hieronymo. Quaenam autem ex iis ità interpolatae sunt, ut quid sit Origenicum intelligi non possit? Idem omnino de [...] in Lucam sentiendum, in quibus nihil additum observavit Ruffinus praeter ista, at que naturae. Sartum igitur tectum est illud ex Homiliâ sextâ testimo­nium pro Ignatio.

Commentariorum in Canticum Canticorum fatemur Interprètem fuisse Ruffinum; neque tamen in illis concedimus quid sit Origeni­cum intelligi non posse. Ipsius enim Dallaei regula est ultimo capite explicata, illa in Origenicis à Ruffino interpretatis suspecta esse debere quae à notis vel Autoris ipsius, vel ejus quo vixit saeculi placit is at que moribus abludunt; & si quae iis congruere aliunde constet, ea verò fas esse pro Auctoris genuinis agnoscere. Et ex hac ipsâ regulâ ea quae Ori­genes affert pro amore, in Commentariis in Cantica pro ipsius genuinis agnoscimus, quia ab ipsius placitis non abludunt: & testimonium Igna­tii pariter genuinum pronuntiamus, quia ex Homiliâ in Lucam eum ejusdem Martyris testimonium adhibuisse novimus.

Et fuit quidem olim cùm Dallaeus ipse haec Origenis testimonia pro Ignatio reciperet atque amplecteretur, cùm suis Catonibus contentus esset, nec adhuc in illud somnium quod nuper evulgavit incidisset. Nam de Jejuniis & Quadragesimâ lib. 3. cap. 4. Ex Ignatii Episto­lis, inquit, nonnulla citant veteres tertii quartique saeculi Scriptores, Origenes, Eusebius, Athanasius, Hieronymus, Theodoretus, Gelasius Romanus. Si Origenes tertii saeculi, & quidem nondum adulti Scri­ptor, nonnulla ex Ignatii Epistolis citavit, fatente Dallaeo: quàm iniquum, imò quàm ridiculum est, Impostorem quaerere qui ad finem tertii aut initium quarti eas primùm finxerit aut publicaverit.

CAP. VIII. Eusebii autoritas defenditur. Impostori Dallaeano non obstetricatus est. Rectè Polycarpi & Irenaei testimo­nia applicavit. Origenis testimonia non ignoravit. S. Athanasius ab Eusebio non est delusus. Neque Ig­natium eo modo quo Salmasius & Blondellus citavit. Hammondus frustra & immeritò sugillatur.

HActenus à nobis allata testimonia vel spuria, vel minùs rectè intellecta, & ad Epistolas confir­mandas detorta queritur Vir doctissimus: quod sequitur Eusebii, has responsiones non patitur. Sunt ab eo dicta adeò clara atque per­spicua, adeò ab omnibus recepta; Epistolae quas nos habemus tam certis indiciis apparent eaedem omnino esse quas habuit Eusebius, ut ejus testimonium (quod ad priora duo Polycarpi atque Irenaei etiam extenditur) nec pro spurio, nec pro malè applicato haberi possit. Quò igitur nunc se vertit Dallaeus? ad id, quod unum restabat, confu­git: scilicet Eusebium deceptum fuisse; bono viro ab Impostore illusum esse; errâsse hominem caetera diligentissimum, quod huma­num [Page 121] est, & in eundem errorem autoritate suâ, quam habuit in literis maximam, primò Athanasium, dein totum orbem induxisse.

Miror equidem ei in mentem non venisse, etiam in hoc negotio eo argumento uti, cui saepe alibi [...]: nempe librum Eusebii, unde testimonium desumitur, esse Apocryphum; Apocryphus autem cum sit, non est ab Eusebio conscriptus, sed, utì disputare solet, spurius, & ab aliquo Impostore confictus. Sic enim Gelasius, Episcopus Ro­manus, in Concilio scilicet, Historia Eusebii Pamphili Apocrypha. Sed quàm ridiculum hoc argumentum hîc fuisset vidit ipse, & abstinu­it. Videamus igitur an hoc quod urget de Eusebii hallucinatione, eo quòd omisit de suppositione, aut felicius aut verifimilius sit.

Quid in Historiographis inveniri Eusebio laudabilius potest? aiebat olim Pelagius secundus Papa. Ille Gelasio Cyziceno [...], veritatis amantissimus, & [...], fide dignissimus, au­dit. Ille Magno Basilio dicitur [...], ideò maxi­mè fide dignus, quia diuturnâ experientiâ in negotiis Ecclesiae, vetustis­simisque monumentis versatissi mus fuit.

Inter alia quae in Historiâ Ecclesiasticâ complexus est propositum ei fuit, qui libri ab Antiquis scripti fuerant enarrare, [...], ut ipse loquitur, [...], quot­cunque quoque saeculo script is suis Theologiam excoluerant. Antequam hoc Opus aggrederetur erat ad illud perficiendum maximè idoneus paratissimúsque. Plurima jam antè volumina perscripserat, quibus ostendit variam lectionem, & in omni Graecâ literaturâ maximam pe­ritiam, ut qui jam esset, teste Sozomeno, [...], tantâ rerum omnium [...] instructus ad Historiam conscribendam ani­mum appulit. Diu antehac cum Pamphilo familiarissimè vixerat, qui praeclaram Ecclesiasticorum Scriptorum Bibliothecam instruxerat: huic quotidie interfuit, hanc assidnè versavit, hujus librorum omnium indiculum confecit. Usus est etiam Bibliothecâ Hierosolymiranâ, quam illius urbis Episcopus Alexander extrui curaverat; in qua praeter re­liqua etiam Epistolae quas Viri Ecclesiastici in tractandis Ecclesiae ne­gotiis ad se invicem dederant conservabantur. Ità denique libris scriptis deditus erat, adeóque feliciter in iis versatus, ut Imperator Constantinus Constantinopoli Caesaream scriberet, eique potissi­mùm in mandatis daret ut quinquaginta S. Scripturae Codices in mem­branis artificiocissimè scribi curaret, & ad Urbem Regiam indè mitteret.

Jam verò an verisimile est veteranum librorum helluonem, inter membranas chartásque veteres vitam terentem, tot Antiquorum [...] quotidie aut describentem aut [...], tam facilè Impo­storis [Page 122] arti expositum fuisse, & adulterino foetui obstetricatum esse? An tantum Virum putare possumus [...], lucrum eorum qui falsos titulos libris imponere, & thesaurum illis praeparatum, qui eosdem venundare solerent, ut de Indocto suo loquitur Lucianus? Nihilne in membranis, nihil in scriptione, quod novitatem Operis de­tegeret, reperire potuit Vir in rebus hujusmodi exercitatissimus saga­cissimusque? Quidni aliquam antiquitatem Epistolarum ex ipso libro deprehenderit, vel eo modo quo imperitissimi solent, [...], indicium sumens quòd comesae & contritae essent, & tine­as ad eam rem explorandam in consilium [...]. Ducentis post Igna­tium annis Epistolas prodiisse, imo cùm jam de [...] vel Patris ejus Christianismo fama sparsa esset, [...] primum fuisse vult Dal­laeus. Erat autem tunc temporis plures quam [...] annos natus Eusebius. Nonne credimus eum, cùm fortè in talem Epistolarum Codicem inci­deret, ad primum earum intuitum cohorruisse, quas nec in Pamphili Caesareae, nec Alexandri Hierosolymis Bibliothecâ vidisset, & de qui­bus nè fando quidem ante hoc tempus fuisse eas in aliorum manibus audivisset? Optimè [...] ille jam quadragenarius novit, quam libri scriptiaetatem ferrent; quot modis novitas proderetur, non ignora­vit. Nullo igitur modo verisimile est Eusebio vigilanti tam facile simul & tam foedè impositum fuisse. Quòd si primâ facie impostura ei non suboluisset, tamen cum tam diligenter Epistolas evolverit, cum singula Episcoporum nomina numeraverit, cùm notaverit omnia itineris mo­menta, cùm traditionem Apostolicae doctrinae observaverit, cùm haere­ses refutatas animadverterit, cùm tot ex illis sententias exscripserit, cùm in nullo unquam Autore examinando parem diligentiam adhibuerit; an fieri posse putamus, ut, si tot sint in iis scripta quae fidem temporum manifestè convellunt, quae à sermone Apostolico & virorum Aposto­licorum planè dissentiunt, quae à modestiâ, [...], veracitate, pru­dentiâ Martyris longè abhorrent, quae per se absurda, affectata, inepta, & putida sint, haec omnia Eusebius statim concoqueret, pro verè Igna­tianis arriperet, & aeternitati consecraret? Credat Judaeus apella.

Sed Vir doctissimus observat alia apud Eusebium sphalmata esse hoc nequaquam leviora, quorum tamen meminisse nolit; ut hinc sci­licet credamus bonum illum virum tam facilè ac tam turpiter decipi ac labi potuisse. Verùm prudens, opinor, haec sphalmata silentio suppres­sit, quòd ad rem omnino non facerent. Si Autorem ullum Veterem no­minare posset, quem Eusebius agnovit, & cujus autoritatem testimo­niis aliorum confirmatum ivit, qui postea Fictor detectus est, aut vel [Page 123] in dubium vocatus: aliquid quidem diceret, quod eum à temeritatis & inverecundiae crimine, ut ipse loquitur, liberaret. Ego verò Eusebi­um tantâ diligentiâ tantóque judicio in examinandis Christianorum primae vae antiquitatis scriptis, in quibus traditionem Apostolicam con­tineri arbitratus est, usum fuisse contendo, ut nemo unquam de ejus fide aut de scriptis, quae ille pro indubitatis habuit, postea dubitaverit. Libri qui nunc in dubium vocantur, aut olim vocati sunt, testimonium ejus non habent. Ostende mihi lapsum [...] in aliquo alio Opere, ut de hoc credam.

Diligentiam autem & attentionem Eusebii requirunt Adversarii in testimonio Irenaei a fferendo: ego verò eam laudandam puto, quòd auream sententiam, in Ignatii Epistolâ [...], apud Irenaeum inve­nerit, observaverit, notaverit, applicaverit. Sed van â & inani specie delusus Epistolas Irenaeum quoque vidisse, & quidem etiam, (quod sa­nè crassius est & inexcusabilius) memor âsse imaginatus est. Unde autem hoc apparet, caetera diligentissimum oculatissimumque ita fuisse delu­sum? Vidit Eusebius multa Irenaei scripta, quae jam perierunt, quae & ipse commemorat lib. 5. cap. 26. & [...], atque haec sunt quae ex Irenaei scriptis ad nostram not itiam pervenerunt, inquit. Ex his vidisse eum Ignatii Episto­las certior fieri potuit; imò ex illâ ipsâ sententiâ, quam adduxit, vidisse novit, quia eam ex ejus Epistolâ transcripserat Irenaeus. Nam quòd a­pud eum dixisse tantum Martyrem, non autem scripsisse legamus, planè nihili est: nos enim antè ostendimus nunquam aliter lrenaeum de senten­tiis scriptis locutum esse. At habuit ex Actis Ignatiani Martyrii. Ita certè Parkerus, Collegerat quis fortè dicta Ignatii ante tempus Eusebii, [...], in formam Epistolarū redegit. Sed antiquissima Acta quae tunc exti­terunt, nec eam ne (que) similem aliquam sententiam Martyris exhibent. Po­steriora omnia diu post Irenaeum, diu post Eusebium conscripta sunt: & eorum interpolatores sententias quas habent ex Epistolis transcripse­runt, ut nos antè ostendimus. Haec igitur saepius iterata nihil proficiunt.

Secundò objicitur similis ejus in Polycarpo oscitantia, quòd non at­tenderit duo illa quae ex ejus Epistolâ recitavit loca apertè inter se pugna­re. Profecto si haec vera essent, si Eusebius recitaret duo loca aperte in­ter se pugnantia, eámque repugnantiam, quae tam aperta esset, minimè animadverteret, quomodo excusari posset non video. Et tamen veniâ digniorem hanc in Polycarpo oscitantiam illâ quae in Irenaeo fuit fate­tur Dallaeus. Quare, amabò? nempe quia novit ea quae objecit esse falsissima: neque Eusebium, sed nos oscitare putavit cùm ista scriberet. Quisquis illa loca quae ex Epistolâ Polycarpi recitavit Eusebius perle­gerit, nullam inter ea pugnam, nullam vel contradictionis umbram [Page 124] esse confitebitur. Sed ad calcē loci posterioris, inquit, aliquid tale reperi­tur. Verùm ea quae sunt adcalcē non recitavit Eusebius: falso igitur asseritur loca quae recitavit inter se pugnare: & si ulla pugna esset, pu­gnaret locus quem recitavit cum eo quem non recitavit, & cujus solus Photius meminit pluribus quam quingentis post Eusebium annis: ne (que) tamen ulla inter Eusebiana & Photiana pugna est, ut nos fusè probavi­mus. Certè si hîc oscitaverit Eusebius, oscitavit & tota Ecclesia Asiatica, quae totā Epistolā, quam citavit Eusebius, per tot saecula publicè legebat.

Optimè igitur novit Eusebius loca haec Polycarpi & Irenaei indubita­tum Ignatianis Epistolis testimonium praebere: neque alia adhibere voluit, licèt sine omni dubio plura potuisset. Post enim animo conce­ptam hanc opinionem, quorsum alios posteriores nominaret? cur praeter solitum morem in re minimè controversâ testes congereret at­que condensaret? Infirmum igitur Argumentum est quod hîc adver­sus Origenis testimonia nectit Dallaeus. De Origene [...] verbum fe­cit. Quorsum enim de Origene verba fateret, cùm antiquissimos illos Polycarpum & Irenaeum nominâsset? Sed si quid ille ad hoc quod agit utile dixisset, hic non erat omissurus, quo nemo unquam studiosiùs Ori­genis libros legie. Legit quidem & perquam studiosè; sex etiam libros Apologeticos edidit, magnam etiam partem libri sexti Historiae Eccle­siasticae in illius rebus enarrandis consumpsit; ejus libros saepe ad hi­storiam ipsius illustrandam advocat, & quid de libris S. Scripturae sense­rit, quam de Apostolis traditionem acceperat enarrat: eum tamen nunquam testem adhibuit ad ullum Apostolicorum virorum scriptum confirmandum. Quare autem non in Ignatio eum omitteret quem in omnibus aliis omisit. Leges quas ipse ad discernendos dijudicand ósque veterum libros fixerat, hîc planè penitúsque observavit; [...] scilicet [...], Polycarpum & Irenaeum nominavit. Sarta itaque tecta est Eusebii diligentia, salva prudentia atque judicium: nullus hîc error, nulla oscitatio, nulla hallucinatio, quas Dallaeus sine ullo fundamento tam liberaliter Historiae Ecclesiasticae Patri tribuit. Nullo denique modo testimoniis ex Origene productis praejudicat Eusebii silentium. Aliunde enim satìs certò novimus utrumque hoc Opus esse verè Origenicum. Commentarios in Canticum Canticorum scripsis­se testatur. S. Gregorius Nyssenus in Prooemio. [...]. Quòd si cùm Orige­nes plurimum laboris & studii in hunc libellum contulerit, nos quoque quod à nobis est elaboratum literis mandare lubenter statnerimus, nemo nos accuset. Hoc Opus quod habemus eorum partem esse extra om­nem controversiam ponunt, & Nysseni expositio consona, & resipsa, [Page 125] & Fragmentum Graecè in Philocaliâ conservatum, & Cassiodori de Ruffino Inter prete testimonium. Pariter Homilias in S. Lucam scripsis­se Origenem certum est, quòd & eas ipse laudet Tomis in Matthaeum & Joannem, & testetur Hieronymus ad Paulam & Eustochium. Quam­obrem petist is ut contempt is ist iusmodi nugis saltem triginta & [...] Adamantii nostri in Lucam Homilias, sicut in Graeco habentur, interpre­ter. Ipse autem hoc se fecisse asserit; habemus Origenis Homilias ex interpretatione Hieronymi sicut in Graeco habebantur.

Levia haec sunt prae iis quae sequuntur. Hic enim error unius Euse­bii totam Ecclesiam Christi occupavit, infecit. Primò Athanasius eum hausit, qui egregium [...] locum, & suae causae utilissimum in Epi­stolis nactus Ignatiieum nomine laudavit; sed ille deceptus est; nihil quidem peccavit, (hoc largitur Vir doctissimus) sed ab Eusebio ostentatâ autoritate delusus est. Tum verò hinc ab Athanasio, illinc ab Eusebio factum est, ut pauci deinceps fuerint qui ea falsa esse existima­rent. Tota haec conjecturarum, suspicionúm (que) congeries nullo negotio difflatur. Quâ enim fiduciâ Athanasius ab Eusebio delusus fuisse dici­tur, qui Polycarpum & Irenaeum non minùs quàm Eusebius legerat? Cur Athanasio non minùs quàm Eusebio, imponere potuerunt Poly­carpus & Irenaeus, si illud reverâ testati non sint quod nostri eos testa­tos esse dicunt? An ille Eusebio diligentior aut in rebus hujusmodi perspicacior fuit? Imò quomodo Eusebius Ignatiana ex tenebris in lucem Athanasio induxerat, qui eadem in Origene antè legerat? Asse­ritur ab [...] [...] etiam Dallaeo Pseudodionysium Ignatiana sua ab [...] [...]; cur non ab eodem Epistolas has ab Ignatio scriptas fuisse [...] Athanasius? cur non ab illo vetere scriptore, à quo sua Ignatiana sumpserat Basilius, Athanasio synchronus? Haec omnia legisse Athanasium nemo dubitat: Eusebii autem Historiam Ecclesiasticam aut diligenter evolvisse, aut omnino, cùm ista scriberet, vidisse non constat. Scriptam eam fuisse postremis Eusebii temporibus, circa annum Cccxxx, vult Dallaeus. Ante eum annum à Meletianis & Eusebianis apud Constantinum vexatus, & ab Alexandriâ Constanti­nopolin evocatus est. Post eum annum statim de calice fracto, & Arse­nio occiso accusatur: proximo, Dalmatio, qui ei Antiochiae judex da­tus est, causam suam probare coactus, in exquirendo Arsenio occupa­tus est. Tum verò Concilium Caesareae indictum, quò pervenire ideo recusavit, quia idem Eusebius, qui non diu antè Historiam ediderat, ejus leci Episcopus esset, mox Tyri in Concilio adesse coactus, sub judice inter alios etiam Eusebio nostro, ibidemque condemnatus, in­dè elapsus confugit Constantinopolin, ubi statim sententiam relegati­onis accepit, & in Gallias exul missus est. Restitutus quidem Alexan­driam [Page 126] pergit, ubi tamen diu securus non fuit; sed Haereticorum domi aestu agitatus Pontificem Romanum appellat, & novis criminationibus onustus Romam proficiscitur. Mox in Synodo Antiocherâ depositus est, eique suffectus Gregorius. In Occidente igitur per complures an­nos substitit, ubi Eusebianorum aut fama aut cura nulla. Serdicensi Synodo interfuit, à qua suae sedi restitutus, Alexandriam tamen rever­ti vix diu postea ausus est: primò Naissum, dein Aquileiam, rursum Gallias, postea Antiochiam petivit. Postquam illuc pervenerat, omni­áque in Ecclesiâ praeclarè disposuerat, Edictum pro damnatione ejus à Constantio exiit; & mox Syriani exercitu Alexandriae oppressus, fugâ elapsus est, & introducto Georgio, in eremum secessit: ubi diu versatus, & ab hostium oculis penitus ereptus, multa conscripsit, illa praesertim, in quibus S. Ignatium laudavit. Quis jam dabit Athanasi­um aut in Historiâ Eusebii multùm fuisse versatum, antequam ista scriberet, aut ex illius autoritate dilectis suis fratribus Ignatium com­mendare voluisse? Ego quidem non dubito, quin, cùm S. Ignatium ci­tavit, non ex autoritate Eusebii, quae sentio quàm fuerit apud eum exigua, sed pro suâ singulari sapientiâ, id pronunciaverit, quod ipsa tunc apertissima res reiqueratio illi per suasit.

Tandem verò persentisco quare non peccâsse Athanasium largiatur Dallaeus: autumat enim eum tantummodo nomen quod Epistolae praefe­rebant & apud adversarios receptum erat retinuisse: eo scilicet modo, quo Salmasius & Blondellus Ignatii nomine usi [...] & Epistolas cita­runt; quas tamen fictas, spurias, [...] [...] as [...]: proinde [...] nostro clypcum non [...] Epistolis ejus autoritatem tribuisse. Mira quidem haec sunt, & quae à nemine, ut opinor, Ignatianis vel infensissimo, ferri possunt. Quicquid ille de SS. Patribus senserit, non certè in hac re S. Athanasius ad eum modum quo Salmasius & Blondellus loquitur. Verba ex Epistolâ ejus pro­ducturus, ità praefatur. [...]. Ignatius igitur post Apostolos Antiochiae [...] Epis­copus, & Martyr Christi factus, scribens de Domino dixit. Asserit igitur eum, cujus sententiam fratribus communicaturus [...], non im­postorem, non vulgarem aliquem aut è trivio scriptorem, sed virum Apostolicum, & quod majus aliquid est, Antiochenae, hoc est, amplis­simae Ecclesiae Episcopum, &, quod maximum est, Martyrem Christi fuisse. In illâ quam ex Ignatio adducit sententiâ, Christus dicitur [...], sed alios post Ignatium aliter locutos esse ostendit, [...]. Tum verò quantae autoritatis Ignatius apud se fuerit, quantae apud fratres suos & dilectos esse debuerit apertissimè demon­strat. [Page 127] ' [...], inquit, [...]. Si igitur & his adversemur, sit ncbis etiam ad­versus Synodos pugna. Si horum sententias non recipiamus, si de earum autoritate aut veritate dubitemus, si tantis Patribus refragemur, ad­versus etiam Synodos arma sumamus, vel illam quae Paulum Samofa­tenum, vel hanc etiam quae Arium condemnavit respuamus, conculce­mus. Haud enim renuo: neque major mihi est, aut vobis esse debet, harum Synodorum quàm eorum Patrum autoritas. [...]. Si autem eorum in Christo fidem cognoscentes, persuasum ha­bemus tum Beatum Ignatium rectè scripsisse, tum etiam & alios, qui ipsi contraria statuisse verbo tenus videantur, quidni & Nicaenam Syn­odum, & illam quae Paulum condemnavit admittamus? Ut illi aliter [...], ità hae aliter [...] acceperunt. Nihil unquam dici potuit aut de vero & indubitato autore Epistolae confidentiùs, aut de ipso Ig­natio honorificentiús: nihil quod susceptam ac defensam à nostris Igna­tianorum contra dissentientes autoritatem firmius stabi ire possit; quod illa doctissimi Hammondi, ut Dallaeo videtur, sanè magnifica, ut mihi, & vera & modesta, plane significant. Post Eusebium, inquit, Athanasius Magnus suum etiam Ignatio nostro clypeum obtendit. Ego nihil in his verbis magnificum reperio, nisi fortè quòd Athanasium testem citans eum Magnum vocat, qui titulus illi semper a scriptus nunc nimis ho­norificus videtur; aut quòd Ignatium nostrum appellat, quem tamen illi suum esse nolunt. Nam quòd Athanasius, si reverâ magnus sit, Igna­tio nostro, si noster dici possit quem nos defendimus, testimonium suum offerat, & quasi clypeum obtendat adversus hodiernos Ignatii hostes, negari non potest. Clypeum suum obtendisse vult etiam Vir doctissi­mus, sed veritati, non Ignatio; sed contra Arianorum tela, non con­tra hostes Ignatii. At quomodo veritati tunc obtendere potuit, si nunc Ignatianis, quando in dubium vocantur, non obtendat? Veritas Chri­sti impostorum ope non indiget: neque Epistolicus Ignatius ei pro clypeo esse potuit, nisi & ille verus esset, Apostolicus scilicet, & Epis­copus, & Martyr, ut eum Athanasius describit. Quòd autem clypeo hoc usum vult contra Arianorum tela, planè falsum est. Saepius adver­sus Arianos disputat de voce [...], nunquam autem in eâ re te­stimonio Ignatii utitur. Ut, Oratione contra Arianos secundâ, docet eos eam vocem ab Ethnicis hausisse, & opponit illis Asterium suum, Arianae haereseos defensorem (non autem Ignatium) qui [...] dixerat, quamvìs idem etiam [...] asseruisset. Et in Epistolâ de Synodi Nicaenae Decreto, contra alia Arii dogmata Origenem, utrumque Dionysium, & Thognostum citat, Ignatium ne (que) [Page 128] adversus ista, neque in disputatione de voce [...], de qua fusè agit, omnino nominat. Ad fratres tantum & dilectos, & eidem cum ipso doctrinae de naturâ Christi consentientes, autoritate Ignatii utitur; ne (que) tanquam Scriptor is alioqui dubii, sed & apud eos, ad quos scripse­rat, recepti, & ab ipso modis omnibus ornati, ne (que) cùm ista scriberet, à quopiam in dubium vocati. Quorsum igitur hîc Salmasium & Blon­dellum advocat, quasi pari modo Ignatium Epistolicum citâssent, quem spurium, & supposititium crediderunt? Imò quare etiam simul Ham­mondum tanquam [...] & severum, & joculari animadversione, imo joco tam diluto atque longè [...] utentem sugillat? Quid vero est quod Hammondum, virum sanè optimum doctissimúmque tam tristem & severum fuisse arguit? quis ille, amabo, jocus tam dilutus, támque Longè petitus? Nempe putavit Salmasium, qui tam variè de Ignatio lo­cutus est, mentem mutâsse; quod qui Salmasium novit non facilè credet. Quid igitur? annon Claudius [...] Senator Parisiensis novit Salmasium? nonne ejus omnia admiratus est, & praecipuè illud Opus de Primatu Papae, cui hoc elogium inscripsit. Si pergas istis machinis Urbem concutere, brevi RUET ALTO A CULMINE ROMA? Ettamen summus hic Salmafii amicus, atque fautor, non veritus est istius Veneris carpere sandalium. Non placet, inquit, quòd ea in Apparatu culpes, quae in ipso Opere laudas. De Ignatianis [...] intelligo, quas in Apparatu qui prior legitur [...] [...] revincis, & tamen earum autoritate soepiuscule uteris, quasi essent legiti­mae, nec titulus autorem mentiretur. Saltem de ist â tuâ sententiae mu­tatione aliquid significâsses. Judicent jam eruditi an Hammondus, an Sarravius mollius carpserit istius Veneris sandalium: interim Ham­mondum absolvunt Athanasius, & Sarravius. Nullus Impostor Eu­sebium delusit, nullus Eusebius Athanasium.

CAP. IX. Testimonia S. Chrysostomi ab objectionibus vindicantur. Primum in Panegyrico ex Epistolâ ad Romanos. Chry­sostomus Epistolas Ignatii nec ignor a vit, nec contempsit. Sententiam non ex Actis, sed ex Epistolâ excerpsit. Cyprianus à Chrysostomo laudatus. Secundum ex E­pistolâ ad Polycarpum. Oratio, quòd unus sit V. & N. Testamenti author Chrysostomo ascribitur. Conjectu­ris Savilii & Usserii respondetur.

DUo Testimonia è S. Chrysostomo eduximus, licèt Dallaeus Hammondum laudet quod hunc testem omiserit; & in eo maximè triumphet quòd in praeclarâ Oratione, quam de Martyrio S. Igna­tii habuit, Epistolarum ejus nullam mentionem fecerit; indéque colligat, aut eum illas ignorâs­se, quod verisimile non est, aut contempsisse, quod potiùs amplectitur, adeóque Ignatii verè esse non putâsse. Nos autem disertissimam sententiam adduximus, quam Chrysostomus in illâ ipsâ Oratione ex Epistolâ ad Romanos transcripsit; neque igirur eam ignoravit, neque contempsit; imò pro verè Ignatianâ habuit, aliter nunquam in Panegyri verba ejus recitâsset. Negat Vir doctissimus transcripsisse ex Epistolâ, ex Actis putat habuisse. Cogor itaque saepius repone­re, Acta quae extabant aetate Chrysostomi illam sententiam minim è memorâsse: posteriora autem, post ejus mortem composita, [...] dicta ex Epistolis hausisse. Aliunde igitur quàm ex Epistolâ, quam tunc extitisse tum alibi, tum praecipuè Antiochiae omnes fatentur, haec verba hausisse Chrysostomum, bariolari frivolum & [...] est. Non dicit quidem Orator ille summus eum [...]: tantùm [...], locutus est, ait: planè ut aliàs solet. Ita Homillâ unde­cimâ in Epistolam ad Ephesios, [...]. [Page 130] Vir quidam sanctus id dixit, quod videtur audax esse, tamen locutus est: quid jam hoc est? nè mar­tyrii quidem sanguinem peccatum hoc schismatis eluere posse dixit. Quamvìs autem neminem nominet, quamvìs ter dixisse eum, nun­quam autem scripsisse ista asserat, non tamen dubitandum esse sen­tio, quin S. Cyprianum [...], & libellum de Unitate Ecclesiae re­spexerit, in quo ista de Schismaticis legimus, Tales etiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine eluitur. Inexpiabi­lis & gravis culpa discordiae nec passione purgatur. Hoc est quod Chry­sostomus [...] appellat, quod Cyprianus pluribus tamen probat, & ad ejus exemplum etiam ibidem Chrysostomus ipse fusiùs persequitur.

Sed ex Chrysostomo certi sumus, inquit Dallaeus, haec Romae Ignati­um ad [...] praesentes dixisse. Parùm ergoest probabile eadem jam antè eundem Smyrnae consistentem ad Romanos scripsisse. Unde autem ex Chrysostomo certi simus Ignatium ea verba [...], aut ad Romanos [...] protulisse ego non intelligo. Non enim dicit eum Romae tum fuisse, non innuit Romanos Praesentes esse, cùm ista proferret sanctissi­mus martyr. Id tantùm asserit, eum generosè & cum voluptate mortem oppetiisse, & [...], cum lubentiâ quâdam vidisse bestias. Sed [...]; unde hoc, inquit, apparet? Ac si diceret, unde hoc cognovimus? ex Actis ejus nihil tale colligere [...]: illi qui eum comitati sunt, qualiter se gesserit in theatro non enarraverunt, à quo­rum consortio subductus est cum festinatione in Amphitheatrum, deinde confestim projectus bestiis. Vnde igitur hoc apparet? [...], ab illis verbis quae cùm futurum esset ut moreretur loquutus est. Quando autem illud erat? diu enim erat [...]. Audiamus porrò Chrysostomum, [...]. Cùm audivisset, quòd hic supplicii modus eum maneret, Utinam ego illis bestiis fruar, inquiebat. An primùm Romae audivit se bestiis objectum iri? an Romanis praesentibus haec necessariò loquutus est? Certè à Trajano Antiochiae ad bestias condemnatus est; ab illo tempore novit quod mortis genus ipsi subeundum esset: post illud tempus dixit, Utinam ego illis bestiis, ad quas condemnatus sum, fruar; id nos eum Smyrnae dixisse & scripsisse credimus ad Romanos quidem sed absentes: Romae autem eadem verba pronunciâsse (quamvìs id quoque fieri potuisse nemo diffitebitur) nec Chrysostomus, nec ante eum quisquam dixit. Et sicuiquam tunc ea verba recitavit, certè fide­libus Romae ex Epistolâ quam ad eos scripserat eadem iterum in me­moriam revocavit; ita enim antiquissima ejus Acta, Quibusdam au­tem [Page 131] & annunciavit silere, ferventibus & dicentibus quietare plebem ad non expetere perdere justum. Quos confestim spiritu cognoscens, & omnes salutans, peténsque ab ipsis veram charitatem, pluráque iis quae in Epistolâ disputans, & suadens non invidere festinanti ad Domi­num. Fortè igitur inter reliqua quae Romam Smyrnâ scripserat etiam hanc sententiam iteravit; ità nihil Dallaeo vel ex Chrysostomo cer­tum, vel aliunde probabile est.

Nos autem multò certiores sumus sententiam illam Ignatii ex ejus Epistolâ à Chrysostomo desumptam esse. Id enim ex verbis sequenti­bus satis liquidò apparet, [...], inquit, [...]. Tales enim amatores quicquid patiuntur pro amatis cum volup­tate suscipiunt. Alludit enim manifest è ad praeclara illa verba in eâdem Epistolâ ab omnibus decantata, [...]. Imò vero per totam eam Orationem ubi de Ignatio loquitur, ad hanc praecipuè, sed & ad alias collineavit. Cùm animam ejus adeò laudat tanquam [...], praesentia omnia con­temnentem, & divino amore flagrantem, & ea quae [...], iis quae non videntur praeferentem, disertè respicit Epistolam ad Ro­manos, in qua haec tria capita praecipuè, & ardenter & fusè tra­ctantur. Cùm eum soli comparat, ( [...], tanquam Sol aliquis ab Oriente surgens & ad Occidentem decurrens,) sine dubio haec Epistolae verba in animo habuit, [...] (vel [...]) [...], Episcopum [...] digna­tus est Deus, ut in Occidentem pergeret, ab Oriente eum accersens; & cùm illa paulo post addit, [...], multò adhuc apertiùs ad illa quae a­pud Ignatium sequuntur allusit, [...]. Cùm eum cum Apostolis versatum esse asserit, [...], non tantùm effabilium sed & arcanorum participem, non potest non respicere ea quae ad Tral­lenses scribit Ignatius de coelestibus, de Angelis, & Principatibus, quae nunc tantopere displicent. Cùm deni (que) iter ejus quod confecit enarrat, [...], &, [...], civitatés (que) [...] memorans, illud ex Epistolis planè persequitur quod Magde burgensibus adeò displicebat. Vel ex [...] igitur Ignatii Pa­negyrico certum est S. Chrysostomum Epistolasejus optimè novisse, magni (que) aestimâsse, & ex earum unâ celebrem sententiam excerpsisse.

Sed Epistolas non nominavit, cùm propriarū Martyris laudum inopiâ [Page 132] laboraret. Imò verò Orator ille consummatissimus optimè novit quae Panegyricam orationem maximè ornarent, itaque Epistolas omisit, cae­tera prosecutus est. Orationem instituit [...], de rebus praeclarè ab Ignatio gestis, ut non semel profitetur; de iis quae maximè ad Auditores facerent. Itaque Apostolorum consortium, & Episcopatum commemorat, ut amplitudinem urbis, & antiquitatem Ecclesiae Antiochenae extolleret; martyrium autem eleganter descri­bit, ut vehementius populum ad Reliquiarum venerationem accende­ret. Epistolas, ut rem omnibus cognitam, nec Panegyrico dicendi generi convenientem omittit. Gregorius Thaumaturgus Panegyricum coram Origene habuit: scripta e jus non laudat, ne nominat quidem: imo nè scripsisse eum quicquam indicat. Epistolae S. Cypriani semper fuere celeberrimae; eas aliquoties laudat S. Augustinus: at cùm in Natali ejus Sermones aliquot institueret, nunquam eas commemoravit: Laudat ubi disputat, ne meminit quidem ubi Panegyristen agit, ubi tanquam Episcopum misericordissimum & Martyrem fidelissimum, non tanquam scriptorem elegantissimum repraesentat. Haec satìs putavit ad memoriam praesentis loci, festivitatem solennissimi diei, propositio­nem saluberrimi exempli. Pariter S. Chrysostomus in Panegyrico Epi­stolas non commemorat, quamvis iis utatur, ad eásque frequenter re­spiciat; in aliâ tamen Oratione, Epistolam ad sacerdotem quendam, Polycarpum scilicet, citat. Extat autem ea Oratio in Tomo Sexto, cujus titulus est, quòd unus Veteris & Novi Testamenti legislator sit, ex qua testimonium Chrysostomi secundum produximus.

Quid de illâ Oratione senserit Vir doctissimus haud satìs certò scio: non dubito tamen quin illa nobis repositurus esset, si viveret, quae scripsit venerandus senex Usserius; cùm [...] saepissime usus sit. [...] autem Orationem eam S. Chrysostomo abjudicat, ut Epistolam Ignatii ad Polycarpum inter fictitias numerare posset. Sed illius opini­oni in hac re non accedo. Potior mihi autoritas Photii de Veterum [...] optimi judicis, qui Bibliothecae suae Codice CCLXXVII cùm ex aliis tum ex hac Oratione plurima excerpsit. [...]. Qui [...] hujus Orationis totidem verbis nunc extat. Et verba quae quidem plurima indè collegit, etiamnum in hac Oratione quamvìs haud satìs sanâ apparent. Certissimum igitur est eam Photium vidisse & pro verè Chrysostomianâ habuisse. Sed D. Savilius Etonensis Col­legii (cui ego literarum primitias debeo) & patriae nostrae decus, paulo [...] sensit. Neque verò [...] est apud me autorit as Photii, inquit, qui alia quaedam non [...] not ae recepit, ut inter [...] [...] [...] Orationem censeam. Satìs haec quidem [...]; [Page 133] autoritas Photii eum permovit ut Orationem ne-quidem inter [...] locaret, non tamen ei persuasit ut inter genuinas sine controversiâ annumeraret. Quòd si habuisset testimonia illo Photii antiquiora, fortè etiam inter genuinas numerasset. Ante centum au­tem fere annos Hadrianus Papa I. hanc ipsam Orationem in Epistolâ ad Carolum Regem sub nomine S. Joannis Chrysostomi citavit; & ante eum Epiphanius Diaconus adversùs Gregorium Episcopum Neocaesareae. Ante hunc, ut in secundâ Synodo [...] legimus, Theodosius venerabilis praeses S. Andreae apud Nesium, libellum ejus­dem B. Patris [...] Chrysostomi attulit, quem in manibus acceptum Antonius Monachus legit. Beatae recordationis Patris nostri Joannis Chrysostomi Oratio. Quòd veteris & Novi Testamenti unus sit legisla­tor, & in vestimentum Pontificis, cujus [...] est, Evangelium re­gni Christi prophetae quidem annuntiant (plane ut nunc [...] sonant, [...],) & paulo post, Ego & ex cerâ fusilem picturam pietate plenam amavi. Vidi enim angelum in imagine barbarorum nubes propulsantem; vidi barba­rorum cohortes conculcatas, & Davidem verè dicentem, Domine in civitate tuâ imaginem eorum ad nihilum rediges. Quae nos in eádem Oratione ità Graecè legimus. [...]. Paucissimae sanè S. Chrysostomi Ora­tiones sunt pro quibus tot ac tam vetusta testimonia a fferri possunt.

Quod ad stylum attinet, & dicendi characterem, non facilè hîc ali­quid & simul [...] definiri potest; quoniam Oratio ipsa non est satìs integra, sed pluribus in locis corrupta, neque enim aliunde venustas Chrysostomiana mihi deesse videtur. De allegoriis cur querantur non habent, illis enim tum tantùm adeo frequenter utitur, cùm id ar­gumentum postulat, scilicet cùm de vestimentis sacerdotum agit. Quòd objiciant idem de unico legislatore argumentum in germanis ejus scriptis saepius [...] [...], hîc autem vix idque frigidè at­tingi; id potiùs Orationem Chrysostomo vendicat quàm abjudicat; una enim tantùm ex tribus partibus huic argumento in hoc libello [...], & Autor ipse monet de hacre se priùs disseruisse, & ea quae priùs dicta erant tantummodo in memoriam nunc revocare, [...], inquit, [...]. Quòd denique scriptam velint Orationem hanc imminentibus exitio O­rientalis Imperii barbaris nationibus, quod in tempora Chrysostomi vix quadrare potest: id omnino vim nullam habet. Non pauca à Chryso­stomo [...] scripta sunt, nonnulla etiam ab Anagnoste. Tunc au­tem [Page 134] Valens Imperator fuit Antiochiae unde accersitus Constantinopo­lin pergit, ubi populum consternatum reperit, [...], Nam Barbari qui jam Thraciam depopulati fuerant, ipsa qucque Con­stantinopoleos suburbana vastabant; cúmque iis congressus Valens pe­riit, Socrates l. 4. c. 38. Post discessum etiam Valentis ab Antio­chiâ statim Saraceni defecerunt, si vera narrent Socrates & Sozomenus, [...], Cuncta igitur versus Orientem loca à Saracenis eodem tempore vast abantur. Nonne haec opportuna satìs & justa Oratori causa fuit, ut populum ad poenitentiam hortaretur, eâque Deum permoverent, [...]. Sed & cùm jam Constantinopo­leos Episcopus creatus fuisset, Gainae barbari tyrannis erupit, qui Gothorum universam gentem è sedibus suis accivit, & Romanos omnes multitudine barbarorum terruit, quos etiam in ipsam urbem Constantinopolin induxit, [...], ut loquitur Socrates. Tunc fuisse traditur illa Angelorum visio quae barbarorum conatus repressit: unde fortasse exponi potest [...] quae hac [...] Oratione proponitur. Non erat igitur cur hanc unam Savilianarum rationum recitaret Armachanus.

Cùm autem reverendus Senex Usserius adhuc etiam conjecturis suis indulserit, & dubitaverit an ab Autore Orationis, an ab Interpola­tore ea quae protulimus dicta sint, haec à nobis multo severiùs exami­nanda sunt. In Romanâ, inquit, Cardinalis Sirleti & Basiliensi Jo. Jacobi Beureri editione ista non habentur. Haec enim non sunt duo ex­emplaria, sed unum tantùm: Sirleti enim Graeca cum Latinis Beureri Basileae edita sunt sine ope alterius Codicis: & Beurerus ipse conqueri­tur Exemplar illud Romanum suisse mendose & negligenter descri­ptum & alicubi lacunis hians. Lacunas illas D. Savi ius ex Caesareo Codice supplevit. Nulla itaque hîc de Interpolatore justa suspicio. In Romano Codice aliquot pagellas deesse notavit D. Savilius; idque ma­nifesto ex ipso loco deprehenditur. Ità enim apud Sirletum & Beure­rum legebatur, [...], id est, Jubet caput minimè esse nuàum sed coopertum, ut scias quid etiam inter haec [...]. Quis autem non videt posteriora hujus sententiae à prioribus toto coelo di­stare? Quis non statim persentiscit aliquot pagellas deesse inter [...], & [...], quod veteribus MSS. perquam familiare est? Ubi enim librarius incidit in Codicem ex quo una vel plures paginae fortè excisae sunt, aut non [...] aut nihil curans omnia eodem te­nore solet describere: idque non in [...] opere tantummodò sed [Page 135] etiam in diversis eodem volumine comprehensis saepe factum est, ubi finis unius, initium autem alterius ab exemplari describendo priùs ex­cisum est. Hoc in Epistolis Polycarpi & Barnabae Viri docti jampri­dem deprehenderunt: hoc ipse in MSS. Thomae Magistri, & Theodori Poenitentialis observavi, qui apud nostros Cantabrigienses asservantur. Cùm igitur Editio D. Savilii tam clarè atque perspicuè omnia suppleat, ut prior pars sententiae tam inconditae iis jungatur quae propriè se­quuntur, [...], [...], & posterior pars ejusdem sententiae iis subjungatur quae propriè praecedunt, [...], [...], quivis perspiciat non aliquam interpolationem infultam, sed ju­stam atque necessariam suppletionem factam fuisse ex Codice Caesa­reo. Quae quidem etiam extat in Codice Barocciano 131. p. 178 Ox­onii, sub nomine etiam [...], & à Photio confirmatur, qui in Excerptis agnoscit ea quae nunc reperiuntur in supplemento. Praete­rea extat haec Oratio in alio Codice Barocciano, nempe 186. fol. 26, ubi multo major est lacuna quàm illa quae fuit in Editione Romanâ. Ità enim ibi legimus, [...], adeò ut desiderentur omnia à paginâ 645 â. lin. 14. usque ad paginam 646. lin. 35. Editionis Savilianae. Vana est igitur de Interpolatore conjectura; Testimonium nostrum ab ipso hujus Orationis Autore prolatum est; Epistola ad Polycarpum non ab Impostore, sed S. Igna­tio scripta est.

CAP. X. Pseudodionysii aetas eruitur. Dallaei sententia proponitur, & refutatur. Plurimi Catholici verum Areopagitam eum fuisse crediderunt ante A. D. 630. Author, quis­quis est, libros suos edidit diu ante A. D. 520. Mul­tis probatur eum quarto saeculo vixisse. Denique pro­babile est eum scripsisse postremis Eusebii temporibus.

HActenus eorum Patrum testimonia defendimus, quibus litem movit Adversarius, quósque vel id quod volumus minimè testatos esse, vel, si hoc dici nullo modo posset, deceptos & [...] esse pronunciavit. Quoniam verò Dionysium etiam tanquam testem [...], quem Dallaeus ipse sententiam ab Ignatio in Epistolâ ad Romanos scriptam commemorâsse non tantùm fatetur, sed & vehementer alibi contendit, id unum nunc restat ut aetatem à no­bis illi assignatam tueamur, & inter testes Eusebio coaevos, si res ipsa patiatur, numeremus. Historiam Ecclesiasticam postremis Eusebii temporibus scriptam volunt: iisdem & Dionysiana ego edita existimo, postremis nempe Eusebii temporibus.

Quàm altè superioribus saeculis inhaeserit de Areopagiticis magna existimatio, quantóque consensu atque veneratione scripta Dionysio vulgo attributa tanquam genuinus antiquissimi illius Apostolorum di­scipuli foetus recepta sint, nemo nescit. Sed hos libros eam aetatem non ferre, & Dionysio Areopagitae tribui non posse, sciunt jam tandem, & fatentur, opinor, ex omni parte eruditi. Illam enimvero sententiam à viris quamplurimis antè explosam nuper Dallaeus penitus prostravit atque contrivit; & nè actum tantùm ageret, multa de suo penu ad­didit, praecipuè de aetate Fictoris, & origine sententiae quam refutat. Sed ut verissimam sententiam esse fateor, quam de Dionysio hypobo­limaeo [Page 137] defendit; negóque ullo pacto fieri potuisse ut Dionysius Areo­pagita ea scrip serit quae sub ejus nomine feruntur: it à quae de origine Opinionis contrariae, & aetate Fictoris asserit Dallaeus, illa prorsus à veritate abhorrere sentio. Quae ab aliis accepit argumenta rectè & pro suo more non minùs fortiter quàm fusè explicat: ea verò in qui­bus Blondellum suum sequutus est, aut quae ipse excogitavit nihil so­lidi continere existimo. Tradit enim neminem ex Catholicis ante an­num Domini 630 Areopagiticorum autorem verum esse Dionysium aut affirmâsse aut credidisse: hoc primum. Vult etiam Autorem, quis­quis sit, vel quinto praecipiti saeculo, vel etiam ineunte sexto vixisse; neque ante annum Domini circiter 520 foetus hos suos Dionysio im­mani fraude suppositos edidisse: hoc secundum. Neutrum autem horum cum ullâ veritatis, aut probabilitatis specie asseritur. Ut haec omnibus appareant, & methodo quâdam certâ ad veram Pseudodio­nysii aetatem eruendam procedam, abillis [...] puto quae sunt novissima, ostendendúmque quinam Catholici ante A. D. 630 Diony­sium Areopagitam verum Autorem eorum quae illi tribuebantur fuisse & credebant & affirmabant.

Primò itaque Leontius libro de Sectis agnoscit Dionysium Areo­pagitam, eúmque inter Patres antiquissimos nominat, alibique eum aetat is Apostolorum fuisse notat, & librum de Divinis nominibus citat, ut Dallaeus ipse fatetur. Utrobique igitur eundem Areopagitam tan­quam verum & non fictitium agnovit. At constat, inquit, eum de Sect is non ante A. D. 591 scripsisse. Quidni? quia Eulogii meminit quasi tunc temporis Alexandrini Episcopi. Rectè. Eulogius autem mortuns est A. D. 608. Neque hoc nego. Eulogiani autem Episcopatûs annos Nicephorus C P. putat non 27 (quod perperam legitur apud [...] sed 17. Ergò ante A. D. 591 non fuit Episcopus. Ita quidem Nicephorus Parisiis à Goar editus; sed Baronius Anastasium sequu­tus est qui Nicephorum transtulit antequam Codex ille scriptus est, quem Goar repraesentat. Consentiunt Codici. Anastasiano Codices duo Graeci antiqui, Oxoniensis atque Londinensis, iisque suffragatur Theophanes. Anastasius ex Theophane, Secundo Imperii Tiberii anno Alexandriae Antistes habetur Ecclesiae Eulogius. Diu itaque ante A. D. 591 potuit librum illum de Sectis scribere Leontius. Et necesse est ut fateantur omnes ante Annum 608, quo mortuus est Eulogius, eum fuisse scriptum, hoc est pluribus quàm 20 annis ante Annum 630; ut ego autem ar bitror, pluribus quàm quadraginta. Eâdem certè tempe­state Joannes Patriarcha Constantinopolitanus in Homiliâ de Pseudo­prophetis Areopagitam agnoscit, his verbis, [...]; [Page 138] Haec quidem Homilia malè ab aliquibus Joanni Chrysostomo attributa fuit; [...] potiùs Joanni Nesteutae tribuendam putat Usserius: neque dubito quin recté. Nam ea quae continet, & Patriarcham sapiunt, & Mauritii aetatem praeferunt quâ tot haereses pullulabant; & libera illa atque severa objurgatio Episcoporum, quòd ventri dediti essent, & quòd splendidioribus vestibus uterentur, illi imprimis Nesteutae conve­nit, qui se inediis macerabat, nec Monachalem habitum unquam exuebat.

Imò diu ante Leontium & Joannem Nesteutam Dionysium Areo­pagitam agnovit Ephraemius Patriarcha Antiochenus, in libri cu­jusdam tertio tractatu qui Apologiam Concilii Chalcedonensis conti­nebat. Ubi necessariò Lectorem monendum duxi, librum eum non fuisse de sacris Antiochiae legibus inscriptum, ut pessimus Photii Inter­pres indicavit, dum haec verba, [...], ita transtulit, Legi [...] sancti alterum librum qui de sacris Antio­chiae legibus narrat libr is quatuor: cùm illa verba [...] nihil aliud indicent quàm eum fuisse Antiochiae Episcopum. In illâ igitur Apologiâ Ephraemius, teste Photio Codice CCXXIX, [...]. Quae ineptissimus Interpres ita vertit, Asserit unam inquit personam, hoc est Verbi incarnati hypost asin pronuntiamus. Quandoquidem simplicem [...] Jesum D. Dionysius Areopagita, & de hypostaticâ quidem unione, justè contra pietatem compositum [...]: compositum verò dicere nemo audeat praeter Apollinarium. Tu ita vertas, Unam, inquit, personam, hoc est, unam Verbi hypostasin, incarnatam praedicamus: quoniam & simplex Jesus [...], secundùm S. Areopagitam Dionysium. Etenim de unione secundùm hypostasin, justè ab ipsâ pietate Compositum dicitur; substantiam autem compositam nemo dicere ausus est praeter Apollinarium. Hic autem Ephraemius Pa­triarcha Antiochenus factus est circa idem tempus quo Justinianus im­perium adeptus est, ut testatur Theophanes, hoc est antequam Areopagi­ta in manibus Severianorum haereticorum coram Hypatio apparuit, circa A. D. 526, & scripsit antequam secundò productus est ab Ace­phalis circa A. 560; nam ipse Ephraemius ante [...] 543 mor­tuus est. Unde duo Dallaei [...] statim concidunt, omnes scilicet [...] aevi Catholicos idem cum Hypatio Ephesino Archiepiscopo [Page 139] sensisse, & ad annum Domini 553 & ultra etiam mansisse apud Catholicos veram Hypatii de affictis Dionysio libris sententiam. Cui hoc etiam non immeritò addi potest quòd illius etiam saeculi fuisse Jobius Monachus videatur, qui Dionysium Areopagitam ma­gni fecit; nam cùm S. Pauli testimonium fortè adduxisset, statim sub­junxit, [...], Hujúsque germanus discipulus, sapiens ille Dionysius, eadem & iisdem propemodum testatur verbis, maximè ubi de perfecto atque uno agit, [...] est, in extremo capite libri de Divinis nominibus; quod tamen à Suidâ, qui hujus libri partes bis enumerat, utrobique omittitur.

