VINDICIARUM Pars prima.
CAP. I. Argumenta pro S. Ignatii Epistolis sunt vel externa vel interna. Externa à testimoniis, Interna ab ipsis Epistolis.
UT probemus, aut persuasum habeamus, Epistolas hasce, de quibus dicimus, quae nunc in omnium manibus sunt, & Ignatii prae se nomen ferunt, reverâ ab illo Antiochenae Ecclesiae Antistite, Apostolorum discipulo, & sanctissimo Martyre, circa initium secundi saeculi fuisse conscriptas, non aliud quicquam à nobis qui hac aetate vivimus, aut requiri aut expectari potest, quàm ut ex idoneis testimoniis eorum, quibus in rebus hujusmodi par est credere, id fideliter firmitérque colligamus; & Epistolas ipsas tanto Autore dignas, & temporis rerúmque circumstantiis apprimè congruas ostendamus. Ad autoritatem enim Ignatianorum, aut aliorum quorumcunque veterum Scriptorum, asserendam confirmandámque duo tantùm argumentorum genera afferri possunt, Externa scilicet, vel Interna; quorum priora ex testimoniis, posteriora è scriptis ipsis petuntur. Quamobrem Dissertationem nostram in duas partes dispescendam duximus; quarum quidem prima Testimonia proferet, eadémque ab Adversarii objectionibus vindicabit; & quae ab ipso testimonia afferri videantur, quaeque sub specie Argumenti negantis disputantur, refutabit: secunda Epistolas ipsas considerabit, eásque ostendet & aevo Ignatiano rerúmque circumstantiis apprimè congruas, & ex ipsâ materiâ atque scriptione Martyre & Episcopo Antiochensi dignas: argumentisque [Page 2] omnibus vel ex rebus, vel ex verbis, ab Adversario ductis respondebit, plenissiméque satisfaciet. Quod si tam multa Veterum testimonia, támque apposita, pro his Epistolis affere poterimus, quàm quae in aliis hujusmodi scriptis stabiliendis, & extra omnem controversiam ponendis acceptari ab omnibus solent; ac simul etiam Epistolas ipsas tales esse ostenderimus, ut eo ipso Viro [...] videantur, cui à Veteribus tribuuntur, nihilque in iis omnino contineri, quod Autorem S. Ignatio vel minùs antiquum, vel minùs pium, aut prudentem postulet; si haec ità tractaverimus, ut summae testium [...] rei ipsius dignitas suffragetur, nihil in hoc disputandi genere ulterius requiri posse confidimus. Ne (que) aliqua ratio assignari poterit quare ullum antiqui scriptoris Opus pro legitimo habeatur, si haec à nobis rite probata repudientur.
Ut primi generis Argumento Epistolas de quibus agitur ab Ignatio Martyre conscriptas fuisse demonstretur, exidoneis testimoniis eorum, quibus in rebus hujusmodi par est credere, id fideliter firmitérque colligemus. Idoneos autem testes putamus scriptores Ecclesiasticos Veteres, qui antequam haec in Ecclesiâ orta, aut postquam aliquibus oriri visa, est controversia, sententiam suam, ut se obtulit occasio, sine ullâ dubitatione aut haesitatione protulerunt. Hos ego testes incorruptos adducam atque integros; ex horum scriptis indubitatis, aut ab importunâ dubitatione vindicatis, testimonia proferam: idque eâ modestiâ praestabimus, ut nullius Veterum famae detrahatur, nullius nomini injuria fiat, sua cuique autoritas, qualis & quanta in Ecclesiâ Dei hactenus fuit, illabata conservetur; eâ fide, ut neminem obtorto collo ad judicium ferendum trahamus, omnia planè & nudè repraesentemus, prout in eorum scriptis reperiuntur. [...] Ignatii Epistolae decimoquinto saeculo jamjam exeunte erutae & impressae primùm conspicerentur, & varia hominum judicia postmodum expertae sint; ità Veterum testimonia adducam atque disponam, ut omni, ab ipso quo scriptae sunt tempore, saeculo usque ad eam aetatem quâ impressae prodierunt, à viris maximis agnitas & approbatas ostendam.
CAP. II. Testimonia pro S. Ignatii Epistolis. Quae ita disponuntur ut nullum Saeculum suis testimoniis careat, à Secundo, quo primùm natae, ad Decimum quintum, quo primùm impressae sunt Epistolae.
INtra paucos post initium secundi saeculi annos natas esse has Epistolas assero: duos igitur ejusdem aevi scriptores nobilissimos, S. Polycarpum & S. Irenaeum testes. cito. S. Polycarpus S. Johannis Apostoli discipulus, ab eo Smyrnae Episcopus ordinatus, totius Asiae princeps, S. Ignatio nostro perfamiliaris fuit; cujus Martyr ipse in Epistolis meminit, cui earum etiam unam privatim misit. Hunc autem harum Epistolarum mentionem fecisse disertè tradit Eusebius. Hist. Eccl. l. 3. c. 37. [...]. Hoc est, interprete Valesio, sed & Polycarpus in sua ad Philippenses Epistolâ earundem meminit Epistolarum. Ità Eusebius, cùm jam septem S. Ignatii Epistolas enumerasset, & descripsisset. Meminit quidem S. Ignatii saepius in Epistolâ suâ ad Philippenses S. Polycarpus: nostrae autem assertioni haec praecipuè verba testimonium praebent, quae ipse Eusebius ex ejus Epistolâ tunc temporis cùm omnibus esset notissima, & in Asiae conventu legeretur, descripsit. [...]. Quae in veteri ejusdem Epistolae Versione ità etiamnum Latinè legimus, Epistolas sanè Ignatii, quae transmissae sunt vobis (pro nobis) ab eo, & alias quantascunque apud nos habuimus, transmisimus vobis, secundum quod mandâstis; quae sunt subjectae huic Epistolae. Alter hujus saeculi testis S. Irenaeus, Polycarpi discipulus, & Apostolicorum temporum Vir; quem harum Epistolarum meminisse non semel testatur Eusebius. Ut Eccl. Hist. l. 5. c. 8. [...]. Praeterea Justini Martyris & Ignatii mentionem facit, ex eorum scriptis testimonia proferens. Quot quidem ex S. Ignatio testimonia protulerit S. Irenaeus scire nunc non licet, [Page 4] quòd multa illius opera jam perierint. Unum expressè notavit Eusebius Hist. Eccl. l. 3. c. 36, [...]. Hoc est, interprete Ruffino, Scit autem & Irenaeus Martyrium ejus, & mentionem facit scriptorum (pro Epistolarum) ejus per haec verba. Sicut dixit, inquit, quidam ex nostris pro martyrio Christi damnatus ad bestias. Frumentum, inquit, ego sum Dei; bestiarum dentibus [...] & subigor, ut panis mundus efficiar Christo. Haec autem verba ab Eusebio Graecè excerpta, postquam Graeca S. Irenaei exemplaria perierunt, in veteri Latinâ Versione adhuc reperiuntur, l. 3. c. 28. Quemadmodum quidam de nostris dixit, propter martyrium in [...] adjudicatus ad bestias, Quoniam frumentum sum Christi, & per dentes bestiarum molor, ut mundus panis inveniar. Eadémque in S. Ignatii Epistolâ ad Romanos extant, [...].
Luculentissimis hisce testimoniis tres conjecturas subjungendas putavi, ex eodem saeculo petitas: quae si eruditis placeant, bene est; mihi certè placent, ut conjecturae scilicèt, neque alio nomine propono. Smyrnensis Ecclesiae Epistola, licet in Martyrio S. Polycarpi celebrando potissimùm versetur, tamen & Germanici exitum breviter describit, qui, velut alter Ignatius, [...] gloriosè pugnavit ad bestias. Cùm enim Proconsul eum ab animi proposito retrahere conaretur, [...], inquiunt, feram ad se attraxit, vi adigens. Quibus verbis existimo Ecclesiam Smyrnensem ad Epistolam S. Ignatii omnino respexisse, & in simili proposito eodem vocabulo uti voluisse. Ità enim ille ad Romanos, de feris quibus objiciendus fuit, [...], quòd si fortè ipsae recusabunt, ego eas vi adigam. S. Theophilus, sextus Antiochensis Ecclesiae Episcopus, post S. Ignatium quartus, scripsit in S. Matthaeum Commentarios, quos se legisse testatur S. Hieronymus antequam suos in eundem Evangelistam scriberet. Sub hujus [...] nomine etiamnum extant in S. Matthaeum Commentarii, sed Latinè tantum, in quibus ad illa verba, Cùm esset desponsata mater ejus Maria Joseph, Mat. 1. 18. haec legimus. Quare non ex simplici virgine, sed ex desponsatâ concipitur Christus? Primò, ut per generationem Joseph origo Mariae monstraretur; secundò, nè lapidaretur à Judaeis ut adultera. Tertiò, ut in [Page 5] Aegyptum haberet solatium viri. Quartò, ut partus ejus falleret diabolum, putantem Jesum de uxoratâ, non de virgine natum. Si haec Theophili sint, sine dubio quartam rationem ex Epistolâ S. Ignatii hausit. Nam cùm S. Hieronymus, qui se Theophili Commentarios legisse professus est, quatuor has rationes expressisset, quartam in hunc modum protulit, Martyr Ignatius etiam quartam addidit causam cur à desponsat â conceptus sit, ut partus, inquiens, ejus celaretur diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de uxore generatum. Quis enim non videt, si haec Hieronymus ex Theophilo transcripsit, eum pro more suo indicare voluisse S. Theophilum haec ab Ignatio decessore suo habuisse. Ignatius enim ipse non hanc quartam causam addidit, neque ullam causam protulit, cur à desponsatâ conceptus fuerit Christus: sed tantùm dixit Virginitatem Mariae Diabolum latuisse: hanc autem sententiam Ignatii tanquam causam addidit Theophilus, atque ideo causam hanc attribuit Ignatio Hieronymus, quòd eum illius sententiae autorem agnosceret. Certè haec Hieronymus ex suo penu non sumpsit, sed à Veteri Commentatore hausit; uno scilicet ex illis quos ipse in Praefatione nominat, quem alium quàm Theophilum fuisse non puto. Nam S. Basilius Oratione in Natali Christi habitâ, eundem sine dubio Autorem respiciens, ait. [...]. Cùm enim tres causas attulisset, quartam sic adjungit, Alia autem ratio à Veterum quodam prolata est, quòd ut principem hujus saeculi lateret virginit as Mariae desponsatio Josephi est excogitata. Non igitur Theodorus fuit, non Apollinarius, non Didymus; hi enim omnes S. Basilio synchroni fuêre, sed vel Hippolytus, vel Origines, vel Theophilus, quod potiùs reor. Utcunque sit, Scriptor ille qui à S. Basilio antiquus dicebatur, haud injuriâ à nobis secundo saeculo vendicatur.
Porrò Peregrinus, sive Proteus, ex Ethnico Christianus, ex Christiano Cynicus, igni se tradidit valde senex: de quo Eusebius in [...] ad quintum Marci, Apud Pisas Peregrinus Philosophus rogo, quem ex [...] composuerat, [...] seipsum [...]. Cùm enim vilissimus homuncio insanâ quâdam gloriae cupiditate flagraret, it à se gessit, ut eam quam posset maximam sibi conciliaret. Excogitavit autem id quod nulli unquam Philosopho in mentem venit: Epistolas jamjam mori urus ad insignes maximè civitates, & viros quosdam velut legatos misit; ut [...] igne Herculem aut Empedoclem, ità Epistolis, & Legatis S. Ignatium nostrum de industriâ imitatum esse nebulonem sentio, & hujus conjecturae rationem minimè incertam reddo. Christianam [Page 6] religionem sub Adriano professus erat Peregrinus, & non mediocrem inter Christianos autoritatem sibi comparaverat, unde in vincula conjectus factus est Confessor nobilis, & ad eum sublevandum quamplurimi, etiam [...], Presbyteri, Episcopique undique convolabant. Martyrium igitur subire maximè velle videbatur, & Proconsul Syriae, cùm intelligeret [...] quòd mori cuperet, ut indè famam posteris relinqueret, eum poenae subduxit & carcere liberavit. Et quidem postea gloriosus hic Confessor ex Ecclesiâ ejectus est: sed dum illa sub Syriae Proconsule passus est, non potuit eum latere S. Ignatii fama, cujus reliquiae tantâ cum veneratione Antiochiae conservatae sunt; & cùm tot ex Asiâ ad eum in carcere detentum confluerent, sine dubio Ignatii omnia saepissime commemorabantur, Placuit itaque ineptissimo viro, ab Ecclesiâ ejecto, & à Philosophis recepto, mori quidem tanquam Philosophum, famam autem eodem modo acquirere, quo acquisivisse Ignatium putavit; Epistolas ante mortem ad Civitates nobilissimas exarando, & tales omnino viros instituendo, quales illum saepius postulâsse noverat. Hoc verò à Luciano disertissimis verbis descriptum est in Peregrino suo, [...] Aiunt autem eum adomnes fere praeclaras civitates Epistolas misisse, monita quaedam, exhortationes, atque leges; & ex sociis suis de his [...] ordinavit, à mortuis nuntios, & ab inferis [...] appellans.
Habemus hîc Epistolas à jamjam morituro ad insigniores Civitates missas, cum exhortationibus; quod fecit S. Ignatius, neque ante Peregrinum praeter eum, opinor, quisquam: habemus viros ex sociis suis institutos tanquam Legatos; scilicet [...] planè ut apud Ignatium nostrum Epistolâ ad Smyrnaeos, [...] & ad Magnesianos, [...]. habemus eos Legatos à Peregrino appellatos [...], ut apud Ignatium, [...] Si huic conjecturae locus sit, has Epistolas quas defendimus probè novit Peregrinus, quiante Martyrium Ignatii [...], post medium saeculi secundi flammis se dedit.
Tertii quidem saeculi Scriptores Ecclesiasticos, praesertim Graecos, quibus maximè tum notus fuit S. Ignatius, habemus sanè superstites perpaucissimos; quorum praecipuus Origenes, eodem quo scripsit Ignatius aevo natus, & rebus Theologicis innutritus, locupletissimus nobis testis est. Is enim undecimo Severi anno, tertio saeculo jam [Page 7] ineunte, Catecheseon opus aggressus, adhuc juvenis Homilias in S. Lucam scripsit, quas interpretatus est S. Hieronymus. Homiliâ autem sextâ haec legimus, Eleganter in cujusdam Martyris Epistolâ [...] reperi; Ignatium dico, Episcopum Antiochiae post Petrum secundum, qui in persecutione Romae pugnavit ad bestias, Principem saeculi huius latuit virginitas Mariae. Ità nunc legimus in Epistolâ ad Ephesios, [...] Vetus Interpres, Latuit principem saeculi hujus virginitas Mariae. Idem Origenes natu grandior Commentarios in Canticum scripsit, in quorum Prologo haec legimus, Denique meminimus aliquem sanctorum dixisse, Ignatium nomine, de Christo, meus autem amor crucifixus est, nec reprehendi [...] pro hoc dignum judico. Haec autem verba in Epistolâ ad Romanos adhuc reperiuntur, [...] Vetus Interpres, Meum desiderium crucifixum est.
Quarti saeculi, sanè florentissimi, ut multo plures Ecclesiasticos scriptores, ità & Ignatianorum testes habemus. Eorum primus mihi quidem videtur ille quisquis est qui Dionysius Areopagita vulgo nominatur: non longè enim ab initio hujus aevi eum scripsisse sentio. Ille autem Libro de Divinis nominibus, de Amore disputans, & Origenem sequens, ità loquitur. [...]. Visum est aliquibus nostrae aetatis sacris scriptoribus amoris quàm charitat is nomen divinius esse. Scribit autem & divinus Ignatius, Amor meus crucifixus est. Hujus autem Viri longè doctissimi, si initio hujus saeculi revera scripserit, ut arbitramur, luculentissimum testimonium est; quisquis autem fuerit, sive hujus, sive sequentis aevi scriptor, varia de hoc ipso loco hominum judicia Ignatianorum autoritatem, ut deinceps ostendemus, plurimùm confirmabunt.
Secundus hujus aevi testis est Eusebius Caesariensis Episcopus, qui multos Origenis discipulos vidit. Is autem cùm singulos nominatim recensere non posset, qui primis Apostolicae successionis temporibus Antistites aut Evangelistae fuerant, eorum duntaxat nomina recensere statuit, quorum monumentis Apostolicae doctrinae traditio ad sua usque tempora ferebatur. Hist. Eccl. l. 3. c. 37, 38. [...]. quod factum est in Epistolis Ignatii ab ipsorecensitis, & Clementis illâ ab omnibus receptâ. Eusebius igitur, unam Clementis, plures Ignatii Epistolas proponebat, ut antiquissima Apostolicae successionis scripta, & Apostolorum doctrinae traditionem continentia. Illae autem Epistolae quas tantopere laudavit Eusebius, ipsissimae [Page 8] sunt quas nos habemus, & defendimus. Tradit enim Hist. Eccl. l. 3. c. 36. Ignatium per Asiam sub accuratissimâ satellitum custodiâ ductum, singularum civitatum quas ingressus est Ecclesias sermonibus & cohortationibus confirmâsse, [...] imprimis monuisse ut ab haeresibus caverent tum primùm exortis, & invalescentibus; hortatúmque esse ut Apostolorum traditioni tenaciter adhaererent, quam cautelae gratiâ etiam scriptis mandare necessarium duxit. Quare cùm Smyrnae esset, inquit, quatuor Epistolas scripsit ad Ephesios, Magnesianos, Trallianos, Romanos; à Troadetres, ad Philadelphenses, ad Smyrnaeos, & privatim ad Polycarpum. Haec omnia diligentissimè ex ipsis Epistolis, ut opinor, observavit Eusebius; Epistolam enim ad Ephesios Smyrnae scriptam fuisse ipsa testatur. Vnanimis vobiscum ego, & quem [...] is in Dei honorem in Smyrnam, unde & scribo vobis. Ad Magnesios, Salutant vos Ephesii à Smyrnâ, unde & scribo vobis. Ad Trallianos, Saluto vos à Smyrnâ. Ad Romanos, Scribo autem vobis haec à Smyrnâ. Tresreliquas Epistolas Troade scriptas fuisse ex ipsis pariter patet. Ad Philadelphenses, Salutat vos charit as [...] qui in Troade, unde & scribo vobis per Burrum. Ad Smyrnaeos, Salutat vos charitas fratrum, qui in Troade, unde & scribo vobis per Burrum. Ad Polycarpum, Quia igitur omnibus Ecclesiis non potui scribere, propter repentè navigare me à Troade in Neapolim, ut volunt as praecipit, scribes aliis Ecclesiis. Observat Eusebius Ignatium in Epistolâ ad Ephesios Onesimi ipsorum pastoris meminisse, in Epistolâ ad Magnesios Damam Episcopum nominâsse, in Epistolâ ad Trallianos Polybii antistitis mentionem fecisse; quos omnes earundem Ecclesiarum Episcopos nostrae Epistolae agnoscunt. Dicit eum Polycarpo Antiochenae Ecclesiae gregem commendâsse, rogâsséque ut omni curâ & diligentiâ illum fovere vellet, quod in Epistolâ ad eum datâ pluribus narratur. Pergit ulteriùs, & [...], ex Epistolâad Romanos bene longam [...] excerpit, ut ipse loquitur, [...] &c. quae Versioni nostrae Latinae prorsus conveniunt, adeo ut haec accuratior sit Eusebianorum translatio, quàm vel Hieronymiana vel Ruffiniana. Aliam etiam ex Epistolâ ad Smyrnaeos sententiam transcripsit, quae in nostris Codicibus totidem verbis [...]. Denique ad confirmandam superiorem de his narrationem Polycarpi & Irenaei testimonia profert, de quibus antè diximus, & postea dicendum erit. Haec sunt ab Eusebio adeo diligenter luculenté (que) exposita, ut Dallaeus ipse dixerit, Fatemur Eusebium illas Epistolas agnoscere, & pro verè Ignatianis habere: ne (que) dissimulamus eas de quibus ille verba facit has ipsas fuisse videri, quae his hodie nominibus circumferuntur, quales eas Reverendissimus Usserius Latinè, [...] Vossius Graecè, ex libris ille Anglicanis, hic Medicaeis ediderunt.
Eusebio succedit Athanasius, verè magnus; qui in Epistolâ de Synodis Arimini & Seleuciae, dum adhuc Arimini Synodus haereret, hoc est, circa annum Christi 360um scriptâ, hoc nobis illustre testimonium praebet. De Synodis p. 922. [...]. Ignatius igitur, qui [...] Apostolos Antiochiae Episcopus constitutus est, & Martyr Christi fuit, scribens de Domino dixit: Unus medicus est, carnalis & spiritualis, factus & non-factus, in homine Deus, in morte vita vera, & ex Mariâ & ex Deo. Haec enim verba ex Epistolâ ad Ephesios sunt transcripta; quam scripsisse non larvatum aliquem Ignatium, sed verum illum, Apostolorum successorem, & Martyrem testatur S. Athanasius. Idem paulo pòst, [...] Rectè scripsit Beatus Ignatius factum eum dicensob carnem; Christus enim caro factus est; non factum autem, quòd non sit ex creaturis, & iis quae facta sunt, sed filius è Patre.
Huic etiam saeculo S. Joannes Chry sostomus ascribendus est: Presbyter enim ordinatus Antiochiae Anno 386o, Constantinopoli Episcopus consecratus est Ao 398o. [...] autem Antiochiae esset, praeclaram in S. Ignatii martyrium Orationem habuit, in qua verba ejus quae sunt in Epistolâ ad Romanos adducit. Tom. 5o. Orat. 70. pag. 504. [...]. Cùm enim audivisset, quòd hic eum supplicii modus maneret, Utinam ego illis bestiis fruar, inquiebat. Tales enim sunt qui amant; quicquid proiis quos amant patiantur cum voluptate ferunt. Idem rursus in Oratione ipsi antiquitus attributâ, Quòd unus Veteris & Novi Testamenti Legislator sit, haec habet, Tom. 6o. pag. 645. [...]. Propterea quidamex antiquis, nomine Ignatius, sacerdotio & martyrio clarus, in Epistolâ ad Sacerdotem quendam dixit, Nihil sine sententiâ tuâ fiat; neque tu sine sententiâ Dei quicquam facias. Quae totidem verbis in Epistola ad Polycarpum etiamnum extant.
Eidem aevo tribuenda sunt testimonia S. Hieronymi, qui Anno 14o Imperatoris Theodosii, circa annum Domini 393um, Catalogum scriptorum Ecclesiasticorum se composuisse testatur, in quo Catalogo haec [Page 10] habet. Ignatius Antiochenae Ecclesiae tertius post Petrum Apostolum Episcopus, commovente persecutionem Trajano, damnatus ad bestias, Romam vinctus mittitur. Cúmque navigans Smyrnam venisset, ubi Polycarpus auditor Joannis Episcopus erat, scripsit unam Epistolam ad Ephesios, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos: & indè egrediens scripsit ad Philippeos, & ad Smyrnaeos, & propriè ad Polycarpum, commendans illi Antiochensem Ecclesiam, & reliqua Eusebiana fere omnia, tacito Eusebii nomine, transcripsit, adeó (que) sua fecit. Imo libello adversùs Helvidium, quem ante Catalogum scripsit, circa annum, ut opinor 383um, ad fontem veritatis provocans, Ignatium tanquam veterum scriptorum principem nominat. Nunquid non possum tibi tot am veterum scriptorum [...] commovere, Ignatium, Polycarpum, Irenaeum, Justinum martyrem, mult ósque alios Apostolicos & eloquentes viros, quiadversus Hebionem, & Theodotum Byzantium, & Valentinum haec eadem sentientes plena sapientiae volumina conscripserunt? Idem in S. Matthaeum, Ignatius etiam quartam addidit causam, cur à desponsatâ conceptus sit, ut partus, inquiens, ejus celaretur Diabolo. Et quid de scriptis Ignatii nostri senserit, etiam cum erravit, ostendit, Adv. Pelagianos l. 3. Ignatius, vir Apostolicus & martyr, scribit audacter, Elegit Dominus Apostolos qui super omnes homines peccatores erant. Verba enim non sunt Ignatii, sed Barnabae, in cujus Epistolâ etiamnum extant.
Quinti saeculi primus testis est B. Theodoretus Episcopus Cyri, qui & tertio & quarto Generali Concilio interfuit. Ille autem, cùm testes Ecclesiasticae doctrinae posteriores enumerâsset, haec de [...] addidit, Epist. ad Monachos Constantinopolitanos, p. 1027. [...]. Atque his antiquiores, Ignatius, & Polycarpus, & Irenaeus, & Justinus, & Hippolytus, quorum plerique non modò inter pontifices praelucent, sed martyrum [...] chorum exornant. Ignatii autem testimonia adversùs Haereticum producturus, Dial. Immutab. sic de ipso praefatur. [...]. Ostendam autemtibi celeberrimum Ecclesiae doctorem, & illius de divinâ incarnatione sententiam, ut [...] as de susceptâ naturâ quid senserit. Audivisti enim prorsus Ignatium illum qui de Petri dexterâ Pontificatūs gratiam suscepit, & post administratam Ecclesiam Antiochenam [Page 11] martyrii coronam adeptus est. Cùm tam honorificam Autoris mentionem fecisset, ex Epistolis ejus testimonia subjicit. [...] (ità legendum, non [...]) [...]. S. Ignatii, Episcopi Antiocheni & martyris ex Epistolâ ad [...]. [...]. Planè cumulatéque persuasos de Domino nostro, qui est ex genere David secundum carnem, & filius Dei secundum divinitatem & potentiam; qui verè natus est ex virgine ut omnis abipso justitia [...]; verè sub Pontio Pilato & Herode tetrarchâ pro nobis in carne crucifixus. [...]. Ejusdem exeâdem Epistolâ. [...]. [...] autem prodest, si quis me laudet, Dominum autem [...] blasphemet, non confitens eum carnem gestare? Quod qui non profitetur, planè ipsum negat, ut cadaver circumferentem. [...]. Ejusdem ex eâdem Epistolâ. [...]. Si enim opinione tantùm haec à Domino nostro gesta sunt, ego [...] opinione vinctus sum. Cur autem & meipsum morti tradidi, ad ignem, ad gladium, ad bestias? Verùm qui vicinus gladio, vicinus Deo. Solùm in nomine Jesu Christi, ut passionum ejus socius fiam, omnia sustineo, ipso me corroborante, homine perfecto, quem aliqui ignorantes negant. Hastres [...] ab illo ante annos ferè mille & ducentos excerptas in eadem Epistolâ ad Smyrnaeos etiamnum legimus. Pergit B. Theodoretus. [...]. Ejusdem ex Epistolâ ad Ephesios, [...]. Deus noster Jesus Christus in Mariae utero [...] est, secundum Dei dispensationem, ex semine quidem David, sed ex Spiritu Sancto: qui natus est & baptizatus, ut mortalitas nostra purgaretur. [...]. Ejusdem ex eâdem Epistolâ. [...]. Siquidem singuli omnes [Page 12] universè in gratiâ nominatim convenit is in unâfide & in uno Jesu Christo, secundum carnem ex [...] David, filio hominis, & filio Dei. [...]. Ejusdem ex eâdem Epistolâ. [...]. Unus est medicus carnalis & spiritalis, genitus ex ingenito, in homine Deus, primùm patibilis, & tunc impatibiliis, Jesus Christus Dominus noster. Et hae tres sententiae in eâ ad Ephesios Epistolâ adhuc reperiuntur. Pergit porro B. Theodoretus. [...]. Ejusdem ex Epistolâ ad Trallianos. [...]. Obturate aures vestras quando quispiam vobis loquitur sine Jesu Christo, qui est ex genere David, qui ex Mariâ, qui verènatus est, verè comedit & bibit, qui sub Pontio Pilato passus est, crucifixus & [...], videntibus coelestibus, terrestribus & inferis. Haec omnia uno loco ex tribus S. Ignatii Epistolis B. Theodoretus adversùs sui temporis haereticos excerpsit atque congessit. Idem alibi rursus, Dialog. Inconfus. p. 86. [...]. S. Ignatii Antiocheni Episcopi & martyris ex Epistolâ ad Smyrnaeos. [...]. Ego enim post resurrectionem ipsum in carne scio & credo esse: & quando ad eos qui cum Petroerant venit, dixit eis, Accipite, palpate me, & videte, quia non sum daemonium incorporeum. Et statim ipsum tetigerunt & crediderunt. [...]. Ejusdem ex eâdem Epistolâ. [...]. Post resurrectionem autem unà cum eis & comedit & bibit, tanquam carnaliter & spiritualiter unitus Patri. Et rursus. Dial. impatib. p. 154. [...]. S. Ignatii Episcopi Antiocheni & Martyris, ex [...] ad Smyrnaeos. [...]. Eucharistias & oblationes non admittunt, quòd non confiteantur Eucharistiam carnem esse salvatoris nostri Jesu Christi, quae propeccatis nostris passa est, quam Pater benignitate suâ suscitavit.
Secundus hujus saeculi testis est Gelasius, qui circa annum 492 Pontifex [Page 13] Romanus creatus, circa 496 defunctus est. Is enim in fine Libri De duabus naturis in Christo jam tandem a Pontificiis agniti & recepti, Catholicorum testimonia Magistrorum subjiciens, à nostro pariter ac B. Theodoretus orditur. Ignatii Episcopi & Martyris Antiocheni ex Epistolâ ad Ephesios. Unus medicus est, carnalis & spiritualis, factus & non factus, in homine Deus, in morte vita aeterna, ex Mariâ & ex Deo, primùm passibilis & tunc impassibilis, Dominus noster Jesus Christus. Et post pauca. Singuli, inquit, viri communiter omnes ex gratia ex nomine convenite in unam fidem, & in uno Jesu Christo, secundum carnem ex genere David, filio hominis, & filio Dei.
Observandum autem est duos hujus aevi testes, Theodoretum & Gelasium, non tantummodo pro seipsis loqui, sed totius quinti saeculi judicium nobis repraesentare; autoritatem scilicet Ignatianorum tunc temporis inter omnes tum Catholicos tum Haereticos tatam & fixam fuisse. Nam ut ex Socrate & Sozomeno, Theodoreto & Leontio aliisque constat; Haeretici qui ad finem aevi quarti antiquorum Patrum consensui acquiescere recusârunt, quinto statim & sequentibus, eos Patres tanquam arbitros admiserunt, qui ante divisionem, sive exortum cujuslibet haereseos scripserant: unde tales Catalogi, quales apud Theodoretum & Gelasium reperiuntur, confecti sunt. De qua re postea erit nobis disserendum latiús. In his igitur Theodoreti Dialogis Orthodoxus sententiam promit Catholicorum, ut Eranistes Haereticorum illius aevi. Cùm autem Orthodoxus ex Scripturis copiosiùs disputasset, quaerit Eranistes quid antiqui Ecclesiae Doctores senserint, celebres scilicet & indubitati; negat enim se recepturum [...], Obscuros aut ambiguos: Interrogat igitur Orthodoxus, an Athanasium, [...], Ambrosium, Flavianum, Joannem Chrysostomum pro talibus habeat; admittit hos omnes, & ipsorum testimonia Eranistes; tum verò Ignatium, Irenaeum, Hippolytum & Methodium, aliósque se producturum asserit; valde cupienti mihi etiam haec testimonia propones, inquit Haereticorum nomine Eranistes. Atque ità demum prolixum satìs Catalogum antiquorum Patrum texit Orthodoxus ex parte Catholicorum, & tanquam [...] septem longiusculas sententias ex tribus Ignatii nostri Epistolis excerptas reliquis praeponit. Adversùs haec testimonia nè hiscere quidem se potuisse fatetur Eranistes. Unde liquet & Orthodoxum & Eranistem, hoc est, tum Catholicos tum Haereticos illius aevi, Epistolas Ignatii, quas defendimus, pro veris & indubitatis Episcopi Antiocheni scriptis habuisse.
Sexti saeculi primus testis S. Ephraemius ex Comite Orientis Patriarcha Theopolitanus, ut loquitur Photius, id est, Antiochenus; cui [Page 14] Episcopatui circa annum 526 admotus est. Hic enim in libro de Sacris Antiochiae Legibus, de articuli Graeci usu adversùs Severianos disputans, primò S. Scripturae, dein SS. Patrum testimoniis utitur & inter eos, ut fieri solebat, S. Ignatium primum nominat, [...]. Etiam Ignatius, vir divinus & martyr, Epistolam ad Smyrnaeos scribens, similiter articulo utitur, Photius. Bibliot. num. 228. Loca quae ex eâ Epistolâ excerpserat S. Ephraemius, omisit Epitomator Photius; erant autem haec ut arbitror. [...], glorifico Jesum Christum Deum; &, [...]. Omnia sustineo, ipso me fortificante qui perfectus homo factus est. Licèt enim articulus [...] ad [...] potius referatur, quàm [...], alium tamen in hâc Epistolâ locum, opinor, respicere non potuit. Sed & idem S. Ephraemius in Epistolâ ad Zenobium quendam Scholasticum & Acephalum, probavit articulos naturis Christi adhibitos non inferre divisionem unitatis, [...], tum ex Evangelicis, tumex Apostolicis verbis, atque etiam ex beat is Patribus nostris, Ignatio Deifero, Julio, Athanasio, Gregori is & Basilio, Photius ibidem.
Secundus hujus aevi testis est Gildas Badonicus ex Britanniâ nostrâ, qui anno 564o Epistolam scripsit de excidio Britanniae, in qua haec habet. Quis vestrûm, ut S. Martyr Ignatius, Antiochiae urbis Episcopus, post admirabiles in Christo actus, ob testimonium ejus, leonum molis Romae confractus est? Cujus verba, cùm ad passionem duceretur, audientes ( [...] quando vultus vestri rubore suffusi sunt) non solùm in comparatione ejus vos non putabitis sacerdotes, sed nè mediocres quidem Christianos esse. Ait enim in Epistolâ quam ad Romanam Ecclesiam misit, A Syriâ usque Romam cum bestiisterrâ marique depugno, die & nocte connexus & colligatus decem Leopardis, militibus, dico, ad custodiam datis, qui ex beneficiis nostris saeviores fiunt. Sed ego eorum nequitiis magis erudior; nec tamen in hoc justificatus sum. O salutares bestias, quae praeparantur mihi! Quando venient? quando emittentur? quando eis frui licebit carnibus meis? quas ego exopto acriores parari, & invitabo ad devorationem mei, & deprecabor nèfortè (ut in nonnullis fecerunt) timeant attingere corpus meum; quinimò si cunctabuntur, ego vim faciam, ego me ingeram. Date quaeso veniam; ego novi quid expediat mihi: nunc incipio esse Christi discipulus. Facessat invidia vel humani affectûs, vel nequitiae spiritualis, ut Jesum Christum merear adipisci. Ignes, cruces, bestiae, [Page 15] dispersiones ossium, discerptionésque membrorum, ac totius corporis poenae, & omnia in me unum supplicia diaboli arte quaesita compleantur, dummodo Jesum Christum merear adipisci. Christianus non mediocris sed perfectus, Sacerdos non vilis sed summus, Martyr non segnis sed praecipuus, dixit, Nunc incipio esse Christi discipulus.
Tertius hujus saeculi testis est Jobius Monachus, qui adversùs Severum scripsit. Is enim in opere de incarnatione, cujus excerpta nobis Photius tradidit, Biblioth. num. 222. haec habuit. [...]. Nam tria Divinus Ignatius saeculi hujus principem latuisse commemorat, Virginitatem Mariae, conceptionem Domini, & crucifixionem. Quibus verbis ea quae in Epistolâ ad Ephesios reperiuntur expressit.
Quartus ejusdem saeculi testis ad finem jam vergentis est Leontius [...], l. de Sectis Act. 3a. [...]. Caeterùm temporibus illis, quae à Christi nativitate usque ad imperium Constantini numerantur, hi doctores & patres extiterunt, Ignatius Theophorus, Irenaeus, Justinus Phil sophus & martyr, Clemens & Hippolytus Episcopi Romani, Dionysius Areopagita, Methodius Episcopus Patarensis, Gregorius miraculorum effector, Petrus Alexandrinus Episcopus & martyr. Doctorem autem & patrem Ignatium Theophorum nominat propter doctrinam Apostolicam quam ejus Epistolae continebant, quae toties adversus Haereticos laudabantur. [...]. Hos omnes (inquit) sequutae deinceps haereses recipiunt. Proponebant igitur Ignatii Epistolas Catholici, tanquam doctoris & patris scripta: recipiebant Haeretici omnes post ipsum exorti. Ab omnibus igitur agnoscebantur Epistolae, quas defendimus, tum Catholicis tum Haereticis. Hocadeò. disertum est de sexti saeculi sententiâ testimonium, ut necesse non sit Joannem Rhetorem laudare, qui sub Mauritio scripsit, [...]. Tunc etiam Ignatius divinus, postquam, ut ipse voluit, in amphitheatro Romano, ferarum ventres pro sepulchro habuisset, &c. Licèt illud, ut voluit, ad Epistolam, quam scripsit Ignatius ad Romanos, haud dubiè referatur; aut Anastasium priorem, Antiochiae Patriarcham, libro de Rectis Veritatis dogmatibus, in Bibliothecâ Collegii nostri Cantabrigiae MSo, quem in exilio [Page 16] sub Justino scripsit; ubi libris omnibus destitutus, de Christo ex Ignatio nostro locutus est, ut potuit, cùm Epistolas ad manum non haberet, [...], formâ servi indutum, ut Deus existens lateret principem bujus saeculi.
Non longè ab initio septimi saeculi alius Anastasius Monachus, Sinaita, & Catholicorum & Haereticorum ejusdem aevi in agnoscendo Ignatio nostro consensum innuit. Libro enim quem ` [...] nominavit, inter testimonia quae tunc temporis Theodosiani & [...] ex Patribus adducebant, hoc [...], S. Ignatii Episcopi Antiochiae, habet. [...]. Sinite me imitari passionem Dei mei, ex Epistolâ scilicet ad Romanos. Ejusdem saeculi secundus testis, & quidem [...], est Antiochus sub Heraclio Monachus Palaestinus, qui ad Eustathium scripsit circa Annum 620, eique Homilias suas dedicavit. Quarum 124a, quae agit de Veneratione Sacerdotibus praestand â, [...] nobis è S. Ignatio decerpta tradit. ` [...] (lege [...], nè cum Tilmanno Interprete ità reddas, recreor in Episcopo qui mihi subrogatus est) [...]. Ignatius Theophorus per Epistolam dicit, Episcopo attendite, ut & Deus vobis. Anima mea pro iis qui Episcopo, presbyteris, & [...] morem gerunt: cum illis portionem habere mihi in Deo contingat. Haec autem in Epistolâ ad Polycarpum extant. [...]. Et rursus, Testis mihi, in quo vinctus sum, quòd ex carne [...] non noverim: Spiritus autem praedicavit, haec dicens, sine Episcopo nihil facite. Quae totidem syllabis in Epistolâ ad Philadelphenses leguntur. [...]. Oportet igitur nos nihil sine Episcopo facere, Ex Epistolâ ad Trallianos. `` [...]. Ubi enim conspicietur adesse Episcopus, ibi multitudo sit: ut ubi nominatur Christus Jesus, ibi Catholica Ecclesia cogitur, Ex Epistolâ ad Smyrnaeos. [...] (l. [...] ex MSo Oxoniensi) [...]. Non igitur licet sine Episcopo vel baptizare, vel agapen facere: sed quod ille probaverit, [...] & Deo acceptum, Ex eâdem. ` [...]. Qui Episcopum honorat, à [Page 17] Deo honoratur. Qui clam Episcopo aliquid facit, diabolum colit, Ex eâdem. [...]. Necesse igitur est (non, Episcopo subjecti ut sint etiam presbyteri, ut & Apostoli Jesu Christo, [...] pessimè transtulit Tilmannus, sed) subjici etiam presbyterio, ut Apostolis Jesu Christi, qui est spes nostra...... omni modo omnibus placere. Non enim sunt esculentorum & [...] ministri, sed [...] Dei servi. Oportet igitur cos vitare crimina perinde ac ignem. Similiter & omn srevereantur Diaconos, [...] Jesum Christum, & Episcopum ut Patrem, presbyteros autem ut concilium Dei, & vinculum Apostolorum. Sine his Ecclesia non vocatur, Ex eâdem. Lacuna autem apud Antiochum facile suppletur ex Ignatio.
Circa medium hujus aevi praecipuè claruit Maximus Abbas, Confessor & Martyr, qui Epistolam ad Romanos agnoscit, eám (que) statim ante martyrium scriptam confitetur; licèt ea sententia de scriptis Ignatii à totâ Ecclesiâ recepta ipsius sententiae de Areopagiticis planè repugnaret, eumqe ad miras angustias, & effugia tanto Viro prorsus indigna redigeret. Nunc enim Ignatium Martyrem facit ante Domitianum: quod si verum esset, objectio Dionysianis facta prorsus evanesceret. Sed cùm omnes scirent eum sub Trajano Martyrium subiisse, agnoscerétque ipse scriptas fuisse sub Onesimo Timothei successore, cum Dionysiana I imotheo dedicata sint; respondit, ut potuit, primò, verba Ignatii non fuisse ab ipso Dionysio scripta, sed ab aliquo studioso postea inserta; secundó, quia hoc gratìs dictum [...] videatur, verba illa, Amor meus crucifixus est, saepius fuisse ab Ignatio tum in sermone tum in scriptis usurpata hariolatur, Dionysiúmque non ad has Epistolas sed ad alia scripta respexisse, & rationem qualem qualem addit. [...]. Hujus reiindicium [...], quòd apud Dionysium non addantur illi ad quos scribit Ignatius, scilicet Romani; sed simpliciter dictum sit, Scribit autem divinus Ignatius. Apertè igitur testatur Maximus, etiam cum eâ confessione nimium premeretur, S. Ignatium Epistolas quas habemus sub Onesimo scripsisse, & verba illa, Amor meus crucifixus est, in Epistolâ ad Romanos genuinâ fuisse scripta. Idem in Locis Communibus haec ex Ignatio excerpit. [...]. [Page 18] Qui perfecti est is perfecta sapite: volentibus enim vobis bene agere Deus paratus est praebere, ex Epistolâ ad Smyrnaeos.
Huic adjungo Theodorum Presbyterum Photio in primo Codice Bibliothecae suae memoratum, quoniam eum fuisse Theodorum Raithu Maximi synchronum suspicor: qui Librum singularem ex professo composuit, quo ostendere conatus est, licèt infeliciter sine dubio, ut & Maximus, germanum esse S. Dionysii Areopagitae opus, & Argumentis in contrarium allatis prout potuit respondit, quorum unum, teste Photio, hoc erat. [...]. Quomodo Divini Ignatii Epistolam Liber ille citat? Dionysius enim Apostolerum temporibus floruit, Ignatius autem sub Trajano Martyrii certamen ceriavit, & paulo ante mortem hanc Epistolam, quam liber ille citat, conscripsit.
Haec autem è Maximo & Theodoro deprompta non sunt duorum tantùm hominum nuda testimonia, sed ejusdem saeculi communia suffragia. Cùm enim priori aevo Haeretici autoritatem Dionysii urgerent, quae quidem nunc à Catholicis rejiceretur, nunc reciperetur: hoc demum saeculo inter ipsos Catholicos acriter disputatum est, an ea Opera essent ipsi Areopagitae tribuenda? Qui negabant, hoc inter alia argumento utebantur; Autorem Libri de Divinis nominibus citâsse Epistolam Ignatii ad Romanos, hanc autem Epistolam sub Trajano paulo ante mortem Martyris scriptam fuisse: eum igitur qui hanc citavit non suisse Areopagitam qui cum Apostolis vixit & sub Domitiano mortuus est. Qui asserebant, fatebantur Ignatii Epistolam paulo ante mortem ad Romanos scriptam fuisse, & ad incitas redacti, mira [...] comminiscebantur. Omnes igitur Catholici, tum qui Dionysium rejiciebant, tum qui recipiebant, Ignatii nostri Epistolas ut indubitatas agnoscebant.
Octavi saeculi primus testis est Joannes Damascenus, qui circa annum 740um in Syriâ floruit. Hic autem cùm SS. Patrum insignes sententias in libros Parallelorum congessit, complures ex Ignatio nostro transcripsit. Cardinalis [...] Codicem Graecum Jacobo Billio communicavit, quem ille in hunc modum transtulit, l. 1. c. 9. Volentibus nobis bene agere, Deus ad largiendum promptus est, ex Epistolâ ad Smyrnaeos. c. 18. Pace nihil est praestantius, in quâ bellum omne aboletur, ex Epistolâ ad Ephesios. l. 2. c. 15. Facite omnes ut Episcopum sequamini, quemadmodum Christus Patrem; presbyterorum chorum, ut Apostolos; Diaconos autem vereamini non secus ac [Page 19] Dei mandatum. Nemo quicquam eorum quae ad Ecclesiam attinent citra Episcopi autoritatem faciat. Ea firma Eucharistia esse censeatur, quae ab Episcopis fit. Ubi Episcopus apparuerit, illic vulgus sit: quemadmodum ubi est Christus illic etiam Catholica Ecclesia est. Citra Episcopum nec baptizare, nec synaxin facere licet: sed quod ille probaverit, hoc Deo quoque gratim est. Qui Episcopum honore afficit, is à Deo honoratur. Qui clam Episcopo aliquid facit, hic diaboli cultor est, Ex Epistolâ ad Smyrnaeos. Ibidem, Omnes perfer, ut te quoque Christus: omnibus in charitate haere. Precibus sine ullâ intermissione stude. Probos discipulos si amaveris, nihil gratiae tibi habendum erit. Itaque in hoc potius incumbe ut morum facilitate atque clementiâ contumaces subjicias. Non omne vulnus eodem emplastro curandum est. Febrium accessiones perfusionibus seda. Propterea carne simul & spiritu constas, ut quae oculis tibi subjiciuntur corrigas; quae autem aspectum tuum fugiunt petas ut tibi detegantur, quò nihil omnino praetermittas, Ex Epistolâ ad Polycarpum. c. 35. Cùm in rebus divinis firmus ac robustus fuero, tum vehementiùs timeam oportet, absque iis caveam qui me incassum inflant. Qui enim me laudant flagro me afficiunt, Ex Epistolâ ad Trallianos. l. 3. c. 30. Mansuetudine opus babeo, per quam princeps hujus saeculi diabolus evertitur, Ex eâdem. c. 94. Nemo vestrûm adversus proximum quicquam habeat. Ne occasionem gentibus detis, ne paucorum stultorum culpâ fiat ut multitudo sancta ac divinâ quadam virtute praedita maledictis impetatur, Ex eâdem.
Huic adjungo Antonium Damasceni, ut videtur, discipulum, qui in Melissa nostrum crebrò citat. [...]. Nihil est pace melius, qua omne bellum dirimitur, Ex Epistolâ ad Ephesios. [...]. Si quis in castitate manere potest ad honorem carnis Domini, sine jactantiâ pergat. Et si videri vult pius Episcopo, corruptus est. Decet autem ducentes & ductas cum sententiâ Episcopi unionem facere, ut nuptiae fiant secundum Dominum, & non secundum [turpem] cupiditatem, Ex Epistolâ ad Polycarpum. [...]. Stato quasi incus dum caederis: generosi est athletae caedi & vincere: maximè propter Deum nobis omnia patienda sunt, ut ipse nos patiatur, Ex eâdem. [...]. Patienter alii alios cum mansuetudine patimini, ut nos semper Deus, Ex eâdem. [...] [Page 20] Clementiâ egeo, quâ [...] [...] hujus saeculi [diabolus.] Ex Epistolâ ad Trallianos. [...]. Servi non [...] à communi liberi fieri; sed in glorium Dei plus serviant, ut meliori libertate à Deo potiantur, Ex Epistolâ ad Polycarpum. [...] Date operam nè resistatis Episcop; ut sit is Deo subjecti: & quo [...] tacitum videritis Episcopum, tanto magis eum metuite. [...] enim mittit paterfamilias ut rei domesticae praesit, sic [...] nos excipere, ut ipsum qui mittit. Episcopum igitur tanquam Dominum ipsum oportet suspicere, Ex Epistolâ ad Ephesios. [...]. Omnes ferto, ut te Dominus: omnes sustine in charitate. Postula prudentiam majorem eâ quam habes. Omnium morbos porta: [...] enim plus laboris, ibi lucri multum, Ex Epistola ad Polycarpum.
Nono saeculo assigno Andream Hierosolymitanum, Cretensium Archiepiscopum, qui Homilià in Nativitatem B. Virginis secundâ apud Oxonienses MS. haec habet, [...]. Ut ait sanctus Vir, cui nomen Ignatius. Principem hujus saeculi latuit virginitas Mariae, & partus ejus, similiter & mors Christi, tria tremenda mysteria, quae in silentio Dei facta sunt, Ex Epistolâ and [...].
Freculphus Lexoviensis, qui circa A. C. Dcccxl scripsit, omnia quae à S. Hieronymo de Epistolis S. Ignatii in Catalogo scripta sunt in Historiam suam transtulit, & tacito ejus nomine pro suis haberi voluit. Michael Syngelus, qui aliquando destinabatur Patriarcha Constantinopolitanus, & Nicephori successor, in Encomio Dionysii Areopagitae, ad illa verba, [...], scribit autem aivinus Ignatius, amor meus crucifixus [...], haec habet. [...]. Hanc enim sententiam Deifer Ignatius, cùm [...] Romae martyrium subiturus, & [Page 21] tanquam [...] [...] [...] esset, secundum Trajani tyranni [...], qui circa annum tyrannidis suae nonum adver sùs piissimos Christianos persecutionem excitaverat, in Epistolâ ad Romanos scripsit. [...] ille quidem simul & Ignatium & Dionysium defendens, quem, ut Ignatii Epistolam videret, non ante finem imperii Trajani obiisse vult. E contra Photius eodem saeculo, dum argumenta repetit quibus Theodorus Presbyter respondit, interque ea illud de Ignatii Epistolâ ad Romanos paulò ante martyrium scriptâ, simul & defensionem Dionysii infirmam esse indicat, & Epistolam eam ab ipso Ignatio paulò ante martyrium scriptam suisse confirmat, Codice primo. Idemque Codice CCXXVIII, dum Patriarchae Ephraemii sententiam suis verbis recitat, [...]. Quodigitur tertio capite dictum tum ex scriptis Evangelicis Apostolicisque, tum ex beatis Patribus nostris, Ignatio Deifero, Julio, Athanasio, Gregoriis & Basilio, convincit impios, quòd articulorum usus (omnes enim hi illis usi sunt) [...] sectionem aut divisionem unitatis subindicat, satìs ostendit se Epistolas illas Ignatii pro veris & genuinis habuisse.
Sub initio decimi saeculi Simeon [...], qui dictus est Metaphrastes, martyrium S. Ignatii longâ Oratione exornavit, Epistolam ad Romanos eidem intexuit, Irenaei etiam & Polycarpi testimonia protulit.
Undecimo faeculo assignandum puto Autorem Locorum Communium MSS. in Bibliothecâ Oxoniensi, qui sententiam illam, [...] ex Epistolâ ad Smyrnaeos citat.
Duodecimo saeculo vixit Honorius Augustodunensis, qui in lib. de Luminaribus Ecclesiae haec habet, Ignatius Antiochenae Ecclesiae post Petrum Apostolum tertius Episcopus scripsit Ecclesiae Ephesiorum Epistolam, alteram ad Magnesianos, tertiam ad Trallenses, quartam ad Romanos, [...] ad Philadelphios, & Smyrnaeos. Hic passus est sub Trajano.
Sub initio Decimi tertii saeculi Nicetas Choniates eadem protulit in Thesauro, quae antea sub Anastasii Sinaitae nomine produximus. Georgius autem Pachymeres ad Dionysium Areopagitam, [...]. Epistolae igitur ad Romanos autorem, quem citat Dionysius, Magnum Ignatium appellat. Robertus autem Lincolniensis Episcopus, Vir sui temporis doctissimus, Commentariorum in Dionysii Ecclesiasticam Hierarchiam [Page 22] cap. 3o. haec ex Epistolâ ad Smyrnae os profert, Est enim Eucharistia, secundum [...] Ignatium, caro salvatoris nostri Jesu Christi pro peccatis nostris passa, quam benignitate Pater resuscitavit. Et ad librum de Divinis nominibus, cap. 4. tradit Ignatium it à vehementer dilexisse, quòd opt avit etiam [...] malis punitionibus diaboli, ut ipso frueretur, ex Epistolâ ad Romanos.
Decimi quarti saeculi testis est Nicephorus Callistus, qui ex Veteribus Ecclesiasticae Historiae scriptoribus plurima congessit, omnia quae ab Eusebio de Ignatii Epistolis scripta sunt in Historiam suam transtulit. l. 3. c. 19. Autor Memorialis Historiarum, Libri in Bibliothecâ Cantabrigiensi MS. Beatus [...] Dionysius, in scientiâ tam profundus adducit quasi pro autoritate, de B. Ignatio dicens in lib. de Divinis Nominibus, Amor meus crucifixus est. Idem etiam adducit loca S. Polycarpi & S. Irenaei, verbáque etiam ex Epistolâ ad Romanos ab Eusebio transcripta. Macarius Chrysocephalus inter Codices Barocianos Oxonii MS. in magnâ Alphabeto, sive Catenâ quam in ea Lucae quae non sunt in Matthaeo scripsit, apposito [...] Ignatii haec inseruit, [...] & baptizatus ut mortale nostrûm purificaretur. Guilielmus Wodeford Anglus, ex Academiâ Oxoniensi Theologiae Doctor, contra Trialogum Wiclefi haec Ignatii laudat. Considerate qualiter Anthropomorphi à communione & oratione sanctorum recedunt, propterea quod non habent [...] Eucharistiam carnem esse salvatoris, ex Epistolâ ad Ephesios. Denique Joannes Tissington etiam Anglus, in Confessione contra Wiclefum, in Bibliothecâ Usserianâ MS. Considerate qualiter [ [...]] à communione & oratione sanctorum recedunt, propter non confileri Eucharistiam carnem esse salvatoris quam Pater suâ benignitate resuscitavit. Contradicentes huic dono [...]. Decens est à talibus recedere, & nec communiter nec seorsim cum eis loqui, ex eodem loco.
Praeter haec Veterum testimonia suo quaeque saeculo assignata, aut ex Graecis aut Latinis scriptoribus producta, est & aliud ex Arabico depromptum; cujus cùm nec Autor satis certò, nec aetas mihi hactenus innotuit, illud postremo loco adjungendum putavi, quemadmodum à viro docto Bernardo Oxoniensi è Codice MSo D. Thevenoti, qui numero octavus est in Catalogo Verlanii, excriptum, mihique communicatum est. Ita igitur Ibn Zorha Jacobita, (si bene meminit Amicus noster) libri sui adversus Eutychen cap. 4to.
Dicit Ignatius Patriarcha Antiochensis tertius à Petro Apostolo in Epistolâ suâ ad Smyrnenses, dicit, (inquam) Et vos etiam estote persuasi in Domino nostro Jesu Christo, qui ex semine Davidis prophetae quoad corpus, at filius Dei in veritate ejus, natus ex Mariâ virgine, & baptizatus à Joanne, & crucifixus propter nos sub praefecturâ Pontii Pilati: Et dicit etiam in [...] suâ ad Antiochenses, Qui credit nunc in Christo, & non in oblatione suâ (esse eum) filium Dei creatoris mundi, dicétque quòd est illic filius alius, & substituet eum loco ejus de quo vaticinati sunt prophetae, quémque praedicârunt discipuli, palatium est Diaboli. Ex quibus duobus locis [...] Jacobitam illum istam Ignatii editionem habuisse quam nos ex Mediceo Codice habemus. Citat quidem Epistolā ad Antiochenos, quae inter spuriasfuit; verba autem priora ex Epistolâ ad Smyrnaeos non interpolatâ, sed genuinâ prorsùs sunt deprompta. Neque enim ea habet quae ab interpolatore sunt inserta, [...]. Usus igitur est Jacobita ille Editione tertiâ, quâ genuinae & hactenus integrae Ignatii Epistolae continebantur cum aliquot etiam fictis, qualem Damascenus & Antonius usurpabant; adeoque testatur, Epistolas Ignatii genuinas non tantùm à Graecis & Latinis, sed etiam ab Arabibus, non tantùm Catholicis, sed & Haereticis receptas fuisse.
CAP. III. Argumenta pro S. Ignatio, partim à testibus, partim à testimoniis petita. A testium numero, antiquitate & serie. A testimoniorum tum generali, tum particulari indicatione.