Andreas Caesareensis Episcopus, vir gravis & Catholicus, consen­tientibus Bellarmino & Usserio circa annum quingentesimum scripsit: certè neminem citat qui fuerit S. Cyrillo junior, nec ipse Hypatio junior videtur. Ille autem in Apocalypsin capite 10. de senis alis qua­tuor animalium agens, [...], haec ait magnus Dionysius, &c. Et capite 18 docet septem Angelos à primo an­sam vaticinandi accepisse, [...], secundum Angelicum [...] à Beato Dionysio distributum. Et rursus capite 45 phialas observans à quatuor anima­libus septem Angelis datas, [...], inquit, [...], significat agendorum notitiam in coelis à primis ad secunda derivari, secundum magnum Dionysium. Haec autem clarè ostendunt Catholicos nonnullos, non tantùm ante A. D. 630, sed & per totum sextum saeculum Areopagitica magni aestimasse. Hoc autem priùs demonstrato, multo faciliùs alterum probabitur, scilicet Autorem Areopagiticorum diu ante annum 520 ea edidisse. Vix enim cuiquam credibile videbitur tot viros eruditos primâ libritam inusitati specie fu­isse delusos.

Anastasius Bibliothecarius in Epistolâ ad Regem Carolum de Areo­pagiticis datâ, de Editione Dionysii à se promulgatâ ita loquitur. Ipsorum autem scholiorum [...] paratheseon quaecunque in calce sui signum vivificae crucis habent à B. Maximo [...] & [...] inventa narrantur. Caetera vero Sancti Joannis Scythopolit ani (ita rectè legi­tur in MS. Oxoniensi, non Sycopolitani, ut [...] corruptè legunt) [...] esse feruntur. Joannes igitur Scythopolitanus Scholia in libros Dionysii scripsit, de quo haec habet Sophronius. Hierofolymitanus Pa­triarcha apud Photium Codice CCXXXI. [...], S. Joannes Scythopolitanus antistes qui sapienter & piè pro [Page 140] Synodo [...] scripsit. Contra hunc scripsit Basilius Cilix, [...], Fuit autem hic [...] Presbyter, ut ipse ait, Antio­chenae Ecclesiae, quo [...] [...] ibi erat [...] & Anasta­sius Romae Imperator; ut refert Photius Codice Cvii. Scripsit itaque Basilius ille adversus Joannem Scythopolitanum ante annum Imperii Anastasiani 21, quo anno Flavianus exilium passus est, teste Theo­phane. Vel igitur ante sextum [...] vel eo jam ineunte [...] Joannes Scythopolitanus. Qui autem Scholia in Autorem scribunt eum pro veteri aliquo [...]; diu itaque ante sextum saeculum libri Dionysii editi sunt.

Maximus etiam indicat plures ante se in Dionysium Commentarios scripsisse, ac variis interpretationibus illustrâsse; ut ad Caput undeci­mum libri de Divinis nominibus, [...]. Per totam unitatem alii quidem intellexerunt simplicem & in­dividuam rerum causain, ad quam omnia conversa sunt, utpote in ipsá consistentia: alii verò harmoniam universi ex element is diversae naturae commixtam. Et in ipsis Maximi Commentariis diversae saepe expositio­nes sunt à diversis sine dubio Scholiastis primùm profectae: inter hos autem varios Scholiastas unum praecipuè honoris causâ nominat [...] controversiâ vetustum, ad caput quintum coelestis Hierarchiae, [...]. Magnus igitur Dionysius, Alexandriae Episcopus, è [...], in Scholiis quae in Beatum Dionysium sibi [...] fecit, it a dicit. Et Joannes Cyparissiotus Decade 1. cap. 1. cùm sententiam Dionysianam ex Epistolâ ad Titum adduxisset, addit, Hoc dictum S. Maximus, & Dionysius Alexandrinus annotârunt. Et cùm aliam sententiam ex eâdem Epistolâ Decade 2. cap. 2: citâsset, Alter vero, inquit, [...] us haec edisserens ait, eos qui aper tam Theologiam & velis nudam [...], typos cogitatione suâ formare qui ad intelligentiam auditores [...]. Unde satìs certum est Dionysium Alexandrinum in Areopa­gitam Scholia scripsisse, non in Corinthiorum Episcopum, quod tam inficetè commentus est Halloixius. Hunc quidem Dionysium, quem [...] indigitat Maximus, haud credo fuisse Alexandrinum Epis­copum, quia in illius sedis Episcoporum Indiculo neminem ante Ma­ximum reperio isto nomine insignitum, praeter unum illum tertii sae­culi, quem optimum Oratorem quidem fuisse agnosco, sed in Areopa­gitica, [Page 141] quae tunc temporis extare non potuerunt, Scholia [...] non puto. Nec tamen Dallaei solica libertas hîc placet, qui Maximum volentem deceptum esse dicit, caeco animi sui studio obsequentem; qui versutiam ejus notat, qui vetustiorum mentem pervertere eum asserit; qui quo somnium suum aliis [...], non simpliciter Dionysium [...] Rhetorem ut Anastasius & Choniates, sed, magnum Dio­nysium illum Alexandriae ex Rhetoribus Episcopum dixisse eum vult. His probris at que convitiis, ut solet, sanctissimum doctissimúmque Ma­ximum lacerat, Maximum illum, quem in magnâ fuisse apud Catholi­cos eruditionis & sanctitatis opinione ipse confessus est, [...]. Oportet autem Patrum laboribus reverenter at­tendere, [...] ad calumniandum potiùs quàm ad bene de illis sentiendum promptos esse, ut sapienter dixit Eulogius Patriarcha Alexandrinus. At certè Choniatem pervertere Maximus non potuit qui tot saeculis post ipsum vixit, & vetustiorum verba mutavit. Anastasium vetustiorem ipso non pervertit, sed ejus verba fideliter recitavit. Ipse enim Anastasius Di­onysium illum non simpliciter Dionysium Rhetorem Alexandrinū, ut fal­sò docet Dallaeus, sed magnum Dionysium Alexandrinum ex Rhete [...] Episcopum appellavit. Verba ejus sunt in Opere quod [...]. [...]. Haec fidelissimè transcripsit Maximus, nè verbulo quidemaddito, aut detracto, aut immutato; ut ex utroque loco à nobis fideliter ex ipsis. Autoribus descripto, liquidò [...]. Unde simul & Maximus à calumniis Dallaei liberatur, & Dionysius Scholiastes Areo­pagiticorum adversus Halloixii conjecturas ostenditur. Si enim, inquit ille, Areopagitam intellexisset, [...], ut fert scriptorum consue­tudo, sic locutus fuisset, In notis quas scripsit in hunc [...] Dionysium; agebat enim tum de [...] [...]. At Maximus non suis ver bis loquitur, sed alienis & ex [...] [...] (Anastasius autem de Dionysio Areopagitâ non agebat,) ideóque Joannes Cyparissi­otus, Dec. 8. cap. 10 Areopagitae locum citans, ubi vocem [...] usurpat, Maximi, ut solet, expositionem transcribit, illa verò Dionysii Alexandrini non ex Maximo sed ex Beato Anastasio [...]. Et Anastasius igitur & Maximus testantur, Dionysium quen­dam Rhetorem Scholia in Dionysium, vulgo Areopagitam dictum, scripsisse: verba ejusdem nonnulla ex eo citant ipsi, plura Joannes Cyparissiotus; illi etiam ambo eum Episcopum Alexandrinum vo­cant: qui quamvis [...] ille tertii saeculi Episcopus esse non potuit, fuit tamen satìs vetustus Author, & antiquitatem Dionysii hujus, [Page 142] in quem Scholia tanquam in veterem [...] scripsit, satìs demon­strat.

Praeterea Suidas in Collectaneis ex Veteri aliquo Scriptore haec tra­dit. [...]. Sciendum autem aliquos ex Gentilium sapientibus, ac praesertim Proclum B. Dionysii theorematibus usum, at [...] adeò etiam meris ipsis dictioni­bus. Quae verba etiam in prooemiis Maximi & Georgii Pachymerae inveniuntur. Scripsit autem Proclus sub Leone Thrace circa medium quinti saeculi. Eo igitur antiquior fuit Pseudodionysius. Et Joannes Morinus de Sacris Ordinationibus. [...] igitur, inquit, Librorum istorum scriptio initio quinti saeculi, & [...] Concilii Chalcedonensis [...] assignanda est; nec ullâ ratione probabili ad inferius [...] [...] potest. Ut & Joannes Launoius, Ut ego dicam breviter quod sentio, à tempore Ephesinae Synodi primae vixisse mihi videtur. Nec ab his dissentit Vossius Hist. Pelagianae l. 7. Thesi 4. Dionyfius cogno­mento Areopagita, quem ut credam Theodosii Junioris temporibus vix­isse, verisimilibus adducor conjecturis. Huc usque Veterum testimo­niis, & doctissimorum virorum suffragiis ad initium quinti saecu­li provecti sumus; quo ad quartum jam faciliùs via sternitur.

Michael Glycas in Historiâ commemorat ea quae facta sunt ab Apo­stolis in obdormitione S. Virginis Mariae, ex Dionysio hoc praecipuè atque Juvenale Hierosolymitano Patriarcha. Nicephorus autem Cal­listus illud de Juvenale latins persequitur l. 15. c. 14. Docet Pulche­riam Augustam illum, cùm ad celebrandam Synodum Chalcedonem venisset, percontatam esse, an S. Virginis corpus apud Palaestinos inveni­retur. Respondit ille tum ex traditione, tum ex Dionysio, quid de se­pulturâ Virginis noverit. Erat igitur Dionysii liber de Divinis no­minibus satis notus, unde sua hausit Juvenalis. Respondet Dallaeus primò, Verba ex nostris Dionysianis descripta Nicephorus videtur ipse [...] de suo adjecisse ad Juvenalis narrationem confirmandam, quàm ea Juvenali tribuisse. Imò [...] Nicephorus aperte testatur Juvena­lem ipsum hoc Dionysii testimonio usum esse, eúmque haec citantem inducit. Post enim verborum Dionysii recitationem statim addit, [...]. Haec cùm Juvenalis pero­rasset principes eum [...], ut sanctū eum loculum unà cum sacris ve­stibus mitteret. Quae quidem verba paulò accuratiùs observanda sunt, quòd hîc figmentum notaverit Albertinus, quod etiam Baronius con­fessus est; qui observat sepulchrum Dei Genitricis in petrâ excisum [...], & instar sepulchri Dominici nativi lapidis [...] loco immobili­ter [Page 143] inhaerere. Unde miratur, quomodo illud Constantinopolin dicitur fu­isse [...]. Indéque Albertinus mirè triumphans ait, Aequè sanè verum, narrationem suprà memoratam Juvenalis esse, ac verum est sepul­chrum Virginis ab illo Constantinopolin missum. Cùm potius animad­vertendum [...], Baronium sua ex Latino Nicephoro sumpsisse, & de [...] Constantinopolin misso indè somniâsse: Nicephorum au­tem tantummodo [...], & [...] illuc transmissa memo­râsse. [...] autem etiam [...] sepulchrales fascias appel­lat. Solo autem nomine [...] in hac re utitur Nicephorus. Est autem [...] nihil aliud quàm loculus vel theca, & [...] non est [...], qui sepulchra Judaeorum rituex petris excîdit, sed qui tales arculas compingit & conficit. Vetus Glossarium [...], arca funebris. Julius Pollux lib. 7. cap. 33. [...]. Arcam igitur fune­brem, & fascias aut vestes sepulchrales Constantinopolin Hierosolymis misit Patriarcha Juvenalis, postquam Pulcheriae tum ex traditione tum ex testimonio Dionysii eas ad S. Virginem pertinuisse persuasisset. Haec igitur cùm nihil valitura perspiceret Dallaeus, respondit secundò, Histo­ricos solere homines ea dicentes inducere non quae verè ac certò dixerunt, sed quae illos ipsi dicere potuisse putant. Quae quidem responsio si in rebus hujusmodi admittatur, tollitur omnis ferè ratio veterum testi­monia admittendi. Quoties enim Author aliquis scriptorem alium in­ducit alterius scripta citantem, nulla ei satìs certa fides adhiberi po­terit; quia non id eum verè dixisse aut citâsse, sed tantummodo id ex sententiâ referentis eum dicere potuisse colligi possit. Interim notissi­mum est Nicephoro solenne esse non sua aliis affingere, sed aliena sua facere, & ex veteribus Historicis suam Historiam compilare, illo­rum etiam verbis res gestas tradere, ut ex iis qui adhuc extant clarè perspicitur: unde saepe fit ut Veteres Ecclesiastici Historici ex eo vel illustrentur vel etiam emendentur; idémque illum in aliis qui perie­runt fecisse prorsus credibile est, & hanc ipsam historiam ex Theodoro Lectore exscripsisse. Haec autem si vera sint, quis non [...] Dio­nysii scripta quarto saeculo extitisse?

Certè Erasmus, Tomo 5. de Compendio perveniendi ad veram Theologiam, putat Dionysium hunc fuisse S. Augustino seniorem. Tametsi, inquit, D. Aurelius Augustinus accuratè simul & copiosè quatuor libris, quibus titulum fecit De doctrinâ Christianâ, super hoc propemodum argumento disserit. Et ante hunc, [...], Dionysius quidam in opere quod inscripsit De divinis nominibus: rursus in libello cui titulum fecit De mysticâ Theologiâ. An Dallaeus nove­rit hanc fuisse Erasmi sententiam nescio: eam certè levissimâ conje­cturâ [Page 144] ductus oppugnat, Capite 22. Cùm enim & Dionysius & S. Augustinus de susceptoribus pariter egissent, & ad objectionem de verbis pro infante in baptismo prolatis respondissent, Non [...], inquit Dallaeus, hunc suspicor Augustino, quocum unus ista tractat, haudquaquam vetustiorem fuisse. Imò verò planè immeritò exorca est haec suspicio. Quasis enim haec ratiocinatio est? Dionysius & Au­gustinus de eâdem re scripserunt, ergo Dionysius Augustino vetustior esse non potest. Certè si haec ratio valeat contra Erasmum, valebit etiam contra Dallaeum: ergò Augustinus Dionysio vetustior esse non potest. Eum enim Dallaeus statuit [...] saeculo Dionysio vetustiorem. Vale­ret quidem aliquid si praxis Ecclesiae, de quâ ab utroque disputatum est, S. Augustino antiquior non fuisset; sed morem eum diu antè vi­guisse certum est, idque Bonifacius in ipsâ illâ Augustini Epistolâ 23 his verbis clarè significat, Ad ist as ergò [...] peto breviter [...] digneris, ita ut [...] mihi de consuetudine praescribas, sed ratio­nem reddas. Cùm igitur aetate Augustini vetus fuerit haec consuetudo, potuit vel Dionysius, vel quivis alius, Augustino multo antiquior de eâdem re disserere. Hactenus igitur sarta [...] est Erasmi sen­tentia.

Ego verò non tantùm ante Augustinum, sed & ante Hieronymum scripsisse Dionysium puto: & eodem fundamento utor pro antiquita­te ejus, quo Dallaeus pro novitate demonstrandâ utitur, nempe ver­bis Petavii, Primus [...] novem Angelorum ordines & gradus di­stinctè ac definitè posuit. &, Non temere apud antiquiorem aliquem (de saeculis quaerendum est) novenarium hunc ordinum numerum invenias, cùm nondum extarent scripta Dionysii, à quo primùm ille proditus [...]. Haec ille, & quidem verissimè, judice Dallaeo. Ille autem Dionysius à quo novenarius ordinum invisibilium numerus primùm proditus est, certè ante Hieronymum vixit: illum enim scimus eundem nu­merum prodidisse. Extant subejus nomine in Psalmos Commentarii, in quibus ad Psalmum 112 haec legimus, Collocavit Deus Pater Fi­lium in [...] in [...] suâ; & dominatur super principes, idest super novem ordines angelorum, secundum illud, Princeps militiae, vel princeps virtutum ego sum. Et insuper sanctos & in sua membra collo­cavit cum ipsis novem ordinibus angelorum. Sed non est hoc Opus Hie­ronymi, inquiunt: & quidem [...] ejus esse non videtur: quam­plurima tamen in eo contenta verè Hieronymiana esse negare nemo potest: & quare haecipsa ei denegentur rationem nullam video. Nam quòd memorabilem Hieronymi locum ex Commentariis in Epistolam ad Ephesios adducit Petavius, illud planè nihili est: sunt enim illi ipsi Commentariinihil aliud fermè ex, Veterum scriptis excerpta, ut [Page 145] fatetur ipse Hieronymus: & locus ipse qui adducitur videtur esse pla­nè Origenicus. Neque illud me movet, quòd septem ordines enume­ret lib. 2 contra Jovinianum, quem juvenis scripsit; tametsi indè colligat Petavius satìs inconsequenter, Nondum Hieronymo [...] constitisse de Ordinum numero & appellatione. Satìs enim Hieronymo constabat de novenario Ordinum numero & appellatione cùm scripsit Apolo­giam adversus Ruffinum secundam, in qua Origenis haeretica rhetori­cè depingit: In restitutione omnium, quando indulgentia principalis venerit, cherubim & seraphim, thronos, principatus, dominationes, vir­tutes, potestates, archangelos, angelos, diabolum, daemones, animas omni­um hominum, tam Christianorum quàm Judaeorum & Gentilium unius conditionis & mansurae fore. Novenarium igitur Ordinum numerum distinctè expressit Hieronymus, quem Dionysius primùm prodidit: erat itaque Dionysius Hieronymo antiquior.

Praeterea non tantum Laurentius Valla indicat fuisse suae aetatis vi­ros doctissimos qui judicaverint hos libros esse Apollinaris, sed etiam ex Veteribus nonnulli qui Areopagi ae fuisse pernegabant, aut Apol­linari aut Didymo ascribebant: & reverendus Usserius eosdem non dubitabat tribuere aut Apollinari, aut certè synchrono Dionysio cui­dam, illi nempe ad quem Apollinaris scripsit, de quo legimus in Colla­tione coram Hypatio sub Justiniano habitâ, Nam & Beati Julii fa­mosam illam Epistolam manifestè Apollinaris ostendimus fuisse scriptam ad Dionysium. Ab Apollinare quidem scripta Areopagitica non puto, cujus libelli nune Athanasio, nunc Julio Papae, nunc Gregorio Thau­maturgo ab haereticis ascribebantur, teste Leontio Neapolitano Epis­copo; tum quòd fragmentis ejus quae supersunt similia non sint; tum quòd dogmatibus ejus minimè consentanea sint, quod saepe observat Maximus. Neque verò Didymo ascribenda arbitror, qui cùm Ori­genista esset, ea scripsisse minimè putandus. Tantùm indè colligo veri­simillimum esse eâ aetate Autorem vixisse, quâ Apollinaris & Didymus florebant, hoc est quarto saeculo.

Quid quod ab aliis etiam observatum est Gregorium Nazianzenum, qui ante finem quarti saeculi mortuus est, hujus Dionysii quamplurima usurpâsse? Haud pauca sanè loca Billius in Observationibus ex Nazi­anzeno congessit, & cum Dionysianis contulit. Unum etiam Dallaeus ipse satìs appositè observavit; & ego quamplurima apud me in eandem rem observata habeo. Sed quaeritur, inquit, uter ab utro sit mutuatus. Et ego quidem Dionysium à Gregorio ea minimè mutuatum esse cre­do: quia scriptor ille ab aliis omnibus Ecclesiasticis scriptoribus planè diversus est, & sui tantùm similis. Omnia fermè ad Neotericam Pla­tonistarum scholam conformavit, & à verbis & à notionibus Sanctorum [Page 146] Patrum maximè abhorruit. Quisquis totam Operis ejus compagem, admirandam sententiarum ex Philosophiâ petitarum rotunditatem, & verborum in eâdem incude formatorum perpetuam scaturiginem ob­servat, nunquam ex Gregorio aut alio quocunque Christiano eum sua [...] [...]. Qui autem Nazianzeni Orationes omnibus nati­vae Rhetoricae coloribus depictas, & optimo dicendi genere praecipuè triumphantes legerit, quoties ad obscuriora quaedam & magìs Philoso­phica deflectit, facilè eum aliunde notiones eas derivâsse, & quàm po­tuit lucidistimè tradidisse fatebitur. Et has quidem nonnunquam ex an­tiquis Philosophis, saepius autem ex Dionysio mutuatum esse credi­mus. Contrà [...] duobus argumentis, Dionysium ex Nazianze­no sua mutuatum esse contendit: quorum primum manifestâ prin­cipii petitione laborat, & levissimam conjecturam ab ipso excogitatam pro fundamento habet. At verò, inquit, cùm claris [...] argumen­tis suprà sit à nobis demonstratum Areopagitica non nisi post quintum saeculum fuisse edita ac cognita, stultum & absurdum est Gregorium A. D. 389 mortuum hos libros pervolutâsse, qui centum & ampliùs post ejus mortem annis erant nascituri. Certè si Dallaeo credimus, 130 anni post obitum Gregorii elapsi sunt, priusquam Areopagitica ede­rentur; sed hoc ab eo tantùm dictum nusquam demonstratum est. Qui enim variarum lectionum in Codice Dionysiano numerum aetate Maxi­mi observaverit, qui varios Scholiastas, quos ante Maximum in eun­dem Notas conscripsisse apparet, qui Joannis Scythopolitani aetatem certam, & Dionysii Alexandrini incertam, ideóque ut credibile est, multò longiùs ab illâ Maximi remotam, qui Sanctorum Patrum sexti saeculi de vero Areopagita, & aliorum de magno & Beato Dionysio sententiam, qui reliqua quae de quinto saeculo adduximus, qui denique MSS. Codicum, quos alii memorant, & quem mihi Vir earum rerum, dum viveret, callentissimus mihique charissimus non mi­noris antiquitatis, quàm sit Septuaginta Interpretum in Bibliothecâ Regis nostri Codex; esse asseruit, vetustatem noverit, nunquam haec de sexti saeculi editione dicta pro demonstratis, sed tantummodo pro merá ex conjecturâ atque praeconceptâ opinione prolatis [...]. Nulla itaque hîc ineluctabilis temporum ratio nobis officit. Secundò inquit, Cur Gregorius si ista à Dionysio esset mutuatus, autorem ingrato filentio dissimularet? Cur non ejus nomen ederet apud omnes venerabile? Respondeo primo, nomen ejus aetate Gregorii non adeò venerabile fu­isse; Nazianzenum eum pro vero Areopagita non agnovisse; autorem eo quo scripsit saeculo pro viro quidem magno, sed sua sub alieno no­mine edente acceptum fuisse. Respondeo secundò, Nazianzenum scri­ptores Ecclesiasticos nominare non solere, si fortè eorum sententias [Page 147] adducat. Saltem ego dum illius Opera pervolutavi, neminem ab eo ex Catholicis ita nominatum animadverti. Orphea quidem, Ho­merum & Hesiodum, Pythagoram, Herodotum, Pindarum & Pla­tonem, Aquilam etiam atque Symmachum nominat; Christianorum scriptorum nomina, quoties eorum aliqua refert, semper, opinor, silentio supprimit. Ingratum hoc silentium ego non appello: uta­tur, per me licet, eo dicendi genere quod ipsi maximopere place­bat, summus Orator. Certè non magis erga Dionysium quàm er­ga reliquos ingratus fuit. Eum enim pro more suo non semel tacito nomine, ut mihi videtur, significavit. Tum enim Oratione 38 in Theophania, tum etiam 42 in Pascha haec verba habet, [...]. Sic nimirum sancta sanctorum quae etiam à Seraphinis obteguntur ac tribus san­ctificationibus celebrantur, in unam Dominationem & Deitatem coeun­tibus, quemadmodum & alius quidam ante nos pulcherrimè & sub­limissimè philosophatus est. Hunc alium quendam Dionysium significare Vir in Linguâ Graecâ summus Gulielmus Budaeus observavit: quam­vìs S. Athanasium hîc subintelligi notaverit Elias Cretensis. Sed quo minùs haec de Athanasio intelligam duo potissimùm vetant, tum temporis ratio, tum genus scriptionis. Hunc enim primò Gregorius vocat [...], hoc est quendam qui ante ipsum vixit; quo loquendi genere uti solent Graeci scriptores, cùm hominem intelli­gunt antequam ipsi nati sint, aut saltem memoriâ pollerent, mortu­um. Nazianzenus autem maximam vitae partem cum Athanasio si­mul consumpsit: has ipsas Orationes Constantinopoli dixisse vide­tur ante septennium post Athanasii mortem; scripsit autem, cum de statis solennibus agant, fortè etiam antequam Athanasius decessit. Qui autem eâdem aetate vixit, licet antè eum qui scri­bit, & antequam scribat, jam defunctus sit, dici solet Graecè [...], quidam qui nostrâ aetate vixit, ut ipse loquitur Ora­tione 36, [...]. Graecè enim [...], & [...] idem sonant: [...] igitur propriè idem quod [...] ante [...] nostram. Ita Gregorius ipse Orat. 44 [...]. Orat. 28 [...]. & Orat. 36 [...]. Aliquem igitur Nazianzenus indicat, quem ipse prae aetate non novit: quod de Athanasio dici non potest. Secundò, illa verba [...], indicare videntur aliquem, quilocu­tione [Page 148] quadam grandi atque sublimi eam rem prosecutus sit: id verò Athanasio nunquam tribuere voluit Nazianzenus, cujus styli simpli­citatem ipse optimè novit, cujus orationis sublimitatem in Panegyrico nunquam laudavit, quem tantùm [...] dixit. Neutrum igitur Athanasio, ambo Dionysio conveniunt; quem postremis Eusebii temporibus scripsisse nostra fert sententia. Certè quod mihi maximè verisimile videbatur dixi; & rem totam do­ctiorum [...] submitto.

CAP. X. Argumentum Negativum refutatur. Non rejicitur quòd Negativum sit, sed quòd in hac re vim nullam habeat. Argumentum à Testimoniis Affirmativum Negati­vum destruit. Intra annos circiter Cc quot Autores Ignatianis testimonium praebent. Ignatiana non fue­runt Alexandrinis incognita. Eutychii narratio ex­cutitur. Plures Episcopos in Aegypto fuisse ante De­metrium probatur. De Aethiopicae Ecclesiae origine & Episcopis fusè disputatur. Ad argumentum de Jonensibus & Boioariis respondetur; & de Hierony­mo atque Epiphanio. Ignota fuisse Tertulliano Igna­tiana demonstrari non potest; ut neque Caio, neque Clementi Alexandrino, neque Origeni, ne (que) Julio Afri­cano, ne (que) Lactantio, ne (que) Dionysio Alexandrino. Argu­menti collectio responsionum collectione expungitur.

CUm in priori Vindiciarum parte de omnibus quae ad exter­num Argumentum a testimoniis petitum pertinent dispu­tare mihi constitutum sit, jámque singulos testes ad Igna­tiana confirmanda adductos ab Adversarii objectionibus liberaverim; necesse est ut eâdem operâ Argumentum illud quod omnium simul testimoniorum vim enervatum it examinem, & formi­dandam [Page 149] alti ac diuturni silentii nubem dispergam. Ecce enim Dallaeus Argumentum fabricatus est & exposuit, quod unum sibi satìs esse con­fitetur; adeo ut reliqua omnia ideo tantùm afferat, ut iis satisfaciat qui buic non argumento, sed argumentandi generi diffidunt. Hoc igi­tur fusè quinque integris Capitibus à quinto incipiens prosequitur. Primum, inquit, & quidem adver sùs universas ist as Epistolas commune argumentum à [...] Ecclesiasticorum silentio duci ur qui ante Eu­sebium apud nos floruerunt.

Non nunc de vi Argumenti à testimonio Negativi, sive à silentio scriptorum petiti disputo; non nego aliquod hujusmodi aliquando eti­am de suppositione alicujus scripti valere: imò libenter non tantùm concedo, sed & contendo tali argmento nixum nonnunquam Eusebium ipsum, quem sequimur, aliquorum librorum autoritatem respuisse; ut Andreae & Joannis & aliorum Apostolorum Actus repudiabat, [...]. Quos nullus unquam qui continuat â ab Apostolis [...] in Ecclesiâ docuit in script is suis commemorare dignatus est. Hist. Eccl. l. 3. c. 25. Clementis etiam Epistolam secundam rejecit, hanc unicam rationem reddens, [...]. Verùm hanc non perinde receptam atque approbatam fuisse pro certo habemus, quan­doquidem vetustiores [...] testimonio nequaquam usos esse comperimus, l. 3. c. 38. ubi diligenter observandum est discrimen in his ipsis libris dijudicandis ab Eusebio adhibitum; priores prorsus & penitus con­demnat, non tantùm ob testimoniorum defectum, sed & ob materiam Apostolicis scriptis minimè consentaneam, & planè haereticam: poste­riorem autem, quòd Vetustiorum testimoniis destitutus esset, pro non adeò recepto atque explorato tantummodo habet, unde ab aliis postea receptus est. Certum autem est Eusebium nec ullum librum in­ter Canonicos, nec inter Ecclesiaticos pro [...] vero recepisse, quem scriptorum Ecclesiasticorum ante se silentio praeteritum & Ve­terum testimoniis penitùs destitutum animadvertit; neque pro indu­bitatè falso rejecisse atque condemnasse, nisi praeter testimoniorum de­fectum aliquid in libri materiâ vitiosum deprehenderit, ut in Petri & Apionis dialogis sub nomine Clementis publicatis, [...]. Quarum apud antiquos nulla omnino extat mentio: neque enim sincera rectae fidei ab Apostolis traditae nota in ill is expressa reperitur. Argumentum igitur à testimonio negativum non absolutè subtersugimus; sed ubi vimaliquam habet libenter admitti­mus, imo & urgemus. In Epistolis Ignatio ascriptis, sed nec ab Euse­bio, [Page 150] nec ab Hieronymo memoratis admittimus; & cùm nemo per qua­tuor saecula post Ignatii mortem earum meminerit, omnino rejicimus. In Epistolis prorsus ante hoc saeculum inauditis, ac nè nunc quidem ex­tantibus, sed solummodo ad eludendum S. Polycarpi testimonium ex­cogitatis etiam urgemus; & cùm nulli unquam saeculo cognitae fuerint, pro figmento habemus. Idem denique negans argumentum, si [...] offeratur, primò discutimus; discussum, si nullam in se vim ha­bere nobis videatur, negamus; & negationis rationem reddi­mus.

Ego verò, inquit Vir doctissimus, non negaverim quaedam esse bu­jusmodi in quibus perperam [...] argumenti genus adhibe as: Et ego af­firmare non dubitaverim causam nostram ejusmodi esse, ut in eâ ritè adhiberi minimè [...]. Si enim unquam Argumentum à testimonio negativum nihil valeat, id tum praecipuè fit, cùm datur Argumentum à testimonio affirmativum, quod illi planè contrarium asserit & evin­cit. Contra enim affirmationem testium omni fide dignorum, nullá­que falsitatis aut imbecillitatis suspicione laborantium, nihil valet aliorum negatio, multò minùs silentium. Hoc quidem casu argu­mentum negans seipsum negat: fundatur enim in generali silentio; at cùm vel plures veletiam unus loquitur, generale silentium non est. Qui vim ejus maximè defendunt, tunc tantùm efficax esse fatentur, cùm nullus omnino scriptor aequalis vel suppar praestat testimonium; ubi autem vel plures, vel etiam unus testatur, dici non potest nullum omnino testimonium praestare. Causa igitur nostra hoc argumentum mi­nimè admittit. Non enim tantùm Eusebium, qui intra ducentos post obitum Ignatii annos vixit, floruit, & presbyter fuit, locupletissimum testem habemus, sed & ante eum etiam ab ipsâ sanctissimi Martyris passione complures. S. Polycarpus has ipsas Epistolas, non alias aut diversas, eodem quo scriptae sunt anno collegit, edidit, posteritaticom­mendavit: ut fusè probatum est. Philo & Agathopus, B. Ignatii ex Syriâ comites in Actis proximo anno editis, ut videtur, Epistolam ad Romanos commemorant. S. Irenaeus non aliunde quàm ex eâdem Epistolâ insignem sententiam transcripsit. S. Theophilus, Antiochiae Episcopus, aut certè vetus Author S. Basilio dictus, ejusdem saeculi, aliam etiam sententiam ex Epistolâ ad Ephesios mutuatus est. Tertio saeculo Origenes eandem commemoravit juvenis adhuc, & aliam ex Epistolâ ad Romanos idem senex excerpsit, ac utrobique Ignatium no­minavit. [...] [...] in [...], non diuturnum silentium fuit. Epistolae S. Ignatii ab ipso earum ortu & notae & illustres fuerunt, post­quam genuino Martyris foetui, non Eusebius, sed S. Polycarpus obste­tricatus est. Ex quo ejus Epistola ad Philippenses data in publico Asiae [Page 151] conventu personabat, Ignatiana tantopere commendata latere nullo modo potuerunt. Nullum igitur hîc filentium; nullum negantis argu­menti fundamentum.

Summa Argumenti à Viro doctissimo producti haec est. Si verae essent hae Ignatii Epistolae, eae [...] viris eruditis, Justino inprimis & Irenaeo & Clementi Alexandrino & Tertulliano & aliis ejusdem cen­sûs atque aevi scriptoribus cognitissimae. Sed viris illis eruditissimis cognitae non fuerunt. Ergò Ignatii Epistolae verae non sunt. Tum ve­rò pro concesso sumit, nos illud unum negaturos, ignotas scilicet fuisse viris illis has Epistolas. At nos duo hîc negamus, primum, si Justinus fortè aut Clemens aut Tertullianus aut hi omnes Ignatii Epistolas ig­norâssent, Polycarpus autem, Philo, Agathopus, Theophilus, Irenae­us, Origenes, illis antiquiores aut eorum synchroni novissent, nullo modo sequitur has Epistolas Ignatii veras non fuisse: consequentia igitur tantùm est probabilis, non necessaria. Secundo loco negamus ignotas fuisse illis viris has Epistolas, idque ob duas rationes, tum quòd probari nunquam posse putamus eos reverâ ignorâsle, tum quòd meliori jure nos colligimus eos potiùs optimè novisse. Illae enim Epi­stolae, quae Polycarpo, Philoni, Agathopodi, Theophilo, Irenaeo, & Origeni notae fuerunt, Justino, Clementi, Tertulliano aliisque ejus­dem censûs atque aevi scriptoribus non videntur incognitae fuisse. Sed Ignatii Epistolae illis, ut fusè ostendimus, notae fuerunt. Ergò & his. Et si in horum Operibus quae nunc extant mentio harum Epistolarum nulla facta est, fieri tamen potest ut in illis quae perierunt, qualis fu­isse quamplurima scimus, Ignatiana commemorata sint, quemad­modum ab iis quos nominavimus commemorantur. Quod si neque in editis neque in deperditis illi Ignatiana memorâssent, nè sic qui­dem ullo modo sequitur, eos penitus illa ignoravisse quae alii nove­runt. Neque enim eorum cuipiam in animo fuit, omnes scriptores Ecclesiasticos aut etiam maximè praecellentes nominare. Si denique hi eas fortè, aut horum aliquis ignoravit, aut non vidit, aut in suâ Bibliothecâ non habuit, illius tamen vel etiam plurium ignoratio efficere non potest, ut quod ab aliis visum, lectum & usurpatum fuit id omnino non esset. Cum autem jam liquido appareat nullum in praesenti negotio argumento neganti locum esse; illud unum, ut voluit Dallaeus, nunc restat, ut negemus Ignatiana viris & Ecclesiis celeber­rimis fuisse ignota, & conjecturis ejus respondeamus quibus fretus ea asseruit quae ipse certissimè ignoravit. Et ab Irenaeo quidem orditur, de quo [...] disputat; sed ea omnia suo loco refuta­vimus. Ab Irenaeo autem transit ad Ecclesiam Alexandrinam.

Sed [...] Alexandrinis, inquit capite 7, notiorem [...] Irenaeo & [Page 152] Asianis fuisse Epistolicum Ignatium satìs ex quadam singulari illius Ecclesiae traditione constat. Et sanè constet Ignatium nostrum Alex­andrinis non fuisse notiorem quàm Irenaeo & Asianis: notior enim Alexandrinis aut aliis quibuscunque esse non potuit, cùm illis fuerit notissimus. Pro Athanasio loquitur sententia quam excerpsit; pro Asianis Epistola Polycarpi per tot saecula apud ipsos lecta. Sed est haec doctrina, inquit, ab Ignatio inculcata non aliter quàm ab uno [...] copo presbyteris praesidente regi posse ac d bere singulas Christi Ecclesias. De singulis nihil dixit Ignatius, & potest in eâ voce ali­quid latere: sed si rectè intelligatur, ea certè Ignatii doctrina fuit, &, ut opinor, Apostolorum discipulo & Episcopo dignissima. An autem haec doctrina Alexandrinis erat incognita, ut indè etiam Ignatium iis penitus ignotum fuisse colligamus? Nihil minùs. In nullâ unquam Ecclesiâ magìs recepta & observata est haec doctrina, quàm in Alexandrinâ. Nulla sunt certiora, aut magìs apud omnes in confesso monumenta, quàm quae de Ecclesiâ Alexandrinâ pro­dita sunt. Unde Vir maximus, Hugo Grotius, qui putavit ab initio Ecclesias communi Presbyterorum, qui iidem omnes & Episcopi, ut ait, Paulo Clementique dicuntur, consilio fuisse gubernatas, in eâ sen­tentiâ fuit, quòd exsors Episcoporum autoritas Ecclesiae consuetu­dine post Marci mortem Alexandriae, atque eo exemplo alibi intro­duci caeperit, ut ipse testatur Epistolâ 162. Certè S. Marcum Ale­xandriae constituisse Ecclesiam omnes scribunt, Episcopatum ibi habuisse Hieronymus Praefatione in Matthaeum; ordinâsse Episco­pum nomine Anianum, vel Ananiam, eodem consensu tradunt: ad­junxisse Aniano ut Episcopo certum Presbyterorum & Diaconorum numerum [...] referunt. Ipse Eutychius [...] Alexandrinus, cujus Originibus adversùs Ignatium utuntur, non aliter narrat. Cre­didit ab eo tempore Hananias in Christum, unde baptizavit eum Marcus, & Alexandriae Patriarcham constituit. [...] is Patri­archarum qui Alexandriae praefecti sunt primus. Constituit autem Evangelista Marcus unà cum Hanania Patriarchâ duodecim pres­byteros, qui nempe cum Patriarcha manerent. [...] Marci Historiae author, Beatus Marcus Anizanum ibidem ordinavit Episcopum, & tres presbyteros, & septem Liaconos. Ecce ipsissimam faciem Ecclesiae Ignatianae! Ananias enim idem Alexandriae fuit quod Ignatius Antio­chiae, quod Polycarpus Smyrnae. Potestatem in Presbyteros habuisse negari non potest, cùm vel ipsum vel successores ejus etiam ii qui eos volunt à Presbyteris ordinatos, cum eâ autoritate describant. Etiam S. Hieronymus Epistolâ ad Euagrium. Nam & Alexandriae, inquit, à Marco Evangelista usque ad Heraclam & [...] Epis­copos [Page 153] Presbyteri semper unum ex se electum in excelsiori gradu colloca­tum Episcopum nominabant, quomodo si exercitus Imperatorem faciat. Ananiae itaque successores, singulares Alexandriae Episcopi, us (que) ad Heraclam vel Demetrium in excelsiori gradu, quàm Presbyteri sui, fuerunt: & quidem cum autoritate & potestate in Presbyteros, ut Imperator in milites. Ita agnovit in Theophilo Alexandrino Episcopo [...] Synesius ipse Episcopus, id est, summam autoritatem & exsortem, non eâ aetate acquisitam, sed ab ipsâ successione Marci Evangelistae derivatam, Epist. 66 â. ideóque eum ita alloquitur, [...]. Ego autem volo, & neces­sitas mihi divina incumbit, legem existimare mihi proeescriptam quicquid ab illâ cathedr â tanquam divinitus indicatum fuerit, Epist. 67. Quando igitur Ignatius Epistolas scripsit, eadem forma regiminis Ecclesiastici Alexandriae fuit, quae erat Antiochiae, & quam in aliis civi­tatibus fuisse testantur Epistolae.

Imò verò ante Heraclam, eadem doctrina quae ab Ignatio pro­dita est in Ecclesiâ Alexandrinâ tanquam ab initio tradita conserva­batur. Hoc est illius Martyris effatum unde reliqua pendent, [...]. Episcopi per terrarum or as constituti ex Christi sunt sententi â, id est, ex voluntate Christi Apostolis cognitâ, & ab iis traditâ ordinati. Quibus nihil aliud intelligi potest quàm Episcopatum fuisse ab Apo­stolis ex voluntate Christi institutum. Id autem Clemens Alexandri­nus, à Pantaeno sine controversiâ edoctus, populares suos diu ante Heraclae Episcopatum docuit, [...]. [...] & hîc in Ecclesiâ progressiones Episcoporum, Presbyterorum, & Diaconorum imitationes, ut arbitror, sunt gloriae Angelicae & illius dispensationis, Stromat. l. 6. Ex usu, inquit Blondellus, natam distributionem admittebat. Accipiamus quod dat: ex usu erant hi tres gradus sive progres­siones sacrorum ordinum in Ecclesiâ illâ scilicet in qua Clemens scri­psit & Presbyter fuit. Fuerunt igitur in Aegypto ex usu Episcopi, Presbyteri, Diaconi cùm Clemens scripsit, quod Dallaei argumentum prorsus [...], ut postea ostendemus. Sed [...] tamen, inquit Blon­dellus, divinitus per Apostolum institutam pleno ore negabat. Hoc ego effatum tam falsum esse affirmo quàm quod falsissimum est. Nam ipse alibi disertè scribit diversa praecepta Episcopis, Presbyteris & Diaconis in S. Scripturâ data esse, [...]. [Page 154] Quamplurima autem praecepta quae ad [...] as personas pertinent in sanctis libris scripta sunt; haec quidem presbyter alia verò episcopis, alia diaconis, alia autem viduis, Paedagog. l. 3 c. 10. Agnoscit igitur Clemens, Alex­andrinae Ecclesiae presbyter, Pantani auditor, qui post ejus [...] Alexandriae Ecclesiasticam scholam tenuit, & [...] magister fuit, teste Hieronymo, non tantùmtres gradus, sive [...] Episcoporum, presbyterorum, & diaconorum in Ecclesiâ exusu receptos, sed & usum illum ex Apostolicâ institutione derivatum. Quatuor enim genera personarum in scripturis electa agnoscit; non minùs distinguit prae­cepta quae dantur Episcopis ab iis quae injunguntur presbyteris, quàm ea quae diaconis ab iis quae viduis praecipiuntur. At distinctae sunt per­sonae, aut officia, quibus diversa praecepta demandantur. Agnovit igitur Clemens Alexandrinus eam sacrorum ordinum distributionem, cujus usum agnoscit Blondellus, divinitus per Apostolos suisse institu­tam. Haec Clemens ex Pantaeni Scholâ, ex Clementis eadem Ori­genes. Sic enim ille juvenis adhuc Homil. 13 in S. Lucam. Si auda­cter expedit loqui Scripturarum sensum sequenti, per singulas [...] bini sunt Episcopi, alius visibilis, alius invisibilis, ille visui carnis, hic sensui patens. Et rursus, Ego puto inveniri simul posse & angelum & [...] bonos Ecclesiae Episcopos, & quodammodo unius operis esse participes. Quod cùm it a sit, petamus omnipotentem Deum, ut Angeli & homines Ecclesiarum Episcopi adjumento sint nobis, & sciamus quoni­am utrique pronobis à Domino judicentur. Quae certè pura puta sunt Origenica, ut de Autore harum Homiliarum dubitari non possit. Haec autem ex sensu Scripturarum habuit Origenes, ut ipse profitetur: ex illarum igitur doctrinâ agnoscit in singulis [...] unum hominem visibilem Episcopum. Idem Homiliâ 17, Sicut enim ab Eccl siastic is dignitatibus non solùm sornicatio sed & nuptiae repellunt: neque enim Episcopus, nec presbyter, nec diaconus, nec vidua possunt esse digami: sic for sitan & de [...] primitivorum immaculatorúmque Eccl siae, quae non habet maculam neque rugam, ejicietur digamus: non quo in aeter­num mittatur incendium, sed quo partem non habeat in [...] Dei. Quis autem non statim videt haec etiam esse verè Origenica? His autem Origenes, quod ad Ecclesiasticas dignitates attinet, Clementem praece­ptorem suum sequitur, & tanquam quatuor diversas enumerat, uni quidem in hacre praecepto Apostolico sed separatim tradito subjectas. It à ipse in Commentariis ad Matthaeum difficultatem quaesiti [...] solvere co­natur. Quam hoc modo proponit, [...]. [Page 155] Ex iis enim qui Ecclesiae nomen dederunt neminem qui dignitatem aliquam prae multis quasi in Symbolis fuerit consecutus, Paulus secundas nuptias expertum fuisse vult. Tum verò ut ostendat omnem Ecclesiae dignitatem huic legi subjectam esse, de singulis distin­ctè agit, probatque primò de Episcopis, secundò de diaconis, tertiò de viduis, quartò de presbyteris, singulis è S. Paulo locis productis. Dein in ipsâ solutione, [...]. Annon quandoquidem symbolum est & Episcopus, & presbyter, & diaconus verarum secun­dùm haec nomina rerum, voluerit illos symbolicè monogamos consti­tuere? Hos igitur tres distinctos gradus, sive [...] & dignitates Ecclesiasticas Origenes exipso sacro codice derivat, & cum Clemente tot distincta officia distinctis etiam Apostolicis praeceptis regulata agnoscit. Ut in optimo de Oratione libro nondum edito, sed ab Huetio propediem edendo, [...] seu de debitis in Oratione Domi­nicâ agens, postquam de generalibus omnium Christianorum officiis, ut Clementinus ille Paedagogus, disseruisset, haec addit, [...]. Praeter autem haec universaliora est quoddam viduae, cujus curam gerit Ecclesia, debitum, & aliud diaconi, & aliud presbyteri; Episcopi autem praeterea debitum est à totius Ecclesiae Salvatore exa­ctum, & si non reddatur vindicatum. Ut ipse etiam Homiliâ quintâ in Ezekielem. Pro modo graduum unusquisque torquebitur. Majo­rem poenam habet qui Ecclesiae praesidet & delinquit, (id est, Episco­pus.) Annon magìs misericordiam promeretur ad comparationem fidelis Catechumenus? Non magìs veniâ dignus est laicus, si ad diaconum conferatur? Et rursus [...] presbyteri diaconus veniam plus meretur? Planè ut idem Homiliâ 11 in Jeremiam, [...] (vel [...]) [...]. Hoc est, interpretante Hieronymo, Plus à me exigitur quàm à diacono; plus à diacono quàm à laico. Qui ve­rò totius Ecclesiae arcem obtinet, pro omni Ecclesiâ reddet rationem. Origenes presbyter fuit, ideóque ait, plus à me exigitur quàm à diaco­no, quòd presbyteratûs gradus esset diaconatu superior, plus à dia­cono quàm à laico, quia laicus secundùm illius sententiam nullam in Ecclesiâ dignitatem obtinet, at, inquit, ille qui ad principatum supra nos omnes tum laicos, tum diaconos, tum etiam presbyteros ordinatus [Page 156] [...], hoc est Episcopus, majori adhuc debito obstrictus est. Quae verba pessimo consilio dissimulavit Blondellus in Apologiâ, cùm ipse noverit omnia sua consectaria è prioribus verbis malè deducta, his ipsis apertis­simè refutari. Idem lib. 3 contra Celsum Episcopi [...] tra­dit, illúdque non ex humanâ institutione, aut ex Ecclesiae consuetudi­ne, sed ex Apostolicis praeceptis describit, & argumento è Scripturâ ducto opponit, [...]. Et manifestum est, quòd in ipso characteristico eorum qui Epi­scopi (apud nos) vocantur, Paulus describens qualem virum [...] esse Episcopum posuit & Doctorem, inquiens eum [...] esse potentem contradicentes redarguere, ut vaniloquis & seductoribus ob­turet os per propriam sapientiam. Et quemadmodum unius uxoris vi­rum iteranti matrimonium praefert in electione ad Episcopatum, irre­prebensibilem reprehensibili, sobrium longè dissimili, temperantem in­temperanti, compositis moribus ornatum vel parùm composito; it à vult eum qui antecedenter ad Episcopatum promovendus est, habere decendi facultatem, & potentem esse ad obstruendum os contradictoribus. Et qui­dem Episcopi characteristicum alibi notat Origenes, ut in Commenta­riis ad Matthaeum, [...]. Nobilium autem, opinor, & eorum qui omnia Episcopum intimè constituentia [...] describentia possident opus esset, eos adhortari quibus facultas suppetit, quique adhortationi obtemperant, [...] vitae ne­cessarias è communi subministrando alios ad idem quoque impellere. Et in iisdem Commentariis, Propter quod & definiens quales debeant esse Episcopi, sic dicit, Non litigiosi, non percussores, sed mansueti, orna­ti, & quaecunque inter fideles & sapientes servos inveniuntur & dispen­satores quos constituit dominus super familiam suam, sicut dicit Lucas. Erant igitur [...] secundùm Origenem, planè quemadmodum [...], ut ipse lo­quitur in S. Joannem, omnia ex praeceptis Dominicis vel Aposto­licis delineata. Et memorabilis omnino locus est eodem libro, quo Ecclesias Christianorum ex adverso cum Ecclesiis seu concionibus Gentilium componit, [...] [Page 157] (ut de Polycarpo S. Ignatius) [...] Nam Ecclesia Dei, verbi gratiâ, quae Athenis est, mansueta est & probè composita, quippe quae Deo qui est super omnia se approbare cupiat: Atheniensium autem concio [...], nec ullo mo­docum Ecclesiâ Dei quaeibidem est conferenda. Idem etiam dicas de Ec­clesiâ Dei quae est [...], & Ecclesiâ, sive [...], populi Corin­thiorum; &, verbi gratiâ, de Ecclesiâ Dei quae est Alexandriae, & con­cione populi Alexandrini. Memorat itaque Origenes exempli gratiâ tres Ecclesias Graecis [...], Atheniensem, Corinthiacam, Alexan­drinam: ostendit in his Civitatibus populum Gentilium nullo modo cum populo Christiano esse conferendum. Inde progreditur ad dig­nitates Ecclesiasticas, eás (que) componit cum magistratu Senatúque Gen­tilium, [...] senatum Ecclesiae Dei senatui in qualibet Civitate constituto compa­rans, & [...] Christianos [...] Gentilium opponens. Hi au­tem [...] Christiani sanè fuerunt presbyteri. Post hos igitur ascendit ad principem seu summum in unaquaque Civitate Magistra­tum, [...]. Eodem modo princeps Ecclesiae uniuscujusque civitatis cum [...] eorum qui in Civitate sunt Magistratu [...] est. Ut au­tem presbyteri [...] sunt, ita [...] Episcopus est, ut ipse in Commentariis ad Matthaeum, [...]. Idque cùm Athenis, Corinthi, & Alex­andriae, tum in unaquaque civitate, teste Origene, obtinuit Idem etiam Homiliâ 20 in Lucam, Si Jesus filius Dei subjicitur Joseph & Mariae, ego non subjiciar Episcopo, qui mihi à [...] ordinatus est pater? non subjiciar presbytero, qui mihi Domini dignatione praepositus est? Ita ille adhuc juvenis, nondum presbyter factus. Agnoscit autem in Ecclesiâ Alexandrinâ Episcopum à Deo ipso tanquam patrem ordinatum, non minùs quàm presbyterum Domini dignatione praepositum. Unde in Commentariis ad Matthaeum ait, [...]. It a irreprehensibiles Episcopos omnes & presbyteros incul­patos in parentes assumit quispiam pro duobus illis quos deseruit. Quin­etiam vetustatem dignitatémque Episcopalis ordinis paulò post depin­git, [...]. [Page 158] Contentione autem opus est ad deprimendam eorum arrogantiam, qui quòd à parentibus in Christianismo educati sunt, de se magnificè sentiunt; & praesertim si pa­rentibus & proavis [...] qui Episcopalis in Ecclesiâ sedis praeroga­tivum jus, [...] presbyterii dignitatem tenuerint, vel diaconi officio erga popu­lum Dei functi sunt. His enim suá aetate plurimos suisse innuit, quo­rum proavi ab Episcopis educati sunt; Episcopi autem illi sanè fuerant S. Ignatio coaevi, si non & Apostolis. Quare in iisdem Commentariis illud S. Lucae exponens, [...], tanquam praeceptum Christi ipsius de officio Episcopi interpretatur, [...]. Princeps verò, (sic autem eum ap­pellare existimo qui in Ecclesi is Episcopus vocatur) tanquam qui mi­nistrantibus ministrat, [...], Atque haec quidem docet nos Dei verbum. Nam ut postea observat, Peccat in Deum quicun (que) Episcopus, quinon quasi conservis servus mini­strat, sed quasi dominus. Idem in Ezekielem Homiliâ 16, Qui verò reli­gionē penitus aversantur, in tantum ut non curent de Episcopo, de presby­teris, de diaconibus, de fratribus, sed cum omni procacitate delinquunt, similes fiunt meretrici cum fiduciâ prostitutae. Et in Isaiam Homiliâ 6, Ergò hoc dicit, ut Episcopus mittens aquam in pelvim & exutus vesti­bus suis, & praecinctus linteo me extendente lavet pedes meos? Siquidem, Vos, inquit, debetis invicem lavare pedes vestros. Si hoc est quod di­citur, nemo vestrûm mandatum servabit. Nemo enim quibuscunque ve­nientibus assumens linteum diaconus, vel presbyter, sive Episcopus la­vat pedes. Sed si intellig as ea quae scripta sunt, qui verè beati sunt Epi­scopi servientes Ecclesiae mittunt aquam de scripturis in pelvem animae, & tentant pedum discipulorum sordes lavare, & eluere & projicere. Et sic custodiunt Episcopi mandatum sequentes Jesum. Sic & presbyteri. Quibus consentiunt ea quae in Commentariis in Joannem legimus, in MS. nostro fideliùs quàm in editis repraesentata pag. 390. [...]. [Page 159] Nec mireris si tibi ex­ponendum sit anagogico sensu hoc dictum, Si sanctorum pedes lavit, ubi jubentur illae quae presbyteris analogae sunt presbytides honesta docere. Vide verò annon etiam laboriosum sit cuilibet discipulo Christi, volenti implere mandatum dicens, Et vos debetis alii aliorum lavare pedes, si velit corporales ac sensibiles fratrum pedes lavare, ut fideles in quov is vitae genere existentes hoc faciant, sive qui videntur esse in sublimitate Ecclesiasticâ Episcopi & Presbyteri, sive in quibusdam aliis munda­nis dignitatibus; [...] ut [...] ob causam Dominus quo (que) veniat ad la­vandos pedes servi credentis, & parentes filii: quod in more positum erat; sed nunc non fit, vel supra modum rarissimè & apud admodum simplices ac rusticiores fit. Et ea etiam quae Tomo XI in Mattheum scripta sunt. [...]. Similiter au­tem dices de eo qui Episcopatum desiderat, ut gloriam apud homines consequatur, vel hominum assentationem [...], vel quaestum ab iis accipiat, qui sermonem [...] amplectentes pietatis causâ dant. Talis igitur Episcopus bonum opus non desiderat, neque potest esse irreprehensibilis, neque sobrius, neque prudens, utpote qui gloriâ ebrius sit, & intempe­ranter eà fuerit ingurgitatus. Idem quoque de presbyteris & diaconis dices. Haec vel ex Graecis, vel ab Hieronymo satìs fideliter versis producta: quibus & illa quae Ruffinus interpretatus est etiam consentanea sunt. Ut ex Homiliâ in Numeros secundâ, quam tandem à Ruffino versam esse constat, ex Prologo in Emerici Bigotii Codice reperto & ab Henrico Valesio ad Eusebium edito, qui etiam in Bi­bliothecâ Collegii nostri SS. Trinitatis extat MS. Et titulus quidem ita se habet, [...] Prologus..... Numerorum ad Ursaci­um. Reliqua enim manifestè sunt erasa, ob Ruffini nomen, ut videtur. Prima Epistolae sententia, Utar verbis tibi, frater, beati martyris, be­ne admones Donate carissime, S. Cyprianum certè intelligit, cujus illa verba sunt in initio secundae Epistolae, Bene admones, Donate carissi­me. Reliqua in MS. nostro cum Bigotianis prorsus conveniunt, nisi [...] pro breve [...] legatur brevi saltu, & pro haec perurgente, multo rectiùs, haec perurgente te; Ursacium enim alloquitur, ut bene observavit Huetius. Ex versione igitur Ruffini haec Origenis haben­tur. Put ásne qui sacerdotio funguntur, & in sacerdotali ordine glorian­tur, secundum ordinem suum incedunt & agunt omnia quae illo ordine [Page 160] digna sunt? (vel ut in MS. nostro, quae in illo ordine dignum est?) Si­militer autem & diaconi putas secundum ordinem ministerii sui incedunt? Et unde est quòd saepe audimus blasphemare homines, & dicere, Ecce qualis Episcopus, aut qualis presbyter, vel qualis diaconus! Nonne haec dicuntur, ubi vel sacerdos vel minister [...] visus fuerit in aliquo contra ordinem suum venire, & aliquid contra sacerdotalem vel Leviticum or­dinem gerere? Verùm enimvero Origenes, si Blondello credendum sit, ut ut tria in clero capitum genera, consuetudini Ecclesiarum favens, admittere passim videatur; hìc tamen, binos tantùm sacerdotum & diaconorum, magistri Clementis exemplo, gradus agnoscit. Ego verò, ut apud Clementem magistrum, sic etiam apud Origenem discipu­lum tres gradus invenio, unum Diaconi in ordine ministerii, duos, Episcopi scilicet & presbyteri, in ordine sacerdotii, ut & ipse se ex­plicat, & pleniùs B. Cyrillus Alexandrinae Ecclesiae Patriarcha lib. 13 de Adoratione in spiritu & veritate. [...]. Quòd si quis velit etiam Ecclesiae ordinem per­quirere, illam quae in lege est praefigurationem jure admirabitur. Episco­pis enim, ac si tunc principatum sortiti essent, atque etiam iis qui inferio­rem gradum gerunt, presbyteris inquam, concreditum est altare & quae sunt intra velum, quibus etiam dici convenit, Et custodient sacerdo­tium suum: diaconis verò illud, Custodient custodias tabernaculi. Ex Ruffini etiam versione Origenis Commentarii in Cantica Canticorum habentur. In Homiliâ autem, ut nunc vocatur, secundâ ista legimus, Vidit & sedem puerorum ejus, (de Regina Saba & Salomone loquitur) Ecclesiasticum puto ordinem dicit, qui in Episcopatûs vel presbyterii sedibus habetur. Vidit & ordinationes vel stationes ministrorum ejus, Diaconorum, ut mihi videtur, ordinem memorat ast antium divino mini­sterio. Et paulò pòst, Haec ergo omnia ubi vidit in domo regis pacifici, imò Christi. Ita tres ordines in Ecclesiâ Christi sub Veteri Testamen­to praefiguratos docet. Duos tantùm Blondellus vidit, quòd sedes tum presbyteris tum Episcopis tribuantur. De qua re alibi. Interim Origenis sententia de diverso gradu eorum qui in cathedris populo praesidebant satìs aperta est ex iis quae Homiliâ 11 in Jeremiam pro­tulit, ubi seipsum numerat inter [...], & ta­men agnoscit [...] alibique di­stinguit inter [...].

Sed Salmasius id in Origene vidit quod videre non potuit Blondellus, quo probet unum tantùm Episcopi & Presbyteri gradum ab illo ut & à Clemente proditum: unum enim, inquit, [...] agnoscit, hoc est collegium hominum vitâ spectatorum & doctrinâ, á quo singulae Ec­clèsiae gubernabantur. Ut sententiam Origenis de hoc uno systemate gubernatorio ostendat, locum hunc ex lib. 8 contra Celsum infe­licissimè adducit, [...]. Quem ita ad suum pro­positum primò interpretatur, Nos verò in singulis civitatibus aliud corpus, sive collegium patriae verbo Dei institutum novimus doctrinâ & vitâ sanâ utentium atque ad regendum idoneorum, quos invitamus ad [...] Ecclesiarum capessendam. Dein observat, per illud [...] palam esse eum intelligere presbyterium cujusque civitatis à Deo per Apostolos institutum. Imò verò palam est haec omnia esse contorta, & miserè coacta: non enim simpliciter [...] dixit Origenes, non collegium hominum vitâ specta­torum & doctrinâ, à quo singulae Ecclesiae gubernabantur, ut indè pres­byterium eruatur; sed [...], & quidem [...], id est [...] apud Gentiles in eâdem civitate oppositum. [...], Quin ad magistratus in patriâ gerendos hortatur nos Celsus; respondet Orige­nes, Christianos aliud systema patriae agnoscere, & in illo systemate magistratus creare; planè ut alibi loquitur de Ecclesiis Dei, & Ecclesiis populi in eadem civitate, de qua re suprà. Salmasius nullam mentionem facit patriae, sed convertit in systema virorum vitâ spectatorum & do­ctrinâ, planè contra mentem Origenis, & verborum constructionem. Tu ita vertas, Nos verò in unaquaque civitate aliud systema sive coetum patriae verbo Dei institutum cognoscentes, potentes sermone & vitâ sanâ utentes ad praefecturam Ecclesiarum adhortamur. Prius quidem [...] cùm manifestè [...], in interpretatione omisi. Sic autem omnia clara sunt, & per illud [...] nihil aliud intelligi potest quàm coetus Ecclesiae Gentilium coetibus oppositus. Quod & verba quae mox sequuntur manifestè probant, [...]. Ac si, qui be­ne praesunt Ecclesiae, à patriâ secundum Deum, hoc est, Ecclesiâ electi prae­sint, juxta praescripta Dei regunt. Idémque maximè confirmant quae ex eodem Opere contra Celsum de Ecclesiâ Dei, & Ecclesiâ populi in eadem civitate antè adduximus.

Ex his perspicuum est Clementem Alexandrinum ex Scholâ Pan­taeni [Page 162] ante Demetrium Episcopum, Episcopatûs gradum Presby­teratu superiorem ab ipso Apostolo derivâsse; Origenem Deme­trii synchronum, eundem ordinem ex typis legalibus, ex dictis Sal­vatoris, ex praeceptis Apostolicis deduxisse, nec unquam cum Presbyteratu confudisse, sed Episcopos, presbyteros, diaconos semper cum [...] numerâsse. Ut postea Isidorus Pelusiota, presbyter Ae­gyptius, Episcopum [...] appellat lib. 1. Epist. 136, Epi­scopatum [...], lib. 1. Epist. 104, & [...], lib. 2, Epist. 125, & nomen & rem ipsam divinam agnoscit, prout à presbyteratu distinguitur: agit enim de Episcopatu, quem Hierax presbyter recusavit. Haec igitur doctrina de institutione Apo­stolicâ Episcoporum ex mente Christi, de gradu à presbyteratu distin­cto illóque eminentiore, déque obedientiâ ipsis tanquam patribus à Christo constitutis ab omnibus praestandâ, à S. Ignatio ad quorundam hominum fastidium usque repetita & inculcata, in Alexandrinâ [...] fuit receptissima, in Scholâ Catecheticâ eximiâ quidem illâ & ma­ximè memorabili ab initio proposita, à Clemente parciùs, ab Origene ad eorundem hominum fortasse fastidium repetita & inculcata: forma etiam regiminis ab Ignatio in Asiaticis Ecclesiis toties decantata suit omnibus numeris Alexandriae repraesentata. Imò non tantùm Ignati­ana Ecclesiae forma ab Origene celeberrimo Alexandrinorum magistro ubique tanquam vetustissima, & à proavis deducta celebratur: sed & Ignatii Epistolae ab ipso expressè sunt citatae, ut late ostendimus. Fieri itaque non potest, ut Argumentum aliquod formetur, quod Ignatium Epistolicum Alexandrinis incognitum fuisse usque ad Eusebii tempora demonstret.

Sed idsatìs constat, inquit Vir doctissimus, ex quadam singulari illi­us Ecclesiae traditione planè penitūsque adversante; eámque traditio­nem postea usum vocat. Mirum quidemsi aliquis usus, isque peculia­ris, demonstraret omnia quae ab Ignatio scripta perhibentur, fuisse illis omnibus prorsus incognita, apud quos usus ille fortè obtinuit. Quid mihi profers unius urbis consuetudinem? aiebat olim Hierony­mus: praesertim si cogitemus consuetudinem, sive usum illum ex eo­rum sententiâ qui eum tradiderunt, diu ante Ignatium, ab ipsâ Alexan­drinae Ecclesiae fundatione usurpatum, quam ad Evangelistam celeber­rimum, & S. Petri comitem referebant. Poterant sanè Alexandrini & Ignatii scripta recipere, & peculiarem aliquem usum apud ipsos ab initio obtinentem, licèt illis fortè adversantem, retinere. Idque facere eos voluisse vel indè credibile est, quòd usus ille peculiaris dicitur, adeóque aliarum omnium Ecclesiarum consuetudini adversans. Quare [Page 163] enim ex solâ Ignatii sententiâ sibi patefactâ, eum relinquerent, quem adversùs traditionem omnium Ecclesiarum hactenus retinuerant? Aut si vis tanta autoritati Ignatianae tribuenda esse videatur, multò re­ctiùs ex usu tali, si quis unquam fuit, concludi poterit Ignatium illum Epistolicum Alexandrinis fuisse cognitum, quia non diu postquam E­pistolae iis videntur evulgatae, usus ille eviluit, imò evanuit; nam, teste Hieronymo, duravit tantummodo ad Heraclam, qui vivo Origene & scribente, primo apud Alexandrinos Ignatianorum teste, factus est Epi­scopus, & Dionysium, qui Origeni maximè favebat.

Sed videamus tandem qualis ille usus fuerit, quomodo Ignatio ad­versans; quali consequentiâ Ignatianorum ignoratio inde sequatur, & quid illa ad generale silentium ante Eusebium faciat, cui innititur Negans argumentum. Usus ille peculiaris secundum Hieronymum Epist. 85, ubi contra eos disputat qui diaconos presbyteris antefere­bant, hic est. Nam & Alexandriae à Marco Evangelistâ, usque ad He­raclam & Dionysium Episcopos, presbyteri semper unum ex se electum in excelsiori gradu collocatum Episcopum nominabant: quomodo si exerci­tus Imperatorem faciat, aut diaconi eligant de se, quem industrium nove­rint, & Archidiaconum vocent. Secundùm autem Eutychium hujus­modi est. Constituit Evangelista Marcus unà cum Hanania Patri­archa duodecim presbyteros, qui nempe cum Patriarcha manerent, adeò ut cùm vacaret Patriarchatus, unum è 12 Presbyteris eligerent, cujus capiti reliqui undecim manus imponentes ipsi benedicerent & Patriar­cham crearent, deinde virum aliquem insignem eligerent, quem secum presbyterum constituerent loco ejus qui factus est Patriarcha, ut ità semper extarent duodecim. Neque desiit Alexandriae institutum hoc de presbyteris, ut scilicet Patriarchas crearent ex presbyteris 12, usque ad tempora Alexandri Patriarchae Alexandrini, qui fuit ex numero illo CCCXVIII. Hos vult Dallaeus in summâ rei consentire, de tempore leviter discrepare. Quod enim institutum, inquit, Hieronymus ad Dionysi­um, i. ad A. D. 264 durâsse dicit, id Eutychius ad Alexandrum, i. ad A. D. circiter 308 perseverâsse vult.

Verùm mihi non adeò levis discrepantia videtur: Cùm enim Hiero­nymus morem eum usque ad Heraclam & Dionysium durâsse dicit, aut durationem tanquam incertam tradit, aut certè indicat Heraclam fu­isse ultimum qui priori, Dionysium autem primum qui alio more fa­ctus est Episcopus. Heraclas secundùm Eusebium undecimo Alexan­dri anno creatus est Episcopus Alexandrinus, hoc est A. D. 232. At Eutychius Alexandrum Patriarcham vetuisse tradit, nè deinceps Patriarcham Presbyteri crearent; primus igitur qui alio more factus est Alexandriae Episcopus, secundùm Eutychium fuit Alexandri suc­cessor [Page 164] Athanasius qui A. D. 326 post Concilium Nicenum creatus est. Inter igitur creationem Heraclae, qui ultimus à Presbyteris factus est, autore Hieronymo, & consecrationem Athanasii qui primus ab Episcopis consecratus est, autore Eutychio, anni ferme centum sunt. Imò majorem discrepantiam hîc agnoscit Seldenus primus hujus Ar­gumenti architectus; Nec enim [...] nec Dionysium in more illo comprehendi voluit Hieronymus, inquit ille: ultimus igitur secundùm eum morem factus est Episcopus Demetrius, anno Commodi 10, Domini 190. Quocirca Hieronymus & Eutychius non leviter de tem­pore diserepare dicendi sunt. Itaq, ut hanc duorum testium dissonantiam tolleret, miram distinctionem excogitavit Seldenus, & cum uter (que) de fa­cto sive de usu tantummodo loquatur, & historicè rem nudè narrat, Alter de facto, inquit, loquitur simul ac jure loci simplici, antequam ulla omnino usús aut facti mutatio ibi introduceretur: Alter de Jure [...] & instituti mutatione. O praeclaram atque subtilem distinctionem, & qualem fortasse diversis Justinianei juris periochis adaptare pote­ris: his autem historicis narratiunculis nunquam quadrare ostenderis! Priorem partem Hieronymo assignat: eum vult tum de Facto, tum de Jure locisimplici disserere, cùm ille, nullâ omnino de Jure factâ menti­one, de Facto tantummodo loquatur, illúdque tam breviter támque obscurè tradat, ut vix quid voluerit intelligas. Presbyteri unum ex se electum in excelsiori gradu collocatum Episcopum nominabant; quo jure, quáve injuriâ hoc factum sit Hieronymus non dicit, imò quid aliud fecerint, quàm quòd Episcopum nominârint, non docet. Vult quidem Seldenus ex verbis Hieronymi colligi debere, Patriarcham à presbyteris electum & ordinatum fuisse, cùm Hieronymus [...] doceat. Dicit quidem Episcopum ex Presbyteris electum, à presbyte­ris, non dicit; potuit autem ex presbyteris ab aliis eligi, vel à popu­lo, vel ab Episcopisaliis; & sanè videntur ab antiquissimis temporibus à populo eligi Alexandriae Episcopi. Idque ex antiquâ consuetudine ab Epiphanio observatâ colligi meliore jure potest; cujus haec ver­ba sunt Haeresi LXIX, [...]. Alexandriae autem consuetudo est, ut post Episcopi mortem successor non diutius differatur, sed subinde pacis tuendae gratiâ subrogetur, nè aliis hunc, aliis illum postulantibus, in populo jurgia & contentiones existe­rent. Haec autem consuetudo supponit populum Alexandriae, ut in aliis Ecclesiis, suas in eligendo Episcopo antiquitus partes habuisse. Certè Eusebiani, qui creationem S. Athanasii abrogare voluerunt, de­fectum popularis electionis objiciebant, & Episcopi Aegypti, in Synodo [Page 165] congregati, Epistolâ ad omnes Ecclesiae Catholicae Episcopos scri­ptâ, contrarium magnâ animi contentione asseruerunt & testati sunt, [...]. Quòd omnis multitudo, omnis (que) populus Catholicae Ecclesiae, tanquam ex unâ animâ & corpore congrega­ti clamoribus vociferationibús (que) Postularent Athanasium Ecclesiae Epis­copum dari; quod neque hi neque illi fecissent, si populi suffragia in eligendo Episcopo antiquitus locum nullum habuissent. Imò Grego­rius Nazianzenus Orat. 21, hanc electionem non prioribus, sed poste­rioribus opponit, eámque Apostolicam appellat, [...]. Sic igitur, atque ob eas causas, totius populi suffra­giis, non autem secundùm pravum exemplum, quod postea inolevit, neque per vim ac caedem, sed Apostolico & spirituali modo ad Marci thro­num evehitur. Cùm igitur totus populus electioni Episcopi se inse­reret, & civitas amplissima esset, & maximo Christianorum numero abundaret, & praeterea presbyteri suos ibi distinctos coetus sive Eccle­sias haberent, (observante Epiphanio Haer. LXIX. [...], Etenim quotquot Alexandriae Ca­tholicae communionis Ecclefiae sunt, uni Archiepiscopo subjectae, suus cui­que praepositus est presbyter, propter Ecclesiasticas habit antium necessi­tates; notante etiam Sozomeno, lib. 1 cap. 15, [...], [...] enim morem esse Alexandriae, qui etiamnum manet, ut, cùm unus Episco­pus omnibus praesit, presbyteri separatim Ecclesias obtineant, & populum ad illas convenire solitam colligant.) ideóque apud populum suum ma­gnam quisque autoritatem obtineret, electiones subitò factas esse pu­tandum est, ne mora tumultibus factionibúsque occasionem praeberet. Indéque natum morem illum Alexandrinis certè peculiarem par est credere, quem memorat Liberatus in Breviario. Consuetudo quidem est Alexandriae illum qui defuncto succedit excubias super defuncti cor­pus agere, manúmque dexteram ejus [...] suo imponere, & sepultomani­bus suis [...] collo suo B. Marci pallium, & tunc legitimè sedere. Eratigitur Alexandriae magna in eligendo Episcopo, pacis gratiâ, fe­stinatio, & insolita prae honore S. Marci, in creando caeremonia. Sed Hieronymus neque modum in electione, quod ad suffragia [...], [Page 166] neque caeremonias in creatione adhibitas, neque jus ullum prae caete­ris presbyterio datum aut concessum commemorat, nisi quòd ex ipsis de facto usque ad Heraclam Episcopus eligeretur, & ab ipsis promulga­retur.

Nam quod Seldenus comminiscitur Hieronymum securum de tem­pore Heraclam antevertente, quoniam cognovit nullum in Aegypto ante tempora Demetrii Episcopum fuisse, ad citeriora descendere no­luisse tempora: quia vix forsan credi potuisset Ordinationem Patri­archalem, postquam Episcopi, saltem Heracleani, tot numero instituti sunt, sine Episcopis factam esse, conjectura planè est omni verisimilitu­dine destituta. Nam, etiamsi ordinationem Patriarchalem, cùm in Ae­gypto plures Episcopi essent, sine Episcopis factam esse credet nemo, quis tamen praestabit Hieronymo notum fuisse ante Demetrii tempo­ra nullum in Aegypto praeter unicum Alexandrinum extitisse Epis­copum? Eutychius omnium primus hoc prodidisse deprehenditur, à quo Hieronymus idem discere non potuit. Imò quis credet Hierony­mum si hoc novisset, vel si fando aliquando audivisset, id ab Euagrio celare voluisse in hoc argumento, quod magìs ad exornandam presby­terii dignitatem multo fecisset? Neque igitur Hieronymus de rei jure quicquam scripsit, neque de facto tempus tam scrupulosè limitavit, sed tantummodo veterem quandam traditionem, quam à nescio quo acceperat, satìs obscurè descripsit, & ad retundendam Diaconorum quorundam Romanae [...] insolentiam usurpavit.

Neque magìs Eutychianae narrationi alterum distinctionis mem­brum respondet; Eutychius enim non de jure disputat, sed de facto, de more scilicet, atque duratione & expiratione ejus, quam attribuit edicto Alexandri Patriarchae. Neque defiit, inquit, mos ille Presbyte­rorum Alexandriae constituendi Patriarcham ex iis duodecim Presbyte­ris usque ad tempus Alexandri. Malè autem docet Seldenus Eutychi­um decretum Alexandro tribuere, quod à Niceno Concilio factum est Canone quarto; Eutychius enim tradit Alexandrum, non tantùm in­stituisse creationem Patriarchae per Episcopos, sed etiam electionem ex aliis quàm Alexandrinis presbyteris, de qua re nihil habet Canon ille Nicenus: neque rectè conjicit Canonem illum ex voto Alexandri aut more illo Alexandrino ortum habuisle; minimè enim dubitandum est quin primus Canon, qui dicitur Apostolicus, diu ante illum Cano­nem Nicenum conditus sit, [...]. Nemo enim, postquam Niceni Patres tres Episcopos ad ordinationem postulâssent, duos sufficere dixisset. Quid quòd pars decreti ab Alexandro facti, nec ad Canonem Nicenum ullo modo perti­nens, maximè notanda sit, quòd videatur restringere morem antiquum [Page 167] de eligendo Patriarcha non ad electionem à presbyteris, sed ex pres­byteris factam, de qua ad verba Hieronymi diximus. Antiquum enim morem desiisse, tradit, eò quòd Alexander decrevit ut, vacante [...], eligerent ex quacunque tandem regione, sive ex duodecim illis presbyteris, five aliis virum aliquem eximium, per spectae probitatis, eúmque Patriarcham crearent. Electio igitur viri cujuspiam eximii, [...] probitatis antiquum morem evacuavit; quò spectâsse vi­dentur illa Pseudoambrosii in cap. 4 ad Ephesios, Denique apud Ae­gyptum presbyteri consignant, si praesens non sit Episcopus. Sed quia cae­perunt [...] presbyteri indigni inveniri ad primatus [...], im­mutata est ratio, prospiciente Concilio, ut non ordo sed meritum crearet Episcopum multorum sacerdotum judicio constitutum, nè indignus teme­re usurparet, & esset multis scandalum.

Sed quaecunque sit inter Hieronymum & Eutychium discrepantia, ex summ â rei ita disputat Vir doctissimus: Ignatius negat sine Episco­po quicquam faciendum. Apud Alexandriam presbyteri, sine Episcopo, non tantùm presbyterum, sed etiam, quod maximum, Patriarcham fa­ciunt. [...] ergò Alexandria contrarium usum esse verè Apostoli­cum. Ignatium ergò Epistolicum notum non haebuit.

Respondeo primò, Hammondum nostrum Disser. 3. cap. 10, huic ipsi argumento à Blondello ex Eutychii Annalibus desumpto non paucis respondisse, ad quae nihil hîc reponit Dallaeus. Quam silentii causam habuerit nescio; diligentiam saltem ejus solitam hîc desidera­mus. Respondeo secundo, usum hunc Alexandrinum, qualis qualis fuit, non esse disciplinae Ignatianae adeò contrarium, & ex diametro oppositum, ut indè ignoratio Ignatii Epistolici colligi possit. Obtinuit enim in vacatione sedis, & ad electionem aut promotionem Episcopi tantùm spectat: at de vacatione sedis, de electione aut promotione Episcopi nihil scripsit Ignatius. Alloquitur populum Christianum, eúm (que) ad obedientiam Episcopis suis sibi praepositis praestandam hor­tatur, & nihil in [...] negotiis sine illis agendum monet: quid, Episcopo defuncto, faciendum sit minimè docet. Alloquitur eos ad quos scribit de [...] viventibus, non de mortuis, de suis non de alienis. Seipsum satìs explicat Epistolâ ad [...], Nullus fine Episcopo aliquid operetur eorum quae [...] ad Ecclesiam, verbi gratiâ, illa firma demum Eueharistia reputetur, quae sub ipso est, vel quam utique ipse concesserit. Non [...] est fine [...] neque baptizare, neque aga­pen facere. Hoc est, officia divina non funt in Ecclefiâ peragenda sine Episcopo, aut ejus concessione. Ita Polycarpum Episcopum monet, ut nihil sine sententiâ [...] fiat: Ut autem haec admonitio Polycarpo data spectare non potuit ad [...] quae ipso mortuo in successore constituendo [Page 168] peragenda essent, ita nec reliquae. Si extendantur verba Ignatii ultra suum propositum etiam ad Episcopos alienos, quos ille tamen nun­quam respexit, illud, nihil sine Episcopo faciendum, non potest applicari ad electionem futuri Episcopi; id enim in. vetustissimis Ecclesiis nun­quam factum est, ut non sine Episcopo Episcopum eligere tenerentur. An id dixisse Ignatius Epistolicus putandus est, Sine Episcopo ne­minem Episcopum eligite? Quod ad electionem igitur attinet, certis­simum est eam per presbyteros vel ex presbyteris factam sine Episcopo non fuisse consilio Ignatiano [...]. Ubicunque facta est sive per presbyteros, vel plebem, sive ex presbyteris, sive ex aliis, sine Episcopo omnino fieri potuit. Usus igitur hic Ecclesiae Alex­andrinae in eligendo Episcopo dici non potest disciplinae ab Ignatio traditae contrarius.

Quid praeter electionem presbyteri Alexandriae Episcopo contule­rint incertum est: in excelsiori [...] collocatum Episcopum nomina­bant, inquit Hieronymus. Ex tam generalibus verbis quid praeter electionem determinatè factum sit intelligi non potest. Eutychius ad­dit, eosdem capiti ejus manus imposuisse, benedixisse, & Patriarcham creâsse. Sed Eutychium ex more sui saeculi loquutum [...] dubitari non potest. Patriarchae enim primaevis Ecclesiae Alexandrinae tempo­ribus nulli inter Christianos fuêre. Idem tum de impositione manuum, tum de benedictione sentit Salmasius in Apparatu; Puto, inquit, Eu­tychium ad suam aetatem respexisse, quâ jam ab Alexandri usque Patri­archae & Niceni [...] temporibus Episcopi impositione manuum consecrabantur, & similiter existimâsse quando presbyteri eligebant Episcopum hoc eodem ritu usos esse. Disertè tamen Hieronymus sine consecratione, hoc est, sine manuum impositione Episcopum de se elegisse narrat. Quicquid igitur dixerit Hieronymus de electione, quicquid Eutychius ex eadem traditione, ut volunt, de impositione manuum ad­ditâ, quam ex sui saeculi more tantummodo excogitavit, & presbyte­ris perperam affixit; fieri potest ut alia traditio etiam vera sit, quae etiam tum, cùm ex presbyteris electos fuisse volunt Hieronymus & Eutychius, Episcopos Alexandrinos ab aliis ordinatos fuisse perhibet. Libro enim Constitutionum Apostolicarum 7. cap. 48 legimus, [...] vel [...]. Alexandrinae Ecclesiae primus Anianus à Marco Evangelista ordina­tus est; secundus autem Abilius à Luca itidem Evangelista. Quarto Domitiani anno, in Chronico Hieronymi, Abilius, ut ipse vult, ex presbyteris electus, secundum Graecorum traditionem à S. Luca ordi­natus est. Abilio (quem Melium appellare videtur Autor Vitae [...]. Marci [Page 169] Anonymus, non tantùm quia in manu exaratis Codicibus β & μ eâ­dem fere figurâ pingere mos fuit, ut notat Blondellus, sed etiam quod [...] & [...] ex affinitate pronunciationis saepe in MSS. promiscuè usurpentur: neque Latinus Legendarius ex Abilio Melium fecit, sed, opinor, ab antiquioribus ita scriptum invenit; certè Severus ex antiquiorum mo­numentis eum Melianum vocat, quem alii Abilium, Eutychius Phile­tium) successit Cerdon, ad cujus ordinationem ut & aliorum post eum, & ante Demetrium, Episcopi ex eâ regione accesserunt, ut tradit Se­verus, qui Arabicè vitas Patriarcharum Alexandrinorum scripsit, a­pud Ecchellensem. Nondum igitur patet presbyteros Alexandriae Patriarcham fecisse, quod maximum est, ut inquit Dallaeus: multo mi­nùs patet presbyteros presbyterum fecisse, quod sine Hieronymi, sine Eutychii, sine cujuspiam autoritate tradit. Seldenus quidem ex eo Hieronymi loco palam esse vult legitimam olim presbyteris Alexandri­nis ordinandi tum Episcopum Alexandrinum tum presbyteros saltem in Ecclesiâ Alexandrinâ facultatem habitam esse, sed quomodo indè colligi possit non docet. Certè Hieronymus de ordinatione presbyte­ri non omnino loquitur, hoc est, de presbytero per ordinationem facto, imo neque de ordinatione cujuspiam per presbyterum factâ eò loci intelligi potest, quia verba quae proximè sequuntur, & periocham clau­dunt haec sunt, Quid enim [...], exceptâ ordinatione, Episcopus, quod presbyter non facit? Ad quodcunque enim tempus haec verba referan­tur, si de ordinatione per presbyterum [...] locutus fuisset, hîc locum habere non possent.

Cùm igitur usus ille de electione & promotione Episcopi Alexan­drini, qualis qualis fuerit, (ne (que) enim ordinationem Salmasius, ne (que) electionem admittit Blondellus) nulli effato Ignatiano directè oppo­natur, & supponat etiam eandem regiminis formam Alexandriae ab initio semper floruisse quam requirit & laudat Ignatius; cúmque durante hoc usu, sub tempora Demetrii, Origenes Alexandriae scholae celeberrimus Catechista Ignatii Epistolas noverit cita veritque, ex hoc ritu colligi nullo modo potest, Ignatium Epistolicum toti Alex­andrinae Ecclesiae penitus ignotum fuisse.

Sed & aliud quiddam, inquit Dallaeus, non minùs mirabile docet Eu­tychius, nempe annis à Marco ad Demetrium praeterpropter 120 nullum totam Aegyptiam Ecclesiam Episcopum praeter unum Alexandri­num habuisse. Unde sic disputat, Ignatius necessarium esse definit, nihil absque Episcopo operari. At omne ministerium Ecclesiasticum abs (que) Episcopo in omnibus Aegypti, except â Alexandriâ, civitatibus ad A. D. 190 peractum est. Aegyptiaca igitur Ecclesia Ignatium Epistolicum non novit.

Respondeo primò, mirabile quidem est quod docet Eutychius, sed si verum etiam esset, non indè sequeretur totam Aegyptia cam Ecclesiam Ignatii Epistolas ignorâsse. Omnes enim Ecclesiae Aegyptiacae, sive aliquem Episcopum habuerint sive nullum, subjectae erant Episcopo Alexandrino; neque hoc negat Eutychius. Ignatius quidem asserit, illud demum ministerium Ecclesiasticum rectè peragi, quod vel sub ipso Episcopo fit, vel quod ipse concesserit. At hoc fieri potuit in Aegy­ptiacis Ecclesiis Episcopo Alexandrino subjectis, quae nullo alio Epis­copo gauderent. Hinc [...] ignoratio Ignatianorum non sequitur. Scytharum Episcopus interfuit Concilio Nicaeno, Euseb. de vita Con­stantini lib. 3. c. 7, cùm Ignatiana essent notissima. Unus autem in totâ Scythiâ Episcopus fuit. Sozomenus lib. 7. c. 19, [...]. Certè in provinciâ Scythiae, quamvis multae urbes sint, unus est [...] Episcopus. Et lib. 6. cap. 21, [...]. Haec provincia Scytharum multas urbes & vicos continet & castella. Me­tropolim autem habet Tomes, urbem magnam & opulentam... Vetus au­tem illic consuetudo etiamnum [...], ut totius gentis Ecclesias unus tantùm regat Episcopus. Haec Sozomenus refert ad ea tempora qui­bus Vetranio Tomorum Episcopus fuit, qui Nicaenae Synodi doctri­nam amplectebatur. Plures autem Ecclesiae in Scythiâ tunc fuisse vi­dentur, quàm fuerunt in Aegypto ante Demetrium. Nam quicunque cogitaverit, quàm superstitionibus gentilibus ea gens dedita fuerit, quot Judaeorum millia Christianae religioni infensa illic habitaverint, quantam seditionem illi sub Trajano in Libyâ, Aegypto & Alexandriâ, Cyrene & Thebaide, teste Eusebio, excitaverint, quamque tota Libya tunc interfectis cultoribus desolata sit, ut nisi postea Hadrianus [...] collectas illuc aliunde colonias deduxisset, vacua penitus terra, abraso habitatore mansisset, ut refert Orosius, facilè consentiet plures in provinciâ Scythiae Christianos fuisse sub Valente, quàm fuerant ante tempora Demetrii in Aegyptiacâ Dioecesi. Cùm enim Valens Vetra­nionem Episcopum in exilium abduci jussisset, ab instituto destitit, nè tota illa provincia Episcopo subjecta defectionem moliretur. Huic Ve­tranioni, opinor, successit Theotimus, Scythiae Tomorum Episcopus, qui in morem Dialogorum & veteris eloquentiaebreves commaticósque tractatus edidit, aliáque scripsit, ut loquitur Hieronymus in Catalo­go. Hic autem S. Chrysostomo maximè favit, & Epiphanio ad­versatus est, quòd Origenis scripta condemnaret, cujus libros ipse studiosè defendit; unde colligimus eum illâ praesertim aetate Ignatium [Page 171] nescire non potuisse, licèt tantae provinciae unicus Episcopus praeesset.

Respondeo secundò, historiolam illam de tribus Episcopis à De­metrio primùm in Aegypto factis minimè fide dignam esse, sive auto­rem, sive rem ipsam spectes. Primus mirabilis hujus narrationis autor est Eutychius, Patriarcha quidem Alexandrinus, sed nimis ab Origini­bus illius Ecclesiae remotus, utpote decimi saeculi scriptor: Melchita­rum quidem Episcopus, sed quo multò major fuit Alexandriae eodem tempore Jacobitarum Episcopus Macarius, & cui etiam cum populo suo, Melchitis inquam quibus praefuit, maxima simultas [...]. Ita enim de hoc Eutychio loquitur Elmacinus. Hujus [...] multa fuerunt dissidia, & continuum odium inter ipsum & populum ejus. Quod etiam testatur Ebn Abi Osaibeaae in Vitá Eutychii. Ut autem majorem huic Arabico scriptori fidem conciliet Seldenus, mihi sanè, inquit, Eutychi­us in hisce est veluti Beda planè Aegyptius, & rursus, Annales ejus ipsis Ecclesiae Alexandrinae archivis plurima debere nullus dubito. Satìs quidem magnificè de Eutychio, & Annalibus ejus haec dicta sunt; sed sine ullâ veritatis specie. Arabs enim ille non tantùm Bedâ nostro lon­gè junior fuit, & ab Originibus Ecclesiae remotior, (utpote qui natus sit A. D. 876, cùm natalis Bedae dies ad A. D. 673 referatur, ut annis pluribus quàm CC noster superior appareat) sed etiam ad antiquita­tes Ecclesiae suae eruendas atque explicandas multò imparatior & in­eptior erat. De Archivis autem Alexandriae, quibus Annales tot de­bere putat, prorsus incredibile est. Libri omnes Bibliothecae [...], captâ à Meslemiis urbe, statim perierunt. Jussit Amrus Ebno'l As dispergi eos per balnea Alexandriae atque illis calefaciendis comburi: it a spatio semestri consumpti sunt, ut tradit Gregorius Abulfaraius. Audi quid factum fuerit, inquit ille, & mirare. Imò magìs mirari oporteret, si post annos ferme CC paucorum Melchitarum Episcopus Origines Ecclesiae Alexandrinae ibi inveniret. Certè tam negligenter Alexandrinae Ecclesiae historiam pertexuit, ut non magìs hujus quàm alterius cujuspiam monumenta ipsi cognita fuisse apparear. Marcum Evangelistam tradit nono Claudii anno Alexandriam venisse, primo Neronis ibidem martyrio coronatum esse: & tamen idem refert tem­pore Neronis Petrum [...] Evangelium Marci dictante Marco in urbe Romae. Haec non ex Alexandriae archivis, sed diversis scriptori­bus, qui contraria tradiderunt, sine judicio hausit. Conciliare haec qui­dem voluit Seldenus, sed frustra. Non solùm autē tempore Neronis, sed anno ejus dem primo, necesse est ut vellet noster Evangelium hoc scriptum, quod palam est ex iis quae infrà [...] de exitu tum Petri tum Marci eodē in anno. Si enim supponatur Evangelium Marci scriptum fuisse primo Neronis anno, reliqua tamen [...] non possunt. Eo enim anno quo [Page 172] mortuus est Marcus Alexandriae non potuit Romae dictare Evangeli­um; neque enim Eutychius, neque quisquam alius docet Marcum Ae­gypto ad Petrum commigrâsse Romam: neque id factum docere po­tuit Eutychius primo Neronis anno, cùm ipse tradat Petrum occisum esse anno 22 post passionem Domini, hoc est, ante imperium Nero­nis. Haec autem omnia sunt [...]. Patriarcharum nomina, & mira quidem saepe, prodit Eutychius: annos etiam enumerat, res gestas minimè commemorat. Cùm ad Demetrium pervenit, quod antè dixe­rat, repetit, Primus ille Patriarcharum Episcopos in Aegypti di­tione orainavit; ut & de Heraclâ, Ejus tempore appellatus est Patri­archa Alexandrinus Baba, id est, avus. Quid autem in Ecclesiâ tunc temporis factum est, quomodo Origenes illic agitatus, non omni­no docet: ut videatur Adamantium illum planè ignorâsse. [...] haec conjectura mera est; Ipse enim de quinto Concilio agens, haec scribit, Fuit etiam tempore Justiniani Origenes Episcopus Manbagensis, qui metempsychosin asseruit, resurrectionem negans. At hic ipse quem Epis­copum Manbagensem vocat, alius non erat quàm Origenes Adaman­tius, [...] issimus ille scholae Alexandrinae praefectus & Demetrii synchro­nus. Eum tamen, si Eutychio huic credimus, Justinianus Imperator Constantinopolin accersivit, & Eutychius Patriarcha Constantinopo­litanus excommunicavit. Addidit autem illi tres in itinere & excommu­nicatione comites, Ibam Episcopum Rohensem, Thaddaeum Episcopum Massinensem, & Theodoretum Episcopum Ancyrensem, quos coram Imperatore at (que) Patriarcha comparuisse docet, per Thaddaeum Massi­nensem Theodorum Mopsuestenum intelligens, & Theodoretum pro Cyrensi Ancyrensem appellans. Solum enim [...] rectè nominat Rohensem, hoc est, Edessenum. [...] enim & [...] eadem civitas. Unde Abul-pharajio [...] Abgar rex Rohae, qui apud Eusebium dicitur [...]. Erat autem Abgarus, sive Agbarus commune nomen Osdroenae regu­lorum, quorum regia Edessae fuit, ut testatur Procopius. Idem tradit Antoninum inter Roham, & Haranum occisum esse, ut in Eusebii Chro­nico legimus, Antoninus interficitur inter Edessam & Carras. Ita Rohae, hoc est, Edessae Constantium Helenam invenisse refert Euty­chius. Quod si observâsset Seldenus, nunquam in Eutychianis suis dixisset, Ubinam haec Rhea ego me nescire fateor, nunquam ad [...] Phoeniciae urbem confugisset, nunquam inde Drepanum in Bithyniâ deduxisset, nunquam verba Cedreni [...], in [...] commutâsset, totámque Helenae historiam [Page 173] per se [...] incertam tot conjecturis emendationibúsque incertiorem reddidisset. Quatuor itaque viros in Historiâ Ecclesiasticâ notissimos coram Justiniano comparuisse tradit Eutychius, qui omnes diu antè mortui fuerant; quorum omnium antiquissimus erat Origenes, non Episcopus Manbagensis, sed presbyter, & Catechista Alexandrinus, ipse Adamantius, quem Demetrius Aegypto fugavit, idque ope trium Eutychianorum Episcoporum, ut Seldenus hariolatur. Sed qualis illi de Demetrio fides adhibenda est, qui Origenem nescivit? Hic autem Demetrius ut tres Episcopos in Aegypti ditione ordinavit, ita ad tres Episcopos extra Aegyptum scripsit. Eo tempore, [...], scripsit [...] Patriarcha Alexandrinus ad Gabium Episcopum Hierosolymitanum, Maximum Patriarcham Antiochenum & Victo­rem Patriarcham Romanum de ratione computi Paschalis & jeju­nii Christianorum, & quomodo à Paschate Judaeorum deducatur. At Gabium ipse tradit 17 Aurelii anno Hierosolymis Episcopum creatum tres tantum annos sedisse: aut igitur sub fine imperii Au­relii, aut sub initio statim Commodi scripta est haec Epistola. Quo tempore, nec Demetrius Alexandriae praefuit, sed Julianus, nec Vi­ctor Romae, sed Eleutherus. Certè cùm Epistolae ex Oriente ad Victorem de celebrando Paschate missae sunt, Narcissus Hierosoly­morum Episcopus fuit; inter Gaianum autem, quem Gabium appel­lat Eutychius, & Narcissum, novem Patriarchae Hierosolymis sede­runt. Neque verò ulla extat memoria scriptae ad Victorem à Deme­trio Epistolae; Episcopi tantùm Palaestinae indicant Alexandrinos se­cum in die Paschatis observando consentire, idque patere ex literis ad se invicem missis, nullâ Demetrii mentione factâ. Quae dixit igitur de Demetrio Eutychius, ex archivis Ecclesiae Alexandrinae non habuit; videamus an certiora de Alexandro, sub quo veterem consue­tudinem [...] ait, tradat. Alexander, inquit, Achillam socium suum, qui ante ipsum Patriarcha fuerat, de gradu Patriarchali dejecit, quia A­rio recepto contra Petri Alexandrini mandatum fecerat. Cum ipse antea narrâsset, Achillam, postquam sex annos sederat, mortuum fuisse. Quo­modo igitur ad finem Concilii Nicaeni, Alexander eum de gradu Patriar­chali dejicere potuit? Decepit eum, ut opinor, nominis similitudo. Erat enim Achillas quidam presbyter, Ario consentiens, quem simul cum A­rio excommunicavit Alexander. Non estigitur adeò fide dignus Euty­chius, ut ei aut soli, aut primo hujus historiae conditori credamus.

Respondeo tertiò, planè incredibile esse, ut nullus fuerit in totâ Aegypto Episcopus praeter solum Alexandrinum, ante Demetrii Pa­triarchatum; & assertionem contrariam ex optimis historiae monu­mentis demonstrari posse. Scripta est Epistola ab Adriano Imperatore [Page 174] ad Servianum Consulem circa A. D. CXXXII, sexaginta ferme annis antequam factus est Patriarcha Demetrius: non enim ille Episcopus factus est A. C. CLXXV, ut immani prochronismo docet Salmasius in Apparatu; sed anno Commodi decimo, ut refert Eusebius in Chroni­co, circa A. D. CXC. Hanc Latinè scriptam Phlegon libertus ejus con­servavit, & Flavius Vopiscus ex eo transcripsit, ut ipse refert in Vitâ Saturnini. Hujus Epistolae verba sunt: Aegyptum, quam mihi laudab as, Serviane charissime, totam didici levem, pendulaem, & ad omnia famae momenta volitanten Illi qui Serapin colunt, Christiani sunt: & de­voti sunt Serapi [...] se Christi Episcopos dicunt. Nemo illîc Archi­synagogus Judaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter, non mathematicus, non aruspex, non aliptes. Ipse ille patriarcha quum Aegyptum venerit, ab aliis Scrapidem adorare, ab aliis cogitur Chri­stum. Habemus hîc Patriarcham, Christi Episcopos, & Christianorum presbyteros. Et Patriarcham quidem non tantùm Casaubonus, sed & Salmasius pro Episcopo Alexandrino habet. En Episcopum, inquit ille, Alexandrinum Hadriani temporibus Patriarcham dictum! Nonigitur tam [...] est Patriarchae nomen in Ecclesiâ Christianâ quàm quidam videri volunt, quibus placet nec Nicaeni primi Concilii aetate, tanto post Hadrianum intervallo, usitatum illud inter Christianos fuisse pro eo qui toti dioecefi praeerat, & dioeceseos Exarchus dicebatur. Quos ali­bi refellam; & satìs hic locus confutat. Quomodo [...] postea id quod hocloco promittit, aliis disquirendum relinquo. Certè libro de Primatu Papae cap. 4 nomen Patriarchae adhuc retinet, de Exar­cho dioeceseos aliter, opinor, sentit. Si quis Patriarcha tum vocatus est, ut de [...] Alexandrino constat, quem Hadriani Imperatoris aevo [...] appellatum Epistola ejus ostendit in Saturnini Vitâ à Flavio Vopisco posita, non eam per illud tempus habuisse significationem certum est, quam babuit postea. Mihi verò, ipse ille Patriarcha Hadriano di­ctus de Episcopo Alexandrino intelligi debere nullo modo videtur. Non tantùm quia titulus ille nulli Episcopo eâ aetate, aut sequenti saeculo tributus esse appareat: sed & quòd ea quae de Patriarcha narrat Hadrianus, Episcopo Alexandrino minimè conveniant. Quum, inquit, Aegyptum venerit; loquitur igitur de eo qui Alex­andriae habitare non solebat, sed aliquando tantùm Aegyptum adire, utpote qui in aliâ aliquâ regione viveret. Cùm fortè Aegyptum pete­ret, coactus est non tantùm Serapidem, sed & Christum colere; ab utriusque igitur cultu erat alienus. Miror itaque cuiquam in mentem venire potuisse haec de Episcopo Alexandrino dicta suisse; quasi ille Aegyptum aliquando tantùm peteret, & cùm ibi esset, Christum cole­re cogeretur: praesertim cùm utrumque Judaeorum Patriarchae [Page 175] [...] aetate [...] tam probè conveniat. Judaeorum Patriarcham intelligo, qui in Palaestinâ vivebat, non qui Alexandriae constitutus fu­it, ut putabant Petitus, & Petrus à Marca. De quo loquitur Orige­nes [...] l. 4 c. 1. Dicunt permanere adhuc principem ex gene­re Judae, istum videlicet qui est gentis [...] princeps, quem nominant Patriarcham. Loquitur de re ipsi, cùm Alexandrinus esset, incomper­tâ; & Patriarcham non huic aut illi regioni praepositum, sed totius gentis principem describit. Hic igitur si fortè Aegyptum veniret, & Serapidem & Christum colere cogebatur. Patriarcha igitur Hadriani cum Archisynagogis Judaeorum proculdubio numerandus est. Christi autem Episcopi, & Christianorum presbyteri ad Ecclesiam Aegyptia­cam pertinebant. Et rectè inter sparsos ad Jus Justinianeum flores ob­servat Hugo Grotius, Episcopos Christianos à presbyteris distinguit Adrianus Imperator in Epistolâ quae est apud Vopiscum Saturnino. An enim de illis ita loqueretur Adrianus, si presbyteri soli in Aegypto tunc temporis fuissent, Episcopi nulli? Mirum subterfugium est quo utitur Seldenus, Non tam de Episcopis, quàm de eis quise Episcopos ibi dixêre, loquitur Adrianus; quasi qui se Episcopos dixêre, Episcopinon essent. Non eosaccusat, quòd nomen simularent, aut fictum sibi su­merent; sed quòd religionem proderent, quòd Serapin colerent, qui se non simpliciter Episcopos, sed Christi Episcopos dicerent, adeóque Christianae religionis curam sibi primo loco vendicarent; quòd cùm aliarum Ecclesiarum Episcopi ad sacrificandum Diis Gentilium cogi nullo modo possent, illi ob insitam genti levitatem Serapin adorarent. De Episcopis igitur loquitur Adrianus. Ne (que) autem binc sequitur Epis­copum ibi fuisse tunc aliquem praeter Patriarcham alium, quà Episcopi nomen aut dignit as presbyteri nomine superius babitum, aut ab eo diver­sum, inquit ille Quasi verò Adrianus cognoverit illud arcanum, quod isti tantopere venditant, aliquando eisdem vocari Episcopos & pres­byteros: quasi ille Apostolorum consuetudinem sequeretur, & aliter eas voces acceperit ac vulgò homines tum locutisunt. Certè Adrianus Episcopos à presbyteris apertè distinguit, eosdémque superiores facit. Primo loco Christi Episcopos nominat, & cùm Christianos, tum etiam illos, quasi scilicet Christianorum principes, Serapi devotos esse dicit: postea presbyteros nominat, eós (que) quasi inferiores, aut inter aruspices & aliptas numerat, aut aruspices & aliptas facit; quae omnia distinctio­nem manifestam, & imparitatem sonant, Episcopi (que) nomennon tantùm à nomine presbyteri distinctum, sed & superius habitum ostendunt.