CUm tot omnium saeculorum testimonia adduxerimus, nihil ulteriùs, quod ad Argumentum Externum attinet, desiderari posse videatur; [...], Tot enim & tantis testibus refragari extremae dementiae est, ut loquitur Theodoretus Dialogo 1. Et tamen repertus est Blondellus, qui in Praefatione rotundè dixerit, Sed plenam illis ipsis quas confictas put amus Epistolis fidem habuere Patres; Quid tum? Ain verò, Quid tum? Tum certè habemus Argumentum à testimoniis petitum de scripto Viri Apostolici Ecclesiastico locupletissimum firmissimúmque, & quale nunquam adhuc quenquam fefellit; neque si caetera respondeant, quae in Argumento Interno afferemus, fallere potuisse putandum est. Hoc ut dilucidiùs appareat, ex antè dictis nonnulla observabimus, & quam ea vim ad fidem faciendam habeant, tum ex testibus ipsis, tum ex ipsorum testimoniis perpendemus.
A testibus non unum sumimus argumentum. Ut à numero [...], sunt illi sanè quamplurimi; neque ulla scripta tam brevia tot fautores & testes, tot excerptores laudatorésque adhuc uspiam nacta sunt. Est enim vel una S. Clementis Epistola ad Corinthios scripta his septem S. Ignatii haud paulo prolixior; praesertim si folium illud MSo excisum consideremus, quod octo ad minimum paginas, ut nunc Clemens editus est, exaequat. Et quamvìs Dallaeus de numero testium provocet ad testimonia Ignatio ab Usserio, Clementi à Junio praefixa: observandum illi priùs fuit, ab Armachano partem longè maximam esse praetermissam, à Junio quamplurimos esse adductos qui nullum Epistolae testimonium perhibent, quales sunt S. Paulus, Ignatii Interpolator, Optatus, Ruffinus, Augustinus, Eucherius, Ivo Carnotensis, Zonaras, Hugo de S. Victore, & Albertus Stadensis; qui omnes Clementem quidem aliquo, Epistolam nullo [Page 25] modo nominant. Sunt autem testes nostri, qui Epistolis ipsis, quas defendimus, suffragantur, oppido multi; & si perpendamus quam pauca Veterum Ecclesiasticorum Scriptorum opera nunc extant, quàm multo plura perierunt, aut adhuc cum blattis & tineis certant, non possumus non hanc testium nubem satìs amplam putare, & ex his quos adduximus eorum numerum, quos adducere non possumus aut negleximus, infinitum paene aestimare. Et haec omnino premenda erant adversus Dallaeum, qui Hammondum ne quatuor quidem Patres ex omni secundi, tertii & quarti saeculi copiâ nominare potuisse tam falsò pronunciavit.
Secundò, si animum ad seriem temporum referamus, & ab ipsâ aetate quâ primùm scriptae perhibentur Epistolae, ad eam quâ primum impressae, & erumpentibus Ecclesiae discordiis, in dubium sunt vocatae, testes nostros ità dispositos esse observemus, ut cùm primus ipsi S. Ignatio, primo secundus familiaris fuerit, tum nemo fere reliquorum sit, qui non à sequenti aut nosci aut videri potuerit, cùm in unoquoque fere saeculo nunc binos, nunc trinos, nunc quaternos numeraverimus; plurimum certè etiam hoc ad sententiam nostram confirmandam valet. Ab hac enim testium serie nullibi interruptâ pro certo haberi debet, aut neminem unquam hoc ipsum quod illi constanter docuerunt negâsse, neminem de autoritate S. Ignatii dubitâsse, aut si quis unquam id fecerit, ejus sententiam ab aliis semper pro nihilo habitam. Quocunque enim tempore aliquem aliter sensisse quis velit (qualem tamen ego neminem agnosco) ejus importunam dubitationem & ea quae praecesserunt improbabilem reddent, & ea quae sequuntur testimonia, nullius apud alios ponderis aut autoritatis fuisse probabunt. Cùm igitur nostri asserant testimonia quae afferuntur pro Ignatianis paria esse iis quae pro Epistolis Clementis aut Polycarpi adduci solent aut possunt, ego autem multo ampliora illustrioráque; Dallaeus, qui antiquissima frustra negat, hanc comparationem nullo modo admittit, & nimis dilutè adversùs eam integris saeculis pugnat. Videamus igitur an hoc ab eo [...] fiat; & quoniam de Polycarpo prudens silet, de Clemente solo lis [...]. Testimonia in hac re ea sanè optima sunt, quae ad ipsam scripti [...] proximè pertingunt; hoc ab utroque nostrûm admittitur. Scriptoribus secundi saeculi non minus autoritatis tribuunt Patres tertii saeculi, quàm Scriptoribus primi Patres secundi. In assignando saeculo fallax esse potest Argumentum; non igitur integris saeculis eminus, sed annis cominus pugnemus. Scripta est Epistola, quae sub S. Clementis nomine circumfertur, ante annum Domini septuagesimum sextum, [Page 26] fatente Blondello; ut alii existimant, sub initio imperii Vespasiani, id est, circa [...] Vulgaris Aerae annum: stantibus enim Hierosolymis eam exaratam esse non dubitant; cui sententiae etiam illa in initio Epistolae verba, [...], ut aliquando, Deo volente, ex antiquissimo illo MSo legendum ostendemus, suffragari videantur. Jam quis primùm huic Epistolae testimonium perhibuit? Non illi quos [...] Junius, Ignatius & Justinus, neuter enim verus est; sed Dionysius, quem non nominavit, Corinthiorum Episcopus, Epistolâ ad [...], Soteri Episcopo nuncupatâ. At Soter praefuisse dicitur Ecclesiae Romanae ab A. D. 175. ad 179. inquit Blondellus. Ante igitur A. 178 scriptam fuisse Dionysii Epistolam non apparet. Quare plures quàm centum anni sunt elapsi, antequam quisquam, quod novimus, S. Clementis Epistolae testimonium perhibuit. E contra qui primum Ignatianis testimonium perhibet est S. Polycarpus, S. Ignatio non tantùm synchronus, sed & familiaris, qui ipsi Smyrnae aderat, cùm quatuor Epistolas indè mitteret, qui unam ad se datam, ad [...] suos aliam Troade recepit, qui intra paucos menses septem collegit, edidit, & suae subjunctas Philippensibus misit. Secundus pro Clementinâ testis fortè afferri poterat Hegesippus: de eâ enim quaedam commemoravit, sed quae ignorare nos voluit Eusebius. Anastasius quidem Bibliothecarius (ut hunc Junii Catalogo testem addam) in Historiâ Ecclesiasticâ haec de S. Clemente refert, Hujus Epistola fertur ad Corinthios missa, quam tota recipit, ut Egesippus testatur, Ecclesia. Sed hoc Hegesippi testimonium nullibi extat, & Anastasius Georgium Syncellum hîc malè transtulit. Syncellus enim (alius Junii Catalogo testis addendus) de S. Clemente ita loquitur, [...]. Sed & in horum verborum interpretatione Jacobus Goar, qui Syncellum tam infeliciter transtulit, non minùs quàm Anastasius erravit. Germanam ejus ad Corinihios Epistolam quasi à Romanâ Ecclesiâ tumul ûs cujusdam Corinthi exorti occasione scriptam ab Ecclesiâ vulgo recipi, & coràm publicè legi author est Hegesippus. Ita ille: tu autem verte, Hujus Epistola, quae unica genuina est, ad Corinthios fertur, tanquam ab Ecclesiâ Romanâ scripta, seditione tunc temporis, ut testatur Hegesippus, Corinthi ortâ, quae etiam ab Ecclesiâ [...]. Haec enim Syncelli nihil aliud sunt quàm Epitome capitis 16. libri 3. Historiae Eusebianae, cujus verba sunt, [...], [Page 27] Porrò supradicti Clementis tempore seditionem inter Corinthios esse commotam, luculentissimus test is est Hegesippus. Autoritate igitur Hegesippi utitur. in hunc tantummodo finem eo loci Eusebius, ut ostendat sub pontificatu Clementis seditionem Corinthi ortam esse: ne (que) aliud quicquam voluit Syncellus. Tertius pro Clementinâ testis est Irenaeus, itidem & pro Ignatianis: sed Irenaeus pluribus quàm triginta, imò penè quadraginta annis ab illius quàm à nostrarum scriptione remotior fuit. Quartus pro Clemente Romano testis est Clemens Alexandrinus, qui post mortem Commodi scripsit, centum & viginti ad minimum annis postquam edita creditur Epistola Clementina. At à martyrio Ignatii tot anni non effluxerant, cum Origenes Clementis discipulus luculentissimum illi testimonium praebuit, Homiliis in Lucam, quas scripsit juvenis, teste Hieronymo, ante virilem aetatem, hoc est, sub Severo vel Caracalla, cùm esset 20 penè annis editioni Ignatianae aetate propinquior, quàm fuerat Clementinae, cùm scriberet Clemens Alexandrinus. Et jam quis non videt seriem testium ab ipso initio per tot saecula deductam ad fidem faciendam plurimùm valere?
Testimonia ipsa quod attinet, sive ea generatim & universè dicta sunt, sive particulatim, & distinctè; omnia certè Epistolis hisce, quas defendendas suscepimus imprimis congruunt, eásque vel eo nomine minimè suspectas reddunt. S. Polycarpus qui primò hanc Epistolarum [...] edidit, hoc eas admodum honorifico elogio insignivit, & Philippensium Ecclesiae magnopere commendavit, [...], inquiens, [...], ut habetur Graecè apud Eusebium, & in Veteri Latinâ Versione, ex quibus magnus vobis erit profectus. Continent enim fidem, patientiam, & omnem aedificationem ad Dominum noserum pertinentem. Tria itaque S. Pater praecipuè notavit, quae in Epistolis Ignatianis quas Philippensibus misit maximè eminerent; haec autem singula in iis, quas nunc habemus, potissimùm elucent. Nam sive [...] in seipsâ spectes, eam Ignatius miris effert laudibus; ad Smyrnaeos, [...] ad Ephesios, [...], voce eleganti, & Lexicographis ignotâ; [...] ad Philadelphenses, [...] sive Fidei habitum in Autore respicias, vivis adeò coloribus ubique depictus est, ut Owenus nostras in eo suavem Fidei [...] agnoscat. Inde illa, [...], ad Smyrnaeos, [...]. Sive Fidem pro objecto sumas, multi in his Epistolis [Page 28] Articuli fidei breviter explicantur, de Deo, de duabus in Christo naturis, de vitâ & morte, & resurrectione Christi, ad quos antiqui Patres toties appellârunt. Ad patientiam & tolerantiam Christianam saepissimè alios irapellit, ut Smyrnaeos, [...]'ut Polycarpum, [...], saepe etiam suam exprimit, ut ad Smyrnaeos, [...], & gratiam ipsam patientiae maximè depraedicat, [...]. Ad aedificationem denique faciunt exhortationes comminationésque omnes quibus tam frequenter & crebrò utitur, ad omne Christianum officium, ad omnes pietatis partes ubique impellens, ut fierent [...], quemadmodum ipse ad Ephesios loquitur. [...] etiam pertinent illa quae toties de concordiâ, unitate, & obedientiâ Episcopis & presbyterio praestandâ, usque ad invidiam inculcat; quibus etiam suos ab Heterodoxis eâdem operâ revocat, eorúmque fabulis, quae quaestiones praestant magìs quàm aedificationem Dei quae in fide est. Haec de testimonio S. Polycarpi, ex quo patet quantâ cum ratione asseramus illius aetate Epistolas quas defendimus excitisse. Eusebius etiam duos generales Epistolarum characteras notat, de Traditione Apostolicâ, & Haeresibus aevi Ignatiani, quibus nostrae optimè respondent; quod hîc monendum tantum duxi, nec ulteriùs urgendum; quòd Eusebium Epistolas nostras vidisse atque descripsisse vel ipsi Adversarii fateantur.
Nec tantùm Testimonia quae Ignatiana generatim & universè describunt Epistolis hisce apprimè congruunt, sed & ea quae particulatim à Testibus productis ex Ignatio sunt excerpta & in ipsorum libros sub ejus nomine transcripta, in Codice nostro totidem fere verbis reperiuntur; ut ex accuratâ collatione singulorum testimoniorum quae attulimus cum Mediceo Codice planissimè apparebit. Cùm autem omnes sententiae à Veteribus particulatim transcriptae, antequam aliae Epistolae confictae, aut hae ipsae interpolatae sunt, ex nostro Codice desumptae appareant: cúmque postea nullum testimonium velex fictis, vel ex assumentis Catalogo nostro adhibuerimus, eos (que) testes tantummodo citaverimus qui antiquis, veris, & puris Epistolis utebantur; non potest non haec Testium indeficiens successio summam Epistolis nostris fidem, quod ad externum Argumentum attinet, conciliare. Illi enim ipsi, qui de germanitate septem Epistolarum ab Eusebio memoratarum dubitabant, hanc potissimum rationem afferebant, quòd verba Athanasii, Theodoreti aliorúmque Veterum [Page 29] in iisdem, prout tunc etiam Graecè sed interpolatae extabant, non comparerent: ut ex iis constat, quae in Prooemio latiùs disseruntur. At qui Catalogum Testium à nobis confectum inspiciet, omnia Testimonia à Veteribus excerpta in Epistolis nostris, ab omni assumento liberis, iisdem fere verbis diserte [...] reperiet. Ne (que) verò ullum de industriâ praetermisimus, [...] unicum illud S. Hieronymi, l. 3. adversus Pelagianos, Ignatius vir Apostolicus & martyr scribit audacter, Elegit Dominus Apostolos qui super omnes homines peccatores erant. Constat enim eum in hac sententiâ citandâ memoriam fefellisse, & Ignatium pro Barnaba posuisse; in cujus Epistolâ quam nunc habemus, ea verba extant; & ex quo Origenes ante Hieronymum eadem produxerat. Posuit itaque Hieronymus Ignatium pro Barnaba, ut alibi Clemens Alexandrinus Barnabam pro Clemente. Cùm igitur omnia testimonia priorum saeculorum, ex S. Ignatio particulatim excerpta, inque Libris Veterum Patrum, tanquam tot flores, sparsa: cumque post has Epistolas corruptas aliásque confictas, tot tamen etiam ex puris adducta, in his Epistolis totidem fere verbis compareant, jure ac merito easdem eidem S. Ignatio, cui illi omnes tribuerunt, ascribendas contendimus.
Denique hinc etiam Argumentum ad asserendas S. Ignatio has Epistolas non leve elicimus, quod nulla vetustiorum temporum aetatem prae se ferentia jam scripta extent de quorum veris Autoribus aut hoc aut priore saeculo ulla cum ratione dubitatum est, quin aut à Veteribus non fuerint omnino agnita, aut si fortè ab aliquibus agnita sint, de iisdem tamen in Ecclesiâ Dei ab aliis aut dubitatum aut disputatum fuerit. S. Clementis Epistolam secundam non ejusdem Autoris esse cum primâ volunt Viri docti, licet utraque in Canonibus Apostolicis pariter probetur, & ab Epiphanio aliisque agnoscatur. At hoc primo indicavit Eusebius, dein Hieronymus & Photius. Dionysii Areopagitae libros malè tanto Viro ascriptos, & sub ejus nomine fictos jam plurimi contendunt, atque inter eos maximè Dallaeus. Sed hos ipsos priùs ob testimoniorum defectum rejecit cum suis Hypatius; & post eum multi etiam ob materiam Areopagitae esse negârunt, ut ostendunt Maximus & Theodorus, qui eosdem infeliciter defendere conati sunt. Hermae Pastorem universi hac aetate fere condemnant; idem multi Origenis aevo, ipso teste, fecerunt, ut & Tertulliani; & si verum esset, quod Latini postea tradiderunt, librum eum à Pii Pontificis fatre scriptum fuisse, esset sine controversiâ supposititius. Prochori libellus de vitâ S. Joannis haud immeritò rejicitur, ut & Historia Apostolica Abdiae Babylonii, quem post Hegesippum scripsisse [Page 30] observat Gerardus Vossius, addere potuit & post Ruffinum, nam verba Hegesippi apud Abdiam ex Ruffini translatione sunt transcripta. Sed de utroque altum apud Veteres silentium. Passio S. Andreae à Presbyteris & Diaconis Ecclesiarum [...], ut volunt, scripta adhuc controvertitur: sed tam antiqui maximéque venerandi monumenti, si verum esset, nemo [...] meminit, neque ante finem octavi saeculi à quopiam memoratur. Reliqua etiam quae vetustatem summam prae se ferunt scripta, & hoc vel praecedente saeculo viris doctis spuria videntur; vel alto atque diuturno Veterum silentio damnantur, vel à Veterum aliquibus diu ante nostra tempora rejecta, [...] saltem in dubium vocata sunt.
At de Ignatii Epistolis neutrum horum dici posse illa quae adduximus testimonia & quae postea dicenda sunt clarè evincunt: nam alto silentio condemnari non possunt, quae ab initio [...] at (que) summopere laudatae sunt: & an S. Ignatii reverâ genuinae essent, nemo Veterum, nemo Recentiorum dubitâsse se disertè dixit, nemo spurias & commentitias fuisse suspicatus est, antequam primò aliquae Latinè sunt impressae Veteribus prorsus incognitae, aliae etiam Latinè tantùm primò, dein Graecè, sed cum aliis junctae quae recentioribus tantùm Graecis agnitae sunt, illaeque ipsae, à Veteribus probatae, nonnisi multis assumentis contaminatae apparerent. Cùm igitur jam tandem antiquissimae Ignatii Epistolae à sequioribus sint discriminatae atque disjunctae, ab assumentis atque corruptelis liberatae, nitorique [...] restitutae, simulque cumulatissimis uniuscujusque saeculi testimoniis confirmatae, neque quisquam Veterum appareat qui de earum suppositione quicquam hariolatus sit, nulla ratio vel excogitari potest ob quam earum veneranda antiquitas & autoritas debita in dubium sit revocanda; aut si ulla excogitari possit, ea ex ipsâ Epistolarum materiâ elici debet, quam in sequenti Dissertatione ab omni suspicione liberabimus: hac interim justissimâ praesump ione contenti, tot vetustissimos doctissimós (que) Patres cum sequacibus in Ignatianis non errasse, qui tanto consensu in nullo alio celebri & antiquo Ecclesiastico scripto nos fefellisse hactenus deprehensi sunt.
CAP. IV. Argumentum Adversariorum à testimoniis adversus Ignatiana expungitur. Stichometriam non esse Nicephori Patriarchae. Et Nicephorum & Anastasium Ignatii Epistolas admisisse. Stichometriae autorem non condemnare Ignatii Epistolas. Defensio responsionis Hammondi. Non probari suppositionem ex nudo titulo Apocryphorum. Non ex reliquis qui cum Ignatio numerantur. De Hermae Pastore Veteris Ecclesiae judicium. Consensus Nicephori & Gelasii frustra obtenditur. Decretum sub Gelasii nomine editum ipsius esse non videtur. Defensio Usserii ab objectionibus Dallaei vindicatur. Responsio nostra illis Hammondi & Usserii superaddita. In Stichometriâ sub Ignatii nomine non Epistolas sed [...] intelligi. De Indiculis: itémque de Didascaliis, & Constitutionibus Apostolicis brevis dissertatio.
UT hoc externum Argumentum à Testimoniis petitum vim eam quâ pollet obtineat, & illibatum conservetur, haud meliori methodo uti me posse sentio, quàm siea omnia quae Adversarius ad ipsum labefactandum excogitavit, porrò examinanda proponam. Observo autem ea ad tria capita commodè reduci, & in hunc ordinem luculenter redigi posse. Primò, ille etiam Testimonia adducit, quibus suam de suppositione Epistolarum sententiam confirmet. Secundo, Testes nostros, ab Hammondo priùs adductos, vetustissimos praecipuè, rejicit; aut invalidum planè eorum testimonium reddere sigillatim conatur. Tertiò, Argumentum à testimonio [Page 32] Negativum fabricatus est, quâ probare nititur neminem Epistolarum quas defendimus per ducentos post Ignatii mortem annos meminisse, & indè concludit ab Ignatio non fuisse conscriptas.
Incipio à Testibus ab Adversario contra nostrorum aciem miro modo productis, vel potiùs subductis. Illos enim, non tam ad constituendam sententiam, quàm ad depellendam invidiam adduxisse se fatetur: in eum scilicet finem, ut probet Salmasium & [...] non fuisse primos qui has Epistolas confictas putarent. Quisquis enim Autor Stichometriae, quam adducit, fuit, diu ante Salmasium & Blondellum vixit. Opponit igitur Stichometriam Hammondo, prorsus inconcinné. Hujus verò inquit [...] auctoritas cur non tanti apud nos esse debeat, quanti suam viri doctissimi esse cupiunt, non video. At si qua sit illius Stichometriae autoritas, ea non Hammondo sed Patribus opponenda fuit, ab Hammondo contra Salmasium & Blondellum productis, Polycarpo, Irenaeo, Origeni, vel saltem Eusebio, Athanasio, Basilio, Chrysostomo, Hieronymo, Theodoreto, Gelasio, aliisque: non enim quaeritur an Stichometriae autoritati praeferenda sit autoritas Hammondi, sed utri potiùs credendum sit, Salmasio solâ [...] armato, an Hammondo SS. Patrum, & omnium saeculorum testimoniis stipato. Nimis igitur subdolè hoc testimonium adducit Dallaeus, ad depellendam invidiam tantùm, quo postea ad confirmandam sententiam suam saepissime utitur: & quam infirmum sit cùm probè conscius esset, ita omnino proposuit, ut nescias, utrùm pro Argumento haberi voluerit, necne. Si titulum Capitis quarti, quinti, & reliquorum inspiciamus, Argumentum est primum; si caput quintum spectemus, nullum est: ibi enim primum aliud, à silentio Scriptorum Ecclesiasticorum ante Eusebium ducitur. Semper tamen postea Argumentum hoc, sive primum sive nullum, maximi facit, & ubique fere inculcat. Ac reverâ si hoc Argumentum, sive primum sive nullum, illi eripiatur, reliqua planè, quae nos spectant, nulla erunt.
Audiamus igitur Adversarii Testes non sine pompâ productos. Ecce auctores babemus, inquit, & multis [...] nos saeculis denatos, & ab omni contra Hierarchiam suspicione semotos, qui omnia Ignatii scripta rotundè ac sine ullâ haesitatione ad [...] relegârunt in Stichometriâ Georgio Syncello in libro antiquissimo praefixâ. Quaeso te, Vir doctissime, quot auctores habes in illa Stichometriâ Syncello praefixâ? ostendas numerum, edic nomina. An ita numeras, quemadmodum ille apud Plautum?
Quot erunt? Ego, & Menaechmus, & Parasitus.
Jam isti sunt decem: nam Parasitus
Octo hominum officio fungitur.
Stichometria, quam vis Syncello praefixam, aut nullum certum auctorem habet, aut unicum certé. An Nicephorum tuum, si modò is sit, cum Ignatio tuo Epistolico bicorporem, aut tricorporem facis? Certe in multo plures dividi oportet istum incertilaris homuncionem, ut testes nostris vel numero pares habeas. Sed ecce auctores hi, quotquot sunt, omnia Ignatii scripta ad apocrypharel gârunt. Pro unico scriptore, nesscio quo, [...] nescio quot Syncello praefixos; & ubi nudum Ignatii nomen scriptum est, omnia ejus scripta legi vult Vir [...].
Ut autem majorem Stichometriae suae jamjam producendae autoritatem conciliet, gravem querelam priùs instituit, quòd tam immeritò viri docti de Salmasii fide dubitaverint, quem Editio Nicephori Parisina ab omni suspicione liberavit. Quinam autem sunt ex nostris partibus viri docti qui de Salmasii fide tam immeritò dubitârunt? Certè Usserius, Stichometriam, quam Georgii Syncelli & Theophanis operi praefixam in antiquissimo exemplari se invenisse narrat Cl. Salmasius, non diversam esse ab eâ quam inter Petri Pithaei Opuscula Graece & Latinè habemus editam, existimare se professus est. Quod non est hominis Salmasii fidem elevantis, sed potiùs confirmantis, & suâ conjecturâ suffulcientis; quam non minùs quàm Salmasii fidem Editio Parisina postea confirmavit. Hammondus etiam de authoritate Stichometriae nullam sibi cum Salmasio litem fore professus est, illámque à Walone laudatam ab Indiculo à Pithaeo edito non procul abesse rectè colligi, vel ex titulo Georgii asseruit. Non igitur de fide Salmasii Hammondus magìs quam Usserius dubitavit: [...] eam vocat meritissime, quia ipsam ita Salmasius produxerat, neque ei ullum Autorem assignaverat. Produxerat eam ex MSo Codice, tanquam sibi soli viso, nullâ Autoris Stichometriae mentione factâ; de tenebris igitur conqueritur Hammondus haud immeritò; vix enim credibile fuit, voluisse quenquam Stichometriam in MSSis latitantem, & incerti tituli, testem citare, cùm eadem in maximâ luce, & sub speciosissimo titulo, non tantùm Autoris, sed etiam Interpretis poneretur. Ediderat enim eam Graecè ad Eusebii sui calcem Josephus Scaliger, Chronologiae Nicephori Patriarchae Constantinopolitani suffixam: ediderat eandem sub ipsius Nicephori nomine ex Veteri Codice Carpensi Petrus Pithaeus, cum Anastasii Nicephoro supparis Latinâ Interpretatione, quam nos postea inter Criticos Sacros edendam curavimus. Monuerat Joannes Seldenus libro de Successione in Pontificatum Ebraeorum Nicephori Chronographiam MS. extare in Bibliothecâ Londinensi Collegii Sionensis, cui hanc etiam Stichometriam suffixam esse testamur. Non potuit itaque non mirari Hammondus, si haec tam publicè nota ex nescio quâ officinâ produceret Salmasius.
Interim de Stichometriae autoritate litem non movit Salmasio Vir doctus: suspicionem tantùm Parenthesi inseruit; quae quidem post splendidam illam Editionem Parisinam haeret altiùs: & consultiùs omnino fecisset Dallaeus, si eam nunquam nominâsset, aut saltem in eâ triumphare adeò visus non fuisset, Ita enim loquitur. Viri docti [...] vocant. Editio Nicephoro vindicat, Amplissimo Viro, primae in Oriente sedis antistiti, scriptori gravissimo at que eloquentissimo, & liberalissimis Photii laudibus ornato. Hujus enim ipsius Nicephori est illa [...], non alterius cujusquam recentioris: idque solidè & fusè demonstrat eruditissimus Goar; quem adeat, si quis adhuc dubitet. Non jam de Salmasii, sed Dallaei fide quaeritur. Quid enim? an eruditissimus Goar hoc solidè demonstrat? neutiquam: an fusè? nequaquam: an omnino demonstrat? nullo modo: an id nudè dicit, aut affirmat? minimè gentium. Imò verò id dicit quod est Dallaei Assertioni planè contrarium: ad prima enim verba [...] haec disertè annotat, Canonicus Sacrorum Librorum Laterculus, ad Chronographiam nihil spectans, Librarii [...] judicatur. Teste igitur eruditissimo Goar, Stichometria à Salmasio producta, Hammondo objecta, à Dallaeo defensa, non est Nicephori Patriarchae opus, sed Librarii [...]. Fidem igitur in Dallaeo requirimus, Salmasii non tantùm fidem sed & modestiam laudamus, qui Stichometriam [...] tradidit, Nicephori nomen non apposuit, ad Scaligeri & Pithaei editiones nos non ablegavit, quòd eam Nicephoro minimè tribuendam putaret.
Sed post eruditissimi Goar infelix testimonium, En tibi, inquit, majorem omni exceptione testem Anastasium Bibliothecarium, hominem noni saeculi, Nicephori supparem. Is enim in Praefatione Historiae Ecclesiasticae, Huic sanè, inquit, Operiratum duxi B. [...] Constantinopolitani Episcopi Chronographiam praeponere. Quaeritur de Stichometriâ, respondet Dallaeus de Chronographiâ, ad quam illa nullo modo spectat. Hujus autem Chronographiae pars ultima est, inquit, illa à nobis laudata [...], eámque Editio Anastasii exhibit in calce Historiae. At quomodo, quaeso, Stichometria pars est Chronographiae, quae ab ea toto coelo distat? Assuta est illi quidem in Codicibus Graecis, sed non magìs ipsa pars est Chronographiae, quàm Chronographia pars est Stichometriae. Apud Anastasium autem ne quidem Chronographiae est adjuncta, sed in calce Historiae Anastasianae, Patriarcharum Indiculo subjuncta. Anastasius de Nicephori Chronologiâ loquitur, quam Operi suo proposuisse, (vel praepoiuisse) se dixit. Quid hoc ad Stichometriam, quam Operi suo non praeposuit Anastasius, quam in calce Editio exhibet? Ideo Chronographiam praeposuisse [Page 35] se dixit Anastasius, ut Joannes Diaconus, qui Ecclesiasticam Historiam scripturus erat, ex eâ posset aliquantula carpere; quid autem confert Stichometria ad Ecclesiasticam Historiam? Scripsisse igitur Nicephorum Stichometriam Anastasius testis non est.
Rei hujus veritas satis innotescit ex ipsâ Farragine quae Georgio Syncello subjuncta est, & ex quinque partibus distinctis constat, Chronologiâ brevi, Genealogiâ, Indiculo Regum & Sacerdotum, Indiculo Patriarcharum, & Stichometriâ. Anastasius tantùm Chronographiam brevem ab Adamo ad Theophilum Nicephoro tribuit: Genealogiam huic quidem subjungit, sed Nicephori esse non affirmat; eámque duo MSS. vetustissimi Graeci Oxoniensis atque Londinensis non agnoscunt. Indiculum Regum & Sacerdotum Anastasius cum sequentibus [...] Historiam suam sine nomine Nicephori posuit, quem MS. Oxoniensis non habet; Stichometriam denique Indiculo Patriarcharum, nullâ Nicephori mentione factâ, subjungit; eámque Stichometriam MS. Oxoniensis non agnoscit. In totâ igitur hac Farragine nihil unquam à quopiam Nicephoro tributum est, praeter Chronologiam ab Adamo ad Theophilum: de qua tamen adhuc haud immerito dubitari potest, quic quid Goar, quem doctissimum appellat Dallaeus, dixerit.
Ad rem ipsam quod attinet, asserimus neque Nicephorum Patriarcham, neque Anastasium Bibliothecarium, ne Stichometriae quidem Autorem, quisquis est, unquam tradidisse Epistolas Ignatii, quas nos defendimus, fuisse supposititias. Nicephori effatum est in Epistolâ ad Leonem Papam Romanum de receptis SS. Patrum Operibus, [...]. Omnium electorum beatorumque Patrum dogmat a & opuscula, ut quae ab omni reprehensione alienam doctrinam salut isque fundamentum contineant, amplector; & quo scunque Ecclesia Catholica [...], recipio, quoscunque illa aversatur, rejicio. At Ignatium inter [...] numeratum, & Epistolas ejus, tanquam Opuscnla irreprehensibilem doctrinam continentia, ab Ecclesiâ Catholicâ per aliquot ante Nicephorum saecula receptas fuisse, jam antè ostendimus. S. Ignatii igitur Epistolas recepit & amplexus est Nicephorus. Praeterea, Nicephorum scimus Dionysiana pro veris Areopagitae Operibus habuisse, ex Disputatione cum Leone Armeno; idem sensisse certum est Anastasium ex ipsius Praefatione ad Dionysiana. At Dionysius S. Ignatii Epistolam tam disertè laudat, ut qui verum Dionysium fuisse sensit, aliter de Ignatio sentire non potuerit; neque quenquam novimus qui Areopagitam [Page 36] defendit, quin idem licèt ad angustias redactus, etiam S. Ignatium admiserit.
Autorem etiam Stichometriae, quisquis est negamus S. Ignatii Epistolas quas defendimus supposititias pronuntiasse. Ejus quidem verba haec [...], prout in Editione Parisinâ exhibentur.
[...].
[...].
[...].
[...].
' [...].
[...].
[...].
[...].
Quae ad calcem Anastasii Historiae ità Latinè redduntur.
Et quae Novi sunt Apocrypha.
Itinerarium Petri, versus 2800
Itinerarium Joannis, versus 2500
Itinerarium Thomae, versus 1600
Evangelium secundum Thomam, versus 1300
Doctrina Apostolorum, versus 200
[...] versus 2600
Ignatii & Polycarpi.
Ex his nego ullo modo probari posse Epistolas S. Ignatii Eusebio visas ab Autore Stichometriae pro supposititiis habitas fuisse. Nudum enim hîc Ignatii nomen ponitur, neque vel de Epistolis, vel de suppositione quicquam affirmatur. Ut [...] id quod volunt probent Adversarii, necesse est ut in hunc modum disputent. Quicquid ab Autore Stichometriae ad Apocrypha refertur id ipsius sententiâ est supposititium. Epistolae Ignatii ab Autore Stichometriae ad Apocrypha referuntur. Epistolae igitur Ignatii sunt ex sententiâ Autoris Stichometriae supposititiae. Hujus Syllogismi Hammondo nostro majorem propositionem negare, Usserio de minori visum est distinguere. Ego neutram ullâ ratione probari posse contendo, & utramque pariter negandam censeo; ut nè vel umbra Argumenti relinquatur.
Primò cnim rectissimè Hammondus noster haec Salmasio reposuit. [Page 37] Non ita vocis istius, [...], significatio accipienda est, ut statim spurium aut [...] aut [...], sequioris aevi figmentum sit, quicquid ubivis inter Apocrypha repositum inveniatur. Nihil hoc effato verius est. Fatetur Dallaeus, non esse eam hujus nominis ex etymi sui ratione vim; vult tamen ex usu Ecclesiastico, ut qui liber Apocryphus dicitur is ferè aliquo istorum vitiorum laboret. Ferè, inquit, hoc est aliquando, vel plerumque; quod nec Hammondo contradicit, nec quicquam probat. Affirmat Apocrypha opponi apud veteres scriptores libris & divinis & Ecclesiasticis, hoc est, omnibus libris apud Ecclesiam notis & probatis, apud aliquos scilicet & aliquando: (neminem enim nominat praeter Tertullianum atque Gelasium) quod omnino nihil probat. Quaeritur an semper ex usu Ecclesiastico ità sumatur, ut opponatur omnibus libris ab Ecclesiâ quoquo modo receptis? Quaeritur an quoties aliquod scriptum dicitur Veteris vel Novi Testamenti Apocryphum, id statim omnibus Ecclesiasticis opponatur, & à totâ Ecclesiâ pro spurio & haeretico rejiciatur? Autor Stichometriae ità loquitur. Hae sunt divinae scripturae quae recipiuntur ab Ecclesiâ & canonizantur. Et quae sunt Apocrypha, Veteris Testamenti. Et quae novi sunt Apocrypha. Hîc nulla mentio librorum Ecclesiasticorum, puta Cypriani, Basilii, Chrysostomi, à quorum consortio Ignatius, & Polycarpus ablegarentur; sed Veteris tantùm & Novi Testamenti, ut à scripturae Canone rejicerentur. Ut S. Hieronymus Epistolâ CVI. Hic Prologus scripturarum, quasi galeatum principium omnibus libris quos de Hebraeo vertimus in Latinum convenire potest; ut scire valeamus quicquid extrabos est inter Apocryphae esse ponendum. Qui etiam eodem modo loqui censendus in Catalogo. Barnabas unam ad aedificationem Ecclesiae pertinentem Epistolam composuit, quae inter Apocryphas scripturas legitur. Barnabae enim Epistolam fuisse tradit; non ipsi suppositam, aut spuriam; ad aedificationem Ecclesiae pertinuisse asserit; non itaque haereticam putavit; lectam tamen inter Apochryphas scripturas docet, nec ab Ecclesiâ repudiatam innuit. Idem in Epistolâ 110. Exigitis enim ut librum Chaldaeo sermone conscriptum ad Latinum stylum traham, librum utique Tobiae, quem Hebraei de Catalogo divinarum scripturarum secantes his quae Hagiographa (lege Apocrypha) memorant manciparunt. Emendationem hanc cum multa alia, tum verba sequentia satis confirmant, Arguunt enim noc Hebraeorū studia, & imputant nobis contra suum canonem Latinis auribus ista transferre. Et rursus. Epistolâ 111. Apud Hebraeos liber Judith inter Hagiographa (lege iterum Apocrypha) legitur, cujus autoritas ad roboranda illa, quae in contentionem veniunt minùs idonea judicatur. Chaldaeo tamen sermone conscriptus inter historias computatur. Quare [Page 38] ex voce nudâ Apocrypha, [...] aliud rectè infertur, ubi de libris Canonicis agitur, quàm scriptum aliquod esse à Canone S. Scripturae removendum. Extra igitur Canonem Novi Testamenti certissimè ponitur Ignatius; neque quicquam aliud ex vi verborum Stichometriae per necessariam consequentiam colligi potest.
Quare quod ex Gelasii Decreto arripit Dallaeus planè est [...]. Ille enim Utriusque I estamenti Canonem tradit, nullis omnino Apocryphis additis; imò Veteris Testamenti Apocryphis nonnullis in Canonem receptis, aliis cum Apocryphis Novi in ultimum caput rejectis, & inter Haeretica scripta positis. Unde duo facta sunt, primum, ut Apocrypha melioris notae ad Vetus Testamentum pertinentia sine ullâ distinctione pro Canonicis haberentur (Quae labes adhuc Ecclesiae Romanae adhaerescit) secundum, ut reliqua Veteris & omnia Novi Testamenti Apocrypha cum [...] Haereticis, fictitiis atque damnatis contra Veterum Patrum sententiam confunderentur. [...]; igitur postulatur ut ex hoc Decreto sub nomine Gelasii edito Stichometriam interpretemur: cùm in Stichometriâ, Novi Testamenti Apocrypha dicantur, in Decreto tantùm Apocrypha sine ullâ restrictione; in illâ post scriptores Canonicos, in hoc post omnes Catholicos; in illâ Canonicis, in hoc omnibus scriptoribus ab Ecclesiâ probatis opponantur.
Quod autem ex nudo titulo frustra probare conatus est Salmasius, id ex naturâ librorum qui simul cum Ignatio inter Apocryphos numerantur praestare voluit Dallaeus. Ità enim videtur disputare. Omnes libri qui ab Autore Stichometriae inter Apocryphos numerantur, ab eo tanquam haeretici. aut ficti à publicâ Ecclesiae luce removentur, Ergò & Epistolae Ignatii. Sed respondeo primò, nullam esse necessitatem consequentiae. Non enim leve semper discrimen habitum est inter eos libros qui Apocryphi dicebantur. Et quamvis una eadémque uno [...] nomine, sive [...], de omnibus lata sit sententia, nihil tamen unum atque idem de omnibus asseritur, nisi quòd omnes à sacro Canone removentur. Fieriitaque potuit ut unus aliquis reliquis melior fuerit, quamvis inter [...] numeratus non sit. Respondeo secundò, probari nullo modo posse Autorem Stichometriae reliquos omnes pro haereticis aut fictis habuisse, & à publicâ Ecclesiae luce removere voluisse. Nam primo, Nicephorus, inquit, [...] Polycarpi inter Apocrypha nullius apud se [...] censet. Inter Apocrypha quidem numerat, sed cujus [...] apud se fuerit nullo modo indicat. At nemo unquam Polycarpi Epistolam aut pro haereticâ aut pro fictâ habuisse deprehenditur; Nicephorus itaque Dallaei sine ullo fundamento pro tali habuisse dicitur; & iniquissimè accusatur, ac si voluerit eam Epistolam, [Page 39] quae tam diu in Asiae conventu lecta fuerat, à publicâ omnium [...] luce removere. Secundò, [...], versuum 200, inter Apocrypha numeratur. An igitur eam tanquam pessimae notae scriptum, ab Ecclesiâ penitus eliminandam censuit Stichometriae Author? Quodnam hujus censurae indicium, quae ratio excogitari potest? Ab illis quae ab Haereticis conficta sunt, separat hoc Opus Eusebius. Magnus Athanasius in Epistolâ [...] numerat inter eos libros quos SS. Patres praelegi voluerunt Catechumenis, ut inde pietatis rationem cognoscerent.
Tertiò, quaenam fuerint illa Clementina, quae in hoc Indiculo memorantur non docet Dallaeus: vocat quidem Libros Clementis xxxii. Sed quinam fuerint Libri 32 qui Clementi, praeter eos qui in Indiculo superius memorantur, attribui solerent, nè fando quisquam adhuc audivit. Quid igitur si pro [...] B legamus A B, ( [...] enim & A saepe in MSS. confunduntur) & duas Clementis Epistolas intelligamus? tunc enim & versus 2600 illis satìs bene quadrabunt, (nam utramque simul sumptam cùm jam integrae essent, aequâsse Evangelium secundum Lucam, cui totidem planè versus ascribuntur, quivis concedet) & genuinum Clementis Opus Ignatianis adjunctum habebimus, quod ea pariter à suppositionis crimine liberabit. [...], quòd Hermas cum Ignatianis nominetur, negari non posse volunt, quin [...] phorus [...] habuerit profalsis, adeóque fictis & spuriis. Imò verò hoc negari idque jure optimo potest, si vetustissimorum doctissimorúmque in Ecclesia Scriptorum sententiae animadvertantur, quos secutum fuisse Autorem Stichometriae par est credere.
Quae fuerit S. Irenaei de Hermae libro sententia, ab Eusebio observatum est, Hist. Eccles l. 5. c. 8. [...]. Nontantùm novit. (Irenaeus) sed & recipit Pastor is scripturam dicens, (lib. 4. c. 37. secundum Interpretem Veterem) Bene ergò scriptura dicit, Primò omnium crede quoniam unus est Deus qui omnia [...] & consummavit, & fecit ex eo quod non erat ut essent omnia, omnium capax, & qui à nemine capiatur. Quae verba extant [...] l. 2. Mandato 1. toties tum à Catholicis tum ab Haereticis citata. Clemens Alexandrinus Irenaeo [...], Hermae frequentiùs, quàm cujuspiam scriptoris Ecclesiastici autoritate utitur, eumque saepius explicat & interpretatur. Sententiam ejus de Libro ipso vel ex his locis colligere possumus. [...]. l. 1. [...]. Divinè ergò potest as illa quae Hermae loquitur in revelatione, Visiones, [Page 40] inquit, & revelationes, &c. l. 6. [...] (ità legendum) [...]. Et praeclarè dictum est à Pastore, Descenderunt ergo cum eis (non, corum, ut malè Interpres) in aquam. Origenes, Clementis discipulus, Hermae testimonio creberrimè utitur, & tum suum tum aliorum judicium de Libris ejus saepe exprimit. Autorem agnoscit Hermam illum, cujus in Epistolâ ad Romanos mentio [...], & Opus ipsum in Commentariis ad eum locum magnopere laudat. `Puto tamen, inquit, quòd Hermas iste fit scriptor libelli illius qui Pastor appellatur. Quae scriptura valde mihi utilis videtur, &, ut puto, divinitus inspirata. Homil. in Lucam 35. Legimus (si tamen cui [...] hujusmodi scripturam recipere) justitiae & iniquitatis angelos super Abrahae salute & interitu disceptantes; dum [...] [...] suo eum volunt coetui vendicare. Quod si cui displicet, transeat ad volumen quod titulo Pastoris scribitur, & inveniet cunctis hominibus duos adesse angelos. Tomo. 14. in Matthaeum, [...]. Sin audendum fit istud emollire ex quadam scripturâ, quae in Ecclesiâ circumfertur, sed non abomnibus pro divinâ habetur, adhibeatur illud ex Libro Pastoris. [...] lib. 4. [...]. Propterea nos illud in Pastore, Libro, qui ab aliquibus contemnitur, de dato Hermae praecepto, ut duos libros scriberet, ipséque postea senioribus [...] annunciaret quae à Spiritu didicerat, it à interpretamur. Homiliâ 8. in Numeros, Quod autem dies peccati in annum poenae reputetur, non solum in hoc Libro, in quo nihil omnino est quod dubitari possit, [...]; sed & in Libello Pastoris, si cui tamen scriptura illa [...] videtur, similia designantur. Eusebius Hist. Eccles l. 3. c. 3. [...]. Quoniam verò idem Apostolus in salutationibus ad finem Epistolae ad Romanos inter alios mentionem fecit Hermae, cujus esse aiunt Librum Pastoris; sciendum est etiam huic à quibusdam contradici, propter quos inter receptae autoritatis Libros poni non potest. Ab aliis verò maximè necessarius judicatur, iis praesertim qui [Page 41] elementariâ institutione indigent. Unde [...] in Ecclefiis [...] publicatum scimus; & ipse quosdam ex vetustissimis scriptoribus ipsius testimonio usos esse deprehendi.
S. Athanasius, Eusebio synchronus, in Epistolâ [...], cùm libros S. Scripturae Canonicos recitâsset, monuit esse [...] etiam alios libros extra hos, non canone quidem probatos, sed Patrum autoritate illis qui [...] elementis imbuendi essent propositos, quales sunt, Sapientia Solomonis, Sapientia Sirach, Esther, Judith, Tobias, Doctrina Apostolorum, & Pastor. Haec quidem tunc Ecclesiae sententia; quid autem de Pastore judicavit aliundè pater. Nam & Epistolâ de Nicaenâ Synodo verbis Hermae ipse utitur, & lib. de Incarnatione Verbi probat omnia ex nihilo facta per verbum, [...]. Quatenus loquitur per Mosen quidem, in principio fecit Deus coelum & terram: per utilissimum autem Pastoris librum, Primum omnium crede unum esse Deum, qui condidit omnia & absolvit, fecitque ut ex non ente essent. Quem Hermae locum antè ad eandem rem demonstrandam produxerat Origenes Tomo 1o in Joannem. Et cùm eundem etiam producerent Ariani, Athanasius Epistolâ pro [...] Synodo, [...]. In Pastore quoque scriptum habetur, (quoniam & hoc, quamvìs ex Canone non fit, allegant) Primum omnium crede, &c.
Quid Didymus Athanasio synchronus de Herma senserit, quamvìs ejusomnia fere Opera perierint, colligere licèt ex Catenâ in Jobum, ubi ait. `O [...]. Tota igitur impii conversatio in domo pravitatis est, cùm fit [...] non aliter quàm lapides extra aedificium, qui aedificandae turri planè inepti sunt, juxta Pastorem. Ruffinus Didymi discipulus, qui in Ecclesiâ Graecâ plurimùm versatus est, Expositione in Symbolum Apostolorum, cùm Canonem S. Scripturae priùs tradidisset, addit, Sciendum tamen est, quòd & alii libri sunt, qui non Canonici, sed Ecclesiastici à majoribus appellati sunt, ut [...] Sapientia Solomonis, & alia Sapientia quae dicitur filii Sirach. Ejusdem ordinis [Page 42] est libellus Tobiae & Judith, & Machabaeorum libri. In novo verò Testamento libellus qui dicitur Pastoris, sive Hermatis, qui appellatur duae viae, vel judicium secundum Petrum: quae omnia legi quidem in Ecclesiis voluerunt, nontamen proferri ad autoritatem ex his fidei confirmandam. S. Hieronymus, qui inter Graecos consenuit, in Catalogo haec habet. Herman cujus Apostolus Paulus ad Romanos scribens meminit, asserunt autorem esse libri qui appellatur Pastor, & apud quasdam Graeciae Ecclesi as etiam publicè legitur. Reverâ utilis liber; multique de eo scriptorum veterum usurpaverunt testimonia; sed apud Latinos penè ignotus est. Idem Epistolâ CVI, sive Prologo galeato. Igitur sapientia quae vulgo Solomonis inscribitur, & Jesu filii Sirach liber, & Judith & Tobias & Pastor non sunt in Canone. Joannes Cassianus, S. Chrysostomi discipulus, Collat. 8. cap. 17. Iam quòd unicuique nostrûm duo [...] Angeli, id est, bonus & malus, scriptura testatur. De bonis quidem Salvator, &c. de utrisque verò liber Pastoris plenissimè [...]. Et Collat. 13. cap. 12. Adjacere autem homini in quamlibet partem arbitrii libertatem etiam liber ille qui dicitur Pastoris apertissimè docet. Maximus in Scholiis ad Dionysii librum de divinis nominibus, cap. 4. [...] Porrò perfectionis efficientiam Angelorum vocat, ut de Daniele & [...] ipsi interpretante, & de pastore Hermam perficiente, ut ibi legimus in Pastore. Et Paulo post; [...]. Et quòd animae vitam angelicam instituentes ab Angelis manuducuntur, it à in Pastore legimus.
Cùm haec fuerit tam antiqua, tam constans eorum qui in Graecâ Ecclesiâ floruerunt de libro Pastoris sententia; cùm autorem prodant Hermam a S. Paulo nominatum, cùm librum ipsum in aliquibus Ecclesiis publicè lectum, ad institutionem Catechumenorum à Patribus commendatum memorent, cùm ipsi aut sacrum & divinum aut certè utilissimum librum esse pronuntient, & ideo tantùm in Canone non ponendum, quòd de eo aliqui dubitârunt, an credibile est Nicephorum aut alium quemvis Ecclesiae Graecae alumnum, eundem ut falsum & fictum, ut pessimae notae apocryphum jugulare, & ab omni Ecclesiae luce removere voluisse? Et tamen Dallaeus pro certo habet Nicephorum suum, his omnibus praetermissis sive damnatis, sententiam Tertulliani atque Gelasii secutum esse.
Tertullianus aliquando Catholicus, aliquando Haereticus: & alia Catholici, alia Haeretici de Pastore sententia fuit. Librum de Oratione adhuc Catholicus scripsit, in quo dum ritus quosdam in Oratione [Page 43] usurpatos, tanquam affectatos & coactos, & curiosi potiùs quàm rationalis officii perstringit, haec habet. Item quòd adsignatâ oratione assidendi mos est quibusdam, non [...] rationem; nisi si Her mas [...], cujus scriptura fere Pastor inscribitur, transactâ oratione non super lectum assedisset, verùm aliud quid fecisset, id quoque ad observationem vindiearemus. Utique non. Simpliciter enim & nunc positum est, Cum adorâssem, & assedissem super lectum, ad ordinem narrationis, non ad instar disciplinae. Alioquin nusquam erit adorandum nisi ubi fuerit lectus. Imò contra scripturam fecerit, si quis in cathedrâ aut subsellio sederet. Nempe ritus quidam à Christianis quibusdam Tertullianei aevi observatus, statim finitâ oratione sedendi; quem ille tanquam superstitiosum, irreligiosum, & gentili ritui affinem reprehendit. Ritum autem ipsum ex loco quodam Pastoris malè intellecto ortum esse putat. Quod clarè ostendit quanto tum in pretio Liber ille Hermae fuit, ut ex eo ritus in Ecclesiae disciplinam transfunderetur. Ipse autem, ut solet, acutè respondens, non rejicit Libri autoritatem, sed admittit; & verba ejus ità interpretatur, ut ostendat tantùm ordinem narrationis observandum esse, nec ullam indè disciplinae rationem erui posse. Ità Tertullianus adhuc Catholicus, ut observavit S. Hilarius in Matthaeum Canone 5. Quanquam & Tertullianus hinc (de Oratione) volumen aptissimum scripserit, [...] consequens error hominis detraxit scriptis probabilibus autoritatem. Sed in Libro de Pudicitiâ, ubi purus putus Montanista est, contráque Catholicos tanquam Psychicos disputat, & illa quae ipse libro de Poenitentiâ antè docuerat damnat, aliter quidem loquitur. Sed cederem tibi, si scriptura Pastoris, quae sola moechos amat, divino instrumento meruisset incidi; si non ab omni concilio Ecclesiarum, etiam vestrarum inter apocrypha & falsa judicaretur, adultera & ipsa, & indè patrona sociorum, à qua & aliàs initiaris. In his Tertulliani ampullis jam Catholicorum omnium hostis facti, & Hermam pro doctrinâ Catholicâ accusantis, fortasse nihil aliud contineri putandum est, quàm Pastorem Hermae non fuisse ex judicio Ecclesiae Librum Canonicum, sed potiùs inter Apocryphos, id est, non Canonicos numeratum; ut Eusebius [...] posuit Pastorem, quem ipse utilissimum librum pronuntiavit, & Barnabae Epistolam, & Joannis Apocalypsin, quos tamen agnoscit libros à plerisque Ecclesiasticis agnitos, qui Apocryphos pessimae notae [...] ponendos voluit, Hist. l. 3. c. 25. Et ipse Tertullianus ità videtur seipsum explicare; nam statim addit. At egoejus pastoris scripturas haurio, qui non potest frangi, hoc est, verè Canonicas. Nec non eodem libro. Et utique receptior apud Ecclesias Epistola Barnabae apocrypho Pastore moechorum; Epistola autem Barnabae Tertulliano alia non est quàm [Page 44] illa S. Pauli ad Hebraeos. Quòd si aliquid [...] intellexit, & per [...] & adulteram scripturam, Hermae librum tanquam pessimae notae Apocryphum ab omnibus [...] fuisse eliminatum voluerit, non [...] id verum est, quàm cum eam solam moechos amare ait; & contrarium planè demonstrant Irenaei, Clementis & Origenis testimonia. Nullo igitur modo credendum est Autorem Stichometriae à receptâ Graecorum Patrum sententiâ recessisse, & authoritate Tertulliani Haeretici permotum Hermae pastorem pro pessimae notae Apocry pho haberi voluisse.
Ad Gelasium autem quod attinet, cùm Dallaeus utriusque [...] Romani & Constantinopolitani, & quidem utriusque summam in Ecclesiâ dignitatem suo saeculo gerentis, concordem plané que ejusdem generis censuram fuisse tradat, suave omnino somnium est. Quis enim credat Autorem Stichometriae Graecos Patres in judicio de Hermâ deseruisse, ut Gelasio consentiret; eorundémque sententiam de Ignatio postposuisse ut Gelasio contradiceret? Vult enim Adversarius Nicephorum suum Epistolas Ignatii tanquam fictas inter Apocrypha numerâsse, quas Gelasius ipse, Scripto planè genuino ipsi Martyri ascripsit, ut ex Testimoniis nostris patet. Imò quis Nicephorum Gelasii sententiam in Decreto secutum esse affirmabit, qui illud ipsum Decretum noverit à nemine unquam vel inter Latinos fuisse agnitum ante aliquot annos post Nicephori mortem? Nicephorus Patriarcha è vivis excessit circa annum Christi Dcccxxviii: primi autem, opinor, qui Decreti Gelasiani meminisse deprehenduntur, sunt Lupus Ferrariensis, Hincmarus, & Nicolaus Papa primus, circa idem quidem tempus omnes; sed & ex iis qui primo loco Decreti mentionem fecit, post annum Dcccxl scripsit. Nè autem duorum Patriarcharum consensu nimiùm Viri doctissimi triumphet oratio; quemadmodum uni superiùs larvam detraximus, ità & alteri jam detrahamus.
Decretum quidem extat de libris Canonicis Ecclesiasticis & Apocryphis, quod magnâ virorum hujus aevi doctorum conspiratione Gelasio Io Pontifici Romano tribuitur. Sed MSS. Codices multorum saeculorum in assignando Autore plurimùm variant. Vetustissimus Codex Collectionis Dionysianae, quem beneficio Dacherii vidit Baluzius, Decretum hoc Damaso Papae ascribit, & Baronius ad annum Christi 69 ex Concilio Romano sub Damaso, quod continet Cresconiana Collectio, partem hujus Decreticitat. Ex qua obiter observo, verba illa, Sancta tamen Romana Ecclesia nonnullis Synodicis Constitutis [...] Ecclesiis [...] est, sed & Evangelic â voce D. Salvatoris nostri primatum obtinuit, levi mutatione, sed gravi errore in haec jam esse mutata, Sancta tamen [...] Ecclesia nullis [...] is Constitutis [Page 45] [...] Ecclesiis pralata est, sed Evangelic â [...] Domini & Salvatoris nostri primatum obtinuit. Codex Ecclefiae Urgellensis, teste Baluzio, & Jurensis pervetustus, teste Chifletio, idem tribuunt Hormisdae. Alii Gelasium Autorem agnoscunt, ut & noster, qui in Bibliothecâ Collegii SS. Trinitatis Cantabrigiae asservatur; quem olim Lanfrancus Archiepiscopus Cantuariensis de [...] Coenobio in Anglicam terram deferri fecit, ut ipse loquitur. Inde colligunt viri docti primò Gelasium, dein verò Hormisdam idem Decretum edidisse. Ad Damasum enim referri nullo modo potest. Quamvìs Baluzius Damasum primùm de hujusmodi Libris publicè statuisse: deinde verò Gelasium Damasi Decretum renovâsse, illúdque [...] eorum autorum nominibus qui post Damasum vixêre, & idem quoque de Hormisda dici posse, atque haec omnia extitulis Librorum MSS. elici posse hariolatur. Cùm autem tale quippiam neque de Damaso, neque de Gelasio, neque de Hor misda vetus Ecclesiae Historia doceat, illud potiùs ex MSS. eliciendum puto, incertum planè fuisse, à quo Pontifice, imò à quo Autore hoc Decretum conditum sit.