Ut omittam ea quae de Episcopatu Aegyptiaco, quo ante Epistolam Adriani excidit Valentinus, & paroeciis quibus praefectus Eusebio di­citur Demetrius, tradiderunt Hammondus & Thorndicius, certum est [Page 176] neque Graecis neque Latinis notam fuisse traditionem illam de Episco­pis in Aegypto à Demetrio primùm factis. Extat Euaristi nomine Epi­stola ad omnes per Aegyptum fratres, hoc est, Episcopos; Iargimur quidem hanc Epistolam Euaristi non esse; sed ut & Adversarii lar­giantur necesse est, Autorem Epistolae plures Episcopos Euaristi aetate in Aegypto fuisse opinatum esse. Leonidem Origenis Patrem sub ini­tio Demetrii fuisse crediderunt nonnulli. Ita certè Suidas ex Veterum aliquo, [...]. Idem etiam testatur Chronographus Joel, de Severo Imperatore agens, [...]. Licèt enim Leonidem nunquam Episcopum fuisse crediderim, is tamen certè, quisquis fuit, qui primum illum Episcopum tradidit, credidit Episcopos fuisse in Aegypto ante triumviratum Dionysianum. Notat enim Selde­nus Demetrium summum Origenis adversarium tres sibi, proculdubio velut auxiliarios, Episcopos instituisse; haec igitur institutio ad postre­ma Demetrii pertinet; diu enim Origeni amicissimus fuit, teste Euse­bio lib. 6. c. 8. Tres itaque instituit Demetrius Episcopos auxiliarios, ut eorum scilicet ope adjutus majore authoritatis pondere Orige­nem in Synodo opprimeret: ne (que) enim quisquam Synodum Nationa­lem unquam audivit coactam sine Episcopis. At si Demetrius tribus tantùm auxiliariis Episcopis, iisque contra antiquissimam Alexandrinae Ecclesiae imò totius Aegyptiacae consuetudinem ordinatis, stipatus at­que communitus adversus Origenem Synodicam sententiam protu­lisset, an id Origenes ipse, an Eusebius acerrimus ejus hyperaspista tacuisset? Demetrius Synodo coactâ decreto sancivit Origenem Alexandriâ pellendum esse, ut in Apologiâ Eusebii proditum est. Ex illâ his verbis rem narrat Photius Cod. CXVIII, [...], quae minùs rectè ab Huetio exhibentur, Synodus prior Episcopis aliquot & presbyteris [...]; non enim hoc Graeca volunt, sed Synodum Episcoporum, & aliquot etiam presbyterorum indicat, quod aliud est; Episcopos scili­cet fuisse plures, aliquos autem & presbyteros. Blondellus verò, ut solet, haec mirè ad rem suam accommodavit. Nam in Addendis ad pag. 199. [...]. 8. Apologiae suae, Adscribe, inquit, Origenem Presbyte­rorum decreto pulsum refert Photius Cod. 297. Tot quidem Codices Photius non habet; sed haec sine controversiâ verba respexit quae pag. 297 habentur. [...] [ [...]] [...], Synodus decretum facit, inquit Eusebius apud Photium, Synodus Episcoporum, cui in­terfuerunt aliquot presbyteri. Hoc autem decretum Synodi cui prae­sidebat Demetrius, & in qua tot sedebant Episcopi, simpliciter decre­tum presbyterorum dici quis ferat? Sitres Episcopi tantùm cum De­metrio [Page 177] convenissent, an Eusebius, aut Pamphilus Synodum appellás­set Episcoporum? nonne aliquid ex eâ paucitate Episcoporum ad de­fensionem Origenis traxisset Eusebius? Cùm posteriorem quendam conventum describit, qui Sacerdotio Origenem privavit, quod priùs in Synodo factum non est, [...], inquit. Nonne minorem nu­merum Episcoporum in depositionem ejus consensisse innuit? & an pauciorum quam trium Episcoporum subscriptiones accepisset De­metrius? Sitam pauci in Origenem consensissent, iique à Demetrio tanquam auxiliarii noviter instituti; sine dubio Origenes ipse de abro­gatâ veteri consuetudine, de autoritate paucorum novitiorúmque Episcoporum disputâsset: ille autem de novis non Episcopis sed lite­ris, de multitudine non de paucitate eorum qui cum Demetrio in se conspiraverant conquestus est, [...], Inimico adver­sus nos acerbissimè pugnante per suas novas literas reverâ Evangelio inimic as, omnésque Aegypti ventos adversus nos concitante, ut ipse de Demetrio loquitur in Praefatione tomi sexti in Joannem. Si deni (que) tres tantùm Episcopi in Aegypto Demetrio auxiliati essent, an Synodorum illarum decretis consentiisset universus orbis, exceptâ Palaestinâ, Ara­biâ, Phoeniciâ & Achaiâ, quod testatur S. Hieronymus? Non est igi­tur dubium quin Episcopos ex Aegypto plurimos in Origenem concitaverit Demetrius; quem idcirco falsò tres tantùm constitu­isse tradit nullo authore Eutychius, eósque in hunc ipsum fi­nem constitutos ut Origenem pellerent, nullâ cum ratione statuit Seldenus.

Praeterea constat ex Epistolâ Alexandri Alexandriae Episcopi ante Concilium Nicaenum pene centum Episcopos Aegypti consensisse in condemnationem Arii & aliquorum etiam Episcoporum. Constat eti­am nunquam fieri mentionem pauciorum in illâ Dioecesi Episcopo­rum prioribus temporibus. Verisimillimum igitur est non multo pauciores olim fuisse. Ut ad ea tempora propiùs accedamus quae Eu­tychius indigitat; Dionysius qui Heraclae successit quinto Imperato­ris Philippi, sex annisante Origenis mortem, cui & maximè favit, nihil de Demetrii aut Heraclae auxiliariis dixit, de variis Episcopis loqui­tur non tanquam novis, sed ut alii de suis solent in propriis Dioecesi­bus. Scripsit ad Cononem Hermopolitanum Episcopum, ad Hieracem Episcopum Aegyptiacum, ad Ammonem Berenices Episcopum, ad Basilidem Pentapolitanum Episcopum, alios. Sub illius Pontificatu [...], [Page 178] quidam Episcoporum in Pentapoli Sabellii sententiam [...], quidam autem Orthodoxi eum coram Dionysio Roma­no accusabant: erant igitur tunc temporis in Pentapoli Episcopi complures, neque pauciores, opinor, quàm ibidem circa Alexandri tempora extiterunt. Nam cum postea Palaebisca & Hydrax vici Penta­polis sibi proprios Episcopos fieri curâssent, ab omnibus Synesio re­nuntiatum est [...], ex patriâ & Apostolicâ ordinatione Erythro contribut as esse has Ecclesias; Erythraei igitur Episcopi jurisdictionem secundum morem Ecclesiae Aegyptiacae ad Apostolica tempora referebant. Et Siderius Palaebiscae Episcopus, nemini succedens, sine successore mortuus est: nam decreto Theophili Episcopi Alexandrini, [...], Palae­bisca & Hydrax in antiquum ordinem redactae, & Erythro contributae. Idem etiam Dionysius narrat Chaeremonem Episcopum Nili, [...] extremâ [...], motâ persecutione in Arabiam cum conjuge suâ secessisse; quem credibile est sedem eam tenuisse antequam Demetri­us auxiliarios adversus Origenem sibi adjunxit. Imò duos libros de Promissionibus scripsit, commotus libro Nepotis Aegyptii Episcopi qui Chiliastarum doctrinam promulgaverat, & jampridem mortuus fuerat. Nepos hic reliquit Psalmodiam, [...], inquit Dionysius apud Euseb. l. 7 c. 25, [...]. Illud autem [...], usque ad [...] tempus, non modici temporis intervallum no­tat. Idem rursus, Cùm in Arsinoiticâ praefecturâ essem, [...], in qua jampridem increbuit haec opinio: ubi illud [...], sive jampridem, non potest intelligi de sententiâ nuper ortâ, sed vetustâ & inveteratâ, quae tamen relicto à Nepote libro nitebatur. Diu itaque mortuus est Nepos Episcopus [...] ante pontificatum Dionysii, Episcopus autem factus diu ante Deme­trii auxiliarios.

Denique traditio illa de tribus Episcopis à Demetrio primò in Ae­gypto factis omnibus Graecis atque Latinis ignota fuit: traditio au­tem illi contraria, de Episcopis à S. Marco in Aegyptiacâ Dioecesi institutis & Graecis & Latinis, atque Arabibus nota fuit. Simeon Me­taphrastes de S. Marco, Constituit & confirmavit Ecclesias per Liby­am, Marmaricam, Ammoniacam, Pentapolin, Alexandriam, locáque quae Bucolicae dicebantur.... Ordinaverat autem pro se [...] A­lexandriae [...]: aliis quoque [...] longè latéque Episcopos, presbyteros, diaconos dederat. In Synaxario Graeco S. Marcus descri­bitur, [...]. Nicephorus Callistus l. 2. [Page 179] c. 43. [...]. Haec Graeci. Vita S. Marci ex antiquissimo Codice ante 100 annos descripta: B. autē Marcus Anizanum Alexandriae [...] Episcopum, & tres presbyte­ros, id est, Melium, Sabinum, & Cerdonem, & septem diaconos, & alios undecim ad Ecclesiasticum ministerium pertinentes. Et Pentapolin pergit.... & ordinans Episcopos per regiones illas & Clericos, iterum Alexandriam venit. Rhabanus Maurus eadem cum Metaphraste tradit, ut & Notkerus, & Alfricus Cantuariensis Episcopus, & Ordericus Vi­talis. Inter Arabas Martyrologium Melchitarum, Aliquandiu mora­tus est Marcus in urbe Cyrene Cyrenaeorum, indéque Alexandriam quae apud Pharum est perrexit: dein in Barcam profectus est, multá­que edidit miracula, & Christi Ecclesias exornavit, constituens [...] Episcopos, atque his inferiores sacerdotes. Et Severus de Vitis Patri­archarum Alexandrinorum, Ipse verò discedens Pentapolin perre­xit, mansitque ibi annos duos annuncians, & ordinans Episcopos, pres­byteros, & diaconos in omnibus ejus provinciis. Ut videre est apud Ecchellensem. Nullum igitur Eutychianae traditionis fundamen­tum est.

Respondeo quartò, nè Eutychium quidem ipsum hanc historio­lam tanquam traditionem à majoribus acceptam referre, sed velut quaestionis Criticae aut Philologicae apud Arabas sui temporis agitatae solutionem in honorem Ecclesiae suae factam. Arabes enim putabant aut putari voluerunt nomen Papae suâaetate Pontifici Romano pecu­liariter attributum primò fuisse Alexandrinis Episcopis datum, & à populo Aegyptiaco usurpatum, & ab illis ad Romanos pontifices de­volutum, ut tradunt Georgius Homaidius, & Abubacrus Habbasi­des apud Ecchellensem. Cùm igitur à Graecis eruditi intelli­gerent eum titulum primo Patriarcharum Alexandrinorum Hera­clae attributum fuisse, à Dionysio scilicet, (quem scriptorem vo­cat Eutychius; nullius enim Alexandrini Episcopi ante eum scri­pta extabant,) qui in Epistolâ ad Philemonem haec tradiderat, [...], Hanc ego regulam ac formam à beato Papa nostro Heracla accepi: cùm haec, inquam, à Graecis accepissent, ratio­nem excogitârunt, quare hic Heraclae potissimùm titulus attribue­retur: & cum vocem [...] ad [...] inclinare viderent, neque enim deerant Graeculi qui etiam illuc traherent, miram hanc historiam ex­cogitârunt, quâ non sub Demetrii tempore, sed Heraclae populum il­lud discrimen inter Episcopos Aegypti nuper institutos, & Alexandri­num [Page 180] Patriarcham animadvertisse ostendant, ut postea vulgarem E­piscopum Abba, Patriarcham Papam id est avum appellarent, quoni­am ipsi Episcopi Patriarcham Abbam vocarent. Haec vera esse vel in­dè primò perspicitur, quòd Eutychius non perpetuam narrationem texat, aut historiam de institutione Episcoporum electioni presbytero­rum immediatèsubjungat, sed quaestionem obiter inserat, Quare Patri­archa Alexandrinus dictus sit Papa? Quam quidem quaestionem dissimu­lat Seldenus, ut tanquam partem prioris historiae posteriorem inducat. Ita enim Eutychium loquentem repraesentat: Is etiam (nempe A­lexander) petiit ab eis nè Patriarcha Alexandrinus Papa vocitaretur, quod significat avum, Ita vertit [...] petiit ab eis, & ex alio Codice [...] dixit vel mandatum dedit eis, ac si decreverit Alexander, nè posthac Patriarcha Alexandrinus Papa diceretur. Cùm ipse Alexander eo ipso nomine à suis vulgò indigitaretur. Inscriptio Epistolae apud Athanasium libro de Synodis, [...]. Prima E­pistolae sententia, [...]. Et in corpore Epistolae, [...]. Athanasius Alexandri successor Alexandrum Papam vocavit, & ipse ab Ischyra, Arsenio, Constantio [...] vocatus est. Sed hanc versionem satìs exagitavit Ecchellensis. Doctissimus Pocockius noster ita reddit, Quod autem quaerunt [nonnulli,] Quare Patriarcha Alexandrinus vocetur Papa? (cujus nominis significantus est Avus) [sciendum est]. Ut igitur illi quaestioni responderet Eutychius, illa de tribus à Demetrio, viginti ab Heracla factis Episco­pis inaudita tradit, ut solent illi qui de vocabulorum originibus di­sputant. Omnia autem quae tradit & futilia, & falsa & absurda sunt. Statuit enim [...] sive [...] significare avum, titulum illum Patriarchae datum, cùm alius reliquis Episcopis competeret; idque primò Alexandriae, ut postea sc. Romano Pontifici attribueretur. Ut igitur haec fabula penitus explodatur, ostendam primò vocem [...] quae Heraclae tributa est nunquam significâsse Avum. Vocem hanc Syracusanam esse volunt Grammatici nonnulli. Suidas, [...]. Eustathius, [...]. Aliter Etymologus, [...]. Quod quidem verum esse potest, al­terum nonitem. Nam vox [...] ipsis Syracusis longè antiquior est. Syracusae enim ab Archia conditae sunt vel sub Clidico, ut Eusebius, [Page 181] vel potiùs sub Aeschylo Atheniensium rege, ut Marmor Arundellia­num; haec autem vox sub Diogneto ab Homero usurpata est, de Nausi­caa, Odyss. Z.

[...]. —

Ubi vocis interpretatio certissima est, Pater chare; alloquitur enim [...]. Hesych. [...]. Primaeva igitur significatio [...], vel poëticè [...], est Pater. Idem etiam verbum [...] indè deductum usurpat Iliad. E.

[...].

Ubi Vetus Scholiastes, [...]. Hesychius post V. [...], habet [...]. Sed u­trumque locum obiter emaculandum censui, qui post nuperos edito­res adhuc in mendo jacet. Primò igitur [...], manifestè corrupta sunt, & series literarum pro [...] postulat [...]. Sic igitur legas, [...], Paxae, insulae prope Italiam. De quibus Plinius l. 4. c. 12, Circa eam aliquot, sed ad Italiam ver­gens Thoronos, ad Leucadiam Paxae duae, quinque M. discretae à Cor­cyrâ. De quibus etiam Polybius intelligendus l. 2, [...], vel fortè, [...]. Secundò pro [...], legendum quivis statim videt, [...]. Ita apud Aristophanem, optimum Linguae Atticae interpretem, Trygaeus filios alloquitur, in Pace,

[...].
Cùm panem petitis papam me vocantes.

Quem locum respiciens Hesychius, [...]. Et ita filiae Trygaeum alloquuntur, [...]. Ita rursus & in Vespis, ubi Scholiastes, [...]. Erat igitur haec liberorum ab ipsâ linguae Graecae origine blanda appellatio patri data. Posteriores Graeci eandem appellationem etiam illis tribuerunt quos quasi patrum loco habemus. Scholiastes Homeri, [...]. Juniores senioribus tanquam filii paren­tibus titulum hunc tribuebant: & ubi aetati dignitas aliqua accessit, titulus venerationis habebatur, [...], Suidas. Sub hac venerationis notâ [...] à Graecis, Papa à Latinis, primaevis Ecclesiae tempori­bus [Page 182] tribuebatur Episcopis, quos loco spiritualium patrum habuerunt. Nulla hîc avi, nulla patris patrum notio. Hoc autem secundò appa­ret, quòd titulus ille eodem aevo quo de Heracla usurpatus est, aliis Epis­copis quàm Patriarchis communis erat. Clerus Romanus ad Clerum Carthaginensem, Didicimus secessisse benedictum Papam Cyprianum à Clementio subdiacono. Iidem in titulo Epistolae ad ipsum scriptae, Cy­priano Papae presbyteri & Diaconi Romae consistentes S. Ita Ro­mae, ita in Africâ locuti sunt, Universi confessores Cypriano Papae S. Hieronymus aliquando Theophilum Episcopum Alexandri­num Papam appellat, ut in Apologiâ adversus Ruffinum, Er­gò & Epistolae Papae Theophili & Epiphanii & aliorum Episcopo­rum te petunt, te lacerant; & paulò pòst, Lectis nuper Papae Theophili Epistolis; iterúmque, Nunc primùm à Papa Theophilo didicisse impieta­tes ejus. Et in Epistolâ ad ipsum datâ, Adnitere ergò Papa amantissime, atque beatissime. Non quòd hunc titulum Alexandrino Episcopo pe­culiarem crederet; Anastasium enim simul cum Theophilo nominans illum, non hunc, Papam vocat, Quid faciunt Epistolae Theophili E­piscopi, quid Papae Anastasii, in toto orbe [...] persequentes? Imò in Epistolâ ad Theophilum datâ Anastasium Papam appellat, Ex dispensatione Dei factum puto, ut eo in tempore tu quoque ad Anastasium Papam scriberes. Alios etiam eodem nomine indigitat, Nè me mittas ad sex millia librorum ejus, quos legisse beatum Papam Epiphanium criminaris; & rursus, Erupit aliquando contra Papam Epiphanium, Apologiâ secundâ. In prooemio Commentariorum in Jonam, Cate­rùm non ignoramus, Chromati Papa venerabilis. In Epistolâ ad Au­gustinum, Incolumem & mei memorem te Christi Domini clementia tuea­tur, Domine Venerande & beatissime Papa. Ita reliqui ejusdem aevi nomen Papae cuilibet Episcopo tribuebant. Tertiò, usitatum hunc ti­tulum etiam ante Dionysium, & Heraclam, docet nos Tertullianus lib. de Pudicitiâ cap. 13. qui de Episcopo Romano haec habet, In eum bo­minis exitum, quantum potes, misericordiae illecebris bonus pastor, & benedictus Papa concionaris. Cùm igitur vox Papa nunquam significet avum, sed omnibus Episcopis semper tributa sit, & priùs quidem Epis­copo Romano quàm Alexandrino, inania sunt omnia ob quae hanc hi­storiam excogitârunt Arabes; falsa etiam & historia ad horum tan­tùm confirmationem tradita.

Excussimus traditionem Aegyptiacam, quam nos nunquam natam fuisse contendimus, & ab Arabibus tantummodo fictam: ecce autem eam etiam redivivam, & ad hunc us (que) diem superstitem! Eutychianam [Page 183] traditionem firmat idem institutum, inquit Dallaeus, in antiquissimâ & nobilissimâ Ecclesiae Aegyptiacae traduce, Aethiopicâ Christianitate, ad haec usque tempora servatum. In omni enim Aethiopicâ Ecclesiâ unus est jam ab antiquis temporibus Episcopus, Abuna, ut vocant, i. e. Pa­triarcha, qui etiam [...] ab Alexandrino Patriarcha consecratur & mittitur. Antiqua autem [...] quae sint postea ostendit; ait in Aethiopiae pariter ac Aegypti amplissimis & Christianissimis civitati­bus nullos ad A. D. 190 Episcopos, Abunam tantùm fuisse Aethiopi­cum ut & Patriarcham Alexandrinum.

Quaero autem unde haec omnia pro compertis habeat Vir doctissi­mus. Testes quatuor adducit, Alphonsum Mindesium, Nicolaum Go­dignum, Joannem à Sanctis, Franciscum Alvarem, nuperos scriptores omnes, Jesuitas aut Dominicanos. Quid autem illi testantur? an Christianitatem Aethiopicam ab initio fuisse Ecclesiae Aegyptiacae tra­ducem? an ab antiquo usque ad A. D. 190 fuisse in Aethiopiâ Patriar­cham aut Abunam cum presbyteris quamplurimis, Episcopo autem nullo? an hanc regiminis formam ab Aegyptiis [...] derivatam, & a­pud Aethiopas intemeratam ad sua usque tempora permansisse? nihil horum. Id unum asserunt, superiori saeculo nullos fuisse in Ecclesiâ Aethiopicâ Episcopos, Abunam unum ab Alexandrino Patriarcha ele­ctum & creatum. Demus igitur id verum esse, quod eorum testimo­nio confirmatur, etiamsi illis longè plures contrarium planè doceant, atque inter eos ipse Salmasius. An indè sequitur traditionem Eutychi­anam in Aegypto reverâ ab initio obtinuisse, & omnem Ignatianis E­pistolis fidem abrogandam esse? Nulli fuerunt in Aethiopiâ Episcopi praeter unum Abunam saeculo 16o. Ergò nulli erant in totâ Aegyptia­câ Dioecesi primo vel secundo saeculo usque ad A. D. 190 Episcopi praeter Alexandrinum Patriarcham; ideóque Epistolae Ignatii confi­ctae sunt. Non probat aut admittit, opinor, hanc consequentiam Vir doctissimus. Reliqua enim omnia quae enumeravimus, ad Eutychia­nam traditionem firmandam, plura autem ad Ignatium Epistolicum rejiciendum necessaria sunt: quae adhuc nullo testimonio confirman­tur, imò quae nullo confirmari possunt.

Primò enim Christianitas Aethiopica ab initio non videtur fuisse Ec­clesiae Aegyptiacae tradux. Nam, teste Irenaeo, l. 3. c. 12. Spado [...] Aethiopum missus est in regiones Aethiopiae praedicaturus hoc quod ipse crediderat. Idem testatur Euseb. l. 2. c. 1. & S. Hieron. in 53 Isaiae, & S. Cyril, Catech. 17. Unde & Aethiopes ipsi à Philippo Apostolo se ad fidem conversos profitentur. Volunt etiam nonnulli S. Thomam Aethiopibus Evangelium praedicâsse, alii S. Matthaeum, ut Socr. l. 1. c. 19, Ruffinus l. 10. c. 9. Utcunque sit, sunt enim primae Evangelicae [Page 184] promulgationis vestigia ut apud alias gentes à Graecis longè dissitas, ita & apud Aethiopas valde obscura, nemo tamen Veterum dixit Aethiopas primo vel secundo saeculoreligionem Christianam ab Aegyptiis didicisse; quod erat ad Eutychianam traditionem firmandam imprimis probatu necessarium. Et mirum est quot & qualia haec de Ignatio conjectura Dallaeum docuit, quae antea prorsus ignoravit. Ita enim ipse de Pseudep. Apost. l. 1. c. 2, Sed Aethiopas quidem mittamus, quorum non nisi recen­tissima novimus, antiqua planè ignoramus.

Fatemur quidem, quicquid ab Eunucho, aut Thoma, aut Matthaeo factum est in illis regionibus, Aethiopas aliquando Christianam religi­onem ab Aegyptiis hausisse, quod multa demonstrant. Quaeritur tan­tùm de tempore, cujus cognitio erat ad hoc argumentum planè neces­saria. Nam nisi probetur, Aethiopas Abunam habuisse ab Episcopo Alexandrino creatum, qui eam Ecclesiam cum presbyteris sine alio Episcopo rexerit, ante Demetrii tempora, Eutychiana traditio nullo modo confirmabitur. Quae autem Dallaeus affert, ut Aethiopicum Christianismum ab Aegypto propagatum esse demonstret, haec tantum­modo sunt; Abuna scilicet ab Alexandrino Patriarcha petiordinari (que) so­litus, & vetus Dioscori schisma cui gens tota ad hodiernum diem adhaeret, Synodi Chalcedonensis & Leonis Romani Episcopi memoriam abominans. Haec autem nec ad A. D. 190, nec ad Eusebii tempora pertingunt; ideóque ad rem praesentem nihil omnino faciunt. Arabes quidem Ae­thiopicae Ecclesiae primordia ad Constantinum ferme referunt. Abul­farajus notat a tempore Constantini religionem Christianam se exe­ruisse, doneceam amplecterentur pleraeque earum quae Romanis vici­nae sunt gentes, nec non quotquot incolebant Cophtae aliis & Nigritae omnigeni ex Aethiopibus, Nubiis, caeterisque. Geographo Nubiensi memorantur Nigri, qui vocantur Albanin, & dicuntur esse Graeci, reli­gionémque Cbristianam profiteri à [...] Coptitarum ante exortam [...] sectam; verùm deficiunt à fide Christianorum, sunt enim [...]. At Constantini aetate plures quàm centum fuerunt in Aegypto Episcopi; & eodem tempore Eusebius Ignatii Epistolas o­mnibus Ecclesiis perhonorificè commendavit. Imò verò videtur etiam aetate ipsius Athanasii, qui Epistolas Ignatii & novit & recepit, & pri­mùm incognita vel nulla fuisse, & dein vel ortum habuisse, velse recu­perâsse Ecclesia Aegyptiaca. Idque patet ex historiâ quam narrat Ruf­finus de Frumentio, quem in Indiam cum Meropio profectum esse tra­dit. Etsi enim Ruffinus ità historiam pertexat, quasi in Indiam ulte­riorem & Orientalem Frumentius perrexisset; constat tamen Indiam eam fuisse Aegypto proximiorem, & Aethiopiae partem. Indi enim Aethiopes antiquitus appellabantur, ut apud Virgilium de Nilo, ‘Usque coloratis amnis devexus ab Indis.’

Ad hanc autem Indiam Frumentium primò pervenisse constat: ex illâ Alexandriam rediit, in eandem rursus etiam missus est, & ab Atha­nasio ordinatus Episcopus Axumeos. Erat autem Axumis Aethiopum metropolis. Stephanus de Urbibus, [...]. Apud Arrianum in Periplo maris Erythraei, (quod Procopio Gazensi [...] vocatur,) [...]. Nonnosus apud Pho­tium, [...]. Et clariùs adhuc Procopius Persicorum lib. 1. [...]. Erat igitur Axu­mis Metropolis Aethiopiae, & in eâ Aethiopum Regia posita fuit. Ad hanc igitur Axumin, & hanc Indiam, quae pars est Aethiopiae Aegy­pto proxima; non ad Indiam intra Gangen, aut ad Axumin illam quam ad latus Orientale Indi fluvii constituit Ptolemaeus, Frumentium missum fuisse à S. Athanasio credendum est: tum quòd Epistolam Constantius ad Aizanan & Sazanan ejus loci Tyrannos scripsit, [...], ut Fru­mentius Episcopus Axumeos indè abduceretur (inquit Athanasius in Apologiâ) in quâ Tyrannos eos fratres vocat, iisque paria cum Ro­manis jura impertit; cùm nulli Imperatorum Romanorum foederati ultra Gangen essent: tum etiam qud idem Constantius legem fecerit in haec verba quae rem ipsam mire illustrat, Nullus ad gentem Auxu­mitarum & Homeritas ire praeceptus ultra annui temporis spatia de­bet Alexandriae de caetero demorari. Erant igitur hi [...], ut loquitur Philostorgius, Homeritis adjuncti, Im­perio Romano contermini, Romanorum foederati, tempore Constan­tii. Ad illos igitur saepe missi sunt legati qui Alexandriam primò pete­bant, indè in Aethiopiam profecti, ex Aethiopiâ Alexandriam reversi sunt, ad quos spectat illa Constitutio. Haec occasio eos ad fidem Chri­stianam sub primis Imperatoribus Christianis convertendi.

Jam verò ante hunc Frumentium in hac Indiâ sive inter Aethiopas Axumitas nulla Christianae Religionis vestigia apparebant. Ita omni­no intelligendus Socrates in praefatione ad hanc historiam: [...]. Interior autem India, quam gentes accolunt plurimae diversis utentes linguis, ante Constantini tempora nondum Christi fide fuerat illu­strata. Idem etiam ex ipsâ historiâ innotefcit. Frumentius enim ipse cùm primùm ad Indiam illam, sive Aethiopiam pervenerat, & mirá Dei providentiâ maximae apud Regem autoritatis esset, neminémque [Page 186] inter Aethiopas Christianum invenerit, requirere solicitiùs coepit si qui inter negotiatores Romanos Christiani essent, iisque potestatem dedit ut conventicula per loca [...] facerent ad quae Romano rituorationis cau­sâ confluerent. Quo peracto reversus & Alexandriam veniens, quid à se factum sit docet; & à S. Athanasio in Concilio sacerdotum pri­mò designatus, dein ordinatus est Episcopus Axumeos. Qui cùm E­piscopali autoritate ornatus perrexisset ad hanc Indiam, tanta ei da­ta esse à Deo virtutum gratia dicitur, ut signa per eum Apostolica fie­rent, & infinitus numerus Barbarorum converteretur adfidem. Ex quo in [...] partibus, & populi Christianorum, & Ecclesiae factae sunt, & Sacerdotium coepit, ut testatur Ruffinus Hist. Eccl. l. 10. cap. 9. Cui suffragantur Socrates, Sozomenus, Theodoretus, & Nice­phorus.

Ubi nunc ille Abunas Aethiopicus, ille Patriarcha sine Episcopis, in amplissimis & Christianissimis civitatibus, usque ad A. D. 190? Ubi illi ab aliarum gentium commercio remoti, adeo antiqui ritûs tenaces, ut cum Aegyptii, gens levis & pendula, sub Demetrio & Heracla Epis­copos scilicet admitterent, traditum ab Alexandrinis morem optimâ fide servaverint, & uno Abuna contenti plures Episcopos admittere nunquam voluerint? Ex quibus haec historiae monumentis eruta, ex quibus Ecclesiae Annalibus desumpta sunt, Graecis, Latinis, Arabibus pariter ignota? Prima facies Ecclesiae, primum Sacerdotium, primus Episcopus in Metropoli Aethiopiae, cum jam Athanasius in Aegypto non sine centum Episcopis praesideret, & ipse [...] Epistolas disertè agnosceret atque praedicaret.

Philostorgius, aut ignorans, aut potiùs dissimulans hanc historiam, Theophilum sub Constantino ad Axumitas Aethiopas missum tradit: Nicephorus hoc ad Constantii & Georgii Episcopi Alexandrini tem­pora refert. Et omnino Episcopus ille Arianus post Frumentium aut revocatum aut mortuum Aethiopiam perrexisse putandus est. Post quos quin plures in Aethiopiâ Episcopi floruerint dubitari non potest. Legimus enim apud Palladium, quem ex Bibliothecâ Regiâ nuper edidit Cl. Edoardus Bissaeus Eques auratus, [...]. Ego ad primas tantùm Indiae or as paucos ante annos cum beato Mose Adulenorum Episcopo [...]. Erat autem Adule, vel Adulis, urbs Aethiopiae. Steph. [...], & Proco­pius Persicorumlib. 1, [...]. In vitâ S. Chrysostomi à Palladio scriptâ mentio fit Palladii Blemmyorum Episcopi. Blem­myes autem sunt Aethiopes. Strabo l. 17. [...], de quibus Plinius l. 5. c. 8. Neque [Page 187] verō adhuc multùm crevit in Aethiopiâ religio Christiana. Sed Justi­nianei imperii anno 16 Adadus Auxumitarum Rex, factus est Chri­stianus, & ab Imperatore accepit [...], ut refert The­ophanes, [...], ut narrat Cedrenus, & tota ea gens Christo nomen dedit. Ab eo tempore, ut arbitror, Christianismus ra­dices apud Aethiopas egit, quo liberiùs adhuc de Chalcedonensi Concilio loquebantur homines praesertim in Aegypto. Sub imperio au­tem Theophili, in Aethiopiâ Episcopus fuit nomine Jacobus, quem cùm Rex fortè in bellum profectus esset, uxor Regis in exilium misit, & substituerunt in locum ejus Episcopum alium. Sed & pluvia iis data non fuit, & percussi sunt pestilentiâ, ita ut regnum magnum sentiret dam­num. Episcopus autem in Aegyptum venit. Atque ut Rex è [...] re­versus fuit, uxorem suam objurgavit, & misit ad Patriarcham veni­am ab eo petens, eúmque rogans uti remitteret Episcopum. Id quod fecit; & receperunt eum cum gaudio magno, ut refert Elmacinus. Post haec tempo­ra, ut opinor, conditi sunt Canones Arabici Concilii Niceni, quos edidit Turrianus, quique ad posteriorem Ecclesiae statum, & consuetudines diu post Concilium Nicenum natas temperati sunt. Eorum autem Capite 36 statutum est, Ut non possint Aethiopes creare nec eligere Patriarcham; sed potiùs [...] Praelatus sub potestate ejus sit qui tenet sedem Alexandriae. Sit tamen apud eos loco Patriarchae, & appelle­tur Catholicus: non tamen jus babeat constituendi Archiepiscopos, ut habet Patriarcha; siquidem non habet Patriarchae honorem & potestatem. Plures sine controversiâ in Aethiopicâ Ecclesiâ Episcopi fuêre cùm hic Canon primò conditus est. Jus Patriarchae denegabatur creandi Archiepiscopos sive Metropolitanos, tales nimirum qui suâ autoritate Episcopos crearent; unde ipsi jus creandi Episcopos con­cessum esse supponitur. Et quoniam eâ aetate plures sub se Episcopa­tus haberet, Catholici no men obtinuit, qui vulgo [...] Abuna vocatur. Salmasium hîc appello, qui de Primatu Papae cap. 14 haec habet, Succrescente, ut probabile est, Christianorum in Aethiopiâ nu­mero, ubi plures habere coepit ea provincia Episcopos, unus omnibus Me­tropolitanus imposit us, qui propter [...] Episcoporum sibi sub­jectorum & ditionis amplitudinem Catholici & [...] nomen habu­it, quamvìs alteri Patriarchae subesset.

Si deficiat Historia, ipsius Ecclesiae monumenta cujuscunque aeta­tìs sint, satìs manifestò ostendunt complures in eâ Provinciâ Epi copos fuisse. Liturgia Aethiopum Romae impressa, Memor esto omnium [...] nostrorum, Episcoporum, presbyterorum, at que diacono­rum, qui viam nobis indigitant verbi Orthodoxi. In aliis Liturgiis & [Page 188] Missalibus, quae habet Vir doctissimus Castellus noster, quampluri­mae preces sunt, quibus populus in haec verba orat, pro patribus nostris Episcopis, pro fratribus [...] sacerdotibus, pro adjutoribus nostris presbyteris.

Cùm igitur ex tenui illá quam de [...] Ecclesiâ habemus notitiâ aliquorum Episcoporum nomina supersint, cum constet ex Arabico Ca­none jus creandi Metropolitanos tantùm propriè dictos Aethiopi bus concessum non esse, cùm Liturgiae Aegyptiacae antiquis retro tempori­bus populum pro Episcopis suis orare quotidie docuerint, non diu est ex quo Aethiopes Abuna uno sine Episcopis fuerint contenti, si modò illud verum sit, quod Jesuitae & Dominicani contra aliorum testimo­nia referunt. Cùm ante Justiniani tempora tam pauci fuerint in Ae­thiopiâ Christiani, ante Constantinum vel nulli vel certè Aegyptiis planè incogniti; cùm qui primus erat eorum, saltem ab Aegypto, Apostolus Frumentius, ab Athanasio, pluribus quàm centum in Aegypto Episcopatum tenentibus, & missus & ordinatus sit, palam est Aethiopicae Ecclesiae hodiernum statum, qualis qualis sit, ad anti­quissimam Aegyptiacae Ecclesiae traditionem, si quae talis unquam fuerit, confirmandam nihil omnino valere. Cùm denique Argumen­tum Negans fundetur in silentio omnium ante Eusebium, ante quem Aethiopum Christianorum nulla fama est, aut perquam incerta; cùm Athanasius, qui post Eusebium Ignatiana memoravit primum ex Ae­gypto Episcopum in Aethiopiam miserit; cùm Dallaeus ipse fateatur Aethiopas recipere Constitutiones Clementinas, tan­quam ab ipsis Apostolis dictatas, in quibus plura de Episco­pis quàm in Ignatianis continentur, nihil hinc ad autoritatem Epistolarum S. Ignatii imminuendam for mari ullo modo potest.

Hactenus de Traditione Alexandrinâ ab Aethiopibus confirmatâ, ut volunt, quae aliquam Argumenti speciem habuisset, si ea omnia vera fuissent quae attulerunt. Illud autem quod sequitur si verum esse con­cedatur, nescio quam vim habere possit ad Ignatium Epistolicum reji­ciendum, aut quid conferat ad silentium scriptorum ante Eusebium. Quomodo enim illud quod octavo saeculo factum est, probabit scri­ptum istud 2o & 3o saeculo non extitisse, quod 4o, 5o, 6o & 7o receptum & approbatum est? Scilicet circa A. D. 736 in Ger­manic â Boioarior um gente Christi fides viguit, & presbyteri fuerunt, cùm tamen nullus apud eos essent Episcopi. Unde liquet nè iis qui­dem temporibus [...] Epistolici autoritatem Christianis per Ger­maniam notam fuisse. Primò, quaenam haec consequentia eft? Boi­oarii [Page 189] in Germaniâ nescierunt: ergò Christiani per Germaniam. An nulli erant Christiani per Germaniam praeter Boioarios? An alii omnes ignorabant quicquid Boioariis ignotum fuit? An ideo autorita­tem Ignatii ignorâsse dicendi sunt qui Episcopos habuêrunt, quòd alii non habuisse dicantur? Secundò, unde liquet Christi fidem inter Boioarios viguisse cùm Episcopos non haberent? Scilicet ex Gregorii tertii Epistolâ ad Bonifacium hoc apparet, inquit, nec hoc tantùm, sed Vivilonem nescio [...] ipse Gregorius àse in eum ordinem consecratum ad eos misit. At Gregorius non dicit Vivilonem fuisse primum eorum Episcopum, nec se eum misisse ait, sed ordinâsse tantùm. Missus est enim Vivilo ad Gregorium, idque à Boioariis ut ordinaretur Episco­pus; illi igitur tum noverunt se sine Episcopo vivere non debere. Quod an ab Ignatio acceperint illi viderint qui neminem alium eam necessitatem docuisse putant. Vivilo etiam ipse ideo missus esse tradi­tur, quia prior Episcopus esset defunctus. Et Epistola Gregorii extat cum hoc titulo, Dilectissimis nobis Episcopis in provinciâ Boioariae & Alemanniae constitutis Uvigoni, Luidoni, Rodulpho, Vivilo seu Addae, Gregorius Papa. Ut nec primus, nec solus tunc temporis Vivilo Boioariorum Episcopus fuisse videatur; & cùm Bonifacius Germa­norum Apostolus dicatur, tempus illud ostendi non potest, quo apud Boioarios fides Christi sub presbyteris sine Episcopo viguerit.

Alterius planè generis est quod è Scotia petit Argumentum. Ibienim Episcopos singulares in Ecclesiis fuisse negari non potest ad formam regiminis Ignatiani. Nam, ut Beda testatur, Abbas quidam presby­ter fuit cujus juri & omnis provincia & ipsi etiam Episcopi subjecti erant. Ita quidem Beda, sed omissa sunt verba notatu digna, ordine inusitato. Agnovit Seldenus ordinem inusitatum à Beda observatum: Sed qui, inquit, ex more ibi vetustissimo seculorúmque [...] anteriorum disciplinâ receptus fit. Sed quis apud Jonenses presbyteros mos fuit Bedae aevo antiquissimus, aut quot fuerunt illa anteriora saecula? Certè ab [...] Columbae, qui Monasterium condidit, ad ortum Bedae, qui haec scripsit, anni tantùm numerantur 76. Quid autem hinc sequi­tur? Ignatii [...] 7o saeculo Scotis Christianis fuisse ignotam, inquit Dallaeus. Certè non sequitur reliquis Scotis qui Episcopis pare­bant Ignatium notum, neque Monachis Jonensibus, quòd Abbatico juri Episcopi subjecti essent, ignotum fuisse. Potuit hoc fieri utrâque parte Ignatium sciente, potuit utrâque ignorante. Si ideo Ignatium ignorâsse censendi sunt, certè & Chalcedonense Concilium ignorabant cujus Canon octavus omnes [...] Clericos Episcopo vult esse subjectos. [...]. [Page 160] Clerici ptochiorum, monasteriorum & martyriorum sub potestate Episcopo­rum qui sunt in unaquaque civitate, secundum SS. Patrum traditio­nem, permaneant, nec per [...] à suo Episcopo recedant.

Si demus Jonenses Ignatium Epistolicum ignorâsse, priùs osten­dere oportuit, quid illi noverint, quàm illud objiceret quod ignorabant. Antea quidem in hunc modum disputabat. Si scripsis­set Ignatius Epistolas, eae fuissent Justino, Irenaeo, Clementi A­lexandrino & Tertulliano cognitae. Nam hi viri erant, totius anti­quitatis literariae maximè verò Christianae studiosissimi iidem atque acutissimi & doctissimi indagatores. An idem de Scotis Christianis sep­timi saeculi judicandum est? Num Jonenses monachi antiquitatis stu­diosissimi atque acutissimi & doctissimi indagatores fuisse perhiben­tur? Imò verò an adhuc ampliùs, Jonenses illi in discutiendis veterum Graecorum monumentis adeò emunctae naris Critici fuere, ut Eusebii, uti volunt, error qui Athanasium, Hieronymum, Theodoretum & Gelasium fefellit, iis potissimum suboleret? Hoc enim necessariò di­cendum est de testimonio septimi saeculi, ut vim aliquam habere vi­deatur: tunc enim autoritas Epistolarum Ignatii inter Catholicos at (que) etiam Haereticos erat receptissima.