Refert quidem Gratianus Decretum hoc scriptum fuisse à Gelasio in Concilio Lxx Episcoporum, utnunc Gratianus editur: nam in vetustissimis MSS. illa de Concilio desiderantur. Sed MS. noster Gratiano & Ivone antiquior, hunc titulum praefert, Decreta Gelasii Papae de recipiendis & non recipiendis Libris. Quae scripta sunt ab eo cum Lxx eruditissimis Episcopis. Videtúrque hic titulus fuisse antiquissimus; tum quòd apud Burchardum ita concipitur; tum quod maximè illis convenit quae apud Lupum Ferrariensem Epist. 128 legimus. Quoniam docet Gelasius cum Lxx Episcopis viris eruditissimis qui scriptores essent velnon essent recipiendi. Aliqui autem MSS. codices addiderunt Concilio huic etiam suos Consules, celebratúmque tradiderunt Asterio & Praesidio Coss. Indè Baronius in Annalibus refert congregatum Romae Concilium Lxx Episcoporum tertio Gelasiani Pontificatûs anno, Domini verò 494; cùm tamen nullum ejus in Historiâ Ecclesiasticâ extet monumentum aut vestigium. Baronium secutus est in editione Conciliorum Binius, & Philippus Labbeus, in Historicâ Omnium Conciliorum Synopsi. 494. Romanum I. Concilium sub Gelasio, quo à Lxx Episcopis Libri sacri & authentici ab Apocryphis sunt discreti, Asterio atque Praefidio Consulibus. Ex Codicibus MSS. omnia illustrabuntur. Atque ità tandem habemus Concilium sub Gelasio primum, & pro Actis Concilii hoc Decretum.
Sed eo anno, aut sub illis Consulibus conditum fuisse hoc Decretum planè incredibile est. Neque enim diu pòst Collectionem Decretorum Pontificum collegit & edidit Dionysius Exiguus, & Decreta Gelasii [Page 46] Papae nobis exhibet, inter quae illud de quo disputatur minimè comparet. Illa tamen Decreta monet Dionysius sub iisdem Consulibus condita fuisse. Haec enim ad eorum Decretorum finem legimus. Datum V Idus Martiarum, Asterio & Praesidio VV. CC. Coss. Quisquámne autem credet Dionysium, nominis Gelasiani adeò studiosum, inter Decreta iis Consulibus edita, hoc tam celebre omittere voluisse, quo Gelasius depingitur, distinguens separánsque quasi os Domini, mundum ab immundo, & secernens pretiosum à vili, ut loquitur Baronius? Praeterea res ipsa clamitat eum titulum ex Collectione Dionysii fuisse huic Decreto falsò praefixum. In eo enim legimus, Item venerabilis viri Sedulii Paschale opus, quod Heroicis descripsit versibus, insigni laude praeferimus. Quibus verbis Autor Decreti celebre & notissimum poema, tanquam Catholicum suis Romanis commendare voluit. At opus Paschale Sedulii iis Consulibus notum non fuit; nam Asterio demum Exconsule divulgatum est. Unde factum est ut Gennadius Sedulii non meminerit: quod mirantur illi qui finem libro de Scriptoribus Ecclesiasticis eodem anno impositum à Gennadio non observant. Adnotatio illa, quae in veteri Aldi Manutii editione Paschali carmini annexa est, hoc satìs indicat. Hoc opusculum non à Sedulio autore editum est, sed à Turcio Rufo Ast rio V. C. exconsule ordinario at que patricio, qui id inter Scripta Sedulii invenit. Idémque confirmat ipsius Asterii exconsulis ad Macedonium Epigramma eidem Operi in duobus vetustis MSS. testibus Sirmondo atque Usserio, praefixum,
Sume sacer merit is veracia dicta poëtae,
Quae sine figmenti condita sunt vitio;
Quo caret alma fides, quo sancti gratia Christi,
Per quam justus ait talia Sedulius.
Asteriique tui semper meminisse jubeto,
Cujus ope & curâ edita sunt populis.
Quem quamvìs summi celebrent per saecula fasti,
Plus tamen admeritum est si viget ore tuo.
Cùm igitur Asterius Consul fuisset, cùm nomen ejus in Fastis esser, tunc primùm edidit Paschale Opus Sedulii, non potuit igitur à Gelasio Ao Christi 494 Asterio & Praesidio Coss. tantopere celebrari. Vidit haec acutissimus Usserius, & Binium perstringens quòd Romanam Lxx Episcoporum Synodum ad eum annum absque ullo veterum vel codicum vel authorum testimonio retulisset, ipse ad biennium Pontificatûs Gelasiani adhuc reliquum confugit. Cùm, inquit, post biennium è vitâ excesserit Pontifex Gelasius, intra illud temporis spatium putandum [Page 47] est & Sedulii nuper defuncti Paschale carmen ab Asterio recensitum atque Macedonio adhuc superstiti denuo oblatum, & Romanum illud Lxx Episcoporùm sub Gelasio habitum fuisse Concilium, qui nuperrime divulgato operi praeclarum dederunt testimonium. Et certè ita putandum esset, si certó constaret à Gelasio & Synodo ejus hoc Decretum editum fuisse; at hoc non magìs posteriori, quam priori biennio competit; nam ecce anno proximo sive hujus biennii primo, sub Viatore Consule alia Synodus à Gelasio Romae congregata est Episcoporum non Lxx quidem, sed Lv. Hujus Synodi Acta extant; nec in [...] ullum hujusce Decreti vestigium apparet. Postremo Gelasii anno Synodus nulla quantum novimus, coacta est; ut à Synodo aliquâ Gelasianâ editum fuisse hoc Decretum planè incredibile sit. Nicolaus quidem de Cusa de Concordiâ Catholicâ lib. 2. c. 11. haec ex Concilio Toletano tempore Sysevandi Regis celebrato, cap. 17. citat, Apocalypsis librum multorum Conciliorum autoritas, & Synodica SS. Romanorum Praesulum decreta Joannis Evangelistae esse describunt, & inter divinos libros constituendum decreverunt, & indè colligit, approbationem Librorum, quae Gelasio Papae ascribitur, fuisse Synodicam. Sed hoc si aliundè non constet, certè hinc constare non potest. Gelasii enim non meminit, & alii Pontifices Romani Canonem ediderant, quo liber Apocalypseos reciperetur: & Decretum hoc illius Concilii tempore extare potuit, vel sub Gelasii vel sub alterius Pontificis nomine, nam Conciliumillud celebratum est pluribus quàm 140 annis post mortem Gelasii. sc. A. D. 633. non 582. ut voluit Cusanus. Illo autem aevo Canonem Scripturarum sub nomine Gelasii Papae extitisse non est verisimile. Nicolaus enim Papa, in Epistolâ ad Archiepiscopos & Episcopos per Gallias constitutos, Canonis Innocentii tantùm meminit, non autem Gelasii: quamvis in eâdem Epistolâ Decreti Gelasiani meminerit. Sed responsuri sunt isti, inquit, qui non ad obediendum potiùs quàm adresistendum sunt parati, aientes, Quòd inter Canones inveniatur Capitulum S. Papae Innocentii; cujus authoritate doceatur à nobis utrumque Testamentum esse recipiendum, quanquam inipsis paternis Canonibus nullum corum ex toto contineatur insertum. Quibus verbis utì patet Canoni Concilii Laodiceni, ut apud Latinos habebatur, libros S. Scripturae non fuisse additos, aut Apocalypsin inter eos numeratam non fuisse: itá etiam eosdem in Decreto hoc Gelasii non fuisse numeratos constare videtur. Certè Ivo Carnotensis in Decreto Ordinem librorum S. Scripturae, sine nomine Gelasii posuit, Parte quartâ, Capite 61. [...] interpositis, cap. 63, demùm Gelasii Decretum recitat cap. 64. & Codex Jurensis, quem edidit Chifletius, in Hormisdae Decretali Ordinem librorum S. [Page 48] Scripturae praemittit; sed Decreti verba immutat, utad Ordinem respiciat. Ità enim ex illo Codice legimus, Post has omnes Propheticas & Evā gelicas at (que) [...], quas superiùs deprompsimus, Scripturas. Cùm in aliis Codicibus simpliciter legatur, Post [...] & Evangelicas aet (que) Apostolicas Scripturas. Verba igitur illa, has omnes, &, qu as superiùs de prompsimus, palā inserta sunt, ut Ordinē cum Decreto conjungerent. Quod & postea rursus factum est: nam pro illis, regulariter suscepimus, substituit, regulariter superiùs enumeravimus. Nec igitur in Synodo, necunquam Gelasium Papam hoc Decretum edidisse verisimile est.
Nam primò Autor Decreti malè de Eusebio sensit, unde illa, Historia Eusebii Pamphili Apocrypha; ostendit autem & ipse, quare Apocrypham nominavit, nempe quia in primo narrationis suae Libro tepuit, id est malè de naturâ Christi scripsit, numeravit itaque Eusebium inter Arianos. At verus Gelasius aliter de Eusebio sensit; ipsum in Catholicorum Patrum numero posuit; illius testimonia ad confirmandam Ecclesiae de duabus naturis Christi doctrinam adhibet. Author igitur Decreti verus Gelasius esse non videtur. Neque illa Chiffletii conciliatio admittenda est, quod Historiae Ecclesiasticae libros tantùm dicat in Decreto non esse usquequaque rennendos; ipse enim pariter se explicat, propter rerumtamen singularium scientiam quae ad instructionem pertinent scilicet renuendos non esse usquequaque; ad confirmationem autem doctrinae Catholicae, praesertim de naturâ Christi, cùm & ipse erraverit in hac ipsâ re, & Origenem tantopere laudaverit, adhibendam esse authoritatem Eusebii ex quocunque libro depromtam nunquam putavit Autor Decreti.
Praeterea in hoc Decreto hanc censuram legimus, Liber qui appellatur Canones Apostolorum Apocryphus, quam Gelasio Papae tribuendam minimè esse multa suadent. Nam Dionysius Exiguus, qui tantopere Gelasium admiratus est, post tam gravem ejus Censuram, nunquam Canones Apostolorum interpretari, & reliquis Canonibus praefigere voluisset: nunquam in Praefatione Operis sui, his verbis usus fuisset, In principio itaque Canones, qui dicuntur Apostolorum, de Graeco transtulimus; quibus quia plurimi consensum non praebuêre facilem, hoc ipsum vestram noluimus ignorare sanctitatem: quamvis postea quaedam Constituta Pontificum ex ipsis Canonibus adsumpta esse videantur. An tam leni censurâ ipse perstrinxisset, an tantummodo plurimos consensum non praebuisse facilem, id est, aliquo modo de eorum autoritate dubitâsse dixisset, si ante paucos annos Pontificem Romanum in Concilio eas numerâsse inter illa scripta, quae Catholicis vitanda sunt, & quae nullatenus recipit Catholica & Apostolica Romana Ecclesia novisset? An de hac dubitatione Stephanum [Page 49] Salonitanum Episcopum monendum duxisset, nè scilicet hoc ipsum ignoraret, qui quid à Gelasio in Concilio, decretum [...] ignorare non potuit? An denique postea constituta Pontificum ex, illis Canonibus adsumpta fuisse notâsset, si costam recenti Pontificis Constituto transfixos atque jugulatos cognovisset? Certè Dionysius Translatione suâ efficere nunquam potuisset ut hi Canones ab Ecclesiâ Romanâ reciperentur, si ab ipso Gelasio fuissent nuperrimè rejecti. At receptos statim fuisse ostendit Cassiodorus, Divin. lect. cap. 23. qui de Dionysio, & Collectione ejus ita loquitur. Petitus à Stephano Episcopo Salonitano ex Graecis Exemplaribus Canones Ecclesiasticos moribus suis, ut erat planus & disertus, magnâ eloquentiae luce composuit, quos hodie usu celeberimo Ecclesia Romana complectitur. Verum autem esse quod Cassiodorus asseruit, patet ex Epistolâ Johannis 2. Pontificis Romani paulo antè ad Caesarium Arelatensem datâ, in qua Contumeliosum Regensem Episcopum autoritate Canonum ex Collectione Dionysii Exigui excerptorum ab Episcopatu suspendit, & Canones Apostolicos ad eam rem disertè adhibet. Ex Canonibus Apostolorum Capitulo xxv. Episcopus, presbyter, aut diaconus qui in fornicatione aut perjurio captus est, deponatur, non tamen communione privetur: dicit enim Scriptura, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum. Ex Canonibus suprascriptis Capitulo xxix, quòd officium pristinum damnati pro criminibus usurpare non debeant. Si quis Episcopus, Presbyter, aut Diaconus, depositus justè super certis criminibus, ausus fuerit attrectare ministerium dudum sibi commissum, hic ab Ecclesiâ penitus abscindatur. Fuerunt igitur tempore Joannis 2. Pontificis, & Cassiodori, Canones Apostolici in Romanâ Ecclesiâ receptissimi; quod fieri potuisse nemo concedet, sivel à Gelasio, vel Hormisda fuissent tam publicè rejecti.
Mirari enim satìs non possum quâ ratione ductus Dallaeus seipsum Dionysio directè & ex diametro opponeret, Ille in Ecclesiâ Graecâ enutritus, ubi maximè valebant Canones Apostolici, in Romanâ diu versatus, ubitum non erant adeó recepti; in Decretis Pontificum evolvendis multùm desudans, observavit, ex Canonibus illis aliqua Pontificum Constituta, Romanorum scilicet adsumpta fuisse. Dallaeus e contra de Pseudepigraphis Apost. li. 3. c. 3. Ego verò putaverim non ex Canonum Collectione sua decreta Pontifices, sed ex Pontificum Constitutis suos Canones assumpsisse primum eorum Collectorem. Respexit sine dubio Dionysius Innocentii, Leonis, & Gelasii Epistolas, quibus nonnulla ex 50 Canonibus Apostolicis representantur; at si Dallaeus putaverit, aut hos 50 Canones, aut eorum aliquos ex illis Epistolis, aut cujusvis Romani Pontificis Decreto adsumptos fuisse, fugit eum omnino ratio, & Dionysio verissima tradenti perquam importunè illud opposuit quod apertè falsum est.
[...] non pauca sunt quae me movent ut credam ipsum Gelasium Canones, qui dicuntur Apostolorum, & admisisse, & in suis Epistolis decretalibus usum ipsis fuisse. Tricesimus inter illos Canon est, Si quis Episcopus, aut presbyter, aut Diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, dejiciatur & ipse & Ordinator [...], & à communione modis omnibus abscindatur, sicut Simon Magus à Petro. Gelasius Epistolâ ad Episcopos per Lucaniam constitutos, cap. 21. ut in nostro MS. reperitur. Quos verò constiterit indignos merit is sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri, non sine periculo facinus tale perpetrantis (ità MS. non perpetrantes) quia dantem pariter accipientémque damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur, involvit. Respondet Dallaeus de Pseud. Apostol. l. 3. c. 4. Gelasii locus nullum omnino Canonem laudat, neque Apostolicum neque Ecclesiasticum. Tantùm Simonis damnationem memorat, quam sacra, inquit, lectio Actuum scilicet Apostolicorum, ut notum est, testatur. Canonem quidem non laudat Gelasius, id est, non expressè dicit ea quae praecipit in aliquo Canone contineri: necid voluit Dionysius, cùm doceret aliqua Pontificum Constituta ex Canonibus qui dicuntur Apostolorum fuisse adsumpta; neque enim aliquis Pontificum Romanorum ante Dionysii aetatem in suis Constitutis Canones Apostolorum nominâsse deprehenditur. Sed id tantùm nos cum Dionysio volumus hoc Gelasii Constitutum ex illo Canone adsumptum esse. Neque mentio sacrae [...] impedit quo minùs haec asseramus; ad Actus enim Apostolicos nos tantùm ideo refert, ut sciamus quaenam fuerit damnatio Simonis; quòd autem illa damnatio pertineat tum ad Simoniacè promotum, tum ad promoventem, omnino ad illum Apostolicum canonem pertinet, [...], hoc est, arceatur dans pariter accipiénsque, ut loquitur Gelasius. Canon Apostolicus XXII est, Si quis abscidit seipsum, id est, si quis amputavit sibi virilia, non fiat clericus, quia suus homicida est, & Dei conditionis inimicus, &c. Gelasius autem Epistolâ eâdem, cap. 14. Dei is autem qui seipsos abscindunt, Paterni Canones evidenter sequenda posuerunt; quorum tenorem sufficiat indidisse, dicunt enim talia [...], mox ut agniti fuerint, à munere clericali debere eos secludi. Quod modis omnibus custodire nos convenit, quia fas esse nulli suppeditat, praeter illa quicquam quae memorabilis decrevit forma censere. Respondet Dallaeus haec in Nicaeno Canone contineri, quod nemo negat, & paternos Canones, potiùs ad Nicaenos Patres quàm Apostolos referri debere. At nos ad Apostolos non referimus, sed ad Nicaenos & Nicaenis longè antiquiores Patres. Ut Dionysius Exiguus se ideo tum Conciliorum, tum eos, qui Apostolorum dicti sunt Canones in Latinum sermonem transtulisse profitetur, ut Sancti [Page 51] praesules paternis muniantur regulis. Et Caesarius post acceptam Epistolam Joannis Papae II. qua Canones Apostolici duo continebantur, subjungit. Ecce manifestissimè constat quia secundum quod & tituli antiquorum patrum à S. Joanne Papa transmissi, & 318 Episcoporum sententia, sed & Canones Callicani continere videntur, &c.
Praeterea & haec & alia quae habet Gelasius, ità in Nicaenis Canonibus continentur, ut iidem Nicaeni Canones agnoscant eadem in priobus Canonibus praecepta fuisse, quos scimus inter Canones, qui dicuntur Apostolorum numeratos fuisse. Primus quidem Nicaeni Concilii Canon eadem continet, quae nos ex Gelasio descripsimus; sed & idemostendit Canonem ante in Ecclesiâ latum fuisse. [...]. Quòd nihil aliud est quàm quod Canon Apostolicus XXI praecipit. Eunucbus, si per insidias hominum factus est, vel si in persecutione ejus virilia amputata sunt; vel si it à natus est, & est dignus, efficiatur Episcopus. Fatetur Dallaeus libri supra nominati cap. 4. fuisse jam ante Nicaenae Synodi tempora aliquam in [...] siâ regulam, ex quâ haec it a administrarentur, eam regulam ab ipsis Apostolis it à disertè constitutam, vel à Clemente literis mandatam, & in istam syllogen, quam Turrianus defendit, relatam negat. Nego & ego ab Apostolis constitutam, a Clemente scriptam; accipio, quod largitur, ante Nicaenam Synodum extitisse, asseróque eam in illam Syllogen Canonum qui dicebantur Apostolorum relatam fuisse. Eandem fere rationem esse caeterorum quae ex Nicaenâ Synodo colligit Turrianus, fatetur etiam Dallaeus. Sic igitur cum citavit illud quod in Canonibus 15. 16. 9. & 10. Concilii Nicaeni continetur, & ab iisdem ad veteres seu Ecclesiasticos Canones ibidem refertur, eodem opere laudasse librum Canonum qui Apostolici dicebantur omnino putandus est, quia in eo libro isti veteres Canones continebantur. Praeterea quid scripserint Innocentius, & Leo antecessores sui nescire Gelasius non potuit, qui quamplurima ex Canonibus illis in sua Constituta transtulerant. Et hi quidem veteres Canones, & Ecclesiastici in Conciliis dicti, ab aliis diu ante Gelasium diserte Apostolici dicebantur. Ut in Concilio Ephesino Act. Antiochenus Episcopus notatur, quod [...], contra leges Ecclesiasticas, & Canones sanctorum Apostolorum, ordinationes provinciae Cypri ad se trahere conaretur: qui quidem erant 34. & 35. Canones ejus libri quem habuit Gelasius. Cùm Eusebius Caesariensis recusasset Episcopatum Antiochiae, in hunc modum à Constantino Imperatore laudatus est, [...], [Page 52] Tua prudentia & mandata [...], & [...] Canonem, at que Ecclefiasticum custodire statuit; ut ipse retert de vitâ Constantini, lib. 3. c. 61. Est autem hic Canon inter eos qui Apostolici dicebantur decimus quartus. Alexander Episcopus Alexandriae ante Concilium Nicenum, cum Arium ejusque socios excommunicasset, Epistolâ ad Alexandrum Constantinopolitanum Episcopum datâ graviter conqueritur quod ab aliquibus in Ecclesiam reciperentur, [...], quòd Apostolicus Canonidnon permittat, ut refert Theodoretus Eccl. Hist. l. 1. c. 3. Hic autem in Codice Gelasii fuit 15. Cùm igitur Dallaeus quinquaginta tantùm Canones sub Apostolorum nomine aevo Gelasiano extitisse velit, cùm ex illis tot à Patribus, à Conciliis, à Romanis Pontificibus fuerint disertè laudati, aliqui etiam ab ipso Gelasio agniti, at (que) probati, cùm reliqui ejusdem planè generis sint & in eodem cum his adeò receptis atque probatis Codice repraesentati, cur Librum qui appellatur Canones Apostolorum apocryphum it à appellaret, ut inter illa quae ab haereticis sive schismaticis conscripta sunt numeraret, ut nullatenus à Catholic â & Apostolic â Romanâ Ecclesià receptum indicaret, & à Catholicis vitandum pronunciaret, ratio nulla vel excogitari potest.
Haec, opinor, adeò à mente Gelasii abhorrere videbantur, ut haec ipsa verba eDecreto eradenda ac penitus tollenda judicaverint nonnulli. Nam in MS. nostro ante sexcentos fere annos exarato non comparent: & Hincmarus ducentis adhuc senior in suo Codice sine dubio non invenit. Ità enim ipse Opusc. c. 24. Sed & Beatus Gelasius in Catalogo, qui libri ab Ecclesiâ recipiantur, de his Apostolorum Canonibus penitùs tacuit, sed nec inter Apocrypha eos misit. Illa igitur verba, Liber qui appellatur Canones Apostolorum apocryphus, in Decreto Gelasii Hincmarus non legebat. Sed hîc se Criticum ostendit Dallaeus, ultima illa verba mendosa esse pronuntiat, & restituto verbo omisit pro eo quod in codicibus vulgatis legitur misit corrigenda, ut it à scripserit Hincmarus, Sed nec inter Apocrypha eos omisit. Quam importunam correctionem ea quae sequuntur plane rejiciunt. Quapropter in lectione illorum sequenda est cautela ab eodem S. Gelafio [...], Cùm haec, inquit, ad Catholicorum manum advenerint, B. Pauli Apostoli praecedat sententia quae dicit, Omnia probate, quod bonum est tenete. Hoc est, quoniam Gelasius hunc Librum Canonum nec inter eos qui ab Ecclesiâ recipiebantur, nec inter Apocryphos numeravit, & tamen vulgo legeretur; id tandem sequitur, inter eos esse numerandum, quos ille nec recepit, nec penitus rejecit, quales erant Actus Silvestri, Scriptura de inventione Dominicae crucis, & de, inventione [Page 53] Capitis B. Joannis Baptistae, de quibus regulam ab Hincmaro observatam tradit. Ne Gratianus quidem haec in Gelasii decreto legisse videtur; nam inter eos qui Canones Apostolorum inter Apocrypha numerabant, Gelasii non meminit, Dist. 16. Quod autem Dist. 15. nunc ea habentur, nihili est; nam Gratiani Codici omnia de Libris Apocryphis postea sunt inserta, nec ad eum quo leguntur locum pertinent, quo agit de Conciliis, ut ipsius titulus indicat; & Glossa summam Capitis complectens haec tantùm habet, Dicit enim Gelasius quòd supradicta quatuor Concilia vult venerari, & si qua alia fuerunt à SS. Patribus instituta, & ostendit quae opuscula SS. Patrum in Ecclesiâ recipiantur. Ulteriùs igitur non processit Gratianus. In plurimis etiam MSS. Codicibus Decreti Gratianei reliqua non comparent. Quinetiam in duobus veteribus MSS. Panormiae Ivonis ad publicam Academiae nostrae Bibliothecam pertinentibus, eadem verba desiderantur. Neque mirum, cùm illa pars postrema decreti Gelasiani, tum in Panormiâ tum in Decreto Burchardi, hoc titulo gaudeat, De [...] librorum Apocryphorum, qui à SS. Patribus aternâ damnatione damnati sunt. Quis enim ferre tum temporis potuit Canones Apostolorum in Decreto sub tali titulo comprehensos, si simul cogitaret iisdem Canonibus Romanam Ecclesiam gubernatam esse? Cùm igitur aliquorum ante Gelasium Pontificum, & ipsius etiam Gelasii Decreta ex Canonibus Apostolicis desumpta sint, cûm paulò post Gelasii mortem, Canones illi à totâ Romanâ Ecclesiâ recepti sint, Decretum illud quo hi Canones aeternâ damnatione damnati sunt, Gelasio Papae tribui non potest.
Praeterea haec verba Autorem Decreti Gelasio juniorem omnino demonstrant. Sed & si qua sunt Concilia à SS. Patribus hactenus instituta, post illorum quatuor autoritatem & custodienda & recipienda decrevimus. De quatuor Generalibus Conciliis antè locutus, de reliquis post ea celebratis agit, minorémque iis autoritatem tribuit; quod omnino intelligi debet de Conciliis quae videbantur esse Generalia: aliter nihil diceret. At aetate Gelasii nullum post Chalcedonense Concilium celebratum est quod in numero Generalium poni potuit. Autor igitur hujus Decreti omnino post Concilium quintum, sive Constantinopolitanum secundum scripsit. De illo enim diu dubitanter locuti sunt Latini, nec paris cum quatuor autoritatis esse voluerunt. Gregorius I. De illa tamen Synodo, quae Constantinopoli postmodum facta est, quae à mult is Quinta nominatur, scire vos volo. A multis igitur aevo [...], non ab omnibus Quinta dicebatur, & cùm idem Gregorius de Synodi Chalcedonensis autoritate dixisset, de quintâ haec statim addidit: Nam Synodus quae post eam generaliter facta est, idcirco à nobis recipitur, [Page 54] quia ejusdem Synodi in omnibns sequens tenorem illius autoritatem custodit. Isidorus l. 6. Etymol. c. 16. Hae sunt quatuor Synodi Principales, fidei doctrinam [...] praedicantes. Sed & si qua sunt Concilia quae S S. Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt post illorum quatuor autoritatem omni manent stabilita vigore. Quis non videt haec eādem quasi mente scribi, qua illa in Decreto Gelasiano scribebantur? Nec haec igitur nec illa ante Quintam Synodum scripta fuisse putandum est. Cassiodorus qui post Gelasium, ante vel circa Synodum Quintam scripsit, Quatuor tantùm nominavit, de posterioribus nihil omnino addidit.
Denique legimus in Decreto, Item Scriptura de inventione Dominicae crucis, & alia Scriptura de inventione capitis B. Joannis Baptistae novellae quidem relationes sunt, & nonnulli eas [...] legunt. Verùm tales scripturas, sive libros, Gelasii aevo extitisse non apparet. Est quidem libellus, inter opera S. Cypriano falsò [...], De revelatione capitis Joannis Baptistae, & si Baronio credendum sit, in Annotationibus ad Martyrologium, quarto Kal. Septembris; cujus fidei sit Tractatus ille declarat censura Gelasii, qui sic ea quae ibi sunt reliquit lectoris arbitrio, ut quae vera vel falsa sint antè examinet quàm probet. Sed Gelasii censura cujus fidei sit Tractatus ille declarare non potuit; scriptus enim est Tractatus ipse post Marcellinum Comitem, cujus Chronicon citat: Chronicon autem Marcellini diu post Gelasii mortem scriptum est; Fertur quidem Dionysius Exiguus eandem revelationem ex Graecâ Marcelli Archimandritae relatione in linguam Latinam traustulisse, ut eam Romani legerent; sed & Dionysius ille post obitum Gelasii scripsit.
Decretum docet Marcum Evangelistam gloriosum consummâsse Martyrium; at hoc neque Eusebius, neque Hieronymus ante Gelasium tradidit, neque post eum Isidorus Hispalensis: ut vita S. Marci, in qua ejus martyrium describitur, post Isidori, ante Bedae, & Autoris Decreti tempora scripta esse videatur.
Denique, quod praesens negotium maximè spectat, Autor de Ruffino agens ait, illa sentimus quae Beatum Hieronymum sentire cognoscimus: & non solùm de Ruffino, sed etiam de universis, quos vir saepius memoratus zelo Dei & fidei religione reprehendit. Quae verba nec Concilio, nec Pontifici Romano satìs conveniunt; & res aliter omnino se habet. A nemine enim magìs dissentit quàm ab Hieronymo. Libros omnes Veteris Testamenti, qui non in Hebraeorum Canone habebantur, ad Apocrypha rotundè relegavit Hieronymus; eosdem in Decreto pariter cum Canonicis Sancta & Catholica suscipit & honorat [...]. Hieronymus libros quos Apocryphos vocat, legi in Ecclesiâ [Page 55] vult, Epist. 115. Sicut Judith & Tobiae, & Machabaeorum libros legit quidem Ecclesia, sed cas inter Canonicas Scripturas non recipit: sic & haec duo volumina ( [...] Jesu filii Sirach, & Sapientiam Salomonis) legat ad aedificationem plebis, non ad autoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. In Decreto omnia quae apocrypha appellantur, tanquam à Catholicis vitanda, & ab Ecclesiâ eliminanda damnantur. Hoc sensu inter Apocrypha numerantur Opuscula Tertulliani, Novati, Arnobii, Apollinarii. Aliter planè Hieronymus, Epist. 76. Ego Origenem propter eruditionem sic interdum legendum, quomodo Tertullianum, Novatum, Arnobium, Apollinarium, & nonnullos Ecclesiasticos scriptores Graecos pariter & Latinos, ut bona eorum colligamus vitemúsque contraria, juxta Apostolum dicentem, Omnia probate, quod bonum est tenete. Quae verba Apostoli ad aliam planè classem in Decreto trahuntur, ut antè observatum est. Pessimo sensu in Decreto legimus, Liber qui appellatur Pastoris, apocryphus; quem apud quasdam Graeciae Ecclesias etiam publicè legi testatus est, & reverâ utilem librum pronuntiavit Hieronymus. Author Decreti, Opuscula Clementis Alexandrini apocrypha. Hieronymus in Catalogo, Feruntur ejus insignia volumina, plenáque eruditionis & eloquentiae, tam de scripturis divinis, quàm de saecularis literaturae instrumento. Adeò Decreti scopus, & quasi peculiaris tractatio, ab Hieronymi doctrinâ penitus abhorrent. Liber Proverbiorum qui ab Haereticis conscriptus, & S. Sixti nomine praenotatus est, apocryphus, inquit ille quem Gelasium esse volunt. At Hieronymus eum librum docuit non ab haereticis fuisse conscriptum, sed à Philosopho Pythagoreo, Epist. 66. Librum Sixti Pythagorei, bominis absque Christo, atque ethnici, immutato nomine, Xysti martyris & Romanae Ecclesiae Episcopi praenotavit.
Cùm igitur nec Stichometria Patriarchae Constantinopolitano tribuenda sit, nec Decretum Romano tribui posse videatur, non est ea Censurae autoritas, quam voluit Dallaeus: cumque tanta sit Stichometriae atque Decreto in Apocryphis denotandis discrepantia, non est ea Censurae concordia, quam tradit Vir doctissimus; cum denique in ipsâ Stichometriâ libri illi tantummodo Novi Testamenti Apocryphi dicantur, satàs appositè Hammondus, si Epistolas Ignatii in Indiculo denotari concedatur, Salmasio videtur respondisse, Nihil ab Autoritate Epistolis hisce à nobis tribut â ex eo detractum aut minutum esse, quòd sic in Apocryphorum numero repositae inveniantur. Sic, inquam, id est, in Indiculo librorum, qui in Canonem recipiuntur, & qui à Canone removentur. Quod enim sic in Apocryphorum numero reponitur, Canonicis Libris solis opponitur. Ut S. Augustinus [Page 56] de Civitate Dei, l. 15. c. 23. Multa sub nominibus & aliorum prophetarum & recentiora sub nominibus Apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nominibus Apocryphorum ab autoritate Canonicorum diligenti examinatione remota sunt. Nomen igitur Apocryphi tantum ab autoritate Canonicorum scriptum aliquod removebat.
Sed multò meliùs ac modestiùs, atque sapientiùs optimus ac [...] Vsserius Ignatiana sua ab hoc Nicephori telo defendit, inquit Dallaeus. Non malè defendisse ostendimus Hammondum; si [...] [...] Usserius, certè optimè defendit. Nempe Armachanus docuit non mirum esse si Epistolae Ignatii, adjectione spuriarum, & interpolationibus à pristinâ formâ immutatae in Apocryphorum numero reponerentur: quemadmodum Estherae liber, licèt ab Hebraeis receptus, tamen propter additamenta, à Melitone Sardensi, & Gregorio Nazianzeno, inter sacros libros nominatus non est, ab Athanasio etiam inter nothos nominatim abjectus. Veruntamen si Dallaeum bene novi, non est nihili quòd Armachani defensionem tantopere probat. Non enim sine dolo laudat, quam sine ratione rejicit. Laudat, ut suos excuset; rejicit, ut argumentum vim suam retineat. O praeclaram Usserii defensionem, quae adversarium absolvit, argumento cedit! Qui sic Virum summum laudat, quomodo vituperat?
Videamus igitur primò quid tandem sit, ob quod hanc defensionem tanto praeconio effert; nempe quòd hinc appareat eos immeritò accusatos esse qui Ignatiana damnârunt antequam purior Editio procurata est. At nostri eos non accusârunt, qui Epistolas Eusebio minimè memoraras tanquam spurias rejecerunt, aut etiam reliquas interpolatas esse pronuntiabant; sed eos tantùm qui Epistolas illas quae interpolatae sunt, antequam interpolarentur fictas fuisse contendebant; aut interpolatas penitus rejiciebant, tanquam nihil ex iis probari posset. Quod autem Epistolas Ignatii Omnem eam autoritatem, quam olim obtinuerant planè amisisse, nulliúsque autoritatis fuisse ante Nicephorum ex Usserio doceat Dallaeus; observo eam vocem [ [...]] non esse ab Armachano usurpatam, sed à Dallaeo adjectam; ut & illa [nullius autoritatis] quae inde pariter deducit. Ego aliter Usserium intelligo; & qui sic interpretantur, fruantur illi excusatione quam cupiunt: sed interim sciant sententiam eam quâ excusari volunt esse apertissimè falsam.
Hanc tamen defensionem ab Usserio ingeniosissimè & ad causam quam agit appositissimè inventam rejicit Vir doctissimus, quòd non videatur satìs certa. Et satìs quidem certum non est ullas Ignatii Epistolas Stichometriae Autorem inter Apocrypha numerâsse, ut voluit [Page 57] Salmasius; multo minùs certum est inter pessimae notae Apocrypha reposuisse, ut vult Dallaeus; sed si quis haec concedat, satìs profectò certum est, eas propter aliarum suppositiones & ipsarum interpolationes, tantam ignominiam passas esse. Constat enim Epistolas Eusebio visas per multa saecula summâ autoritate floruisse; constat ante nonum saeculum easdem & interpolationibus foedatas, & adjectionibus auctas fuisse; constat alios libros primò integros dein corruptos inter Apocrypha rejici solitos: si igitur hae Epistolae nono illo saeculo tanquam omnibus Catholicis vitandae proponerentur, quae hactenus ab omnibus tum Catholicis tum Haereticis fuerant receptae, id ob aliam causam quam ob adjectiones corruptelásque fieri non potuisse quis non videt?
Haec tamen, postquam tantopere laudaverat, negat Dallaeus, primò, quia nullus est eorum librorum quos damnat Nicephorus, de quo aliquid simile dici possit. Si hoc verum esset, nihil tamen efficeret; quia non est eadem omnium Apocryphorum ratio, ut ante ostendimus: sed est apertè falsum. Ecce enim in Stichometriâ legimus [...]. Itinerarium Petri, versus 2800. Hoc Itinerarium à Clemente Romano scriptum fuisse credebant Veteres, unde primùm inter [...] positum est, dein inter Apocrypha. Rationem ipsi reddiderunt, quod ejus libri doctrina ab illâ quae à Clemente tradita est, multùm tandem discrepabat. Non quòd Clementem eum librum minimè scripsisse crederent, sed quòd ab Haereticis interpolatum adeóque corruptum putarent. Ita Epiphanius de Ebionaeis, [...] Sunt & alii libri quibus utuntur, ut Circuitus Petri à Clemente scripti, quo in libro, paucis veris relictis caetera supposuerunt. Quod igitur asseritur, nullum esse eorum librorum quos damnat Stichometriae Autor, de quo aliquid simile dici [...], non est veritati consentaneum.
Secundo defensionem Usserii rejicit, quòd putet Nicephorum, si Ignatiana, non per se propriè, sed tantùm ob addititia, & interpolata damnâsset, id ipsum testari, suumque de libro olim probato judicium diligenter purgare voluisse: idem enim in Constitutionibus Apostolicis fecerunt Trullani Patres. Mirari satìs non possum hanc Viri doctissimi iniquissimam postulationem, ut [...] Stichometriae Autor causam exprimeret, séque diligenter purgaret, si ob eam causam Ignatiana inter Apocrypha relegaret, quam voluit Usserius. Si enim tam nobile scriptum, & ab omnibus receptum condemnare voluit, cur hanc non minùs, [...] aliam quamcunque causam, quam [Page 58] habuisse videatur, reticere potuit? Certissimum est Ignatii Epistolas per aliquor saecula ante nonum, quo scripsisse Censor ille [...], tum ab omnibus Catholicis tum etiam Haereticis receptissimas fuisse, & inter scripta Catholica primo loco numeratas. Si igitur has condemnare, simúlque debitam majoribus reverentiam praestare, & seipsum dil genter purgare voluisset, eo magìs sui judicii causam reddere tenebatur, si ut prorsus supposititias & fictas abjiciendas potiùs, quàm interpolatas & auctas respuendas judicaret; interpolatas enim & spurias pauci tunc ac moderni, eas autem quas genuinas putamus, & plurimi & [...] receperant. Sed reverâ ut quisquam qui Indiculum tantùm sive [...], ut Graeci loquuntur, confecit librorum Canonicorum & Apocryphorum, de naturâ librorum quos tantùm numerat disputaret, aut de aliquo peculiariscripto, cur eo loco poneretur, rationem redderet, hactenus planè inauditum est. Dispar igitur planè ratio est Canonis Trullani, & Indiculi, sive Stichometriae. Ut, si Patres illius Concilii purgare se voluerint, idem etiam ab Autore hujus Indiculi nobis expectandum non sit. Sed nec illud verum est quod asserit Dallaeus, Patres Trullanos, ideo rejectionis Constitutionum rationem reddidisse ut judicium suum purgarent; aliter enim omnino se res habuit, quod ignorare Dallaeus non potuit. Recepit illud Concilium 85 Canones Apostolicos, tanquam ab ipsis Apostolis dictatos: videbant in ultimo eorum Canonum octo libros Constitutionum confirmari; (numerantur enim inter [...], adduntur scriptis Apostolicis, Novi Testamenti, [...]) quos tamen pariter recipiendos minimè putabant. Necesse itaque erat ut admonerent Constitutiones illas esse rejiciendas; aliter eâdem operâ cum Canonibus Apostolicis confirmatae fuissent. At Constitutiones eas ut primò fictas & supposititias rejicere non potuerunt, nisi simul Canones rejicerent, (qui earum tam honorificam mentionem fecerant) quos stabilire voluerant. Ut igitur Canones retinerent, & Constitutiones reprobarent; quasi ab Apostolis primò dictatas & à Clemente scriptas, (ut Canones affirmabant) sed ab Haereticis postea corruptas eas damnârunt. Haecque omnia vera esse ostendit ipsum damnationis prooemium. [...]. Quoniam autem in his Canonibus praeceptum nobis est, ut eorundem Sanctorum Apostolorum per Clementem Constitutiones susciperemus, &c. Non igitur erat cur ab exemplo Canonis Concilii Trullani cum Indiculo perperam collati Defensionem Usserii, tantopere à se laudatam, rejiceret Dallaeus.
Sed quicquid sit, nec Autoris Stichometriae, nec Interpretis Anastasii [Page 59] testimonia autoritatem Epistolarum [...] Ignatii vel tantillum minuunt. Nego enim illius Epistolas in hoc Indiculo vel nominari, vel innui, vel quovis modo contineri. Ignatii nomen audio, Epistolas non lego: video in Graecis [...], in Latinis Ignatii, neque amplius quicquam: volunt Salmasius & Dallaeus Ignatii omnia intelligi debere. Id verò mihi esse videtur ab omni ratione alienissimum. Recitat Autor libros Novi Testamenti Canonicos, dubios, & Apocryphos: Epistolas à S. Ignatio, instante martyrio, scriptas, vel ad martyrium festinanti suppositas, nec inter Canonicas, nec dubias, nec apocryphas scripturas numerari rectè potuisse contendo. Scimus à qualibus viris profecta sunt scripta quae in Sacrum Canonem recipiebantur, scilicet vel ab Apostolis, S. Matthaeo, S. Joanne, S. Paulo, S. Petro & fortasse, S. Jacobo, atque S. Juda, vel ab Apostolorum discipulis atque comitibus eodem spiritu afflatis, S. Marco, atque S. Lucâ. De iis quae sub nomine Apostolorum scripta sunt aliquando dubitabant, & nunc haesitanter, nunc apertè & simpliciter rejiciebant. De iis quae à Discipulis aut Comitibus Apostolorum qui vivis Apostolis defuncti sunt edita fuisse primò putabantur, dubitabant an ab eodem spiritu profecta in eundem Canonem cum illis S. Lucae, at (que) [...]. Marci recipi deberent, ut de Clemente, Barnabâ & Hermâ primò quaesitum est. Postea etiam aliqua dicebantur ab ipsis Apostolis dictata, & à discipulis suis ex Apostolorum praecepto scripta, & post eorum mortem fortè divulgata, de quibus rursum in Eccesiâ dubitatum est; & ex illis [...] & [...] Indiculi confecti sunt. Illa igitur scripta quae cùm primò apparebant tanquam S. Scripturae partes accipiebantur, ab aliquibus postea negata, inter [...] haeserunt, quae ab omnibus à Canone rejecta, in apocryphis numerabantur. Illa verò quae ad Divinae Scripturae Canonem nunquam aspirabant, quae quamprimùm scripta sunt, diúque postea non ut Canonica sed Catholica tantùm recipiebantur, neque inter [...], neque inter apocrypha numerari saeculis sequentibus potuerunt. Cùm igitur Epistolae S. Ignatii post omnium Apostolorum mortem, ex occasione tantùm martyrii, & in itinere subitò effusae sint, cùm a Christianis pro scriptis sancti viri atque martyristantummodo acceptae, nec unquam, quod scimus, in Ecclesiâ lectae sint, nescio quomodo cuiquam in mentem venire potuerit, ut eas in numero Apocryphorum Novi Testamenti numeraret.
Quid igitur, inquies, facit in Indiculo Ignatii nomen? Facilis & expedita responsio. Non in hoc tantùm, sed & in alio Indiculo nomen Ignatii reperitur; & sanè ratio suadet ob eandem causam eundem in utroque nominari. Indiculus ille MS. extat inter libros Baroccianos [Page 60] in Bibliothecâ publicâ Oxohii, de quo monuit Usserius, quémque nos vidimus. In illo inter plurima apocrypha numerantur [...]. Ut autem aliud est [...] vel [...] Clementis, aliud Epistola, ita & Ignatii. Sed eodem modo supplendam & intelligendam Stichometriam nostram censeo: [...], [...] ut illa vox [...], quasi [...] subintelligatur, quod scriptoribus omnibus perquam familiare est. Atque ita illud [...]. Clementi adjectum in Graecis, & ab [...] praetermissum nihil aliud fuerit, quàm abbreviatio aliqua vocis [...] à librario minimè intellecta & malè depicta, aut numerus Capitulorum, quae in illâ Didascaliâ continebantur. Ut Coptitarum Didascalia, quam factam tradunt à duodecim Apostolis, cum S. Paulo & Jacobo Hierosolymorum Episcopo, continebat 38 capitula, & abbreviaturâ Solenni dicebatur [...] Dask, quemadmodum ex [...] Codice Barocciano constat. Cùm enim in altero Indiculo [...] ad Apocrypha videamus relegatam, quid aliud est quod in nostro ad nomen [...] subintelligatur, (subintelligi enim aliquid omnino debet) quàm [...]; & cùm [...] in illo altero Indiculo praecedat eam Ignatii, cur hîc etiam [...] non rectè intelligatur, [...] cùm praecedat in hoc ut in altero, [...]; Tanta est in utroque Indiculo ad hanc interpretationem roborandam conspiratio.
Quin & res ipsa idem omnino docet. Observandum enim est plures olim extitisse [...] sive [...] quasi ab Apostolis profectas, & vel ab ipsis scriptas, vel certè viris Apostolicis dictatas, & ab illis sub Apostolorum nomine exaratas & Ecclesiae commendatas. Cùm enim voces [...] & [...] frequentissimè in Novo Testamento occurrerent, ut [...], haeretici aut malè feriati homines, sacris oraculis minimè contenti, tales [...] & [...] commenti sunt. Quae nulli certo Apostolico viro ascribebatur dicta est [...] vel [...], quae ab aliquo Apostolorum discipulo scripta putabatur, ejus nomen prae se ferebat, ut [...], vel [...], quae omnium hujus generis antiquissima videtur. Ad hujus autem formam effictae sunt & aliae complures diversis saeculis excogitatae atque evulgatae; ut [...], de qua diximus, & [...] nondum à quopiam observata, quam in Codice MSo. Bibliothecae Oxoniensis latere testamur. Neque enim deerant qui Hippolytum ipsis notum Apostolis praedicarent. [Page 61] [...] & talem [...] etiam S. Polycarpo attributam fuisse non dubito. Tales erant antiquitus evulgatae, quasi ab Apostolis derivatae [...] atque [...]. Nam, ut rectè S. Chrysostomus, [...], Aliae res docentur, aliae mandantur. Ex illis Didascaliae, ex his Constitutiones prodierunt sive [...] ut S. Paulus, 1 Cor. 7. 17. [...], & 11. 34. [...].
Ut hujus observationis nostrae veritas ulteriùs innotescat, ex his diversis Didascaliis atque Constitutionibus, libros octo Constitutionum Apostolicarum quos nunc habemus, confectos atque consarcinatos fuisse asserere non dubito. Duos hujus Operis titulos reperiri fatentur viri docti, quorum unus [...], alter [...]. Utriúsque saepe in ipsis libris mentio fit, & vetus Epiphanii testimonium Haeresi 80 suffragatur. [...]. Et de barbâ [...] in Costitutionibus Apostolorum loquitur divinus sermo, & Doctrina. It à ille verba citans quae nunc reperiuntur lib. 1. cap. 3. cujus libri initio dictum est, [...]. Illa autem [...] omnium Didascaliarum collectionem denotare videtur. Hae autem Didascaliae diversis temporibus, & diversis etiam Ecclesiae partibus, ubi distinctae erant traditiones Apostolicae, scriptae, occasionem dederunt Consarcinatori multa immutandi interpolandique, ut omnia ipsius aevo meliùs quadrarent: quemadmodum apparet praecipuè ex iis quae Epiphanius citavit à nostris nonnunquam discrepantia. Ut in vetustissimâ Diataxi, quae Epiphanii aevo extitit, de celebrando Paschate, constitutum fuit, [...]. Vos calculis haud utimini, sed eo tempore celebrate quo fratres vestri qui ex circumcisione prodierunt; cum iis simul Pascha peragite. Videtur igitur haec Diataxis facta, antequam Urbs Hierosolymitana ab Hadriano everteretur. Post hanc autem Diataxin, prodiit alibi Canon sub Apostolorum nomine qui nunc septimus habetur, [...], Si quis Episcopus, aut Presbyter, aut Diaconus sanctum Paschae diem ante veris aquinoctium cum Judaeis egerit, à gradu suo dejiciatur. Haec cùm postea à Concilio [...] confirmarentur, Constitutionum earum quas nunc habemus Consarcinator, veterem Diataxin immutavit, & ad sua tempora accommodavit, l. 5. c. 16. [...]. Oportet [...], Fratres, utpote [...] Christi sanguine redemptos, [Page 62] dies Paschae accuratè & omni diligentiâ post [...] celebrare. Quibus etiam tot adversus Judaeos addita sunt, ut appareat post tempora Epiphanii haec immutata fuisse, & totum illud caput aliter planè conceptum esse. Unde conjicio Octo Libros Constitutionum post aevum Epiphanii ex veteribus Didascaliisatque Diataxibus, immutatis interpolatisque factos esse; neque enim ille numerum librorum memorat. In Canone quidem ultimo eorum qui dicuntur Apostolorum Octo Libri Constitutionum disertè nominantur: Sed illum Canonem ità fuisse conceptum ante sextum saeculum, opinor, non apparet. Septimo quidem saeculo ante Concilium Trullanum Maximus monet Dionysium factum Episcopum Athenis, [...], quod nunc legimus lib. 7. cap. 48. Autor imperfecti Operis in Matthaeum Homiliâ L111 laudat aliqua ex Libro Octavo Canonum Apostolorum, quae nunc reperiuntur lib. 8. c. 2. Constitutionum. Et hunc quidem Autorem Usserius facit non minùs antiquum, quàm fuit Epiphanius. Sed sine omni controversiâ multò junior fuit. Scripsit Panarium Epiphanius ante imperium Theodosii: imperavit Theodosius annis sedecim: diu post Theodosium scripsit Autor Operis Imperfecti, ut vel ex his verbis patet Homil. XIIX. Si quis autem auditiones quidem praeliorum, fames, & tumultus & pestilentias intelligat esse omnia haec mala spiritualia quae facta sunt tempore Constantini simul & Theodosii usque nunc. Inter tempora igitur Epiphanii & Autoris Operis Imperfecti, existimo Constitutiones Apostolorum ex diversis Didascaliis Diataxibús (que) minoribus conflatas ad volumen octo librorum excrevisse; quod ab illo Haeretico avidè arreptum, qui spuria Clementis aliorúm (que) scripta saepius adducit. Fuerunt igitur ex sententiâ nostrâ antiquitus hi libri, quasi ab Apostolis scripti, aut dictati, [...]. Ex his omnibus, & aliis fortasse adhuc incognitis conflatae sunt [...], sive [...]. Et sanè sunt in libris Constitutionum Capita quaedam quae nihil aliud esse videntur quàm methodi gratiâ factae connexiones quaedam, quibus una alteri Didascalia subnecteretur. Quale caput tertium libri octavi esse ipsi ex MSo Codice Oxoniensi, quo repraesentantur tum [...], tum [...], ex quibus liber octavus praecipuè constat, deprehendimus.
Certè inter illas Didascalias quas Consarcinator librorum octo usurpavit, fuisse [...], quamplurima sunt quae ut firmissimè credam efficiunt. Qui primum has Didascalias finxerunt sine dubio eorum scripta ante oculos habuere quibus figmenta sua tribui [Page 63] voluerunt, ut eos ipsos quantum possent exprimerent, unde non dubito Clementis [...] ità fuisse compositam ut Epistolas ejus maximè referrent. Ex hac igitur Clementis Didascaliâ Consarcinatorem ea sumpsisse credibile est quae de Phoenice habet & carminibus Sibyllae l. 5. c. 6. ex Epistolis Clementis priùs desumpta & exaggerata. Ex eâdem ni fallor totius Operis Prooemium descripsit; non enim a postremo Collectore illud factum puto; quem Epiphanio juniorem esse sentio, quisententiam illam ex [...] citat, [...], Ecclesia Catholica arbor à Deosata, & vinea ejus electa. Clementis autem simiae ista ascribo, [...], ut alluderet ad illa in Epistolâ ejus ad Corinthios non satìs trita, [...]. Jam verò tanta est Epistolarum Ignatii praesertim interpolatarum cum Constitutionibus similitudo, atque conspiratio, ut eam non tantùm Turrianus & Bovius, ad probandam Constitutionum antiquitatem, sed & Usserius etiam notaverit, ut probaret eundem fuisse Clementis & Ignatii interpolatorem. Et Turriani quidem atque Bovii sententia meritò explosa est. Usserius autem id quod voluit probâsse non videtur, quamvìs veritatem penè attigerit. Id enim mihi maximus ille consensus potiùs innuit, [...] Ignatii Constitutionibus fuisse interspersam, eámque [...] fuisse ad interpolatas Ignatii Epistolas conformatam, vel potiùs Interpolatorem Ignatii è Didascaliä ejusdem suas primùm lacinias Epistolis intexuisse. Quod cùm alia suadent, tum etiam illud in Epistolâ ad Trallianos ab Interpolatore additum, [...]. Veneramini autem & Episcopum vestrum sicut Christum, at vobis beati Apostoli constituerunt. [...] enim nihil illîc in genuinâ Epistolâ Ignatii de veneratione Episcopo praestandâ diceretur, sed de [...] haereticorum secundum praecepta Apostolica, sive [...], Interpolator occasione hâc arrep â ad illa confugit, quae in Constitutionibus extabant, ex Didascaliâ Ignatii sine dubio desumpta. Ità in prolixâ illâ Interpolatione quâ viduis eadem praecepta dat, & exempla proponit, quae in Constitutionibus l. 3. c. 6. & 7. occurrunt, statim subjungit, [...]. Haee non ut Apostolus constituo; quòd omnes norint haec in Didascaliâ Apostolorum nomine fuisse injuncta.
Concludo itaque in Stichometriâ nobis objectâ [...] nomen inter libros Novi Testamenti Apocryphos positum, non denotare Ignatii Epistolas, quae inter Apocrypha nusquam repertae, quae post mortem omnium Apostolorum scriptae, quae ab ipso in itinere exaratae, omnem Apostolicam autoritatem saepe de industriâ amoliuntur; sed [...] [Page 64] eidem Ignatio suppositam, quasi ipsi ab Apostolis, à quibus ordinatus est Antiochiae Episcopus, dictatam, quae in alio Indiculo inter Novi Testamenti Apocrypha reperitur. Unde patet nullum adhuc testem reperiri potuisse, qui diceret Epistolas Ignatii fuisse supposititias, aut qui de earum antiquitate, veritate, authoritatéque vel dubitare videretur.
CAP. V. Testimonium S. Polycarpi ab exceptionibus vindicatur. Nec fidem ei deesse, nec vim. Autoritas Epistolae ad Philippenses ab omnibus recepta est. Autoritati ejus non derogat Stichometria quae dicitur Nicephori. Posterior pars Epistolae non minùs genuina quàm prior. Testimonium nostrum esse mendacio inspersum aperta calumnia est. Particula suprema prioribus non contradicit. Vis Testimonii defenditur. Nullas alias Epistolas Ignatii quàm eas quas habemus à Polycarpo intelligi potuisse ostenditur.
CUm testes ab Adversario adducti, nec tales appareant quales ille voluit, nec id omnino testentur quod sententiae nostrae est contrarium; videamus an aliquid [...] adversus testes nostros dici possit, an scilicet ii non sint quos esse nos dicimus, aut reverâ id non testentur quod nos volumus.
Primum pro Ignatianis S. Polycarpi testimonium est, quod nostri [...] putant: sed Vir Doctissimus longè aliter sentit; & huic testimonio duo deesse vult, tum fidem, tum vim. Fidem ei derogat primo, quòd Epistolae Polycarpi non [...] apud omnes [...] autoritas.