Postquam Boioariorum & Jonensium meminiss et Vir doctissimus, & ab Argumento suo, quod à silentio scriptorum ante Eusebium pete­batur, longiùs aberrâsset, adjunxit Hieronymi & Epiphanii testimo­nia: illum ideo adduxit, quia presbyteratûs cum Episcopatu, ut ait, [...] probabat, hunc quia eam sententiam ut haeresin in Aerio da­mnabat, testes duos in Ignatium jam diu receptum egregiè conspiran­tes. S. Hieronymus saepe S. Ignatii meminit, quid scripserit Vir Apo­stolicus & Martyr observat, Eusebiana transcribit & approbat: quid igitur ille adversus Ignatii Epistolas? Solicitor putare, inquit, vel nondum in iis ista tam multa fuisse, quae hodie de Episcopatûs [...] & prae presbyteratu excellentiâ istic legimus, vel certè existimâsse Hieronymum quantalibet fuerit Martyris autoritas, non tamen satìs eam valere, utrem disertis Scripturae vocibus confirmatam convellere posset aut deberet. Quid autem si Vir doctissimus reverâ putaret id quod putare solicitatur? quid si verum esset quod putet? an indè se­quitur Epistolas illas omnes esse tertio saeculo fictas atque suppositas? Si parem cum scripturis autoritatem non habeant, aut una vel altera sententia de necessitate & excellentiâ Episcopatûs in exemplari Hiero­nymiano non haberetur, quae in nostris apparet, an statim sequitur omnes fuisse commentitias? praesertim cùm S. Hieronymus eas quas ipse habuit veras & genuinas putavit. Fatetur Vir doctissimus eas E­pistolas [Page 191] quas nunc habemus easdem omnino esse quas habuit Eusebius & post eum Athanasius atque Theodoretus. Quâ ergo ratione ductus dubitare potest de exemplari solius Hieronymi, qui poft Eusebium & Athanasium, ante Theodoretum vixit? Non tam multa scilicet de eâ re in Ignatio vidit Hieronymus: quasi, si pauciora de eâdem re di­xisset Ignatius, fidem ei omnem abrogâsset Hieronymus. Anne auto­ritas illa tantùm valida est, quae sententiis idem planè sonantibus saepe repetitis constat? Quot sententiae in Ignatio obliterandae sunt, ut Episcopatûs & presbyteratûs [...] ab illo condemnari non putetur, & doctrina quam tanquam Hieronymianam repraesentant Adversarii Ignatianae minimè contraria videatur! Sed reverâ Hieronymi sen­tentia, si una atque simplex sit & rectè explicetur, Ignatii sententiae minimè contraria est: contrarietas enim quae obtenditur, originem tantùm spectat, de quâ nihil Ignatius. Caetera verò quae habet Hie­ronymus sanè quampluri [...] de Episcopatûs à presbyteratu distinctio­ne & [...], ac necessitate antiquitaté (que) utriusque in Ecclesiâ Dei, & Aērii dogma jugulant, & Ignatianis planè conformia sunt; quae toties imitatur & sequitur, ut quin omnia viderit, quae nos in ge­nuinis Epistolis videmus, dubitari, certè ut pauciora, affirmari non possit. Nam in Epistolâ ad Nepotianum, Esto, inquit, subjectus Pontificituo, & quasi animae parentem suscipe, vel suspice. Exhorta­tio haec non Aēriana, sed Ignatiana est. Nepotianus enim presbyter erat. Ita de illo Hieronymus Epist. 3, Fit clericus, & per solitos gra­dus presbyter ordinatur. Presbyterum igitur subjectum Episcopo suo esse debere monet Hieronymus, & quidem tanquam filium parenti. Semperenim Episcopum Presbyteri patrem agnoscit. Epistolâ 62 ad Theophilum, Non sumus tam inflati cordis ut ignoremus quid debeatur Sacerdotibus Christi. Quienim eos recipit, non tam eos recipit, quàm illum cujus Episcopi sunt. Sed contenti sint honore suo: Patres se sciant esse non Dominos. De Heliodoro Nepotiani Episcopo [...] loquitur, Quanto magìs tu & avunculus & Episcopus, hoc est & in carne, & in spi­ritu pater, doles abesse visceratua, & quasi à te divulsa suspiras. Ad Nepotianum Epist. 3, Gloria patris est filius sapiens. Gaudeat Episco­pus judicio suo, cùm tales Christo elegerit sacerdotes. Ita ipse S. Augu­stinum compellat: Vale mihi amice charissime, aetate fili, dignitate pa­rens. Et, Virum honorabilem, fratrem meum, filium dignationis tuae, Orosium presbyterum & sui merito & te jubente suscepi. Quae cùm ita sint, illa in suspecto Opere in Psalmum 44 Hieronymo vix abjudicari possunt, Fuerunt, ô Ecclesia, Apostoli patres tui, quiaipsi te [...]. Nunc autem quia illi recesserunt à mundo, habes pro his Episcopos fi­lios, qui à te creati sunt: sunt enim & hi patres tui, quia ab ipsis rege­ris. [Page 192] Haec autem subjectio Hieronymiana nihil aliud est quàm [...] vel [...] Ignatiana. Secundò, Hieronymus saepissime tres gradus sive ordines in Ecclesiâ, Episcopatum, presbyteratum, & diaconatum agnoscit, non minùs quàm Ignatius. Dialogo adversus Luciferianos, A triginta cubit is incipiens & usque ad unum cubitum paulatim decres­cens Arca construitur: Similiter & Ecclesia multis gradibus consistens ad extremum diaconis, presbyteris, Episcopisque finitur. Ita ille Ar­cae sacramenta cum Ecclesiâ componens. Commentario in Micheae cap. 7. Nolite credere in ducibus, non in Episcopo, non in presbytero, non in diacono, non in qualibet hominum dignitate. Non hoc dico quòd [...] gradibus in Ecclesiâ non [...] esse subjecti, Quicunque enim maledixerit patri aut matri morte morietur; & Apostolus do­cet praeposit is in Ecclesiâ obediendum. Sed quòd aliud sit honorare du­ces, aliud spem habere in ducibus. Honoremus Episcopum, presbytero deferamus, assurgamus diacono, & tamen non speremus in eis. Apolo­giâ primâ adversus Ruffinum, Sciat multum interesse de [...] & [...] & Cherubim dicere daemones & homines fieri, quod affirmat Origenes, & ipsos inter se Angelos diversa officiorum genera esse sortitos, quod Ecclesiae non repugnat. Quomodo & inter homines ordo dignitatum ex laboris varietate diversus est: cùm Episcopus, & presbyter, & om­nis Ecclesiasticus gradus habeat ordinem suum; & tamen omnes homines sunt. Epistolâ 27a, quae est ad Eustochium, Aderant Hierosolymarum & aliarum urbium Episcopi, & sacerdotum inferior is gradûs, ac levi­tarum innumerabilis multitudo. Dicent Hieronymum de diversis gra­dibus, aut ordinibus loqui secundum usum saeculi sui: idem & ego de Ignatio affirmo. Et quidem Hieronymus [...] gradus refert ad tempora Apostolica: ut mirum non sit Ignatium post omnium Apo­stolorum mortem ita locutum esse. Epistolâ primâ ad Helio­dorum, Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat; Sci­mus ista: sed junge quod sequitur; Oportet autem hujusmodi irreprehensibilem esse, &c. Et caeteris quae de [...] sequuntur ex­plicitis, non [...] in tertio gradu adhibuit diligentiam, dicens, Dia­eonos similiter pudicos. Lib. 1. adversus Jovinianum, Cernis igitur quòd Episcopus, presbyter, & diaconus non ideo sint beati, quia Epis­copi, vel [...] sint aut diaconi, sed si virtutes habuerint nominum suorum & officiorum. Alioqui si diaconus sanctior Episcopo suo fuerit, non ex eo quòd inferior gradu est, apud Christum deterior erit: aut [...] diaconus, qui primus martyrio coronatus est, minor futurus est in regno coelorum mult is Episcopis, & Timotheo ac Tito, quos ut subjicere non audeo, ita nec anteponere. Idem Episcopatum tanquam summum in Ecclesiâ ordinem maximi facit, Episcopo commissam esse Ecclesiam [Page 193] docet, eique principatum attribuit. Epistolâ tertiâ ad Nepotianum, Sciat Episcopus, cui commissa est Ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat. Epistolâ ad Theophilum, de Joanne Episcopo Hie­rosolymitano, Aut, quasi Pontifex, cunct is aequaliter imperet: aut quasi imitator Apostoli, universorum saluti ex aequo serviat. Commen­tario in Esaiam cap. 60, Ponam, inquit, principes tuos in pacem, & Episcopos tuos in justitiam, In quo Scripturae sanctae admiranda maje­stas, quòd principes futuros Ecclesiae Episcopos nominavit. In Catalogo scriptorum Ecclesiasticorum, Polycarpus [...] Apostoli discipulus, & ab eo Smyrnae Episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit. Com­mentario in Esaiam cap. 3, Sed & ad nostros Principes referri potest, si atterant subjectam sibi plebem, & pauperes delinquen'es publicè argu­ant atque confundant, divitibus autem majora peccantibus nè nutum quidem facere audeant, &c. Et cap. 5, Abutamur hoc testimonio adver­sum principes Ecclesiae, qui de mane consurgunt ad sectandam siceram, & bibendum usque ad vesperam, &c. Commentario in Titum cap. 1, Non enim Apostolus Ecclesiae principem formans vetat esse pugilem & pancratiasten: quae postea explicat lib. 1. adversus Jovinianum, Ne­que enim pugilem describit sermo Apostolicus, sed Pontificem instituit. Epist. 3, Prudentérque Ennius, Plebes, inquit, in hoc Regi antestat loco; Licet lacrymare plebi, Regi honestè non licet. Ut Regi, sic E­piscopo; imò minùs Episcopo, quàm Regi. Quae cùm Hieronymo adeò sint familiaria, etiam illa quae in Psalmum 44 sub ejus nomine legimus praetereunda non videntur: Constituit Christus sanctos suos su­per omnes populos. In nomine enim Dei dilatatum est Evangelium in omni­bus finibus mundi, in quibus principes Ecclesiae, id est, Episcopi constituti sunt. Praeterea Hieronymus necessitatem horum graduum in Ecclesiâ, & quidem Episcopatûs, non minùs quàm Ignatius tuetur. Ita enim ille in Dialogo adversus Luciferianos, Ecclesia non est quae non habet sacerdo­tes. Quos autem voluerit sacerdotes ipse satìs indicat, de Hilario lo­quens, Episcopos & presbyteros non [...]; idém (que) ex verbis sequentibus apparet, Sed, omissis paucis hominibus, qui ipsi sibi & laici sunt & Episcopi, ausculta quid de omni Ecclesiâ sentiendum fit. Quod ex eodem libro imprimis comprobatur: Ecclesiae salus in summi sacerdotis digni­tate pendet; cui si non exors quaedam, & ab hominibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiâ efficientur schismata, quot [...]. Quae pu­ra puta sunt Ignatiana, & ab Aerii dogmate maximè abhorrentia. Denique hanc ipsam ordinum distinctionem à temporibus Apostolicis, imò ab ipsis Apostolis arcessit Hieronymus. In ipsâ enim ad Euagrium Epistolâ, quam Adversarii tantopere solicitant, haec habet, Ut scia­mus traditiones Apostolic as sumptas de Veteri Testamento, quod Aaron [Page 194] & Filii ejus atque Levitae in templo fuerunt, boc sibi Episcopi, presby­teri & diaconi vendicent in Ecclesiâ. Ubi primò aperta distinctio or­dinum: alius enim ordo Aaronis, sive summi sacerdotis, qui per ex­cellentiam [...], vel etiam [...], [...], vel [...], [...], ut loquitur Josephus; alius filiorum Aaronis, seu secundariorum sa­cerdotum, [...], simpliciter [...], vel cum diminu­tione [...] Sacerdotes idiotae, vel [...], alius denique Levitarum: quorum diversa officia & dignitates in Scripturâ referuntur. Aaroni autem, seu summo sacerdoti Episcopum, Sacerdo­tibus secundariis presbyteros, Levitis diaconos in Ecclesiâ respondere asserit Hieronymus. Secundò, hujus ordinum distinctionis antiqui­tatem, autoritatémque depingit, ex Apostolicâ enim traditione natam & ad sua tempora derivatā docet. Blondellus in Apologiâ ad haec nul­lam observationem adhibet, elucidationem in sextâ illius Operis secti­one promittit, cùm tres tantùm sectiones ediderit. Sed quid ad haec re­spondere potuerit, satìs perspicitur ex iis quae in Prolegomenis ad Pseudo-Isidorum scripsit, misera & infelicia & homine vel docto vel probo prorsus indigna. Sic enim Turrianum disputantem inducit. Si fuit differentia inter Aaronis filios & Levitas, sunt autem tales Episco­pi & presbyteri, fuit semper distinctio eorum. Atqui verum prius, teste Hieron. Epist. ad Euagrium. Tum verò responsionem suam subjun­git. Atqui non sunt tales Episcopi & presbyteri; sed Episcopi (in qui­bus Hieronymo, imò Apostolo autore presbyteri continentur) & Diaconi. Ergo fallitur Turrianus. Duabus partibus haec responsio constat, ne­gativâ unâ, affirmativâ alterâ. Episcopi & presbyteri non sunt Aaro­nis filii & Levitae: haec prima. Episcopi & diaconi sunt Aaronis filii & Levitae, haec secunda. Sed quid haec, amabo, ad verba Hieronymi? An Turrianus adeò insanivit ut diceret Episcopos & presbyteros tales esse quales fuerunt Aaronis filii, & Levitae? minimè verò. Ille nobis­cum sic disputavit, pro Epistolis Decretalibus lib. 5. Hieronymus in Epistolâ ad Euagrium it a scribit, Quod Aaron & filii ejus, atque Le­vitae in templo fuerunt, hoc sibi Episcopi, presbyteri, & diaconi in Ec­clesiá vendicent. Quis autem dicat non fuisse in templo differentiam inter summum sacer dotem Aaron, & filios ejus minores sacerdotes? Quod si fuit semper, fuit igitur semper, autore Hieronymo, differentia in Ecclesiā inter Episcopos & presbyteros. Haec sunt Turriani verba, quae miserè detorsit Blondellus, ut illis responsionem saltem aliquam reponere vi­deretur. Disputat Turrianus de Aarone seu summo sacerdote, & filiis [...] seu minoribus sacerdotibus; eorum loco substituit Blondellus, [Page 195] in argumento Turriani, Aaronis filios, & Levitas; ac [...] responder, non esse tales Episcopos, & presbyteros; quod nemo unquam dixit. At nos dicimus secundùm Hieronymum Episcopum respondere Aaro­ni, presbyteros Aaronis filiis, diaconos Levitis. Et cùm Episcopus vendicare debeat in Ecclesiâ id quod Aaron fuit in templo, distinctio­nem ordinis asserere, praeeminentiam dignitatis assumere, subjectio­nem à presbyteris postulare ex Apostolicâ traditione tenetur. Alibi eandem comparationem instituit Hieronymus, nullâ Levitarum aut diaconorum factâ mentione. Epist. ad Nepotianum, Quod Aaron & filios ejus, hoc Episcopum, & presbyteros esse noverimus. Ubi clarè Epis­copus singularis summo sacerdoti, presbyteri minoribus sacerdotibus conferuntur. Hoc Hieronymo solenne est. Ita ipse de seipso jam pres­bytero Epist. 99, Omnium penè judicio dignus summo sacerdotio de­cernebar, hoc est, Episcopatu. Epist. 61. adversùs Joannem Hiero­solymitanum, Nisime honor sacerdotii, & veneratio nominis refraenaret, & scirem illud Apostoli, Nesciebam, fratres, quia Pontifex est; scri­ptum est enim, Principi populi tui non maledices, quâ vociferatione & indignatione verborum de tuâ narratione conquererer! licèt ipse no­minis tui extenues dignitatem, cùm patrem penè omnium Episcoporum & opere & sermone despicias. Quo praecipuè spectant ea quae antè adduximus, Ecclesiae salus in summi sacerdotis dignitate pendet. Cùm igitur Hieronymus de distinctione Episcopa: ûs à presby­teratu, de ejusdem etiam praeeminentiâ atque potestate, de necessitate porrò & antiquitate tam copiosè [...], nullâ rationis specie aut Aeriano dogmati consensisse, aut confertas Ignatii senten­tias minimè vidisse putari potest.

Hieronymo Epiphanium mirè conjungit, ex quo duo potissimùm observat, primò, eum Ignatianorum non meminisse; secundò, quaedam posuisse cum Ignatianis apertissimè pugnantia. Propter haec duo unum ex tribus sequi ait, vel Epiphanium sententias de Episcopatu non vi­disse, utpote ab Interpolatore postea insertas; vel Epistolas ne­scivisse; vel tanquam fictas contempsisse; quod verisimilius putat. Et primò quidem fateor Epiphanium Ignatii in libris de Haeresibus nunquam meminisse; at eum nec ignorâsse inde sequitur, nec con­tempsisse: neque si ignoraverit, tot illo aevo & optimè scientibus & summè praedicantibus, sententiam nostram ullo modo laedit, aut Ne­gantis Argumenti speciem ullam habet. Ignorâsse non sequitur, quia quamplurimos Autores laudatissimos & ad rem suam accommodatissi­mos non laudavit, quos tamen eum ignorâsse verisimile non est. Qua­les fuêre Papias, Hegesippus, Theophilus, Athenagoras, Pantaenus, Agrippa, Melito, Caius, Dionysius Corinthius, Dionysius Alexandri­nus, [Page 196] Philippus Episcopus Cretensis, Musanus, Modestus, Rhodon, Miltiades, Apollonius, Serapion, Theophilus Caesareensis, &c. Hi alii­que sanè quamplurimi multa ad argumentum Epiphanii opportunissi­ma scripsere, quorum nullius ille meminit: nemo tamen eum hos omnes, aliósque quos praeteriit, aut ignorâsse aut contempsisse dicet. Meminit quidem Epistolarum Clementis Romani, sed obiter tantùm, non ut ullam ex iis sententiam ad Haeresin aliquam refellendam tran­scriberet, sed ut adulteratum ab Haereticis fuisse librum illum ostende­ret, qui sub Clementis nomine Periodus Petri vocabatur. Verba etiam quaedam ex Epistolâ ad Corinthios [...] contra Haereticos, sed tantùm ut probet Clementem Episcopatum primò repudiâsse. Contra omnes Haereticos sui temporis scripserat Justinus: eum tamen semel tantùm nominat Epiphanius, nec in alium finem, quàm ut Tatianum Haereticum illi synchronum fuisse ostendat. Irenaeum aliquoties citat, ut labori suo parceret, & Haereticorum historiam ex illo transcriberet: at sententias aliquas ex eodem ad Haereticorum dogmata consutanda nunquā adducit. Imò, ut ipse observat, Irenaeus primo libro Haereticos recenset, reliquis refutat, [...], quae negligentiùs à Petavio versa sic refinge, cos autem in proximo seu secundo libro accuratissimè, & in reli­quis ex superabundanti refutavit. E primo tamen libro utpote histo­rico tantùm excerpta protulit Epiphanius, ad secundum semel respexit, reliquos nunquam attigit; nèunum quidem ex iis testimonium adver­sùs Haereticos adduxit. Clementem Alexandrinum & Eusebium nomi­nat, sed tantummodo tanquam fide dignos testes historiae quae de S. Jacobo narratur. Quidni autem & in Ignatianis aequè ei [...] erat Eusebius? Clementem hunc etiam adversùs Gentilium Deos, nec aliter citat. Prolixam porrò S. Methodii disputationem adducit adver­sùs Origenem de Resurrectione, aut ut labori suo parceret, aut ut in­vidiam declinaret. Eo enim tempore Origenis nomen florebat in mundo, ut loquitur Hieronymus. S. Athanasii quidem integram Epistolam ad Epictetum transcripsit; sed ut Dimoeritarum Haeresin luculentiùs de­scriberet, simúlque caveret nè illis dogmata affingere ipse videretur. Paulini etiam Professionem fidei adjunxit, ut eorum Historiam meliùs illustraret. Eusebium Vercellensem se Scythopoli vidisse fortè comme­morat. Quid ipse de iis qui ante eum contra Haereses scripserant sense­rit, cui usui essent sibi in Opere suo condendo duobus potissimùm locis ostendit. Ut Haeresi Valentini, [...]. Cùm alios quoque [...] [Page 197] hunc laborem suscepisse, Clementem dico, & [...], & Hippoly­tum & alios complures, qui praclarè eorum dogmata refut [...], [...] laboris, ut antè dixi, superaddere noluimus, [...] viris contenti. Et Haerefi Manichaeorum, [...]. Jampridem verò admirabiles ad illius refutandos errores lucubrationes editae sunt: velut ab Archelao Episcopo, ut antea dictum est, Origene, ut [...], Eusebio Caesareensi & altero [...], Serapione Thmuensi, Athanasio Alexandrino, Georgio Laodiceno, Tito, multisque qui adver­sùs illum scripserunt. Non erit tamen molestum, si pauca pro inopiâ no­strâ ad augendam infelic is homuncionis infamiam dicamus. Plures his scriptores Catholicos, opinor, non nominavit Epiphanius in libris de Haeresibus prolixis sanè, & elaboratis: infinitos igitur penè omisit: & ex illis quos nominavit, nè unam quidem sententiam adduxit, quâ argumenta sua confirmaret, aut [...] cujuspiam dogma refel­leret.

Audiamus igitur quid de Epiphanio observet Vir doctissimus, quid ex observatione colligat. Epiphanius, inquit, nullus Ignatianorum me­minit, quibus nihil in totâ Antiquitate adversùs Aërii opinionem diser­tius. Ergò vel Epistolae sunt postea interpolaetae, vel eas nescivit, vel contempsit. Nihil horum. Nihil enim ex totâ Antiquitate unquam at­tulit Epiphanius ad ullam haeresin refellendam; nunquam autorita­te Veterum usus est ad ullum Haereticum opprimendum. Licèt igitur hae ipsae Epistolae, ut eas nunc habemus, Epiphanii aevo exti­terint (quod certissimè cognoscitur, & id negare non potest Dallaeus, qui cum Salmasio, Blondello, & Albertino easdem esse quas Eusebius & Athanasius habuerunt fatetur) si eas optimè noverit & maximi fe­certi, & ad manum etiam cùm scriberet habuerit; incredibile ta­men est eum voluisse vel unam sententiam ex iis adversùs Aërium adducere, qui aliud in toto illo Opere institutum habuit, & in nullâ unquam disputatione adversùs ullum Haereticum, ad illius ar­gumenta retundenda, vel unam sententiam ex Veterum aliquo addu­xit. Quorsum igitur qui reliquos omnes praeteriit, Ignatium solum laudaret?

Secunda Observatio ex Epiphanio petita multo minùs valet. Quae­dam, inquit, in disputatione adversus Aerii dogma ponit cum Ignatianis apertissimè pugnantia, imò totidem monstra ex Ignatii Epistolici Hierar­chicis [Page 198] legibus: quibus Epistolarum [...] liquidò evertit [...]. Si haec vera sint, non tantùm Aerii Argumenta leviter ac molli brachio solvit, sed & imprudenter causam suam prodidit. Verùm ali­ter planè se res habet. Distinguenda sunt tempora, & Ecclesiae status, quod accuratè observat Epiphanius, & omnia statim planè convenient; nulla inter Ignatium & Epiphanium dissidii vola vel vestigium appare­bit. De aetate S. Pauli agit Epiphanius, de suâ Ignatius. Ille de Eccle­siis particularibus nondum omnibus [...] absolutis, & [...] adhuc recepturis; hic de jam plenè constitutis, & ultimâ Apostolorum manu efformatis, atque stabilitis. Ita ille de Aerio lo­quitur, [...]. Veritatis ille seriem ignorans, [...] in recon­ditioribus historiis versatus non intelligit Sanctū Apostolū cùm recensesset Evangelii praedicatio pro re natâ scripsisse. Scilicet ut occasio ex circum­stantiis illius temporis se obtulit, sua scripta temperavit Apostolus. In a­liquibus locis tunc temporis erat Episcopus cum Diaconis, nondum ibi­dem constitutis presbyter is ob paucitatem fidelium; in aliis erant pres­byteri cum diaconis, nondum ibidem constituto Episcopo quòd quis­quam eâ functione dignus adhuc haud reperiretur. Haec ex reconditio ribus historiis hauserat Epiphanius, quas non conspexisse ipsi videbatur Aerius. [...], inquit, [...]. Ita per illud tempus istiusmodi locorum status extitit. Etenim unaquaeque res non ab initio omnibus numeris absoluta fuit; sed procedente demumtempore, ea quae ad perfectionem omnium [...] pertinent, constituta sunt. Quod latè ex Veteri Testamento probat, & sic intelligenda Apostoli verba asserit, & hoc uno fundamento po­sito, ruere omnes Aerii objectiones concludit, & nos pariter omnem contrarietatem, & cum Ignatianis [...] eodem tolli pu­tamus.

Examinato septimo Capite, sequitur octavum cum hoc titulo, Igno­ta Tertulliano fuisse Ignatiana demonstratur [...] argumentis. Sed quintum telum fatetur Usserianum Ignatium non ferire: quatuor ita­que tantummodo nobis restant repellenda. Primò, docetid Tertullia­nus, quod Ignatianae doctrinae est contrarium. Ergò eum nescivit. Ad­versus enim Apostolicum Virum & Martyrem sibi notum nunquam quicquam docuisset. Mira haec consequentia de quolibet Scriptore, de Tertulliano maximè miranda. Nunquámne ut quisquam aliquid do­cuerit, quod esset Viris Apostolicis aut Martyribus notis adversans? [Page 199] An Viri Apostolici & Martyres majoris unquam autoritatis fuêre, quàm ipsi Apostoli & Evangelistae? Illorum certè doctrinae nonnulli aliquando contradixêre; non Scripturarum inscii, aut earum autori­tatis contemptores, sed vel inadvertentiâ ducti, vel praejudicio aliquo abrepti. An Tertullianus adeò subacti judicii, adeò sedati ingenii fuit, ut nulli unquam Viro in Ecclesiâ celebri contradiceret, cùm ipse ab Ecclesiâ recesserit, & adversus eam quamplurima acerbè & petulan­ter scripserit? Praeterea, vel ipsis judicibus Adversariis, haec consequen­tia non est necessaria. De aliis enim Tertulliano junioribus quos Igna­tio contraria docuisse vult, ita disputat Dallaeus, ut illi vel ignorave­rint, vel ista quibus contraria docuerint in Ignatio non viderint, vel Epistolas tanquam fictas contempserint. Si autem haec de aliis dici pos­sint, cur non & de Tertulliano? Certè Salmasius, Blondellus, & Albertinus hanc consequentiam potiùs admitterent, qui Epistolas diu ante aevum Tertulliani fictas putârunt; & si Dallaeus non admittat, in disputatione suâ principium petit, dum ex Tertulliano sic probet Epistolas non extitisse, cùm Argumentum nihil valeat, nisi quis concedat easdem post Tertulliani tempora fuisse suppositas. Si enim ante Tertul­lianum fuerunt fictae, & potuit ille cognoscere, & debuit contemnere.

Sed interim videamus quidnam illud Tertulliani decretum sit, quod Ignatianum adeò apertè refigit, & proculcat. Nempe, Ubi tres Ec­clesia est, licèt Laici. Haec Tertullianus. At Ignatius, [...], id est, sine Episcopis, presbyteris & diaconis [...]. Quaero primò, Ubi haec à Tertulliano scribuntur? Respondetur, li­bro De exhortatione castitatis. At S. Augustinus Tertullianum factum Haereticum docet secundas nuptias contra doctrinam Apostolicam tan­quam stupra damnare, quod in eo Opere facit. Qui autem contra do­ctrinam Apostolicam scripsit, licèt S. Pauli Epistolas nôsset, nonne & contra Ignatianam scribere potuit, licèt ejus Epistolas haud ignorave­rit? Hunc ipsum librum Nicephorus memorat tanquam adversus Ec­clesiam scriptum, [...]. Cùm igitur contra Ecclesiam Catholi­cam scriberet haec habuit, Ubi tres, Ecclesia est, licèt Laici. Pariter & de Fugâ in persecutione, jam adultior Montanista in hunc modum loquitur, Non potes discurrere per singulos? sit tibi & in tri­bus Ecclesia. Haec ille ex Montanistarum disciplinâ; contra quam ipse Catholicus scripsit, Hodie presbyter qui cras Laicus: nam & Laicis sacerdotalia injungunt. Aliter de hac ipsâ re locutus est dum Catho­licus fuit: Ubi tres, id est Pater & Filius & Spiritus Sanctus, ibi Ecclesia quae trium corpus est. Quicquid autem de illo loco sense­rit, [Page 100] Vbi duo veltres in nomine meo congregantur, ego in media [...] sum, de praesentiâ Christi id accepit, quae aliquo sensu Ecclesiam fa­cere videtur, etsi Christus id non dixerit. Ita ipse alibi, Inuno & al­tero Ecclesia [...], Ecclesia verò Christus. Quod adeò non repugnat Ignatio, ut ipse etiam dixerit, Ubi est Christus Jesus, illic Catholica Ecclesia. Nihil itaque adhuc dixit [...] nisi quod & Ignatius. Cum autem Ignatius addat, [...], sine Episcopis, presbyteris & diaconis Ecclesia non vocatur, eádem notione sine dubio locutus est Tertullianus saltem adhuc in Ecclesiâ Catholicā manens. Nam cùm de Ecclesiis Apostolicis loquitur, haec habet, Habemus & Joannis a­lumnas Ecclesias. Nam et si Apocalypsin Marcion respuat, ordo tamen Episcoporum ad originem recensus in Joannem stabit autorem. Et de Praescriptione Haereticorum cap. 32, Edant ergò origines Ecclesiarum suarum; evolvant ordinem Episcoporum suorum, it a per successiones ad initia decurrentem, ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis vel A­postolicis viris, quï tamen cum Apostolis perseveraverit habuerit auto­rem & antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae Apostoticae census suos deferunt: sicut Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum ab Joanne conlocatum refert; sicut Romanorum Clementem à Petro ordinatum itidem. Perin­de utique & caeterae exhibent quos ab Apostolis in Episcopatum constitu­tos Apostolici seminis traduces habeant. Cum igitur propriè & Catholicè de Ecclesiâ loquitur, ostendit se idem omnino sentire quod sentiebat Ignatius, eam sine Episcopo integram esse non posse. De vocabulo quidem Ecclesiae ita saepe loquitur, ut & Haereticis tribuat; quos in Ecclesiâ propriè dictâ esse nec ipse nec quisquam alius agnovit. Faciunt, inquit, favos & vespae; faciunt Ecclesias & Marcionistae: sed quàm iniquè illud nomen iis attribuatur docet, Habet quidemilla Ecclesias, sed suas tam poster as quàm adulter as; quarum si censum re­quiras, faciliùs apostaticum invenias quàm Apostolicum. De Ecclesiâ etiam mysticè loquitur lib. de Pudicitiâ cap. 21, Nam & Ecclesia pro­priè & principaliter ipse est Spiritus, in quo est trinitas unius divinita­tis, Pater, & Filius, & Spiritus S. Illam Ecclesiam congregat, quam Dominus in tribus posuit. Atque ita exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspiraverit, Ecclesia ab auctore & consecratore cense­tur. Et ideo Ecclesia quidem delicta donabit, sed Ecclesia Spiritus per spiritalem hominem, non Ecclesia numerus Episcoporum. Cùm igitur Tertullianus nunc Ecclesiae vocabulum propriè sumat, pro tali scilicet qualem Apostoli constituerunt, nunc impropriè, & in aliâ notione, ut cùm Spiritum esse dicit, cùm idem nomen Haereticorum conventibus tribuit, aut tribus Laicis, quos ipse sacerdotes vocat sensu aliquo, (tam enim verum est ex Tertulliani sententiâ, quòd tres Laici sunt tres sa­cerdotes, [Page 101] quàm quòd ubi tres Laici, Ecclesia est) cùm, inquam, tam impropriè de Ecclesiâ loquatur, illud decretum Ignatiano minimè con­trarium est, cùm Ignatius de Ecclesiâ propriè & integrè acceptâ loqua­tur, eodem modo quo alibi Tertullianus, quo S. Cyprianus, qui Ter­tullianum magistrum vocavit: Illi sunt Ecclesia, plebs Sacerdoti adu­nata, & pastori suo grex adhaerens. Unde scire debes Episcopum in Ec­clesiâ esse, & Ecclesiam in Episcopo, & si qui cum Episcopo non sunt in Ecclesia non esse, Epist. 69: eodem quo Optatus pariter Africanus, Ecclesia certa quaedam membra habet, Episcopos, presbyteros, diaconos, & turbam fidelium: eodem quo Victor Vitensis etiam Africanus, Quibus autem persequar fluminibus lacrymarum, quando Episcopos, presbyteros, diaconos, & alia Ecclesiae membra ad exilium eremi de­stinavit.

Secundò, colligit Ignatium nostrum Tertulliano fuisse ignotum, quia cùm non solùm antecessores suos, sedipsorum etiam Haeresiarcha­rum contemporales nominatim recenseat, Ignatium nè nominavit qui­dem: videamus quàm rectè. Tertullianus scribens adversus Valenti­nianos, observat primò eorum originem in Valentino, ejus sequaces notat, Colarbasum, Ptolemaeum, Heracleonem, Secundum, Marcum & Theotimum, qui quamvìs Valentiniani dicerentur, multùm ta­men à Valentino discrepabant, Statuit igitur primò cum principa­libus agere, non cum ducibus, ut loquitur, passivorum discipulo­rum; secundò, lectoribus persuadere conatur se non finxisse materias, hoc est, dogmata illis attribuisse quae ipsi non propalabant; quòd ea non solùm antecessores sui, sed ipsorum Haeresiarcharum con­temporales instructissimis voluminibus & protulerunt & retuderunt. Deinde eos nominat quiilla instructissima volumina scripsere, qui­bus omnes illas haereticas opiniones exposuerunt atque refutârunt, quos ipse ut in hoc scribendi genere assequatur optat. Horum pri­mus Justinus Philosophus & Martyr, qui non tantùm contra Marcio­nem insignia volumina, sed & alium librum contra omnes haereses scripsit, ut testatur Hieronymus in Catalogo. Secundus est Miltiades Eccle si­arum Sophista, quem, eodem Hieronymo teste, scimus scripsisse adver­sus Montanum volumen praecipuum. Tertius est Irenaeus, cujus instru­ctissimum volumen adversus Valentinianos extat. Quartus, quem Proculum nominat, quis sit ambigitur, quae scripserit, opinor, igno­ratur. Jam verò an aequum postulat Vir doctissimus, cùm requi­rit, ut Ignatius hoc loco inter hos quatuor viros memoretur, aut penitus Tertulliano ignotus judicetur? An Ignatius instructissimum aliquod adversus Faereticos volumen scripsit? an ille eorum nomina, [Page 102] aetates, & opinionum portenta exploravit, & in a pertum produxit? an perversorum dogmatum insaniam aut rationibus aut Scripturae testi­moniis retudit? an eâ aetate vixit, quâ Justinus, aut Miltiades, aut Irenaeus, qui hîc Haeresiarcharum contemporanei nominantur? an eâ vel copiâ vel elegantiâ scripsit, ut eum in Opere isto Tertullianus opta­ret assequi? Nihil horum in Ignatio reperimus, quae omnia in illis spectabantur, quos nominavit Tertullianus, & propter quae eos omnino nominavit. Absonum est igitur Ignatium inter illos quae­rere, iniquum flagitare; Tertullianum affirmare ideo eum peni­tus ignorâsse, quòd eo loci non nominaverit, ab omni ratione alie­num est.

Tertiò, Tertullianus fuisse praecoquos & abortivos Marcionitas not at, qui Christum phantasma dicerent; [...] probat ex Joanne Apo­stolo. At Ignatius eorum doctrinam perstringit: eum igitur Joanni te­stem addidisset Tertullianus si hominem nôsset. Quasi verò Ignatii te­stimonio opus esset ad eam rem cujus testem Apostolum habuit. Imò verò non tantùm opus non erat ut eum adhiberet: sed & absur­dè fecisset, si adhibuisset. Primos enim autores ejus sententiae notat, & eorum antiquitatem probat: ostendit eos adeò praecoquos, ut aeta­te Apostolorum extiterint: id verò ut confirmet, Apostolum ipsum testem adducit, qui eos Antichristos pronunciavit negantes Christum in carne venisse. Jam verò quàm absurdum fuisset Ignatii testimonium adjicere, qui A. D. 107 scripsisse perhibetur, & phantasticos damnâsse. An exillius Epistolis liquere potuit, tam praecoquos Marcionitas, fuisse ut antequam S. Joannes Epistolam scripsit, eos extitisse compertum sit? An quòd Ignatius morti vicinus moneret Christianos ut sibi ca­verent ab iis qui falsam doctrinam in Ecclesiâ spargere tunc tempo­ris conabantur, indè concludere potuit Tertullianus eos eadem tot annis antè docuisse? Sed neque hîc, inquit, neque uspiam in toto contra [...] Opere Ignatii meminit, cujus tam multae leguntur adversus Marcionica figmenta sententiae. Non meminit quidem Ig­natii, qui nullius meminit; in toto contra Marcionem Opere nè u­num quidem Ecclesiasticum scriptorem citat: Scripturis, traditione, rationibus pugnat & quidem Ignatianis; nec ex Ignatio nominatim sententiam aliquam nec ex alio quopiam describit. Si Ignatius Episto­las ideo non scripsisse dicendus est; omnes etiam libri qui aliquid praeclarè contra Marcionicam Haeresin continere reperiuntur, spurii & commentitii censendi sunt. Tertullianus non tantùm in hoc, sed in toto quod extat Opere, nullam unquam sententiam ex ullo Scripto­re Ecclesiastico totidem verbis nomine citato excerpsit. Barnabam [Page 103] nominat, sed ut autorem Epistolae ad Hebraeos, quae nunc S. Pauli credi­tur. Hermā citat, quem nunc ut Authenticum admittit, nunc ut Apocry­phum despuit. Clementem laudat ut Romae Episcopum, non ut Epi­stolae scriptorem. Christianos aliquot ad Gentes, [...], O­puscula condidisse, dicit, neminem nominat. Cujusdam haec ver­ba recitare videtur, Quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco & ab Angelo, & ab Apostolo mulierem pronuntiatam: desponsata enim quodammodo nupta; sed an scripta fuerint non docet, & ipsa affert tan­tùm ut refutet. Justinum, Irenaeum, Miltiadem, Proculum semel no­minat, quos & se sequi professus est. Praeter hos ille, qui quam­plurimos Haereticos, ducentos penè Ethnicos laudat, neminem ex scriptoribus Ecclesiasticis nominare dignatus est: & ex eorum quos nominat scriptis nè unâ quidem sententiâ ad refutandos Hae­reticos, aut doctrinam aliquam Christianam confirmandam tan­quam testimonio, aut sub specie [...] utitur. Silentium igi­tur Tertulliani nihil ad Ignatii Epistolici autoritatem imminuendam valet.

Quartò, Ignatium nostrum non tantùm Tertulliano sed & Ca­tholicis ejusdem aevi ignotum fuisse aliunde deprehendit. Scilicet Ca­tholici lapsos, etiam moechos, per poenitentiam in Ecclesiam admittebant. Tertullianus, Montani sectator, lib. de Pudicitiâ Catholicos oppugnat. Ignatius docet poenitentes esse suscipiendos. Ergò nec Tertulliano, nec Catholicis notus fuit. Ain verò, ergò nec Tertulliano, nec Catholicis notus fuit, vel quod idem est, & Tertulliano & Catholicis ignotus fu­it? idque hinc deprehendi putas? Utrumque certè non sequitur. Pro alterutro quidem species aliqua argumenti est, pro utroque nulla. Li­ber quidem de Pudicitiâ ita scriptus est, ut plerumque primò Psy­chicorum, id est, Catholicorum objecta, dein Tertulliani Montanistae responsiones contineat. Objecta autem illa vel omnia & sola fuerunt quae Catholici Haereticis opponebant, & ad quae à Tertulliano respon­sionem expectabant atque postulabant: quod si factum putemus, tum Tertullianus censeri non potest Ignatium ideo ignorâsse, quia eum non nominabat; neque enim pro se nominare potuit, neque adver­suse nominare debuit, nisi eos tantùm quorum autoritas ei objicieba­tur. Vel objecta haec Tertullianus sibi ipsi fecit, cum delectu & pro ar­bitrio, & non ex praescripto Catholicorum, quod verisimillimum est; & tum inde colligi nullo modo potest, omnibus illius aevi Catholicis ignotum fuisse Ignatium nostrum, quòd Tertullianus eum non nomi­naverit, qui objecta non ab illis accepit, neque omnia quae illi objicere aut possent aut solerent tractavit, sed ipse sibi prout ipsi visum est ob­jecit [Page 104] quò faciliùs solveret. Malèigitur Vir doctissimus & Tertulliano & Catholicis hoc argumento Ignatium nostrum ignotum fuisse colli­git. At quaedam de Ecclesiasticis scriptoribus adduxerunt vel Catho­lici vel Tertullianus pro Catholicâ sententiâ; hoc saltem negari vide­tur non posse. Cur non igitur Ignatium inter Ecclesiasticos Scriptores nominârunt, nisi quòd eum non noverunt? Respondeo, si ullus omnino ut Ecclesiasticus [...] in illo Opere fuerit testis productus, unus tan­tùm fuit, scilicet Hermas: qui tamen non ut Ecclesiasticus, sed ut Canoni­cus scriptor producividetur, ad cujus autoritatem imminuendam Ter­tullianus respondet, quòd ejus Scriptura Divino Instrumento non meru­isset incidi: quod nemo unquam respondisset de Autore, qui à nemine pro Canonico haberetur, aut quisimpliciter ut Ecclesiasticus tantum­modo proponeretur. Praeterea Tertullianus disertè cavet in hoc ipso Opere, ne quisquam praeter scriptores Canonicos eam litem disceptet. Nam non tantùm ad Hermae Pastorem, cum picto pastore in calice collatum respondet, At egoejus pastoris Scripturas haurio qui non po­test frangi, sed & cùm prosuâ sententiâ Barnabam laudar, & Hermae praefert, id non sine praefatione facit, Volotamen ex redundantiâ alicu­jus etiam comit is Apostolorum testimonium superducere, idoneum [...] de proximo jure disciplinam magistrorum. Ita autoritatem ejus diminuit, quem ipse producit: & hoc etiam fecit cùm non Barnabae ipsius Epistolam citaret, sed eam quae scripta est ad Hebraeos, quae nunc in Canone est, & S. Pauli Epistola creditur. Imò verò quorsum Catho­lici Tertulliano, vel ipse sibi objiceret testimonium scriptoris ab Ec­clesiâ tantum probati, qui totam ipsam Ecclesiam sprevitac despuit? Sed reverâ Ignatiana talia non erant, ut à Catholicis in hac causâ rectè & appositè adhiberentur; neque enim quaestionem spectabant, quae tunc agitabatur, neque ad Catholicorum sententiam confirmandam nisi [...] collo adduci potuerunt, aut cum Scripturâ Hermae conjun­gi, quae solamoechos amat, ut loquitur Tertullianus. Quaestio enim erat an Christiani ob crimen moechiae ejecti per poenitentiam recipi in Ecclesiam deberent. Ignatius autem nihil de moechis habet, nihil de iis qui dum intra Ecclesiam sunt aut illud, aut aliud quodvis grave crimen perpetrant. Ille ad unitatem Ecclesiasticam hortatur Philadelphienses, & ad consensum cum Episcopo suo. Quotquot enim Dei sunt & Jesu Christi, inquit, isti cum eo sunt: & quotquot utique poenitentes veni­unt in unitatem Ecclesiae, isti Dei erunt. Ac rursus post pauca. Ubi divisio est & ira, Deus non habitat. Omnibus igitur poenitentibus dimit­tit Deus, si poeniteant in unitatem Dei, & concilium Episcopi. Haec Ignatius noster de Haereticis & Schismaticis loquitur ad unitatem Ec­clesiae [Page 105] & concilium Episcopi redeuntibus. Omnia quae utramque sen­tentiam antecedunt aut sequuntur hoc verissimum esse evincunt. Nihilille de moechis, nihil de sicariis, de idololatris nihil. [...], inquit, & hoc argumentum latè persequitur. Schis­maticis & Haereticis persistentibus aeternum supplicium minatur, resi­piscentibus receptionem suadet & salutem spondet, quibus receptio in Ecclesiam negata nunquam fuit. Imò gravissima peccata extra Ec­clesiam à schismaticis aut Haereticis perpetrata, etiam Montanistis judicibus, receptionem in Ecclesiam poenitentibus non praecludebant. Cui enim dubium est, ait Tertullianus hoc ipso de Pudicitiâ libro, hae­reticum institutione deceptum, cognito postmodum casu, & poenitentiâ ex­piato, & veniam consequi, & in Ecclesiam redigi? Haecigitur Ignati­ana ad eam quaestionem non spectabant, nec à Catholicis usurpari in eâ re poterant; quòd igitur Ignatius noster in eo libro non nomine­tur, nec eum Catholicis, nec Tertulliano ignotum fuisse ostendit. It à conjecturis ex Tertullianisilentio malè natis, totique Capiti octavo, quod ad nos spectat, responsum est.

Proximus, cui ignotus fuisse dicitur Ignatius noster, est Caius qui­dam, ut videtur, cujus scripta omnia perierunt. Si libri ejus extarent, fortè ex iis aliquid certi haberemus, quo haec conjectura liquidò refelli posset. Nunc cùm Fragmentum quoddam tantummodo apud Eusebi­um extet, idque sine nomine, cui Argumentum innititur; multò nobis difficilior haec provincia redditur, sed & conjectura simul mul­tò debilior. Sisaepiuscule Caius ille in libris suis Ignatium nostrum no­minâsset, quod ab illo fieri potuisse nemo certè praeter Dallaeum ne­gare potest: (vixit enim tertio saeculo, postquam fictae dicuntur Ignatii Epistolae Salmasio, & Albertino) nihil tamen id nos juvat, ad quos illi non pervenerunt. Ex instituto Autoris, & mo­do scribendi nihil reponere licebit, quod de Irenaeo, Tertulliano, Epiphanio fecimus. Ad Argumentum igitur è Fragmento pro­ductum ex solo Fragmento respondere possumus. Illud au­tem sic se habet, Artemon docebat Christum esse purum & nudum ho­minem, Ignatius contrarium docuit. Rectè. Qui Artemonem se­quebantur, asserebant doctrinam suam esse antiquam, usque ad Victo­rem durâsse, à Zephyrino esse mutatam. Caius producit è contra eos qui ante Zephyrinum scripsere, qui Christum & Deum & hominem praedicârunt. Inter eos Ignatium non nominat; ergò eum ignorabat. Ut Caium ideo ignorâsse Ignatium constet quia eum non nominavit, necesse est ut etiam constet eum omnes, quosidem scripsisse nôrit, no­minâsse. [Page 106] Id verò constare non potest: erant enim quamplurimi qui ante Zephyrinum scripsere, & Christum Deum & [...] dixere, quos neque Caius nominat, neque ignorâsse censendus est. Imò cer­tum est Caium aliquorum testimonia omisisse quae cognovit, &, quod rem nostram propius spectat, ideo nonnulla praeteriisse, quòd ea omni­bus nota putaret; in quorum numero meritò sanè Ignatius ponendus est omnium notissimus; fatente etiam Viro doctissimo, si Epistolas illas scripsit, eas non potuisse non omnibus esse cognitissimas, sine qua assertione Argumentum Negans nullius esset ponderis. Praeterea, cer­ti generis scriptores incertus ille Autor statuit producere, non autem alios, in quo genere S. Ignatius minimè recensebatur; eos scilicet qui adversùs Gentes scripserunt, & ex professo adversùs Haereticos. Vi­demus igitur illius institutum atque propositum fuisle, tales Autores producere, qualis Ignatius non fuit, tales omittere qualis Ignatius om­nino fuit. Ex silentio igitur Caii non potest inferri ignoratio Igna­tii. Haec omnia in verbis ab Eusebio laudatis reperiuntur. Cùm enim dicerent Artemonici antiquiores omnes etiam Apostolos eorum do­ctrinam tradidisse, eámque in Ecclesiâ custoditam fuisse usque ad Vi­ctoris Episcopatum, & sub Zephyrino Pontifice demum esse adultera­tam, contra haec sic Caius ille, qui sub Zephyrino, vel non multo post scripsisse putatur, [...]; Ac fortasse id quod dicitur credi­bile videretur, nisi eis refragarentur primum quidem divinae Scripturae, deinde fratrum quorundam scripta Victoris [...] antiquiora, quae illi ad­versùs Gentes proveritate, & contra sui temporis haereticos scripserunt. Justinum intelligo, & Miltiadem, & Tatianum, ac Clementem, aliós­que quamplurimos in quorum omnibus libris Christus ut Deus reprae­sentatur. Nam Irenaei quidem & Melitonis & reliquorum scripta quis est qui ignoret, quae Christum Deum simul atque hominem praedi­cant? Quibus verbis videtis eum proferre velle quorundam fratrum scripta, tempus assignare ante Victoris aetatem, autores certi generis indigitare, eos nempe qui adversus Gentes, & Haereticos sui tempo­ris ex professo scripsere. Observare potestis aliorum complurium nomina de industriâ ab ipso fuisse omissa, eorum praecipuè qui maxi­mè erant noti. Causam igitur Caius non assignavit ob quam Ignatium [Page 107] nominaret; cur autem eum omitteret, optimam & opportunissimam prodidit. Nullum igitur ex silentio hujus Fragmenti Ignatio nostro periculum.

Idem judicandum de Clemente Alexandrino, inquit. Imò verò de Clementis Alexandrini silentio nihil liquidò affirmati, nihil indè certò concludi potest. Quamplurima enim ejus scripta perierunt, ut [...] libri 8. de Paschate lib. 1. de Jejunio disputatio, de Obtrecta­tione lib. 1. de Canonibus Ecclesiasticis & adversus Judaizantes, lib. 1. Utrum Ignatii in illis veleorum aliquo meminerit, nécne, nemò certò affirmare potest. In Admonitione ad Gentes, in tribus Paedagogi li­bris, in tractatibus duobus, quorum nunc unus, nunc alter locum octavi libri Stromateon occupabat, qui jam tandem ambo extant, nullum om­nino scriptorem Christianum nominat Clemens. At in libris Stroma­teon plurimos Gentiles & Christianos nominat, Ignatium nunquam. Plu­rimos quidem Gentiles nominat, sed quid hoc ad Ignatium? non pau­cos etiam Haereticos citat, sed nec inter eos Ignatius requirendus est. Christianos, hoc est, Catholicos non plurimos sed paucissimos nominat, tres [...] tantùm, si modò & illi Catholici omnes sint, Barnabam, Clementem, Hermam, omnes certètanquam S. Paulo coaevos, & tan­quam sacros potiùs, quàm Ecclesiasticos scriptores. [...], inquit, [...]. Scriptorem Catholicum secundi aevi ne unum qui­dem nominat: si Ignatium praetereat, praeterit & Polycarpum & Papiam & Quadratum & Aristidem & Justinum & Melitonem & Athenagoram & Dionysium, & Hippolytum, & Hegesippum & Irenae­um; quos omnes eum ignoravisse non puto, magìs quam Magistrum suum Pantaenum. Sed mirum est, inquit, qui vel ex unà [...] is ad Corinthios Epistolâ tria quatuórve [...] in Stromateon opere descripsit, nihil in tam mult is Ignatii, nè [...] quidem unam reperisse quam not aret. Cur non & Barnabam etiam producit, qui saepius in eo Opere laudatur? cur non & Hermam, qui adhuc frequentiùs adducitur? Quicunque Clementis Stromateas probè novit, nunquam mirabitur ab eo Ignatium esse praeteritum, tres reliquos toties citatos. Instituit illic Gnosticum suum, non vulgaribus Theologiae principiis imbutum, sed ultra aliorum Christianorum sortem elevatum, & ut Magister Ori­genis mystica quae que & anagogica ubique sectatur; qualia in Barna­bae Epistolâ, & Hermae Pastore plurima occurrunt, in simplicissimis & monitorum tantummodo salubrium plenis Ignatii Epistolis non reperi­untur. Sed dices, etiam Clementis Epistola simplicitatem Apostolicam spirat: ex illâ verò tria quatuórve loca affert. Ita sanè. Sed Clemens [Page 108] Alexandrinus etiam in illâ aliquid non simplex & vulgare animadver­tit, sed [...] prae se ferens, quod ex [...] non semel ex­cerpit. Observat Clementem Romanum differentias eorum qui sunt probati in Ecclesià describere, & inter eos ponere [...], eum igitur locum bis citat, tum in primo libro, tum in sexto. Observat eum [...], formam quandam Gnostici describere, ad quam omnes penè Epistolae [...] [...] modo refert, libro quarto. Notat & mundos ejus post oceanum, [...] cum Platonicis confert. Talia apud Ignatium nostrum invenire [...] erat. [...] igitur Alexandrini non indicat Ignatiana non fuisse, sed ad in­formandum Gnosticum, ad mysticam & anagogicam tropologicám­que doctrinam illustrandam, aut Philosophiam excolendam minimè idonea.

Sed certum & definitum nobis locum indicat Stromateon Opere l. 7. p. 764, quo sine dubio Ignatii nomen posuisset Clemens, si Epistolasejus unquam vidisset. Mira quidem haec perspicacia, & scri­bendi moris apud Veteres accurata observatio, quae quo quisque loco quemlibet se antiquiorem nominare debuerit, indicare potuit. Ubi tradit Haereticorum sect as Hadriani demū Augusti temporibus coalesce­re coepisse, opportunus erat locus Ignatiana nostra commemorandi. Quid verò, an aliquid in suam sententiam ex Ignatianis trahere potuit? An Ignatius illi idoneus testis fuit, ex quo probaret Haereticos non nisi sub Hadriani imperio coepisse, cùm ipse ante Hadrianum sub medio Trajani imperio passus sit? Non hoc vult Vir doctissimus: ad senten­tiam suam confirmandam non potuit Clemens Ignatium nominare, de­buit ad refellendam. Duram profectò legem scriptoribus antiquis figit, qui [...] iis imponit citandi clarissimos Ecclesiae Antistites con­tra suam sententiam. Neque hoc vult Vir doctissimus; quid igitur? Ignatianas [...] traditioni suae apertissimè repugnantes si scivisset, aliquid certè fecisset, quod non fecit: quid autem hoc est? vel e as re­futâsset; imò verò hoc nunquam fecisset. Quisquámne Veterum Chri­stianorum eam de antiquioribus Patribus & Episcopis de Apostolorum discipulis & Martyribus opinionem, de seipso eam praesumptionem habuit, ut eos ideo produceret, quò refelleret & refutaret, quò aperti mendacii & falsi testimonii reos teneret? Verùm si hoc non fe­cisset, suam [...] ad harum normam correxisset. Antè di­xerat opportunum hunc [...] esse Ignatiana nostra commemorandi, nunc, si commemorâsset, sententiam suam correxisset: at eam aliter cor­rigere non potuit, nisi totam obliterâsset atque expunxisset. Hoccine autem huic loco opportunum esse potuit, quod totum everteret & ex­pungeret? Haec omnia merae sunt conjecturae, & quidem infelicissimae, [Page 109] nec Ignatii Epistolis, nec proposito Clementis ullo modo convenien­tes. Clemens non omnes Haereses respexit, sed aliquas tantùm suâ aetate maximè conspicuas & scriptis etiam ubique tunc temporis celebres, qui­bus maximè Catholici vexabantur, cum antiquiores aliae jam pene eva­nuissent. Harum initia aliquo modo indicat, [...] posteriores osten­dit, nec tam quidem antiquas quàm ipsi jactitabant. Quòd enim Basili­des Glauciam Magistrum suum assereret, quem discipuli ejus Petri in­terpretem fuisse affirmabant; quòd Valentiniani ad Theodadi, tan­quam S. Pauli discipulum haereseos suae originem referrent; haec om­nia quasi non satìs certa rejecit, & quae harum [...] antiquitatem minimè probarent. Aliter satìs novit omnium eruditissimus Clemens, non tantùm sub Trajano ante Adrianum, non tantùm sub tempore martyrii Ignatiani, ut ipse Ignatius indicat, sed etiam aevo Apostolo­rum Haereticos aliquos extitisse, ut & Historia Ecclesiastica, & ipsae eti­S. Scripturae testantur. Iniquissimum igitur est hoc loco postulare ut Clemens Ignatium nostrum, si scivisset, citaret; ab omni ra­tione alienissimum, ignoravisse eum, quòd [...] citaverit, conclu­dere.

Verumenimverò eadem est, inquit, & alterius [...] Clementis sententiae ratio. Ille enim statuit Christum unum tantùm annum in terris praedicâsse, At Ignatius [...] disertè scribit Dominum tribus post Baptismum annis praedicavisse Evangelium. [...] verò noster Ignatius haec nunquam [...]. Quae enim recitat Dallaeus ex Epistolâ ad Tral­lianos paginâ 76, eodem quidem loco apud Usserium inveniuntur; sed tota pagina miniata est, & ea verba non ad Autorem sed Interpo­latorem Epistolae referenda sunt, & ad nos non spectant, qui Epistolam ad Trallianos quidem sed ab omnibus assumentis liberam defendimus. Et tamen hoc unicum argumentum affert, quo probet Ignatium & Ori­geni, & Julio Africano, & Lactantio ignotum fuisse. Ejusdem [...] sunt quae de Paulo conjugato, & de Resurrectione Christi habet: quae adversus Ignatium Baronii, non autem nostrum sunt allata. Nihil ta­men aliud affert, ut probet Ignatium etiam Dionysio Alexandrino fu­isse ignotum. Quod ad nosigitur spectat expungenda planè ex titulo Capitis magna illa nomina Origenis, Julii Africani, Lactantii, Diony­sii Alexandrini, & ipsius etiam Hieronymi. Nihil certè hactenus addu­ctum est quo probetur aut verisimile reddatur, Ignatium nostrum Cle­menti Alexandrino fuisse ignotum: & nos meliori jure ei notum fu­isse contendimus. Nullo enim modo [...] est eum quem Orige­nes discipulus etiam juvenis tam bene novit, (ut ostendimus) Clemen­tem Magistrum ignorâsse.

Haec cùm è Clemente adduxisset, tandem Argumentum à testimonio [Page 110] negativum, à silentio scilicet [...] ante Eusebii tempora ductum, varium quidem illud & miscellaneum, & prolixum concludit; quo Igna­tianas Epistolas omnibus ante Eusebium ignotas se probasse putat, ideo­que nullas fuisse. Id autem eum de nemine probasse ostendi; non de Irenaeo, non de Alexandrinis, aut Aethiopibus, non de Tertulliano, aut Caio, aut Clemente Alexandrino: multò minùs de Origene, Julio Africano, Dionysio Alexandrino, aut Lactantio, pro quorum ignoran­tiâ nihil ex nostris Epistolis adduxit; non de Epiphanio, aut Hierony­mo, non de Boioariis aut Jonensibus, quorum ignoratio etiam probata si esset, nullam neganti argumento vim adderet. Quare nos multo me­liori jure sic disputamus. Cùm Polycarpus Ignatii discipulus, cùm Phi­lo & Agathopus ejusdem comites, cùm Irenaeus Polycarpi discipulus, cùm Theophilus Ignatii in Sede Antiochenâ aliquando successor, aut ejusdem aevi aliquis, cùm denique Origenes discipulus Clementis Igna­tii Epistolarum disertè meminerint, aut ad eas apertè respexerint; cùm ii omnes, qui ignorâsse perhibentur, nullam nobis eam ipsis ignoran­tiam tribuendi satìs justam causam praebuerint; Argumentum à silen­tio negativè ductum nihil omnino valere pronuntiamus, & ab iis qui noverunt, reliquos non ignorâsse, aut si aliqui ex iis fortè ignoraverint, argumentum indè fieri non posse concludimus.

FINIS.

VINDICIARUM Pars posterior. Quâ Argumenta pro S. Ignatii Epistolis ex ipsis educta afferuntur, & Dallaei objectiones refelluntur.

VINDICIARUM Pars Secunda.

CAP. I. Argumenta pro Ignatianis ex ipsis Epistolis ducta afferun­tur. S. Ignatius circa A. D. 107 scripsit. Illi aetati materia Epistolarum in genere spectata apprimè con­venit. Impostorum scripta solent sui saeculi mores redo­lere. Nihil in his Epistolis posteriora spectat tempora. Episcopos in Asiâ fuisse certum est, cùm S. Ignatius ad martyrium duceretur. Epistolarum Author ita Episco­pos & Presbyteros describit, ut quae de iis dicit, illi aeta­ti, non autem posteriori conveniat. Duae Haereses Igna­tii tempore maximè valebant, una quae Christum puta­tivè hominem, alia quae nudum hominem asserebat. Has duas & solas perstringit Ignatius, & Christum simpli­citer [...]. Apostolicae doctrinae traditio in Episto­lis, Traditiones non scriptae, posterioribus saeculis me­moratae minimè continentur. Multa praeterea in iisdem traduntur quae non aliam quam Ignatii aetatem sapiunt. Nihil certiùs scriptum aliquod suppositionis convincit, [Page 2] quàm violatio temporum. Varia bujus rei exempla. Ficta plerumque Opera ex temporum ratione se prodere. Epistolae Socraticorum ab Allatio editae indè falsitatis convincuntur. Dallaei confusa rerum tractatio repre­henditur.

QUoniam Argumenta nostra pro scriptis verè Ignatianis in Externa & Interna divisimus, Ex­terna [...] à testimoniis petita priori Disserta­tione latè prosecuti sumus, ab objectionibus vindicavimus, [...] in contrarium allatos planè expunximus; Interna nunc proponimus, ex Epistolis ipsis ducta, quae easdem clarè osten­dant Autori suo à SS. Patribus [...] assignato apprimè congruere, praescripti temporis antiquitatem opti­mè ferre, tanti Viri, & Apostolici, & Episcopi, & Martyris tum pie­tati, tum zelo, tum prudentiae, tum itineri, tum vinculis, tum con­cussionibus, tum refrigerationibus plenè respondere: adeò ut ipsarum Epistolarum materia atque textura autoritati testium pari suffragio conjuncta plenissimam fidem extorqueat, & omnem dubitandi ansam praecidat. Ubi enim non tantùm testes omni exceptione majores, quos nec fallere voluisse, nec facilè falli potuisse putandum est, adhibentur; sed & res ipsa, cui testimonium perhibent, talis esse apparet, ut eos fal­sos fuisse nihil suadeat; nec cum prudentiâ quisquam dubitare, nec si­ne pervicaciâ refragari potest.

Ut autem Opus Epistolicum Apostolico viro rectè competere osten­datur, supponendum imprimis Ignatium quendam, ab Apostolis or­dinatum Antiochensis Ecclesiae Episcopum, per triginta minimùm an­nos eam sedem tenuisse, ut Georgius Syncellus, & Chronographia Nicephoro attributa in veteribus MSS, quibus consonus est Anastasi­us, testantur; tandem ab Imperatore Trajano, in expeditione Parthicâ, ad bestias condemnatum, & ab Antiochiâ Romam tractum, si quid scripserit in [...] satìs molesto partim Smyrnae, partim Troade, & quidem decimo imperii Trajani, vulgaris [...] Christianae septimo post centesimum anno, anno Christi verò, ut ego quidem existimo, CXIII [...] scripsisse; Dicimus itaque has Epistolas, quas habuit Eusebius, & nos nunc habemus, si penitissimè inspiciantur, si acumine vel maximè Critico discutiantur, si materia & modus scriptionis exactissi­mè [Page 3] trutinentur, & Autori, & tempori, & occasioni optime respondere; nec homini veritatis studioso vel minimam de [...] aliquo cogitandi ansam praebere, & Dallaeano Impostori post ducentos annos in scenam producto prorsus repugnare.

Joannes Launoyus Parisiensis Theologus, veterum scriptorum cen­sor acerrimus, in Judicio de Libris Dionysii Areopagitae, de antiquissi­morum Patrum genio appositè observavit. Qui hoc tempore scribunt in tribus potissimùm scriptorum generibus elaborandis insudant. Alii pro Christianis apologias componunt, quibus religionis novae sinceritatem in­terpretentur, vel profitentium innocentiam probent, vel Principum ani­mos à vexationibus abducant. Alii [...] Epistolas, quibus Christi­anos in acceptâ fide corroborent, vel Ecclesiarum [...] salutaribus documentis instruant, vel Christianae doctrinae utilitatem & terrenarum rerum contemptum doceant, vel ad subeunda pro Christo tormenta indu­cant, vel quae jam ipsi pertulerint sine fuco exponant. Alii denique com­mentarios edunt, quibus Christianam fidem propugnent, & [...] contrarias, quae tuno oriebantur, haereses refellant. Haec est conditio, hic genius saecu­li in quo vixit Dionysius Areopagita: haec occupatio Scriptorum qui suis operibus nascentis Ecclesiae pondera sustentarunt. Haec à Launoyo re­ctè observata ut Pseudo-Dionysium apertè refellunt, ita S. Ignatium haud parùm juvant; ostendunt enim Epistolas sub illius nomine po­steris traditas secundùm illius saeculi genium fuisse conscriptas. Nemo enim non videt in illis Christianos in acceptâ fide corroborari, adver­sùs schismata & haereses tunc exortas muniri; Ecclesiarum praepositos salutaribus documentis instrui, aut ob constantiam in tuendâ veritate laudari, & tanquam pietatis exempla populo proponi; rerum denique praesentium contemptum doceri, futurarum prospectum & expectatio­nem urgeri, & martyrii coronam modis omnibus amplificari. Haec conditio, hic genius saeculi, quo vixit S. Ignatius, in his Epistolis ma­ximè relucet; earum igitur materia in genere spectata Autori à Vete­ribus assignato apprimè respondet.

Ut autem ad magìs particularia descendam, & ostendamea quae in his Epistolis continentur talia esse, qualia ab Impostore, praesertim Dallaeano, minimè conficta esse appareat: non alio utar disputationis fundamento, quàm quo non semel utitur Dallaeus. Hujus, inquit, impostoris in his adornandis Ignatio (que) subdendis [...] consilium [...], quod aliorum plerorumque ejusdem farinae artificum fuisse videtur. Ita ille de suo cap. 38. de aliis cap. 4. Plerique eo potissimùm consilio sua [...] sub aliorum nomine edunt, ut res sui saeculi novas falso antiqui­tatis nomine constituant ac confirment. Imò hoc toti horum homuncio­num generi adeò competere arbitratus est, ut non veritus sit dicere, [Page 4] Miros nobis narras impostores qui [...] quidem faciunt, caeterum ob quem eam faciunt, [...] nullum ex eâ percipere satagunt, de Pseu­dapostolicis l. 2. c. 15. Et [...] incredibile planè est ut impostor, qui sub finem [...] initium quarti saeculi vixerir, Epistolas scribe­ret & S. Ignatio subderet, quae aevum illud impostoris nullo modo redolerent, quae imposturam nullis indiciis proderent, quae ritum nullum Ecclesiae post Martyris mortem exortum respicerent, quae hae­resin nullam earum quae postea pullularunt perstringerent, quae do­ctrinam nullam à mente Apostolicorum virorum alienam docerent, quae nihil ex Platonicâ scholâ, quâ alii statim amplexi sunt adducerent, quae simplicitatem primitivam in rebus omnibus conservarent, quae tanto Viro & Martyri ubique responderent, tantorúmque S. Spiri ûs donorum specimina vivis coloribus depingerent. Recte Dallaeus cap. 10. Difficile est etiam [...], ac callidissimum impostorem ita sibi undequaque cavere, ut non ei aliquid [...] excidat, quod dolum prodat. Jam verò clarè & apertè assero nihil in his Epistolis Eusebio cognitis apparere, quod eam aetatem quam Dallaeus innuit, vel eam eti­am quam Blondellus, aut quam Salmasius indicat, sapiat, aut quoquo modo redoleat. Nihil hîc de haeresibus tunc temporis [...], nihil de moribus aut institutis Christianorum tum valde mutatis, nihil de novis ritibus post Ignatii mortem primùm ufurpatis, nihil de usu Ecclesiae qui post ejus aetatem primulùm obtinebat, quibus se prodidit fictus Dionysius: omnia potiùs ab his planè diversa, proximis aetati Aposto­licae temporibus maximè conformia, & ab Impostoris saeculo haud pa­rum abhorrentia repraesentantur.

De Episcopis quidem Asiae multa loquitur Ignatius, quos ibi tunc fuisse constat: nam S. Joannes, novissimus omnium scripsit Evangelium, rogatus ab Asiae Episcopis, ut ex veteri traditione loquitur Hierony­mus: De eorum uno idem in Catalogo. Polycarpus [...] Apostoli discipulus, & ab eo [...] Episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit, quod diu ante eum testati sunt secundi saeculi scriptores duo prae­clarissimi, Irenaeus, & Polycrates. De alio legimus in Chalcedonensis Synodi Actione undecimâ, [...]. A S. Timotheo usque nunc viginti septem Episcopifacti; omnes in Epheso sunt ordinati. In quo numero [...] Onesimum cujus meminit Ignatius, non est cur dubitetur. Ignatius ipse se Episcopum Syriae appellat; sed & ab Hiero­nymo Antinchenae [...] tertius post Petrum Apostolum Episcopus agnoscitur, ut & ab aliis. De Episcopis diu ante Ignatii Martyrium à S. Joanne institutis ex veteri traditione loquitur Clemens Alexandrinus apud Eusebium l. 3. c. 23. [...]. [Page 5] Ita rectè hunc locum ex tribus MSS. codicibus restituit doctissimus Valesius. Cùm enim ex insulâ Patmo Ephesum rediisset Joannes, ad finitimas quoque provincias rogatus se contulit, partim ut Episcopos con­stitueret, partim ut Ecclesias integras formaret, partim ut homines sibi à spiritu indicatos in clerum seponeret. Unde coacta illa Walonis Mes­salini interpretatio concidit, qui Episcopos hîc plures, presbyteros in urbe, [...], unum presbyterum, sive Chorepiscopum in pago, mirè interpretatur. Ex horum Episcoporum successione disputat ad­versùs Haereticos Tertullianus, contra Marcionem l. 4. c. 5. Habemus & Joannis alumnas Ecclesias. Nam et si Apocalypsin ejus Marcion re­spuit, ordo tamen Episcoporum ad originem recensus in Joannem stabit autorem. Ut reliqua omittam, nullus unquam Scriptor Christianus & Catholicus dixit pauciores ordines sive gradus quâm tres in Ecclesiâ fuisse secundo saeculo aut ullâ ejus parte; quo quidem saeculo Ignati­us scripsit. Nullo modo igitur verisimile est pauciores tunc extitisse. Si quisquam id dixisse putandus esset, inter illos certè reperiretur, qui Episcopi & presbyteri nomina in Apostolorum scriptis confusa esse ex­istimabant. At hi ipsi omnes tunc cùm nomina confusa esse crediderunt, aut saltem ante secundum saeculum, dixerunt ordines sive gradus fuisse distinctos, ut suo loco demonstrabo. Sine controversiâ igitur pono Epis­copos in Asiâ tunc fuisse cùm Ignatius ad Martyrium festinaret. Jam verò ita Episcopos sui temporis describit Epistolarum Autor, ita semper de iis loquitur, ut dubitari non possit quin omnia ab eo di­cta illa ipsa tempora respiciant. Nam nudum nomen officii seu ordinis ponit, nullum illis insolentiorem titulum attribuit; non [...], aut [...], non [...], ut posteri solebant, appellat. Nulla apud eum de Cathedris mentio, nulla de Ordinatione, aut Electione, aut Suc­cessione. Nulla hîc Episcopalis alicujus sedis praerogativa depingitur; nulla ad Ecclesiam aliquam prae aliis appellatio memoratur; nulla o­bedientia, nisi ea quae necessaria est ad vitanda Schismata & Ecclesiae unitatem conservandam, praecipitur. Presbyteros interim non depri­mit, quos semper Episcopis adjungit; eorum dignitatem & autorita­tem praedicat, ac studiosissimè tuetur: [...] & [...], & [...], vocat, [...] collocat, [...] indigitat, [...] celebrat, ut eis obediant Christiani [...] sua­det. Unde Walo Messalinus. Quo primùm tempore coeptus est Episco­patus superstrui ac superponi presbyteratui scriptum illud prodiisse id [Page 6] [...] est, quòd it a Episcopatum extollit, ut presbyteros non depri­mat. [...] enim illis dignitatem conservat, quam in primâ Ecclesiâ ob­tinuerunt, dum illis tanquam [...] ipsis honorem esse habendum pro­nuntiat, & [...] Apostolorum tenere affirmat. At labente tertio saecu­lo, aut ineunte quarto, presbyteratûs autoritas etiam fatentibus Ad­versariis, valde erat imminuta. Nullus erat tunc in orbe Christiano presbyterorum consessus, cui haec elogia à quopiam tribuebantur. Si omnia illius aetatis scripta percurramus, nihil tam honorificè de eo or­dine dictum reperiemus. Non igitur eam aetatem haec sapiunt; & de­liraret planè, imò insaniret impostor, qui ad tyrannidem Episcoporum confirmandam, (ut voluit post Socinum Dallaeus) haec excogitaret, & simul presbyterorum autoritatem jam diu diminutam atque colla­psam restituere & redintegrare conaretur. Ignatius officia Ecclesiasti­ca nudè & simpliciter suis sunctionibus & nominibus distinguit, tres tantùm sacros ordines agnoscit, unicuique suum honorem atque digni­tatem [...], nulli derogat ut alteri inserviat, omnibus obedienti­am praestandam esse à populo monet, idque in eum tantùm finem, ut schisma evitetur, & unitas conservetur.

Secundò observat Eusebius Ignatium munire potissimùm Ecclesias adversùs suâ aetate pullulantes & latè grassantes Haereses; quod cùm sit per se verisimile, (quid enim eâ admonitione opportunius, aut vi­ro Apostolico dignius fuit?) ex his Epistolis verissimum esse com­perimus. Duae potissimùm Haereses de naturâ Christi eâ tempestate obtinebant, ut veritati Catholicae ita & sibi ipsis prorsus contrariae; quarum altera Docetarum fuit à Simonianis ortorum, humanae naturae veritatem in Christo destruentium, altera Ebionitarum, divinam pror­sus naturam & aeternam generationem denegantium, legisque caere­monias urgentium. Has primi saeculi Haereses antiqui scriptores agno­scunt: Ignatiano aevo nimiùm viguisse omnes fatentur. Unde Theo­doretus ita Haereticarum Fabularum sibros partitus est, ut primus eos qui alterum creatorem confinxerunt, [...], secundus autem illos, qui [...], complecteretur. De prioribus Hieronymus adversùs Luciferianos. Apostolis adhuc in saeculo superstitibus, apud Judaeam Christi sanguine recenti, phantasma Domini corpus asserebatur. De se­cundis idem in Catalogo. Joannes Apostolus novissimus omnium scripsit Evangelium rogatus ab Asiae [...] adversus Cerinthum aliósque [...], & maximè tunc Ebionitarum dogma consurgens, qui asserunt Christum ante Mariam non fuisse. Quas etiam in Asiâ maximè viguisse observat Epiphanius Haeresi LI. [...]. [Page 7] Ignatius cùm à Schismaticis & Haereticis semper cavendum esse doceat, has praecipuè Haereses petit, illas frequenter, sedulò, & apertè ferit: priorem Docetarum à discipulis Menandri tunc temporis disse­minatam, atque ut credibile est, à Saturnilo apud Antiochiam jam tum defensam Epistolâ ad Smyrnaeos, atque Trallesios jugulat: alteram ab Ebione profectam latéque per Orientem sparsam Epistolâ ad Polycar­pum, ad Ephesios, Magnesianos, & Philadelphenos refellit. Praeter has du­as haereses nullam omnino attingit: quicquid in his Epistolis de parti­culari aliquâ haereticâ doctrinâ scriptum est ad earum unam referri & potest & debet. Haecigitur omnia & fidei, & doctrinae, & tempori S. Ignatii optimè conveniunt. Erat certè Ignatius inter eos qui Christum [...], ut Catholici illius aetatis faciebant. Nam qui religionem nostram deseruerant, referente Plinio, assirmabant hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo, [...] Deo, dicere secum [...]. Ut rectè obser­vavit Vetus ille autor apud Eusebium l. 5. c. 28. [...], psalmi & cantica fratrum quaecunque ab initio à fidelibus conscripta sunt Christum verbum Dei concelebrant, divinitatem ei tri­buendo. Ita quidem Ignatius simpliciter Christum Deum appellat, ut Epist. ad Smyrnaeos, [...], & [...], ad Polycarpum, [...], ad Ephesios, [...], ad Ro­manos, [...]. Post autem receptam in Ecclesiâ doctrinam Platonicam tum secundi tum tertii saeculi Scripto­res non soliti sunt adeo simpliciter Christum [...] ubique praedi­care: ut haec planè Ignatianam aetatem sapiant. Objiciebat aliquando Photius Clementi Romano, [...], quòd summum sacerdotem Praesidémque Dominum nostrum Je­sum Christum appellans, nè illas quidem Deo [...] & sublimiores de eo voces [...]. Et secundae ejus Epistolae minus receptae hoc adminiculum adhibet, quòd [...], in ipso initio Christum Deum praedicet. [...] enim illius Epistolae verba sunt. [...], Fratres, it a opertet nos de Christo sentire, ut de Deo. Primis itaque Ec­clesiae temporibus hanc appellationem maximè convenientem putavit optimus Censor Photius; ea autem toties ab Ignatio repetita, nec cum ullis posteriorum limitationibus prolata, sed nudè & simpliciter ubique praedicata maximam venerandae illius antiquitatis & simplicita­tis speciem exhibet.

Tertiò Eusebius Ignatii Epistolas tantâ cum diligentiâ descripsit, quòd ipsi visae sint Traditionem Apostolicam conservare, [...], inquit [...]. Hoc autem intel­ligendum monemus, ut ipsi Veteres voluerunt, non ut nuperi Scripto­res intelligunt: quasi Ignatius scriptis mandare in animo habuerit traditiones ab Apostolis acceptas, quas [...] scripto minimè consignâs­sent: quod Cardinalem Baronium, & alios adeò fefellit. Nihil aliud voluit Eusebius quam Ignatium virum Apostolicum doctrinam Evan­gelicam, quam ab Apostolis quoquo modo acceperat, Epistolis suis re­praesentâsse, & Ecclesias ut illi adhaererent impensè rogâsse: seipsum enim satìs explicat Eusebius dum profitetur se eos tantummodo com­memoraturum, in quorum monumentis [...], ut verbi gratiâ Ignatii & Clementis; prorsus uti loqui­tur Irenaeus de Clementis Epistolâ quam misit Ecclesia Romana ad Corinthios, [...], reparans fidem corum, & quam in recenti ab Apo­stolis receperant traditionem. Ut igitur Clementis Epistola prom­ptuarium non est traditionum non scriptarum, ita nec Ignatii. Nullas ille traditiones non scriptas, quas sive verè, sive falso Apostolicas vo­cant, nobisin genuinis Epistolis commendavit. Nihil de Festis, nihil de statis jejuniorum temporibus, nihil de more Paschatis celebrandi, nihil de Pentecostes aut Sabbati observatione, nihil denique de quocunque ritu, cujus antiquitas in controversiam venire potest, tradit. Talia quidem quamplurima tum in interpolationibus, tum in fictis Epistolis reperiuntur: ne (que) quisquam jure affirmare potest aut credere Imposto­rem tertii saeculi ab omnibus hujusmodi ritibus suâ aetate usurpatis ab­stinere voluisse. Nulli igitur aevo nisi Ignatiano haec convenire videātur.

Quartò Charismatum meminit tunc in Ecclesiâ maximè florentium, & Spiritûs S. ad se nonnunquam loquentis, quod posteriores facere non solent. Parcissimè utitur testimoniis S. Scripturae. Paulinas qui­dem Epistolas ubique imitatur, quae à principio in Ecclesiis omnibus fuere receptissimae; Evangelia parciùs citat, quae seriùs recipiebantur & à spuriis distinguebantur; quaeque secundi saeculi jam adulti & tertii Scriptores frequentissimè usurpabant. Ipsum scriptionis genus non minimum est ejusdem aevi indicium. Nihil in his Epistolis extraneum, nihil ex eruditione Gentilium profectum; omnia doctrinam purè Evan­gelicam, & simplicitatem viri Apostolici redolent. Qui postea scri­psêre, doctorum apud Gentes sententias usurpare, & eorum nonnun­quam etiam dogmata [...] religioni immiscere solebant: id au­tem ex eâ rerum [...] quâ antequam Christiani fierent, praediti fue­rant, praestiterunt, ut Tertullianus observat. Ignatius diu jam Episco­pus [Page 9] fuerat, & Christianam religionem tum primùm susceperat cùm perpauci ex Gentibus docti Christiani facti sunt; in eo igitur perspici­mus animam purè Christianam, non Scholis formatam, non Bibliothecis exercitatam, non [...] & porticibus [...] pastam. Si gentem & Ecclesiam spectes cui praefuit, Viro apud Syros tot annos morato, si non & apud eosdem nato educatóque maximè convenit plurium Epi­thetorum congestio, ut & longissimarum S. Pauli praefationum imita­tio. Martyrem ab ipso Imperatore Romano condemnatum, à Metropoli Syriae Antiochiâ ad Orbis Dominam in vinculis circumductum, factum Angelis & hominibus spectaculum maximè decuerunt ardor ille, at (que) de­siderium pro Christianâ religione patiendi, [...]; omnes at (que) obstacula removendi fortis & constans cupido; quae cum in aliis tum in illâ prae­sertim ad Romanos Epistolâ verbis pio fervore plenissimis expressit.

Concedendum quidem est nihil certius aut solidius scriptum ali­quod, aut narrationem spuriam probare quàm fidem temporum vio­latam. Tradit Laertius Anaxagoram Philosophum viso Mausoli sepul­chro hanc sententiam protulisse, [...]. Non credo. Anaxagoras enim ille Olymp. LXXXVIII mor­tuus est; Mausoli autem sepulchrum ante Olymp. CVII conditum non est. Aut igitur haec verba Philosophus ille nunquam dixit, aut a­liâ certè occasione dixit; Mausoleum enim nunquam vidit: quod ab illustratoribus Laērtii nondum, opinor, observatum est. Ita quidem Stesimbrotum sugillat Plutarchus in Vitâ Themistoclis, quòd eum tra­diderit Anaxagorae discipulum fuisse, [...]. Ita de morte Eupolidis Historicorum consensum diligentiâ Erato­sthenis refutatum esse observat Cicero ad Atticum Lib. 6. Epist. 1. Quis enim non dixit [...] ab Alcibiade navigante in Siciliam dejectum esse in mare? Redarguit Eratosthenes: affert enim quas ille post id tempus fabulas docuerit. Narrat Holstenius Porphyrium, cùm prima literarum ac [...] fundamenta percepisset, puerum [...] adhuc Origenis famâ excitum Alexandriam ad doctrinam ejus percipiendam profectum fuisse. Non credo; licèt hoc ex Eusebio & [...] Lirinense Porphyrii autoritate se ostendisse putet. Vincentius quidem idem tradit, sed ex malè acce­ptis Porphyrii apud Eusebium verbis, quae eum Alexandriam ad vi­dendum Origenem profectum esse minimè docent; tantùm enim ait, [...], quem ego juvenis adhuc conveni. Certè Alexandriae Origenis nostri discipulus esse non potuit Porphy­rius, qui in finibus Tyrianno Alexandri Severi decimo natus est; eo­dem autem anno Origenes Alexandriâ pulsus est. Scribunt praeterea Veteres Origenem quendam fuisse Plotini condiscipulum, & simul cum [Page 10] maximo illo philosopho audivisse Ammonium per undecim ferme an­nos Alexandriae. Hunc Origenem nostrum fuisse volunt eruditi, & praecipuè Holstenius. Non credo: tempora enim non minùs quàm a­lia repugnant. Plotinus non vidit Alexandriam ante annum undeci­mum Alexandri Mammoeae, ut testatur in ejus Vitâ Porphyrius, & paulo post Ammonio praeceptori se tradidit, cum jam Origenes no­ster Alexandriam relinquere coactus esset, quò nunquam postea re­versus est. Non igitur ille Alexandriae fuit cùm Plotinus Ammonium audivit, multò minùs cùm Plotinus simul & Ammonio & Origeni suo valedixit. Origenes igitur Plotini condiscipulus Adamantius noster esse non potuit. Susarionem & Sannyrionem eundem poetam fuisse volunt nonnulli, & praecipuè Seldenus ad Marmora Arundelliana. Ego autem ut credam animum inducere non possum, cùm ratio tem­porum repugnet. Nam Susario Icariensis primus Comoediae inventor apud Athenienses fuit, testibus Clemente Alexandrino, Diomede Scholastico, & Veteri Authore in prooemiis Aristophani praefixis. Ante autem Pisistrati tyrannidem Susarionem hunc Comoediam invenisse ex ipso marmore Arundelliano constat. At Sannyrio teste Suida v. [...], tum Dioclitum Philyllio synchronus fuit: & reverâ vixit aetate Aristophanis. Certè post editam Euripidis Tragoediam Ore­stem scripsit: extant enim ejus versus ex ipsius Danae tum apud Euripidis, tum Aristophanis Scholiasten quibus exagitat Hege­lochum Euripidis [...], qui Orestem agens versiculum illum [...] malè pronunciaverat. Plures igitur quàm Cxl anni inter Susario­nem primum Comoediae apud Athenienses inventorem, & Sannyrionem Veteris Comoediae scriptorem intercesserunt. [...] igitur & Sanny­rio idem poeta esse non potuit. Et miror Isaacum Casaubo­num ità decipi potuisse, ut ista scriberet ad Athenaei l. 7. c. 9. Non memini laudari alibi in his libris vetusti ssimum poëtam Sannyrionem nisi hîc ubi scribitur, [...]. Antiquae Comoediae poëta hîc fuit antiquissimus; de quo, & ist â ejus Comoediā, legitur in Aristophanis Scholiis, [...]. Nam primò alibi Athenaeus Sannyrionis me­minit, & ejusdem etiam Fabulae. l. 12. c. 13. [...]. Dein in verbis Scholiastae putat vocem [...] Sannyrionis Fabulam deno­tare, [Page 11] cùm nihil aliud hîc significet quàm risum simpliciter, quem tan­tummodo spectabant primi Comoediarum editores, quos vocat [...]. Denique non vidit mendum latere in nomine: nam pro [...] legendum esse [...] certum est: ut paulo post in alio Argumento legimus, [...]. Diomedes Grammaticus, Poëtae primi Comici fuerunt Susarion, Mullus, & Magnes. Clemens Alexandrinus Stromat. l. 1. [...] (l. [...]) [...]. Diomedes Scholasticus in Bibliothecâ Regiâ MS. in Expo­sitione Grammaticae Dionysii Thracis, [...]. In ve­tustissimo marmore Arundelliano, [...]. In Icario enim At­ticae populo inventam fuisse tradunt tum Comoediam tum Tragoediam Veteres. Athenaeus. l. 2. c. 3. [...]. Unde apud Suidam, [...]. Apud Icarienses igitur Su­sarion Comoediam invenit, unde eum Clemens Icariensem vocat; non quòd in eo pago natus esset, aut ex Atticâ oriundus; natus enim est in agro proximo Megarensi, ut ipse de se testatur in Iambis qui eti­amnum apud Diomedem Scholasticum supersunt, & in hunc modum corruptè in MS. leguntur.

[...],

[...].

Sed pro [...] legendum proculdubio [...], ut metri ratio postulat. Est autem [...] vox gentilis. Stephanus, [...], lege [...]. Ut ipse alibi, [...], lege vicissim, [...]. Undè autem [...] clarè docet idem Stephanus, [...]. Tripodiscus igitur in agro Megarensi pagus est; in quo qui natus est [...] dicebatur. Sic igitur Susarionis Iambos interpretor

Audite dictum: Susarion haec ait,

Filius Philini, è Megaride Tripod [...].

Ut autem Origenem Plotini condiscipulum Adamantium nostrum, & Sannyrionem Comicum Susarionem Comoediae inventorem fuisse [Page 12] temporum ratio non admittit; ita si quid in Epistolis fidem temporum [...] pulsaret, Ignatium Epistolicum non fuisse Apostolicum illum li­benter concederem.

Verumut nihil certius Scriptum aliquod spurium esse probat, quàm sides temporum violata; ita Opera Autori alicui ascripta, sed posteri­ori aliquo saeculo â [...] conscripta, ferè semper hac ipsâ ratione se produnt, & ex violatione temporum suppositionis convincuntur. Edi­dit Leo Allatius Socraticorum Epistolas quas ab illis ipsis viris quo­rum nomina praeferunt conscriptas fuisse Dialogo satis prolixo vehe­menter contendit, sed frustra: temporum enim ratio minimè patitur. Ad unicum argumentum inde ductum de Oratione Polycratis in judi­cio Socratis habitâ, cujus Epistolâ XIV mentionem facit, ità respondet ut de anno quo Socrates mortuus est Veteribus omnibus litem moveat, nec tamen hilum proficiat. Omnia enim in eâ Epistolâ & sequenti it à concepta sunt, ut nulla temporis ratio habeatur, adeóque cuncta ficta esse dilucidè appareat. Euclides & Terpsion queruntur Xenophontem cùm Socrates moreretur non Athenis sed Lacedaemone fuisse; cùm ille Lacedaemone tunc non fuerit, qui Athenis rectà in Asiam ante mortem Socratis profectus est, nec nisi post sexennium in eam urbem venit. Et dum huic Epistolae Xenophon respondet, Platonis scripta saepiùs sugil­lat, quòd Poetas non admiserit eum perstringit, cum ipse se talem in libris praestiterit; imò sententiam ex Epistolâ Platonis ad Dionysium Siciliae tyrannum carpit, quae omnia diu post Socratis mortem evulgata sunt. Ita Xenophontis simius, cùm vidisset in genuinâ illius Epistolâ, cujus fragmentum apud Eusebium extat, perstringi Platonem ob [...], ipse etiam ea sugillavit quae ad Siciliam specta­bant; sed dum Epistolam statim post mortem Socratis scriptam fingit, & temporum rationem violat, & seipsum prodit. Praeterea, Aristippus ad Filiam suam Epistolam XXVII mittit, cùm jam Siciliae tyrannum ipse reliquisset, & jam in Liparâ insulâ morti vicinus esser, Piliámque mo­net ut Athenas proficiscatur, & cum Myrto & Xantippe sanctam vitam colat; quasi tot annis post necem Socratis illae duae uxores in eâdem domo viverent, & foeminas Philosophicè instituerent, cùm Myrto, si unquam Socratis uxor fuerit, ante ipsum mortua sit. Allatius quidem XVI ad minus annos post Lachetis magistratum vixisse Socratem vult, sed contra omnium Veterum sententiam. Demetrius Phalereus satìs idoneus autor apud Laertium, Diodorus Siculus, Aristides, quibus con­sentit antiquus ille in Marmore Arundelliano Chronographus, [...]. Optimè certè ille sub eodem Archonte ponit reditum eorum qui cum Cyro ascenderunt, [Page 13] & mortem Socratis. Xenophon enim, quo duce illi redierunt, [...], ascendit cum Cyro sub Archonte Xenoeneto, anno uno ante Socratis mortem, ut ex veterum aliquo refert Laertius. Nihil igitur in historiâ videtur esse certius, quam illa omnium in re notissimâ sententia, So­cratem sub Archonte Lachete mortuum esse. Et fundamentum quo nititur Allatius, quòd apud Platonem Socrates in Dialogis aliquoties de iis rebus loquatur quae diu post Lachetis magistratum contigerunt, infirmissimum est. Veritas enim Chronologica ex Platonis Dialogis sumenda non est. Scitum est illud Macrobii Saturnal. lib. I. C. I. An­nos coëuntium mitti in digitos, exemplo Platonis nobis suffragante, [...] convenit. Eos certè Plato quasi colloquia habentes introducit, qui nun­quam collocuti; & ea nonnullos saepe loquentes repraesentat, de qui­busilli nunquam cogitârunt, & quae scire minimè potuerunt. [...], Gorgias cùm [...] dialogum legisset, iis qui aderant dixit, quòd nihil horum aut ipse dixerit, aut à Platone audiverit. Idem de Phaedonetradit Athenaeus, etiam de Socrate Laer­tius. [...]. Ferunt etiam Socratem cùm Platonem Lysimrecitantem audisset, Proh Hercules, exclamavisse, quàm multa de me adolescentulus mentitus est? Non pauca enim ex his quae Socra­tes nunquam dixit, vir ille literis mandavit. Cùm igitur Socrates ali­quando in Dialogo Platonis introducitur de iis rebus disserens, quae post magistratum Lachetis contigerunt, non potest inde colligi Socra­tem eâ aetate in vivis fuisse, sed Platonem post mortem Socratis Dia­logum scripsisse, illique quos ipse voluit sermones tribuisse. Omnes igitur Socraticorum Epistolas ab Allatio editas, cùm aliunde tum ex temporum ratione, non ab iis quibus tribuuntur scriptas, sed ab aliquo Philologo confictas fuisse constat.

Quare cùm scripta sub alienis nominibus edita, ac praeser­tim Epistolae, hoc modo prodere se soleant, non minimo argu­mento est, Ignatii nostri Epistolas genuinas esse, quod nihil in illis reperiri possit, quod aliam seu posteriorem aetatem sapiat, quod post X Trajani annum scriptas fuisse evincat. Dallaeus Epi­stolas ipsas accuratissimè inspiciens, & dilig ntissimè rimans, nihil adhuc hujus generis, ut mox ostendemus, offendit. [...] hic cir­cumspectator cum emissitiis oculis tale nihil invenire potuit, metuen­dum non erit nè ab alio postea id fiat. Quibus ad sententiam nostram confirmandam praelibatis, ad ea aliquid reponendum est, quibus pro­bare [Page 14] [...] Vir doctissimus, Epistolas Ignatii Eusebio cognitas, & tot saeculis approbatas, nec aetati quâ [...], nec Viri à quo editae esse di­cuntur ingenio & moribus congruere.

Sed priusquam ad argumenta Adversariorum ventilanda me [...], non possum non observare Dallaeum, qui Ignatium Epistolicum in ipso Operis sui limine quasi Geryonem depinxit, in disputando bicorporeum planè, vel tricorporeum apparere, & Argumenta sua tum contra Eusebianas veteres Epistolas, tum contra commentitias, & ipsas etiam interpolationes fabricari atque dirigere; adeoque non tan­tum adversùs Usserium & Hammondum, sed & contra Baronium, Halloixium aliósque ex Latinis militare, nunchis, nuncillis alapam im­pingere. Hoc autem tam perplexè facit, ut & lectorum oculis nebulam obtendat, & sententiae nostrae saepe insidias struat; dum Eusebianas, quas nostri genuinas esse contendunt, non aliis armis dejicere conatur, quàm iis quibus interpolationesrejiciunt, & novas & commentitias Epi­stolas respuunt. Profitetur ipse se [...] Ignatianarum Epistolarum negoti­um simul semelque totum tractare velle, quod nos & aegre ferimus, & minime fieridebuisse contendimus. Haec enim rerum confusa tractatio non tantùm mihi negotium facessit, cui perpetua distinguendi & genui­na à spuriis discriminandi, hâc praesertim posteriori Vindiciarum parte necessitas incumbit, sed & Lectori, qui sibi fucum fieri nolit, nimiam solicitudinem creat, qui minùs attentè singula consideret, & rerum differentias semper observare aut non velit, aut non possit, manifestam praejudicii occasionem ministrat. Fatemur nos libentissimè multa in spuriis Epistolis, multa in Interpolationibus & temporum fidem pulsa­re, & S. Ignatii moribus repugnare, & dictionem ejus minimè referre. Neque aliter fieri potuisse putamus: imò inde argumentum ducimus satìs apertum & efficax, quòd, cùm fictor aliarum Epistolarum, & Inter­polator verarum, uterque veri Ignatii simius, & pro suo modulo ar­chetypum cautè repraesentans, tam facilè atque manifestè imposturae teneatur, tam saepe tempora confundat, tam aliena à Martyris moribus tradat, Autor Eusebianarum vel eo ipso verus Ignatius appareat, quòd tempora nunquam confundat, quòd nihil ab Ignatio alienum doceat.

CAP. II. Argumentum Dallaei à tempore ductum refellitur. Igna­tius nullum haereticum nominavit. Cleobius, sive Cleobulus, primi saeculi haereticus. Insignis S. Hiero­nymi locus fusè explicatur, & ab importunis Dallaei conjecturis defenditur. Ignatius non scripsit contra Theodotum, sed haeresin ejus in Ebione damnavit.

UT ea quae Vir doctissimus adversus Epistolas Eusebio cognitas ex ipsis observavit, nullam om­nino ad earum autoritatem imminuendam vim habere ostendam, eodem ordine quo ille perscri­psit singulatim omnia persequar. Incipit autem ab argumento à tempore ducto, & Capite x af­firmat non pauca passim occurrere quae statam at (que) immotam temporum fidem, certissimum veritatis [...], graviter pulsant ac convellunt. Ego verò econtra assero, in fictis & interpolatis quamplurima, sed neque passim neque non pau­ca istiusmodi, imò planè ac prorsusnulla in Epistolis quas nostri defen­dunt, reperiri. Sed earum Autor de multis Haereticis atque haeresibus post Martyris demum mortem exortis passim loquitur. Ita ille. Nos au­tem cum Eusebio Antiquitatum Ecclesiasticarum peritissimo fatemur Ignatium aliquas haereses perstrinxisse, sed eas tantummodo, quae tunc temporis cùm ille scripsit, & antequam martyrium passus est, exor­tae fuerant; idque verissimum esse contendimus. Rursum, quosdam, inquit, ejus commatis nominat disertè; & quos non nominat, eorum ta­men dogmata ita planè ac perspicuè interdum exponit, ut quos intelligat dubitari non possit. Nos utrumque liberè & apertè falsum esse dici­mus: & huc usque assertionum nuda contentio est; ait ille, nos ne­gamus.

Priorem ordinem unico hoc argumento probare nititur. Epistola­rum autor Basilidis, Theodoti, & Cleobuli edit nomina in Epistolâ ad Trallianos. At hos tres post Ignatii martyrium erupisse certò constat. [Page 16] De Haereticorum horum aetate nunc non disputo, de Basilide postea acturus; illud tantùm impraesentiarum moneo quod huic argumento refellendo abundè sufficiat, Autorem Epistolarum haereticorum ne­minem nominare voluisse, ab eorum omnium nomenclaturâ de indu­striâ abstinuisse. Ita enim ipse loquitur de haereticis ad Smyrnaeos scribens, [...]. Vetus Inter­pres, Nomina autem ipsorum existentia infidelia non visum est mihi in­scribere: sed neque fiat mihi ipsorum recordari usque quo poeniteant. Quod animi propositum religiosè in reliquis etiam Epistolis conserva­vit, adeò ut nullius unquam haeretici hominis nomen ediderit. Autor certè Epistolae ad Trallianos, [...], ut loqui­tur Synesius, Basilidem, Theodotum, aut Cleobulum nunquam no­minavit, sed Interpolator: omnis autem interpolatio posterior credenda est, ut loquitur Tertullianus. Eorum nomina in laciniis illius Epistolae inter miniata reperiuntur: in Codice Florentino, & Latino interprete sincero non apparent; ad Baronium fortasse & Halloixium, ad nos non omnino pertinent.

Atque haecad x Caput responsio sufficere posset, nisi cùm illa verba ex suo Ignatii simio ad Trallianos adducit, Fugite etiam ipsius nequissi­mi nepotes, Theodotum & Cleobulum, occasionem arriperet Usserium etiam & Hammondum sugillandi. Cleobulum, inquit, istum sua obscu­ritas it a tegit ut argui non possit. Imo verò adeò perspicuum est Cleo­bulumillum inter vetustissimos haereticos à SS. Patribus esse recensi­tum, ut si eum nominâsset ipse Autor Epistolae ad Trallianos, nulla indè ei de antiquitate lis moveri posset. Cleobulus enim, sive Cleobi­us, Simonis discipulus fuit: unde Cleobiani cum Dositheanis & Gor­thenis [...] antiquissimis haereticis numerati sunt. B. Theodoretus Haeret. Fab. lib. 1. c. 1. de Simonianis, [...](lege [...]) [...]. Et lib. 2. c. 1. ubi testatur Deum zizaniorum magnam partem in triticum convertisse, haec habet, [...]. Autor Imperfecti Operis in Matthaeum, Ho­mil. 48, Venerunt enim Dositheus & Simon & Cleonius, (lege Cleobi­w.) Haec illi ex antiquissimo rerum Ecclesiasticarum scriptore Hege­sippo, apud Eusebium lib. 4. c. 22. qui Cleobium hunc in primâ Haere­ticorum classe collocat, [...], [...]. Cleobius igitur Simoni [Page 17] synchronus ipso Ignatio Martyre antiquior fuit. Sed ut hunc Cleo­bulum eundem, inquit, cum Cleobio illo fuisse putemus, cujus fit [...] [...] apud scriptores mentio, nihil, ut opinor, cogit. Imò verò cogit illu­stris locus Epiphanii Haeresi L1. [...], id est, & Cleobium, sive Cleobulum. Haec enim satìs apertè ostendunt eundem Haereticum ab aliis Cleobium, ab aliis Cleobulum nominari solitum: ut eundem Haereticum alii Saturnilum, alii Saturninum vo­cabant. Hunc autem Cleobium, sive Cleobulum cum Ebione & Cerin­tho Christum nudum hominém praedicâsse docet Epiphanius: & ean­dem haeresin Theodotus docuisse noscitur, cui Cleobulum adjungit In­terpolator. Sua igitur Cleobulum obscuritas non tegit.

De Theodoto autem miniato, qui ad nos nihil, miras nobis difficul­tates creat & turbas concitat. Nam quòd eum ad A. D. 194 refert, quid ad nos, qui Interpolatorem aliquot pòst saeculis natum putamus? Quòd clamat Usserium eò ducere, ut Theodadem pro Theodeto praeter omnium Codicum Graecorum Latinorúmque fidem reponamus, magnam Viro integerrimo injuriam facit. Usserius certè Interpolatoris defensi­onem non suscepit, quem ipse primus detexit & confixit; neque quic­quam contra Codicum fidem fecit, sed pro singulari quâ uti solebat diligentiâ Codicem Baliolensem, non Theodotum, sed Theododum ha­bere indicavit, quod commune aliquid cum [...] habere tantummo­do monuit. Iniquissimae igitur sunt vociferationes & calumniae quibus Virum accuratissimum onerat.

Sed movet Virum doctissimum Hieronymi locus contra Helvidium disputantis, disertè Ignatium inter Apostolicos scriptores primum re­censentis qui adversus Ebionem, & Theodotum Byzantium, & Valenti­num scripserunt. Cautè haec primùm, & indefinitè: movet hominem, sed quò non ostendit: ut quid putet non addit; quid indè colligat nos latere voluit. An movet ut Ignatium inter Apostolicos scriptores non numeres, cùm Hieronymus ipse eum disertè inter eosdem nume­ret? An movet ut existimes Interpolatorem nomen prodidisse Theodoti Ignatio junioris, quod nemo nostrûm negat? An movet Hieronymus ut hoc putes, qui Interpolatorem, utpote se multò juniorem nunquam vidit? Utcunque sit, undecunque aut quocunque moveatur Dallaeus, & Usserius & Hammondus vapulat. Prior, quod videatur [...] capere non de Epistolis, sed de alio aliquo Ignatii Opere quod illius aevo extiterit, nostro desideretur. At Usserius de tali Opere nihil: tantum­modo ait, id quod verissimum esse omnes concedent, Si Theodoti Co­riarii in aliquo Opere nomen Ignatii praeferente facta fuerit mentio, ma­nifestae [...] ex ipsâ temporum convincatur ratione. Non asse­ruit [Page 18] tale Opus Hieronymiaetate extitisse, non alios Ignatio libros affin­xit Usserius; ut frustranea planè sit tota haec adversus eum instituta disputatio. Et cùm errores Theodoti in his Epistolis apertissimè refu­tari ait, nè id quidem quisquam negat. Nulli autem alii errores Theo­doti in illis refutantur nisi qui ad Ebionaeos pertinebant, & Ebionem simul cum Theodoto nominat Hieronymus: nec in hoc Capite de Hae­resi quaeritur, sed de Haeretico, quem ab Ignatio nominatum aut refu­tatum negamus. Haeresis Theodoti in Ebione & Cerintho refutata est, Theodotus ipse in genuinis Epistolis intactus est.

Hammondus verò confitetur non necesse esseut Ignatius adversùs [...] aut Theodotum volumina nova scripsisse dicatur. Rectè haec ille quidem, non ut Usserio contradiceret, qui illud necesse esse nun­quam dixit, sed ut Hieronymum interpretaretur, cujus verba non con­junctè sed divisim intelligenda esse censuit: idque rectissimè obser­vatum esse liquet, si de scriptis non tantùm adversùs haereses, sed & ipsos haereticos intelligatur. Neque enim Polycarpus contra Valenti­num, neque Justinus, vel Irenaeus, quantum scimus, contra Theodo­tum expressè scripsit; certè quatuor illos omnes Apostolicos viros ad­versùs tres illos Haereticos disertè non scripsisse constat: & indè rectè colligitur ad Hieronymi mentem satìs esse ea quae Ignatius in Epistolis contra Ebionem & Gnosticos scripsit, etiamsi nihil adversùs Valenti­num & Theodotum scripserint. Ita quidem sensit Hammondus; ille verò fallitur, inquit Dallaeus, & rationem statim reddit, Nam nisi Ig­natius [...] Theodotum scripsisse [...], liquidò [...] quod ait [...]. Mira haec assertio; sed & ratione suâ quali quali non ca­ret. Nemo enim Apostolicus contraeum scripsit, non Polycarpus, ac nè [...] quidem aut Justinus, aut quisquam ejusdem censûs alius, ut planè necesse sit ad Ignatium referri quae de Theodoto dicit Hieronymus. Sed & mihi pariter disputare [...]. Nemo Apostolicus contra Theodo­tum scripsit, non Ignatius Martyr, non Justinus, aut Irenaeus, ut ne­cesse sit ad Polycarpum referri quae dicit Hieronymus. Ita de Justino, ita de Irenaeo. Ut haec omnia recte intelligantur, & disputationis Dal­laeanae imbecillitas appareat, locus Hieronymi omnino recitandus est, quem ille cautè praetermisit. Verba ejus adversùs Helvidium haec sunt. Num quid non possum tibi totam veterum scriptorum seriem commo­vere, Ignatium, [...], Irenaeum, Justinum martyrem, multósque alios Apostolicos & [...] [...] viros qui adversùs Hebionem & Theodotum [...] [& Valentinum] baec [...] sentientes plena [...] [...] conscripserunt? quae si legisses aliquando, plus saperes. Non tantum quatuor enumerat Hieronymus, sed & mul­tos alios Ap [...] & eloquentes viros adjicit, imò totam veterum scri­ptorum [Page 19] seriem advocat, quorum si unus aliquis adversùs Theodotum expressè scripserit, non necesse est ut id Ignatium fecisse putaverit Hie­ronymus, magìs quàm Polycarpum, aut Justinum, aut Irenaeum, quo­rum neminem id fecisse fatetur Vir doctissimus. Sed & huic etiam ob­jectioni aliquatenus occurrit. Quomodo, inquit, vel Polycarpus, vel Justinus, vel Apostolicorum [...] contra Theodotum scribere poterant qui diu post eorum mortem exortus est, sub Victore Episcopo Romano, id est circa A. D. 200: quo tempore incredibile est quenquam eorum vi­xisse qui Apostolos viderant omnes ante A. D. 100 mortuos. Ubi pri­mò Apostolicos viros habet pro iis tantùm qui Apostolos viderant, quod est à mente Hieronymi prorsus alienum. Cùm enim Justinum & Irenaeum aliósque Apostolicos advocat, eos ipsos sine dubio pro A­postolicis habuit: at neque Irenaeus, neque Justinus Apostolum ullum vidit. Ita etiam & alii loquuntur, ut Theodoretus Haeret. Fab. lib. 1. c. 2, [...], & [...], cujus suprà meminimus, vir idem quoque Apostolicus: & rur­sus cap. 5, [...], Irenaei viri Apostolici, qui Occidentem illustravit, proferam testimonium. At Irenaeus aliquot annis post A. D. 200 mor­tuus est, ut nec S. Joannem viderit ante A. D. 100 defunctum. Non igitur ideo Theodoretus Irenaeum virum Apostolicum appellavit, quòd Apostolum aliquem in terris viderit, sed quòd esset, ut ipse alibicum Epiphanio loquitur, [...], ut S. Basilius de Sp. S. c. 29. [...], ut S. Augustinus, non longè à [...] Apostolorum. Vocat eum quidem Hieronymus, ut hîc, [...] Apostolicum, ita alibi, virum Apostolicorum, temporum, non quòd ipsos Apostolos viderit, sed Apostolorum discipulos. Ita enim loquitur Epistolâ xix, Irenaeus vir Apostolicorum temporum, & Papiae audito­ris Evangelistae [...] discipulus. Ita Hegesippus Photio dicitur [...], Cod. CCXXXII, qui Eusebio perhibetur [...], & sub Eleutherio scripsisse noscitur. Reverâ antiquis Apostolici dicebantur duplici ra­tione, tum aetatis respectu tum doctrinae; respectu aetatis etiam ii di­cebantur Apostolici, qui cum Apostolis vixerunt, licèt ab eorum do­ctrinâ dissentirent, ut Tertullianus loquitur adv. Hermogenem cap. 1, Nec ipse Apostolicus Hermogenes in regulâ perseveravit; illi autem praecipuè qui doctrinam ab Apostolis receperunt, & in eâ perstiterunt, ut idem de Praescript. Haeret. cap. 32, Vt primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis, vel Apostolicis viris, qui tamen cum Apostolis perseveraverit, habuerit autorem & antecessorem: & paulò pòst, Ipsa doctrina eorum cum Apostolic â comparata, ex diversitate & [Page 20] [...] [...] qut Apostoli alicujus autoris esse, neque Apostolici: quia sicut Apostoli non diversa inter se docuissent, ita & Apostotici non contraria Apostolis docuissent. Respectu doctrinae, illi eriam Apostolici dicebantur, qui Apostolorum fide maximè floruerunt, licet Apostolos ipsos non audiverint, quales erant, forte Papias, Hegesippus certè & Irenaeus: unde apud S. Arhanasium Haeretico simpliciter opponitur [...], quâcunque aetate vixerit, tom. 1. pag. 275: ut eadem fuerit inter viros Apostolicos distinctio quae inter Ecclesias Apostolicas fuit. Aliae enim Ecclesiae Apostolicae dicebantur, quod ab Apostolis ipsis aut Apostolicis viris fundatae sint, aliae quòd cum postea exortae sint cum illis Apostolicis in doctrinâ convenirent. Tertullianus de Praescript. Haeret. cap. 20. Apostoli Ecclesias apud anamquamque civitatem condiderunt, à quibus traducem fidei & semi­na doctrinae caeterae exinde Ecclesiae mutuatae sunt, & quotidie mutuan­tur ut Ecclesiae fiant; ac per hoc & ipsae Apostolicae depucantur, ut sobo­les Apostolicarum Ecclesiarum. Idem cap. 32. Hoc modo Ecclesiae [...] census suos deferunt, sicut Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum ab Joanne conlocatum refert, sicut Romanorum Clementem à Petro ordi­natum itidem: perinde utique & caeterae exhibent quos ab Apostolis in Episcopatum constitutos Apostolici seminis traduces habent. & paulò pòst. Ad hanc itaque formam probabuntur ab illis Ecclesi is quae licèt nallum [...] Apostolis vel Apostoliois autorem suum proferant, ut multò posteriores, tamen in eàdem fide conspirantes non [...] Apostolicae de­putantur pro consanguinitate doctrinae. ut igitur Ecclesias Apostolicas, quae post Apostolorum tempora exortae sunt, ita & viros Apostolicos nominabant, qui Apostolos nun quam viderunt: & quod ad Hierony­mum spectat, mirum non est cum ita locutum esse, si verba Russini in secundâ Invectivâ perpendamus. Situ Origenem, quem alterum post Apostolos dicis, rectè facis imitari, quid concidis eum, qui [...] us est, Didymum; quem nihilominus & prophetam nominas, & Apostolicum virum designas? & paulò pòst, quem Apostolicum virum sensuum no­mine designas. Quam vìs igitur neque Ignatius aut Polycarpus qui A­postolos viderant, neque Justinus aut Irenaeus qui aliâ ratione dicti sunt Apostolici, id non fecerint: tamen inter alios multos Apostoli­cos & eloquentes viros poterat aliquis Theodorum expressè refutate, quod ad mentem Hieronymi satìs est, si de Haeretico ipso refutato lo­quatur: unde quod de Theodoto dicit, nec erit apertissimè falsum, nec de Ignatio sumendum.