Quamvìs haec Responsio, etiamsi vera esset, minimè satisfaceret, (cum certum sit fidem plenissimè adhiberi debere aliquibus libris quorum aliquando apud omnes non fuerit recepta autoritas, ut ex aliquot Epistolis Novi Testamenti patet) eam tamen assero etiam esse falsam, & ab omni specie veritatis alienam. Autoritas enim hujus Epistolae S. Polycarpi ad Philippenses ab omnibus fuit recepta, ità scilicet ut Viri Apostolici Scriptum Ecclesiasticum & Orthodoxum judicaretur, neque unquam à quopiam an tale reverâ fuerit dubitatum sit. Nam primò Irenaeus, qui ipsum Polycarpum vidit, luculentissimum huic Epistolae testimonium praebet, l. 3. adversus Haereses. [...]. Ita Eusebius Hist. Eccl. l. 4. c. 14. Vetus Irenaeiinterpres, Est autem & Epistola Polycarpi ad Philippenses scripta perfectissima, ex qua & characterem fidei ejus, & praedicationem veritatis, qui volunt, & curam habent suae salui is, possunt discere. Haec Irenaeus, ex constanti coetuum ab Apostolis conditorum traditione disputans; rectè quidem ille, & appositè, ut Dallaeus ipse testatur, de Areopagiticis capite secundo. At neque rectè, neque appositè disputavit Irenaeus, si haec Epistola à Polycarpo scripta non sit, aut ab omnibus tunc temporis non reciperetur. De eâdem Epistolâ Eusebius, qui intra centum post Polycarpi mortem annos natus est, Hist. Eccles l. 4. c. 14. post productum hoc Irenaei testimonium, [...]. Polycarpus scilicet in antedictâ ad [...] Epistolâ, quae usque adhuc circumfertur, utitur quibusdam testimoniis ex priori Petri Epistolâ desumptis. Et plurima quidem testimonia ex priori Epistolâ deprompta, ex posteriori nulla, adhuc in hac Epistolâ reperiuntur, quae cum iis conjuncta, quae ad Ignatium pertinentia totidem verbis exscripsit Eusebius dubitare nos non sinunt, quin eandem Polycarpi Epistolam habeamus, quam habuit Eusebius. Multum Irenaeo, multum Eusebio tribuebant Veteres; neque de Scriptore quopiam eorum testimoniis commendato unquam dubitabant. Et si id eorum autoritatem effecisse nolimus, ut ab [...] reciperetur haec Epistola, idem extorsisse publicam in [...] Asiaticis Lectionem diffiteri non possumus. Hieronymus enim in Catalogo haec de Polycarpo habet, Scripsit ad Philippenses valde utilem Epistolam, quae usque hodie in Asiae conventu legitur. An fieri potuit ut Epistola Polycarpi, qui Joannis Apostoli discipulus, & ab [...] Episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit, in tantâ luce posita, in conventu ejusdem Asiae lecta, ab [Page 66] omnibus non reciperetur? Certè Hieronymus & Theodoretus Polycarpum numer at inter vecustissimos clarissimós (que) Ecclesiae Scriptores. Inter autem ejus opera haec Epistola tanquā praecipua semper numerata est.
Adversus hanc Epistolae Polycarpianae autoritatem, ab omnibus receptam, [...] nemine certè, quantum novimus, in dubium vocatam, urget Vir doctissimus scriptores, & quidem, ut ait, gravissimos, qui eam Apocrypham esse judicabant. Scriptores illi dicuntur Nicephorus Patriarcha, & Anastasius Bibliothecarius, quorum neuter ante nonum saeculum scripsit. Sed primò, nos antè ostendimus Nicephorum illum frustra & sine ullo fundamento tanquam autorem Stichometriae allegari, & Anastasium tantummodo illius Stichometriae interpretem esse. Secundò, si concederetur Epistolam Polycarpi ad Philippenses in eâ Stichometriâ intelligi debere, ne illud quidem autoritatem ejus omnino minueret; tantummodo enim inter Apocrypha Novi Testamenti numeratur, hoc est, à Canone SS. Scripturarum removetur; cùm autem in Ecclesiis legeretur, à Canonicis libris distincta & inter Ecclesiasticos tantùm numerata est. Tertiò, Epistolam hanc in Stichometriâ neque nominari, aut intelligi debere, aut ullo modo innui concedo: sed ut [...], it a & [...] nomini subjiciendam [...] arbitror; nam quamvìs in alio Indiculo Polycarpi Didascalia non compareat, ut illa Ignatii, ideóque gratis ficta esse videatur; tamen cùm [...] in nullo Indiculo pariter inveniatur, quae tamen in MSS. reperitur, & in Constitutionibus quas habemus continetur, vix dubitandum esse sentio quin post Apostolorum, Clementis, & Ignatii [...] etiam alia Polycarpi intelligi debeat. Indè illa in veteri Didascaliâ, quae nunc in Constitutionum lib. 3. cap. 6. legimus, [...], Sciat igitur vidua quòd [...] Dei fit, ad ista Polycarpi efficta, [...]. Vetus Interpres, Viduae verò pudicae circa fidem Dei.... quia sunt sacrarium [...]. Haecque saepius Author Constitutionum inculcat. Quartò, ne (que) Nicephorus, neque Anastasius, neque Stichometriae Author, neque quisquam noni saeculi scriptor receptae hujus Epistolae autoritati officere putandus est, quae & prioribus, & eodem aevo & sequentibus viguit, & à nemi e rejecta deprehenditur. Ante Nicephorum Maximus Abbas, [...]. Venerabilis Beda in Martyrologio ad VII. Cal. Januar. Nicephoro suppar Photius, [...]. Legebatur & Polycarpi Epistola ad Philippenses multis referta admonitionibus cum perspicuitate [...] simplicitate, ad ecclesiasticam [Page 67] loquendi formam. Ubi obiter observandum eo ipso nono saeculo hanc Polycarpi Epistolam cum illâ Clementis ad Corinthios fuisse conjunctam; (it à nempe Photius, [...], in eodem libello legebatur;) iisdem laudibus à Photio fuisse ornatam; [...] enim perspicuitatem, simplicitatem, & Ecclesiasticum characterem utrique tribuit; objectiones aliquas adversus illam Clementis tunc fuisse factas, adversus hanc Polycarpi nullas. Eodem aevo Usuardus, & Ado Viennensis in Martyrologio XV. Cal. Januar. Natalis beatorum Martyrum Rufi & Zosimi, de quorum agone felici S. Polycarpus Epistolâ ad Philippenses scribit. Post hos Symeon [...], Actorum S. Ignatii Anonymus. Suidas V. [...], [...]. Scripsit Epistolam ad [...] prorsus admirandam. Quibus addendi Georgius Pachymerius, Honorius Augustodunensis, & Nicephorus Callistus, qui post Nicephorum Constantinopolitanum idem de S. Polycarpi Epistolâ cum iis, qui antè vixêre, protulerunt.
Verùm hîc Nicephori Patriarchae primarii de hac Epistolâ judicium Hammondi sententiae praeferre, nulla, inquit, invidia est. At non hîc de invidiâ, sed de receptâ S. Polycarpi autoritate quaeritur. Hammondum cum Nicephoro non comparamus: Nicephorum hîc omnino non agnoscimus. Epistolam Polycarpi in Stichometriâ non videmus: Si ea subintelligatur, inter pessimae notae Apocrypha tamen eandem numerare portentum putamus. In interprete Stichometriae judicium requirimus: eam ita exponere ut contra mentem omnium saeculorum loquatur, iniquissimum esse dicimus; & clarissimam certissimámque sententiam, non Hammondi, sed Ecclesiae Asianae, omniúmque quos aliquid de hac Epistolâ dixisse novimus Christianorum, incertissimae ficti Nicephori expositioni anteponimus.
Prima haec velitatio; sed secundò, Vir Doctissimus, cùm totam Epistolam rejicere se posse non speraret, in duas partes eam divisit, novo plane ausu, & hactenus inaudito: superiora Epistolae omittit, & si quis ea S. Polycarpo ascribere velit, non renititur; [...] posterioribus exceptis nihil in Epistolâ occurrere concedit quod [...] quenquam offendere, vel Polycarpo indignum censeri debeat: postremam particulam sugillat, in qua testimonium ab Eusebio productum extat. Hanc igitur vult [...] & praeter Autoris mentem alienâ manu fuisse assutam. At Eusebii aetate illa etiam postrema particula certissimè extabat; ex Epistolâ Polycarpi ab Eusebio exscripta fuit; Eusebius nec falli nec fallere potuit: erat enim tota Epistola omnibus exposita; erat in [...] Asiaticis, tunc temporis cùm scriberet Eusebius, publicè lecta; novit eam Hieronymus, cujus versioni nisi aliis occupatus incubuisset, [Page 68] & tamen Eusebiana nunquam accusavit: de illâ igitur [...] quam excerpsit Eusebius, dubitari non potest, nisi etiam de totâ Epistolâ simul absque ullâ ratione dubitemus.
Sed ex ipsâ Epistolâ, quam prae manibus habemus, disputat, & primò in ea, inquit, quae testimonium nostrum praecedunt ut in [...] clausulam, desinebat Epistola: reliqua autem minimè cohaerent, at (que) ideo expungenda sunt. Verum enimverò unde illi notum est Polycarpi Epistolam in ea verba desiisse? an eam unquam audivit in [...] Asiae conventu lectam? an unquam vidit Polycarpi Epistolam vel Graecè vel Latinè, vel MS. velimpressam, quae in ea verba desineret? minimè gentium. Quid igitur? Judicio Jo. Dallaei ea clausula erat decentissima: quare non debuit Polycarpus plura addere: igitur in ea verba desinebat Epistola. Neque enim putandum est Polycarpum plura scribere voluisse, quàm permitteret Dallaeus. Certe si hac lege in Epistolis veteribus uti liceat, omnes penè clausulae, quae nunc extant, erunt no bis expungendae. Nonne versus ultimus capitis decimiquinti Epistolae ad Romanos, Deus autem pacis sit cum omnibus vobis, Amen, decentissima clausula est? totum igitur caput decimum sextum erit eradendum. Nonne versus ultimus tertii capitis Epistolae ad Ephesios, Ipsi gloria in Ecclesiâ, & in Christo Jesu in omnes generationes saeculi saeculorum, Amen, decentissima clausula est? An igitur tria reliqua capita pro assutis sunt habenda? Clemens Romanus Epistolae ad Corinthios paginâ XXIXâ. [...] Jesum Christum, inquit, cui Gloria omnis & magnificentia in saecula saeculorum, Amen. Nonne haec decentissima clausula est? Igitur quadraginta septem paginae sunt assutae. Eandem clausulam habemus pag. 41, 50, 57, 59, 66, 75. opus igitur erit Marcionis machaerâ, ut haec & similia rescindantur. Ea quidem quae sequuntur testimonium nostrum admitti posse ait, licèt decentissima illa clausula praecesserit. At si post decentissimam clausulam aliquid admitti possit, cur non illud de Ignatio? An illa absurdè inserta atque infulta dici possunt, quae post omnes salutares admonitiones ad fidem, patientiam, & aedificationem pertinentes, speciatim ad ista respondent, quae ipsi ad quos scribit, literis suis postulaverant? Philippenses ad Polycarpum scripserant de mittendis literis suis Antiochiam; & oraverant etiam, ut Epistolas S. Ignatii, quas apud se haberet, ad ipsos mittere dignaretur. Nonne ad finem Epistolae responsoriae peropportunè faceret Polycarpus, si illa reponeret quae ipsi ab eo efflagitabant? Cùm Epistolas Ignatii suae subjunxisset, an de illis alibi potius quicquam scriberet, quàm ad finem Epistolae suae cui earum [...] subjunxerat? Nihil his certè aut rei ipsi, aut mori hominum in [...] Epistolis convenientius excogitari potest.
Levia igitur haec sunt, vel ipso Dallaeo judice: sed & [...] est, inquit, multò gravius, quod hanc de Ignatianis particulam non [...] is, sed alicujus alterius esse arguit. Grave quidem hoc, si vera sint, quae proximo capite asserit Adversarius, locum nempe, quo Ignatiana nominantur, insigni mendacio deformem esse, & quae capite 36 pariter affirmat, Polycarpi scilicet quod affertur testimonium esse subdititium mendacióque inspersum. Grave quidem crimen mendacium, praesertim si insigne sit; neque video quomodo excusari possint qui testimonio [...] tam gravi crimine [...]. Non negligenter igitur [...] est, ubi hoc mendacium inveniri possit: nam certè, ut [...] se res habet, aut in Polycarpo, aut in Eusebio, aut in Impostore aliquo, aut in testimonium afferente, aut in repudiante mendacium est.
Primò igitur nos qui testimonium proferimus, nos ipsos ab hoc crimine aperte liberabimus. Haec verba Graecè ex Eufebio sine ullo dolo transcribimus, Hist. Eccl. l. 3. c. 36. [...]. Haec verba quae nunc in Eusebio legimus ab ipso fuisse scripta non dubitamus: sic enim ea intra annos LXXXV à Ruffino, licèt negligenter, versa videmus. Mittam vobis & Ignatii Epistolas, & alias si quae sint, quae ad nos transmissae sunt; ex quibus utilitatem maximam capiatis. [...] enim de fide & patientiâ instructionem perfectam secundùm Domini [...]. [...] ex Epistolâ Polycarpi, quae tunc omnium manibus tere batur, haec ipsa verba transcripsisse credimus; tum quòd ipse hoc asserat, tum quòd in veteri vulgatâ Versione Epistolae S. Polycarpi haec etiamnum legamus, Epistolas sanè [...] quae transmissae sunt vobis (pro [...]) ab eo, & alias quant ascunque apud nos babuimus, [...] vobis, secundùm quod mandâstis, quae sunt subjectae huic Epistolae: ex quibus magnus vobis erit prosectus. Continent enim fidem, patientiam, & [...] [...] ad Dominum nostrum pertinentem, tum denique quòd Photius qui hanc ipsam Epistolam legit, & tantopere laudavit, idem non obscurè testetur, [...] ait, [...], dicit autem (Polycarpus) se etiam [...] Theophori Epistolas ipsis transmisisse. Hoc unicum testimonium ex Polycarpi Epistolâ depromimus, quod integerrimum esse putamus, & cui nulla unquam labes aspersa est antequam à nostris pro Ignatianis adduceretur. Satis igitur nos ipsos a mendacii crimine tutati sumus.
S. Polycarpum ipsi ab omni suspicione liberant, ideòenim volunt [Page 70] haec à Polycarpo minimè scripta fuisse, quòd ab ejus prudentiâ atque sanctitate ea maximè abhorrere arbitrantur. Quid igitur? an mentitus est Eusebius, & ea nobis tradidit, quae in Epistolâ Polycarpi suâ aetate minimè comparebant? An ille Lectores fallere voluisse putandus est in re tam apertâ & omnibus tunc temporis notissimà? Nonne Epistola Polycarpi in [...] Asiae publicè lecta fuit, cùm Historiam suam scribebat Eusebius? An sententiam bene longam ipse comminisci voluit, & Epistolae inserere, ad fidem Ignatianis faciendam, suis derogandam? Hoc etiam nimis crassum putant; neque Polycarpum, neque Eusebium mentitum volunt: sed Impostorem nescio quem, quem ante Eusebium vixisse hariolantur, sed quem in vivis unquam, nec illi, nec alius quispiam, fuisse praestabit. Ille autem falsò & vafrè totum nostrum testimonium alicui Epistolae Polycarpianae exemplari inseruit: & statim aut in Impostoris autographum, aut in libellum aliquem ab illo transcriptum incidit, non fortè sed certissimè, Eusebius; cùm igitur aliud exemplar non videret, & quid in Asiae conventu legeretur ignoraret, in foedum errorem delapsus est Ecclesiasticae Historiae Pater. Neque mirum: erat quippe egregius artifex hic Impostor; idem enim neque quisquam alius fuit, qui sex vel septem Epistolas à se confictas Ignatio subdidit, & haec de quibusdam Ignatii à Polycarpo literis hujus ad Philippenses extremae Epistolae subtexuit, ratus, quod accidit, lectores haec de suis Epistolis accepturos. Hujus fallaciis deceptus est Eusebius, ut videtur, vir minimè malus, aut suspicax; in eundem errorem induxit omnes eos Patres, qui dum Epistola Polycarpi in conventu Asiae publicè legeretur, vixêre, quique Epistolam integram & incorruptam videre nunquam potuerunt. At postquam ea legi desiit, quingentis post Eusebium annis omnia haec vidit Nicephorus, ideoque tam tristem sententiam de Polycarpi Epistolâ tulit, & inter pessimae [...] Apocrypha numeravit. Proh lepidam fabulam! proh suave somnium! Haec omnia non tantùm contra nostrum, sed & commune omnium judicium, imò contra ipsius Dallaei sententiam conficta sunt. Quisquámne credet, hominem qui sub Ignatii nomine Ecclesiae imponere voluit, antequam Eusebius scriberet, sub finem tertii aut initium quarti saeculi, ut id faciliùs faceret, majorémque autoritatem fictis suis mercimoniis conciliaret, S. Polycarpi Epistolam primo corrumpere voluisse, cum ex illâ unâ re ejus fallacia omnibus aperta foret, [...] de Ignatianis ab ipso producendis suspicionem excitare, & seipsum certiùs prodere non posset? Polycarpi enim haec Epistola omnibus fuit exposita, in Ecclesiis Asiaticis publicè lecta; cui si quid novum & hactenus inauditum [...], latere, & non protinus innotescere non potuit. [Page 71] Fatuus sanè Impostor qui haec tam pueriliter excogitaret: fungus Eusebius, qui tam adulterinis mercibus tam facilè deciperetur: Caeci [...] omnes Patres, qui Epistolâ per Asiam sonante, haec non deprehenderunt: unicus, & ille fictus, Nicephorus laec omnia scilicet detexit, & totam Polycarpi Epistolam ad scombros condemnavit. Sed an propter hanc interpolationem Nicephorus Polycarpi Epistolam condemnavit, cùm id verum esse de Epistolis Ignatii non posse pronunciaverit [...], quod in nullo alio opere idem praestitum sit a Nicephoro? An ille Nicephorum ob hanc causam Polycarpi Epistolam adeò nobilem, tam diu publicè lectam, & ab omnibus ad suam usque aetatem tantâ cum veneratione susceptam uno verbulo rejecisse vult, qui idem in Ignatio fieri non potuisse contendit, nisi Stichometriae Author id ipsum monuisset, & diligenter se purgâsset? An id Nicephoro suboluisse tam certò definiri potest, quem legisse Polycarpum nondum scimus, cùm Photium qui eandem sedem post paucos annos tenuit, idem planè latuit, quem & Epistolam & ea verba legisse novimus?
Sed quid Autorem mendacii quaerimus, qui nondum mendacium ipsum deprehendimus? Testimonium Polycarpi, inquit, subdititium est, & mendacio inspersam. Testimonium audivimus, mendacium non perspicimus. Sed [...] de Ignatio it a loquitur, ut eum quo tempore haec scripta sunt, adhuc superesse significet. Deipso, inquit, Ignatio, & de his quicum eo [...], quod certius agnoveritis, significate. At Epistolae autor planè alia loquitur, apertissimè affirmans Ignatium, quo tempore ipse ad Philippenses scribebat, jam fuisse [...]. Huc tandem tota mendacii imputatio redit. Quid autem [...] ad testimonium nostrum, quod nos ex Eusebio transcripsimus? Optime certè illud & cum praecedentibus & cum sequentibus congruit, neque inter eam & ullam aliam Epistolae particulam ulla discrepantia est. Verba quae producimus ab [...] ex Polycarpi Epistolâ transcripta nec [...] tunc temporis in vivis, nec mortuum fuisse significant, nec vitae aut necis mentionem ullam faciunt: Epistolas tantùm primò petitas, dein missas indicant, quae gnatio vel vivente vel mortuo & peti & mitti potuerunt. Nullum [...] vel minimum mendacii vestigium in testimonio nostro apparet. Si quid in sequenti particulâ [...] congruum videatur, illud non magìs nostra verba inficit quàm priora. At fatetur Dallaeus nihil in prioribus occurrere quoà vel quenquam [...], vel Polycarpo indignum censeri debeat [...] igitur de nostris omnino dicendum, aut [...] in iis verbis ostendendum quod Polycarpo sit indignum: illud autem nec fit, nec fieri omnino potest. Certè Polycarpo indignum non est, ut Epistolas Ignatii a pud se conservaret, ut Philippenses eas ab ipso peterent, aut ut ab iis petitas mitteret, & suae Epistolae [Page 72] subjungeret, uti moris erat; sic enim Clerus Romanus ad S. Cyprianum, Quales literas in Siciliam quoque miserimus, subjectas habebìs: sic Synodus adversus Paulum Samosatenum coacta, ad Dionysium Romanae urbis Episcopum, Epistolam Dionysii Alexandrini memorant, [...], inquiunt, [...], [...] etiam exemplar subjecimus, Euseb. Hist. Eccl. l. 7. c. 30.
Tota igitur criminis objectio ad illam tantummodo particulam pertinet, quâcum nostrum testimonium nihil commune habet, quae si admittatur, nihil nos juvat; si rejiciatur, nihil nobis officit. Nostra tunc in Epistolâ Polycarpi vidit Eusebius, cùm tota & integra in conventu Asiae legeretur, cùm Eusebius nec sine summâ negligentiâ & oscitantiâ falli, nec sine incredibili audaciâ & impudentiâ fallere potuit. Haec particula quingentis post Eusebium annis in eâdem Epistolâ extabat, ut ex Photio discimus; an reliquis coaeva fuerit plane nescimus. Sed si demus eam etiam fuisse nostro testimonio tempore Eusebii subjectam, nondum tamen vel illam mendacio inspersam esse concedimus. Imò verò quomodo haec verba, Et de ipso Ignatio, & de his qui cum eo sunt, quod certius agnoveritis significate, quae nihil omnino asserunt, nihil affirmant aut negant, mendacii & quidem insignis reaesse possint, non intelligo. Qui talia mihi scriberet, eum ne vera quidem dixisse, multo minùs mentitum esse dicerem. Verùm, inquies, quamvìs non asserunt, innuunt tamen illud quod erat veritati contrarium, scilicet Ignatium superesse, vivere & valere, quem [...] noverat antè defunctum esse. Sed ne hoc quidem verum est; particulae illius Autor non significat aut ullo modo innuit Ignatium tunc in vivis fuisse. Verba particulae in Veteri Latinâ Versione, Et de ipso Ignatio, & de iis qui cum eo [...] (Graecè ut opinor, [...]) quod certius agnoveritis significate: verba Photii sunt, [...], petit ut ab ipsis certior fiat, si quid de illo inaudiverint. Primò autem audire poterant Philippenses aliquid de Ignatio vivo, quod Polycarpus ab illis scire cuperet illo defuncto. Ignatius, ut referunt illius Acta, per Philippenses pertransivit [...] pedes; à Philippensibus missi sunt aliqui qui eum honoris & refrigerationis causâ in itinere deducerent, quod mihi videtur Polycarpus in initio Epistolae innuisse, his verbis, [...], quae quidem verba cùm nec rectè legeret, nec omnino intelligeret Vetus Interpres, ità transtulit, suscipiens imitabilia verba dilectionis quam ostendist is in illis, qui praemissi sunt viris [...] decorosis vinculis connexis. Ita ille [...] pro [...] legens, [Page 73] atque ideo reliqua omnia: aliorsum trahens; tu vertas, Congavisus sum vobis, qui verae charitatis exemplaria excepistis, & deduxistis, ut vestro offioio conveniebat, involutos vinculis quae sanctis ornamento sunt. Halloixius [...], reddidit, ut vobis Dominus inspiravit; ego potiùs, ut vestro officio conveniebat, quia haec multò simpliciora sunt, & hoc sensu bene Graeca. Deducebant igitur ex Philippensibus aliqui Ignatium comitésque per Macedoniam, fortè etiam usque Epidamnum; unde Pseudoignatius, vel potiùs aliquis alius qui titulum Epistolae ad Philippenses praefixit, scriptam eam voluit ab Epidamno. Hi igitur Philippos ab Ignatio reversi multa sine dubio de ipso narrabant, multa de comitibus, quae S. Polycarpum ab ipsis audire voluisse, etiam post martyrium S. Ignatii, par est credere. Secundò audire poterant Philippenses aliquid de Ignatio mortuo, non minùs quàm vivo: & Polycarpus sine dubio scire magìs avebat quae ad mortem quàm quae ad vincula Ignatii pertinebant; quàm praeclarè se in ipso martyrio gesserit, quantum honorem Christianae religioni attulerit, quid comites ei in tam praecipiti periculo praestiterint, quid passi sint, aut fecerint, an de reliquiis tanti Martyris aliquid conservaverint. Non enim tantùm de Ignatio, sed etiam de Philone & Agathopode comitibus ejus quaerit. Potuit igitur Polycarpus incendi studio audiendi aliquid de Ignatio vivo, quod nondum audiverat, licèt eum jam defunctum esse non dubitaret; potuit aviditas eum tenere aliqua de ipso mortuo vivisque comitibus intelligendi, quae priùs ad Philippenses in Macedoniâ, quàm ad Smyrnenses in Asiâ pervenire possent. Non sunt igitur haec de eadem re dissentanea, nulla in his verbis contrarietas aut repugnantia. Quare satìs manifestò nos extremam particulam à mendacii crimine liberavimus; eum autem qui tam diserte testimonium Polycarpi mendacio inspersum, & locum insigni mendacio deformem dixit, alii qui volunt & possunt, liberent.
Atque haec de fide: nunc de vi Testimonii agendum est. Asserit Eusebius has ipsas Epistolas, quas defendimus, fuisse à Polycarpo memoratas. [...], Sed & Polycarpus in suâ ad Philippenses Epistolâ earundem meminit Epistolarum. Quod Eusebius asserit, nostri pariter affirmant; Dallaeus negat. Fatetur quidem testari posse Polycarpum aliquas scripsisse Epistolas Ignatium, has autem eas fuisse negat; similes aliquâ refuisse largitur, easdem fuisse pernegat. Rationem negationis unicam affert, quòd id clarissimè & multifariam à se fuerit demonstratum, ob nempe Valentinianorum [...], & Patripassianorum haeresin, similiáque quae fieri non potest ut Epistolae verè ab Ignatio scriptae habuerint. Ita ab argumento à Testimoniis petito, ad illud [Page 74] quod ex materiâ Operis deducitur desultoriè transit, & cùm externo argumento premitur ad internum confugit. Dicunt nostri Polycarpum testari S. Ignatium has Epistolas scripsisse; respondet, ipsae luculentissimè negant. Frustra omnino & dicis causâ refellendis nostrorum argumentis à Veterum autoritate sumptis insudavit, si quoties ea afferuntur ad tales demonstrationes recurrat: cum unâ operâ potiùs omnia repudiare debuerit. Sed nos demonstrationes ejus omnes quas ubique praedicat, proximâ Dissertatione, hoc est, suo loco, objectiunculas tantum infirmas, levissimásque conjecturas esse demonstrabimus: atque interim hoc ipsum Polycarpi testimonium defendemus, & extra omnem contradictionis aleam ponemus.
Has, inquit, scripsisse Ignatium non dicit locus objectus. Quid igitur? an minùs idoneum est testimonium, aut eo nomine statim rejiciendum? Quis unquam Veterum dixit eos libros, quos nunc habemus, fuisse ab illis scriptos quibus jam [...]? An eorum quisquam vidit nostra exemplaria? an scire ullo modo potuit quid nos hac aetate legeremus? Sisic Criticen exercere placeat, universa Veterum testimonia incassum libris nostris doctorum virorum industria praefixit: quae potiùs in posterum eradenda videntur; si enim haec observatio obtineat, nihili sunt omnia. Verba sunt Dallaei, Quòd enim aiunt Ignatiana apud veteres ab omniaevo Patres pari cum Clementis & Polycarpi Epistolis reverentiâ semper fuisse, id miror iis excidisse qui probè sciunt utramque hanc Epistolam ab Irenaeo magnis laudibus celebratam fuisse, & Clementinam propriè à Dionysio Corinthio laudatam. Sed quare miretur non video, cùm probè sciat nec S. Irenaeum hanc Polycarpi, aut Clementis, nec Dionysium hanc S. Clementis propriè laudâsse. S. Irenaei verba sunt, sub hoc igitur Clemente, dissensione non modicâ inter eos qui Corinthi essent fratres factâ, scripsit quae est Romae Ecclesia potentissimas literas Corinthiis. Non [...] hanc Epistolam quam nunc habemusad Corinthios tunc fuisse scriptam; non affirmat hanc, ne ullam quidem à Clemente fuisse exaratam. De Polycarpi Epistolâ haec habet. Est autem & Epistola Polyc arpi ad Philippenses scripta perfectissima, ex qua characterem fidei ejus, & praedicationem verit at is, qui [...], & curam habent suae salutis, [...] discere. Non affirmat eandem Epistolam eam fuisse quae nunc extat, imò nullum characterem tradit huic peculiarem. De Clementis Epistolâ Dionysius Corinth orum Episcopus, ad Soterem Romae Episcopum haec scribit, Hodie sacrum diem Dominicum transegimus; in quo Epistolam vestram legimus, quam quidem perpetuò deinceps legentes perinde ac priorem illam nobis à Clemente scriptam Epistolam, optimis praeceptis ac documentis abundabimus. Tradit quidem & ille Epistolam quandam à [Page 75] Clemente ad Corinthios scriptam fuisse, & in Ecclesiâ lectam: non dicit hanc, quam Junius ex Codice Regio descripsit, eam fuisse; imo qualis illa fuerit quam Corinthii legebant nullo modo depingit, ut nostram ad illius characterem examinare possemus. Et tamen haec Irenaei & Dionysii testimonia ad Clementinam Epistolam statuminandam magnam vim habere volunt, Polycarpiautem suffragium & multo antiquius atque disertius ad Ignatii Epistolas confirmandas planè nullam.
Haec cùm unica sit objectio, quae propriè vim testimonii spectat, praeter silentium Irenaei, quod proximo capite examinandum est; cúmque ea tam iniqua ac levis sit, ut omnes vident; superest ut Polycarpiani [...] robur latiùs explicetur, omniúmque oculis clariùs exponatur. Primò enim Polycarpus non tantùm testatur scripsisse aliquas Epistolas Ignatium, sed significat [...] Epistolarum ejus tunc temporis Smyrnae se prae manibus habuisse; earundem exemplar Epistolae suae (quam aliunde in Ecclesiis Asiaticis publicè lectam scimus) se subjecisse tradit, & Philippensibus misisse, idque ipsorum rogatu; quanti eas ipse aestimaret optimus judex ostendit, eásque Philippensibus utilissimas fore profitetur, & fidem, patientiam, omnémque aedificationem ad Dominum pertinentem continere affirmat. Haec de Epistolis quas ipse collegit & apud se habuit cùm testetur Polycarpus, easdem omnino eum intellexisse, quas nos habemus, quas ante nos Eusebius, Athanasius, Theodoretus, aliique habuerunt, & contendo, & apertè firmitérque probo. Aut enim illae Epistolae quas publicavit Polycarpus hae ipsae sunt, quas nostri defendunt, aut fuerunt aliae & ab his diversae. Sed aliae, & ab his diversae non fuerunt. Reliquum igitur est ut haeipsae fuerint. Epistolas autem quas publicavit Polycarpus non fuisse alias, & ab his, quas nunc habemus, diversas, sic ostendo.
S. Ignatium, qui paucis post S. Joannis Apostoli mortem annis martyrium [...] fecit, Apostolos ipsum audivisse, & ex his purissimis Christianismi fontibus doctrinam suam hausisse constat. Huc accedit eximia Viri dignitas, qui non modò Apostolorum discipulus, sed eorum insuper judicio sic probatus sit, ut Antiochenae, id est, omnium quae apud gentes erant Ecclesiarum antiquissimae, ad haec ob civitatis in saeculo amplitudinem atque praestantiam nobilissimae, praefici meruerit. Quid ejus [...] martyrium dicam, quo opere nihil unquam apud nostros excellentius aut praeclarius habitum fuisse scimus? Hujus ergo tanti ac talis Viri, in quo summa omnia erant, si aliae fuissent, quàm quae nunc circumferuntur Epistolae, eas jam ab illis temporibus, saeculisque proximè sequentibus celeberrimas fuisse necesse est, & post Apostolorum ipsorum & Clementis si fortè scripta longè nobilissimas. [Page 76] Sed eas praeter Autoris meritum, ipsum insuper tempus, quo datae esse dicuntur, supra modum nobilitare debuit. Innuit enim Polycarpus ab Ignatio in supremis, in martyrii meditatione, eo ipso tempore scriptas fuisse, quo [...] Antiochiae apud Trajanum praeclarissimâ Christi confessione, Principis ore ad bestias [...], Romam ad mortem pro Domino oppetendam abducebatur. Cùm igitur carorum pietate [...] ac virtute praestantium virorum in supremis editas voces magnâ curâ excipere, servare, celebrare memoriaeque posterorum mandare soleamus, quo studio à [...] illis aut Ecclesiis exceptas esse par est Sanctissimi Martyris ad se in ipsâ, ut sic dicam, arenâ scriptas literas, quo animorum motu recitatas, quâ caritate cum suis, quacunque Christi nomen colebatur, fratribus communicatas? Summum Ecclesiarum in istas Epistolas amorem, summam colligendarum & servandarum & apud fratres disseminandarum curam, summúmque studium fuisse satìs testatur S. Polycarpus, S. Joannis Apostoli pariter discipulus, qui ab eo Smyrnae Episcopus ordinatus, totius Asiae princeps, ipsi Ignatio familiaris fuit, qui docet se à Philippensibus rogatum omnes Ignatii Epistolas; quascunque apud se haberet, collegisse, eásque ad ipsos his suis literis subjectas mittere. Ex his satìs nunc constat illas Epistolas quas scripsit Ignatius, quas collegit, & edidit Polycarpus, non potuisse non esse illius & proximae deinceps memoriae Christianis praesertim verò literatis & eruditis, si qui essent, notissimas. Quid quòd haec ipsa S. Polycarpi Epistola, quâ Ignatiana tantopere praedicabantur, per tria integra saecula in conventu Asiae publicè legeretur, [...] summa eorum utilitas inculcabatur, animique hominum scriptorum fidem antiquam, & patientiam, & aedificationem continentium cupiditate perpetuò accendebantur. Si igitur alia & à nostrâ diversa fuit Polycarpi [...], si aliae Epistolae Ignatii fuerint quas ille collegit, & suis literis commendavit, & Philippensibus communicavit, quàm eae, quas nos habemus & ante nos habuit Eusebius; illae certè ut viris literatis praecipuè atque eruditis notissimae, per omnia illa saecula praesertim quibus Polycarpi Epistola in Asiaticis Ecclesiis sanè nobilissimis personabat, innotescerent atque agnoscerentur necesse fuit. In tantá existimatione cùm primò fuerint, tantâ curâ atque studio ab Ecclesiâ ad Ecclesiam transmissae, tam publicâ, támque perpetuâ commemoratione ornatae atque posteritati commendatae, non potuerunt omnino latere, & viris doctis, & Apostolicae traditionis maximè curiosis ignotae esse. At si omnium Christianorum per tria saecula non tantùm post Ignatii, sed & Polycarpi mortem, libros consulamus, nullam aliarum, quàm quas nos habemus, Ignatii Epistolarum mentionem unquam factam inveniemus. Alias igitur nunquam [Page 77] fuisse manifestum est. Clarus, nifallor, rerum nexus; clara & indubitabilis consecutio.
Qui quinque vel sex Epistolas nuper Ignatio attributas tanquam spurias & fictas [...] bant, id se ideo fecisse profite bantur, quòd Eusebii & Hieronymi tempore non extarent: eo autem tempore non extitisse indè colligebant, quòd nec Eusebius, nec Hieronymus earum meminerit, cùm alias sex feptémve, quas nostri defendunt, diligenter memorâssent, atque descripsissent. Hanc eorum sententiam atque rationem & laudat & amplectitur Dallaeus. Nam de Usserio loquens haec capite secundo scribit. Primùm ergo sex illas Epistolas ad Mariam Cassobolitam, ad Polycarpum, ad Tarsenses, ad Antiochenos, ad [...], & ad Philippinses, has inquam, [...] Eusebii & Hieronymi temporibus extitisse indè validissimè probat, quòd de iis uterque iste scriptor nullum verbum facit, qui sex alias superiores ambo memorant. Cur enim has potiùs quàm illas, si illas, si utrasque nôrant, dixissent? Cur verò eas eruditissimi ac diligentissimi homines ignorarent, si erant, ut narrat Baronius, à [...] cum sex superiorum ad eos miss â à Polycarpo collectione conjunctae? Non fuisse, adeóque neque tum extitisse indè constat, quòd eas Eusebius nescierit: nescivisse altum ejus de his silentium arguit. Si autem haec validissimè probent sive quinque sive sex illas Epistolas tempore Eusebii & Hieronymi non extitisse, adeóque postea excogitatas & fictas fuisse; nostrum certè argumentum validissimè etiam probat alias quàm nostras Ignatii Epistolas nec eodem nec ullo alio antecedente aevo apparuisse; ut de aliis à Polycarpo collectis, in unum corpus redactis, ad Ecclesias transmissis, & insigni elogio ornatis loqui, planè commentum sapiat. Nemo enim ante Eusebium, vel Hieronymum, vel etiam Theodoretum, aut Gelasium, nemo ante quinti saeculi finem, quo Veteres omnes Ecclesiastici & Catholici Scriptores, ac imprimis S. Ignatius, in controversiis fidei tum à Catholicis, tum à modernis Haereticis tanquam arbitri admittebantur, vel Virum, vel Ecclesiam aliam [...], ad quam Ignatius literas dederat; nemo ullam sententiam ex ullâ aliâ Epistolâ excerpsit. Ex nostris unam Irenaeus, [...] Theophilus, aut antiquus Basilii autor ejusdem cum Irenaeo aevi, duas Origenes, unam Pseudodionysius, complures Eusebius, unam Athanasius, duas Chrysostomus, plures Hieronymus, plurimas Theodoretus, duas Gelasius sententias laudârunt, omnes ex Epistolis nostris, ex aliâ aliquâ ne unam quidem. Aliae igitur quam nostrae Ignatii Epistolae nunquam fuerunt à Polycarpo posteritati commendatae. Quare cum ab illo aliquae fuerint collectae publicataeque, ut ex ipsius testimonio patet; aliae autem & à nostris diversae non fuerint, ut ex alto tot saeculorum silentio manifestum [Page 78] est; restat ut hae ipsae fuerint, quas nostri defendunt, quas Eusebius vidit, descripsit, [...].
Quaenam enim, quaeso, illae Epistolae sunt, si hae non sint? Quis oas unquam legit? quis [...] usurpavit? quis vel fando de aliis Epistolis ab Ignatio scriptis, à Polycarpo collectis aliquid audivit? aliis, inquam, quàm quas habemus? An ullo modo verisimile est, Epistolas à tanto Martyre exaratas, à tanto editas atque laudatas, Epistolae etiam illi subjectas, quae per tot saecula publicè lecta earum memoriam perpetuo redintegrabat, statim periisse, & ab omnium oculis ereptas fuisse? An putabimus [...] ossium reliquias Româ Antiochiam transportatas, tantáque veneratione per tot annos habitas; Epistolas autem in ipso itinere scriptas, propediem in ventos abiisse? An conjiciemus imperante Antonino, aut Aurelio, hoc est vivo adhuc & valente S. Polycarpo, fictas fuisse, has quas habemus Epistolas, cum Salmasio, & Albertino; aut saltem statim post Clementis [...] mortem, cum Blondello, quorum ipsum Dallaeum pudet? An autem tertio saeculo exeunte, aut ineunte quarto, cùm homines undique doctissimi in Ecclesiâ florerent, & Bibliothecae variae ad veterum Christianorum scripta conservanda conderentur, putabimus alias Epistolas earum loco suppositas fuisse, & illis, quibus Christiani per tot annos consueverant, penitus sublatis successisse? Ecce enim Dallaeus, qui modo Impostorem suum Polycarpi Epistolae testimonium nostrum inseruisse, & ubi antea non extaret, infulsisse disertè affirmabat, cùm de autoritate Epistolae Polycarpianae ageretur: nunc cùm de vi testimonii agitur, conversis velis remis (que) in omnia alia fertur, non eodem quidem loco, sed cautè providé (que) capite 26o, ubitotum Fabulae suae argumentum [...], aliam nobis scenam aperit. Vult enim Impostorem suum, cùm script as hincdidicisset [...] ab Ignatio aliquas Epistolas, eás (que) jam desiderari animadverteret, consilium indè cepisse suas sub eodem nomine fingendi & edendi. Quamvìs Dallaei Impostor mirus artifex sit, nec minori ingeniiacumine praeditus, quàmipse; non tamen haec duo idem praestare potuit: non potuit ex Polycarpi Epistolâ discere, scriptas fuisse olim ab Ignatio aliquas Epistolas, & eidem ea verba, quae hoc ipsum indicant, inserere. Si ipse primus ea inseruit, non [...] in Polycarpi Epistolâ priùs fuerunt: quare inde discere non potuit. An ideo infulsit, ut non tantum alios, sed & seipsum falleret? an illâ interpolatione non tantùm aliis sed & sibi persuasit, scriptas fuisse aliquas ab Ignatio Epistolas, quod omnes ante eum scilicet ignorabant? Sed quid opus est ut Impostor hoc ex Epistolâ Polycarpi disceret, aut, ut alii indè haurirent, curaret? Quasi verò quisquam adeò stultus sit ut neget amplissimae civitatis Episcopum, ad haec [...] discipulum ullas vel scribere [Page 79] [...], vel rever â scripsisse, literas. Verba sunt Dallaei. Quorsum igitur [...] suum ad Polycarpum remittit, ut hoc ab eo discat? quorsum eum violentas Epistolae notissimae manus inferre cogit, ut alios idem doceat, quod nè stulti quidem negare potuerunt? Sed si hoc Impostor ex Polycarpo didicisset, Epistolas Ignatii ab ipso collectas & posteritati commendatas fuisse, unde eas jam desiderari animadvertit? unde hoc Vir doctissimus didicit? quis collectionem Polycarpi [...] dixit, aut credidit? Nonne eodem tertio saeculo dixerat Origenes, Eleganter in cujusdam Martyris Epistolâ scriptum reperi, Ignatium dico, Episcopum Antiochiae post Petrum secundum, qui in persecutione Romae pugnavit ad bestias? An qui Polycarpum legerat, lectámque ejus [...] in publicis conventibus Epistolam noverat, & ex eâdem Ignatianorum [...] tantâ curâ Smyrnae conservatam, in Macedoniam tantâ cum laude transmissam, animadverterat, eodem saeculo quo Origenes eandem laudaverat, funditus periisse putare potuit? Nimis crassa haec sunt, quam ut à viris doctis coquantur; nimis invalida, quàm ut argumentum nostrum debilitent, quo non alias quàm nostras à Polycarpo editas Epistolas ostendimus.
Idem autem alio, & quidem affirmativo, nec illo contemnendo argumento, ex ipsis Epistolis petito, non leviter confirmare me posse confido. Non enim tantùm nostras Epistolas quamvìs generaliter, tamen satìs disertè describit, quas fidem, patientiam, omnémque aedificationem continere testatur, de qua re paulo fusiùs antè diximus; sed & speciatim legationem ad Antiochenos tangit, quae cùm in aliis tum praecipuè in illâ ad Polycarpum extat; imò ipse Polycarpus in reliquo Epistolae corpore multa repraesentat, quae Epistolas nostras saepe respiciunt; ut eum easdem omnino diligenter legisse, & libenter usum fuisse, quivis perspiciat, ut vix S. Paulum, aut S. Petrum, aut Clementem magìs in Epistolâ suâ, quàm Ignatium [...] sequutus esse videatur. Quippe ex summâ veneratione, frequenti lectione, & recenti memoriâ tunc cùm ad Philippenses scriberet, haec ejus animo altè insedisse observamus. Statim ab initio, cùm de Ignatio ejúsque [...] loquitur, eosita describit, [...], iisque verbis duo Ignatii nostri loca expressit, unum Epistolae ad Smyrnaeos, [...], alterum ad Ephesios, [...]. Et non multò post ad Philippenses suos, ad quos Epistolam scripserat S. Paulus, [...]. [Page 80] Quibus quis non videt eum Ignatium nostrum ad Ephesios, quibuscum pariter conversatus est & ad quos scripserat S. Paulus, imitatum esse it a scribentem. [...]. Monet Polycarpus ut Philippenses sint [...], quod toties inclucat Ignatius noster. De Diaconis, [...] Ut noster ad Trallenses, [...]. Praecipit Polycarpus Philippensibus ut sint, [...], cùm Ignatius ita haereticos sui temporis descripsisset, [...] & ipsi Polycarpo hoc praeceptum dedisset, [...]. Unde illa, quae nunc Latina tantùm legimus, nisi ex Ignatio nostro? Ego autem nihil tale sensi in vobis, vel audivi, in quibus laboravit beatus Paulus; qui est is in principio Epistolaeejus: de vobis & enim gloriatur in omnibus Ecclesiis. Nihil, inquit Polycarpus ad Philippenses, vos latet! Ignatius ad Ephesios, [...]. Et praeter alia nonnulla, Epistolas Ignatii Polycarpus quasi ipsius verbis tandem laudat, scilicet quòd contineant [...], ut ille [...], & alibi, [...], &, [...]. Haec ostendunt Polycarpum in his ipsis, quas nos etiam tandem habemus, Ignatii Epistolis non indiligenter versatum esse.
Atque hîc finem huic disputationi imponere tempus esset, nisi Dallaeus, ab hoc argumento delapsus, postea, ut solet, novam nobis molestiam crearet, &, quasi sui [...], aliquid fortius, quod antè omiserat, haberet, controversiam hanc postliminio redintegraret. Capite enim tricesimo sexto, Hoc certè, inquit, Polycarpi testimonio Latini pro sex illis Ignatianis Epistolis, quas praeter Usserianam collectionem asserunt, non minùs speciosè ut untur, quàm pro suis sex primis Reverendissimus Usserius & doctissimus Hammondus. Ain verò, non minùs speciosè? miror maximé. An speciosè, imò an omnino Polycarpi testimonio in eâ re utuntur? nisi Dallaeus hoc diceret, non crederem; imò postquam dixit, dum mecum perpendo, non credo. Latini enim, ut opinor, illi sunt, qui Ecclesiae Romanae adhaerent, quorum pars maxima Epistolas, quas nostri rejiciunt, hactenus recepit. Sed quòd [Page 81] illi Polyearpi testimonio freti id fecerint, nondum didici. Audiamus illustrissimum illum Cardinalem Baronium, Quòd igitur septem illae seorsum positae haberentur, (de nostris loquitur) fuis illa prima collectio facta à Polycarpo, qui non [...] ad se missas, sed & alias in unum collegit, quae ad Asiae nominat as Ecclesias scriptae fuissent, qu as, ut testatur, misit ad Philippenses. Hi verò iis à Polycarpo accept is, quatuor alias Volumini [...]; tres nimirum Philippis apud se datas, ad Antiochenos, ad Tarsenses, & ad Heronem Diaconum, quarum exempla apud se remansissent; quartam verò ad seipsos post recessum Philippis ab eodem Ignatio scriptam. Vides Latinorum sententiam: collectionem septem Epistolarum Polycarpo tribuunt, reliquas ab eo collectas non dicunt: vel Philippis scriptas, vel ad Philippenses postea missas volunt: & à Philippensibus novam collectionem factam docent; Polycarpi testimonio pro aliis praeter [...], quas solas nostri defendunt, non speciosè, non omnino utuntur. Duas collectiones apertè fatentur, unam Polycarpi, aliam Philippensium; priorem illam, posteriorem hanc, appellant; Polycarpi Epistolam ad Philippenses, haud multos post dies à discessione Ignatii Philippis scriptam putant; continere igitur alias non potuit, quàm eas, quas priusquam ex Asi â proficisceretur conscripsit, de quibus solis agunt Eusebius & Hieronymus, ut illi etiam observant. Pro collectione igitur Philippensium testimonio Polycarpi non utuntur, sed sine ullo alio fundamento, sine Polycarpi aut alterius cujuspiam testimonio ex ipsis Epistolis eam colligunt, quas illi genuinas, nostri fictas fuisse contendunt. Sed in enarrandâ fabulâ suâ pergit Vir doctissimus. Hi (Usserius scilicet & Hammondus) Latinis objectionibus negant, de sex illis aut quinque Epistolis [...] Polycarpum. Imò verò hi nec illud negant, nec negare possunt Latinis objectionibus, quod Latini nunquam objecerunt. De quinque illis Epistolis loqui Polycarpum nemo Latinorum dixit. Non hoc Usserius eorum objectionibus negat, sed planè è contrario, multis probat, eos nunquam hoc Polycarpo tribuisse, septem tantùm Epistolas in Polycarpi collectione contentas semper fassos esse, eámque rationem, cur Eusebius & Hieronymus earum tantum meminerint, assignâsse. Hoc Baronium innuisse, hoc Gretserum planè & plenè extulisse vult, quare illi Epistolas hasce non commemoraverint, causam istam fuisse asserentem, quia non viderant nisi illam Epistolarum collectionem quae facta fuerat à S. Polycarpo; qui illas duntaxat, quas B. Ignatius Smyrnae primùm & postea Troade [...], unum in volumen comportavit. Ita Usserius disputat, ut probet illas Epistolas antiquis fuisse incognitas.
Quorsum igitur haec narrare voluit Dallaeus, quae omnes nôrunt esse [Page 82] falsissima? Nempe ut Polycarpiani testimonii cesset in utrâ (que) causâ [...] in nos prodoctissimis viris nihilo validior, quàm in viros doctissimos pro Latinis. Quàm falsa assertio! quàm iniqua postulatio! tam certè haec iniqua, quam illa falsa. Latini haec nunquam objecêre; si objecissent, noverunt nihil se proficere potuisse, statim responsum esset Polycarpi testimonium ad illas Epistolas quas nec Eusebius, nec Hieronymus, nec quisquam quinti saeculi memorâsset, non pertinere. Ad nostras autem Epistolas nemo eorum, nostrorum nemo cum ullâ ratione dixit Polycarpum non respexisse. Pro nobis igitur & semper fuit, & erit tanti Patris multo validior autoritas contra quoscunque, quàm pro Latinis contra nos, qui neque adversus nos, neque [...] alium eam aut adduxerunt, aut adducere potuerunt. Quàm igitur iniqua [...] est, ut ejus autoritas in utrâque causâ cesset, quae in alterâ nunquam obtinuit, in illâ, quâ ab omnibus adducitur, obliterari nunquam poterit! Autoritatem igitur Polycarpi suo loco justissimè afferimus, premimus, urgemus; objectiunculas adversus Epistolas illius testimonio corroboratas suo etiam loco discutiemus, atque difflabimus.
CAP. VI. Testimonium S. Irenaei ab objectionibus liberatur. Frivolum & ineptum est putare illud aliunde quàm ex Epistolâ ad Romanos citatum esse. Inanis est distinctio inter dixisse, & scripsisse. Nulla Ignatii Apophthegmata à Veteribus memorantur. Ignorâsse Irenaeum Ignatii Epistolas nullâ cum ratione asseritur. Argumentum Negativum adversus Irenaei testimonium nullam vim habet.
PRoximum est S. Irenaei Polycarpi discipuli testimonium, quod appellat Vir doctissimus argumentum pro Ignatianis secundum. Asserit enim Eusebius Irenaeum harum Epistolarum meminisse, cùm diceret, Quemadmodum quidam de nostris dixit, propter martyrium ad Deum adjudicatus ad [...], quoniam frumentum sum Christi, & per dentes bestiarum molor, ut mundus panis inveniar. Respondet Vir doctissimus, Ego [...] [Page 83] verba [...] Ignatii fuisse concedo; sed quid ad Epistolas? Rogas? quia sunt in Epistolis, alibi in antiquissimis monumentis nusquam; ne quidem in modernis, nisi quando ex Epistolis transcripta. Ne unum quidem Ignatii apophthegma à Veteribus memoratum est. At [...] non hîc facit Epistolaementionem; sed neque B. Ignatii mentionem facit. Concedis tamen verba haec verè esse Ignatii, cur non & Epistolae? cùm in Epistolâ Ignatii inveniantur, alibinusquam? Neque enim alia ratio excogitari potest, quare Ignatii verba esse aut tu, aut nos credamus, nisi quòd in ejus Epistolâ inveniantur, Alii enim praeter Ignatium adjudicati erant ad bestias. Eusebius. crebrò probat Epistolas Apostolicas & Evangelia nostra, quòd ex iis testimonia proferant Patres primitivi; quae fere omnia vana essent, si hac ratione testimonia metiamur; rarò enim libros aut Epistolas vetustissimi illi scriptores nominabant, ex quibus verba & sententias decerpserunt. Recolat Dallaeus verba sua de Dionysio, Quae citat, cùm totidem verbis in Epistolâ ad Romanos Ignatianâ legantur, frivolum & ineptum est [...] aliunde quàm ex hac Epistolâ citata esse hariolari. Cùm enim quae citat Irenaeus totidem verbis in Epistolâ ad Romanos Ignatianâ legantur, cur non aequè frivolum & ineptum est ea aliunde quàm ex hac Epistolâ citata esse hariolari?
Sed habet quod reponat ex Parkero Vir doctissimus, Nihil aliud scribit Irenaeus, nisi hoc istum, cujus meminit, dixisse. Si saltem haec eum scripsisse diceret, colorem, licet falsum & evanidum, aliquem tamen baberet argumentatio. Sic enim ex aliquo Ignatii scripto haec ejus verba Irenaeum habuisse legitimè concluderes: tametsi illud unde ea sumpsisset Ignatii scriptum [...] sic quidem conficeres eandem illam esse quam nos hodie habemus ad Romanos ejus nomine inscriptam Epistolam. Duo igitur reponit, apud Irenaeum legi non scripsisse, sed dixisse, hoc primum: si legeremus scripsisse, argumentum tamen nostrum [...] tantùm falsum & evanidum haberet, hoc secundum. A posteriori incipio, & Dallaeo Dallaeum oppono pro simili sententiâ ex eâdem Epistolâ à Pseudodionysio productâ adversus Maximi [...] fortiter pugnantem. Author Areopagiticorum, quisquis est, produxerat testimonium ex Ignatii Epistolâ ad Romanos; Epistolam illam Veteres omnes sub Trajano scriptam paulo ante martyrium Ignatii crediderunt. Dionysium Areopagitam sub Domitiano mortuum fuisse iidem putârunt. Indè validissimum confectum argumentum est, verum Dionysium ista scribere non potuisse praesertim in Opere Timotheo dicato. Maximus hac objectione pressus mira effugia excogitavit, & planè Dallaeana. Primo, quod ad rem nostram spectat, [...], fortè haec [Page 84] verba, Amor meus crucifixus est, [...] esse Ignatio [...]. Itaille cum Dallaeo ad apophthegmata recurrit, & multò quidem adhuc speciosiús. `O [...] perfectissimam apophthegmatis speciem habet, & Viro sancto per totum vitae cursum tum in dictis. tum in [...] is familiare esse potuit. Non ad Trajani tempora confugere necesse fuit; etiam sub Domitiano hoc apophthegma & saepius dixisse & aliquando scripsisse poterat Ignatius. Non eadem natura est Dallaeani apophthegmatis a pud Irenaeum, Frumentum sum Christi & per dentes bestiarum molor, ut [...] [...] Dei [...]. Quis hoc ab Ignatio dictum per totum vitae cursum familiariter usurpatum, quis ante condemnationem ad bestias unquam prolatum, quis in aliâ quàm illâ Epistolâ quae in itinere exarata est, scriptum putet? Et tamen hoc Dallaeo apophthegma est, quod ipse alteri negat. [...], inquit [...] si [...] Ignatium dixisse scriberet Dionysianorum autor: sed planè aliter [...] ait haec scripsisse, non dixisse, [...]. Quasi verò id quod saepius dictum est, scribi etiam non semel non potuerit. Maximus affirmat, apophthegma illud fortè ab Ignatio non semel dictum, neque semel scriptum fuisse; siveigitur Dionysius dixisse sive scripsisse Ignatium ista scripserit, perinde [...]. Commentum certè Maximi hoc modo refutari non potest; ut frivola planè sit haec distinctio, & Dallaeo indigna. Ipse enim in eodem opere non dubitat cum Albertino asserere, Pseudodionysium haec ipsa ab Origene hausisse: Origenes autem non scribit Ignatium ista scripsisse, sed dixisse tantùm. Verba ejus sunt. Denique meminimus aliquem [...] dixisse, [...] nomine, de Christo, Meus autem amor crucifixus est. Dixisse, igitur & scripsisse in hoc negotio planè idem; neque aut hoc aut illud Maximi commentum vel juvat, vellaedit. Omissâ planè hac inani distinctione, aut illud, aut nihil, quod appositè observat Dallaeus, Maximum [...]. Quae citat, cùm totidem verbis in Epistolâ ad Romanos Ignatianâ legantur, frivolum & ineptum est ea aliunde quàm ex hac ipsâ Epistolâ citata esse hariolari.