Jam verò sibi ipsi Hieronymum tam mirè interpretanti objieit, hoc Ignatio non competere, (ut scilicet contra Theodorum scriberet) annis [...] 100 antè mortuo quàm Theodoti [...] nosci coepisset, sibique haec [Page 21] objicienti respondet, Hoc Martyri quidem Ignatio non convenire, de nostro Epistolico verum esse, eùmque hoc loco ab Hieronymo intellectum esse. At si Hieronymus hoc loco intellexit Ignatium Epistolicum, cer­rè intellexit Martyrem: neminem enim alium novit ille Epistolicum quam Apostolicum & Martyrem. Hoc ipso loco non tantùm inter A­postolicos numerat, sed & dum Veterum seriem recitat, primo loco Ignatium, non tantum ante Irenaeum & Justinum, sed & ante Poly­carpum ponit. Idem igitur Hieronymo, ut & nobis, & Epistolicus, & Apostolicus, & Martyr Ignatius. Neque haec negare potuit Vir doctis­simus qui hanc distinctiunculam excogitavit; atque ideo falsum fuisse Hieronymum confitetur; ut enim habeamus falsum Ignatium, necesse est ut falsum habeamus Hieronymum. Nè verus sit Ignatius, falsus est Dallaeo Polycarpus, falsus Origenes, falsus Eusebius, falsus denique & Hieronymus. Sed quare falsum esse confitetur? quòd hunc suum Igna­tium diu post Apostolos & Apostolicos viros natum Apostolicis hominibus connumeravit. unde tam crassus error doctissimo & in Ecclesiae monu­mentis versatissimo Patri insedit? ex praecepto de Ignatianis errore ab Eusebii lectione hausto. At neque Eusebium errâsse constat, neque Hie­ronymus solum Eusebium sequutus est. Legit Polycarpum atque Ire­naeum, quos Eusebius sequebatur, quòsque ipse Apostolicos appellat; legit Theophilum, cujus sententiam ex Ignatio decerptam autori suo reddidit; legit Origenem, qui non semel Ignatium Epistolicum ut A­postolicum laudat, imò Opus Origenis ipse interpretatus est, in quo idem disertè Ignatius citatur; legit Athanasium, Basilium, alios qui Eu­sebii errores sequi non solebant; neminem legit aut novit cui Epistolae Ignatiiessent vel levissimè suspectae. Sifalsus fuerit Hieronymus, error ejustoti orbi communis iniquissimè Eusebio tribuitur; praesertim cùm constet Hieronymum haec adversùs Helvidium scripsisse diu antequam sua de Ignatio in Catalogo ex Eusebio transcripsit.

Sed sive verè, sive falsò hoc loco Hieronymum Epistolas Ignatio ascripsisse velit, an in illis Theodotum ita refutari vidit, ut indè commen­titium fuisse Ignatium facilè colligere potuisset? Ita quidem sentit Vir doctissimus, sed levissimâ conjecturâ percitus, ratione nullâ ductus. Non enim Theodoti nomen ibi legisse, ubi nos legimus, putat Hiero­nymum; insertum illud Epistolae ad Trallianos ab Interpolatore diu post aetatem Hieronymi non diffitetur, aut saltem diu post Librum illum adversùs Helvidium, qui sub Damaso scriptus est: nihil in illâ Epistolâ, cui nomen postea Theodoti insertum est, illius Haeretici erro­res perstringit. Sed & alia, & illa adversùs Theodotum disertissima legerat, quae ex Epistolis ad Ephesios & Magne sianos descripsit Dallae­us, indè igitur colligere debuit Hieronymus verum Ignatium non fu­isse, [Page 22] qui post Theodotum scripserit. Imo verò hoc argumento tam in­firmo, tam nullo iniquissimè Sanctus Pater falsitatis postulatur, cùm ea quae antè ex Epistolis ad Ephesios & Magnesianos descripsit Dallaeus Capite IX, Artemonis blasphemiam splendidè confutare ipse dixerit. Et reverâ tam contra Artemonem quàm contra Theodotum scripsit Ignatius noster, id est, si personas haereticorum spectes, contra neu­trum; si haeresin ipsam utrique communem, contra sententiam utriusque, & ideo aliquo vero sensu contra utrumque. Haeresis e­nim eadem Ignatii aevo extitit ab Ebione profecta, & ab ipsius discipu­lis, & Nazaraeis, atque Cerintho defensa, à Theodoto & Artemone po­stea resuscitata. [...], Hujus autem [...] princeps fuit Ebion, ut loquitur Theodoretus. Si igitur Hiero­nymus in Ignatio nostro non pauca contra Theodoti haeresin disertissi­ma notâsset, non potuisset nisi ineptissimè indè colligere Autorem E­pistolarum post Theodotum vixisse; quia ipse optimè novit quaecun­que contra Theodoti haeresin ex illis Epistolis observare potuit, ea omnia adversùs Ebionem dici potuisse: at scribere aliquis potuit ad­versùs Ebionem, licèt post Theodotum non vixerit. Ut alibi ligitur Ebionem & Photinum conjungit, tanquam eádem sententiâ Apostolicâ perculsos, ita hîc Ebionem & Theodotum tanquam ab iisdem Patribus resutatos.

Frustra igitur in hoc argumento nec sine summâ injuriâ notat acer­bissimus Patrum Censor, interdum [...] naturali quâdam in­genii [...] abripi, & quaedam non sat ìs accuratè expensa effunde­re, cùm nihil in hac re appareat quod eum videatur abripere aut quo­quo modo commovere, nihil ab eo dictum sit quod non sit veritati con­sentaneum, nihil quod ejusdem sententiae aliis locis patefactae con­trarium sit. Quòd si haec observatio de vehementiâ ingenii Hierony­miani admitti aliquando debeat, tunc potiore jure usurpari potest, cùm adversùs Diaconos Ecclesiae Romanae lacessitus scribit, cùm ut eorum dignitatem imminuat tam multa de presbyteratûs autoritate congerit, cùm ut eam stabiliat aequalem penè ipsi. Episcopali potestati statuere censetur: quae interpretatio sententiae Hieronymianae eum maximè inconstantem, & suis scriptis contraria effundentem repraesen­tat. Si unquam igitur, in hac ipsâ controversiâ de distinctione Sacro­rum Ordinum, liceret dicere Hieronymum naturali quâdam ingenii vehementiâ abripi, & quaedam non satìs accurate expensa effundere: quae responsio si & satìs congrua & valida reputetur, non erit opus quicquam addere ad convellendum sententiae Blondellianae fundamen­tum. Cùm autem hanc acerbissimam censuram de abreptione Hiero­nymi veram esse contendit, quòd hîc scribat, multos Apostolicos viros [Page 23] adversùs Theodotum Byzantinum scripsisse, cùm temporum ratio vincat nulli Apostolico notum esse potuisse Theodotum, sugit eum omnino ratio. Non enim multos tantùm Apostolicos viros sed & eloquentes dixit Hie­ronymus, ut lib. 1. adversùs Jovinianum. Ad hos & Clemens succes­sor Apostoli, cujus Paulus Apostolus meminit, scribit Epistolas, omném (que) penè sermonem suum de virginitatis puritate contexuit; & deinceps mul­ti Apostolici & Martyres & illustres tam sanctitate quàm eloquentiâ viri, quos ex propriis scriptis nosse perfacile est: neque contra Theodo­tum solummodo scripsisse ait, sed contra Ebionem (nam de Valenti­no silent MSS quamplurimi, atque inter eos Cantabrigienses duo) non minùs quàm Theodotum; neque tam eorum personas quàm sen­tentiam respexisse censendus est, qui in eadem consentiebant; neque denique verum est nulli Apostolico notum esse potuisse Theodotum. Quàm diu enim ante Victorem haeresin suam prodidit Theodotus compertum non est: postquam autem à Victore excommunicatus est viris Apostolicis notus esse potuit; Apostolici enim dicebantur, qui A­postolicâ doctrinâ imbuti sunt, etiam qui proximâ post Apostolos aeta­te nati sunt. Certè Irenaeo notus esse potuit imò ignotus ei esse non potuit, qui sub Victore maximè floruit, & post Victorem mortuus est, & tamen à SS. Patribus Vir Apostolicus dictus est, & quidem ab ipso Hieronymo. Ita enim ille, ad Esaiae cap. 64. De quibus diligentissimè Vir Apostolicus scribit Irenaeus, Episcopus Lugdunensis, & mar­tyr.

Capite XI ad secundum ordinem Haereticorum progreditur, asse­ritque Ignatium nostrum alios etiam post veri Ignatii mortem exortos haereticos tetigisse, licèt non nominatos. Respondeo primò generatim, scripsisse Ignatium (quod observat verissimè Eusebius) adversùs hae­reses suo tempore grassantes, & ut ab iis caverent, Ecclesias omnes ad quas Martyrio proximus Epistolas exaravit, opportunè admodum ad­monuisse atque praemunivisse. Eaedem autem haereses quae illius aetate in Syriâ vel Ecclesiis finitimis exortae sunt, sub aliorum nominibus in iisdem vel aliis terrarum oris saeculis sequentibus repullularunt. Ea igitur quae ab Ignatio contra sui temporis Heterodidascalos scripta sunt, ad sententiam alicujus Haeretici qui diu post Martyris passionem natus sit, refutandam opportunissima esse potuerunt: non quod Au­tor Epistolarum ipsum Haereticum posteriorem noverit, sed quòd eun­dem errorem, quem posterior sequutus est, in priori condemnaverit. Quâ unicâ Observatione praemissâ facilè particularia objecta refel­luntur.

Duo Saturnini dogmata respexisse Ignatium Epistolicum vult, unum de matrimonio, alterum de Jesu putativo, ideoque post ea ab Saturni­no [Page 24] publicata vixisse, & Ignatium Martyrem esse non posse. Sed Satur­nini dogma de matrimonio in genuinis Epistolis non habetur, ex assu­mentis quae repudiamus depromitur. Alterum de Jesu putativo à Sa­turnino primò proditum non est. Etiamsi igitur Autor Epistolarum contra hanc haeresin quam tuebatur Saturninus scripser it, non inde ta­men sequitur eum vel Saturninum novisle, vel contra vel post eum scri­psisse; quia eadem fuit haeresis Menandrianorum, quorum quamplu­rimi Saturnino seniores erant. Imò ipse Saturninus à Menandro hausit. Irenaeus lib. 1. c. 22. Saturninus quidem similiter ut Menander, &c. Epiphanius disertè, [...]. Menandriani aurem & Simoniani omnes Christum putativè hominem fuisse, & putativè tantùm passum docebant: à Simone scilicet edocti, qui Judaeis sei­psum Filium esse dixit, [...], ut idem refert Epiphanius. Menander autem multos, teste Justino Martyre, Antiochiae seduxit, quos ignorare Ignatius noster non potuit. Imò ex Antiochiâ fuit ipse Saturninus, teste [...], de [...] aetate, ubi opus fuerit, latiùs disseremus.

Mox duos ex Epistolâ ad Philippenses locos adducit manifestè ut ait, pulsantes Praxeam, praeter eos quos antea adduxerat: erant autem etiam ii ex eadem Epistolâ, aut illâ ad Tarsenses. Nos au­tem neutram defendimus, utramque manifestissimè commentitiam pro­fitemur.

Deni (que) Theodotum Coriarium iterum adducit, ac si Epistolarum Au­tor eum etiam novisset, quòd etiam in Usserianis illius blasphemia refu­tata sit. Et quidem blasphemiam, quam Theodotus defendit, Ignatium Usserianum refutâsse concedo; Theodotum novis­se rursus pernego. Dallaeus ipse dubitanter haec proponit, Si vera sunt, inquit, quae Caius, sive alius apud Eusebium scriptor vetustissimus dicit, Theodotum scilicet primum asseruisse Chri­stum fuisse nudum hominem; ipse enim optimè novit haec, si strictè sumantur, vera non esse: novit alios quamplurimos diu an­te Theodotum, non paucos etiam ante Ignatium, candem hae­resin promulgâsse, quorum Catalogus apud Epiphanium legitur. Sed scriptorem illum antiquissimum vocat; dabimus igitur illi [...] Tertullianum, Cerinthus Christum hominem tantummodo sine Deitate contendit. Et rursus, Poterit haec opinio Ebioni convenire, qui nudum hominem constituit Jesum. Haec ille libro de Carne Christi. Dabimus Caio antiquiorem Irenaeum, qui lib. 1. cap. 25. de Cerintho haec ha­bet. Jesum autem subjecis non ex virgine natum, (impossibile enim [...] ei visum est:) fuisse autem eum Joseph & Mariae filium, similiter [Page 25] ut reliqui omnes homines. Idem capite sequenti, Qui autem dicuntur Ebionaei, consentiunt quidem mundum à Deo factum; ea autem quae sunt erga Dominum non similiter (lego, consimiliter) ut Cerinthus & Carpocrates opinantur. Nè autem emendationi nostrae inniti nimium videamur, idem lib. 4. c. 59. [...]. [...] Interpres, Judicabit autem & Ebionitas, Quomodo possunt salvari, nisi Deus est qui salutem eorum super terram operatus est? Et quemadmodum homo [...] in Deum, si non Deus in hominem? Non autem Ebion tantùm diu ante Ignatii martyrium vixit, sed & Cerinthus qui S. Joanni notus fuit. Quòd si Interpolator illustrare & amplificare studens ea quae adversùs Ebionitas & Cerinthi discipulos scripta sunt, ad Theodotum eandem haeresin resuscitantem referenda censuit; an igi­tur putavit Theodotum primo Epistolarum scriptori notum fuisse? illud omnino non sequitur: multa enim ipse inseruit quae ad aetatem primi scriptoris referre nullo modo potuit. Quòd si ita existimasset Planus ille, ad nos nihil: satìs enim est ad tuendam primi scriptoris an­tiquitatem & ab Impostoris illius jam tandem fictâ opinione vindican­dam, quòd quae ptimò scripserat directè haeresin feritent Ebionis & [...], [...] que seipso [...], aut suâ aetate, post omnium Apostolorum [...], [...] liberiùs disseminantium.

CAP. III. Argumentum à Valentini Sige ductum proponitur. Intro­ductoriae Dallaei conjecturae. refelluntur. De variâ lectione frustra ambigitur. Interpolatoris prudentia perperam advocatur. Mala fides Petavio immeritò ascribitur. Irenaei silentium Eusebii silentio expun­gitur.

LEviora haec quidem sunt, & omnibus, opinor, vi­dentur; sed major nobis Capite XII difficultas oritur ex loco quem ad Valentinum spectare, & fidem temporum violare manifestè volunt; in quo Salmasius & Blondellus ante Dallaeum desuda­runt. Extat ille quidem in Epistolâ ad Magnesia­nos, & in Codice Mediceo in hunc modum conci­pitur, [...] Interpres Usserianus, Unus Deus est qui manifestavit seipsum per Jesum Christum [...] ipsius, qui est ipsius verbum aeternum, non à si­lentio progrediens. Interpolatoris autem paraphrasis ita se habet. [...]. Interpres vulgatus, Unus [...] Deus omnipotens, qui manifestavit seipsum per Jesum Christum fili­um suum, quiest verbum ipsius, non prolativum scilicet, sed substanti­ale; nonlocutio articulatae vocis, sed operatio Deitatis, substantia scili­cet [...].

De his verbis quid judicet dicere voluit Vir doctissimus, antequam Argumentum ipsum explicare ac tueri aggrederetur: sed projudicio suo inanissimam conjecturam protulit. Nemo, inquit, tantam inter Igna­tianos Codices diversitatem casu accidisse censebit: sine dubio nemo. Quisquamnè tam fungus est ut putet, ab [...] alias pro aliis [...] aut voces scribentium negligentiâ vel errore simplici, ex tribus va­cabulis [Page 27] duas integras lineas & verbis & syllabis & literis maximè di­versas natas esse? Quisquámne tam fatuus, ut in his praesertim Epi­stolis, quibus Interpolator, non tantùm sententias aliquot, sed & inte­gras aliquando paginas inseruit, cùm insignem aliquam diversitatem animadvertit, de Antiquariorum negligentiā aut errore cogitet? Quorsum, quaeso, haec cautio? Nempe si hoc casu non accidit, nemo negabit consultò, & ob aliquam rationem ab Interpolatore mutatum fu­isse hunc Scriptoris sermonem. Imò verò licèt casu non acciderit, ita tamen [...] factum esse, ut ratio aliqua peculiaris Interpolatorem ad ea potissimùm verba mutanda impulerit, non sequitur: ipsa gene­ralis interpolandi paraphrasticéque omnia penè exponendi ratio ut alibi etiam & hîc sufficit. Ex omnibus interpolationibus nulla casu facta est: sed qui singularum rationem aliquam peculiarem red­diderit, magnus certè Apollo erit. Mutat Impostor ille pro libitu omnia: nunc phrases obscuriores planè omittit, nunc aliis planio­ribus exprimit, nunc planissimas aliter refert, nunc Scripturae loca interserit; nunc sui temporis consuetudines infercit, nunc suas senten­tias, aliquando longiores [...] Ignatio supponit; ita Ignatiana omnia illustrare & amplificare studens sua fecit. In hac ipsâ Epi­stolâ ad Magnesianos libidini suae tantopere indulsit, ut vix tres aut quatuor versus invenias, in quibus nihil immutavit: ut mirum non sit, si omnino frustra causae aliquae praesertim subtiles harum im­mutationum quaerantur. Pro [...] scribit [...], cùm tamen eam vocem alibi retinuerit, pro [...], habet tantùm [...], pro [...], pro [...], pro [...] scribit [...], pro [...], pro [...], [...], totum denique locum de duobus nummis ita interpolavit, ut nè duo quidem Ignatii voca­bula apud eum simul reperiantur. Quaenam autem horum aliorúm­que ejusdem farinae quamplurimorum ratio reddi potest, nisi quòd meliùs se scribere potuisse putavit Planus ille, quàm scripserat [...]?

Sed cur haec potissimùm mutanda existimaverit Interpolator, in promptu est Viro doctissimo ratio non obscura. Is [...] veritus est nè ista si legerentur, Epistolas non Ignatii, sed alterius [...] esse proderent. O praeclarum Interpolatoris ingenium! ô emunctam na­rem! ô subactum judicium! Quod Origenes, quod Eusebius, quod Dionysius & ipse Planus, quod Athanasius, Hieronymus, Theodoretus, Gelasius videre non potuerunt, ille statim odoratus est, has scilicet [Page 28] Epistolas Ignatii Martyris esse non posse, à recentiore aliquo Im­postore fictas esse, suâ ope indigere ut pro verè Ignatianis habe­antur. Quomodo autem haec deprehendisse putatur? Vidit istam Verbi scilicet à Sige [...] Valentinum Ignatio recentiorem olere; cò delindam [...], nè personati Ignatii drama proderet. Callidum sanè, & importunè prudentem virum haec arguunt: sed videndum omnino an ea Interpolatori competant. Quid [...]? an ille cavit nè aliquid in illâ Epistolâ reperiretur quod aetatem Valentini sapere vi­deretur, qui omnes fere Epistolas ita transmutavit, ut sui temporis more modóque loquerentur, & tria post Valentinum saecula sape­rent? An ille metuit nè aetatem Ignatii Epistolici proderet, qui ista eum ad Philadelphenos scribentem repraesentat, Presbyteri, Diaco­ni & reliquus clerus, unà cum populo universo, militibus, magistrati­bus & Caesare, ipsi Episcopo obediant, quae scripta non fuisse ante­quam Romani Caesares Christiani facti sunt, viderunt Turrianus & Leibius, Vedelius, Usserius, & Dallaeus? An ille veritus est nè obli­qua aliqua verba, ad Valentinum fortè ex ejus sententiâ spectantia, Ignatiiomnes Epistolas suspectas redderent; qui Theodoti nomen in Epistolâ ad Trallianos exprimendum putavit, quem tam diu post Va­lentinum vixisse omnes nôrunt? Recolantur verba quae Dallaeus ipse paulo antè, ad finem penè prioris Capitis, ex suâ sententiâ scripsit. Haec & [...] velut in [...] dicta ipse Epistolarum In­terpolator accepisse eo noscitur, quòd locum ad Trallesios hunc, Fu­gite malas propagines generantes fructum mortiferum, illustrare & amplificare de more studens, eóque hîc addens ipsorum haereticorum no­mina quos in [...] quas interpolabat notatos & refutatos esse puta­bat, Theodotum inter hos disertè ediderit. Interpolator igitur si haec ad Valentinum spectâsse cogitâsset, non ea delevisset nè Autorem proderent, sed pro more suo, vel ipso judice Dallaeo, Valentini nomen edidisset. Qui enim Haereticorum nomina, quos in Epistolis quas interpolabat notatos fuisse putabat, addere voluerat, quare Theodo­tum insereret, Valentinum omitteret, cùm Theodotus Valentino multò junior esset, multóque manifestiùs aetatem Scriptoris proderet? Sed nihil ille tale cogitâsse censendus est: neque rationes excogitandae, aut providentia Dei nescio quapropter huc advocanda: pro more suo Interpolator, omnia illustrare & amplificare studens, haec immutavit; planè ut in hac ipsâ Epistolâ paulo antè, pro his verbis, [...], qui ante [...] apud Patrem erat, & in fine apparuit, haec paraphrasticè substituit, [...]. [Page 29] Qui [...] saecula [...] est à Patre, [...] Verbum, unigeni­tus filius: & in consummatione saeculorum ipse permanet: Regni enim ejus non erit finis, inquit Daniel propheta. Ut igitur in his, ita in illis nulla lectionis diversitas, neque tamen ulla immutationis manifesta causa: sed priora Autoris verba sunt, posteriora Paraphrastae, qui pro more suo breviter à Martyre dicta longiori [...] explicatiùs & orna­tiùs tradere se potuisse judicavit. Ignatium nos admittimus, In­terpolatorem, sive Arianus fuerit sive non, omnino repudiamus, paritérque inanissimam esse hanc conjecturam pronunciamus.

Aliis etiam utitur conjecturis ad hoc Argumentum introductoriis, iisque nihilo melioribus. Vult enim Petavium novi aliquid esse in Us­serianâ Editione secum sensisse, quod Autorem Ignatio recentiorem ar­guat; idque patere ex ejus effugio quo illa de Sige verba à Val. ntini sensu abducere conatus est. Talésne verò sibi testes adjungit? ex tali argumento secum consentientes, & ex nostris suos facit? Si idem cum Dallaeo reverâ sensit Petavius, ut ille suspicatur, & Sigen Valentinia­nam animo probavit, verbis negavit: is [...], quem sibi adjungit, quem alibi verè & generosè de Ignatianis locutum asserit, quem post­quam Vossianam & Usserianam Ignatii Editionem vidit, pro suâ singu­lari doctrinâ próque solenni quadam suâ generositate veram statim & animadvertisse & professum esse dicit, & mendax & subdolus, & minimè generosus aut verax ut fuerit necesse est. Si ulla homini fides est, in hac causâ noster est Petavius; si nulla, illorum est. Sed ego de fide Petavii dubitandum esse minimè censeo. Si ille Medicaei Codicis E­pistolas non minus fictas putavit quàm vulgares; cur has postea sem­per repudiavit, illas admisit, earúmque autoritate saepe usus est? cur se in his rejiciendis ingenuum, in illis recipiendis mendacem praestitit? Certè illud quod mirificum effugium appellat Dallaeus, Virum praestan­tissimum tam faedae tergiversationis non convincit. Nam & ego Peta­vii sensum de simplici silentio verum esse puto; & tametsi ad Sigen Haereticorum verba Autoris referantur, ut alii volunt, nihil indè no­vi in Epistolis esse, nihil quod Autorem Ignatio juniorem ar­guat cum nostris sentio, idque me firmissimè demonstraturum confido.

Nec tamen adhuc ad Argumentum ipsum accedit priusquam illud annotet, quod ipsius argumentum supervacaneum esse & nullius usús ostendit. Observat enim [...] Epistolae verba ad Valentini dogma adeò apta atque [...] esse, ut etiamsi mens Autoris aliò, dum ea scriberet, respexisset, fieri [...] non potuerit quin ea Irenaeus, si nôsset, arriperet, & contra Valentini expositum à se somnium alicu­bi usurparet. At constat Irenaeum corum nunquam meminisse. Non [Page 30] [...] disputavit Salmasius, non Albertinus, qui scriptas fuisse has Epi­stolas ante Irenaei libros ultro fatebantur, neque eas Irenaeo incognitas fuisse vel somniabant. Satìs illi nôrunt, & nos abundè probavimus nullo modo sentiendum esse Irenaeum haec verba, si optimè novisset, si ad manum, cùm scriberet, habuisset, contra Valentinum usurpare voluisse. Cum igitur Vir doctissimus inde concludit, Ergo undecun­que haec verba sumpta sint, & quicunque sit eorum de caetero sensus, illa tamen evidens nobis argumentum ministrant ad demonstrandam harum Epistolarum novitatem ac suppositionem, id quod est iniquissimum po­stulat. Itáne verò, quicunque sit horum verborum sensus, sive Autor respexerit Valentinum sive non, aequè evidens erit argumentum pro novitate Epistolarum, idque sensu Dallaeano? Nostro fortasse sensu aequè evidens esse potest, id est, nullo modo evidens. Nos fortè rectè asserere possumus, sive respexerit Autor Valentini haeresin, sive non, perinde esse: neutrum enim ad convellendam Epistolarum antiquita­tem, quod scimus, quicquam valet. At ut ille, qui verba haec adver­sùs Valentinum scripta fuisse contendit, qui ideo ab Ignatio scribi non potuisse asserit quia Valentinus Ignatio junior fuit, qui argumentum ipsum producit ut probet contra immotam temporum fidem Autorem dogma haereticum post mortem Ignatii ortum exposuisse, ut ille, in­quam, perinde esse scriberet, sive Autor Valentinum respexerit sive non, mihi quidem mirum videtur. Nemo unquam hoc dixisset, qui putaverit se validè probare potuisse, & respexisse Autorem ad Valenti­num & Ignatium Martyrem prae aetate non potuisse scribere contra Valentinum. Unde ego colligo Virum doctissimum huic argumento sive Salmasiano, sive Blondelliano maximè diffidere, suóque negati­vo potissimum niti. Haec autem fluctuatio utrumque simul destruit. Nam si Autor Valentinum non respexit, sed aliud planè in animo ha­buit, & [...] aliud quàm simplex silentium voluit, perit argumentum internum, ex ipsâ Epistolâ ductum; & si Autor hoc tantum voluit, certè eum Irenaeus rectè intelligere potuit; quòd si ita intellexit, nunquam verba Ignatii contra ipsius mentem adversùs Valentinum urgere voluisset, adeóque cadit argumentum externum à defectu testi­monii depromptum. Neque verò magìs probatur Epistolam hanc Ire­naei aetate non extitisse, ex eo quòd Irenaeus verba haec minimè citavit adversùs Valentinum, quàm nec quarto saeculo eandem in hominum manibus fuisse, quòd ea verba non laudaverint Eusebius, Athanasius, Basilius adversùs Marcellum, ad cujus haeresin refutandam verba illa [...] erant opportunissima. Marcellus enim docuit Christum fuisse [...], miniméque aeternum ut orientales Episcopi asserebant; aliquando scilicet Verbum non fuisse, & nè [...] [Page 31] quidem esse asseruit. Ita sententiam ejus exponit S. Basilius Epistola L11. [...]. Qui unigenitum quidem Verbum dici concedit, secundum usum & in tempore progrediens, rur­sum autem ad illum à quo exivit [...], neque ante exitum esse, ne­que post reditum subsistere. Imò verò Marcellus ipse ita se exprimit apud Eusebium, quasi fuerit ante omnem rerum productionem, [...], silentium quoddam, Verbo in Deo existente; cùm autem mundus creandus esset, [...], tune verbum progrediens fiebat mundi conditor. Ubi obiter moneo verba quae apud Eusebium sequun­tur, [...]. & ita redduntur, quod priùs [...] intellectualiter residens ipse fuit, duplici emendati­one opus habere, & sic primò legi, [...], (ut in lib. 2. de Eccl. Theolog. c. 8. & lib. 3. c. 3. legun­tur) & in hunc modum verti debere, qui etiam antè intus intellectu­aliter praeparavit eum. Quid ad haec Marcelli refellenda aptius, quàm Ignatii illud, [...]; quod tamen veteres illi Euse­bius, Athanasius, Basilius, quibus Ignatius noster tam probè cogni­tus est, minimè usurpârunt. Et quidem Eusebius hanc Marcelli sen­tentiam cum illâ veteri Gnosticorum comparat, nec tamen Ignatiana illa, quae ipse optimè noverat, Marcello objicit. Ita enim loquitur lib. 2. c. 19. [...]. Quae autem supponere ausus est Marcellus dicens, olim quidem fuisse Deum, & quietem quandam simul cum Deo describens, (secundum ipsum illum impiorum Haereticorum ducem, qui impia dogmatizans definivit inqui­ens, Erat Deus & silentium;) post silentium autem & quietem proces­sisse verbum Dei in principio creationis mundi efficaci operatione. Cùm igitur Eusebius Marcellum perstrinxerit, quòd Verbum post silentium prodiisse dixerit, & simul etiam observaverit haec à [...] hausta esse, apud quos primò erant Deus & silentium; cùm idem certissimè etiam noverit haec quae nunc apud Ignatium legimus, nec tamen adver­sùs Marcelli haeresin usurpârit loco satìs opportuno, quis non videt si­ne ullo fundamento asseri Ignatiana Irenaei saeculo non extitisse quòd ea ille adversùs Valentini somnia non usurpârit?

Quocirca levi antecedentium conjecturarum velitatione difflatâ ad [Page 32] Argumentum ipsum à Valentino ductum accedo: utque illud nullam vim ad ele vandam Ignatii autoritatem, imò nè speciem quidem ullam aut verisimilitudinem continere ostendam, quatuor propositionibus rem omnem complectar, quibus & veritatem luculenter exponam, & omni­bus Adversariorum objectionibus manifestissimè occurram. Assero igitur primò clarissimè patere, Autorem Epistolae ad Magnesios nullam aliam haeresin verbis ex eâ prolatis respexisse, quàm eam quae fuit Ig­natii aevo cognitissima, Ebionitarum scilicet, & Nazaraeorum. Cùm autem Adversarii adeò asseveranter contendant, haec Epistolae verba ad Valentini commentum respicere, ejúsque peculiare delirium reapse ferire, Assero secundò, verba ipsa ut sunt ab Autore Epistolae prolata ad Valentinum omnino non spectare, nec sine violentâ detorsione ad ejus haeresin exponendam refutandamque applicari posse. Si quis ta­men adhuc sine ratione Valentini dogma respicere haec verba potuisse velit; nè quicquam contra antiquitatem Epistolae haec iniqua conje­ctura valere videatur, Assero tertiò, illam ipsam haeresin, quatenus his verbis feriri putatur, Valentino fuisse antiquiorem, & a vetusti­oribus Gnosticis ipsi Ignatio coaevis certissimè derivatam. Quòd si quis etiam adhuc praefractiùs tueri velit, Autorem Epistolae his verbis Valentinum ipsum respexisse, nec Sigen prioribus haereticis cognitam fuisse post tot Veterum aperta testimonia concedat, nè sic quidem res ex Adversariorum sententiâ confecta erit. Afsero enim quartò, nullo argumento satìs firmo probari posse ipsos Valentini peculiares errores fuisse Ignatio Martyri prorsus incognitos.

CAP. IV. Prima Assertio, verba illa [...] haeresin Ebionitarum ferire. Probatur ex antecedentibus & consequentibus. Explicatio tantùm sunt [...]. Oppositio inter [...] & [...] frequentissima. Peta­vii expositio defenditur. Objectio de frigidâ locutione rejicitur. Similes veterum Patrum explicationes af­feruntur. Geminus S. Augustini locus vindicatur, & altero Fulgentii firmatur. Locutionem in anem non esse. Vox [...] Petaviano sensui non repugnat. [...] vel [...] non malè reddi post silentium.

ILlud autem quod primo loco asserendum putavi, Autorem Epistolae ad Magnesios verbis ex eâ prolatis haeresin Ebionitarum, neque ullam aliam respexisse, luculentissimè probatur. Duae enim conjunctivae particulae, una initio hujusce sententiae, altera principio sequentis inserta, sa­tìs manifestè ostendunt quò tota sententia re­ferenda sit, & ad quid Autor Epistolae, cùm ea scriberet, collineârit. Particula [...] ostendit hancipsam sententiam prio­ris rationem continere: & sequentis particula [...] ostendit eam ex hâc sequi debere. At & antecedens sententia & sequentes Ebionem disertè feriunt: ergò & haec quae prioris rationem explicat, & posterioribus occasionem praebet. Antecedens haec est, Si enim usque nunc secun­dum Judaismum vivimus, [...] gratiam non recepisse. De Ebio­naeis Irenaeus lib. 1. c. 26, Circumciduntur & perseverant in his con­suetudinibus quae sunt secundum legem, & Judaico charactere uti. Idem testantur post Irenaeum omnes: antecedens igitur sententia Ebionem disertè ferit. Quae autem sequuntur, [...], Si igitur in veteribus rebus conversati in novitatem spei venerunt, & caetera eodem planè tendunt, [Page 34] ut à Judaismo nempe recedant qui Christianismum amplectuntur: quae omnia directè adversùs Ebionem & sequaces militant. Haec ipsa sen­tentia ab argumento incipit, quo uti Veteres adversus Ebionitas si­milésque haereticos solebant, [...], Divinissimi enim prophetae secundum Christum Jesum vixerunt; & ut demonstret eos gratiâ Christi inspiratos hoc fecisse, eundem De­um, quem illi colebant, manifestâsse se per Filium suum dicit, qui est [...] ejus Verbum, contra eundem Ebionem, qui eum nudum ho­minem esse asserebat, aeternum negabat. Non tantùm enim illi qui ex viro & foeminâ Christum praedicabant, sed & ii etiam qui eum ex Vir­gine natum agnoscebant, [...], praeextitisse eum ut Deum Verbum & Sapientiam minimè confitebantur, ut testatur Eusebius lib. 3. c. 27. Ita omnia convellendae Ebionis haeresi apprimè conveniunt, neque a­lio possunt spectare, nisi vim verbis manifestam inferamus.

Cùm autem Christum dixerat, Verbum aeternum, [...], id breviter explicat iis verbis, [...], verbum, inquam, aeternum, non à silentio proveniens, ut verbum seu sermo omnis qui aeternus non est. Haec enim adjectio nihil aliud est quàm exegesis sive explicatio aeternitatis Verbi, eáque planè naturalis & obvia, & si­ne ullo respectu ad aliam aliquam peculiarem haeresin maximè propria, reddens veram notionem aeterni verbi, & ab alio verbo non aeterno re­ctè distinguens. Hic est omnium hominum vulgaris de verbo conce­ptus, ut quod silentium respiciat. Ita apud Virgilium Juno,

Quid me alta silentia cogis
Rumpere, & obductum verbis vulgare dolorem?

Ubi Servius, Silentia autem rumpere, loqui propriè dictum. Exsilentio ergò exit, seu prorumpit verbum. Huic autem [...] rumpere silentium contrarium apud Graecos est [...]. Hesychius. [...]. Et rursus, [...]. Unde Ammonio dicitur [...], ubi sentio potiùs legendum [...] enim [...] eo sensu dicunt Graeci, non [...], ut opinor. Inde [...] & [...] antithesis omni­bus familiaris, ut Nazianzenus Carmine XII ad Episcopos, [...].’

& Orat. 14. [...]. Cùm igitur ver­bum sive sermonem communiter sumptum ita concipere soleamus, ut eum silentium semper praecedat; Author autem Epistolae jam dixisset verbum quod Christus est esse aeteruum; aeternum autem esse non po­test [Page 35] quod ab aliquo alio praeceditur; verè & opportunè cùm Christum Verbum appellat, non tale intelligi debere admonet, quale ex silentio proveniat. Silentium autem sive [...], sive [...] dicatur perinde est. Ut Clemens Alexandrinus Admonitione ad Gentes. [...]. Hoc erat quod subindicabat Za­chariae silentium, fructum Christi praecursorem praestolans, ut lux veri­tatis Verbum [...] aenigmatum mysticum solveret [...] Evangelium factum. Spectatur igitur [...] communiter tanquam [...], sive [...], praecedentis scilicet silentii solutio. Rectè igitur admonet Ignatius noster Christum cum [...] dicitur, aeter­num tamen esse, adeóque talem non esse, qualis ex praecedente silentio prorumpit. Haec est assertionis nostrae ratio breviter ex­plicata.

Quid de iis quae de Haeresi Ebionis diximus sentiant viri docti ne­scio, nondum enim, ut opinor, haec à quopiam dicta sunt: mihi ta­men satìs est ea esse ex totâ Ignatianâ perioche certissima; & Dallaeus ipse illa verba, [...], affert tanquam adversùs Artemonem & Theodotum disertissima, qui Ebionis haeresin ample­ctebantur: de interpretatione simplici eorum verborum, [...], quid senserit Dallaeus probè scio ex iis quae contra Petavium disputavit. Ille enim perspicacissimi ingenii Jesuita hunc utì haud paulo commodiorem & faciliorem sensum sequutus est. Verbum, inquit, sive sermonem Ignatius asserit esse Jesum Christum Dei Filium, non qualis est creatus & humanus sermo, qui in tempore incipit & in tempore [...]; non enim est aeternus. Hoc unum, nec aliud quicquam voluit Ignatius. Hanc autem Petavii explicationem Dallaeus frigidam & in­anem argutiam vocat. Ego in eâ nihil frigidum, nihil inane, nè quic­quam quidem argutum video: omnia potiùs plana, perspicua, apposi­ta, & communi Graecorum sermoni maximè conformia videntur. Sed primò, inquit, quàm frigidum est Magnesianos monere filium Dei verbum esse ipsius, non tamen ejusmodi ut post silentium prodierit. Jam Criticum agit Dallaeus, sed infeliciter. Quid enim si hoc frigidum sit, ergò Ignatianum esse non potest? An necesse est ut Sanctissimus Martyr meliùs scripserit, quàm clari inter Graecos Oratores, in quo­rum orationibus multa frigidè dicta notârunt Critici veteres? De Iso­crate summo viro Dionysius Halicarnassaeus, [...]. Imò Isocratis imitatores frigidos esse observat, ex quibus nominat Timaeum, Platonem, & Sosigenem. Longinus Ti­maeum [Page 36] pariter & Platonem nominat, quibus etiam Xenophontem ad­jungit. Non igitur Martyris autoritatem imminuit, si fortè aliquid fri­gidè dixerit: diu ante eum summi in Graeciâ viri frigidè multa scri­psisse notati sunt. Sed nondum video quare haec locutio adeò frigida existimetur, Imò verò, inquit, quasi sit quisquam adeò fatuus, ut quem audit esse Jesum Christum Dei Filium eundem putare possit à silentio esse ortum? Astutè haec quidem; omittit enim id quod in hac re est prae­cipuum, Verbum scilicet, sive Sermonem. Quamvis Dei Filius dicatur, dum tamen verbum idem, sive sermodicitur, facilè talis conceptus in animo audientium formatur, vel objectio potiùs. Verum quidem est, Ignatium, dum vult Christum Verbum aeternum ostendere, rectè eum Filium etiam nominare: hoc enim frigidum non est, sed necessa­rium. Ita judicavit magnus Athanasius Ignatii sui optimus interpres, lib. de Synodis, [...]. Ac nè quis audiens Sermonem tantùm existimet talem esse qualis est hominum subsistentiâ carens, sed audiens quòd Filius sit, sciat hunc esse vivum sermonem & substantialem sapien­tiam, &c. Maximus Taurinensis, Nè verbum ipsum non substantiam veritatis sed prolativum loquentis Dei putares esse sermonem, dicitur Fi­lius. Et tamen multi fuerunt, neque isti fatui, qui Christum & Filium Dei credebant, & Verbum, nec tamen verbum aeternum, adeóque ex silentio profectum: unde Tertullianus negavit Deum esse Sermonalem à principio, & primò tacitè cogitâsse, & disposuisse secum quae per sermo­nem mox erat dicturus, & Origenes in Joannem multos suâ aetate exti­tisse docet, qui tanquam perspicuum illud admittebant, Filium Dei esse verbum nuncupatum, [...], existimantes prolationem paternam quasi in syllabis jacentem esse Filium Dei, neque ullam ei substantiam aut subsistentiam tribuentes. Si quoties ita Verbi notio traditur & expli­catur, ut simul à talibus conceptibus liberetur, frigida sit locutio, fri­gent certè omnia SS. Patrum scripta, frigent omnes Theologorum ex­positiones. Universi enim sollicitè curant nè cùm Christus Verbum di­citur, tale verbum mente concipiamus quale ex ore humano provenire soleat, aut quovis modo aeternum non sit. Clemens Alexandrinus Stro­mat. 5. [...]. Eusebius de Eccles. Theolog. lib. 1. c. 20. notat Joannem dixisse [...], non autem [...], alibi (que) notat Deum [...]. S. Cyrillus Hierosolymitanus quasi Ignatii Paraphra­sten, [Page 37] ut alibi, ageret, Catech, 4. [...]. Gravissimus scri­ptor Gregorius Nyssenus, [...]. Novatianus lib. de Trinitate. Sermo Fi­lius natus est qui non in sono percussi aëris, aut tono coactae de visceribus vocis accipitur; sed in substantiâ prolatae à Deo virtutis agnoscitur. S. Hilarius de Trin. l. 7. Unigenitus Deus & Verbum est: sed innasci­bilis Pater nunquam omnino sine Verbo est. Non quòd prolatio [...] natura sit Filii, sedex Deo Deus cum veritate nativitatis subsistens. Vigilius Tapsensis cùm ad ista Psalmi, Verbo Domini coeli formati sunt, asseruisset, Verbum eoloco esse Filium Patris, statim addidit: Ubi ait, Verbo Domini, non sonum vocis inconsubstantivum esse accipias, quam si validus quis emisit de montibus, solet reboare echo.

Hoc discrimen inter Verbum divinum & humanum prosecutus est S. Augustinus, cujus locum ex Sermone de Nativitate Domini addu­xit Petavius ad hanc rem maximè accommodatum, & cum explica­tione loci Ignatiani prorsus conspirantem. [...] est illa generatio qua in principio erat Verbum, & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum? vel quod est hoc Verbum quod dicturus antea non silebat, quo dicto non siluit qui dicebat? quod est Verbum sine tempore, per quod facta sunt tempora? Verbum quod labia nullius aperuit coeptum, clausitve finitum? Cui geminum adjungo B. Fulgen­tii locum, ad Trasimundum lib. 3. c. 18. Fuit infans Verbum se­cundùm carnem, & fandi non habuit facultatem: sed idem Verbum nullo unquam potuit [...] silentio, quia ipse est Patris sempiterna locutio. Uterque autem aeternitatem Verbi Dei clarè explicat, & à verbo humano, quod ex neutrâ parte aeternum est distinguit, utpote quod à silentio incipiat, & in silentium desinat. Quid ad haec Vir doctissimus? Primò in S. Augustinum, qui solus à Petavio laudatus est, involat, eúmque acerbissimè objurgat, quòd argutias captet, & in iis penè totus sit, nec miratur quòd aliquid hujusmodi luserit. Aequiùs hoc in S. Augustino ferendum, quòd haud mitiùs caeteros Patres tractare soleat. Sed qualis qualis scriptor illi videatur Augustinus, id certè fecit quod ante eum Ignatius Epistolicus: Verbum divinum ab humano distinxit, quòd non perinde à silentio incipiat; nee in eâ notione, ut ab Ignatio exprimitur, quicquam est argutum. Respon. secundò, Id non dicit Augustinus, quod noster. Mirum hoc quidem: planè enim idem dicit. Noster, Verbum quod non prodit à silentio; ille, Quod est hoc Verbum, quod dictur us antea non silebat? [Page 38] Quid dici potuit similius? De eodem Verbo loquitur, & idem de eodem asserit. At S. Augustinus Verbum [...] & seorsum à not ione personae praecisum considerat: Ergò id non dicit quod Ignatius. Mirum hoc effugium & aperte falsum. Loquitur Augustinus non minùs de Verbo personaliter sumpto, quàm Ignatius. Ita enim incipit, Quaenam est illa generatio qua in principio erat Verbum & Verbum erat apud Deum, & Deus erat Verbum? loquitur de aeterna generatione Filii, qui sanè est persona: loquitur de Verbo quod erat in [...], quod erat apud Deum, quod erat [...], quod sanè est persona: loquitur de Verbo sine tempore, id est, aeterno, per quod facta sunt tempora, quod sine dubio est persona: loquitur omnino de eo Verbo quod S. Joannes in initio Evangelii sui descripsit, quod personam esse nemo Catholicus negat. Et Augustinus igitur & Fulgentius eodem prorsus modo locuti sunt, quo nos Ignatium locutumesse contendimus.

De frigido & arguto diximus; de inani nunc dicendum. Superva­caneus enim, inquit, est sensus quem Petavius his verbis affingit. Ho­minis enim verbum esse eo [...] negârat, quòd Dei Verbum esse dixerat. At cùm Dei Verbum esse dixerat, non illud satìs negârat, quod postea eum negare asserit Petavius, ejusmodi scilicet sermonem illum Dei esse, [...] est creatus & humanus sermo. Aliud enim est Verbum Dei esse & non hominis, aliud verbum illud Dei humano simile omnino esse, quod de Verbo Dei plurimi haeretici asserebant. Dixit Ignati­us Dei Verbum esse aeternum, quod ut explicaret, & contra Haereti­cos qui aeternitatem Verbi Dei pernegabant defenderet, monuit Verbum illud Dei non ex silentio ortum esse, ut solent hominum ver­ba, hoc est, non esse verbo hominis simile, neque ex verbo humano de ejus existentiâ rectè judicari posse. Nihil igitur his verbis dixit quod ante dixerat. At satìs perspicuè id antè [...], cum verbum Dei [...] dixisset. Certèsi quis his legibus Veterum scripta examinare velit, Battos omnes faciet. Nonne omnes aliquando seipsos explicant, & idem saepe aliis verbis dicunt? Nonne objectionibus, quae oriri possunt aut solent, saepe occurrunt, & ut hoc faciant, eandem sententi­am verbis aliis proferunt? Plurimi in Vetere & Novo Testamen­to pleonasmi per synonyma opposita & negantia a viris eruditis ob­servati sunt: qui tamen non frigidi aut supervacanei putantur sed emphatici.

Sed tandem ipsa Epistolae [...] ad Petavianum sensum inepta atque absona est & inusitata. Mira haec objectio à Dallaeo, qui omnes hujus Autoris Epistolas tales elocutiones, ineptas, absonas, & inusitatas continere alibi ait. At si nostrum Valentinianam Sigen signi­fic [...] admiser is, tota oratio & perspicua, & gravis, & necessaria, & [Page 39] clara etiam & legitisma erit; hoc est, Dallaeo fatente, Ignatianis dissimillima. Ut igitur Autor sui similis sit, ut haec oratio reliquis congruat, ut haec elocutio caeteris non repugnet, eam de Valentini hae­resi exponere non possumus. Illud potiùs Dallaeum dicere oportuit, Expositio Petavii reddit omnia clara & perspicua, Salmasii omnia turbata atque absona & magìs ad Autoris hujus morem geniumque accom­modata: & vel ob eam rationem Salmasiana expositio Petavianae praeferenda est. Nec haec ludens dico, sed seriò & ex animo: non du­bito enim quin mox ostensurus sim expositionem illam quae Valenti­nianam Sigen huc advocat esse planè absonam: & orationem eam, [...], eo sensu acceptam, nec esse claram, nec legitimam, nec Gnosticis, nec nostris familiarem.

Jam verò ut ex ipsis verbis sensum quem vult exsculpat, observat cùm Gnosticos ad suorum Aeonum emissiones, tum nostros ad Filii & Sp. S. emanationes significandas uti voce [...]. Fortasse. Sed hinc nullo modo sequitur aut aliter eam vocem usurpari non posse, aut hoc loco in eum modum accipi debere. Vox quâ maximè usi sunt in hac re Valentiniani alia planè erat, nempe [...], unde [...] à SS. Patribus exagitantur. Ita Irenaeus sententiam Valentinianorum accuratè referens lib. 1. cap. 1. tradit [...], Nun scilicet, [...]. & rursus, [...], nempe Nun, [...], & mox, [...]. Eâ voce semper de Aeonibus utitur. Eandem & Origenes de Valentinianis agens usurpat tomo 3 in Joannem, [...]. Atque haec est Aeonum genealogia [...], ut loquitur Irenaeus. Neque aliter Valentinianusille, cujus ipsissima verba transcribit Irenaeus, loquitur, [...]. Valentinianus quidem alter, cujus verba recitat Epiphanius, pro [...] semper usurpat [...] nunquam. Licèt igi­tur Irenaeus ipse de productione rerum materialium agens voce [...] utatur, & Marci sententiam referens tetradem ex tetrade, decadem ex ogdoade, & Aeones ex tetrade, & Ptolemaei discre­pantem opinionem depingens, Nun & Alethiam tanquam imagines affectuum Patris Thelematis & Ennoeae ita prodiisse dicat, & ea vox eti­am in Clementis Alexandrini Anatolicis reperiatur; tamen cùm Va­lentiniani [Page 40] ipsi aliter locuti sint, cùm Irenaeus accuratè referens Valenti­nianorum errores dum singulorum Aeonum generationes enumerat [...] [...] constanter usurpat, cùm SS. Patres tam saepe [...] Valentinianis objiciant; si Author Epistolae Valentinianos directè fe­rire & eorum more loqui voluisset, non [...], sed poti­ùs [...] dixisset.