Secundò, Maximus ut ostendat illud [...] apophthegma Ignatio tum vivâ voce tum scripto saepiususurpatum, inquit, [...]. Argumento autem est, de apophthegmate Ignatii locutum esse Dionysium, quòd non adjectum sit. Scribit autem quibusdam, scilicet Romanis, sed simpliciter, Scribit autem divinus Ignatius. Ad haec Dallaeus, Quod contra affert Maximus suum Dionysium simpliciter dicere, Ignatium scribere, non autem quibusdam scribere, quasi hoc aliud quàm scriptam ad Romanos Epistolam intelligi significet, id, inquam, prorsus nullam vim habet; cùm notum sit auctorum [...] & loca saepe & à [Page 85] nostris [...] literatis citari, multò verò etiam saepius à Veteribus citata esse, [...] [...] certo vel libro vel capite, unde illa habentur, nominatim edito. Rectè haec quidem, & appositè. Nam cùm Dallaeus contra nostros disputat, Maximus est; cùm adversus Maximum, planè noster est. Dicimus igitur & nos si Irenaeus dixisset, Ignatium ista scripsisse quae protulit, argumentum nostrum non colorem tantùm falsum & evanidum, sed [...] negatio potiùs nullam prorsus vim, haberet; cùm notum sit autorum sententias & loca saepe & à nostris nunc literatis citari, multò verò etiam saepius à Veteribus citata esse, nullo autoris certo vellibro, vel capite, unde [...] habentur, nominatim edito. Sic igitur conficimus, praeeunte Viro doctissimo, ex usu nostrorum nunc literatorum & multo [...] Veterum, si Irenaeus dixisset Ignatium ea quae refert scripsisse, cadem ab illo ex Epistolâ ad Romanos ejus nomine inscriptâ sumpta fuisse.
Ut ad primum revertar, distinctionem illam inter ista duo dixit & scripsit, cùm verba ipsa scripta esse sciamus, nullam prorsus vim habere pariter dico, cùm notum sit sententias & loca à Veteribus citata esse per verbum hoc dixit non minùs, imò saepius quàm per verbum alterum, Scripsit. Clemens Alexandrinus Stromat. l. 5. Moses permisit vesci iis, quae habent fissam ungulam & quae ruminant, [...], significans, inquit Barnabas, oportere adhaerere iis qui timent Dominum, & caetera bene multa, quae apud Clementem sequuntur, & nunc in Epistolâ Barnabae reperiuntur. Lib. 2. [...]. Ubi adducuntur duae longiores [...] ex eâdem Epistolâ quae nunc extat. Lib. eodem, [...], & caetera. Ac rursus, [...]. Et lib. 5. [...]. Ita Clemens Barnabam multa dixisse, nec aliquid scripsisse testatur, cùm tamen ea omnia in Epistolâ Barnabae attributâ extent, nec ad apophthegmata referri possunt. Sic Veteres omnes locuti sunt. In eundem modum scripsit Eusebius, in quem scripserat Irenaeus. Hic, Meminit Epistolarum Ignatii [...] ita dicens, id est, scribens; ille, Quidam de nostris dixit, id est, scripsit. Adeò huic phrasi addictus est Irenaeus ut scripturam ipsam dicere scribat. lib. 2. cap. 2. Et hic ergo à Verbo ejus factus est, ficut scriptura [...] dicit. Et de Hermae Pastore loquens lib 4. cap. 37. Bene ergò [...] [...] quae dicit, Primò omnium [Page 86] crede quoniam unus est Deus. Quoties sententiam cujuscunque Autoris producit, non eum scripsisse, sed dixisse ait. Ita de antiquissimis Poetis loquitur. Quae Hesiodus ait de Pandora. De quibus Homerus poeta dixit. ` [...], & rursus, Accusabit eos Homerus, proprius ipsorum poeta, ipso [...] haec, [...], Eodem modo de Philosophis, de Anaxagora. Empedocle, Democrito, Platone loquitur, cùm non ad eorum dicta sive apophthegmata, sed scriptas sententias respicit. Pariter Prophetas & Apostolos [...]. Propter hoc & Paulus Apostolus ait ad Corinthios, & alibi, dicebat ad Corinthios. Bene in prophetiâ Malachias ait. Tales presbyteros nutrit Ecclesia de quibus & propheta ait, Et dabo Principes tuos in pace & Episcopos tuos in justitiâ. Eodem etiam modo, quoties aliquam sententiam ab Ecclesiastico Viro scriptam [...], semper loquitur. [...], Bene [...] dixit, quoniam ante Domini adventum nunquam ausus est Satanas blasphemare Deum, nondum sciens suam damnationem: Alibi, Et bene [...] in eo libro qui est ad Marcionem ait. Neque dubito quin Justini Apologiam in animo habuerit, cùm ista de Simone Mago scripsit, Quippe cùm esset sub Claudio Caesare, à quo etiam statuâ honoratus esse dicitur. Quinque libros fuisse à Papia conscriptos asserit Irenaeus. Sed cum verba ex illis citat, eodem modo loquitur. Et adjecit dicens, Haec autem credibilia sunt credentibus. Et Juda inquit proditore non credente, & interrogante, &c. Ita etiam in Preoemio, [...], cùm elegantem similitudinem ab antiquo scriptore mutuatur. Cùm prolixas [...] ex Valentinianorum scriptis recitat, ità praefatur, [...], & [...]. Imò quotiescunque aliquam sententiam ex scriptore aliquo Irenaeum citasse observavi, semper eum vocem illam dixit, nunquam autem alteram scripsit usurpasse animadverti. Nullum omnino locum è contrario adducit Dallaeus, unum quidem Parkerus, sed in felicissimè. Nam inquit. Cùm Clementem citat, utitur hac voce SCRIPSIT. Sed quomodo quaeso utitur? Verba ejus sunt lib. 3. cap. 3. Sub hocigitur Clemente scripsit quae est Romae Ecclesia potentissimas literas [...]. Nulla hîc sententia citatur, nullius autoris testimonium ex ejus scriptis adducitur, ne Clemens quidem tanquam author advocatur, tantùm sub Clemente scripta fuisse Epistola dicitur, quod ad rem nihil. Frustra igitur objicitur Irenaeum quidem testari sententiam hanc Ignatium dixisse, non autem [Page 87] scripsisse, cùm ille nunquam aliter loquatur quoties verba aliqua è Veterum libris citet. Eandem igitur vim in sententiis Veterum recitandis habere debet apud Irenaeum dixit, quam habet apud alios, plerumque dixit, nonnunquam scripsit. Ut dicere non vereamur cum Dallaeo, Quae citat cùmtotidem verbis in Epistolâ ad Romanos Ignatianâ legantur, frivolum & ineptum est ea aliunde quàm ex hac Epistclâ citata esse [...].
Ille tamen adhuc aliunde vult haec Ignatii habuisse [...], nempe ex Apophthegmatibus, quae vel à Polycarpo, vel ex ipsis Martyrii Actis discere potuit. Epistolas Ignatii ubique legimus, Apophthegmata nusquam. Solus Maximus, tali argumento pressus, quali nunc premitur Dallaeus, Apophthegmata somniavit. A Polycarpo collectas Epistolas scimus, ab illo disseminata Apophthegmata ignoramus; in Epistolâ à Polycarpo editâ sententiam ipsam, quam laudavit Irenaeus, invenimus; non opus est ad famam recurrere, cùm in scriptis teneamus; & quomodocunque postea usurpata sit, ex Epistolâ haustam non dubitemus. Nulla sunt [...] apophthegmata quae Epistolas praecesserunt: si qua fuerint [...] decantata, ex Epistolis desumpta fuisse & facilè intelligitur & [...] [...] [...]. Ex Usserio quidem Dallaeus & Hieronymum, & Acta etiam aliqua Martyrii suae opinioni favere intellexit: sed nec illa ad hanc rem quicquam faciunt. Fateor equidem Hieronymum scripsisse, verba quae apud Irenaeum extant Ignatium locutum fuisse, cùm rugientes audiret leones, ut in aliquibus codicibus legimus. Nam in aliis illud cùm eo loco non apparet. Cúmque jam damnatus esset ad bestias, & ardore patiendi rugientes audiret leones, ait. Ex his enim non tam perspicuè Romae eum haec dixisse, ac in re praesenti, & quasi in arenâ ipsâ ex mente Hieronymi apparet. Certè illud & quod in Breviario Romano reperitur, & Graecâ Sophronii versione confirmatur, alium sensum postulare videtur; neque enim Romae, sed Antiochiae damnatus est ad bestias; rugientes autem leones tam Smyrnae quàm Romae audire [...]; nec rem praesentem intelligere videtur Sophronius, qui dentibus bestiarum molor, [...] transtulit. Sed mentem Hieronymi in hac re non moror; quid iste per illa verba voluerit parum refert, quae ab eo sine ullâ autoritate dicta sunt. Omnia quae de Ignatianis habet in Catalogo, ex Eusebio sumpsit: ex illo transcripsit sententiam hanc ab Irenaeo laudatam. Nihil tale Eusebius, nihil Irenaeus: de suo illa verba quae tempus denotare videantur aut incautè, aut Rhetoricè addidit; atque ita quae ab Eusebio acceperat minùs rectè tradidit, quod ei in hoc Opere solenne est. De Apollonio agens cujus martyrium descripserat Eusebius, eum de suo senatorem [Page 88] facit, insigne illi volumen attribuit, eúmque in Catalogum Scriptorum Ecclesiasticorum refert, [...] inter eostandem numerat Epist. LXXXIVâ, qui in tantum Philosophorum doctrinis atque sententiis suos referciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam scripturarum. Haec Hieronymus proprio ingenio ex Eusebio extudit & exaggeravit. Neque enim audiendus Josephus Scaliger, qui eum cùm illa scriberet, non Graecum Eusebii exemplar, sed Ruffini [...] Latinam in manibus habuisse asserit; aut Henricus Valesius, qui eum haec fine dubio ex pravâ Ruffini [...] hausisse tradit. Hoc enim fieri nullo modo potuit, cùm tot annis Catalogum scripserit Hieronymus, antequam Eusebium verterit Ruffinus. [...] haec Hieronymus anno Theodosii decimo quarto, hoc est, circa A. D. CCCXCII, ut ipse in fine Operis testatur: transtulit Historiam Eusebii Ruffinus post Theodosii mortem, imo post direpta Italiae [...] ab Alarico duce Gothorum, utipse in praefatione profitetur. Alaricus autem Italiam non intravit ante A. D. CD. Octo igitur ad minimum annis Eusebium Latinè edidit Ruffinus, postquam Catalogum suum scripserat Hieronymus. Malè etiam Valesius conjecit Hieronymum, eandem ob causam, ob quam Eusebius omiserat Metho dii Origeni iniquioris opera, Ruffinum quocum simultates exercuerat in libro de [...] [...] de industriâ praetermisisse. Nam nec tunc temporis cum Ruffino adhuc simultates exercuerat, ideóque in hocipso libro inter caeteros tractatores librum à Pamphilo editum posuit, quòd à Ruffino ita fuerat divulgatum; nec Ruffinus ipse aliqua alia tunc conscripserat, quae ab Hieronymo memorari poterant. Hieronymus igitur a nemine deceptus suo Marte illa Eusebianis addidit. Eodem etiam modo in altero Apollonio describendo versatus est. Apollonius, inquit, vir disertissimus, scripsit adversus Montanum, Priscillam & Maximillam insigne & [...] [...], in quo asserit Montanum & insanas vates perîsse suspendio; de suspendio enim Montani locutus quidem est Eusebius, sed ejus narrationem alteri plane scriptori, & [...] Anonymo tribuit, lib. 5. cap. 16. à quo satis apertè Apollonium distinguit cap. 18. Eusebius Apollonium scripsisse dicit [...] [...], Hieronymus illud appellat insigne & longum volumen, cùm ipse scilicet ei addidisset tres alios libros ab Anonymo conscriptos. Imò & idem nonymi Opus Rhodoni etiam attribuit. Miltiades, inquit, cujus Rhodon in opere suo, quod adversus Montanum, Priscill [...] Maximill ámque [...], recordatur. Cùm ille qui Miltiadis meminit, idem sit qui tradidit Montanum & Maximillam suspendio vitam finiisse. Haec Hieronymus itaque ex suo addidit. Nam quòd Gravius pro Rhodone Apollinarium legit, nec errorem tollit, [Page 89] nec Hieronymo convenit, qui Rhodonem composuisse ait adver sum Cataphrygas insigne opus. Ut aliquid de tempore notem, quod praesenti rei magìs convenit. Hieronymus in Catalogo, V. Clemens, haec habet. Extat Alexandri Hierosolymorum Episcopi, qui cum Narcisso postea rexit Ecclesiam, Epistola super ordinatione [...] confessoris ad [...]. Quasi Alexander aut Hierosolymorum Episcopus fuerit priusquam cum Narcisso Ecclesiam regeret, aut Epistolam tum [...], [...] Hierosolymorum Episcopus esset; eam, inquam, Epistolam quam per Clementem Alexandrinum [...] se significat, qui ante Episcopatum ejus Hierosolymitanum mortuus videtur esse. Mirum igitur omnino non est, si Hieronymus sententiam Ignatii ab Irenaeo citatam ex Eusebio depromens, in tempore aut occasione erraret. Quinimò de ipso Ignatio non magis accuratè loquitur; [...] enim Epistolas ab eo Smyrnae scriptas commemorâsset, & inde, inquit, egrediens scripsit ad Philadelpheos & ad Smyrnaeos, & propriè ad [...], commendans illi Antiochen sem [...]. Crederes Ignatium has Epistolas vel è Smyrnae suburbio, vel à primo, aut secundo lapide scripsisse: quod enim quis egrediens fecisse dicitur, id in ipso egressu vel cùm egrederetur peregisse intelligendus videtur. Sed has Epistolas Ignatius, ut Eusebius, à quo haec habuit Hieronymus, & Epistolae ipsae testantur, Troade scripsit, ad quam à Smyrna aliquot [...] itet fuit; ibique aliquandiu permansit Ignatius, & de pacatiori Antiochiae statu aliquid audivit, priusquam Polycarpo Antiochensem Ecclesiam commendavit. Non est igitur aut abbreviationibus aut exaggerationibus Hieronymi fidendum, ubi Autores ipsos habemus, quos illum secutum esse constat.
Ad Acta Martyrii quod attinet, non illa sunt quae aetate S. Irenaei extabant, sed alia planè sexto vel septimo saeculo ficta, & fabulosis narrationibus aucta; quibus Ignatium quasi in Amphitheatro [...] introducunt, quem ne unum tunc verbum dixisse antiquissima Acta narrant. Illius igitur Historiae conditor sententias [...] quasi vivâ voce prolatas attribuit, quas ex illius Epistolis ipse excerpsit; id (que) non tantùm ex genuinis, sed etiam ex fictis. Utillud ab eo coram Trajano dictum narrat, [...]; Vetus Interpres. Quem [...] nostrûm cognovisti b llum meditari? & [...] potiùs subjectos esse principibus, [...] non est [...] subjectio? Quod est ex Epistolâ ad Antiochenos depromptum. Ut etiam Menoea istud referunt, [...]. Clamavit cum desiderio in mediis [...], Christum gaudens [Page 90] insequor; Cum Christo crucifixus sum; Vivo autem jam non ego; vivit verò in me, inquit, solus Christus, ex interpolatâ Epistolâ ad Romanos. Talia non pauca posteriores Actorum consarcinatores Ignatio attribuunt quasi ab eo in ipsâ veluti [...] â pronuntiata, quae ipsi nunquam famâ tanquam Martyris apophthegmata acceperant, sed ex Epistolis, quales suo aevo extiterunt, desumpserant. Eodem igitur modo haec Martyris sententia, quam Irenaeus citavit, in Actis aliquot saeculis postea conscriptis, à [...] Ignatio in extremo agone tribuitur, non ex famâ, non ex antiquioribus Actis, in quibus non apparet, sed ex Epistolâ ad Romanos deprompta, & ad rem praesentem applicata; unde postea Symeon Logothetes huic sententiae alia ex eadem Epistolâ superaddidit, quasi eodem tempore prolata, [...]. Cùm igitur sententia ab Irenaeo citata in Epistolâ ad Romanos [...], cùm nulla unquam apud [...] scriptores Apophthegmatum Ignatii mentio facta sit, & Apophthegmatis nomen in hâc re à Maximo ad effugium suum tutandum tam infeliciter excogitatum sit, cùm antiquissima Martyrii Ignatiani Acta nec hanc nec similem aliquam [...] commemoraverint, posteriora autem Acta sententias ex Epistolis tum genuinis, tum interpolatis, tum etiam fictis excerpserint quas sanctissimo Martyris ori in ipso agone insererent, frivolum & ineptum est eam sententiam ab Irenaeo aliunde quàm ex hâc ipsâ Epistolâ citatam esse hariolari.
Confugit igitur Vir doctissimus ad argumentum negativum, tanquam ad asylum tutissimum, [...] Irenaeum haec verba nec sumpsisse nec sumere potuisse ex hac Epistolâ ad Romanos, quòd ea Irenaeo ignota fuerit: ignotam autem ei hanc fuisse, quod caeterae Ignatii Epistolae, quas nostri eodem cum hac volumine à Polycarpo collectas & ordinatas fatentur, Irenaeo ignotae fuerint. Caeteras eiplanè ignotas [...] hoc argumento Capite quinto probare conatur. Irenaeus Hae eticos ante se omnes argumentis ex traditione & testimonio ductis refutat. Sunt autem in Epistolis Ignatii loca quamplurima ad illud argumentum luculentissima: haec fusè suo more probat. Habuit igitur causam idoneam & penè [...] ea loca ex Epistolis recitandi, vel sanè indicandi. At eas ne uno verbo memoravisse, nec omnino nutu significâsse deprehenditur: imo ne unum ex iis [...]. Planè ergò eas ignoravit.
Quamvìs facilè & breviter respondeatur, celebrem sententiam ex Epistolâ ad Romanos ab Irenaeo adductam esse, idque fuisse ab Eusebio observatum non semel, & à multis aliis etiam agnitum, [...] à quopiam ante hoc saeculum negatum, à nobis etiam probatum [Page 91] atque confirmatum; nec Irenaeum, qui hanc ad Romanos Epistolam novit, caeteras eodem volumine comprehensas & Polycarpi Epistolae subjectas ignorare potuisse: multa tamen hîc reponenda sunt. Cùm enim magnâ diligentiâ usus sit Vir doctissimus, ut nihil ageret; ego non minori mihi utendum puto, ut eum nihil egisse omnibus appareat. Sepositâ igitur impraesentiarum illâ unicâ sententiâ, licèt. Irenaeus loca nulla ad institutum opportuna ex Ignatio citaverit intimaverí [...]ue tamen non indè sequitur Epistolas illi fuisse ignotas: neque Dallaeana argumenta persuadent Irenaeum necessario uti voluisse talibus testimoniis si ei cognita fuissent. Imò multò verisimilius est, supposito quòd Ignatiana ei fuissent cognitissima, ut nostri affirmant, si scribendi modum ab eo observatum spectemus, à sententiarum excerptione abstinere potiùs voluisse, quemadmodum reverâ abstinuisse dicitur.
Quinque libros adversus Haereses scripsit S. Irenaeus sanè praeclaros, non eodem tempore aut continuò, ut ex Praefationibus videtur. Tertium autem librum scimus sub Eleutheri Pontificatu scriptum fuisse; quem cùm xv annos sedisse scribant Veteres, circa quem annum librum eum scripserit Irenaeus nondum compertum est. Circa posteriora Eleutheri tempora editum fuisse librum tertium ego non dubito, cùm etiam primo, quem ad eum cui opus suum dedicavit aliquo antè tempore missum fuisse ex ipso scimus, Encratitarum haeresin describat, quam primò à Tatiano acceperant. Tatianum autem ipse affirmat, vivo adhuc Justino, nullâ haereticâ doctrinâ infectum fuisse. Post martyrium Justini ab Ecclesiâ Recessit, &, teste Epiphanio, in Orientem se contusit, ubi Haeresin partim ex Saturnini & Marcionis placitis, partim ex Valentini deliriis, additis etiam de suo aliquibus, conflavit. Ex eo Encratitae nati, & in Occidentem etiam disseminati, sub Marco Antonino innotescere in Galliâ non potuerunt: neque Irenaeus nisi sub Commodo, & adulto jam Eleutheri pontisicatu, eos tam graphicè depingere potuit. Quinetiam Theodotionis Versionem memorat lib. 3. cap. 24. qui primo [...] erat, è castris Marcionitarum ad Ebionaeos transfugit, & cùm circumcisus esset linguam Hebraeam didicit; Versionem Veteris Testamenti tandem elaboravit, & teste Epiphanio, sub Commodo Imperatore edidit. Priores igitur tres libros sub Eleuthero quidem scriptos constat, sed vergente jam ad finem ejus pontificatu: reliquos aut sub Eleuthero jam exeunte, aut sub ineunte Victore exaratos patet.
Quare ante Irenaeum scripsêre viri in Ecclesiâ celeberrimi, Barnabas, Clemens, Hermas, Ignatius, Polycarpus, Papias, Quadratus, Aristides, Agrippa Castor, Justinus, Melito, Athenagoras, Theophilus, [Page 92] Dionysius Corinthiorum, Apollinarius, Hierapolitarum Episcopus, & Hegesippus. [...] igitur omnium doctrinarum curiosissimus explorator, ut eum appellat Tertullianus, scripta horum omnium optimè novit: saltem, Dallaeo fatente, sine quo argumenti negativi vis omnino nulla, hoc supponere jure possumus. At ex his aliquotab Irenaeo nullibi nominantur; nullae ex illis sententiae excerpuntur, & ad testimonium adversus Haereticos ferendum adhibentur. Quales sunt Barnabas, Quadratus, Aristides, Agrippa, Melito, Athenagoras, Theophilus, Dionysius, Hegesippus: numero certè plures quàm qui ab eo nominantur. An hos omnes ideo Irenaeo incognitos fuisse dicent, quòd ab illo in libris quos nunc habemus, cùm plures perierint, non commemorentur? Barnabas Clementi Alexandrino saepe citatus, & exscriptus, Irenaei Synchrono: Quadrati & Aristidis Apologiae notissimae, omnibusque charissimae, quòd Hadriano Imperatori oblatae persecutionem restinxerint. Agrippa Castor Eusebio [...], Hieronymo vir valde doctus. Melitonis elegans & declamatorium ingeninm laudavit Tertullianus: Dionysius magnae eloquentiae fuit. Hegesippus vicinus Apostolicorum temporum, teste Hieronymo. Scriptores igitur tam praeclaros ignorare non potuit Irenaeus; quare iidem nec nominati necignoti fuere: & perperam plane infertur, aliquem fuisse Irenaeo penitus ignotum, quòd ab eo in his quos habemus ejus libris non fuerit nominatus.
Dices fortasse sententias Ignatianas ad Irenaei argumentum esse idoneas, illorum non item; causam habuisse eum Ignatium nominandi justam atque necessariam, illos autem commemorandi nullam. Imò verò nec huic effugio hîc locus est. Sunt in Epistolâ Barnabae loca quamplurima quae Haereticos contra quos scripsit Irenaeus apertè refellunt. Multa habet quae Patrem Christi mundi conditorem constituunt; de qua re tam prolixè agit Irenaeus, & pro quâ solâ Clementis Epistolam citavit: de Mosis & Prophetarum scriptis plurima, quae huic sententiae tanquam fundamento innituntur, Prophetae ab ipso habentes donum in illum prophetaverunt, & ex diametro pugnant cum iis quae à Marcione dicebantur: multa quae ad suam [...] Gnosticúmque trahebat Clemens Alexandrinus adversus illos qui [...] Gnostici dicebantur. Quadratus Hadriano porrexit librum pro religione nostrâ compositum, [...], ut loquitur Eusebius, librum valde utilem plenumque rationis & fidei, & Apostolicâ doctrinâ dignum, teste Hieronymo. At quicquid fidei & doctrinae Apostolicae fuit, id omne ad refutandos Irenaeanos Haereticos non potuit non esse utile & idoneum: praesertim cùm fuerit ab eo scriptum, [Page 93] qui plurimos à se visos, qui sub Domino vari is in Judaeâ oppressi cal amitatibus [...] fuerant, & qui à mortuis resurrexerunt, aut saltem suâ aetate superfuisse, testatus est. Quod etiam pariter de Aristide sentiendum, qui teste Hieronymo, volumen nostri dogmatis rationem continens eodem tempore quo & Quadratus Hadriano [...] [...]. Quod enim nostri dogmatis rationem continet, fundamenta eorum Haereticorum necessario evertit. [...] etiam de Apollinario, Asiae Hierapolitano Episcopo, dicendum, qui M. Antonino insigne volumen pro fide Christianorum dedit, ut & de Melitone. Theophilus sub Imperatore M. Antonino librum contra Marcionem composuit; alium contra Hermogenis haeresin inscripsit. Agrippa Castor adversum Basilidis Haeretici volumina, quae in Evangelium confecerat, fortissimè disseruit. Melito ante libellum supplicem M. Antonino datum multa scripserat de Prophetis, de Ecclesiâ, de Fide, de generatione Jesu [...], de Incarnatione Dei, Athenagoras etiam, praeter Apologiam, de Resurrectione scripserat, quae omnia ad argumentum Irenaei pertinebant. Denique, ut refert Eusebius Hist. Eccles, l. 4. c. 21. Iisdem temporibus in Ecclesiâ floruit Hegesippus, & Dionysius Corinth or um Episcopus, Pinytus quoque Cretensium Episcopus, Philippus praeterea & Apollinaris, ac Melito, Musanus etiam & Modest us, [...], & postremò, seu post hos omnes Irenaeus. At, eodem teste, Philippus luculentissimum librum contra Marcionem composuit, Modestus prae caeteris errores ejus omnibus spectandos exhibuit: Musanus librum [...] adversus Encratitas tum primùm exortos scripsit; neque tamen horum cujuspiam Irenaeus meminit. Hi cùm Irenaeo non potuerint esse incogniti, & multa in libris suis tunc editis habuerint quae ad argumentum ejus fuerint idonea, non tamen erant ab eo nominati. Malè igitur à Dallaeo tam peremptoriè asseritur, Autorem aliquem etiam p aeclarum fuisse Irenaeo penitus ignotum, ideo tantùm quia opportunâ occasione oblatâ eum minimè nominavit.
Rursus Hermas, Clemens, Polycarpus, Papias, Justinus, ex multis qui ante ipsum scripsêre, pauci, fuerunt ab Irenaeo quidem nominati; sed an multa ex illis loca ad argumentum suum luculenta, quod de Ignatio postulat Vir doctissimus, excerpsit, & in libros suos congessit? minimé. Clementis Epistolam continere ait Traditionem [...] unum Deum omnipotentem sactorem caeli & terrae; (neque mirum, cujus enim Catholici scriptoris opus hoc non continet?) sed ne unam quidem ex eâ Epistolâ sententiam eo loci affert, aut alibi vel unum [...] exprimit. Polycarpum etiam ibidem laudat, & Epistolam ejus ad Philippenses memorat; sed ne unam quidem [Page 94] syllabam ex ejus scriptis, vel ad confutandos Haereticos, vel in alium finem adducit. Papiam etiam nominat, & narratiunculam ex eo adducit, non tam contra Haereticos, quam ad Chiliastarum dogma confirmandum, quod illi unus [...] persuaserat, teste Eusebio lib. 3. ad finem, & Hieronymo in Catalogo. Ex unico Justino, qui suâ aetate vixit duas sententias protulit, ex Herma unam. E tot igitur scriptoribus quorum nomina ad nos pervenerunt, quatuor tantùm sententias in tam prolixo támque accurato & erudito Opere excerpsit, quarum [...] ex Epistolâ Ignatii desumpta est. Quare [...] Dallaeus tot sententias ex commentitiis, tot ex interpolatis, tot ex genuinis Ignatii Epistolis deprompsit; possumus enim longè plures ex Autoribus & quidem celeberrimis qui ante Irenaeum scripserunt afferre, quarum [...] ille attigit, etiam ex illis quos Irenaeum novisse certissimum est.
Sed Athanasium & Bellarminum, Theodoretum & Gelasium mirè conjungit & nostris objicit, qui tot loca ex Ignatio [...]. Tum verò, Obsecro tuam fidem, inquit, haec Ignatiana Athanasius & Theodoretus contra Arianos & Eutychianos, in quos utpote nondum exortos scripta non sunt, adducerent tamen & recitarent? Irenaeus eadem his ipsis in quos propriè scripta sunt, Gnosticis, Valentinianis, Docetis non objicerent? Non nunc disputo contra quos Ignatiana propriè scripta sunt, de qua re fortasse aliquando & fusè & accuratè disserendum erit. Satìs est, quod Eusebius nos docuit, & res ipsa testatur, eum contra sui temporis Haereticos scripsisse: satìs est, sive contra aliquos, sive contra nullos diserte, ut Clemens Romanus, scripserit; autoritatem Viri sanctissimi antiquissimique multum valere contra Haereticos quo cunque saeculo exortos. Id dico quod hujus argumenti vim omnem prorsus elidit, & pessundat. Poterat Athanasius non pauca ex nostris Ignatii Epistolis proferre loca quae Arianam Haeresin disertè peterent, cum eas ante illius haereseos exortum scriptas fuisse etiam Adversarii omnes fateantur. Varios ille quidem libros adversus Arianos fortissimósque conscripsit, autoritate tamen Ignatii nunquam eos premit, nullam ex ejus [...] sententiam iis opponit. In Epistolâ quadam, [...], ad familiares, vel discipulos suos, ut eam indigitat Socrates, disputat primò contra Arianos, dein cum illis agit quos Arianos esse negat, quos omnia alia à Nicenâ Synodo scripta recipere, praeter unicam vocem [...] testatur, quos [...], dilectos appellat, ad quos tanquam frater ad fratres loquitur, quibus eadem esset cum ipso sententia, controversia autem de verbis tantúm. Ad hos posteriorem partem Epistolae dirigit, à paginâ 915 incipientem; quam malè interrumpit paginâ sequenti Latina interpretatio, [Page 95] Nos verò iterum impetentes eos qui Verbum creaturam esse dicunt, nec eum volunt legitimum & naturalem filium esse, ostendimus eos ex humanis exemplis patris & filii adversum se rationes & demonstrationes accipere. Quae verba & tenorem dissertationis perturbant, & personas atque res ipsas mirè confundunt. Graeca ità se habent. [...]. Rur sus etiam ipsi (scilicet quos fratres appellaverat) disputantes adversus [...] qui Sermonem creaturam esse dicunt, [...] proprium filium esse volunt, (scilicet Arianos) ex humanis exemplis patris & filii, contra [...] Arianos demonstrationes sumpserunt. Hi igitur quibuscum agit Athanasius contra Arianos disputabant, eandem fidem cum Athanasio profitebantur, vocem autem [...] nondum admittebant, idque propter reverentiam & honorem erga eos Patres qui Paulum Samosatensem condemnaverant. Athanasius ut hunc iis scrupulum evellat, docet non esse contendendum, si prior Synodus [...] rejiceret, posterior commendaret: id enim ex diverso sensu factum esse. Dein exemplum producit sanctorum Patrum, qui [...] aliter at (que) aliter acceperunt. Ignatius, inquit, Dominum tum [...], tum [...]; alii post Ignatium dixerunt, [...], Solus pater ingenitus. Rectè autem & Ignatius, & illi secundum diversum sensum cui ipsi cùm scriberent attenderunt. Haec ille. Obsecro igitur tuam fidem, quot loca ex Ignatio Athanasius adversus Arianos produxit? ut tibi videtur, unum; ut mihi, ne unum quidem. Quod igitur de Athanasio verum esse scimus, quidni & de Irenaeo dicamus? Quamplurima ex professo contra Arianos scripsit Athanasius, plura quàm ab Irenaeo contra omnes Haereticos scripta habemus. Multa in Ignatio sunt ad refellendos Arianos satìs luculenta, nullam tamen ex illo sententiam adversus eos adduxit, ne Ignatium ipsum nominavit; & tamen illum optimè novit, & semel ad dilectos & fratres suos citavit. Irenaeus pariter nihil adversus Haereticos ex Ignatii Epistolis deprompsit; eas tamen optimè novit, & semel obiter citavit.
At I heodoretus plura; rectè: sed quid hoc ad Irenaeum? Hic secundo, ille quinto saeculo scripsit. Nos autem antè docuimus circa finem quarti saeculi primùm ex longâ experientiâ observatum esse, haereses & schismata disputationibus tolli non potuisse; & certissimum remedium fore [...] in testimonium adductas. Quod Theodosio & Nectario primus omnium Sisinnius persuasit. Post igitur severam Theodosii legem contra Haereticos latam, illi paulo sapientiores facti, admiserunt eorum Patrum testimonia [Page 96] qui ante divisionem ortam scripserant, & celebres in Ecclesiâ fuerant. Ante hanc aetatem non videmus Ecclesiasticos scriptores Catalogos Patrum texentes, & confertas sententias ex eorum scriptis contra haereticos promentes. Quinto demum saeculo hoc factum, & à Theodoreto inter primos: ante illud tempus parciùs & obiter; aetate autem Irenaei id fieri nullo jure potuit. Haeretici enim contra quos ille scripsit vetustioribus Catholicis nihil tribuebant; omnia eorum scripta flocci faciebant, libros quamplurimos Apocryphos à suis compositos, suisque tantùm notos sub Antiquorum nomine proferebant, plurima etiam Evangelistarum & Apostolorum scripta respuebant, multáque commenti sunt contra quae nemo Veterum quicquam disseruerat. Irenaeus ut hos refutaret, libro primo sententiam eorum aperuit, secundo rationibus subvertit, tertio scripturas & Traditionem adhibuit, quòd ad eam Haeretici aliquando provocarent, quarto ex Veteri Testamento praecipuè disputavit, quinto ex reliquis doctrinis Domini nostri, & ex Apostolicis Epistolis, ut ipse in Praefationibus profitetur. Nunquam se usurum testimoniis Veterum adversus eorum sententiam testatur, nunquam ulla loca ad eam rem idonea exscribit, & si quem fortè adducit ad traditionem firmandam tantùm nominat; sententiam quidem Justini laudat contra Marcionem fervidam & zeli plenam; at Marcion Justino antiquior fuit, & autoritas ejus ad revincendos Marcionitarum errores nihil valebat, neque in eum finem est adducta. Dispar itaque omnino ratio Irenaei & Theodoreti: non eadem utrique mens, aut occasio in scribendo fuit. Frustra igitur & sine ullo fundamento asserit Vir doctissimus, cùm tot loca ex Ignatio Theodoretus produxerit, Irenaeum etiam non pauciora adducere de buisse, si Ignatium Epistolicum novisset.
Verum enimverò, est & aliud, inquit, quo haec Ignatiana omnia [...] planè nescivisse deprehenditur. Solet enim ille [...] virorum se [...] sententias & [...] sive scriptas sive vivâ voce ab iis prolat as non nominatis auctoribus afferre ac recitare. Nullas Ignatii suo operi inspersit. Nullas ergo Epistolas scivit. Nullae ergò tum extiterunt. Imò verò si sententias, quas Vir doctissimus intelligit, consideremus, etsi multò plures essent, nemo unquam ideo concluderet, necessariò etiam eum aliquas ex Ignatianis usurpare voluisse. Primam ab aliquo se praestantiore in Praefatione refert venustam sanè atque elegantem, [...]. Vetus Interpres, Quomodo lapidem pretiosum smaragdum magni pretii apud quosdam vitreum in ejus contumcliam per [...] assimilatum quoadusque non adest qui potest probare, [Page 97] & artificium arguere quod subdolè sit factum; & aliam etiam ab eodem ut videtur, [...], pari venustate & elegantiâ conspicuam. Tu verò Dallaee ex his colligere potes, necessariò Irenaeum ex Epistolis Ignatianis sententias laudare voluisse si scivisset? Tu, inquam, qui Usserianas omnes tristes, & salebrosas, rudes & incultas dicis? Tu, qui Orationem tanquam horridam & torrentis instar per confragosa montium, per abrupta & saxa & cautes & praecipitia vix enitentis accusas? Tu, qui magnam sensuum ubique obscuritatem, & vel nullum vel malignum verborum inter se nexum observas? Tu, qui prisca Loxiae Apollinis oracula vel Sibyllarum folia legere te credis? Sic enim disputas. Irenaeus Operi suo [...] apposuit, Praefationem eleganti quâdam Veterum alicujus sententiâ adornavit, & aliam similis venustatis alibi adhibuit; Ignatiana igitur prorsus ignoravit, aliter rudem aliquam & incultam, tristem & salebrosam sententiam ad Commentarios suos exornandos & illuminandos produxisset. A divino quodam sene, & veritatis praecone versus quosdam Iambicos [...] Marcum Haereticum effusos laudat, quos hîc à Scaligero, atque Petavio suis numeris restitutos repraesento:
[...],
[...],
[...],
[...],
[...],
[...]
[...],
[...].
Quorum restitutio Veteri Versione maximè confirmatur,
Idolorum fabricator Marce, & portentorum inspector,
Astrologiae cognitor, & magicae artis,
Per quas confirmas error is doctrinas,
Signa ostendens [...] qui à te seducuntur,
Apostaticae virtut is operationes,
Quaetibi praestat tuus pater Satanas
Per angelicam virtutem Azazel facere,
Habens te praecursorem contrariae adversus Deum nequitiae.
Posteriores Petavius metricè reddens malè expressit.
Haec tu illa Satanae fretus [...] patris,
Azazelisque mirâ designas ope,
Praecursor illi fraudis in Superos datus.
Haec enim Marcum Satanae, aut Azazelis praecursorem faciunt; cùm divinus ille Senex eum describere voluerit, tanquam Antichristi praecursorem, quod hîc significat [...]. Jam verò ex Ignatianis an aliquid simile petere potuit Irenaeus, si ea novisset? aut quisquam non novisse affirmabit, quia qui versiculos aliunde in Marcum contorsit, nihil illi ex Ignatio aspersit? Cujusdam ante se de duplici vocabuli Filii acceptione observationem ad interpretationem S. Scripturae pertinentem, lib. 4. cap. 79. affert. Vult enim impios & infideles in sacris literis filios & angelos Diaboli dici; Veterum autem alicujus testimonium affert, qui Filium dupliciter intelligi dixit, aut de nato, aut de facto, aut secundum naturam & conditionem, aut secundum doctrinae magisterium, Qui enim edoctus est verbo, filius docentis esse dicitur, & ille ejus pater. Ut postea Clemens Alexandrinus, [...]. & Gregorius Nazianzenus, ‘ [...].’
An autem quia è Veteribus unum, qui simili modo ante ipsum Scripturas interpretatus est, ne novum sensum illis affixisse videretur adduxit; ideo aut aliquid ex Ignatianis citare debuerit, aut ea ipsi ignota nos concedere debeamus, in quibus talia nec inveniri nec expectari potuerunt?
Quòd si haec ad sententiam Viri doctissimi confirmandam parùm valere videantur, certè reliqua omnino nihil. Sunt enim tantùm virorum quorundam, non scripto sed vivâ voce prolata testimonia; quae rectè [...] Eusebius appellat, lib. 5. cap. 8. [...]. Ruffinus Interpres, Sed & Apostolici cujusdam viri, cujus nomen reticuit, sermonis quasi memoriter meminit. Sic Marci Evangelium credebant Veteres nihil aliud fuisse quàm Petri [...]. Ità Papias apud Euseb. l. 3. c. 39. [...], & rursus, [...]. Ut Cynici cujusdam verba de Peregrino ex memoriâ recitare se fideliter profitetur Lucianus, [...]. Sic igitur Irenaeus lib. 4. cap. 5. Quemadmodum audivi à quodam Presbytero, qui audierat ab his qui Apostolos viderant, & ab his qui didicerant. Ubi diligenter observandum est Irenaeum hîc planè Papiam fuisse imitatum, à quo doctrinam mille annorum accepit; sic enim Papias ea memoriae mandavit quae à Veteribus hoc modo didicerat, ut ipse de se testatur. ' [...] [...]. [Page 99] Quòd si quis interdum mihi occurrebat qui cum Senioribus versatus fuisset, ex eo curiosè sciscitabar quaenam essent Seniorum dicta, Quid Andreas, quid Petrus, quid Philippus, quid Thomas, quid Jacobus, quid Joannes, quid Matthaeus, quid caeteri Domini discipuli dicere soliti essent, [...] Aristion & Joannes Presbyter discipuli Domini traderent. Neque enim ex librorum lectione tantam me utilitatem capere posse existimabam, quantam ex hominum adhuc superstitum vivâ voce. Quaesivit Papias à Senioribus quid illi ab Apostolis aut discipulis audiverant, & quae ab illis acceperat scripsit, [...], inquit, [...]. Irenaeus Papiâ junior, exemplo ejus nimis permotus, quaesivit pariter à Senioribus, quid illi audiverant ab iis qui Apostolorum discipulos viderant, & cùm haec vivâ voce prolata sibique tradita scriptis praeferret, quae ab illis acceperat pariter scripsit. Horum igitur Seniorum autoritate & testimonio, ad firmandam traditionem nonnunquam, saepius ad suas, de annis Christi quos egit in terris, de illis quos ibidem iterum acturus est, de mortuorum statu, de bestiae Apocalypticae numero, privatas opiniones stabiliendas utitur. Sed quid indè sequitur? an illud imprimis, Irenaeo ignota fuisse Ignatiana omnia, quia nihil ab eo scriptum inter haec omnia testimonia reperitur? minimé. Ignatium consulere non potuit Irenaeus, qui illo mortuo natus est. Seniores Irenaeo recitant quid audiverant; id Ignatius diu ante bestiis oblatus facere non potuit. Frustra igitur eum inter Seniores illos sua suffragia afferentem quaeras. Seniores illi, quid voce vivâ audiverant, non quid in scriptis legerant, narraverunt; frustra igitur etiam sententiam aliquam ab Ignatio scriptam ab illis expectes. Ignatius ipse ad bestias condemnatus, & Ecclesias in itinere confirmans, non ut Papias [...], quid ab hujus vel illius Apostoli, vel Discipuli ore vel ipse vel alii acceperant in Epistolis scripsit: hinc igitur colligi nullo modo potest, ejus Epistolas ab Irenaeo laudari debuisse, aut eo nomine ipsi ignotas fuisse.
Nondum igitur res satìs confecta videri debuit; sed eam multò luculentiùs ex quodam ejusdem Scriptoris loco probare se posse putat Vir doctissimus; illo scilicet, quo ad Ecclesias duas Epistolas memorat, unam Clementis ad Corinthios, alteram Polycarpi ad Philippenses. Quare hîc rogat, cur, si ei notus erat noster Ignatius, illius loco tam opportuno támque necessario nullus meminerit? Respondeat non tam [Page 100] pro [...] quàm pro seipso jam Irenaeus. Nos enim multo tutiores sumus à Dallaei conjecturis, quàm S. Irenaeus ab ejusdem censurâ. Sic igitur ille lib. 3. cap. 3. Traditionem itaque Apostolorum in toto mundo manifestatam, in omni Ecclesiâ adest perspicere omnibus qui vera velint audire; & habemus annumerare eos qui ab Apostolis [...] sunt Episcopi in Ecclesiis, & successores eorum usque ad nos; qui nibil tale [...], neque cognoverunt, quale ab his deliratur. Traditio igitur secundùm Irenaeum erat in omni Ecclesiâ, Romanâ, Alexandrinâ, Antiochenâ, Hierosolymitanâ, reliquisque, & si voluisset, poterat numerare omnes Episcopos ab Apostolis institutos, quos successores reliquerant suum ipsorum locum magisterii tradentes, & eorum etiam successores. Sed quoniam, inquit, in boc talivolumine [...] est omnium Ecclesiarum enumerare [...]; maximae, & antiquae, & omnibus cognitae, à gloriosissimis duobus Apostolis Petro & Paulo [...] fundatae & constitutae Ecclesiae eam quam habet ab Apostolis Traditionem & annunciatam hominibus fidem, per successiones Episcoporum [...] usque ad nos indicantes confundimus omnes eos. [...] inter alios Romae Episcopos Clementem enumerat, qui & viait ipsos Apostolos & contulit cum eis, cùm adhuc insonantem praedicati nem Apostolorum & Traditionem ante oculos haberet, traditque Romae Ecclesiam [...] hoc Clemente, scripsisse Epistolam ad Corinthios, ad pacem eos congregantem, & reparantem fidem eorum, & annunciantem quam ab Apostolis receperat Traditionem. Meminit igitur Clementis & Epistolae sub ejus Pontificatu scriptae, quare non & Ignatii? respondeo, quia Ignatius Romae Episcopus nunquam fuit, sub eo Ecclesia Romana Epistolas scribere non potuit. Statuit autem Irenaeus de Traditione ad Romanam Ecclesiam pertinente tantùm loqui. Inerter ac flagitiosè, dicet Dallaeus: fortasse. Certè ita fecit Irenaeus, & cur sic Argumentum adversùs Haereticos institueret, rationem reddidit, quod propter potentiorem illius Ecclesiae principalitatem, ejus solius traditio omnes haereticos confunderet. Quae quidem ratio Irenaeum, etsi Ignatii eo loci non meminerit, apud me flagitiosissimi silentii crimine absolvit; viderint Dallaeani si adhuc reum teneant. At praeter Clementem etiam Polycarpi meminit Epistolaeque ejus ad Philippenses: quare igitur non & Ignatii Polycarpo senioris, cujus Epistolae illi ad Philippenses erant adjunctae? Memorandi certè ratio utriusque par erat, [...] verò etiam [...]. Priusquam respondeo de Irenaeo, quaero pariter de Tertulliano. Concedes, opinor, eum bene novisse, Ignatium fuisse Ecclesiae Antiochenae Episcopum, & ab Apostolis ordinatum, etiamsi Epistolas ejus ignorasse putes. Quaero igitur cùm Ecclesias Apostolicas memorat, de Praescriprione haereticorum cap. 32. cur Ignatii aut Ecclesiae Antiochenae non [Page 101] meminit? Hoc modo, inquit, Ecclesiae Apostolicae census suos deferunt; sicut Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum ab Joanne conlocatum refert, sicut Romaenorum Clementem à Petro ordinatum itidem. Nullam aliam Ecclesiam Apostolicam nominavit. Quid? nonne novit Ignatium Polycarpo fuisse seniorem? nonne existimavit S. Petrum fuisse Antiochiae priùs quàm Romae? Quare igitur Antiochenam Ecclesiam & Episcopum ejus Ignatium non commemoravit? Nempe inerter & flagitiosè fecit: certè Irenaeum imitatus & secutus est. Quocirca si jam quaeras quare Irenaeus Polycarpi meminit, non autem Ignatii; causa in promptu est, quia Traditionem solius Ecclesiae Romanae proposuerat, ad quam confirmandam adversùs Haereticos autoritas Polycarpi plurimum faciebat, Ignatii nihil. Hanc rationem ipse indicat. Is enim, inquit, est, qui sub Aniceto cùm advenisset in Urbem, multos ex his quos praediximus haereticos convertit in Ecclesiam Dei, unam & solam hanc veritatem annuntians ab Apostolis percepisse se, quam & Ecclesia tradidit. Ad confirmandam Romanae Ecclesiae traditionem adducit Polycarpum quem ipse viderat, quod Venerandus ille senex Romae adesset, quòd eadem cum Romanis praedicasset, quòd multos ex Haereticis, contra quos hi libri exarati sunt, ad Catholicam fidem Romae converterit, & Romanae Ecclesiae reconciliaverit, quòd quid S. Joannes de Cerintho senserit, quid ipse de Marcione, testatus sit. Horum verò nihil de Ignatio dici potuit. Epistolae quidem ejus obiter meminit, sed ne [...] ex illâ adducit; ne id quidem dicit, eam continere eandem Traditionem quae in Romanâ Ecclesiâ [...]. Polycarpum itaque ideo tantùm citavit, quòd Romae eadem cum Romanâ Ecclesiâ docuerit, & Haereticisibidem restiterit. Nec erat utriusque nominandi par ratio.
Quod addit Vir doctissimus, Irenaeum in Epistolâ ad Florinum Polycarpi mentionem fecisse, non autem Ignatii, cujus Epistolae multa contra Florini blasphemiam continent, id omnino vim nullam habet. Blasphemia quam tunc temporis tuebatur Florinus ipsi peculiaris [...], utpote quam Haeretici qui extra Ecclesiam erant, nunquam profiteri ausi sint. Postea quidem, teste Eusebio, descivit ad Valentinianos. Epistola autem Ireraei tantummodo pro argumento habuit, quòd, Deus non sit author malorum, nam licèt alter titulus [...] ostendere videatur Florinum duo principia invekisse & Marcionis ac Cerdonis dogmatibus adhaesisse, ut observat doctissimus Valesius; tamen cùm Irenaeus ipse dogmata Florini asserat ab Haereticis nunquam fuisse tradita, & Eusebius addat, [...], videtur Irenaeus de illâ re tantùm disputâsse adversus Florinum: An scilicet Deus author esset malorum. At quàm multa quaeso, ad blasphemiam in eâ re retundendam opportuna Epistolae Ignatii continent? [Page 102] aut si continerent, unde liceret colligere sententias ex iis ad refellendum. Florinum excerpere voluisse Irenaeum? Certè ab exemplo Polycarpi hoc nullo modo sequitur. Innuit quidem eum plures Epistolas scripsisse, ne unam ex earum ullâ sententiam adducit. Ipsum nominat, sed eo loco quo [...], parcè ac leviter cum Florino agit, quo ostendit Seniores qui cum Apostolis versati sunt nihil tale eum docuisse. Eorum aliquibus familiarem fuisse Florinum noverat; [...] ex iis nominat, nempe Polycarpum; eúmque praecipuè [...] ob multas quas significat rationes. Primò, respectu Florini, qui Polycarpum audierat, sed & cum eo simul Irenaeus, [...], inquit, [...]. Vidi enim te cùm adhuc puer essem in inferiori Asiâ apud Polycarpum, splendidè aggentem in palatio, & magnopere laborantem ut te illi approbares. Secundò, respectu suiipsius, quem tanquam optimum ejusce reitestem depingit, quòd quae tunc audivit à Polycarpo firmius memoriae adhaererent, quàm quae nuper acciderant. [...]. Haec ego tunc studiosiùs audiebam, non in chartâ sed in corde meo audita describens, eadémque apud me repeto & revolvo. Tertiò, ratione argumenti quod fortissimum putavit. Audivit enim tunc Polycarpum, quae illi fuerat cum S. Joanne & reliquis qui Dominum viderant consuetudo, quaenam ab illis de Christo relata perceperat, & quàm illa omnia quae ab iis qui Verbum vitae conspexerant SS. Scripturis consentirent, diligenter observavit. Quod est ipsissimum argumentum quo toties Irenaeus vel ad Haereticos refellendos vel ad suas sententias confirmandas utitur. Nihil autem horum de Ignatio dicere potuit; cum eo nunquam versatus est Florinus; non vidit eum Irenaeus; nunquam disserentem de Apostolis aut Discipulis Domini audivit, aut in Epistolis legit. Rationes igitur satìs multas habuit Irenaeus cur Polycarpum suo more potiùs quàm Ignatium adversùs Florini blasphemiam testem adduceret.
Quocirca cùm notissimam S. Ignatii sententiam Irenaeus citaverit, quam in Epistolâ ejusdem ad Romanos totidem verbis scriptam reperimus: cùm Eusebius Irenaeum eam ex eadem Epistolâ hausisse asserat, [...] post eum idem affirment: cùm nulla omnino vis in illâ distinctione inter dixit & scripsit appareat; cùm nulla Ignatii apophthegmata in antiquissimis Scriptoribus, aut Actis reperiantur, in posterioribus autem quae extant ex Epistolis certissimè desumpta sint; cùm denique nulla ratio hactenus excogitata sit, quae [Page 103] reliquas Ignatii Epistolas ignorâsse Irenaeum nobis persuadeat, rationes autem multae suppetant, quae nobis fidem faciant, nullam Irenaeo Ignatium citandi occasionem iis locis oblatam fuisse, quibus adversarii justam & necessariam crepant; concludo frivolum & ineptum esse Irenaeum aliunde quàm ex nostrâ Ignatii Epistolâ ad Romanos sententiam sumpsisse hariolari, adeóque testimonium Irenaei [...] mandam Ignatianorum autoritatem à nostris rectè & appositè afferri.
CAP. VII. Testimonia Origenis ab objectionibus vindicantur. 1o, Frustranea non sunt, quòd errores Dallaei de aetate Impostoris sui, & hallucinatione Eusebii refellunt: ac praeterea quòd Argumentum Negativum funditus evertunt. 2o, Falsa non sunt. Opus in Canticum Canticorum est ipsius Origenis; non Latini Autoris, sed Interpretis, & quidem Ruffini. Homiliae in S. Lucam sunt ipsius Origenis; non Latini Autoris, sed Interpretis, & quidem Hieronymi.
TErtium à nobis ex Origene deductum est testimonium. Hoc primò Vir Doctissimus dicit esse frustraneum, secundò falsum. Frustra, inquit, Origenis Homilias annis circiter 140 post ultimum Martyris certamen scriptas recitant. Serum enim hoc & inane Ignatianorum praesidium. Respondeo primò, hoc Testimonium non esse frustraneum; quia duo immanes Dallaei errores vel hoc uno argumento, si alia deessent, manifestae falsitatis revincerentur. Primus est, Impostorem has Epistolas non nisi ducentis post Ignatium annis in lucem emisisse. Quomodo enim hoc fieri potuit, si 140 annis post ultimum Martyris certamen easdem Epistolas vidit, [Page 104] legit, duásque exiis sententias exscripsit Origenes? An annis 60, antequam editae sunt, eas laudare potuit Adamantius? Hoc unum testimonium quicquid in hoc Opere proprium Dallaeo est refellit & expungit. Salmasius & Albertinus diu ante Origenem natum Epistolas sub Ignatii nomine scriptas fatentur; Blondellus antequam Origenes scriberet. Solus Dallaeus, nisi fortè addendus ei sit Bochartus, diu post Origenis mortem omnes scriptas affirmat; & ex sexaginta sex argumentis plurima ad hanc epocham formavit, quae hoc solo testimonio firmato concidunt.
Secunda Dallaei falsissima assertio est, Eusebium esse omnis de [...] erroris fontem; qui hine primò exortus, latissimè postea effusus, insequentium saeculorum penè omnes Christiani nominis eruditos pervasit. Non frustra igitur Origenem adducimus, qui tam immanem, ac tantis Viris ignominiosum errorem funditus evellit. An enim Eusebius primùm lapsus est, qui Origenem est sequutus? An ille soetum nuper natum & adulterinum excepit, quem Origenes tam diu antè fovit & exosculatus est? An caeteri Patres Eusebium [...] errantem sequuti sunt, qui eum primò non errâsse certissimè sciebant, utpote qui Origenem perpetuò lectitarent? Si scripsisset Origenes Homilias illas 140 annis post Ignatii mortem, haec non frustraneè, sed opportunè satìs ad Dallaeanas rationes evertendas observata essent.
Sed respondeo secundò, Origenis Homilias, non tam serò, non demum 140 annis post ultimum Martyris certamen, sed diu antè scriptas fuisse. Mentio Epistolae Ignatianae disertissima extat Homiliis ejus in S. Lucam. Homilias illas scripsit Origenes juvenis adhuc, & ante aetatem [...]. Testis locupletissimus S. Hieronymus, Adamantii assiduus lector, & cùm ista scriberet, admirator. Ità enim ille in Praefatione ad Versionem suam, Fateor itaque in his Origenem Tractatibus quasi puerum talis ludere: alia sunt virilia ejus, & senectutis seria. Neque igitur senex, neque cùm virilis esset aetatis, Homil. in S. Lucam scripsit Origenes, sed adhuc adolescens. Cùm autem decimum octavum annum ageret Catecheticae Scholae praefectus est Alexandriae. Hoc disertè tradit Eusebius, [...], Hist. l. 6. c. 3. cui suffragatur S. Hieronymus. Erat hic annus Severi undecimus; decimo enim Severi Origenes decimum septimum aetatis annum egit, testibus Eusebio & Hieronymo. Septem fere annos in imperio postea mansit Severus. Sub initio igitur Caracallae Origenem adhuc puerum, seu adolescentem, scripsisse Homilias in S. Lucam par est credere. Jam verò à decimo Trajani, quo Epistolas scripsisse Ignatius perhibetur, [Page 105] ad initium Caracallae, vix anni sunt 105. Intra igitur tot annos Ignatii Epistolis testimonium scripto praebuisse creditur Origenes. Quod ideo observandum fuit, non tantùm ut ostenderem falsa esse quae Dallaeus de intervallo asserit, sed etiam ut ei Argumentum, quo tantopere delectatur, Negativum eriperem. Launoyum doctissimum Sorbonae Theologum de vi Argumenti negantis fusè disputantem advocat. Sed Launoyus ipse ita sententiam suam protulit, Cùm nullus omnino scriptor aequalis vel suppar praestat testimonium, tunc ex generali silentio, quod ducentorum plus minùs annorum aestimari potest, efficax depromitur argumentum. Hîc autem Scriptor nobilissimus Origenes, Ignatio suppar, eodem quo ille scripsit saeculo natus, luculentissimum Epistolis ejus praestat testimonium; & si nemo ante eum Ignatii meminisset, ne sic quidem generale [...] annorum circiter silentium praecessisset, ut indè efficax depromeretur argumentum. Quare si tacuissent S. Polycarpus, & S. Irenaeus, testimonium Origenis secundum rationes Launoyanas satìs vim & efficaciam negantis Argumenti retunderet. Unus igitur Origenes, si tanquam testis legitimus admittatur, sententiam Dallaei penitus convellit, & argumenta quamplurima ab ipso excogitata enervat; non itaque frustra à nobis advocatur.
Appello veteres etiam inter Christianos Criticos. Cùm enim de scriptis Dionysii, Ignatio senioris, celebris controversia in Ecclesiâ esset, & de testimoniis ageretur; qui eorum autorem Areopagitam verum non esse contendebant, non objiciebant secundi saeculi silentium; sed hoc tantummodo, quòd Origenes & Eusebius ejus minimè meminerint. Ità Maximus, contra quem it à disputabant, [...]. Imò verò, inquiunt, operaejus non descripsit Eusebius Pamphili, neque etiam Origenes. Si frustra eorum testimonia afferrentur, si sera haec essent & inania Dionysianorum praesidia, cur Veteres inter Christianos Critici ea postulârunt? Si huic quaestioni respondere pro Dionysio suo potuisset Maximus, quemadmodum respondemus pro Ignatio, ea [...] responsio, Origenem scilicet & Eusebium ejus disertè meminisse, pro frustraneâ nunquam habita fuisset. Pro iisdem Areopagiticis Hypatius Ephesinus Episcopus B. Cyrilli & B. Athanasii requirebat testimonia, addiditque, Si autem nullus ex antiquis recordatus est ea, unde nunc [...] ostendere, quia illius sint, nescio. Habemus Cyrillo synchronum Theodoretum; habemus Chrysostomum, Hieronymum, ipsum Athanasium; habemus ex antiquioribus Eusebium, & Origenem, qui ut ab illis non frustra postulabantur, ità à nobis non frustra afferuntur.
Sed pergit Vir doctissimus, & ad utrumque locum ex Origene adductum simul semélque respondet: levis esse ad rem quae agitur momenti, quòd opusculorum, ex quibus allati sunt, dubia sit & incerta autorit as. Ita quidem primò paulo leniùs: mox, uti solet, confidentiús, Eos libros unde sunt allata testimonia, non modò Origenis non esse, sed ne Graeci quidem, verùm Latini potiùs scriptoris esse apparet. Primò igitur Opus Origenis in Canticum Canticorum, ex cujus Prologo testimonium adduximus, negat Origenis esse, negat esse Graeci cujuspiam scriptoris, Latini esse contendit. Et in hac quidem re habet autores quos sequatur. Primo loco Erasmum nominat, cujus censuram gravem ac veram appellat, cùm sit levissima [...]. Huic adjungit Amerbachium & Cocum; potuit & alios, qui Erasmum [...] sequuti sunt.
His oppono Jacobum Merlinum in Origenis Operibus maximè versatum, cujus verba de his Homiliis sunt, Si pensiculatè ipsam materiam quae in [...] traditur attenderis, ipsi Origeni attribues. Huic adjungo Genebrardum, qui Origenem postea edidit, & libris aliquot non antè editis locupletavit. Huic Editorem ultimum addo, qui summâ cum diligentiâ, doctrinâ atque judicio in eruendis, edendis, adornandisque ejusdem Operibus Graecis versatur, Danielem Huetium; Castigandus, inquit ille, Erasmus, qui & ipse sentit, & idem ut sentirent Magdeburgenses perfecit, hoc Opus esse hominis Latini pulchre docti & bene diserti. Imò ut sententiam Huetii de Erasmo suo intelligant Dallaeani, haec ejus verba sunt, Essraenis profectò, iterum dico, & [...] Erasmi temerit as Veterum Patrum scripta inanibus suis conjecturis ita permiscentis, ut nisi contraivissent posteriorum Theologorum studia, vix certum aliquid de adole scentis Ecclesiae doctrinâ statuere possemus. Maximè igitur idoneus autor Erasmus Dallaeo, qui de Usu SS. Patrum in eum modum disputat.
Tribus his Origenis editoribus, addo viros doctissimos & Ignatianorum hostes juratissimos, primò Blondellum, qui in Apologiâ ut probet Origenem binos tantùm sacerdotum & diaconorum, Magistri Clementis exemplo, gradus agnovisse Sectione 2. §. 13. testimonium ex secundâ hujus Operis Homiliâ producit. Non igitur Latinum aliquem, sed ipsum Origenem Clementis Alexandrini discipulum hujus Operis Autorem agnoscit Blondellus. Secundò Albertinum, qui tam praeclarè contra Halloixium disputavit, de Eucharistiâ lib. 2. c. 1. Ubi hoc ipsum Opus in Canticum Canticorum, & hunc ipsum locum, [...] inter testimonia adduximus, Origeni tribuit, & verisimillimè colligit larvatum Dionysium ex ipso Origene sua traduxisse. Origenem autem verum intelligit, illum nempe, qui nunquam plagii à quoquam [Page 107] fuit insimulatus, cùm esset adeò feracis ingenii, ut aliis potiùs author quàm cujusquam imitator aut transcriptor foret. Albertinum sequitur Dallaeus de libris suppositis Dionysio Areopagitae lib. 1. c. 17. Meritò Albertinus noster, inquit adversùs eundem Halloixium disputans, judicavit Dionysium tuum, totum hunc locum à tuo Origene vel esse furatum, vel certè mutuò sumpsisse. Quomodo enim meritò id judicaret Albertinus, si Scriptor ille nec Origenes esset, nec Graecorum aliquis, sed Latinus nescio quis? Cùm Halloixius, ut Dionysium suum defenderet, corrupisset, locúmque hunc ex ejus libro exterminandum judicàsset; facessereeum cum morosissimâ & ineptissimâ Criticâ suâ jubet Dallaeus, & quod in Origene (quem pace tuâ Dionysiotuo multo doctiorem fuisse virum puto) totus hactenus orbis aequo animo tulit, id in Dionysio legi noli, inquit, ferre iniquiùs. Author igitur expositionum in Canticum Canticorum, cum contra Dionysium scribit Dallaeus, Origenes est, & locum, quem adduximus, in eodem Origene totus hactenus orbis aequo animo tulit: quare idem non est, quare contra totum orbem militat Dallaeus, cùm adversùs Ignatium arma sumit?
Autores cum autoribus contulimus; nunc rationes cum rationibus conferamus. Graecum [...] fuisse velhinc collig as licebit, inquit Erasmus, quòdin Prologo citat Graecos velut alienos. Cùm apud Graecos, inquit, qui eruditi & sapientes videntur. Imperitè prorsus & ineptè. Citat enim Graecos velut alienos non à linguâ, aut gente suâ, sed religione. Hîc enim Graecos non opponi Latinis sed Christianis certum est, Ità enim sequitur, Non ergòmirum esset, si & apud nos, [...] quanto plures simpliciores, tanto plures & imperitiores videntur. Quae verba certè non ad Latinos tantùm, sed Christianorum omnium caetus pertinent; & praeterea Origenem nobis referunt, qui de simplicitate & imperitiâ ubique ferè loquitur. Neque verò quisquam Graecos frequentiùs opponit Christianis quàm Origenes; cujus unum locum memorandum esse duxi, ut pariter emendem. Dum evolvo Commentarios in S. Joannem, in nuperâ Editione pag. 211. lego, [...], sensu planè nullo. Sed rectè Ferrarius verterat, perinde quasi Petrus docuerit non [...] nos Gentilium more adorare; ideò Huetius Editor ad marginem monet legendum [...], pro [...], sensum potiùs, quàm verba respiciens, & Ferrarium magìs quàm Origenem prae oculis habens. Ipsae enim litterae pro [...] reponendum omnino docent [...], & ità legi moneo in MS nostro, Huetiano Codice longè praestantiore. Interim certissimum est Graecos non Latinis, sed Christianis oppositos eo loco quem indicat Erasmus; & multo probabiliùs ex eodem colligit Huetius Antorem hujus Operis esse [Page 108] Origenem, quòd hîc non obscuris verbis laudetur Platonis Symposium, ubi [...] agit, quem ipsum librum laudat idem Origenes, & locum de Amore, adversùs Celsum libro 4o. Adeò infeliciter in hoc Argumento versatus est Erasmus.
Meliùs aliquanto hanc objectionem urget Raynaudus Jesuita. Latinum se Autor ipse bis profitetur agens de Logicâ in Philosophiae divisione. Illic enim desertè Latini Graecis opponuntur. Generales disciplinae, quibus ad rerum scientiam pervenitur, tres sunt quas [Graeci] Ethicam, Physicam, & Theoricen appellaverunt; [nos has dicere possumus moralem, naturalem, & inspectivam.] Nonnulli sanè [apud Graecos] etiam Logicen [quam nos rationalem possumus dicere] quarto in numero posuerunt. Nec tamen Autor hîc [...] Latinum profitetur. Nam illa quae unculis inclusimus, Interpretis sunt, non Autoris. Cùm enim Graeca, literis quidem Latinis, verbis autem Graecis primò reddidisset, nè fortè à Latinis non intelligerentur, aut nè ipse non intellexisse videretur, eadem Latinè rursus interpretari voluit; quod est veteribus interpretibus perquam familiare. Locum autem ipsum ab Origene scriptum fuisse vel illud arguit, quòd [...] Hieronymus ad Ecclesiasten sequatur, ut, tunc potissimum cùm nondum Origenica adeò displicuerant, solebat. De tribus enim Salomonis libris agens, & eorum ordinem, & argumenta cum Origene observans, ait, Haud procul ab hoc ordine doctrinarum & Philosophi sectatores suos erudiunt; ut primùm Ethicam doceant, deinde Physicam interpretentur, & quem in his profecisse perspexerint, ad theologiam usque perducant. Quem locum si in animo habuisset Henricus Valesius, nunquam illam observationem in Annotationibus ad Eusebium protulisset. Certè in libris Hieronymi nunquam Theologiam dici reperies, sed [...] [...]. Neque sicogitasset Hieronymum in Epistolâ 155 Origenis hunc locum exprimere voluisse, lectionem Codicis Memmiani vulgatae statim [...], aut hanc sine sensu Theoricen exhibere dixislet. Verba Hieronymi sunt, Philosophi sclent disputationes suas in Physicam, Ethicam, Logicámque partiri; it à & eloquia divina aut de natur â disput are, ut in Genesi & Ecclesiaste; aut de moribus, ut in Proverbiis, & in omnibus sparsim libris; aut de Logicâ, pro qua nostri Theoricen sibi vindicant, ut in Cantico Canticorum, & in Evangeliis. Quae cùm ex Origene petita quivis intelligat, Theoricen eò loci pati quis non poterit, qui eam ita definiri ab Origene novit, Inspectiva dicitur, quâ supergressi visibilia de divinis aliquid & coelestibus contemplamur, eáque solâ mente intuemur? Haec igitur omnino Origenis sunt, & ex eo hausit Hieronymus.
Sed idem, inquit Erasmus, liquet ex interpretatione amoris, caritatis, dilectionis, & cupidinis. Minimè verò. Non enim harum quatuor vocum interpretationem tradit Autor, sed ea tantùm adhibet Interpres ad exprimenda duo vocabula, quae Autor inter se confert, [...] scilicet & [...], [...] autem aut amorem, aut cupidinem, [...] aut dilectionem aut charitatem transfert. Origenes quidem Scripturae loca pro more suo congesserat, ut [...] idem ostenderet Scriptoribus sacris significare, quod apud alios [...]. Ad haec autem loca explicanda necesse habuit Interpres charitati dilectionem addere, quia saepe verbum [...] usurpavit Autor, quale in Latinis charitati non respondet. Haec ex ipso loco satìs luculenter apparent. Videtur autem mihi quòd divina Scriptura volens cavere ne lapsus aliquis legentibus sub amoris nomine nasceretur, pro infirmioribus quibusque, eum qui apud sapientes saeculi, cupido, seu amor dicitur, honestiori vocabulo charitatem vel dilectionem nominâsse. Verbi gratiâ ut cùm dixit de Isaac, Et accepit Rebeccam, & facta est ei uxor, & dilexit eam, [...] diligere rectè vertitur, & [...] antiquitus non minùs dilectio quàm charitas reddebatur. Glossaria Vetera, Dilectio, [...], dilectio. Tertullianus de Agapis veterum Christianorum, Caena nostrae de nomine rationem sui ostendit: id vocatur quod dilectio apud Graecos. Ut autem charitati dilectionem, ità & amori cupidinem adjunxit. Glossarium Vetus, [...], amor, Cupido. Quod ante eum fecerat Hieronymus Homiliâ primâ, Spirituali cupidine vel amore accendatur. Haec autem ut Autorem Latinum minimè produnt, ità Origenem ipsum potiùs Autorem suisse ostendunt, qui in scriptis illis quae habemus, [...] in rebus divinis tam frequenter usurpat: & quem in hac ipsâ re, utì solet, imitatur S. Gregorius Nyssenus, in Cantica Homiliâ primâ. [...]. Cùm ergo sit quae loquitur sapientia, dilige quantum potes ex toto corde & totis viribus; concupisce quantum potes capere: addo autem audacter his quoque verbis, Ama. Planè ut in Versione Hieronymianâ Homiliae primae Origenis, & ut aliquid audentius dicam, spiritali cupidine & amore accendatur.
Quòd autem in nonnullis libris hoc Opus in Canticum Hieronymo tribuatur, & à Lombardo & Thoma, harum rerum imperitissimis, sub nomine Ambrosii citetur, non indè efficitur vel hunc vel illum hujus Operis Autorem fuisse, cum neutri illud competere posse omnes sciant. Sed inde justior suspicio est, esse illud potiùs ipsius Origenis, quia Ambrosius & Hieronymus Origenis multa in Latinum sermonem converterunt.
Nihil igitur valent rationes contra Origenem allatae; at illae quas pro eo afferemus sunt validissimae. Quaecunque enim de Opere aliquo Origeni ascribendo dici possunt, huic imprimis competunt. Neque mirum, cùm, ut olim observavit Hieronymus, Origenes cùm in caeteris libris omnes vicerit, in Cantico Canticorum ipse se vicit. Nam primò, Character Origenianorum vetus est, pluribus MSSis in Collegio S. Petri apud [...] praefixus, Cognoscitur Origenis sermo per autoritatum abundantiam. Nullibi autem manifestior hîc character quàm in hoc Opere: in quo Autor semper excurrit, & loca S. Scripturae undecunque adducit, & ad propositum suum trahit. Secundò, Tropologica ubique sectatur Origenes, notantibus omnibus Christianis, ipso etiam Porphyrio. Tres autem perpetuò sensus in toto hoc opere persequitur, historicum, tropologicum, anagogicum; neque aliter exponit reliqua Scripturae loca quae adducit obiter: ut hic planè se superet Origenes. Tertiò nemo unquam toties Opera sua priùs scripta laudavit, ac Origenes. Quoties enim Scripturae locum obiter citat, ad Expositiones suas Lectorem ablegare solet. Idem in hoc Opere frequenter praestitit; citat enim Homilias suas in Exodum, & Judices semel, in Numeros quater; Explicationes in Leviticum, & Commentarios in Novum Testamentum. Quartò, Origeni moris est propria nomina Hebraica interpretari, & ex eorum interpretationibus sensus tropologicos expiscari. Nullibi frequentiùs quam in his Tomis hoc facit. In Prologo inquit, Israel ob divinorum contemplationem nominatus est. Zareth, aliena descensio. Deborah, apis. (ut Homil. 5. in Judices) Barach, coruscatio, (ut eâdem Hom.) Solomon, pacificus. Homiliâ primâ, Eden, deliciae. Secundâ, Cedar, nigredo, vel obscuritas. Hierusalem, visio pacis. (ut Homiliâ 21 â in Josuam, De Jerusalem frequenter diximus, quòd visio pacis interpretatur.) Abdimelech, servus regum. Mambre, visio. Cherubim, plenitudo scientiae Dei (ut in Ezekielem Homiliâ 2â. Engaddi, oculus tentationis meae (ut in Homiliâ 2â in Cantic. ab Hieronymo versâ) Tertiâ, Bethel, domus Dei. Quisquis autem mira illa theoremata, quae ex iis interpretationibus deducit Autor, perpenderit, nemini certè praeterquam Origeni hosce Commentarios tribuet. Quintò, peculiares quaedam opiniones Origeni attributae sunt, praesertim de Animâ, & Angelis; à quibus praecipuè Latini abhorrebant. Hae autem ubique in hoc Opusculo proponuntur. Denique Origenes in Tomis suis, ubi ad mysticum sensum explicandum se applicat, saepe precibus ad Deum se convertit, ut gratiâ Dei illustratus illa magna, ut appellat, mysteria perspiciat. Quod hìc saepius fit. Si igitur libri materiam, modúmque tractandi spectemus, omnia Origenem solum sapiunt.
Praeterea sunt & alia quae hosce Commentarios non alterius esse quàm Origenis omnino convincunt. Homiliae duae Adamantii in Canticum (anticorum sunt ab Hieronymo fideliter versae, & Papae Damaso dedicatae, atque à Ruffino agnitae. Earum autem sententiae consimiles & [...] harum sunt quae in hoc Opere continentur, ut in eadem incude formatum esse utrumque appareat; uti observavit doctissimus Huetius qui non pauca loca congessit, & multò plura congerere potuisset. Sed omnem scrupulum tollit luculentum Origenis Fragmentum, quod Graece etiamnum ad finem Philocaliae extat, [...], Ex secundo Tomo Commentariorum in Canticum Canticorum decerptum. Huic enim Graeco Fragmento planè respondent Latina quae habemus in hujus Operis Homiliâ secundâ. Licèt enim prior Fragmenti pars liberiùs illic exponatur, posterior tamen pressiùs redditur: & in ipsâ priori parte illa Fragmenti verba; [...], ab illo vetere melius exponuntur, quàm à Tarino nupero interprete. Tarinus [...] à vertit, Ità nunquam Dominus cor indurat Pharaonis, quod à mente [...] alienum est. Vetus Interpres, secundum haec ergo fortasse & indur âsse dicitur Deus cor Pharaonis. Rectè: [...] enim, vox Origeni [...] usurpata, non significat nunquam, sed fortasse: sub eâ enim loquendi formulâ expositiones suas dubitanter proponere ubique fere solet Adamantius.
Certissimum [...] est, illud Opus in Canticum, ex quo sententiam transcripsimus, & testimonium pro Ignatio nostro adhibuimus, esse ipsius Origenis, non Latini alicujus Autoris. Quod ut adhuc [...] appareat, dabo etiam Interpretem; quem Ruffinum esse assero, non tantùm conjecturis, quas Huetius amplexus est, permotus, sed etiamidoneo [...] suffultus, quod praebet Cassiodorus, qui centum post Ruffini mortem annis vixit. Is enim lib. de Divin. Lect. cap. quinto haec habet, In [...] Canticorum duabus Homiliis expositionem Origenis idem S. Hieronymus, Latinae linguae multiplicator egregius, suá nobis, ut [...] it, [...] translatione prospexit. Quas item Ruffinus, interpres [...], adjectis quibusdam locis, usque ad illud praeceptum quod ait, Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, tribus libris latiùs explicavit. Quamvìs enim haec obscure dicta sint à Cassiodoro, satìs tamen hoc ipsum Opus indicat, quod in illo versiculo, Capite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas, desinit. Non est igitur quòd quis suspicionibus indulgeat, Erasmi judicio fretus; (ut in re consimili de Innocentii Epistolis dixit Blondellus,) multo minùs Amerbachii, hîc fluctuantis, nihil (que) aliud affirmatè asserentis, nisi quod & ipsi asserimus. Ità enim ille Praefationead Tomum septimum [Page 112] Hieronymi, Caeterùm de Homiliis quatuor in Cantica Canticorum an sint Origenis [...] nolo in praesentiâ disputare; certè multa sunt quae ea Latini hominis esse, non Graeci comprobent. Illud ausim affirmare, etiamsi Graeci hominis sint, Hieronymum non vertisse. Quod & nos affirmamus.
Ad primum Origenis testimonium refellendum usus est autoritate Erasmi Vir doctissimus, ad secundum elevandum suo quidem Marte, nec minùs infeliciter progreditur. Primò Homiliarum triginta novem in Lucam Autorem vult esse Latinum: quod & per se mirum, & ante hunc diem, opinor, inauditum est. Latinorum natalium indicia quae deprehendit haec sunt. Primò, observat, inquit, gratiâ [...], Graecè [...] dici. Sed quis, quaeso, observat, Autor, an Interpres? Neutrum dicit, satìs cautè: Sed Homilia observat, quod mirè dictum, atqueindè concludit, Autorem non Graecum, sed Latinum fuisse. Ego apertè dico S. Hieronymum Homiliae Interpretem hoc obiter observâsse, & necessitate quâdam ad talem observationem inserendam fuisse coactum. Transcripserat hunc ipsum locum ex Origene ante eum S. Ambrosius, solâ versione contentus. Sed cùm observâsset Origenes, vocem in salutatione prorsus inusitatam esse, eámque Hieronymus reddidisset, gratiâ plenam, duobus scilicet vocabulis, quorum neutrum rarum est, necesse habuit addere, quod Graecè dicitur [...]. Secundò ista objicit ex Homilia quintâ, Ego autem sum [...], quod licèt Latinus aliter expresserit, tamen propriè transferri potest, absque sermone vel ratione. Sed & hîc tum Autorem Origenem, tum Interpretem Hieronymum habemus. Mutum probat Autor populum Israeliticum, quòd sermonem, id est Christum rejecissent; id (que) pluribus [...] locis explicat: quod planè Origenicum est. Citat illa de Mose, Exod. 5. 12. [...]. Interpres quia nihil tale in Latinis Codicibus scriptum inveniret, sed potiùs fortè, id quod nunc legimus, cùm incircumcisus labiis sim, ut & Hebraea sonant, & Theodotionis Versio, vel tardi sermonis, ut antiquitus legebatur, necesse putavit ad Origenem rectè capiendum admonere, quòd licèt Latinus aliter expresserit illam vocem [...], tamen propriè transferri potest absque sermone, sive ratione. Et hoc planè Hieronymianum est, ut omnes nôrunt. Ipse certè Hieronymus, ad caput 44. Ezech. Et in Exodo locutus est Moyses in [...] Domini dicens, Ecce filii Israel non audierunt me, quomodo audiet me Pharao? ego autem sum tardi sermonis: pro quo Lxx dixêre, [...], quod meliùs habitur in Hebraeo, ego incircumcisus sum labiis. [...], ejusdem, inquit, est commatis, quòd cadaver à casu nomen accepisse observat, Homil. 16. Imò haec [Page 113] nullam cum praecedentibus similitudinem habent, sed sunt pura translatio, sive nuda Graecorum verborum redditio. Explicat eo loco versiculum 34. cap. 2. Evang. secundùm S. Lucam, [...], Ecce hic positus est in ruinam, Origenes more suo; & tandem huic applicat locum S. Matthaei, Et de hâc ruinâ dicitur, [...], ubicunque fuerit cadaver, ibi congregabuntur aquilae; Quod nècoactum nimis videretur, addidit, [...], cadaver quippe à [...] nomen accepit. Quale aliquid apud Hippolytum legas libello de Antichristo. Quartò ejusdem commatis esse vult illud ex Hom. 22. quòd Graecus sermo hoc, quod est converti in lapides, significantiùs sonat [...]. Sed totus ille tractatus de suscitandis filiis Abrahae ex lapidibus planè Origenicus est; & haec verba, quae parenthesi includi debent, manifestè ab Interprete Hieronymo sunt inserta. Quintò, notat judicem apud Graecos cum articulo positum, qui singularitatis significator est, & mox discrimen nominis vel cum articulo vel absque articulo positi dicit apud Graecos magìs intelligi Homil. 35. Sed facilis responsio; Author Homiliae notat judicem cum articulo positum, Interpres addit, apud Graecos, quia apud Latinos non ponitur articulus. Exponit hîc Origenes versiculum 58. cap. 12. Evangelii secundum Lucam. Observat [...] dici sine articulo, [...] cum articulo: indè colligit principem esse unum angelorum, qui multi sunt, judicem esse i'lum unicum, Jesum Christum. Hoc planè Origenicum est. Nemo enim toties vim articuli urget ac Adamantius. Hieronymus cùm videret, hominem Latinae tantùm linguae peritum haec capere non potuisse, notavit hoc apud Graecos magìs intelligi. Postremò, inquit, in eadem Homiliâ [...] quadrantem, sive minutum Graecè tenue dici posse. Rectè. Habemus autem & hîc Autorem Origenem, Interpretem Hieronymum. Origenes dum explicat ea verba, [...], ludit, ut solet, in voce [...], & ostendit peccatum esse vel [...] & crassum, vel tenue & subtile. Vidit Hieronymus haec a Latinis intelligi non potuisse vel per quadrantem, vel minutum, monuit id quod minutum dicitur, graecè tenue dici posse, unde quae sequuntur tandem intelligi possunt.
Haec, inquit, Autorem Graecè scripsisse negant, quâ linguâ notum est Origenem omnia sua composuisse. Imò vero Autorem Graecè scripsisse non negant, sed tantummodo Interpretem ex Graecis in Latina transtulisse, &, ubi opus esset, Versionis suae rationem reddidisse, quo nihil apud antiquos Interpretes familiarius fuit, ostendunt. Bellarminus Tractatum quintum, adeóque reliquos in Matthaeum putavit esse Latini Authoris: sed non firma mihi videtur ejus ratio, [Page 114] inquit Labbeus. Et erat certè infirmissima, ut nunc apparet ex Commentario ab Huetio Graecè edito. Et digna sunt Huetii verba quae à talibus Hypercriticis observentur. Quamvìs hoc Bellarmini judicium palam refellat Codicis Graeci lectio, eâ tamen si careremus, non plus valeret illud adversus hunc Adamantii librum, quàm adversus reliques, quos Veterum Interpretum studio Latinè reddi: os [...]: in iis [...] frequenter ejusmodi occurrunt additamenta Interpretum suae linguae [...] gratificantium. Neque haec de Origenianis tantùm vera sunt. Apud Latinum Irenaeum legimus, Ennoeae id est cogitationi. Hermes, sicut graeco sermone exprimitur [...]. Ut hoc ipso Latino [...] dicamus, Fraudulentiae sive seductionis verba, & subinvolantes mores indidit corum sensibus ad seducendum stultos hominum, ut credant figmentis. Mater enim, hoc est Leto, occultè commovit eos; unde & [...] [...] a est secundum Graeci [...] significantiam. Rursus, [...] Poeta dixit, [...]. Quod Latinè interpretabimur, Dii autem apud Jovem considentes tractabant in aureo loco. Atque iterum. Similiter & Sabaoth per Ω quidem Graecam in syllabâ n vissimâ scribitur; per O autem Graecam ut puta Sabaoth primum [...] manifest at. Eodem modo & Jaoth.... sicut secundum Latinitatem D minus virtutum & pater omnium. Haec sanè Latini hominis, non Autoris, sed Interpretis. Irenaeus enim Latinè non scripsit; ejus tamen haec omnia sunt praeter ea quae Interpres [...].
Sed sive Graecus, sive Latinus fuerit hic Homiliarum Author, Origenes, Dallaeo judice, esse non potuit. Nam ab ipso Origenis genio, more ac sensu quaedam sunt in eodem opere aliena. Quae hactenus vidimus sunt planè Origeniana, quaenam igitur sunt quae Adamantio competere non possunt? Primò, [...] 25 â. Spiritus S. dicitur tertia persona à Patre & Filio. Qui sic distinctus personae in divinis usus ab Origene alienus est. At hoc ipso loco Autor ita loquitur ut alium quàm Origenem eum fuisse non credas. Dicit aliquos per inordinatam charitatem dicere, Paulum sedere à dextris, Marcionem à sinistris Salvatoris, & per advocatum spiritum veritatis intelligere Apostolum Paulum: Quod [...], inquit, in Ecclesiâ patimur. Plerique enim dum plus nos diligunt quàm meremur haec jactant & loquuntur, sermones [...] doctrinám que laudantes, quae conscientia nostra non recipit. Alii [...] tractatus nostros calumniantes ea sentire nos criminantur, quae nunquam sensisse nos novimus. Quae de seipso Origenem scripsisse quis non videt? Sed obiter appellat Spiritum S. tertiam personam à Patre & Filio; an autem Origenes ità loqui non potuit? Latini Patres [...] personam transtulerunt. Tres autem in Divinis [...] semper agnovit [Page 115] Origenes. Ipse secundo Tomo in Johannem, [...], (Ità lego in MSo nostro; & agnoscit Huetius illa verba [...] in Editione suâ per Typographi incuriam esse praetermissa) Ferrarius Interpres, Nos autem qui tres personas Patrem, & Filium, atque Spiritum S. esse credimus. Plurima sunt in Latinis Origenis de Trinitate personarum, sed suspecta ea Huetio facit fluxa Ruffini Interpretis fides. Et quidem ubi de unitate Trinitatis, aut aequalitate personarum agitur, merito diffidendum est Interpreti: de Trinitate autem tantummodo loquenti, ratio nulla est cur diffidamus. In sexto Tomo in Joannem etiamnum legimus [...], adorandam Trinitatem: id (que) antè observaverat S. Basilius l. de Spiritu S. cap. 29. Nihil enim certius est quam Origenem tres personas in divinis agnovisse, & contra eos dispu âsse qui unam [...] asserebant; quòd si eas substantiâ distinctas & inaequales docuit, eo ipso magìs certum est. Ut autem distinctionem ità etiam & ordinem tradidit, qui l. 5. adversus Celsum non veritus est dicere Christum [...], secundum Deum; & quem tradit Hieronymus ad Avitum, in l. 1. [...] docuisse, Filium quoque minorem Patre eo quòd [...] ab illo sit, & Spiritum S. inferiorem Filio in sanctis quibusque versari. Imo eâdem Epistolâ Hieronymus, de Adamantio, Tertium dignitate & honore post Patrem & Filium asserit Spiritum S. Satìs igitur principiis Origenis consentaneum est Spiritum S. asserere tertiam personam à Patre & Filio. Secundò, objicit personas longos sermones inter se serentes, contra morem Origenis, qualis, inquit, illa est Christi cum [...] collocutio. Respondeo tibi, ô versipellis & [...], qui me tentare non metuis, & caetera. Caetera autem haec tantummodo sunt, alius est panis sermo Dei qui vivificat hominem. Proh longos Sermones! proh prolixam collocutionem! Sed prolixior Angeli Custodis ad Principem Angelum oratio; imò infelix Dallaeus qui adversarium, à principe hujus saeculi missum, quaerentem occasionem-insidiarum si quo modo nos subvertere queat, Angelum custodem facit. Totus iste locus tam purè est Origenicus, ut his me immorari pudeat. Tertiò, cùm Origenes ipse solos libros Legis admisisse Sadducaeos doceat, Homiliâ 39. loca ex Esaia & Psalmis citans addit, Quae omnia [...] intelligentibus Sadducaeis qui erant portio Judaeorum, dicit Salvator, Nescitis scripturas, neque virtutem Dei. Sed non dicit hîc Origenes id quod contrarium est cuipiam quod alibi docuit; non enim affirmat Sadducaeos Prophetas in Canonem Scripturarum recepisse. Hoc tantùm dicit, Sadducaeos malè intellexisse Prophetas; potuerunt autem & intelligere, & etiam malè, ea quae pro sacris Scripturis non habuêre. [Page 116] Sadducaei quidem Samaritas sequuti sunt, [...], & [...], ut loquitur Epiphanius. Et rejecisse quidem eos Pharisaeorum [...] ex Josepho patet. Sed [...] & [...] Prophetas & Hagiographos inter traditiones quis ferat numerari? Interpres quidem Origenis, quem affert Dallaeus, dicit eos sacras Scripturas extra libros Mosaicos non [...], sed Graeca negant tantùm [...] vel [...], scilicet in controversiis fidei determinandis admittere. Hoc enim fundamento usi sunt, Nullum articulum fidei admittendum esse, qui non ex libris Mosaicis probari posset. Reliquos autem Scripturae libros ipsi legebant, & ità interpretabantur, ut fundamento suo contradicere non viderentur. Multae eorum interpretationes à Rabbinis afferuntur. [...] Abenezra ad caput Danielis XII. 31. [...] Sapientes è Sadducaeis caecos vocat, quòd [...] acciperent de Mecca. [...] pariter deridet, quòd locum Levitici malè exponerent, [...] ex libro Ezrae. Idem reprehendit Japhethum Ben Eli Sadducaeum, ut videtur, quòdultima Danielis verba [...], & [...] in sorte tuâ in fine dierum, absurdâ interpretatione illudere conaretur, nempe si fortè tunc in vivis fueris. Et Talmudistae disputationes saepe referunt, in quibus Sadducaei & Samaritae respondent ad loca ex Prophetis & Hagiographis adducta, ut nuper annotavit vir rerum Talmudicarum callentissimus, Joannes Lightfoot in Canonicatu Eliensi collega noster, ad Evangelium S. Joannis cap. 4. vers. 15. ubi mulier Samaritana Messiam nominat. Praeterea & juvenis, & ad populum haec scripsit Origenes; non [...] tunc fortasse notaverat, aut certè non necesse habuit sententiam Sadducaeorum peculiarem notare: observat enim Sadducaeos tantùm portionem Judaeorum fuisse. Utcunque totus [...] tractatus ipsum Origenem sapit; ac praecipuè prima illa sententia, Qui erunt sicut angeli utique angeli erunt. Imò haec ipsa Quaestio, quam molestam vocat Homiliae Autor, (scilicet, Ubi scriptum est, quia neque nubent neque nubentur?) non est alterius quàm Origenis. Eandem enim ipse proponit in Commentariis ad Matthaeum, eámque operosè solvit, ostendens hanc sententiam in [...] non [...] [...], ipsis verbis, sed [...] contineri, atque hinc mirè contendens tropologicam Scripturae expositionem esse prorsus necessariam, quòd ei, qui hanc non admittit, vel locum corruptum pronunciare, vel Christo, quasi verum non dixerit, haud credere, vel ad libros Apocryphos confugere, necesse sit. Ostendit hanc quaestionem ex verbis Christi apud Matthaeum atque Marcum, nonautem ex illis apud Lucam oriri. Et quidem in Homiliâ in Lucam, [Page 117] omittit verba Lucae, eorúmque loco substituit verba Matthaei, ut hanc Quaestionemintroducat.
Firmiora nobis pro Origene Argumenta & pro Interprete Hieronymo adversus Latinum Authorem suppetunt. S. Hieronymus in Catalogo inter Opera à se edita, in Lucam Homilias triginta novem recitat; Homilias autem ipse nunquam scripsit. In Prologo ad Paulam & Eustochium ostendit se eas ex Origene transtulisse, his verbis. Quamobrem petistis ut, contemptis istiusmodi nugis, saltem triginta & novem Adamantii nostri in Lucam Homilias, sicut in Graeco habeutur, interpreter. Molestam rem & tormento similem, alieno, ut ait Tullius, stomacho, & non suo scribere: quam tamen idcirco nunc faciam, quia sublimiora non poscitis. Hunc autem ipsius Hieronymi Prologum fuisse certum est, quia totum in suam Invectivam transcripsit Ruffinus, & satìs severè exagitavit. Imò, quod huic liti finem imponere debet, nec ullâ ingenii vi evitari potest, idem Ruffinus, vivente adhuc Hieronymo ac responsa meditante, quid in hoc ipso Opere infidè transtulerit ostendit aut innuit. Verba ejus sunt, Secutus sum quod te videram in Homiliis secundum Lucae Evangelium fecisse, ubi de Filio Dei in Graeco non rectè [...] as praeterieris, in illo loco ubi dicit, Magnificat anima mea Dominum, exultavit spiritus meus in Deo salutari meo, nosti quia de animâ, sicubi illa quae solent dici non praeterieris; sed ea adbuc etiam ex te addit is etiam assertionibus lucidiùs scripseris, ut in illo loco, Ecce ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit infans in utero meo, ubi dicis quòd non erat hoc principium substantiae ejus, de tuo addidisti, atque naturae. Haec & mille alia his similia in interpretationibus tuis, sive in his ipsis Homiliis, sive in Hieremia, vel in Esaia, maximè autem in Ezekiele substraxisti. Queritur igitur Ruffinus in his ipsis Homiliis quaedam quae in Graecis erant Origenis, ab Hieronymo fuisse subtracta, quaedam mutata, quaedam quae in Graecis non erant addita: loca ipsa notavit, ut cùm Graeca extarent, facilè perspicerentur: unum etiam recitavit exipsâ Versione, qui etiamnum Homiliâ quartâ erat, ubi adhuc legimus, Ecce enim ait Elizabeth, ut facta est salutatio tua in aures meas, exultavit in gaudio infans in utero meo. Adhuc in matris utero erat, & jam. Spiritum S. acceperat. Non enim illud principium erat substantiae ejus atque naturae. Haec verba ex Hieronymianâ Origenis Versione recitat [...] Ruffinus, quae ex Origene transtulit, quae à seipso addidit Interpres, notat, scilicet illa verba, atque naturae. Nos & quae Origenis sunt, & quae Interpretis etiamnum habemus. Certissimum igitur est has Homilias esse Origenis, & ab Hieronymo versas; [...] potest esse quicquam in rebus hu jusmodi hoc argumento efficacius.
Ad majorèm tamen confirmationem haec ulteriùs addi possunt, Hieronymum ultra 70 libellos, Origenis quos Homiliticos [...] transtulisse in Latinum refert Ruffinus in [...] ad libros [...]. Fatetur hoc Hieronymus ipse Apolog â primâ. Septuaginta libros [...], ut meus necessarius [...], in Latinum verteram, & multade Tomis. Nunquam de Opere [...] fuit quaestio; nunquam Roma commota est. Notat Ruffinus in invectivâ Homilias in Lucam, in Isaiam, Jeremiam atque Ezekielem. Hieronymus ipse testatur 14 tantùm in Jeremiam & totidem in Ezekielem se [...]. Verba ejus sunt in Prologo ad Ezekielem. Itaque post quatuordecim Homilias in Jeremiam, quas jampridem confuso ordine interpretatus sum, & has quatuordecim in Ezekielem per in [...] [...], & in Catalogo, In Jeremiam & in Ezekielem Homilias Origenis viginti octo, quas de Graeco in Latinum [...]. Homiliae autem in [...] tantummodo novem sunt; quibus si addas duas in Canticum, adbuc tantum sunt triginta novem. Ultra igitur libellos 70 ab Hieronymo versos [...] nunquam poteris, nisi illis triginta novem Homilias in Lucam Ruffino memoratas annumeres, ut & ille numeravit. Quare [...] suum malè hîc deserit Dallaeus, qui in Indice Operum Hieronymi has ipsas Homilias inter [...], id est ea quae verè sunt Hi [...], seu, de quibus nulla dubit atio sit quin ab [...] sint edit a numerat, his verbis. Homiliae in Lucam triginta novem ab Hieronymo translatae. In Praefatione numerus est [...]. Sic autem refertur [...] locus à Ruffino Invectivae suae libro Secundo, Saltem triginta novem Adamantii nostri in Lucam Homilias, sicut in Graeco habentur, interpretor.
Cùm haec tum de Authore, tum de Interprete adeò perspicua sint, Blondellus tamen non veritus est, harum in Lucam Homiliarum Interpretem Ruffinum dicere: & in levissimis notulis suis ad Epistolam Clarissimi Vossii asserit ejus esse probare Homiliam sextam, ex qua nostrum petitur testimonium, non Ruffini somnia sua Origeni affingentis, sed Origenis ipsius [...]. At nos hoc ipsum cumulatissimè probavimus, ut appareat haec esse non Ruffini somnia, sed Blondelli. Quid enim? An Ruffini Interpretatio esse potest, quam S. Hieronymus à semet ipso factam non semel testatur, & quam diu edidit antequam Ruffinus vel unum verbulum ex Origene in sermonem Latinum transtulerat? An Ruffini esse potest, quam Ruffinus ipse Hieronymotribuit, & in Invectivâ suâ adeò exagitat? Fateor equidem Ruffinum ad finem penè vitae suae Interpretationes suas sub Hieronymi nomine edidisse. [...] hoc de Homiliis in Lucam dici non potest, quia & ipse Hieronymus eas agnoscit, & sub numero Septuaginta Homiliarum à se versarum ponit, & Prologus Hieronymi Invectivae Ruffini insertus legitur, quam Ruffinus [Page 119] tum scripsit, cùm nullam Origenis Homiliam attigisset, cùm librum [...] tantummodo transtulisset, ipso fatente Hieronymo. Ità enim [...] in Apologiâ primâ, Ego per tot annos tam multa convertens nunquam scandalo fui: tu ad primum & solum opus, ignotus priùs, temeritate factus es nobilis. Et rursus secundâ, Vis Origenem in Latinum vertere? habes multas Homilias ejus & Tomos, in quibus moralis tractatur locus, & Scripturarum [...] obscura: haec interpretare, haec rogantibus tribue. Quid primus labor tuus incipit ab infamiâ? Antequam igitur quicquam scripsisset Ruffinus, editae sunt Homiliae Origenis in Lucam Interprete Hieronymo; eaedem in Invectivâ Ruffini sugillatae sunt, antequam Ruffinus quicquam Origenis praeter librum [...] in Latinum transtulisset.
Et tamen Dallaeus ad hoc Blondelli somnium confugere tandem coactus est. Nam cum liquere dixisset, harum Homiliarum alium fuisse auctorem quàm Origenem, id tamen viris eruditis persuaderi minimè potuisse putaret, [...] addidit, nè nunc illud afferam, quòd satìs constat Origenis quae Latinè tantùm extant, à Ruffino & aliis interpretibus it à fuisse interpolata, ut ex iis vix certò possit intelligi quid verè sit Origenicum. Cùm certum sit non Ruffinum sed Hieronymum harum Homiliarum esse Interpretem; si verò Hieronymum inter alios interpretes ponat, qui Origenem tam foede interpolârunt, manifesta est calumnia. Habemus novendecim Homilias Origenis in Jeremiam Graecè: habemus earum duodecim ex Interpretatione Hieronymi Latinè; haec autem interpretatio tam bene Graecis respondet, ut aliam addere Huetius necessarium non putârit, adeóque eas ediderit, Interprete Hieronymo. Quaenam autem ex iis ità interpolatae sunt, ut quid sit Origenicum intelligi non possit? Idem omnino de [...] in Lucam sentiendum, in quibus nihil additum observavit Ruffinus praeter ista, at que naturae. Sartum igitur tectum est illud ex Homiliâ sextâ testimonium pro Ignatio.
Commentariorum in Canticum Canticorum fatemur Interprètem fuisse Ruffinum; neque tamen in illis concedimus quid sit Origenicum intelligi non posse. Ipsius enim Dallaei regula est ultimo capite explicata, illa in Origenicis à Ruffino interpretatis suspecta esse debere quae à notis vel Autoris ipsius, vel ejus quo vixit saeculi placit is at que moribus abludunt; & si quae iis congruere aliunde constet, ea verò fas esse pro Auctoris genuinis agnoscere. Et ex hac ipsâ regulâ ea quae Origenes affert pro amore, in Commentariis in Cantica pro ipsius genuinis agnoscimus, quia ab ipsius placitis non abludunt: & testimonium Ignatii pariter genuinum pronuntiamus, quia ex Homiliâ in Lucam eum ejusdem Martyris testimonium adhibuisse novimus.
Et fuit quidem olim cùm Dallaeus ipse haec Origenis testimonia pro Ignatio reciperet atque amplecteretur, cùm suis Catonibus contentus esset, nec adhuc in illud somnium quod nuper evulgavit incidisset. Nam de Jejuniis & Quadragesimâ lib. 3. cap. 4. Ex Ignatii Epistolis, inquit, nonnulla citant veteres tertii quartique saeculi Scriptores, Origenes, Eusebius, Athanasius, Hieronymus, Theodoretus, Gelasius Romanus. Si Origenes tertii saeculi, & quidem nondum adulti Scriptor, nonnulla ex Ignatii Epistolis citavit, fatente Dallaeo: quàm iniquum, imò quàm ridiculum est, Impostorem quaerere qui ad finem tertii aut initium quarti eas primùm finxerit aut publicaverit.
CAP. VIII. Eusebii autoritas defenditur. Impostori Dallaeano non obstetricatus est. Rectè Polycarpi & Irenaei testimonia applicavit. Origenis testimonia non ignoravit. S. Athanasius ab Eusebio non est delusus. Neque Ignatium eo modo quo Salmasius & Blondellus citavit. Hammondus frustra & immeritò sugillatur.
HActenus à nobis allata testimonia vel spuria, vel minùs rectè intellecta, & ad Epistolas confirmandas detorta queritur Vir doctissimus: quod sequitur Eusebii, has responsiones non patitur. Sunt ab eo dicta adeò clara atque perspicua, adeò ab omnibus recepta; Epistolae quas nos habemus tam certis indiciis apparent eaedem omnino esse quas habuit Eusebius, ut ejus testimonium (quod ad priora duo Polycarpi atque Irenaei etiam extenditur) nec pro spurio, nec pro malè applicato haberi possit. Quò igitur nunc se vertit Dallaeus? ad id, quod unum restabat, confugit: scilicet Eusebium deceptum fuisse; bono viro ab Impostore illusum esse; errâsse hominem caetera diligentissimum, quod humanum [Page 121] est, & in eundem errorem autoritate suâ, quam habuit in literis maximam, primò Athanasium, dein totum orbem induxisse.
Miror equidem ei in mentem non venisse, etiam in hoc negotio eo argumento uti, cui saepe alibi [...]: nempe librum Eusebii, unde testimonium desumitur, esse Apocryphum; Apocryphus autem cum sit, non est ab Eusebio conscriptus, sed, utì disputare solet, spurius, & ab aliquo Impostore confictus. Sic enim Gelasius, Episcopus Romanus, in Concilio scilicet, Historia Eusebii Pamphili Apocrypha. Sed quàm ridiculum hoc argumentum hîc fuisset vidit ipse, & abstinuit. Videamus igitur an hoc quod urget de Eusebii hallucinatione, eo quòd omisit de suppositione, aut felicius aut verifimilius sit.
Quid in Historiographis inveniri Eusebio laudabilius potest? aiebat olim Pelagius secundus Papa. Ille Gelasio Cyziceno [...], veritatis amantissimus, & [...], fide dignissimus, audit. Ille Magno Basilio dicitur [...], ideò maximè fide dignus, quia diuturnâ experientiâ in negotiis Ecclesiae, vetustissimisque monumentis versatissi mus fuit.
Inter alia quae in Historiâ Ecclesiasticâ complexus est propositum ei fuit, qui libri ab Antiquis scripti fuerant enarrare, [...], ut ipse loquitur, [...], quotcunque quoque saeculo script is suis Theologiam excoluerant. Antequam hoc Opus aggrederetur erat ad illud perficiendum maximè idoneus paratissimúsque. Plurima jam antè volumina perscripserat, quibus ostendit variam lectionem, & in omni Graecâ literaturâ maximam peritiam, ut qui jam esset, teste Sozomeno, [...], tantâ rerum omnium [...] instructus ad Historiam conscribendam animum appulit. Diu antehac cum Pamphilo familiarissimè vixerat, qui praeclaram Ecclesiasticorum Scriptorum Bibliothecam instruxerat: huic quotidie interfuit, hanc assidnè versavit, hujus librorum omnium indiculum confecit. Usus est etiam Bibliothecâ Hierosolymiranâ, quam illius urbis Episcopus Alexander extrui curaverat; in qua praeter reliqua etiam Epistolae quas Viri Ecclesiastici in tractandis Ecclesiae negotiis ad se invicem dederant conservabantur. Ità denique libris scriptis deditus erat, adeóque feliciter in iis versatus, ut Imperator Constantinus Constantinopoli Caesaream scriberet, eique potissimùm in mandatis daret ut quinquaginta S. Scripturae Codices in membranis artificiocissimè scribi curaret, & ad Urbem Regiam indè mitteret.
Jam verò an verisimile est veteranum librorum helluonem, inter membranas chartásque veteres vitam terentem, tot Antiquorum [...] quotidie aut describentem aut [...], tam facilè Impostoris [Page 122] arti expositum fuisse, & adulterino foetui obstetricatum esse? An tantum Virum putare possumus [...], lucrum eorum qui falsos titulos libris imponere, & thesaurum illis praeparatum, qui eosdem venundare solerent, ut de Indocto suo loquitur Lucianus? Nihilne in membranis, nihil in scriptione, quod novitatem Operis detegeret, reperire potuit Vir in rebus hujusmodi exercitatissimus sagacissimusque? Quidni aliquam antiquitatem Epistolarum ex ipso libro deprehenderit, vel eo modo quo imperitissimi solent, [...], indicium sumens quòd comesae & contritae essent, & tineas ad eam rem explorandam in consilium [...]. Ducentis post Ignatium annis Epistolas prodiisse, imo cùm jam de [...] vel Patris ejus Christianismo fama sparsa esset, [...] primum fuisse vult Dallaeus. Erat autem tunc temporis plures quam [...] annos natus Eusebius. Nonne credimus eum, cùm fortè in talem Epistolarum Codicem incideret, ad primum earum intuitum cohorruisse, quas nec in Pamphili Caesareae, nec Alexandri Hierosolymis Bibliothecâ vidisset, & de quibus nè fando quidem ante hoc tempus fuisse eas in aliorum manibus audivisset? Optimè [...] ille jam quadragenarius novit, quam libri scriptiaetatem ferrent; quot modis novitas proderetur, non ignoravit. Nullo igitur modo verisimile est Eusebio vigilanti tam facile simul & tam foedè impositum fuisse. Quòd si primâ facie impostura ei non suboluisset, tamen cum tam diligenter Epistolas evolverit, cum singula Episcoporum nomina numeraverit, cùm notaverit omnia itineris momenta, cùm traditionem Apostolicae doctrinae observaverit, cùm haereses refutatas animadverterit, cùm tot ex illis sententias exscripserit, cùm in nullo unquam Autore examinando parem diligentiam adhibuerit; an fieri posse putamus, ut, si tot sint in iis scripta quae fidem temporum manifestè convellunt, quae à sermone Apostolico & virorum Apostolicorum planè dissentiunt, quae à modestiâ, [...], veracitate, prudentiâ Martyris longè abhorrent, quae per se absurda, affectata, inepta, & putida sint, haec omnia Eusebius statim concoqueret, pro verè Ignatianis arriperet, & aeternitati consecraret? Credat Judaeus apella.
Sed Vir doctissimus observat alia apud Eusebium sphalmata esse hoc nequaquam leviora, quorum tamen meminisse nolit; ut hinc scilicet credamus bonum illum virum tam facilè ac tam turpiter decipi ac labi potuisse. Verùm prudens, opinor, haec sphalmata silentio suppressit, quòd ad rem omnino non facerent. Si Autorem ullum Veterem nominare posset, quem Eusebius agnovit, & cujus autoritatem testimoniis aliorum confirmatum ivit, qui postea Fictor detectus est, aut vel [Page 123] in dubium vocatus: aliquid quidem diceret, quod eum à temeritatis & inverecundiae crimine, ut ipse loquitur, liberaret. Ego verò Eusebium tantâ diligentiâ tantóque judicio in examinandis Christianorum primae vae antiquitatis scriptis, in quibus traditionem Apostolicam contineri arbitratus est, usum fuisse contendo, ut nemo unquam de ejus fide aut de scriptis, quae ille pro indubitatis habuit, postea dubitaverit. Libri qui nunc in dubium vocantur, aut olim vocati sunt, testimonium ejus non habent. Ostende mihi lapsum [...] in aliquo alio Opere, ut de hoc credam.
Diligentiam autem & attentionem Eusebii requirunt Adversarii in testimonio Irenaei a fferendo: ego verò eam laudandam puto, quòd auream sententiam, in Ignatii Epistolâ [...], apud Irenaeum invenerit, observaverit, notaverit, applicaverit. Sed van â & inani specie delusus Epistolas Irenaeum quoque vidisse, & quidem etiam, (quod sanè crassius est & inexcusabilius) memor âsse imaginatus est. Unde autem hoc apparet, caetera diligentissimum oculatissimumque ita fuisse delusum? Vidit Eusebius multa Irenaei scripta, quae jam perierunt, quae & ipse commemorat lib. 5. cap. 26. & [...], atque haec sunt quae ex Irenaei scriptis ad nostram not itiam pervenerunt, inquit. Ex his vidisse eum Ignatii Epistolas certior fieri potuit; imò ex illâ ipsâ sententiâ, quam adduxit, vidisse novit, quia eam ex ejus Epistolâ transcripserat Irenaeus. Nam quòd apud eum dixisse tantum Martyrem, non autem scripsisse legamus, planè nihili est: nos enim antè ostendimus nunquam aliter lrenaeum de sententiis scriptis locutum esse. At habuit ex Actis Ignatiani Martyrii. Ita certè Parkerus, Collegerat quis fortè dicta Ignatii ante tempus Eusebii, [...], in formam Epistolarū redegit. Sed antiquissima Acta quae tunc extiterunt, nec eam ne (que) similem aliquam sententiam Martyris exhibent. Posteriora omnia diu post Irenaeum, diu post Eusebium conscripta sunt: & eorum interpolatores sententias quas habent ex Epistolis transcripserunt, ut nos antè ostendimus. Haec igitur saepius iterata nihil proficiunt.
Secundò objicitur similis ejus in Polycarpo oscitantia, quòd non attenderit duo illa quae ex ejus Epistolâ recitavit loca apertè inter se pugnare. Profecto si haec vera essent, si Eusebius recitaret duo loca aperte inter se pugnantia, eámque repugnantiam, quae tam aperta esset, minimè animadverteret, quomodo excusari posset non video. Et tamen veniâ digniorem hanc in Polycarpo oscitantiam illâ quae in Irenaeo fuit fatetur Dallaeus. Quare, amabò? nempe quia novit ea quae objecit esse falsissima: neque Eusebium, sed nos oscitare putavit cùm ista scriberet. Quisquis illa loca quae ex Epistolâ Polycarpi recitavit Eusebius perlegerit, nullam inter ea pugnam, nullam vel contradictionis umbram [Page 124] esse confitebitur. Sed ad calcē loci posterioris, inquit, aliquid tale reperitur. Verùm ea quae sunt adcalcē non recitavit Eusebius: falso igitur asseritur loca quae recitavit inter se pugnare: & si ulla pugna esset, pugnaret locus quem recitavit cum eo quem non recitavit, & cujus solus Photius meminit pluribus quam quingentis post Eusebium annis: ne (que) tamen ulla inter Eusebiana & Photiana pugna est, ut nos fusè probavimus. Certè si hîc oscitaverit Eusebius, oscitavit & tota Ecclesia Asiatica, quae totā Epistolā, quam citavit Eusebius, per tot saecula publicè legebat.