Quòd autem nostros ad emanationem Filii à Patre significandam usos esse voce [...] observet, ad rem omnino non facit: imò quod ex Ignatio nostro adducit, multò minùs, cùm dicat Christum Jesum [...]. Unum idémque, inquit, utroque loco verbum est, quod interpres Usserianus vetustissimus in priori exire, in posteriori progredi reddidit. Hactenus veré. Ergò noster Filium exire tam à Silentio negat, quàm à Patre ait. Quaenam amabò haec est consequen­tia? An qui dicit Filium à Patre exire, non autem dicit progredi, & Verbum non à Silentio progredi, non autem non exire, is Filium exire tam à Silentio negat quàm a Patre ait? Nullo modo. Argumentum ita­que ab interpretatione ductum prorsus est frustraneum, imò planè nul­lum. Sed potuit interpres tam exire in posteriore loco reddere, quàm priore. Potuit quidem, sed & tam progredi potuit in [...] loco reddere, quàm posteriore, si contra animi sui sensum redderer. Verùm fidissi­mus interpres latae significationis vocem ita reddidit quemadmodum loco quem interpretatus est optimè quadrare sentiebat. Dicit igitur Filium exire à Patre, negat à Silentio progredi; neque secundum Ca­tholicos, emanationem aeternam intellexit, neque de Probole Valen­tinianâ vel somniavit. Aliquando Graeci [...] ita usurpant, ut vim [...] ex appositis habere sentiatur. Cùm igitur Christus dixisset, [...] Jo. 8. 42, idem significare voluisse pu­tandus est Ignatius, cùm scribit [...], quod in­terpres vertit, ab uno Patre exeuntem. Certè ut emanationem à Pa­tre iis verbis denotet Ignatius, nulla ratio cogit. Novimus quid The­odorus Beza ad illum Joannis locum scripserit, Loquitur Christus meo quidem judicio de adventu in carnem, non de aeternâ [...], cui im­propriè quoque tribueretur [...]. Et ratio manifesta eruitur ex verbis proximè sequentibus, [...]. Si autem Apostolus eo loco de aeternâ Filii generatione loeu­tus non est, multò minùs Ignatius, qui ita de adventu ejus loquitur, ut etiam de reditu, [...], ab uno Patre [...], & in unum existentem & revertentem: ut illud exprimat Jo. 16. 28. [...], exivi à Patre & [...] in mundum; iterum relinquo mundum, & vado ad Patrem. Neque [Page 41] igitur cùm Filium à Patre exire dixit Autor Epistolae de aeternâ gene­ratione cogitavit; neque cùm Verbum à Silentio prodire negavit, de emissione Valentini somniavit. Certè ex unicâ voce [...] nihil tale expiscari licet: quae cùm latissimae significationis sit, ex aliis verbis quibus adjungitur ejus propria vis eruenda est: nec ullo modo con­tendere possumus eodem planè sensu eam accipi debere, cùm ad Deum Patrem de Filio, & cùm ad silentium de Verbo refertur. Praesertim cùm sciamus illud ipsum vocabulum [...] à Graecis attribui sole­re verbo etiam prolativo, quod substantialis seu personalis gene­rationis capax non est, ut legimus apud Joannem Philoponum de Mundi creatione lib. 6. c. 4. [...]. Et Marcellus apud Eusebi­um Christum [...].

Merae hae sunt logomachiae; quare tandem fortiùs argumentum stringere videtur. Signant enim, inquit, haec verba id ex quo quid ex­ivit ejus quod ex eo exivit vel locum, vel causam, vel principium (ut Scholae loquuntur) constitutivum fuisse. Subtilis haec quidem, sed mi­ra disputatio. Non quaero quodnam illud sit principium constitutivum quod causa non sit, ut hîc tertii membri locum occupet. Certè Scholae ita non loquuntur. Illud quaero, an vox [...] usurpari non pos­sit nisi de aliquo, quod ex loco vel causâ exit? [...], inquit Nemesius. At [...] neque locus est, neque causa, neque principium consti­tutivum. In generatione ipsâ de qua loqui nostrum volunt, ex princi­pio privativo potiùs aliquid fieri dicitur, quàm ex constitutivo. Ita Aristoteles Physic. lib. 1. c. 7. [...]. Et cap. 8. [...]. Ex privativo igitur principio satìs pro­priè aliquid fieri aut prodire dicitur: & de rerum ortu ita saepe lo­quimur. Quis enim non dicit lucem ex tenebris oriri vel prodire? Ne (que) si Petavius eam phrasin ita explicandam putavit, Verbum non esse ejus modi ut ex silentio, vel post silentium prodierit, adeò exagitandus fuit: quasi [...], & [...] tam latè differrent, cùm Eusebi­us in hac ipsâ re haec duo idem valere clarissimè ostendat. Accusat enim Marcellum quòd docuerit [...], & ob eam sententiam Gnosticae haeresi eum addictum pronunciat. Notant Grammatici ex aliquando pro post usurpari, ut apud Virgilium, ex illo tempore pro post illud tempus, & apud Ciceronem, ex eo die & ex con­sulatu, & ex hoc tempore. Quod & Graecis familiare est. Ut ad illa Homeri [...]. E.

[...]

Notat Scholiastes Vetus, [...]. Et Eustathius, [...]. Sic ad illa [...]. N. [...], Schol. V. [...]. Et Eustathius, [...], [...]. Ita alibi, [...] interpretatur idem Scho­liastes. Neque tamen Autor Epistolae dixit [...], sed [...], quod secundum loquendi modum Graecis familiarem Latinè post silentium reddi potest. Ut apud Homerum legimus, [...], Ubi Scholiastes Vetus, [...]. Et Eustathius, [...]. Indè Hesychius [...] interpre­tatur [...]. Nihil igitur tritius est apud Graecos, quàm ut [...] & [...] pro [...], apud Latinos, quàm ut ab & ex pro post accipi­antur. Et qui è silentio vel post silentium prodire verbum negat, mihi omnium hominum sermonem negare videtur.

Nos igitur & Autoris mentem, & Veteris Interpretis Versionem defendendam omnino putamus; quam planam, simplicem, propriam, & perspicuam, non frigidam, aut argutam, aut inanem esse sentimus: eámque solam ad Autoris mentem rectè exprimendam, & ad Ebioni­tarum errorem, quem tunc temporis in animo cùm scriberet Autor habuit, castigandum, & ad Magnesios nè istam haeresin reciperent praemuniendos plurimum valere contendimus. Manet itaque incon­cussa hactenus Assertio prima, Autorem Epistolae ad Magnesios nul­lam aliam haeresin verbis ex eâ prolatis quàm veterem illam Ebioni­tarum tot modis in eadem Epistolâ descriptam respexisse: quae cùm aetate Ignatii Martyris nimiùm viguerit, quod adversùs eam scriptum est fidem temporum pulsare non potest.

CAP. V. Assertio secunda, Verba illa ad Valentinum omnino non spectare. Valentiniani nunquam dixerunt Sigen pe­perisse Logum. In Scholâ Valentini solus Nus ex Bytho & Sige, ideo Monogenes appellatus. Logus autem, quòd à Bytho & Sige non esset, in deminorationem natus, & Aeon coecus fuit. Genealogia Aeonum à Blondello perperam repraesentata. Fragmentum Va­lentiniani apud Epiphanium explicatur. Locus (y­rilli Hierosolymitani discutitur. Dallaei distinctio de mediatâ & immediatâ eductione exploditur. Verba Ignatii cum placitis Valentini malè componuntur. Argumentis Dallaei omnibus particulatim responde­tur. Genuina Ignatianorum explicatio redditur. Ad­versariorum expositio detorta ostenditur.

STabilitâ primâ Assertione sequitur Assertio [...], scilicet, Verba ipsa [...], ut sunt ab Autore Epistolae ad Magnesios [...], ad Valentinum omnino non spectare, nec sine violentâ detorsione ad ejus haeresin exponen­dam & oppugnandam applicari posse. Si enim Va­lentini delirium de emissione Logi Autor Epistolae ferire voluisset, & tribus tantùm verbis id facere cogitâsset, iisque negativè positis, & obiter adductis dum contra alios & maximè oppositos Haereticos disputaret, contra quos eadem verba non minùs quàm adversus Valentinum facerent, fieri omnino non potuit, nisi illud ipsum disertè negaret, quod Valentinus clarè ac toti­dem verbis asseruerat. Sententia enim negativa nihil aliud ferire po­test [Page 44] nisi oppositam affirmationem; ut si quis neget id quod ille nun­quam affirmavit, ejus negatio Valentinum directè non feriat. Haec adeò certa sunt, ut hîc ipsum Dallaeum habeamus confitentem. Ego verò, inquit, respondeo, planè necesse esse, ut is ad quem scriptor respexe­rit, quisquis ille de caetero sit, [...] certè docuerit [...]. Quid neget Ignatius perspicuum est ex eo quod affirmat; affirmat [...] esse [...], contra Ebionitas, negat [...]. Si Valentini delirium in animo habuit notare & refellere, oportet cer­tè à Valentino dictum & assertum esse, [...]. Hoc autem unquam disertè docuisse Valentinum nego. Si fragmenta omnia Valentinianorum excutias, si expositiones omnes eorum sententiae evolvas, si objecta à SS. Patribus Valentini haeresin ex professo & fusè exponentibus singula percurras, nunquam hoc vel ab ipsis Hae­reticis scriptum, vel apud illos Patres expositum aut objectum re­peries.

Nam primò non reperitur talis Genealogia in iis Fragmentis Valen­tinianorum quae etiamnum extant, & in quibus quis Aeon à Sige emis­sus sit, & ex quo Aeone emissus sit Logus disertè docetur. Unum ex his apud Irenaeum, alterum apud Epiphanium extat: in priore Logus est ex Arche, id est Nu, seu Monogene, & Aletheia; in posteriore, aut ex iisdem, mediantibus Anthropo & Ecclesiâ, aut ex Anthropo & Ecclesiâ: in neutro ex Bytho & Sige emissus esse dicitur. Secundò, sententia Valentinianorum prolixè exponitur ab Irenaeo lib. 1. cap. 1, & Valentini ipsius praecipuè cap. 5, sed nullibi Irenaeus meminit Lo­gi à [...] prolati; non post eum Tertullianus, non Epiphanius, aut Philastrius, Augustinus, Theodoretus, non eorum quisquam qui de industriâ Valentini delirium exposuerunt. Praeterea hoc dictum nun­quam à Valentinianis vel indè patet, quia dici in Scholâ Valentini non potuit. Ex ejus enim doctrinâ Aeon à Sige emissus intra primam qua­drigam, quam primordialem tetractyn & authenticā nominabant con­tinebatur, à qua Logus exclusus est. Aeon autem ille ex Bytho & Sige prognatus, virtute suae generationis communicavit cum Patre supre­mo: illi Bythus cognitus fuit, reliquis non item. Ita Irenaeus, [...]. Et propatorem quidem eorum cognitum soli dicunt ei qui ex eo natus est [...], hoc est, No: reliquis verò omnibus invisibilem & incom­prehensibilem esse. Nus igitur Monogenes, sive unigenitus dictus est, quòd ille solus ex Bytho & Sige natus est. Unde Tertullianus [...] vo­cat illum Valentini Monogenem ex patre Bytho & matre Sige: & quam­vìs [Page 45] excipiat contra nomen Monogenis, illud tamen facit non respectu Logi aut alterius post Logum Aeonis, sed Aletheiae tantùm, quae ex iisdem parentibus orta est. Ita & ipse, inquit, pater dicitur & initi­umomnium, & propriè Monogenes. Atqui non propriè, quia non solus agnoscitur; nam cum illo processit & foemina verit as. Monogenes, quia prior genitus, quanto congruentiùs Protogenes vocaretur? Respectu Aletheiae scilicet, quae post eum sed ex iisdem Bytho & Sige processit: ratione autem ad reliquos Aeones habitâ propriè Monogenes dicebatur, quòd solus ille, reliquorum autem nemo, ex Bytho & Sige natus esset. Quinetiam hoc illi Monogeni adeò proprium & peculiare fuit, ut illi prae omnibus aliis Aeonibus exinde maxima privilegia accesserint. By­thus illi soli, quòd ab ipso natus esset, notus fuit. Logus, utpote qui ab ipso non emissus est, ut nec à Sige, Propatora non cognovit, ideò quia ab ipso natus non est: quapropter caecus Aeon dictus est, qualis à Si­ge emitti Bythi [...] non potuit. Irenaeus lib. 2. c. 48. Similiter autem rursus & de Logo tertiam prolationem ei à Patre donans, unde & ignorat magnitudinem ejus. Tertullianus cap. 9, Sed & hoc exce­ptio personarum est, quòd solus ille Nus ex omnibus immensi patris frui­tur notione, gaudens & exultans, illis utique moerentibus. Qui à Bytho & Sige emissus est ipsi Bytho similis & aequalis fuit: Logus au­tem minimè, qui fuit in deminorationem emissus. Tertullianus cap. 7, Suscipit illa statim & praegnans efficitur & parit utique silentio Sige; & quem parit, Nus est, simillimum patri & parem per omnia. Irenaeus lib. 2. c. 24, Eum qui est à Nu Propatoris (ita lego) ipsorum emissus Sermo in deminorationem emissum dicunt. Nun enim perfectum à perfecto Bytho progeneratum jam non potuisse eam quae ex eo est emissionem facere perfectam, sed obcoecatam circa agnitionem & magnitudinem Patris, & Salvatorem symbolum mysterii hujus ostendisse in eo qui à nativi ate caecus fuit. Haec igitur sunt in Valentini Scholâ certissima dogmata. Nun, quia à Bytho & Sige emissus est, Bythum ipsum plenissimè cog­novisse, illique aequalem & parem esse: Bythum autem & Sigen alios Aeonas progenerare noluisse, ideóque Nun Monogenem di­ctum fuisse. Ut autem alii Aeones emitterentur, Nun etiam Archen & Patrem factum. Logum autem, qui ab eo progeneratus est, in de­minorationem generari, eò quòd ex Bytho & Sige emissus non esset, ideóque Bythum prorsus ignorare, & Aeonem caecum dici. Patet ita (que) in Scholâ Valentini Logum à Bytho vel Sige emissum dici non po­tuisse.

Blondellus, ut haec evitaret, miram nobis Aeonum genealogiam per­texit, & Valentinianorum sententiam hoc modo effictam exprimit, [Page 46] Supremum illi Aeonem somniantes [...] dictum, qui ex [...] complexu geminam prolem [...] suscepisset: rursus [...] seu [...] matri [...] [...] genuisse fingebant. Haec igitur eorum Genealogia, ex Blondelli sententiâ,

Bythus — Sige.

Nus Veritas

Nus — Sige

Sermo, Vita.

Aliam fatetur exposuisse Patres; hanc autem accepisse se ait ex Fragmento libri Valentinianorum, quod ab Epiphanio Panario suo in­sertum est. Haec ille in Praefatione ad Apologiam. In notis autem ad Epistolam Isaaci Vossii asserit librum eum esse ipsius Valentini, & secundum eum [...] à Nu & Sige immediatè processisse. Sed pri­mò liber ille Valentino ipsi sine ullo fundamento ascribitur. Nam Epiphanius contra Valentinianos disputans & Fragmentum hujus li­bri recitans, eum vocat [...]. non ejus sed eorum librum, alicujus scilicet Valentiniani, non ipsius Valentini; & ad finem Frag­mentiaddit, [...], & haec quidem ex parte librorum eorum inserta huc usque mihi dicta sunto. Imò falsissimò ipsi Valentino assignari certum est. Ejus enim propria sententia ab Irenaeo refertur, quae ab hujus libri delirio multùm discrepat; & Valentini discipulos tum à Magi­stro tum à seipsis saepe dissensisse omnes nôrunt. Secundò, Aeonum genealogia quam Blondellus repraesentat in eo Fragmento minimè continetur, sed planè alia, nempe

Bythus — Sige

Pater

Pater — Sige

Veritas

Pater — Veritas

Homo, Ecclesia.

Sermo, Vita. [Page 47] Blondellus quidem verba quaedam ex eo Fragmento ad suam genea­logiam firmandam recitat, sed admodum dolosè: ea enim omittit quae ad rem maximè faciunt: nostra autem ex ipsis Fragmenti verbis sic di­lucidè colligitur. Valentinianus ille primò Bythum & Sigen describens, inquit, [...], & haec illi commixta parit Patrem veritat is. Prima igitur emissio est quâ Pater veritatis ex Bytho & Sige generatur, quem & [...] vocabant. [...] ( [...]) [...]. Postea autem Sige naturalem unitatem lucis proferens cum Homine (erat autem illis velle congressus) parit etiam Veritatem. Secunda igitur emissio est quâ Veritas ex Patre, seu Homine, & Sige generatur, [...] (lego [...]) [...]. Postea Veritas maternam proferens lasciviam effeminavit Patrem suum ad seipsam, & congressi sunt invi­cem incorruptâ mixtione, & immortali coitu, & parit tetradem spiritu­alem prioris tetradis repraesentativam. Tertia igitur emissio est, qua secunda tetras, (Homo & Ecclesia, Sermo & Vita) ex Patre & Ve­ritate generata est. Haec est genealogia Aeonum primae ogdoadis in Fragmento, libri Valentinianorum apud Epiphanium descripta: ex quo novam planè & hactenus inauditam Blondellus fecit, quam nec in eo Fragmento nec alibi reperias. Hanc autem ipse commentus est, ut [...] suum ex Sige immediatè produceret; quod omnibus Valenti­nianorum genealogiis repugnat. Et sententiam suam firmare videtur ex verbis quae sequuntur, [...]. Sed si haec verba aliquid probarent, [...] à Sige non immedi­atè productam docerent; sunt enim tantummodo priorum explicatio: in prioribus autem secunda tetras non immediatè a Sige, sed à Veri­tate producitur: haec igitur ad sententiam Blondelli nihil omnino fa­ciunt. Sed ut in illo Fragmento multa corrupta sunt, ita hic etiam lo­cus mihi sanus non videtur: nam vel [...] ad [...] immediatè praecedentem spectat, quae secundùm hunc Valentinianum ex Patre & Sige prognata est, & tunc aliquid ante se­quentem vocem [...] deest; vel pro [...] omnino legendum est [...], ut haec praecedentibus conveniant. Frustra etiam huc ad­vocat Blondellus corrupta illa verba Cyrilli in Catechesi 6. [...]. Locus ille adhuc in mendo cu­bat, nec ab Interprete intellectus est. [...]. [Page 48] Ita Graeca verba edita & distincta sunt: quae Joannes Grodecius sic interpreta­tus est, Quòd Bythos, idest, profundum genuerit Sigen, id est, Silen­tium, & de Sige procreârit Logon, qui Jupiter sit Gentilibus, & de­terior ac inferior eo qui cum sorore sit mixtus. Sige enim Bythi filia di­cebatur. Mira hic tradit interpres de Logo Valentiniano quisit Jupiter Gentilibus. Legit enimvero in MS. suo vocem [...] sed corruptè exaratam, quare & à prioribus & à sequentibus in Graecis distinxit, in Latinis autem utrique sententiae conjunxit, cum [...] componit, ac si scriptum esset [...] (quemadmodum in MS. Oxoniensi legitur) cum [...] conjungit, ac [...] eodem casu legeretur, atque ita omnia confundit. Si [...] quidem legamus, sensus verborum hic perspi­cuus est. Bythus genuit Sigen, & è Sige generavit Logum. Jove Gentilium hic pejor est, qui cum sorore mixtus est. Filia enim Bythi dicebatur Siope. Sed illa vox [...] quae hunc locum adeò turbavit om­nino necessaria non est, sive priora, sive posteriora verba respicias. Posterioribus non competit, quod Grodecius voluit. Cyrillus enim non Logon sed Bythum Jovi comparat. Prioribus neque [...] com­petit, neque [...] necessarium est; nam [...] liberos procreare, quicunque tandem illi sint, satis ad hujus loci sensum exprimendum valet. Docet enim Cyrillus Jovem sorori mixtum fuisse, Bythum ex Filiâ suâ procreâsse liberos; quod turpius est. Quamvis mihi etiam­num maximè arrideat, quod olim mihi ipsi in mentem venit, legendum scilicet esse non [...] vel [...], sed [...], ad modum, vel similitudinem Jovis, eâ ratione quâ Jupiter procreavit liberos, ut [...] adverbialiter sumatur neque ad Aeonem Valentinianum omnino spectet. Certè si [...] admittamus, Cyrillum dogmata Valentini mirificè confundere dicendum est; neque excusatio Blondelli quic­quam valet, quasi Bythum sen Propatorem cum Nu seu Patre Valen­tinianos confudisse statuat. Nam si supponas hîc Patrem, seu Nun, pro Bytho & Propatore sumi debere, omnia adhuc erunt à Scholá Valen­tini prorsus aliena. Bythus hîc dicitur genuisse Sigen, at Sigen à Nu generatum fuisse nemo unquam Valentinianorum somniavit. By­thus dicitur ex Sige genuisse Logon. Valentiniani licet Nun velint Logon genuisse, nunquam tamen eum Logon ex Sige emissum ad­mittebant. Bythus hic ex Sige tanquam ex filiâ suâ generat liberos: at si Valentinianus quispiam dicat Nun seu Patrem ex Sige Aeonem aliquem procreâsse, id factum non ex filiâ sed ex matre docebant. Loco igitur Cyrilli infelicissimè usus est Blondellus; & satis adhuc manifestum est à Valentino nunquam dictum fuisse, [...].

Expositâ sententiâ, rationibúsque nostris adversùs Blondelli astu­tias defensis, videamus quid Dallaeum moverit ut aliter sentiret. Ipsa haec verba in Valentinum ferri, ejusque delitium ferire non est, inquit̄, ut opinor, obscurius. Primùm quàm timidè, ut opinor, &, non obscurius! Imò verò certissimè obscurius, & ut opinor absurdius; quod ex Viri doctissimi probatione patebit luculentiūs. Ex Irenaeo quidem fabulo­sam Valentini divinitatem exponit, eadémque Tertullianum, Epipha­nium & alios tradere asserit. Haec nunc non excutio; sed num Ire­naeus, vel alius quisquam in enarrandâ Valentini divinitate tradit Sigen peperisse Logon, aut Logon non dicit ab aliâ quàm Sige fuisse emissum? Hoc non dicit, quod omnino dicere debuit, si aliquid quod ad suam sen­tentiam confirmandam valeret, afferre vellet. Sed ejus loco hoc tan­tùm dixit, Quorum nemo est qui non à Sige eductum à Valentino Lo­gon, vel immediatè ut à matre filium, vel certè mediatè ut ab aviâ nepo­tem commemoret. Imò verò haec in hac re distinctio de mediatâ & im­mediatâ eductione est vel ab ipso vel à Blondello excogitata; neque talis eductio ab ullo istorum Patrum est exposita: nemo [...] vel mediatè vel immediatè Logon vel ex Sige vel ex alio Aeone eductum fuisse dixit. Haec distinguendi subtilitas & Valentini & Patrum aevo longè inferior esse cognoscitur; nec ibi adhiberi debuit ubi de nudâ eorum sententiâ quaeritur. Praeterea quorsum haec distinctio in duo membra, ut sit Logus vel filius Siges, vel nepos. An quisquam eorum quos commemorat Logon Siges filium nominat, aut ex Sige immedia­tè educit, ut Dallaeus eum rectè Siges filium vocare possit? Dixit qui­dem Irenaeus [...], Unigeniti filium, Siges filium non dixit. Ipse Irenaeum adducit ut ostendat ex Sige prodiisse Nun, Nun autem & suam Alethiam emisisse Logon, & eadem Tertullianum & Epi­phanium docuisse asserit. Si autem haec vera sint, tum eorum nemo Lo­gon à Sige immediatè ut à matre filiumeductum commemorat. Et tamen cùm ista tam infeliciter dixisset; ac si res jam confecta esset, inquit, Haec nobis [...] satis est, ut quivis intelligat de hac Valentini Mataeolo­giâ cogit âsse Epistolae ad Magnesianos Scriptorem. Cogitavit scilicet ille antiquus Scriptor priùs de mediatâ & immediatâ eductione Aeo­num, vidit secundùm Valentini sententiam à Viris eadem scribentibus Logon è Sige vel ut matre, vel ut aviâ eductum, ideoque simpliciter ne­gat Verbum ex silentio prodiisse. Haec rationis Dallaeanae summa, quàm absona, quàm detorta quis non videt?

Hactenus [...] sententiam exposuit, nunc Autoris verba cum ejus placitis componit, ut eum de Valentino, cùm scriberet, cogitâsse probet. Primò hoc exinde colligit, quòd ait Deum esse unum. Mira haec probatio. Nonne causam satis justam habuit Autor Epistolarum [Page 50] ut Deum unum diceret, qui saepe Christum Deum esse dixit? Nonne omnes Catholici ante Valentinum Deum esse unum saepe affirmarunt? Si quisquis dixit unum esse Deum de Valentino cogitavit, nemo ante Valentinum Catholicè scripsit. Sed nondum etiam liquet Valentinum Dei unitatem negâsse. Nam cùm Irenaeus ejus & sequacium omnium [...] exposuisset, haec habet, lib. 1. c. 19. Omnes enim fere quotquot sunt haereses Deum quidem unum dicunt, sed per sententiam malam im­mutant. Et rursus lib, 4. c. 58. Judicabit autem & eos qui sunt à Va­leatino omnes, quia linguâ quidem [...] unum Deum Patrem, & ex hoc omnia: ipsum autem qui fecerit omnia defectionis sive labis fru­ctum esse dicit. Apertè igitur professus est Valentinus unum esse De­um: & licèt Tertullianus eum tot Deos quot Aeonas fecisse rhetoricè pronunciet; ipse tamen Aeonas Valentini nihil aliud fuisse quàm sensus & motus; & in personales substantias à Ptolemaeo mutatos esse asse­rit. Praeterea Epistolae Author hoc ipso loco unitatem Dei expressè adversùs Ebionaeos utitur, contra quos ex professo disputans docet Prophetas secundùm Christum vixisse, & ideo persecutionem passos esse dum ejus gratiâ imbutiessent, ut omnes agnoscerent, quòd unus Deus est qui manifestavit seipsum per Jesum Christum filium ipsius. Secundò, addit unum Deum, inquit, seipsum manifestâsse per Jesum. An hoc dicere non potuit nisi de Valentino cogitâsset? Quae nam ratio cogit hîc nos ad illius deliria confugere? Nonne haec satis perspicua sunt & ad Ebionaeos confutandos idonea, si Valentinus nunquam exti­tisset? Nonne per se satis rectè dicta sunt licèt nullum omnino haereti­cum perstringerent? Quemadmodum Clemens Alexandrinus Admo­nitione ad Gentes locutus est de Christo Logo, [...], quibus verbis ipsam Ig­natii Epistolam in animo habens usus esse videatur. Non puto Virum doctissimum id velle [...] aliter haec intelligi non possint, nisi ut Valenti­num feriant: hoc tantùm, opinor, vult, haec verba omnes ejus nugas disjicere. Sed quis ei vel hoc concedet? An qui dicit Deum unum se per Christum manifestâsse satis omnia Valentini dogmata confutavit? Nonne idem potiùs dicit quod dixit Valentinus, qui ideo emissum Christum docuit, ut innominabilem & incomprehensibilem Patrem, quem unum Deum professus est, declararet? Tertiò, docet Author Jesum Christum esse Dei illius quise manifestavit Filium. Ergóne Va­lentinum necessario respexit? Nemóne id asserere potuit qui ejus de­liria non audiverat? At hoc cum Valentini fabulis non consentit. Re­ctè: atque hinc fortâsse colligere possumus Autorem Epistolae non fuisse Valentinianum: nec aliud quicquam indè sequitur. Quartò, addit Christum Dei filium esse ejus [...]. Hinc rectè fortâsse colligatur [Page 51] Autorem nostrum post S. Joannem Evangelistam scripsisse, post Va­lentinum neutiquam. Jesum quidem & Christum à Verbo Valentinus divisit. Sed an haec omnia simul dicere, est Valentinum refutare? An eundem Jesum & Christum & [...] nominare est illius impium deliri­um disjicere? Non puto. Nam & ipsi Valentiniani eundem & Jesum & Christum & [...] nominabant. Hoc disertè tradit Theodoretus lib. 1. c. 7. [...]. Jesum indè produxerunt, quem & Servatorem appellant, & Christum Verbum. Ipse etiam Irenaeus tradit nobis per­fectum fructum [...], Jesum, quem & Salvatorem vocari & Christum & Logon patronymicè, & omnia. Quintò, [...] sermonem aeternum di­xit. Nempe Catholicè: sequutus est Apostolum, Ecclesiae vocem edi­dit, & adversùs Ebionem usurpavit. Si Valentinus aeternum esse non credidit, ante eum Ebion [...] esse negavit. Quorsum igitur Va­lentinus huc advocatur, cùm ad manum sit Ebion contra quem Au­tor Epistolae ex professo disputat? Sextò, de vero Dei [...] subjicit [...]. Rectè, sic enim exegeticè dicit, quod antè dixerat, cùm eum [...] pronunciâsset. Ita Apostolum explicat, Ebionem refutat, Magnesianos praemunit; acsi diceret, Ver­bum hoc quod de Christo dicitur aeternum est, non temporale, quale ex silentio oriri solet, nec nisi post silentium prodire; quod adver­sùs Ebionem ejús (que) sequaces semper urgendum est: non ac si diceret, [...] hunc nihil habere cum Valentiniano [...] commune, quem im­postor à Sige exire fingebat. Neque enim hîc de Valentino agitur, sed de Ebione; importunè igitur ille hoc loco advocatur: neque Im­postor ille unquam dixit [...] à Sige emissum esse, sed ex Mono­gene, Bythi & Siges filio unigenito. Dallaeus ipse sententiam ejus ex Irenaeo delineavit, reliquosque eum sequi ait: nulla ibi Logi è Sige progeneratio: nulla itaque [...] ad Valentinum allusio. Et sex Argumenta ex unâ sententiâ mirè conflata nè unius quidem vim habent.

Quare hoc loco satìs jam vexato atque detorto, [...] tandem recolit, quae proximâ paulo antè periochâ de Christo Autor Epistolae dixerat; ut eo loco haeresin Valentini refutatam inveniat in quo Ignatius de nullâ haeresi disputat, sed tantùm Magnesianos monet, ut à Schismate caveant, & Christianam veritatem arctè amplexentur, quam particu­latim explicat, dein argumento ab unitate Dei & Christi ducto ex­ornat: quod & per se satìs proprium est, & vetustissimis scriptoribus familiare. Ita Cl. Alex. Admonitione ad Gentes repraesentat Chri­stum Logon innumerabiles populos ad unitatem Ecclesiae in hunc mo­dum [Page 52] convocantem, [...]. Ita Paedagog. lib. 1. unitatem Ecclesiae mirificè depingit, [...]. O miraculum mysticum! Unus quidem universorum Pater; unum autem & uni­versorum Verbum; & Spiritus S. unus ac idem ubique. Una autem [...] est mater virgo: mihi autem placet eam vocare Ecclesiam. Et Gentes etiam invitat ad hanc unitatem, tanquam unitati divinae con­formem & ad illam tandem perducentem. [...]. Festinemus ut in unā dilectionē multi co­gamur secundum monadicae essentiae unionem. Analogicè unionem persequa­mur bonam exquirentes unitatem. Quae est autem ex multis unio ex vocum [...] & dispersione divinam capiens harmoniam unus [...] concentus, unum chori ducem sequens & magistrum Verbum, in ipsâ ac­quiescens veritate, dicens, Abba Pater. Haec igitur de uno Deo Patre, & uno Christo Logo doctrina, semper habita est per se satìs ad unita­tem Ecclesiasticam premendam idonea. Non aliter hîc Ignatius, Omnes, inquit, in unum templum concurrite, ut in unum altare, in unum Jesum Christum, ab uno Patre exeuntem, & in unum existentem & reverten­tem. Hîc Logon Valentini respexisse Autorem vult Dallaeus, cùm tamen de Verbo nihil dicat: conjungere itaque cum reliquis satìs ab hoc loco disjunctis & in alio argumento occupatis coactus est, ut aliquid ex utroque exculpat. Negat exire à Sige, dicit exire à Patre: ergò Valentinum ferit. Quo nihil dici potuit infeliciús. Si e­nim sic Autor Valentinum respicit, non eum impugnat, sed sequitur; non ejus deliria refutâsse, sed potiùs amplexus esse videatur. Negat enim quod negavit, dicit quod dixit Valentinus. Negat Autor Episto­lae [...] exire à Sige Bythi conjuge? Negat & Valentinus, qui eum coecum Aeona depinxit, qualis ex Sige Bythi conjuge exire non potuit; & cùm in deminorationem emissus esset, eum ex aliis Aeonibus, Mono­gene & Aletheia necessariò eduxit. [...] Author [...] exire à Pa­tre? Dixit & Valentinus; ex Monogene enim emissum tradit, Mo­nogenes autem Valentino propriè Pater est. Ita Irenaeus, [...]. Tertullianus de Nu, Ita & ipse Pater dicitur, & initium omnium, & propriè Monogenes. Prima tetras ex ipsis Valentinianorum libris desumpta apud Epiphanium haecest, [Page 53] [...], ubi ex Patre & Veritate generatur Logos. Exivit igitur Logos secundum Valentinianos non à Sige, sed à Patre. Quare si Autor Epistolae illos haereticos in animo habuisset, nunquam negâsset, quod illi non affirmârunt; nunquam dixisset, quod illi dixerunt.

Sed si Valentinum non feriat, cùm exire à Patre scribit, ad eum certè collineat quòd ex uno Patre exire dicat. Minimè verò: non enim do­cuit Valentinus Logon ex pluribus patribus exiisse. At, inquit, non dixit ab uno patre Nu, sed & à matre Aletheia. Praeclarum enimverò Ar­gumentum! An eo minùs erat ex uno Patre, quòd esset etiam ex ma­tre? De posteritate Abrahami Apostolus Heb. 11. 12, [...], Propter quod & ab uno orti sunt. Non igitur habuerunt ma­trem qui ab Abrahamo descenderant? aut quia ab uno orti sunt, avum aut aviam habere non potuerunt? Nazianzenus Orat. 1. de Adamo, [...]. Erat scilicet Ada­mus unus ille propator humani generis, quamvìs Eva etiam fuerit mater omnium viventium. Tam malis avibus hoc loco usus Vir doctis­simus progreditur tamen, & postrema etiam verba [Jesum Christum in unum, Patrem [...], existere & reversum esse] non aliò quàm in fictitium [...] Christum destinata statuit. At postrema sen­tentiae verba eundem sine dubio spectant quem ejusdem sententiae priora: eundem Autor intelligit à Patre exeuntem & ad Patrem rever­tentem. Prioribus vult Dallaeus Valentini Logon feriri, posterioribus ejusdem Christum: cùm in Scholâ Valentini Logos & Christus sint prorsus & planè distincti. Non igitur utrumque, imò neutrum ferit. Utcunque sit ferri non potest, ut nos ad Valentini Logon & Christum rejiciat, & simul haec ab Autore Epistolae juxta S. Joannem scripta pronunciet. Quid enim opus est ut Valentinum respiceret, qui de S. Joannis mente exprimendâ cogitavit? Imò quid hoc ad generationem Logi, quod [...] de [...] sive adventu in mundum? ut superiùs eum locum exponendum esse docui.

Atque haec quidem omnia sunt quae Vir doctissimus attulit ut osten­deret Autorem nostrum, dum haec scriberet, Valentinum ejúsque fabu­las in animo habuisse: quorum nihil est quod assensum cogat vel ipso, opinor, judice; ut ego autem sentio, nihil quod quenquam vel leviter moveat, qui non eodem modo Ignatii Epistolas legerit quo Scripturas olim legebat Valentinus, ut omnia scilicet ad suum sensum trahat, & in proprium characterem convertat. Quod si cui liberet fa­cere, quàm proclive esset Catholicum quemvis Patrem in Valentinia­num convertere! Exempligratiâ sumo suavissimos Synesii Hymnos, in quibus haec lego, & quidem de Logo, [...]. [Page 54] Verbum, quod magno Cum Patrecano, Mens ineffabilis Gignit te Patris. Vides haec omnia esse ex Valentini scholâ. Habemus Patrem [...], & [...] tres primos Aeonas masculos. Valentinus ipse ita definivit [...] itaque idem qui Bythus, ex Bytho Nus, ex Nu Logus. Purus putus itaque Valentinianus erit Synesius. Nam & quae sequuntur ex eadem officinâ esse videntur, [...]. Primus ex primâ Prognatus radice; Radix autem omnium, Quae condita sunt post inclytum Tuum ortum. Primam enim Tetrada [...] appellabant, & Logum ex illâ eductum [...]. Apud eundem lego, [...]. Beatus, qui post fata In­gressus Mentis vias, Bythum vidit divinâ refulgentem luce. Vides ut statuat summam beatitudinem in visione Bythi, eâque patefactâ per Nun. Quod & iterum exprimere in hunc modum videtur, [...]. Dum tent at In­tueri splendorem Indefesso Bytho Fulgentem. Deum certè Patrem vocat [...], & [...], & [...]. An ipsi Valentinia­ni aliter loquerentur? [...] argumento probari posset Lucianum in Philopatri Valentinum perstrinxisse, ubi deridet doctrinam Tri­nitatis. Ita enim Critias, [...]; Cui respondet Triephon, [...]. Quis enim nescit Tetradem & Octonationem, & triginta Aeones Valentinianorum, qui etiam, teste Irenaeo, Tetradem [...] nominabant? Quid quòd Triephon statim respondens dicat haec silen­tio esse digna, ut saepe etiam in hac re Patres loquuntur? Scilicet si verba à Valentino secundum proprium characterem usurpata quoties apud alios scriptores leguntur eodem sensu apud eos accipiantur, quemcunque volumus aut hostem aut amicum Valentini faciamus. Ut illi Ignatium, ita ego Lucianum hostem, amicum autem Synesium feci. Pari jure utrumque factum est, hoc est, nullo.

Ut autem liquidò appareat has omnes Viri doctissimi explicationes & ad Valentini deliria allusiones non esse omnino vel necessarias vel opportunas, sed potiùs à mente & scopo Autoris prorsus alienas, imò commenta esse quae totam Ignatianae orationis seriem aliò violenter detorquent: locum ipsum integrum proponemus, & explicatione simpli­cissimâ & ad rem quam volumus maximè accommodatâ ab importunis [Page 55] glossis vindicabimus. Prior Perioche nihil aliud est quàm vehemens ex­hortatio ad unitatem Ecclesiasticā, toties ab ipso, toties ab Apostolo in­culcatā, tot encomiis à SS. Patribus ornatā; [...], ut loquitur Chrysostomus. Sicigitur affatur Magnesios Igna­tius, [...], in concordiâ Dei studete omnia operari, [...], nihil sit in vo­bis quod possit vos partiri. Uniamini Episcopo & praesidentibus. Ut Dominus sine Patre nihil fecit, [...], unitus existens, ueque per seipsum, neque per Apostolos; sicneque [...] sine Episcopo & presbyte­ris aliquid operamini. Sit, inquit, [...] una oratio, una depreca­tio, mens una, una spes. Rationem statim reddit & eam quidem Apo­stolicam: [...], unus Jesus Christus est, quo melius ni­hil est. Ut S. Paulus Ephesios cohortans ut servent unitatem Spirit ûs in vinculo [...], Vocati est is in un ā spe, Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, & Pater omnium, [...], inquit, Theodoretus, [...]. Ita etiam & Ignatius idem argumentum prosequitur. Omnes igitur ut in unum templum convenite, (quibus verbis primitivam Ecclesiae unitatem in Actibus Apostolorum descriptam repraesentare videtur) in unum altare, in unum Jesum [...], quem quoniam iterum proponit, latius de­scribit, ab uno Patre [...] & in unum existentem, & revertentem. S. Paulo S. Joannem adjungens, apud quem Christus ipse ait, Exivi à Patre, & veni in hunc mundum; iterum relinquo mundum, & vado ad Patrem. Ab unitate igitur Christi, & Dei Patris cum Apostolo ar­gumentum ducit Ignatius ad commendandam unitatem Ecclesiasticam. Nam ut optimè observavit S. Chrysostomus, [...]. Beatus Panlus, admodum pru­dens ac spiritualis, cum ad aliquid praestantius hortatur, ab iis quae in [...] sunt exhortationem promit. Quare, cùm tota haec perioche nihil aliud sit quam exhortatio ad unitatem, eáque ver bis & sensibus Evan­gelicis & Apostolicis expressa; cùm ab unitate Christi & Dei Patris in hac ipsâ re argumentum ducere solenne sit: importuna planè est de longè petitâ Haereticorum dogmatum expositione aut refutatione co­gitatio; & animi Autoris ad suam hypothesin maximè attenti violenta distractio.

Altera vero quae sequitur perioche, & quidem satìs prolixa, tota quanta est ad haeresin evitandam comparata est. [...], ut Epistolâ ad Smyrnaeos, [...] unde Origeni [...] vox adeò familiaris, quam malè transtulit [Page 56] Hieronymus. Quales autem hi Heterodoxi sive haeretici [...], con­tra quorum dogmata Magnesianos praemunit, statim his verbis docet, [...] non quòd Autor, quia post Clementem Alexandrinum scripsit, ut Blondellus voluit, commenta Valentinianorum antiqua five vetusta vocaret; pugnat hoc enim cum omnibus istius aevi scriptis quae haereticorum dogmata semper tan­quam nova exagitant; sed instituta Judaica cum fabulis commixta, quae tanquam [...] & [...] saepe ab Apostolo traducuntur. Ita ipse paulò pòst veteres Judaeos [...] in veteribus rebus conversatos esse dicit; ita Ephiphanius contra Ebio­nem disputat, [...], quòd non oporteat lavacris uti & consuetudinibus inutilibus. Quis autem unquam Valentinianorum fabulas tantùm diceret inutiles, de qui­bus Irenaeus, Super [...] est blasphema regula ipsorum. Licèt enim Philosophorum doctrinam, ex qua suam aliquatenus derivarunt, ali­cubi veterem & [...] vocet, eorum tamen mataeologiam & tanquam novam, & tanquam blasphemam condemnat. Ideóque Interpolator, sive Paraphrastes, sensum secutus, Autoris mentem his verbis expressit, [...], neque intendatis fabulis, & genealogiis interminatis, & Judaicis infla­tionibus, locum S. Pauli respiciens ad Timotheum, cui etiam addidit illa ad Corinthios, vetera enim transierunt, & ecce facta sunt omnia nova. Nullam certè aliam hujus loci expositionem patitur ratio ipsa exhortationis quae immediatè subjungitur, Si enim usque nunc secun­dum Judaismum vivimus confitemur gratiam non recepisse. Nisi enim priora de Judaismo intelligantur, haec planè erunt ridicula. Quor­sum, quaeso, haec nisi illis fabulis vetustis & inutilibus ad Judaicum vitae characterem Christianos revocarent Haeretici illi contra quos disputat? At nihil tale docuit Valentini Schola: qui tam abjectè de Demiurgo scripsit, ad Legem Mosaicam discipulos nunquam revoca­vit. Ebionaei hoc urgebant, qui Christum ipsum Judaicis ritibus obedientem fuisse observabant, & illius exemplo Christianos omnes ad eosdem ritus observandos obligare voluerunt. Hi enim docue­runt [...]. Legis observatio­nem sibi omnino necessariam ducebant, quasi per solam in Christum fi­dem vitámque ex eâ fide traductam salutem consequi non valerent, Euseb. lib. 3. c. 27. Ut ab his igitur caveant Magnesianos monet Ignatius; quippe Ebion in Asiâ suum dogma disseminaverat, tra­dente Epiphanio, [...]. [Page 57] Contra hosigitur Judaizantes & propriè & fusè disputat. Divinissi­mi enim prophetae, inquit, secundum Christum Jesum vixerunt, propter hoc & persecutionem passi sunt inspirati à gratiâ ipsius. Unde firmis­simè [...], adeò ut nè quidem ab incredulis ipsis haereticis negari possit, [...], quòd Deus quem illi coluerunt unus & idem sit, qui se per Jesum Christum revelavit, cujus illi gratiâ repleti erant: Jesum, inquam, Christum Filium suum, non talem qualem illi docent, ( [...], vel [...], vel [...], hominem nudum, simplicem, aut vulgarem, [...], secundum electionem filium Dei vocatum, [...], quem dicunt non à Deo Pa­tre genitum,) sed [...], qui ipsius Dei Verbum est aeternum, secundum illud S. Joannis, In principio erat Verbum, Verbum, inquam, tamen aeternum, [...] neque enim vulgare aliquod verbum est, quale est hominis scilicet aut cujuslibet creaturae, quod ex silentio prodire solet, adeóque aliquid praecedens agnoscere, sed Verbum Dei Deóque coaeternum. Haec au­tem directè Ebionaeos feriebant, quorum etiam illi qui caeteris me­liores esse videbantur, qui Christum ex virgine & Spiritu S. geni­tum esse non negabant, [...], [...] cùm Christum utpote Deum Verbum & sapienti­am ante omnia substititisse minimè fateantur, adeóque sanctissimos prophetas illius gratiâ inspiratos fuisse negent, in eandem cum pric­ribus impietatem delapsi sunt; [...], praesertim cùm corporales legis Mosaicae caeremonias perinde ac illi accuratè custodi­ant, ut docet Eusebius. Quare ab Epiphanio etiam observatum est, quòd S. Joannes, [...], refutat Ebionaeos omnibus modis, dicens, quòd in principio erat Ver­bum, & Verbum erat apud Deum, & Verbum erat Deus. Certè si Joannes illis, etiam Ignatius his verbis Ebionaeos refutat; ne­que id [...] patere potest quàm ex iis quae immediate & eos­dem apertè feriunt. Si igitur, inquit, illi divinissimi Prophetae in veteribus [...] conver sati in novitatem spei venerunt, non sabbati­zantes [...] secundum [...] vitam viventes, &c. quomodo nos poterimus vivere sine illo, cujus & Prophetae discipuli existentes spi­ritu ipsum ut Doctorem expectabant? Cùm igitur haec omnia quae in hac perioche continentur tam directè Ebionem feriant, cùm nè [Page 58] minima quidem sententiola otiosa sit aut aliò spectans, sed cuncta confertim & conglobatim Haereticum eum petant, & jugulent; nullus omnino deliriis Valentinianis locus esse potest. Unde haud in­juriâ nobis posita videtur Assertio secunda, Nec verba ipsa [...], nec alia ulla his duabus periochis contenta, ad Valentinum omnino spectare, adeóque ea sine violentâ verborum detorsione ad illius haeresin exponendam aut refutandam applicari non posse.

CAP. VI. Assertio tertia, Haeresin hanc Valentino fuisse antiquio­rem, & à Veteribus Gnosticis acceptam. Idem asseritur ablrenaeo, Tertulliano, Epiphanio, & Theodoreto. Osten­ditur Bythum & Sigen inter Gnosticorum veterum combinationes fuisse, contra Blondellum. Probatur eosdem & Nun & Aletheian ex Bytho & Sige edu­xisse, ex Nu verò vel Anthropo Logon, contra Dallae­um. Tria Dallaei argumenta in contrarium adducta refelluntur.

QUamvìs expositâ comprobatáque Assertione se­cundâ Adversariorum argumento satisfecisse mihi videar: tertiam tamen adjungendam pu­tavi. Licèt enim mihi persuasissimum sit, Auto­rem Epistolarum aut Valentinum ipsum, aut haeresin ejus nunquam disertè respexisse, idque putem à me esse satìs apertè demonstratum; ta­men nè quis in animis eorum, qui Salmasii, Blondelli & Dallaei rationibus hactenus assueti sunt, scrupulus haere­at, & nè nostros etiam Usserium, Vossium & Hammondum deserere videar, quorum responsiones firmissimas esse credo, eas resumere at (que) confirmare statui: adeò ut, si quis adhuc sit qui existimat Autorem ad haeresin quam amplexus est Valentinus collineâsse, nè hoc quidem quicquam valeat ad violationem temporum ostendendam, vel autorita­tem Epistolarum ullo modo elevandam. Assero enim tertiò, Hanc ipsam haeresin Valentino fuisse antiquiorem, & à vetustioribus Gnosti­cis derivatam; eámque prae aetate respicere potuisse S. Ignatium Martyrem, quatenus fuit ab antiquioribus Gnosticis prolata, & ante­quam in Valentini Characterem fuit transformata: ut necesse non sit ad Valentinum hîc recurrere. Nam & ipse Dallaeus, Si quis, inquit, sit Valentino vetustior, qui hoc ita posuerit, fatebor ad hoc, ut horum quae attulimus Epistolae verborum rectus aliquis & legitimus consti­tuatur [Page 60] sensus, nullâ nos necessitate cogi ad Valentini haeresin recur­rere.

Hanc igitur Assertionem luculentissimis Veterum qui de hac haeresi disseruêrunt testimoniis probatam dabo: nemo enim eorum est qui Valentinum veterem opinionem resuscitâsse non disertè tradat. Irenae­us lib. 1. c. 5, Qui enim est primus, ab ea quae dicitur Gnostica haerefis, antiquas in suum characterem doctrinas transferens Valentinus, sic diffi­nivit. Antiquae igitur doctrinae fuerunt quas in characterem suum Va­lentinus transtulit. Idem lib. 2. c. 18, Haec autem quae diximus de sen­sûs (id est [...]) emissione, similiter & adversùs eos qui à Basilide sunt aptata sunt: & adversùs reliquos Gnosticos, à quibus & hi initia emissionum accipientes convicti sunt in primo libro. Generationem igitur [...], & emissionum aliarum initia à Basilide & reliquis Gnosticis ac­cepit Valentinus. Idem eodem Capite, De eâ autem quae est ex his se­cundâ emissione Hominis & Ecclesiae ipsi patres corum falsò cognominati Gnostici impugnant adversùs invicem, sua propria indicantes, & malos fures semetipsos convincentes. Querebantur igitur Gnostici Valentinia­nos tanquam fures sua surripuisse, & quidem fures eò pejores quòd malè in proprium characterem ea transtulissent. Post Irenaeum sta­tim Tertullianus de Valentino, Cujusdam veteris opinionis semennactus Colarbaso viam delineavit. Adquem sensum intelligenda videntur illa quae lib. de Animâ, cap. 18. habet, Relucéntne jam haeretica [...] Gnosticorum & Valentinianorum? Epiphanius etiam, cùm quatuor sibi de Valentino dicenda proposuisset, unde venit, quando vixit, quae ejus doctrina, [...], & à quibus argument a sumpsit, eorum ultimum his verbis expressit, [...], Ipse [...] Ethnicam poë­sin animo suo concipiens, & ab iis qui cum ipso & ante ipsum à veritate lapsi sunt, sententiam mutuatus, &c. Quiautem illi Haeretici fuerint à quibus deliria sua Valentinus hausit, idem ostendit, [...]. Valentinum. intelligo & illius doctrinam, quae à speciosâ illâ Gnosticorum professione prodiit. Licèt enim Epiphanius [...] Valentinum appellet, doctrinam tamen suam eum à Gno­sticis hausisse tradit, ideóque eorum nomen sibi & suis imposuisse saepi­us observat. [...]. Ad haeresin Valentinianorum [...], qui Gnosticorum n