Optimè igitur novit Eusebius loca haec Polycarpi & Irenaei indubitatum Ignatianis Epistolis testimonium praebere: neque alia adhibere voluit, licèt sine omni dubio plura potuisset. Post enim animo conceptam hanc opinionem, quorsum alios posteriores nominaret? cur praeter solitum morem in re minimè controversâ testes congereret atque condensaret? Infirmum igitur Argumentum est quod hîc adversus Origenis testimonia nectit Dallaeus. De Origene [...] verbum fecit. Quorsum enim de Origene verba fateret, cùm antiquissimos illos Polycarpum & Irenaeum nominâsset? Sed si quid ille ad hoc quod agit utile dixisset, hic non erat omissurus, quo nemo unquam studiosiùs Origenis libros legie. Legit quidem & perquam studiosè; sex etiam libros Apologeticos edidit, magnam etiam partem libri sexti Historiae Ecclesiasticae in illius rebus enarrandis consumpsit; ejus libros saepe ad historiam ipsius illustrandam advocat, & quid de libris S. Scripturae senserit, quam de Apostolis traditionem acceperat enarrat: eum tamen nunquam testem adhibuit ad ullum Apostolicorum virorum scriptum confirmandum. Quare autem non in Ignatio eum omitteret quem in omnibus aliis omisit. Leges quas ipse ad discernendos dijudicand ósque veterum libros fixerat, hîc planè penitúsque observavit; [...] scilicet [...], Polycarpum & Irenaeum nominavit. Sarta itaque tecta est Eusebii diligentia, salva prudentia atque judicium: nullus hîc error, nulla oscitatio, nulla hallucinatio, quas Dallaeus sine ullo fundamento tam liberaliter Historiae Ecclesiasticae Patri tribuit. Nullo denique modo testimoniis ex Origene productis praejudicat Eusebii silentium. Aliunde enim satìs certò novimus utrumque hoc Opus esse verè Origenicum. Commentarios in Canticum Canticorum scripsisse testatur. S. Gregorius Nyssenus in Prooemio. [...]. Quòd si cùm Origenes plurimum laboris & studii in hunc libellum contulerit, nos quoque quod à nobis est elaboratum literis mandare lubenter statnerimus, nemo nos accuset. Hoc Opus quod habemus eorum partem esse extra omnem controversiam ponunt, & Nysseni expositio consona, & resipsa, [Page 125] & Fragmentum Graecè in Philocaliâ conservatum, & Cassiodori de Ruffino Inter prete testimonium. Pariter Homilias in S. Lucam scripsisse Origenem certum est, quòd & eas ipse laudet Tomis in Matthaeum & Joannem, & testetur Hieronymus ad Paulam & Eustochium. Quamobrem petist is ut contempt is ist iusmodi nugis saltem triginta & [...] Adamantii nostri in Lucam Homilias, sicut in Graeco habentur, interpreter. Ipse autem hoc se fecisse asserit; habemus Origenis Homilias ex interpretatione Hieronymi sicut in Graeco habebantur.
Levia haec sunt prae iis quae sequuntur. Hic enim error unius Eusebii totam Ecclesiam Christi occupavit, infecit. Primò Athanasius eum hausit, qui egregium [...] locum, & suae causae utilissimum in Epistolis nactus Ignatiieum nomine laudavit; sed ille deceptus est; nihil quidem peccavit, (hoc largitur Vir doctissimus) sed ab Eusebio ostentatâ autoritate delusus est. Tum verò hinc ab Athanasio, illinc ab Eusebio factum est, ut pauci deinceps fuerint qui ea falsa esse existimarent. Tota haec conjecturarum, suspicionúm (que) congeries nullo negotio difflatur. Quâ enim fiduciâ Athanasius ab Eusebio delusus fuisse dicitur, qui Polycarpum & Irenaeum non minùs quàm Eusebius legerat? Cur Athanasio non minùs quàm Eusebio, imponere potuerunt Polycarpus & Irenaeus, si illud reverâ testati non sint quod nostri eos testatos esse dicunt? An ille Eusebio diligentior aut in rebus hujusmodi perspicacior fuit? Imò quomodo Eusebius Ignatiana ex tenebris in lucem Athanasio induxerat, qui eadem in Origene antè legerat? Asseritur ab [...] [...] etiam Dallaeo Pseudodionysium Ignatiana sua ab [...] [...]; cur non ab eodem Epistolas has ab Ignatio scriptas fuisse [...] Athanasius? cur non ab illo vetere scriptore, à quo sua Ignatiana sumpserat Basilius, Athanasio synchronus? Haec omnia legisse Athanasium nemo dubitat: Eusebii autem Historiam Ecclesiasticam aut diligenter evolvisse, aut omnino, cùm ista scriberet, vidisse non constat. Scriptam eam fuisse postremis Eusebii temporibus, circa annum Cccxxx, vult Dallaeus. Ante eum annum à Meletianis & Eusebianis apud Constantinum vexatus, & ab Alexandriâ Constantinopolin evocatus est. Post eum annum statim de calice fracto, & Arsenio occiso accusatur: proximo, Dalmatio, qui ei Antiochiae judex datus est, causam suam probare coactus, in exquirendo Arsenio occupatus est. Tum verò Concilium Caesareae indictum, quò pervenire ideo recusavit, quia idem Eusebius, qui non diu antè Historiam ediderat, ejus leci Episcopus esset, mox Tyri in Concilio adesse coactus, sub judice inter alios etiam Eusebio nostro, ibidemque condemnatus, indè elapsus confugit Constantinopolin, ubi statim sententiam relegationis accepit, & in Gallias exul missus est. Restitutus quidem Alexandriam [Page 126] pergit, ubi tamen diu securus non fuit; sed Haereticorum domi aestu agitatus Pontificem Romanum appellat, & novis criminationibus onustus Romam proficiscitur. Mox in Synodo Antiocherâ depositus est, eique suffectus Gregorius. In Occidente igitur per complures annos substitit, ubi Eusebianorum aut fama aut cura nulla. Serdicensi Synodo interfuit, à qua suae sedi restitutus, Alexandriam tamen reverti vix diu postea ausus est: primò Naissum, dein Aquileiam, rursum Gallias, postea Antiochiam petivit. Postquam illuc pervenerat, omniáque in Ecclesiâ praeclarè disposuerat, Edictum pro damnatione ejus à Constantio exiit; & mox Syriani exercitu Alexandriae oppressus, fugâ elapsus est, & introducto Georgio, in eremum secessit: ubi diu versatus, & ab hostium oculis penitus ereptus, multa conscripsit, illa praesertim, in quibus S. Ignatium laudavit. Quis jam dabit Athanasium aut in Historiâ Eusebii multùm fuisse versatum, antequam ista scriberet, aut ex illius autoritate dilectis suis fratribus Ignatium commendare voluisse? Ego quidem non dubito, quin, cùm S. Ignatium citavit, non ex autoritate Eusebii, quae sentio quàm fuerit apud eum exigua, sed pro suâ singulari sapientiâ, id pronunciaverit, quod ipsa tunc apertissima res reiqueratio illi per suasit.
Tandem verò persentisco quare non peccâsse Athanasium largiatur Dallaeus: autumat enim eum tantummodo nomen quod Epistolae praeferebant & apud adversarios receptum erat retinuisse: eo scilicet modo, quo Salmasius & Blondellus Ignatii nomine usi [...] & Epistolas citarunt; quas tamen fictas, spurias, [...] [...] as [...]: proinde [...] nostro clypcum non [...] Epistolis ejus autoritatem tribuisse. Mira quidem haec sunt, & quae à nemine, ut opinor, Ignatianis vel infensissimo, ferri possunt. Quicquid ille de SS. Patribus senserit, non certè in hac re S. Athanasius ad eum modum quo Salmasius & Blondellus loquitur. Verba ex Epistolâ ejus producturus, ità praefatur. [...]. Ignatius igitur post Apostolos Antiochiae [...] Episcopus, & Martyr Christi factus, scribens de Domino dixit. Asserit igitur eum, cujus sententiam fratribus communicaturus [...], non impostorem, non vulgarem aliquem aut è trivio scriptorem, sed virum Apostolicum, & quod majus aliquid est, Antiochenae, hoc est, amplissimae Ecclesiae Episcopum, &, quod maximum est, Martyrem Christi fuisse. In illâ quam ex Ignatio adducit sententiâ, Christus dicitur [...], sed alios post Ignatium aliter locutos esse ostendit, [...]. Tum verò quantae autoritatis Ignatius apud se fuerit, quantae apud fratres suos & dilectos esse debuerit apertissimè demonstrat. [Page 127] ' [...], inquit, [...]. Si igitur & his adversemur, sit ncbis etiam adversus Synodos pugna. Si horum sententias non recipiamus, si de earum autoritate aut veritate dubitemus, si tantis Patribus refragemur, adversus etiam Synodos arma sumamus, vel illam quae Paulum Samofatenum, vel hanc etiam quae Arium condemnavit respuamus, conculcemus. Haud enim renuo: neque major mihi est, aut vobis esse debet, harum Synodorum quàm eorum Patrum autoritas. [...]. Si autem eorum in Christo fidem cognoscentes, persuasum habemus tum Beatum Ignatium rectè scripsisse, tum etiam & alios, qui ipsi contraria statuisse verbo tenus videantur, quidni & Nicaenam Synodum, & illam quae Paulum condemnavit admittamus? Ut illi aliter [...], ità hae aliter [...] acceperunt. Nihil unquam dici potuit aut de vero & indubitato autore Epistolae confidentiùs, aut de ipso Ignatio honorificentiús: nihil quod susceptam ac defensam à nostris Ignatianorum contra dissentientes autoritatem firmius stabi ire possit; quod illa doctissimi Hammondi, ut Dallaeo videtur, sanè magnifica, ut mihi, & vera & modesta, plane significant. Post Eusebium, inquit, Athanasius Magnus suum etiam Ignatio nostro clypeum obtendit. Ego nihil in his verbis magnificum reperio, nisi fortè quòd Athanasium testem citans eum Magnum vocat, qui titulus illi semper a scriptus nunc nimis honorificus videtur; aut quòd Ignatium nostrum appellat, quem tamen illi suum esse nolunt. Nam quòd Athanasius, si reverâ magnus sit, Ignatio nostro, si noster dici possit quem nos defendimus, testimonium suum offerat, & quasi clypeum obtendat adversus hodiernos Ignatii hostes, negari non potest. Clypeum suum obtendisse vult etiam Vir doctissimus, sed veritati, non Ignatio; sed contra Arianorum tela, non contra hostes Ignatii. At quomodo veritati tunc obtendere potuit, si nunc Ignatianis, quando in dubium vocantur, non obtendat? Veritas Christi impostorum ope non indiget: neque Epistolicus Ignatius ei pro clypeo esse potuit, nisi & ille verus esset, Apostolicus scilicet, & Episcopus, & Martyr, ut eum Athanasius describit. Quòd autem clypeo hoc usum vult contra Arianorum tela, planè falsum est. Saepius adversus Arianos disputat de voce [...], nunquam autem in eâ re testimonio Ignatii utitur. Ut, Oratione contra Arianos secundâ, docet eos eam vocem ab Ethnicis hausisse, & opponit illis Asterium suum, Arianae haereseos defensorem (non autem Ignatium) qui [...] dixerat, quamvìs idem etiam [...] asseruisset. Et in Epistolâ de Synodi Nicaenae Decreto, contra alia Arii dogmata Origenem, utrumque Dionysium, & Thognostum citat, Ignatium ne (que) [Page 128] adversus ista, neque in disputatione de voce [...], de qua fusè agit, omnino nominat. Ad fratres tantum & dilectos, & eidem cum ipso doctrinae de naturâ Christi consentientes, autoritate Ignatii utitur; ne (que) tanquam Scriptor is alioqui dubii, sed & apud eos, ad quos scripserat, recepti, & ab ipso modis omnibus ornati, ne (que) cùm ista scriberet, à quopiam in dubium vocati. Quorsum igitur hîc Salmasium & Blondellum advocat, quasi pari modo Ignatium Epistolicum citâssent, quem spurium, & supposititium crediderunt? Imò quare etiam simul Hammondum tanquam [...] & severum, & joculari animadversione, imo joco tam diluto atque longè [...] utentem sugillat? Quid vero est quod Hammondum, virum sanè optimum doctissimúmque tam tristem & severum fuisse arguit? quis ille, amabo, jocus tam dilutus, támque Longè petitus? Nempe putavit Salmasium, qui tam variè de Ignatio locutus est, mentem mutâsse; quod qui Salmasium novit non facilè credet. Quid igitur? annon Claudius [...] Senator Parisiensis novit Salmasium? nonne ejus omnia admiratus est, & praecipuè illud Opus de Primatu Papae, cui hoc elogium inscripsit. Si pergas istis machinis Urbem concutere, brevi RUET ALTO A CULMINE ROMA? Ettamen summus hic Salmafii amicus, atque fautor, non veritus est istius Veneris carpere sandalium. Non placet, inquit, quòd ea in Apparatu culpes, quae in ipso Opere laudas. De Ignatianis [...] intelligo, quas in Apparatu qui prior legitur [...] [...] revincis, & tamen earum autoritate soepiuscule uteris, quasi essent legitimae, nec titulus autorem mentiretur. Saltem de ist â tuâ sententiae mutatione aliquid significâsses. Judicent jam eruditi an Hammondus, an Sarravius mollius carpserit istius Veneris sandalium: interim Hammondum absolvunt Athanasius, & Sarravius. Nullus Impostor Eusebium delusit, nullus Eusebius Athanasium.
CAP. IX. Testimonia S. Chrysostomi ab objectionibus vindicantur. Primum in Panegyrico ex Epistolâ ad Romanos. Chrysostomus Epistolas Ignatii nec ignor a vit, nec contempsit. Sententiam non ex Actis, sed ex Epistolâ excerpsit. Cyprianus à Chrysostomo laudatus. Secundum ex Epistolâ ad Polycarpum. Oratio, quòd unus sit V. & N. Testamenti author Chrysostomo ascribitur. Conjecturis Savilii & Usserii respondetur.
DUo Testimonia è S. Chrysostomo eduximus, licèt Dallaeus Hammondum laudet quod hunc testem omiserit; & in eo maximè triumphet quòd in praeclarâ Oratione, quam de Martyrio S. Ignatii habuit, Epistolarum ejus nullam mentionem fecerit; indéque colligat, aut eum illas ignorâsse, quod verisimile non est, aut contempsisse, quod potiùs amplectitur, adeóque Ignatii verè esse non putâsse. Nos autem disertissimam sententiam adduximus, quam Chrysostomus in illâ ipsâ Oratione ex Epistolâ ad Romanos transcripsit; neque igirur eam ignoravit, neque contempsit; imò pro verè Ignatianâ habuit, aliter nunquam in Panegyri verba ejus recitâsset. Negat Vir doctissimus transcripsisse ex Epistolâ, ex Actis putat habuisse. Cogor itaque saepius reponere, Acta quae extabant aetate Chrysostomi illam sententiam minim è memorâsse: posteriora autem, post ejus mortem composita, [...] dicta ex Epistolis hausisse. Aliunde igitur quàm ex Epistolâ, quam tunc extitisse tum alibi, tum praecipuè Antiochiae omnes fatentur, haec verba hausisse Chrysostomum, bariolari frivolum & [...] est. Non dicit quidem Orator ille summus eum [...]: tantùm [...], locutus est, ait: planè ut aliàs solet. Ita Homillâ undecimâ in Epistolam ad Ephesios, [...]. [Page 130] Vir quidam sanctus id dixit, quod videtur audax esse, tamen locutus est: quid jam hoc est? nè martyrii quidem sanguinem peccatum hoc schismatis eluere posse dixit. Quamvìs autem neminem nominet, quamvìs ter dixisse eum, nunquam autem scripsisse ista asserat, non tamen dubitandum esse sentio, quin S. Cyprianum [...], & libellum de Unitate Ecclesiae respexerit, in quo ista de Schismaticis legimus, Tales etiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine eluitur. Inexpiabilis & gravis culpa discordiae nec passione purgatur. Hoc est quod Chrysostomus [...] appellat, quod Cyprianus pluribus tamen probat, & ad ejus exemplum etiam ibidem Chrysostomus ipse fusiùs persequitur.
Sed ex Chrysostomo certi sumus, inquit Dallaeus, haec Romae Ignatium ad [...] praesentes dixisse. Parùm ergoest probabile eadem jam antè eundem Smyrnae consistentem ad Romanos scripsisse. Unde autem ex Chrysostomo certi simus Ignatium ea verba [...], aut ad Romanos [...] protulisse ego non intelligo. Non enim dicit eum Romae tum fuisse, non innuit Romanos Praesentes esse, cùm ista proferret sanctissimus martyr. Id tantùm asserit, eum generosè & cum voluptate mortem oppetiisse, & [...], cum lubentiâ quâdam vidisse bestias. Sed [...]; unde hoc, inquit, apparet? Ac si diceret, unde hoc cognovimus? ex Actis ejus nihil tale colligere [...]: illi qui eum comitati sunt, qualiter se gesserit in theatro non enarraverunt, à quorum consortio subductus est cum festinatione in Amphitheatrum, deinde confestim projectus bestiis. Vnde igitur hoc apparet? [...], ab illis verbis quae cùm futurum esset ut moreretur loquutus est. Quando autem illud erat? diu enim erat [...]. Audiamus porrò Chrysostomum, [...]. Cùm audivisset, quòd hic supplicii modus eum maneret, Utinam ego illis bestiis fruar, inquiebat. An primùm Romae audivit se bestiis objectum iri? an Romanis praesentibus haec necessariò loquutus est? Certè à Trajano Antiochiae ad bestias condemnatus est; ab illo tempore novit quod mortis genus ipsi subeundum esset: post illud tempus dixit, Utinam ego illis bestiis, ad quas condemnatus sum, fruar; id nos eum Smyrnae dixisse & scripsisse credimus ad Romanos quidem sed absentes: Romae autem eadem verba pronunciâsse (quamvìs id quoque fieri potuisse nemo diffitebitur) nec Chrysostomus, nec ante eum quisquam dixit. Et sicuiquam tunc ea verba recitavit, certè fidelibus Romae ex Epistolâ quam ad eos scripserat eadem iterum in memoriam revocavit; ita enim antiquissima ejus Acta, Quibusdam autem [Page 131] & annunciavit silere, ferventibus & dicentibus quietare plebem ad non expetere perdere justum. Quos confestim spiritu cognoscens, & omnes salutans, peténsque ab ipsis veram charitatem, pluráque iis quae in Epistolâ disputans, & suadens non invidere festinanti ad Dominum. Fortè igitur inter reliqua quae Romam Smyrnâ scripserat etiam hanc sententiam iteravit; ità nihil Dallaeo vel ex Chrysostomo certum, vel aliunde probabile est.
Nos autem multò certiores sumus sententiam illam Ignatii ex ejus Epistolâ à Chrysostomo desumptam esse. Id enim ex verbis sequentibus satis liquidò apparet, [...], inquit, [...]. Tales enim amatores quicquid patiuntur pro amatis cum voluptate suscipiunt. Alludit enim manifest è ad praeclara illa verba in eâdem Epistolâ ab omnibus decantata, [...]. Imò vero per totam eam Orationem ubi de Ignatio loquitur, ad hanc praecipuè, sed & ad alias collineavit. Cùm animam ejus adeò laudat tanquam [...], praesentia omnia contemnentem, & divino amore flagrantem, & ea quae [...], iis quae non videntur praeferentem, disertè respicit Epistolam ad Romanos, in qua haec tria capita praecipuè, & ardenter & fusè tractantur. Cùm eum soli comparat, ( [...], tanquam Sol aliquis ab Oriente surgens & ad Occidentem decurrens,) sine dubio haec Epistolae verba in animo habuit, [...] (vel [...]) [...], Episcopum [...] dignatus est Deus, ut in Occidentem pergeret, ab Oriente eum accersens; & cùm illa paulo post addit, [...], multò adhuc apertiùs ad illa quae apud Ignatium sequuntur allusit, [...]. Cùm eum cum Apostolis versatum esse asserit, [...], non tantùm effabilium sed & arcanorum participem, non potest non respicere ea quae ad Trallenses scribit Ignatius de coelestibus, de Angelis, & Principatibus, quae nunc tantopere displicent. Cùm deni (que) iter ejus quod confecit enarrat, [...], &, [...], civitatés (que) [...] memorans, illud ex Epistolis planè persequitur quod Magde burgensibus adeò displicebat. Vel ex [...] igitur Ignatii Panegyrico certum est S. Chrysostomum Epistolasejus optimè novisse, magni (que) aestimâsse, & ex earum unâ celebrem sententiam excerpsisse.
Sed Epistolas non nominavit, cùm propriarū Martyris laudum inopiâ [Page 132] laboraret. Imò verò Orator ille consummatissimus optimè novit quae Panegyricam orationem maximè ornarent, itaque Epistolas omisit, caetera prosecutus est. Orationem instituit [...], de rebus praeclarè ab Ignatio gestis, ut non semel profitetur; de iis quae maximè ad Auditores facerent. Itaque Apostolorum consortium, & Episcopatum commemorat, ut amplitudinem urbis, & antiquitatem Ecclesiae Antiochenae extolleret; martyrium autem eleganter describit, ut vehementius populum ad Reliquiarum venerationem accenderet. Epistolas, ut rem omnibus cognitam, nec Panegyrico dicendi generi convenientem omittit. Gregorius Thaumaturgus Panegyricum coram Origene habuit: scripta e jus non laudat, ne nominat quidem: imo nè scripsisse eum quicquam indicat. Epistolae S. Cypriani semper fuere celeberrimae; eas aliquoties laudat S. Augustinus: at cùm in Natali ejus Sermones aliquot institueret, nunquam eas commemoravit: Laudat ubi disputat, ne meminit quidem ubi Panegyristen agit, ubi tanquam Episcopum misericordissimum & Martyrem fidelissimum, non tanquam scriptorem elegantissimum repraesentat. Haec satìs putavit ad memoriam praesentis loci, festivitatem solennissimi diei, propositionem saluberrimi exempli. Pariter S. Chrysostomus in Panegyrico Epistolas non commemorat, quamvis iis utatur, ad eásque frequenter respiciat; in aliâ tamen Oratione, Epistolam ad sacerdotem quendam, Polycarpum scilicet, citat. Extat autem ea Oratio in Tomo Sexto, cujus titulus est, quòd unus Veteris & Novi Testamenti legislator sit, ex qua testimonium Chrysostomi secundum produximus.
Quid de illâ Oratione senserit Vir doctissimus haud satìs certò scio: non dubito tamen quin illa nobis repositurus esset, si viveret, quae scripsit venerandus senex Usserius; cùm [...] saepissime usus sit. [...] autem Orationem eam S. Chrysostomo abjudicat, ut Epistolam Ignatii ad Polycarpum inter fictitias numerare posset. Sed illius opinioni in hac re non accedo. Potior mihi autoritas Photii de Veterum [...] optimi judicis, qui Bibliothecae suae Codice CCLXXVII cùm ex aliis tum ex hac Oratione plurima excerpsit. [...]. Qui [...] hujus Orationis totidem verbis nunc extat. Et verba quae quidem plurima indè collegit, etiamnum in hac Oratione quamvìs haud satìs sanâ apparent. Certissimum igitur est eam Photium vidisse & pro verè Chrysostomianâ habuisse. Sed D. Savilius Etonensis Collegii (cui ego literarum primitias debeo) & patriae nostrae decus, paulo [...] sensit. Neque verò [...] est apud me autorit as Photii, inquit, qui alia quaedam non [...] not ae recepit, ut inter [...] [...] [...] Orationem censeam. Satìs haec quidem [...]; [Page 133] autoritas Photii eum permovit ut Orationem ne-quidem inter [...] locaret, non tamen ei persuasit ut inter genuinas sine controversiâ annumeraret. Quòd si habuisset testimonia illo Photii antiquiora, fortè etiam inter genuinas numerasset. Ante centum autem fere annos Hadrianus Papa I. hanc ipsam Orationem in Epistolâ ad Carolum Regem sub nomine S. Joannis Chrysostomi citavit; & ante eum Epiphanius Diaconus adversùs Gregorium Episcopum Neocaesareae. Ante hunc, ut in secundâ Synodo [...] legimus, Theodosius venerabilis praeses S. Andreae apud Nesium, libellum ejusdem B. Patris [...] Chrysostomi attulit, quem in manibus acceptum Antonius Monachus legit. Beatae recordationis Patris nostri Joannis Chrysostomi Oratio. Quòd veteris & Novi Testamenti unus sit legislator, & in vestimentum Pontificis, cujus [...] est, Evangelium regni Christi prophetae quidem annuntiant (plane ut nunc [...] sonant, [...],) & paulo post, Ego & ex cerâ fusilem picturam pietate plenam amavi. Vidi enim angelum in imagine barbarorum nubes propulsantem; vidi barbarorum cohortes conculcatas, & Davidem verè dicentem, Domine in civitate tuâ imaginem eorum ad nihilum rediges. Quae nos in eádem Oratione ità Graecè legimus. [...]. Paucissimae sanè S. Chrysostomi Orationes sunt pro quibus tot ac tam vetusta testimonia a fferri possunt.
Quod ad stylum attinet, & dicendi characterem, non facilè hîc aliquid & simul [...] definiri potest; quoniam Oratio ipsa non est satìs integra, sed pluribus in locis corrupta, neque enim aliunde venustas Chrysostomiana mihi deesse videtur. De allegoriis cur querantur non habent, illis enim tum tantùm adeo frequenter utitur, cùm id argumentum postulat, scilicet cùm de vestimentis sacerdotum agit. Quòd objiciant idem de unico legislatore argumentum in germanis ejus scriptis saepius [...] [...], hîc autem vix idque frigidè attingi; id potiùs Orationem Chrysostomo vendicat quàm abjudicat; una enim tantùm ex tribus partibus huic argumento in hoc libello [...], & Autor ipse monet de hacre se priùs disseruisse, & ea quae priùs dicta erant tantummodo in memoriam nunc revocare, [...], inquit, [...]. Quòd denique scriptam velint Orationem hanc imminentibus exitio Orientalis Imperii barbaris nationibus, quod in tempora Chrysostomi vix quadrare potest: id omnino vim nullam habet. Non pauca à Chrysostomo [...] scripta sunt, nonnulla etiam ab Anagnoste. Tunc autem [Page 134] Valens Imperator fuit Antiochiae unde accersitus Constantinopolin pergit, ubi populum consternatum reperit, [...], Nam Barbari qui jam Thraciam depopulati fuerant, ipsa qucque Constantinopoleos suburbana vastabant; cúmque iis congressus Valens periit, Socrates l. 4. c. 38. Post discessum etiam Valentis ab Antiochiâ statim Saraceni defecerunt, si vera narrent Socrates & Sozomenus, [...], Cuncta igitur versus Orientem loca à Saracenis eodem tempore vast abantur. Nonne haec opportuna satìs & justa Oratori causa fuit, ut populum ad poenitentiam hortaretur, eâque Deum permoverent, [...]. Sed & cùm jam Constantinopoleos Episcopus creatus fuisset, Gainae barbari tyrannis erupit, qui Gothorum universam gentem è sedibus suis accivit, & Romanos omnes multitudine barbarorum terruit, quos etiam in ipsam urbem Constantinopolin induxit, [...], ut loquitur Socrates. Tunc fuisse traditur illa Angelorum visio quae barbarorum conatus repressit: unde fortasse exponi potest [...] quae hac [...] Oratione proponitur. Non erat igitur cur hanc unam Savilianarum rationum recitaret Armachanus.
Cùm autem reverendus Senex Usserius adhuc etiam conjecturis suis indulserit, & dubitaverit an ab Autore Orationis, an ab Interpolatore ea quae protulimus dicta sint, haec à nobis multo severiùs examinanda sunt. In Romanâ, inquit, Cardinalis Sirleti & Basiliensi Jo. Jacobi Beureri editione ista non habentur. Haec enim non sunt duo exemplaria, sed unum tantùm: Sirleti enim Graeca cum Latinis Beureri Basileae edita sunt sine ope alterius Codicis: & Beurerus ipse conqueritur Exemplar illud Romanum suisse mendose & negligenter descriptum & alicubi lacunis hians. Lacunas illas D. Savi ius ex Caesareo Codice supplevit. Nulla itaque hîc de Interpolatore justa suspicio. In Romano Codice aliquot pagellas deesse notavit D. Savilius; idque manifesto ex ipso loco deprehenditur. Ità enim apud Sirletum & Beurerum legebatur, [...], id est, Jubet caput minimè esse nuàum sed coopertum, ut scias quid etiam inter haec [...]. Quis autem non videt posteriora hujus sententiae à prioribus toto coelo distare? Quis non statim persentiscit aliquot pagellas deesse inter [...], & [...], quod veteribus MSS. perquam familiare est? Ubi enim librarius incidit in Codicem ex quo una vel plures paginae fortè excisae sunt, aut non [...] aut nihil curans omnia eodem tenore solet describere: idque non in [...] opere tantummodò sed [Page 135] etiam in diversis eodem volumine comprehensis saepe factum est, ubi finis unius, initium autem alterius ab exemplari describendo priùs excisum est. Hoc in Epistolis Polycarpi & Barnabae Viri docti jampridem deprehenderunt: hoc ipse in MSS. Thomae Magistri, & Theodori Poenitentialis observavi, qui apud nostros Cantabrigienses asservantur. Cùm igitur Editio D. Savilii tam clarè atque perspicuè omnia suppleat, ut prior pars sententiae tam inconditae iis jungatur quae propriè sequuntur, [...], [...], & posterior pars ejusdem sententiae iis subjungatur quae propriè praecedunt, [...], [...], quivis perspiciat non aliquam interpolationem infultam, sed justam atque necessariam suppletionem factam fuisse ex Codice Caesareo. Quae quidem etiam extat in Codice Barocciano 131. p. 178 Oxonii, sub nomine etiam [...], & à Photio confirmatur, qui in Excerptis agnoscit ea quae nunc reperiuntur in supplemento. Praeterea extat haec Oratio in alio Codice Barocciano, nempe 186. fol. 26, ubi multo major est lacuna quàm illa quae fuit in Editione Romanâ. Ità enim ibi legimus, [...], adeò ut desiderentur omnia à paginâ 645 â. lin. 14. usque ad paginam 646. lin. 35. Editionis Savilianae. Vana est igitur de Interpolatore conjectura; Testimonium nostrum ab ipso hujus Orationis Autore prolatum est; Epistola ad Polycarpum non ab Impostore, sed S. Ignatio scripta est.
CAP. X. Pseudodionysii aetas eruitur. Dallaei sententia proponitur, & refutatur. Plurimi Catholici verum Areopagitam eum fuisse crediderunt ante A. D. 630. Author, quisquis est, libros suos edidit diu ante A. D. 520. Multis probatur eum quarto saeculo vixisse. Denique probabile est eum scripsisse postremis Eusebii temporibus.
HActenus eorum Patrum testimonia defendimus, quibus litem movit Adversarius, quósque vel id quod volumus minimè testatos esse, vel, si hoc dici nullo modo posset, deceptos & [...] esse pronunciavit. Quoniam verò Dionysium etiam tanquam testem [...], quem Dallaeus ipse sententiam ab Ignatio in Epistolâ ad Romanos scriptam commemorâsse non tantùm fatetur, sed & vehementer alibi contendit, id unum nunc restat ut aetatem à nobis illi assignatam tueamur, & inter testes Eusebio coaevos, si res ipsa patiatur, numeremus. Historiam Ecclesiasticam postremis Eusebii temporibus scriptam volunt: iisdem & Dionysiana ego edita existimo, postremis nempe Eusebii temporibus.
Quàm altè superioribus saeculis inhaeserit de Areopagiticis magna existimatio, quantóque consensu atque veneratione scripta Dionysio vulgo attributa tanquam genuinus antiquissimi illius Apostolorum discipuli foetus recepta sint, nemo nescit. Sed hos libros eam aetatem non ferre, & Dionysio Areopagitae tribui non posse, sciunt jam tandem, & fatentur, opinor, ex omni parte eruditi. Illam enimvero sententiam à viris quamplurimis antè explosam nuper Dallaeus penitus prostravit atque contrivit; & nè actum tantùm ageret, multa de suo penu addidit, praecipuè de aetate Fictoris, & origine sententiae quam refutat. Sed ut verissimam sententiam esse fateor, quam de Dionysio hypobolimaeo [Page 137] defendit; negóque ullo pacto fieri potuisse ut Dionysius Areopagita ea scrip serit quae sub ejus nomine feruntur: it à quae de origine Opinionis contrariae, & aetate Fictoris asserit Dallaeus, illa prorsus à veritate abhorrere sentio. Quae ab aliis accepit argumenta rectè & pro suo more non minùs fortiter quàm fusè explicat: ea verò in quibus Blondellum suum sequutus est, aut quae ipse excogitavit nihil solidi continere existimo. Tradit enim neminem ex Catholicis ante annum Domini 630 Areopagiticorum autorem verum esse Dionysium aut affirmâsse aut credidisse: hoc primum. Vult etiam Autorem, quisquis sit, vel quinto praecipiti saeculo, vel etiam ineunte sexto vixisse; neque ante annum Domini circiter 520 foetus hos suos Dionysio immani fraude suppositos edidisse: hoc secundum. Neutrum autem horum cum ullâ veritatis, aut probabilitatis specie asseritur. Ut haec omnibus appareant, & methodo quâdam certâ ad veram Pseudodionysii aetatem eruendam procedam, abillis [...] puto quae sunt novissima, ostendendúmque quinam Catholici ante A. D. 630 Dionysium Areopagitam verum Autorem eorum quae illi tribuebantur fuisse & credebant & affirmabant.
Primò itaque Leontius libro de Sectis agnoscit Dionysium Areopagitam, eúmque inter Patres antiquissimos nominat, alibique eum aetat is Apostolorum fuisse notat, & librum de Divinis nominibus citat, ut Dallaeus ipse fatetur. Utrobique igitur eundem Areopagitam tanquam verum & non fictitium agnovit. At constat, inquit, eum de Sect is non ante A. D. 591 scripsisse. Quidni? quia Eulogii meminit quasi tunc temporis Alexandrini Episcopi. Rectè. Eulogius autem mortuns est A. D. 608. Neque hoc nego. Eulogiani autem Episcopatûs annos Nicephorus C P. putat non 27 (quod perperam legitur apud [...] sed 17. Ergò ante A. D. 591 non fuit Episcopus. Ita quidem Nicephorus Parisiis à Goar editus; sed Baronius Anastasium sequutus est qui Nicephorum transtulit antequam Codex ille scriptus est, quem Goar repraesentat. Consentiunt Codici. Anastasiano Codices duo Graeci antiqui, Oxoniensis atque Londinensis, iisque suffragatur Theophanes. Anastasius ex Theophane, Secundo Imperii Tiberii anno Alexandriae Antistes habetur Ecclesiae Eulogius. Diu itaque ante A. D. 591 potuit librum illum de Sectis scribere Leontius. Et necesse est ut fateantur omnes ante Annum 608, quo mortuus est Eulogius, eum fuisse scriptum, hoc est pluribus quàm 20 annis ante Annum 630; ut ego autem ar bitror, pluribus quàm quadraginta. Eâdem certè tempestate Joannes Patriarcha Constantinopolitanus in Homiliâ de Pseudoprophetis Areopagitam agnoscit, his verbis, [...]; [Page 138] Haec quidem Homilia malè ab aliquibus Joanni Chrysostomo attributa fuit; [...] potiùs Joanni Nesteutae tribuendam putat Usserius: neque dubito quin recté. Nam ea quae continet, & Patriarcham sapiunt, & Mauritii aetatem praeferunt quâ tot haereses pullulabant; & libera illa atque severa objurgatio Episcoporum, quòd ventri dediti essent, & quòd splendidioribus vestibus uterentur, illi imprimis Nesteutae convenit, qui se inediis macerabat, nec Monachalem habitum unquam exuebat.
Imò diu ante Leontium & Joannem Nesteutam Dionysium Areopagitam agnovit Ephraemius Patriarcha Antiochenus, in libri cujusdam tertio tractatu qui Apologiam Concilii Chalcedonensis continebat. Ubi necessariò Lectorem monendum duxi, librum eum non fuisse de sacris Antiochiae legibus inscriptum, ut pessimus Photii Interpres indicavit, dum haec verba, [...], ita transtulit, Legi [...] sancti alterum librum qui de sacris Antiochiae legibus narrat libr is quatuor: cùm illa verba [...] nihil aliud indicent quàm eum fuisse Antiochiae Episcopum. In illâ igitur Apologiâ Ephraemius, teste Photio Codice CCXXIX, [...]. Quae ineptissimus Interpres ita vertit, Asserit unam inquit personam, hoc est Verbi incarnati hypost asin pronuntiamus. Quandoquidem simplicem [...] Jesum D. Dionysius Areopagita, & de hypostaticâ quidem unione, justè contra pietatem compositum [...]: compositum verò dicere nemo audeat praeter Apollinarium. Tu ita vertas, Unam, inquit, personam, hoc est, unam Verbi hypostasin, incarnatam praedicamus: quoniam & simplex Jesus [...], secundùm S. Areopagitam Dionysium. Etenim de unione secundùm hypostasin, justè ab ipsâ pietate Compositum dicitur; substantiam autem compositam nemo dicere ausus est praeter Apollinarium. Hic autem Ephraemius Patriarcha Antiochenus factus est circa idem tempus quo Justinianus imperium adeptus est, ut testatur Theophanes, hoc est antequam Areopagita in manibus Severianorum haereticorum coram Hypatio apparuit, circa A. D. 526, & scripsit antequam secundò productus est ab Acephalis circa A. 560; nam ipse Ephraemius ante [...] 543 mortuus est. Unde duo Dallaei [...] statim concidunt, omnes scilicet [...] aevi Catholicos idem cum Hypatio Ephesino Archiepiscopo [Page 139] sensisse, & ad annum Domini 553 & ultra etiam mansisse apud Catholicos veram Hypatii de affictis Dionysio libris sententiam. Cui hoc etiam non immeritò addi potest quòd illius etiam saeculi fuisse Jobius Monachus videatur, qui Dionysium Areopagitam magni fecit; nam cùm S. Pauli testimonium fortè adduxisset, statim subjunxit, [...], Hujúsque germanus discipulus, sapiens ille Dionysius, eadem & iisdem propemodum testatur verbis, maximè ubi de perfecto atque uno agit, [...] est, in extremo capite libri de Divinis nominibus; quod tamen à Suidâ, qui hujus libri partes bis enumerat, utrobique omittitur.
Andreas Caesareensis Episcopus, vir gravis & Catholicus, consentientibus Bellarmino & Usserio circa annum quingentesimum scripsit: certè neminem citat qui fuerit S. Cyrillo junior, nec ipse Hypatio junior videtur. Ille autem in Apocalypsin capite 10. de senis alis quatuor animalium agens, [...], haec ait magnus Dionysius, &c. Et capite 18 docet septem Angelos à primo ansam vaticinandi accepisse, [...], secundum Angelicum [...] à Beato Dionysio distributum. Et rursus capite 45 phialas observans à quatuor animalibus septem Angelis datas, [...], inquit, [...], significat agendorum notitiam in coelis à primis ad secunda derivari, secundum magnum Dionysium. Haec autem clarè ostendunt Catholicos nonnullos, non tantùm ante A. D. 630, sed & per totum sextum saeculum Areopagitica magni aestimasse. Hoc autem priùs demonstrato, multo faciliùs alterum probabitur, scilicet Autorem Areopagiticorum diu ante annum 520 ea edidisse. Vix enim cuiquam credibile videbitur tot viros eruditos primâ libritam inusitati specie fuisse delusos.
Anastasius Bibliothecarius in Epistolâ ad Regem Carolum de Areopagiticis datâ, de Editione Dionysii à se promulgatâ ita loquitur. Ipsorum autem scholiorum [...] paratheseon quaecunque in calce sui signum vivificae crucis habent à B. Maximo [...] & [...] inventa narrantur. Caetera vero Sancti Joannis Scythopolit ani (ita rectè legitur in MS. Oxoniensi, non Sycopolitani, ut [...] corruptè legunt) [...] esse feruntur. Joannes igitur Scythopolitanus Scholia in libros Dionysii scripsit, de quo haec habet Sophronius. Hierofolymitanus Patriarcha apud Photium Codice CCXXXI. [...], S. Joannes Scythopolitanus antistes qui sapienter & piè pro [Page 140] Synodo [...] scripsit. Contra hunc scripsit Basilius Cilix, [...], Fuit autem hic [...] Presbyter, ut ipse ait, Antiochenae Ecclesiae, quo [...] [...] ibi erat [...] & Anastasius Romae Imperator; ut refert Photius Codice Cvii. Scripsit itaque Basilius ille adversus Joannem Scythopolitanum ante annum Imperii Anastasiani 21, quo anno Flavianus exilium passus est, teste Theophane. Vel igitur ante sextum [...] vel eo jam ineunte [...] Joannes Scythopolitanus. Qui autem Scholia in Autorem scribunt eum pro veteri aliquo [...]; diu itaque ante sextum saeculum libri Dionysii editi sunt.
Maximus etiam indicat plures ante se in Dionysium Commentarios scripsisse, ac variis interpretationibus illustrâsse; ut ad Caput undecimum libri de Divinis nominibus, [...]. Per totam unitatem alii quidem intellexerunt simplicem & individuam rerum causain, ad quam omnia conversa sunt, utpote in ipsá consistentia: alii verò harmoniam universi ex element is diversae naturae commixtam. Et in ipsis Maximi Commentariis diversae saepe expositiones sunt à diversis sine dubio Scholiastis primùm profectae: inter hos autem varios Scholiastas unum praecipuè honoris causâ nominat [...] controversiâ vetustum, ad caput quintum coelestis Hierarchiae, [...]. Magnus igitur Dionysius, Alexandriae Episcopus, è [...], in Scholiis quae in Beatum Dionysium sibi [...] fecit, it a dicit. Et Joannes Cyparissiotus Decade 1. cap. 1. cùm sententiam Dionysianam ex Epistolâ ad Titum adduxisset, addit, Hoc dictum S. Maximus, & Dionysius Alexandrinus annotârunt. Et cùm aliam sententiam ex eâdem Epistolâ Decade 2. cap. 2: citâsset, Alter vero, inquit, [...] us haec edisserens ait, eos qui aper tam Theologiam & velis nudam [...], typos cogitatione suâ formare qui ad intelligentiam auditores [...]. Unde satìs certum est Dionysium Alexandrinum in Areopagitam Scholia scripsisse, non in Corinthiorum Episcopum, quod tam inficetè commentus est Halloixius. Hunc quidem Dionysium, quem [...] indigitat Maximus, haud credo fuisse Alexandrinum Episcopum, quia in illius sedis Episcoporum Indiculo neminem ante Maximum reperio isto nomine insignitum, praeter unum illum tertii saeculi, quem optimum Oratorem quidem fuisse agnosco, sed in Areopagitica, [Page 141] quae tunc temporis extare non potuerunt, Scholia [...] non puto. Nec tamen Dallaei solica libertas hîc placet, qui Maximum volentem deceptum esse dicit, caeco animi sui studio obsequentem; qui versutiam ejus notat, qui vetustiorum mentem pervertere eum asserit; qui quo somnium suum aliis [...], non simpliciter Dionysium [...] Rhetorem ut Anastasius & Choniates, sed, magnum Dionysium illum Alexandriae ex Rhetoribus Episcopum dixisse eum vult. His probris at que convitiis, ut solet, sanctissimum doctissimúmque Maximum lacerat, Maximum illum, quem in magnâ fuisse apud Catholicos eruditionis & sanctitatis opinione ipse confessus est, [...]. Oportet autem Patrum laboribus reverenter attendere, [...] ad calumniandum potiùs quàm ad bene de illis sentiendum promptos esse, ut sapienter dixit Eulogius Patriarcha Alexandrinus. At certè Choniatem pervertere Maximus non potuit qui tot saeculis post ipsum vixit, & vetustiorum verba mutavit. Anastasium vetustiorem ipso non pervertit, sed ejus verba fideliter recitavit. Ipse enim Anastasius Dionysium illum non simpliciter Dionysium Rhetorem Alexandrinū, ut falsò docet Dallaeus, sed magnum Dionysium Alexandrinum ex Rhete [...] Episcopum appellavit. Verba ejus sunt in Opere quod [...]. [...]. Haec fidelissimè transcripsit Maximus, nè verbulo quidemaddito, aut detracto, aut immutato; ut ex utroque loco à nobis fideliter ex ipsis. Autoribus descripto, liquidò [...]. Unde simul & Maximus à calumniis Dallaei liberatur, & Dionysius Scholiastes Areopagiticorum adversus Halloixii conjecturas ostenditur. Si enim, inquit ille, Areopagitam intellexisset, [...], ut fert scriptorum consuetudo, sic locutus fuisset, In notis quas scripsit in hunc [...] Dionysium; agebat enim tum de [...] [...]. At Maximus non suis ver bis loquitur, sed alienis & ex [...] [...] (Anastasius autem de Dionysio Areopagitâ non agebat,) ideóque Joannes Cyparissiotus, Dec. 8. cap. 10 Areopagitae locum citans, ubi vocem [...] usurpat, Maximi, ut solet, expositionem transcribit, illa verò Dionysii Alexandrini non ex Maximo sed ex Beato Anastasio [...]. Et Anastasius igitur & Maximus testantur, Dionysium quendam Rhetorem Scholia in Dionysium, vulgo Areopagitam dictum, scripsisse: verba ejusdem nonnulla ex eo citant ipsi, plura Joannes Cyparissiotus; illi etiam ambo eum Episcopum Alexandrinum vocant: qui quamvis [...] ille tertii saeculi Episcopus esse non potuit, fuit tamen satìs vetustus Author, & antiquitatem Dionysii hujus, [Page 142] in quem Scholia tanquam in veterem [...] scripsit, satìs demonstrat.
Praeterea Suidas in Collectaneis ex Veteri aliquo Scriptore haec tradit. [...]. Sciendum autem aliquos ex Gentilium sapientibus, ac praesertim Proclum B. Dionysii theorematibus usum, at [...] adeò etiam meris ipsis dictionibus. Quae verba etiam in prooemiis Maximi & Georgii Pachymerae inveniuntur. Scripsit autem Proclus sub Leone Thrace circa medium quinti saeculi. Eo igitur antiquior fuit Pseudodionysius. Et Joannes Morinus de Sacris Ordinationibus. [...] igitur, inquit, Librorum istorum scriptio initio quinti saeculi, & [...] Concilii Chalcedonensis [...] assignanda est; nec ullâ ratione probabili ad inferius [...] [...] potest. Ut & Joannes Launoius, Ut ego dicam breviter quod sentio, à tempore Ephesinae Synodi primae vixisse mihi videtur. Nec ab his dissentit Vossius Hist. Pelagianae l. 7. Thesi 4. Dionyfius cognomento Areopagita, quem ut credam Theodosii Junioris temporibus vixisse, verisimilibus adducor conjecturis. Huc usque Veterum testimoniis, & doctissimorum virorum suffragiis ad initium quinti saeculi provecti sumus; quo ad quartum jam faciliùs via sternitur.
Michael Glycas in Historiâ commemorat ea quae facta sunt ab Apostolis in obdormitione S. Virginis Mariae, ex Dionysio hoc praecipuè atque Juvenale Hierosolymitano Patriarcha. Nicephorus autem Callistus illud de Juvenale latins persequitur l. 15. c. 14. Docet Pulcheriam Augustam illum, cùm ad celebrandam Synodum Chalcedonem venisset, percontatam esse, an S. Virginis corpus apud Palaestinos inveniretur. Respondit ille tum ex traditione, tum ex Dionysio, quid de sepulturâ Virginis noverit. Erat igitur Dionysii liber de Divinis nominibus satis notus, unde sua hausit Juvenalis. Respondet Dallaeus primò, Verba ex nostris Dionysianis descripta Nicephorus videtur ipse [...] de suo adjecisse ad Juvenalis narrationem confirmandam, quàm ea Juvenali tribuisse. Imò [...] Nicephorus aperte testatur Juvenalem ipsum hoc Dionysii testimonio usum esse, eúmque haec citantem inducit. Post enim verborum Dionysii recitationem statim addit, [...]. Haec cùm Juvenalis perorasset principes eum [...], ut sanctū eum loculum unà cum sacris vestibus mitteret. Quae quidem verba paulò accuratiùs observanda sunt, quòd hîc figmentum notaverit Albertinus, quod etiam Baronius confessus est; qui observat sepulchrum Dei Genitricis in petrâ excisum [...], & instar sepulchri Dominici nativi lapidis [...] loco immobiliter [Page 143] inhaerere. Unde miratur, quomodo illud Constantinopolin dicitur fuisse [...]. Indéque Albertinus mirè triumphans ait, Aequè sanè verum, narrationem suprà memoratam Juvenalis esse, ac verum est sepulchrum Virginis ab illo Constantinopolin missum. Cùm potius animadvertendum [...], Baronium sua ex Latino Nicephoro sumpsisse, & de [...] Constantinopolin misso indè somniâsse: Nicephorum autem tantummodo [...], & [...] illuc transmissa memorâsse. [...] autem etiam [...] sepulchrales fascias appellat. Solo autem nomine [...] in hac re utitur Nicephorus. Est autem [...] nihil aliud quàm loculus vel theca, & [...] non est [...], qui sepulchra Judaeorum rituex petris excîdit, sed qui tales arculas compingit & conficit. Vetus Glossarium [...], arca funebris. Julius Pollux lib. 7. cap. 33. [...]. Arcam igitur funebrem, & fascias aut vestes sepulchrales Constantinopolin Hierosolymis misit Patriarcha Juvenalis, postquam Pulcheriae tum ex traditione tum ex testimonio Dionysii eas ad S. Virginem pertinuisse persuasisset. Haec igitur cùm nihil valitura perspiceret Dallaeus, respondit secundò, Historicos solere homines ea dicentes inducere non quae verè ac certò dixerunt, sed quae illos ipsi dicere potuisse putant. Quae quidem responsio si in rebus hujusmodi admittatur, tollitur omnis ferè ratio veterum testimonia admittendi. Quoties enim Author aliquis scriptorem alium inducit alterius scripta citantem, nulla ei satìs certa fides adhiberi poterit; quia non id eum verè dixisse aut citâsse, sed tantummodo id ex sententiâ referentis eum dicere potuisse colligi possit. Interim notissimum est Nicephoro solenne esse non sua aliis affingere, sed aliena sua facere, & ex veteribus Historicis suam Historiam compilare, illorum etiam verbis res gestas tradere, ut ex iis qui adhuc extant clarè perspicitur: unde saepe fit ut Veteres Ecclesiastici Historici ex eo vel illustrentur vel etiam emendentur; idémque illum in aliis qui perierunt fecisse prorsus credibile est, & hanc ipsam historiam ex Theodoro Lectore exscripsisse. Haec autem si vera sint, quis non [...] Dionysii scripta quarto saeculo extitisse?
Certè Erasmus, Tomo 5. de Compendio perveniendi ad veram Theologiam, putat Dionysium hunc fuisse S. Augustino seniorem. Tametsi, inquit, D. Aurelius Augustinus accuratè simul & copiosè quatuor libris, quibus titulum fecit De doctrinâ Christianâ, super hoc propemodum argumento disserit. Et ante hunc, [...], Dionysius quidam in opere quod inscripsit De divinis nominibus: rursus in libello cui titulum fecit De mysticâ Theologiâ. An Dallaeus noverit hanc fuisse Erasmi sententiam nescio: eam certè levissimâ conjecturâ [Page 144] ductus oppugnat, Capite 22. Cùm enim & Dionysius & S. Augustinus de susceptoribus pariter egissent, & ad objectionem de verbis pro infante in baptismo prolatis respondissent, Non [...], inquit Dallaeus, hunc suspicor Augustino, quocum unus ista tractat, haudquaquam vetustiorem fuisse. Imò verò planè immeritò exorca est haec suspicio. Quasis enim haec ratiocinatio est? Dionysius & Augustinus de eâdem re scripserunt, ergo Dionysius Augustino vetustior esse non potest. Certè si haec ratio valeat contra Erasmum, valebit etiam contra Dallaeum: ergò Augustinus Dionysio vetustior esse non potest. Eum enim Dallaeus statuit [...] saeculo Dionysio vetustiorem. Valeret quidem aliquid si praxis Ecclesiae, de quâ ab utroque disputatum est, S. Augustino antiquior non fuisset; sed morem eum diu antè viguisse certum est, idque Bonifacius in ipsâ illâ Augustini Epistolâ 23 his verbis clarè significat, Ad ist as ergò [...] peto breviter [...] digneris, ita ut [...] mihi de consuetudine praescribas, sed rationem reddas. Cùm igitur aetate Augustini vetus fuerit haec consuetudo, potuit vel Dionysius, vel quivis alius, Augustino multo antiquior de eâdem re disserere. Hactenus igitur sarta [...] est Erasmi sententia.
Ego verò non tantùm ante Augustinum, sed & ante Hieronymum scripsisse Dionysium puto: & eodem fundamento utor pro antiquitate ejus, quo Dallaeus pro novitate demonstrandâ utitur, nempe verbis Petavii, Primus [...] novem Angelorum ordines & gradus distinctè ac definitè posuit. &, Non temere apud antiquiorem aliquem (de saeculis quaerendum est) novenarium hunc ordinum numerum invenias, cùm nondum extarent scripta Dionysii, à quo primùm ille proditus [...]. Haec ille, & quidem verissimè, judice Dallaeo. Ille autem Dionysius à quo novenarius ordinum invisibilium numerus primùm proditus est, certè ante Hieronymum vixit: illum enim scimus eundem numerum prodidisse. Extant subejus nomine in Psalmos Commentarii, in quibus ad Psalmum 112 haec legimus, Collocavit Deus Pater Filium in [...] in [...] suâ; & dominatur super principes, idest super novem ordines angelorum, secundum illud, Princeps militiae, vel princeps virtutum ego sum. Et insuper sanctos & in sua membra collocavit cum ipsis novem ordinibus angelorum. Sed non est hoc Opus Hieronymi, inquiunt: & quidem [...] ejus esse non videtur: quamplurima tamen in eo contenta verè Hieronymiana esse negare nemo potest: & quare haecipsa ei denegentur rationem nullam video. Nam quòd memorabilem Hieronymi locum ex Commentariis in Epistolam ad Ephesios adducit Petavius, illud planè nihili est: sunt enim illi ipsi Commentariinihil aliud fermè ex, Veterum scriptis excerpta, ut [Page 145] fatetur ipse Hieronymus: & locus ipse qui adducitur videtur esse planè Origenicus. Neque illud me movet, quòd septem ordines enumeret lib. 2 contra Jovinianum, quem juvenis scripsit; tametsi indè colligat Petavius satìs inconsequenter, Nondum Hieronymo [...] constitisse de Ordinum numero & appellatione. Satìs enim Hieronymo constabat de novenario Ordinum numero & appellatione cùm scripsit Apologiam adversus Ruffinum secundam, in qua Origenis haeretica rhetoricè depingit: In restitutione omnium, quando indulgentia principalis venerit, cherubim & seraphim, thronos, principatus, dominationes, virtutes, potestates, archangelos, angelos, diabolum, daemones, animas omnium hominum, tam Christianorum quàm Judaeorum & Gentilium unius conditionis & mansurae fore. Novenarium igitur Ordinum numerum distinctè expressit Hieronymus, quem Dionysius primùm prodidit: erat itaque Dionysius Hieronymo antiquior.
Praeterea non tantum Laurentius Valla indicat fuisse suae aetatis viros doctissimos qui judicaverint hos libros esse Apollinaris, sed etiam ex Veteribus nonnulli qui Areopagi ae fuisse pernegabant, aut Apollinari aut Didymo ascribebant: & reverendus Usserius eosdem non dubitabat tribuere aut Apollinari, aut certè synchrono Dionysio cuidam, illi nempe ad quem Apollinaris scripsit, de quo legimus in Collatione coram Hypatio sub Justiniano habitâ, Nam & Beati Julii famosam illam Epistolam manifestè Apollinaris ostendimus fuisse scriptam ad Dionysium. Ab Apollinare quidem scripta Areopagitica non puto, cujus libelli nune Athanasio, nunc Julio Papae, nunc Gregorio Thaumaturgo ab haereticis ascribebantur, teste Leontio Neapolitano Episcopo; tum quòd fragmentis ejus quae supersunt similia non sint; tum quòd dogmatibus ejus minimè consentanea sint, quod saepe observat Maximus. Neque verò Didymo ascribenda arbitror, qui cùm Origenista esset, ea scripsisse minimè putandus. Tantùm indè colligo verisimillimum esse eâ aetate Autorem vixisse, quâ Apollinaris & Didymus florebant, hoc est quarto saeculo.
Quid quod ab aliis etiam observatum est Gregorium Nazianzenum, qui ante finem quarti saeculi mortuus est, hujus Dionysii quamplurima usurpâsse? Haud pauca sanè loca Billius in Observationibus ex Nazianzeno congessit, & cum Dionysianis contulit. Unum etiam Dallaeus ipse satìs appositè observavit; & ego quamplurima apud me in eandem rem observata habeo. Sed quaeritur, inquit, uter ab utro sit mutuatus. Et ego quidem Dionysium à Gregorio ea minimè mutuatum esse credo: quia scriptor ille ab aliis omnibus Ecclesiasticis scriptoribus planè diversus est, & sui tantùm similis. Omnia fermè ad Neotericam Platonistarum scholam conformavit, & à verbis & à notionibus Sanctorum [Page 146] Patrum maximè abhorruit. Quisquis totam Operis ejus compagem, admirandam sententiarum ex Philosophiâ petitarum rotunditatem, & verborum in eâdem incude formatorum perpetuam scaturiginem observat, nunquam ex Gregorio aut alio quocunque Christiano eum sua [...] [...]. Qui autem Nazianzeni Orationes omnibus nativae Rhetoricae coloribus depictas, & optimo dicendi genere praecipuè triumphantes legerit, quoties ad obscuriora quaedam & magìs Philosophica deflectit, facilè eum aliunde notiones eas derivâsse, & quàm potuit lucidistimè tradidisse fatebitur. Et has quidem nonnunquam ex antiquis Philosophis, saepius autem ex Dionysio mutuatum esse credimus. Contrà [...] duobus argumentis, Dionysium ex Nazianzeno sua mutuatum esse contendit: quorum primum manifestâ principii petitione laborat, & levissimam conjecturam ab ipso excogitatam pro fundamento habet. At verò, inquit, cùm claris [...] argumentis suprà sit à nobis demonstratum Areopagitica non nisi post quintum saeculum fuisse edita ac cognita, stultum & absurdum est Gregorium A. D. 389 mortuum hos libros pervolutâsse, qui centum & ampliùs post ejus mortem annis erant nascituri. Certè si Dallaeo credimus, 130 anni post obitum Gregorii elapsi sunt, priusquam Areopagitica ederentur; sed hoc ab eo tantùm dictum nusquam demonstratum est. Qui enim variarum lectionum in Codice Dionysiano numerum aetate Maximi observaverit, qui varios Scholiastas, quos ante Maximum in eundem Notas conscripsisse apparet, qui Joannis Scythopolitani aetatem certam, & Dionysii Alexandrini incertam, ideóque ut credibile est, multò longiùs ab illâ Maximi remotam, qui Sanctorum Patrum sexti saeculi de vero Areopagita, & aliorum de magno & Beato Dionysio sententiam, qui reliqua quae de quinto saeculo adduximus, qui denique MSS. Codicum, quos alii memorant, & quem mihi Vir earum rerum, dum viveret, callentissimus mihique charissimus non minoris antiquitatis, quàm sit Septuaginta Interpretum in Bibliothecâ Regis nostri Codex; esse asseruit, vetustatem noverit, nunquam haec de sexti saeculi editione dicta pro demonstratis, sed tantummodo pro merá ex conjecturâ atque praeconceptâ opinione prolatis [...]. Nulla itaque hîc ineluctabilis temporum ratio nobis officit. Secundò inquit, Cur Gregorius si ista à Dionysio esset mutuatus, autorem ingrato filentio dissimularet? Cur non ejus nomen ederet apud omnes venerabile? Respondeo primo, nomen ejus aetate Gregorii non adeò venerabile fuisse; Nazianzenum eum pro vero Areopagita non agnovisse; autorem eo quo scripsit saeculo pro viro quidem magno, sed sua sub alieno nomine edente acceptum fuisse. Respondeo secundò, Nazianzenum scriptores Ecclesiasticos nominare non solere, si fortè eorum sententias [Page 147] adducat. Saltem ego dum illius Opera pervolutavi, neminem ab eo ex Catholicis ita nominatum animadverti. Orphea quidem, Homerum & Hesiodum, Pythagoram, Herodotum, Pindarum & Platonem, Aquilam etiam atque Symmachum nominat; Christianorum scriptorum nomina, quoties eorum aliqua refert, semper, opinor, silentio supprimit. Ingratum hoc silentium ego non appello: utatur, per me licet, eo dicendi genere quod ipsi maximopere placebat, summus Orator. Certè non magis erga Dionysium quàm erga reliquos ingratus fuit. Eum enim pro more suo non semel tacito nomine, ut mihi videtur, significavit. Tum enim Oratione 38 in Theophania, tum etiam 42 in Pascha haec verba habet, [...]. Sic nimirum sancta sanctorum quae etiam à Seraphinis obteguntur ac tribus sanctificationibus celebrantur, in unam Dominationem & Deitatem coeuntibus, quemadmodum & alius quidam ante nos pulcherrimè & sublimissimè philosophatus est. Hunc alium quendam Dionysium significare Vir in Linguâ Graecâ summus Gulielmus Budaeus observavit: quamvìs S. Athanasium hîc subintelligi notaverit Elias Cretensis. Sed quo minùs haec de Athanasio intelligam duo potissimùm vetant, tum temporis ratio, tum genus scriptionis. Hunc enim primò Gregorius vocat [...], hoc est quendam qui ante ipsum vixit; quo loquendi genere uti solent Graeci scriptores, cùm hominem intelligunt antequam ipsi nati sint, aut saltem memoriâ pollerent, mortuum. Nazianzenus autem maximam vitae partem cum Athanasio simul consumpsit: has ipsas Orationes Constantinopoli dixisse videtur ante septennium post Athanasii mortem; scripsit autem, cum de statis solennibus agant, fortè etiam antequam Athanasius decessit. Qui autem eâdem aetate vixit, licet antè eum qui scribit, & antequam scribat, jam defunctus sit, dici solet Graecè [...], quidam qui nostrâ aetate vixit, ut ipse loquitur Oratione 36, [...]. Graecè enim [...], & [...] idem sonant: [...] igitur propriè idem quod [...] ante [...] nostram. Ita Gregorius ipse Orat. 44 [...]. Orat. 28 [...]. & Orat. 36 [...]. Aliquem igitur Nazianzenus indicat, quem ipse prae aetate non novit: quod de Athanasio dici non potest. Secundò, illa verba [...], indicare videntur aliquem, quilocutione [Page 148] quadam grandi atque sublimi eam rem prosecutus sit: id verò Athanasio nunquam tribuere voluit Nazianzenus, cujus styli simplicitatem ipse optimè novit, cujus orationis sublimitatem in Panegyrico nunquam laudavit, quem tantùm [...] dixit. Neutrum igitur Athanasio, ambo Dionysio conveniunt; quem postremis Eusebii temporibus scripsisse nostra fert sententia. Certè quod mihi maximè verisimile videbatur dixi; & rem totam doctiorum [...] submitto.
CAP. X. Argumentum Negativum refutatur. Non rejicitur quòd Negativum sit, sed quòd in hac re vim nullam habeat. Argumentum à Testimoniis Affirmativum Negativum destruit. Intra annos circiter Cc quot Autores Ignatianis testimonium praebent. Ignatiana non fuerunt Alexandrinis incognita. Eutychii narratio excutitur. Plures Episcopos in Aegypto fuisse ante Demetrium probatur. De Aethiopicae Ecclesiae origine & Episcopis fusè disputatur. Ad argumentum de Jonensibus & Boioariis respondetur; & de Hieronymo atque Epiphanio. Ignota fuisse Tertulliano Ignatiana demonstrari non potest; ut neque Caio, neque Clementi Alexandrino, neque Origeni, ne (que) Julio Africano, ne (que) Lactantio, ne (que) Dionysio Alexandrino. Argumenti collectio responsionum collectione expungitur.
CUm in priori Vindiciarum parte de omnibus quae ad externum Argumentum a testimoniis petitum pertinent disputare mihi constitutum sit, jámque singulos testes ad Ignatiana confirmanda adductos ab Adversarii objectionibus liberaverim; necesse est ut eâdem operâ Argumentum illud quod omnium simul testimoniorum vim enervatum it examinem, & formidandam [Page 149] alti ac diuturni silentii nubem dispergam. Ecce enim Dallaeus Argumentum fabricatus est & exposuit, quod unum sibi satìs esse confitetur; adeo ut reliqua omnia ideo tantùm afferat, ut iis satisfaciat qui buic non argumento, sed argumentandi generi diffidunt. Hoc igitur fusè quinque integris Capitibus à quinto incipiens prosequitur. Primum, inquit, & quidem adver sùs universas ist as Epistolas commune argumentum à [...] Ecclesiasticorum silentio duci ur qui ante Eusebium apud nos floruerunt.
Non nunc de vi Argumenti à testimonio Negativi, sive à silentio scriptorum petiti disputo; non nego aliquod hujusmodi aliquando etiam de suppositione alicujus scripti valere: imò libenter non tantùm concedo, sed & contendo tali argmento nixum nonnunquam Eusebium ipsum, quem sequimur, aliquorum librorum autoritatem respuisse; ut Andreae & Joannis & aliorum Apostolorum Actus repudiabat, [...]. Quos nullus unquam qui continuat â ab Apostolis [...] in Ecclesiâ docuit in script is suis commemorare dignatus est. Hist. Eccl. l. 3. c. 25. Clementis etiam Epistolam secundam rejecit, hanc unicam rationem reddens, [...]. Verùm hanc non perinde receptam atque approbatam fuisse pro certo habemus, quandoquidem vetustiores [...] testimonio nequaquam usos esse comperimus, l. 3. c. 38. ubi diligenter observandum est discrimen in his ipsis libris dijudicandis ab Eusebio adhibitum; priores prorsus & penitus condemnat, non tantùm ob testimoniorum defectum, sed & ob materiam Apostolicis scriptis minimè consentaneam, & planè haereticam: posteriorem autem, quòd Vetustiorum testimoniis destitutus esset, pro non adeò recepto atque explorato tantummodo habet, unde ab aliis postea receptus est. Certum autem est Eusebium nec ullum librum inter Canonicos, nec inter Ecclesiaticos pro [...] vero recepisse, quem scriptorum Ecclesiasticorum ante se silentio praeteritum & Veterum testimoniis penitùs destitutum animadvertit; neque pro indubitatè falso rejecisse atque condemnasse, nisi praeter testimoniorum defectum aliquid in libri materiâ vitiosum deprehenderit, ut in Petri & Apionis dialogis sub nomine Clementis publicatis, [...]. Quarum apud antiquos nulla omnino extat mentio: neque enim sincera rectae fidei ab Apostolis traditae nota in ill is expressa reperitur. Argumentum igitur à testimonio negativum non absolutè subtersugimus; sed ubi vimaliquam habet libenter admittimus, imo & urgemus. In Epistolis Ignatio ascriptis, sed nec ab Eusebio, [Page 150] nec ab Hieronymo memoratis admittimus; & cùm nemo per quatuor saecula post Ignatii mortem earum meminerit, omnino rejicimus. In Epistolis prorsus ante hoc saeculum inauditis, ac nè nunc quidem extantibus, sed solummodo ad eludendum S. Polycarpi testimonium excogitatis etiam urgemus; & cùm nulli unquam saeculo cognitae fuerint, pro figmento habemus. Idem denique negans argumentum, si [...] offeratur, primò discutimus; discussum, si nullam in se vim habere nobis videatur, negamus; & negationis rationem reddimus.
Ego verò, inquit Vir doctissimus, non negaverim quaedam esse bujusmodi in quibus perperam [...] argumenti genus adhibe as: Et ego affirmare non dubitaverim causam nostram ejusmodi esse, ut in eâ ritè adhiberi minimè [...]. Si enim unquam Argumentum à testimonio negativum nihil valeat, id tum praecipuè fit, cùm datur Argumentum à testimonio affirmativum, quod illi planè contrarium asserit & evincit. Contra enim affirmationem testium omni fide dignorum, nulláque falsitatis aut imbecillitatis suspicione laborantium, nihil valet aliorum negatio, multò minùs silentium. Hoc quidem casu argumentum negans seipsum negat: fundatur enim in generali silentio; at cùm vel plures veletiam unus loquitur, generale silentium non est. Qui vim ejus maximè defendunt, tunc tantùm efficax esse fatentur, cùm nullus omnino scriptor aequalis vel suppar praestat testimonium; ubi autem vel plures, vel etiam unus testatur, dici non potest nullum omnino testimonium praestare. Causa igitur nostra hoc argumentum minimè admittit. Non enim tantùm Eusebium, qui intra ducentos post obitum Ignatii annos vixit, floruit, & presbyter fuit, locupletissimum testem habemus, sed & ante eum etiam ab ipsâ sanctissimi Martyris passione complures. S. Polycarpus has ipsas Epistolas, non alias aut diversas, eodem quo scriptae sunt anno collegit, edidit, posteritaticommendavit: ut fusè probatum est. Philo & Agathopus, B. Ignatii ex Syriâ comites in Actis proximo anno editis, ut videtur, Epistolam ad Romanos commemorant. S. Irenaeus non aliunde quàm ex eâdem Epistolâ insignem sententiam transcripsit. S. Theophilus, Antiochiae Episcopus, aut certè vetus Author S. Basilio dictus, ejusdem saeculi, aliam etiam sententiam ex Epistolâ ad Ephesios mutuatus est. Tertio saeculo Origenes eandem commemoravit juvenis adhuc, & aliam ex Epistolâ ad Romanos idem senex excerpsit, ac utrobique Ignatium nominavit. [...] [...] in [...], non diuturnum silentium fuit. Epistolae S. Ignatii ab ipso earum ortu & notae & illustres fuerunt, postquam genuino Martyris foetui, non Eusebius, sed S. Polycarpus obstetricatus est. Ex quo ejus Epistola ad Philippenses data in publico Asiae [Page 151] conventu personabat, Ignatiana tantopere commendata latere nullo modo potuerunt. Nullum igitur hîc filentium; nullum negantis argumenti fundamentum.
Summa Argumenti à Viro doctissimo producti haec est. Si verae essent hae Ignatii Epistolae, eae [...] viris eruditis, Justino inprimis & Irenaeo & Clementi Alexandrino & Tertulliano & aliis ejusdem censûs atque aevi scriptoribus cognitissimae. Sed viris illis eruditissimis cognitae non fuerunt. Ergò Ignatii Epistolae verae non sunt. Tum verò pro concesso sumit, nos illud unum negaturos, ignotas scilicet fuisse viris illis has Epistolas. At nos duo hîc negamus, primum, si Justinus fortè aut Clemens aut Tertullianus aut hi omnes Ignatii Epistolas ignorâssent, Polycarpus autem, Philo, Agathopus, Theophilus, Irenaeus, Origenes, illis antiquiores aut eorum synchroni novissent, nullo modo sequitur has Epistolas Ignatii veras non fuisse: consequentia igitur tantùm est probabilis, non necessaria. Secundo loco negamus ignotas fuisse illis viris has Epistolas, idque ob duas rationes, tum quòd probari nunquam posse putamus eos reverâ ignorâsle, tum quòd meliori jure nos colligimus eos potiùs optimè novisse. Illae enim Epistolae, quae Polycarpo, Philoni, Agathopodi, Theophilo, Irenaeo, & Origeni notae fuerunt, Justino, Clementi, Tertulliano aliisque ejusdem censûs atque aevi scriptoribus non videntur incognitae fuisse. Sed Ignatii Epistolae illis, ut fusè ostendimus, notae fuerunt. Ergò & his. Et si in horum Operibus quae nunc extant mentio harum Epistolarum nulla facta est, fieri tamen potest ut in illis quae perierunt, qualis fuisse quamplurima scimus, Ignatiana commemorata sint, quemadmodum ab iis quos nominavimus commemorantur. Quod si neque in editis neque in deperditis illi Ignatiana memorâssent, nè sic quidem ullo modo sequitur, eos penitus illa ignoravisse quae alii noverunt. Neque enim eorum cuipiam in animo fuit, omnes scriptores Ecclesiasticos aut etiam maximè praecellentes nominare. Si denique hi eas fortè, aut horum aliquis ignoravit, aut non vidit, aut in suâ Bibliothecâ non habuit, illius tamen vel etiam plurium ignoratio efficere non potest, ut quod ab aliis visum, lectum & usurpatum fuit id omnino non esset. Cum autem jam liquido appareat nullum in praesenti negotio argumento neganti locum esse; illud unum, ut voluit Dallaeus, nunc restat, ut negemus Ignatiana viris & Ecclesiis celeberrimis fuisse ignota, & conjecturis ejus respondeamus quibus fretus ea asseruit quae ipse certissimè ignoravit. Et ab Irenaeo quidem orditur, de quo [...] disputat; sed ea omnia suo loco refutavimus. Ab Irenaeo autem transit ad Ecclesiam Alexandrinam.
Sed [...] Alexandrinis, inquit capite 7, notiorem [...] Irenaeo & [Page 152] Asianis fuisse Epistolicum Ignatium satìs ex quadam singulari illius Ecclesiae traditione constat. Et sanè constet Ignatium nostrum Alexandrinis non fuisse notiorem quàm Irenaeo & Asianis: notior enim Alexandrinis aut aliis quibuscunque esse non potuit, cùm illis fuerit notissimus. Pro Athanasio loquitur sententia quam excerpsit; pro Asianis Epistola Polycarpi per tot saecula apud ipsos lecta. Sed est haec doctrina, inquit, ab Ignatio inculcata non aliter quàm ab uno [...] copo presbyteris praesidente regi posse ac d bere singulas Christi Ecclesias. De singulis nihil dixit Ignatius, & potest in eâ voce aliquid latere: sed si rectè intelligatur, ea certè Ignatii doctrina fuit, &, ut opinor, Apostolorum discipulo & Episcopo dignissima. An autem haec doctrina Alexandrinis erat incognita, ut indè etiam Ignatium iis penitus ignotum fuisse colligamus? Nihil minùs. In nullâ unquam Ecclesiâ magìs recepta & observata est haec doctrina, quàm in Alexandrinâ. Nulla sunt certiora, aut magìs apud omnes in confesso monumenta, quàm quae de Ecclesiâ Alexandrinâ prodita sunt. Unde Vir maximus, Hugo Grotius, qui putavit ab initio Ecclesias communi Presbyterorum, qui iidem omnes & Episcopi, ut ait, Paulo Clementique dicuntur, consilio fuisse gubernatas, in eâ sententiâ fuit, quòd exsors Episcoporum autoritas Ecclesiae consuetudine post Marci mortem Alexandriae, atque eo exemplo alibi introduci caeperit, ut ipse testatur Epistolâ 162. Certè S. Marcum Alexandriae constituisse Ecclesiam omnes scribunt, Episcopatum ibi habuisse Hieronymus Praefatione in Matthaeum; ordinâsse Episcopum nomine Anianum, vel Ananiam, eodem consensu tradunt: adjunxisse Aniano ut Episcopo certum Presbyterorum & Diaconorum numerum [...] referunt. Ipse Eutychius [...] Alexandrinus, cujus Originibus adversùs Ignatium utuntur, non aliter narrat. Credidit ab eo tempore Hananias in Christum, unde baptizavit eum Marcus, & Alexandriae Patriarcham constituit. [...] is Patriarcharum qui Alexandriae praefecti sunt primus. Constituit autem Evangelista Marcus unà cum Hanania Patriarchâ duodecim presbyteros, qui nempe cum Patriarcha manerent. [...] Marci Historiae author, Beatus Marcus Anizanum ibidem ordinavit Episcopum, & tres presbyteros, & septem Liaconos. Ecce ipsissimam faciem Ecclesiae Ignatianae! Ananias enim idem Alexandriae fuit quod Ignatius Antiochiae, quod Polycarpus Smyrnae. Potestatem in Presbyteros habuisse negari non potest, cùm vel ipsum vel successores ejus etiam ii qui eos volunt à Presbyteris ordinatos, cum eâ autoritate describant. Etiam S. Hieronymus Epistolâ ad Euagrium. Nam & Alexandriae, inquit, à Marco Evangelista usque ad Heraclam & [...] Episcopos [Page 153] Presbyteri semper unum ex se electum in excelsiori gradu collocatum Episcopum nominabant, quomodo si exercitus Imperatorem faciat. Ananiae itaque successores, singulares Alexandriae Episcopi, us (que) ad Heraclam vel Demetrium in excelsiori gradu, quàm Presbyteri sui, fuerunt: & quidem cum autoritate & potestate in Presbyteros, ut Imperator in milites. Ita agnovit in Theophilo Alexandrino Episcopo [...] Synesius ipse Episcopus, id est, summam autoritatem & exsortem, non eâ aetate acquisitam, sed ab ipsâ successione Marci Evangelistae derivatam, Epist. 66 â. ideóque eum ita alloquitur, [...]. Ego autem volo, & necessitas mihi divina incumbit, legem existimare mihi proeescriptam quicquid ab illâ cathedr â tanquam divinitus indicatum fuerit, Epist. 67. Quando igitur Ignatius Epistolas scripsit, eadem forma regiminis Ecclesiastici Alexandriae fuit, quae erat Antiochiae, & quam in aliis civitatibus fuisse testantur Epistolae.
Imò verò ante Heraclam, eadem doctrina quae ab Ignatio prodita est in Ecclesiâ Alexandrinâ tanquam ab initio tradita conservabatur. Hoc est illius Martyris effatum unde reliqua pendent, [...]. Episcopi per terrarum or as constituti ex Christi sunt sententi â, id est, ex voluntate Christi Apostolis cognitâ, & ab iis traditâ ordinati. Quibus nihil aliud intelligi potest quàm Episcopatum fuisse ab Apostolis ex voluntate Christi institutum. Id autem Clemens Alexandrinus, à Pantaeno sine controversiâ edoctus, populares suos diu ante Heraclae Episcopatum docuit, [...]. [...] & hîc in Ecclesiâ progressiones Episcoporum, Presbyterorum, & Diaconorum imitationes, ut arbitror, sunt gloriae Angelicae & illius dispensationis, Stromat. l. 6. Ex usu, inquit Blondellus, natam distributionem admittebat. Accipiamus quod dat: ex usu erant hi tres gradus sive progressiones sacrorum ordinum in Ecclesiâ illâ scilicet in qua Clemens scripsit & Presbyter fuit. Fuerunt igitur in Aegypto ex usu Episcopi, Presbyteri, Diaconi cùm Clemens scripsit, quod Dallaei argumentum prorsus [...], ut postea ostendemus. Sed [...] tamen, inquit Blondellus, divinitus per Apostolum institutam pleno ore negabat. Hoc ego effatum tam falsum esse affirmo quàm quod falsissimum est. Nam ipse alibi disertè scribit diversa praecepta Episcopis, Presbyteris & Diaconis in S. Scripturâ data esse, [...]. [Page 154] Quamplurima autem praecepta quae ad [...] as personas pertinent in sanctis libris scripta sunt; haec quidem presbyter alia verò episcopis, alia diaconis, alia autem viduis, Paedagog. l. 3 c. 10. Agnoscit igitur Clemens, Alexandrinae Ecclesiae presbyter, Pantani auditor, qui post ejus [...] Alexandriae Ecclesiasticam scholam tenuit, & [...] magister fuit, teste Hieronymo, non tantùmtres gradus, sive [...] Episcoporum, presbyterorum, & diaconorum in Ecclesiâ exusu receptos, sed & usum illum ex Apostolicâ institutione derivatum. Quatuor enim genera personarum in scripturis electa agnoscit; non minùs distinguit praecepta quae dantur Episcopis ab iis quae injunguntur presbyteris, quàm ea quae diaconis ab iis quae viduis praecipiuntur. At distinctae sunt personae, aut officia, quibus diversa praecepta demandantur. Agnovit igitur Clemens Alexandrinus eam sacrorum ordinum distributionem, cujus usum agnoscit Blondellus, divinitus per Apostolos suisse institutam. Haec Clemens ex Pantaeni Scholâ, ex Clementis eadem Origenes. Sic enim ille juvenis adhuc Homil. 13 in S. Lucam. Si audacter expedit loqui Scripturarum sensum sequenti, per singulas [...] bini sunt Episcopi, alius visibilis, alius invisibilis, ille visui carnis, hic sensui patens. Et rursus, Ego puto inveniri simul posse & angelum & [...] bonos Ecclesiae Episcopos, & quodammodo unius operis esse participes. Quod cùm it a sit, petamus omnipotentem Deum, ut Angeli & homines Ecclesiarum Episcopi adjumento sint nobis, & sciamus quoniam utrique pronobis à Domino judicentur. Quae certè pura puta sunt Origenica, ut de Autore harum Homiliarum dubitari non possit. Haec autem ex sensu Scripturarum habuit Origenes, ut ipse profitetur: ex illarum igitur doctrinâ agnoscit in singulis [...] unum hominem visibilem Episcopum. Idem Homiliâ 17, Sicut enim ab Eccl siastic is dignitatibus non solùm sornicatio sed & nuptiae repellunt: neque enim Episcopus, nec presbyter, nec diaconus, nec vidua possunt esse digami: sic for sitan & de [...] primitivorum immaculatorúmque Eccl siae, quae non habet maculam neque rugam, ejicietur digamus: non quo in aeternum mittatur incendium, sed quo partem non habeat in [...] Dei. Quis autem non statim videt haec etiam esse verè Origenica? His autem Origenes, quod ad Ecclesiasticas dignitates attinet, Clementem praeceptorem suum sequitur, & tanquam quatuor diversas enumerat, uni quidem in hacre praecepto Apostolico sed separatim tradito subjectas. It à ipse in Commentariis ad Matthaeum difficultatem quaesiti [...] solvere conatur. Quam hoc modo proponit, [...]. [Page 155] Ex iis enim qui Ecclesiae nomen dederunt neminem qui dignitatem aliquam prae multis quasi in Symbolis fuerit consecutus, Paulus secundas nuptias expertum fuisse vult. Tum verò ut ostendat omnem Ecclesiae dignitatem huic legi subjectam esse, de singulis distinctè agit, probatque primò de Episcopis, secundò de diaconis, tertiò de viduis, quartò de presbyteris, singulis è S. Paulo locis productis. Dein in ipsâ solutione, [...]. Annon quandoquidem symbolum est & Episcopus, & presbyter, & diaconus verarum secundùm haec nomina rerum, voluerit illos symbolicè monogamos constituere? Hos igitur tres distinctos gradus, sive [...] & dignitates Ecclesiasticas Origenes exipso sacro codice derivat, & cum Clemente tot distincta officia distinctis etiam Apostolicis praeceptis regulata agnoscit. Ut in optimo de Oratione libro nondum edito, sed ab Huetio propediem edendo, [...] seu de debitis in Oratione Dominicâ agens, postquam de generalibus omnium Christianorum officiis, ut Clementinus ille Paedagogus, disseruisset, haec addit, [...]. Praeter autem haec universaliora est quoddam viduae, cujus curam gerit Ecclesia, debitum, & aliud diaconi, & aliud presbyteri; Episcopi autem praeterea debitum est à totius Ecclesiae Salvatore exactum, & si non reddatur vindicatum. Ut ipse etiam Homiliâ quintâ in Ezekielem. Pro modo graduum unusquisque torquebitur. Majorem poenam habet qui Ecclesiae praesidet & delinquit, (id est, Episcopus.) Annon magìs misericordiam promeretur ad comparationem fidelis Catechumenus? Non magìs veniâ dignus est laicus, si ad diaconum conferatur? Et rursus [...] presbyteri diaconus veniam plus meretur? Planè ut idem Homiliâ 11 in Jeremiam, [...] (vel [...]) [...]. Hoc est, interpretante Hieronymo, Plus à me exigitur quàm à diacono; plus à diacono quàm à laico. Qui verò totius Ecclesiae arcem obtinet, pro omni Ecclesiâ reddet rationem. Origenes presbyter fuit, ideóque ait, plus à me exigitur quàm à diacono, quòd presbyteratûs gradus esset diaconatu superior, plus à diacono quàm à laico, quia laicus secundùm illius sententiam nullam in Ecclesiâ dignitatem obtinet, at, inquit, ille qui ad principatum supra nos omnes tum laicos, tum diaconos, tum etiam presbyteros ordinatus [Page 156] [...], hoc est Episcopus, majori adhuc debito obstrictus est. Quae verba pessimo consilio dissimulavit Blondellus in Apologiâ, cùm ipse noverit omnia sua consectaria è prioribus verbis malè deducta, his ipsis apertissimè refutari. Idem lib. 3 contra Celsum Episcopi [...] tradit, illúdque non ex humanâ institutione, aut ex Ecclesiae consuetudine, sed ex Apostolicis praeceptis describit, & argumento è Scripturâ ducto opponit, [...]. Et manifestum est, quòd in ipso characteristico eorum qui Episcopi (apud nos) vocantur, Paulus describens qualem virum [...] esse Episcopum posuit & Doctorem, inquiens eum [...] esse potentem contradicentes redarguere, ut vaniloquis & seductoribus obturet os per propriam sapientiam. Et quemadmodum unius uxoris virum iteranti matrimonium praefert in electione ad Episcopatum, irreprebensibilem reprehensibili, sobrium longè dissimili, temperantem intemperanti, compositis moribus ornatum vel parùm composito; it à vult eum qui antecedenter ad Episcopatum promovendus est, habere decendi facultatem, & potentem esse ad obstruendum os contradictoribus. Et quidem Episcopi characteristicum alibi notat Origenes, ut in Commentariis ad Matthaeum, [...]. Nobilium autem, opinor, & eorum qui omnia Episcopum intimè constituentia [...] describentia possident opus esset, eos adhortari quibus facultas suppetit, quique adhortationi obtemperant, [...] vitae necessarias è communi subministrando alios ad idem quoque impellere. Et in iisdem Commentariis, Propter quod & definiens quales debeant esse Episcopi, sic dicit, Non litigiosi, non percussores, sed mansueti, ornati, & quaecunque inter fideles & sapientes servos inveniuntur & dispensatores quos constituit dominus super familiam suam, sicut dicit Lucas. Erant igitur [...] secundùm Origenem, planè quemadmodum [...], ut ipse loquitur in S. Joannem, omnia ex praeceptis Dominicis vel Apostolicis delineata. Et memorabilis omnino locus est eodem libro, quo Ecclesias Christianorum ex adverso cum Ecclesiis seu concionibus Gentilium componit, [...] [Page 157] (ut de Polycarpo S. Ignatius) [...] Nam Ecclesia Dei, verbi gratiâ, quae Athenis est, mansueta est & probè composita, quippe quae Deo qui est super omnia se approbare cupiat: Atheniensium autem concio [...], nec ullo modocum Ecclesiâ Dei quaeibidem est conferenda. Idem etiam dicas de Ecclesiâ Dei quae est [...], & Ecclesiâ, sive [...], populi Corinthiorum; &, verbi gratiâ, de Ecclesiâ Dei quae est Alexandriae, & concione populi Alexandrini. Memorat itaque Origenes exempli gratiâ tres Ecclesias Graecis [...], Atheniensem, Corinthiacam, Alexandrinam: ostendit in his Civitatibus populum Gentilium nullo modo cum populo Christiano esse conferendum. Inde progreditur ad dignitates Ecclesiasticas, eás (que) componit cum magistratu Senatúque Gentilium, [...] senatum Ecclesiae Dei senatui in qualibet Civitate constituto comparans, & [...] Christianos [...] Gentilium opponens. Hi autem [...] Christiani sanè fuerunt presbyteri. Post hos igitur ascendit ad principem seu summum in unaquaque Civitate Magistratum, [...]. Eodem modo princeps Ecclesiae uniuscujusque civitatis cum [...] eorum qui in Civitate sunt Magistratu [...] est. Ut autem presbyteri [...] sunt, ita [...] Episcopus est, ut ipse in Commentariis ad Matthaeum, [...]. Idque cùm Athenis, Corinthi, & Alexandriae, tum in unaquaque civitate, teste Origene, obtinuit Idem etiam Homiliâ 20 in Lucam, Si Jesus filius Dei subjicitur Joseph & Mariae, ego non subjiciar Episcopo, qui mihi à [...] ordinatus est pater? non subjiciar presbytero, qui mihi Domini dignatione praepositus est? Ita ille adhuc juvenis, nondum presbyter factus. Agnoscit autem in Ecclesiâ Alexandrinâ Episcopum à Deo ipso tanquam patrem ordinatum, non minùs quàm presbyterum Domini dignatione praepositum. Unde in Commentariis ad Matthaeum ait, [...]. It a irreprehensibiles Episcopos omnes & presbyteros inculpatos in parentes assumit quispiam pro duobus illis quos deseruit. Quinetiam vetustatem dignitatémque Episcopalis ordinis paulò post depingit, [...]. [Page 158] Contentione autem opus est ad deprimendam eorum arrogantiam, qui quòd à parentibus in Christianismo educati sunt, de se magnificè sentiunt; & praesertim si parentibus & proavis [...] qui Episcopalis in Ecclesiâ sedis praerogativum jus, [...] presbyterii dignitatem tenuerint, vel diaconi officio erga populum Dei functi sunt. His enim suá aetate plurimos suisse innuit, quorum proavi ab Episcopis educati sunt; Episcopi autem illi sanè fuerant S. Ignatio coaevi, si non & Apostolis. Quare in iisdem Commentariis illud S. Lucae exponens, [...], tanquam praeceptum Christi ipsius de officio Episcopi interpretatur, [...]. Princeps verò, (sic autem eum appellare existimo qui in Ecclesi is Episcopus vocatur) tanquam qui ministrantibus ministrat, [...], Atque haec quidem docet nos Dei verbum. Nam ut postea observat, Peccat in Deum quicun (que) Episcopus, quinon quasi conservis servus ministrat, sed quasi dominus. Idem in Ezekielem Homiliâ 16, Qui verò religionē penitus aversantur, in tantum ut non curent de Episcopo, de presbyteris, de diaconibus, de fratribus, sed cum omni procacitate delinquunt, similes fiunt meretrici cum fiduciâ prostitutae. Et in Isaiam Homiliâ 6, Ergò hoc dicit, ut Episcopus mittens aquam in pelvim & exutus vestibus suis, & praecinctus linteo me extendente lavet pedes meos? Siquidem, Vos, inquit, debetis invicem lavare pedes vestros. Si hoc est quod dicitur, nemo vestrûm mandatum servabit. Nemo enim quibuscunque venientibus assumens linteum diaconus, vel presbyter, sive Episcopus lavat pedes. Sed si intellig as ea quae scripta sunt, qui verè beati sunt Episcopi servientes Ecclesiae mittunt aquam de scripturis in pelvem animae, & tentant pedum discipulorum sordes lavare, & eluere & projicere. Et sic custodiunt Episcopi mandatum sequentes Jesum. Sic & presbyteri. Quibus consentiunt ea quae in Commentariis in Joannem legimus, in MS. nostro fideliùs quàm in editis repraesentata pag. 390. [...]. [Page 159] Nec mireris si tibi exponendum sit anagogico sensu hoc dictum, Si sanctorum pedes lavit, ubi jubentur illae quae presbyteris analogae sunt presbytides honesta docere. Vide verò annon etiam laboriosum sit cuilibet discipulo Christi, volenti implere mandatum dicens, Et vos debetis alii aliorum lavare pedes, si velit corporales ac sensibiles fratrum pedes lavare, ut fideles in quov is vitae genere existentes hoc faciant, sive qui videntur esse in sublimitate Ecclesiasticâ Episcopi & Presbyteri, sive in quibusdam aliis mundanis dignitatibus; [...] ut [...] ob causam Dominus quo (que) veniat ad lavandos pedes servi credentis, & parentes filii: quod in more positum erat; sed nunc non fit, vel supra modum rarissimè & apud admodum simplices ac rusticiores fit. Et ea etiam quae Tomo XI in Mattheum scripta sunt. [...]. Similiter autem dices de eo qui Episcopatum desiderat, ut gloriam apud homines consequatur, vel hominum assentationem [...], vel quaestum ab iis accipiat, qui sermonem [...] amplectentes pietatis causâ dant. Talis igitur Episcopus bonum opus non desiderat, neque potest esse irreprehensibilis, neque sobrius, neque prudens, utpote qui gloriâ ebrius sit, & intemperanter eà fuerit ingurgitatus. Idem quoque de presbyteris & diaconis dices. Haec vel ex Graecis, vel ab Hieronymo satìs fideliter versis producta: quibus & illa quae Ruffinus interpretatus est etiam consentanea sunt. Ut ex Homiliâ in Numeros secundâ, quam tandem à Ruffino versam esse constat, ex Prologo in Emerici Bigotii Codice reperto & ab Henrico Valesio ad Eusebium edito, qui etiam in Bibliothecâ Collegii nostri SS. Trinitatis extat MS. Et titulus quidem ita se habet, [...] Prologus..... Numerorum ad Ursacium. Reliqua enim manifestè sunt erasa, ob Ruffini nomen, ut videtur. Prima Epistolae sententia, Utar verbis tibi, frater, beati martyris, bene admones Donate carissime, S. Cyprianum certè intelligit, cujus illa verba sunt in initio secundae Epistolae, Bene admones, Donate carissime. Reliqua in MS. nostro cum Bigotianis prorsus conveniunt, nisi [...] pro breve [...] legatur brevi saltu, & pro haec perurgente, multo rectiùs, haec perurgente te; Ursacium enim alloquitur, ut bene observavit Huetius. Ex versione igitur Ruffini haec Origenis habentur. Put ásne qui sacerdotio funguntur, & in sacerdotali ordine gloriantur, secundum ordinem suum incedunt & agunt omnia quae illo ordine [Page 160] digna sunt? (vel ut in MS. nostro, quae in illo ordine dignum est?) Similiter autem & diaconi putas secundum ordinem ministerii sui incedunt? Et unde est quòd saepe audimus blasphemare homines, & dicere, Ecce qualis Episcopus, aut qualis presbyter, vel qualis diaconus! Nonne haec dicuntur, ubi vel sacerdos vel minister [...] visus fuerit in aliquo contra ordinem suum venire, & aliquid contra sacerdotalem vel Leviticum ordinem gerere? Verùm enimvero Origenes, si Blondello credendum sit, ut ut tria in clero capitum genera, consuetudini Ecclesiarum favens, admittere passim videatur; hìc tamen, binos tantùm sacerdotum & diaconorum, magistri Clementis exemplo, gradus agnoscit. Ego verò, ut apud Clementem magistrum, sic etiam apud Origenem discipulum tres gradus invenio, unum Diaconi in ordine ministerii, duos, Episcopi scilicet & presbyteri, in ordine sacerdotii, ut & ipse se explicat, & pleniùs B. Cyrillus Alexandrinae Ecclesiae Patriarcha lib. 13 de Adoratione in spiritu & veritate. [...]. Quòd si quis velit etiam Ecclesiae ordinem perquirere, illam quae in lege est praefigurationem jure admirabitur. Episcopis enim, ac si tunc principatum sortiti essent, atque etiam iis qui inferiorem gradum gerunt, presbyteris inquam, concreditum est altare & quae sunt intra velum, quibus etiam dici convenit, Et custodient sacerdotium suum: diaconis verò illud, Custodient custodias tabernaculi. Ex Ruffini etiam versione Origenis Commentarii in Cantica Canticorum habentur. In Homiliâ autem, ut nunc vocatur, secundâ ista legimus, Vidit & sedem puerorum ejus, (de Regina Saba & Salomone loquitur) Ecclesiasticum puto ordinem dicit, qui in Episcopatûs vel presbyterii sedibus habetur. Vidit & ordinationes vel stationes ministrorum ejus, Diaconorum, ut mihi videtur, ordinem memorat ast antium divino ministerio. Et paulò pòst, Haec ergo omnia ubi vidit in domo regis pacifici, imò Christi. Ita tres ordines in Ecclesiâ Christi sub Veteri Testamento praefiguratos docet. Duos tantùm Blondellus vidit, quòd sedes tum presbyteris tum Episcopis tribuantur. De qua re alibi. Interim Origenis sententia de diverso gradu eorum qui in cathedris populo praesidebant satìs aperta est ex iis quae Homiliâ 11 in Jeremiam protulit, ubi seipsum numerat inter [...], & tamen agnoscit [...] alibique distinguit inter [...].
Sed Salmasius id in Origene vidit quod videre non potuit Blondellus, quo probet unum tantùm Episcopi & Presbyteri gradum ab illo ut & à Clemente proditum: unum enim, inquit, [...] agnoscit, hoc est collegium hominum vitâ spectatorum & doctrinâ, á quo singulae Ecclèsiae gubernabantur. Ut sententiam Origenis de hoc uno systemate gubernatorio ostendat, locum hunc ex lib. 8 contra Celsum infelicissimè adducit, [...]. Quem ita ad suum propositum primò interpretatur, Nos verò in singulis civitatibus aliud corpus, sive collegium patriae verbo Dei institutum novimus doctrinâ & vitâ sanâ utentium atque ad regendum idoneorum, quos invitamus ad [...] Ecclesiarum capessendam. Dein observat, per illud [...] palam esse eum intelligere presbyterium cujusque civitatis à Deo per Apostolos institutum. Imò verò palam est haec omnia esse contorta, & miserè coacta: non enim simpliciter [...] dixit Origenes, non collegium hominum vitâ spectatorum & doctrinâ, à quo singulae Ecclesiae gubernabantur, ut indè presbyterium eruatur; sed [...], & quidem [...], id est [...] apud Gentiles in eâdem civitate oppositum. [...], Quin ad magistratus in patriâ gerendos hortatur nos Celsus; respondet Origenes, Christianos aliud systema patriae agnoscere, & in illo systemate magistratus creare; planè ut alibi loquitur de Ecclesiis Dei, & Ecclesiis populi in eadem civitate, de qua re suprà. Salmasius nullam mentionem facit patriae, sed convertit in systema virorum vitâ spectatorum & doctrinâ, planè contra mentem Origenis, & verborum constructionem. Tu ita vertas, Nos verò in unaquaque civitate aliud systema sive coetum patriae verbo Dei institutum cognoscentes, potentes sermone & vitâ sanâ utentes ad praefecturam Ecclesiarum adhortamur. Prius quidem [...] cùm manifestè [...], in interpretatione omisi. Sic autem omnia clara sunt, & per illud [...] nihil aliud intelligi potest quàm coetus Ecclesiae Gentilium coetibus oppositus. Quod & verba quae mox sequuntur manifestè probant, [...]. Ac si, qui bene praesunt Ecclesiae, à patriâ secundum Deum, hoc est, Ecclesiâ electi praesint, juxta praescripta Dei regunt. Idémque maximè confirmant quae ex eodem Opere contra Celsum de Ecclesiâ Dei, & Ecclesiâ populi in eadem civitate antè adduximus.
Ex his perspicuum est Clementem Alexandrinum ex Scholâ Pantaeni [Page 162] ante Demetrium Episcopum, Episcopatûs gradum Presbyteratu superiorem ab ipso Apostolo derivâsse; Origenem Demetrii synchronum, eundem ordinem ex typis legalibus, ex dictis Salvatoris, ex praeceptis Apostolicis deduxisse, nec unquam cum Presbyteratu confudisse, sed Episcopos, presbyteros, diaconos semper cum [...] numerâsse. Ut postea Isidorus Pelusiota, presbyter Aegyptius, Episcopum [...] appellat lib. 1. Epist. 136, Episcopatum [...], lib. 1. Epist. 104, & [...], lib. 2, Epist. 125, & nomen & rem ipsam divinam agnoscit, prout à presbyteratu distinguitur: agit enim de Episcopatu, quem Hierax presbyter recusavit. Haec igitur doctrina de institutione Apostolicâ Episcoporum ex mente Christi, de gradu à presbyteratu distincto illóque eminentiore, déque obedientiâ ipsis tanquam patribus à Christo constitutis ab omnibus praestandâ, à S. Ignatio ad quorundam hominum fastidium usque repetita & inculcata, in Alexandrinâ [...] fuit receptissima, in Scholâ Catecheticâ eximiâ quidem illâ & maximè memorabili ab initio proposita, à Clemente parciùs, ab Origene ad eorundem hominum fortasse fastidium repetita & inculcata: forma etiam regiminis ab Ignatio in Asiaticis Ecclesiis toties decantata suit omnibus numeris Alexandriae repraesentata. Imò non tantùm Ignatiana Ecclesiae forma ab Origene celeberrimo Alexandrinorum magistro ubique tanquam vetustissima, & à proavis deducta celebratur: sed & Ignatii Epistolae ab ipso expressè sunt citatae, ut late ostendimus. Fieri itaque non potest, ut Argumentum aliquod formetur, quod Ignatium Epistolicum Alexandrinis incognitum fuisse usque ad Eusebii tempora demonstret.
Sed idsatìs constat, inquit Vir doctissimus, ex quadam singulari illius Ecclesiae traditione planè penitūsque adversante; eámque traditionem postea usum vocat. Mirum quidemsi aliquis usus, isque peculiaris, demonstraret omnia quae ab Ignatio scripta perhibentur, fuisse illis omnibus prorsus incognita, apud quos usus ille fortè obtinuit. Quid mihi profers unius urbis consuetudinem? aiebat olim Hieronymus: praesertim si cogitemus consuetudinem, sive usum illum ex eorum sententiâ qui eum tradiderunt, diu ante Ignatium, ab ipsâ Alexandrinae Ecclesiae fundatione usurpatum, quam ad Evangelistam celeberrimum, & S. Petri comitem referebant. Poterant sanè Alexandrini & Ignatii scripta recipere, & peculiarem aliquem usum apud ipsos ab initio obtinentem, licèt illis fortè adversantem, retinere. Idque facere eos voluisse vel indè credibile est, quòd usus ille peculiaris dicitur, adeóque aliarum omnium Ecclesiarum consuetudini adversans. Quare [Page 163] enim ex solâ Ignatii sententiâ sibi patefactâ, eum relinquerent, quem adversùs traditionem omnium Ecclesiarum hactenus retinuerant? Aut si vis tanta autoritati Ignatianae tribuenda esse videatur, multò rectiùs ex usu tali, si quis unquam fuit, concludi poterit Ignatium illum Epistolicum Alexandrinis fuisse cognitum, quia non diu postquam Epistolae iis videntur evulgatae, usus ille eviluit, imò evanuit; nam, teste Hieronymo, duravit tantummodo ad Heraclam, qui vivo Origene & scribente, primo apud Alexandrinos Ignatianorum teste, factus est Episcopus, & Dionysium, qui Origeni maximè favebat.
Sed videamus tandem qualis ille usus fuerit, quomodo Ignatio adversans; quali consequentiâ Ignatianorum ignoratio inde sequatur, & quid illa ad generale silentium ante Eusebium faciat, cui innititur Negans argumentum. Usus ille peculiaris secundum Hieronymum Epist. 85, ubi contra eos disputat qui diaconos presbyteris anteferebant, hic est. Nam & Alexandriae à Marco Evangelistâ, usque ad Heraclam & Dionysium Episcopos, presbyteri semper unum ex se electum in excelsiori gradu collocatum Episcopum nominabant: quomodo si exercitus Imperatorem faciat, aut diaconi eligant de se, quem industrium noverint, & Archidiaconum vocent. Secundùm autem Eutychium hujusmodi est. Constituit Evangelista Marcus unà cum Hanania Patriarcha duodecim presbyteros, qui nempe cum Patriarcha manerent, adeò ut cùm vacaret Patriarchatus, unum è 12 Presbyteris eligerent, cujus capiti reliqui undecim manus imponentes ipsi benedicerent & Patriarcham crearent, deinde virum aliquem insignem eligerent, quem secum presbyterum constituerent loco ejus qui factus est Patriarcha, ut ità semper extarent duodecim. Neque desiit Alexandriae institutum hoc de presbyteris, ut scilicet Patriarchas crearent ex presbyteris 12, usque ad tempora Alexandri Patriarchae Alexandrini, qui fuit ex numero illo CCCXVIII. Hos vult Dallaeus in summâ rei consentire, de tempore leviter discrepare. Quod enim institutum, inquit, Hieronymus ad Dionysium, i. ad A. D. 264 durâsse dicit, id Eutychius ad Alexandrum, i. ad A. D. circiter 308 perseverâsse vult.
Verùm mihi non adeò levis discrepantia videtur: Cùm enim Hieronymus morem eum usque ad Heraclam & Dionysium durâsse dicit, aut durationem tanquam incertam tradit, aut certè indicat Heraclam fuisse ultimum qui priori, Dionysium autem primum qui alio more factus est Episcopus. Heraclas secundùm Eusebium undecimo Alexandri anno creatus est Episcopus Alexandrinus, hoc est A. D. 232. At Eutychius Alexandrum Patriarcham vetuisse tradit, nè deinceps Patriarcham Presbyteri crearent; primus igitur qui alio more factus est Alexandriae Episcopus, secundùm Eutychium fuit Alexandri successor [Page 164] Athanasius qui A. D. 326 post Concilium Nicenum creatus est. Inter igitur creationem Heraclae, qui ultimus à Presbyteris factus est, autore Hieronymo, & consecrationem Athanasii qui primus ab Episcopis consecratus est, autore Eutychio, anni ferme centum sunt. Imò majorem discrepantiam hîc agnoscit Seldenus primus hujus Argumenti architectus; Nec enim [...] nec Dionysium in more illo comprehendi voluit Hieronymus, inquit ille: ultimus igitur secundùm eum morem factus est Episcopus Demetrius, anno Commodi 10, Domini 190. Quocirca Hieronymus & Eutychius non leviter de tempore diserepare dicendi sunt. Itaq, ut hanc duorum testium dissonantiam tolleret, miram distinctionem excogitavit Seldenus, & cum uter (que) de facto sive de usu tantummodo loquatur, & historicè rem nudè narrat, Alter de facto, inquit, loquitur simul ac jure loci simplici, antequam ulla omnino usús aut facti mutatio ibi introduceretur: Alter de Jure [...] & instituti mutatione. O praeclaram atque subtilem distinctionem, & qualem fortasse diversis Justinianei juris periochis adaptare poteris: his autem historicis narratiunculis nunquam quadrare ostenderis! Priorem partem Hieronymo assignat: eum vult tum de Facto, tum de Jure locisimplici disserere, cùm ille, nullâ omnino de Jure factâ mentione, de Facto tantummodo loquatur, illúdque tam breviter támque obscurè tradat, ut vix quid voluerit intelligas. Presbyteri unum ex se electum in excelsiori gradu collocatum Episcopum nominabant; quo jure, quáve injuriâ hoc factum sit Hieronymus non dicit, imò quid aliud fecerint, quàm quòd Episcopum nominârint, non docet. Vult quidem Seldenus ex verbis Hieronymi colligi debere, Patriarcham à presbyteris electum & ordinatum fuisse, cùm Hieronymus [...] doceat. Dicit quidem Episcopum ex Presbyteris electum, à presbyteris, non dicit; potuit autem ex presbyteris ab aliis eligi, vel à populo, vel ab Episcopisaliis; & sanè videntur ab antiquissimis temporibus à populo eligi Alexandriae Episcopi. Idque ex antiquâ consuetudine ab Epiphanio observatâ colligi meliore jure potest; cujus haec verba sunt Haeresi LXIX, [...]. Alexandriae autem consuetudo est, ut post Episcopi mortem successor non diutius differatur, sed subinde pacis tuendae gratiâ subrogetur, nè aliis hunc, aliis illum postulantibus, in populo jurgia & contentiones existerent. Haec autem consuetudo supponit populum Alexandriae, ut in aliis Ecclesiis, suas in eligendo Episcopo antiquitus partes habuisse. Certè Eusebiani, qui creationem S. Athanasii abrogare voluerunt, defectum popularis electionis objiciebant, & Episcopi Aegypti, in Synodo [Page 165] congregati, Epistolâ ad omnes Ecclesiae Catholicae Episcopos scriptâ, contrarium magnâ animi contentione asseruerunt & testati sunt, [...]. Quòd omnis multitudo, omnis (que) populus Catholicae Ecclesiae, tanquam ex unâ animâ & corpore congregati clamoribus vociferationibús (que) Postularent Athanasium Ecclesiae Episcopum dari; quod neque hi neque illi fecissent, si populi suffragia in eligendo Episcopo antiquitus locum nullum habuissent. Imò Gregorius Nazianzenus Orat. 21, hanc electionem non prioribus, sed posterioribus opponit, eámque Apostolicam appellat, [...]. Sic igitur, atque ob eas causas, totius populi suffragiis, non autem secundùm pravum exemplum, quod postea inolevit, neque per vim ac caedem, sed Apostolico & spirituali modo ad Marci thronum evehitur. Cùm igitur totus populus electioni Episcopi se insereret, & civitas amplissima esset, & maximo Christianorum numero abundaret, & praeterea presbyteri suos ibi distinctos coetus sive Ecclesias haberent, (observante Epiphanio Haer. LXIX. [...], Etenim quotquot Alexandriae Catholicae communionis Ecclefiae sunt, uni Archiepiscopo subjectae, suus cuique praepositus est presbyter, propter Ecclesiasticas habit antium necessitates; notante etiam Sozomeno, lib. 1 cap. 15, [...], [...] enim morem esse Alexandriae, qui etiamnum manet, ut, cùm unus Episcopus omnibus praesit, presbyteri separatim Ecclesias obtineant, & populum ad illas convenire solitam colligant.) ideóque apud populum suum magnam quisque autoritatem obtineret, electiones subitò factas esse putandum est, ne mora tumultibus factionibúsque occasionem praeberet. Indéque natum morem illum Alexandrinis certè peculiarem par est credere, quem memorat Liberatus in Breviario. Consuetudo quidem est Alexandriae illum qui defuncto succedit excubias super defuncti corpus agere, manúmque dexteram ejus [...] suo imponere, & sepultomanibus suis [...] collo suo B. Marci pallium, & tunc legitimè sedere. Eratigitur Alexandriae magna in eligendo Episcopo, pacis gratiâ, festinatio, & insolita prae honore S. Marci, in creando caeremonia. Sed Hieronymus neque modum in electione, quod ad suffragia [...], [Page 166] neque caeremonias in creatione adhibitas, neque jus ullum prae caeteris presbyterio datum aut concessum commemorat, nisi quòd ex ipsis de facto usque ad Heraclam Episcopus eligeretur, & ab ipsis promulgaretur.
Nam quod Seldenus comminiscitur Hieronymum securum de tempore Heraclam antevertente, quoniam cognovit nullum in Aegypto ante tempora Demetrii Episcopum fuisse, ad citeriora descendere noluisse tempora: quia vix forsan credi potuisset Ordinationem Patriarchalem, postquam Episcopi, saltem Heracleani, tot numero instituti sunt, sine Episcopis factam esse, conjectura planè est omni verisimilitudine destituta. Nam, etiamsi ordinationem Patriarchalem, cùm in Aegypto plures Episcopi essent, sine Episcopis factam esse credet nemo, quis tamen praestabit Hieronymo notum fuisse ante Demetrii tempora nullum in Aegypto praeter unicum Alexandrinum extitisse Episcopum? Eutychius omnium primus hoc prodidisse deprehenditur, à quo Hieronymus idem discere non potuit. Imò quis credet Hieronymum si hoc novisset, vel si fando aliquando audivisset, id ab Euagrio celare voluisse in hoc argumento, quod magìs ad exornandam presbyterii dignitatem multo fecisset? Neque igitur Hieronymus de rei jure quicquam scripsit, neque de facto tempus tam scrupulosè limitavit, sed tantummodo veterem quandam traditionem, quam à nescio quo acceperat, satìs obscurè descripsit, & ad retundendam Diaconorum quorundam Romanae [...] insolentiam usurpavit.
Neque magìs Eutychianae narrationi alterum distinctionis membrum respondet; Eutychius enim non de jure disputat, sed de facto, de more scilicet, atque duratione & expiratione ejus, quam attribuit edicto Alexandri Patriarchae. Neque defiit, inquit, mos ille Presbyterorum Alexandriae constituendi Patriarcham ex iis duodecim Presbyteris usque ad tempus Alexandri. Malè autem docet Seldenus Eutychium decretum Alexandro tribuere, quod à Niceno Concilio factum est Canone quarto; Eutychius enim tradit Alexandrum, non tantùm instituisse creationem Patriarchae per Episcopos, sed etiam electionem ex aliis quàm Alexandrinis presbyteris, de qua re nihil habet Canon ille Nicenus: neque rectè conjicit Canonem illum ex voto Alexandri aut more illo Alexandrino ortum habuisle; minimè enim dubitandum est quin primus Canon, qui dicitur Apostolicus, diu ante illum Canonem Nicenum conditus sit, [...]. Nemo enim, postquam Niceni Patres tres Episcopos ad ordinationem postulâssent, duos sufficere dixisset. Quid quòd pars decreti ab Alexandro facti, nec ad Canonem Nicenum ullo modo pertinens, maximè notanda sit, quòd videatur restringere morem antiquum [Page 167] de eligendo Patriarcha non ad electionem à presbyteris, sed ex presbyteris factam, de qua ad verba Hieronymi diximus. Antiquum enim morem desiisse, tradit, eò quòd Alexander decrevit ut, vacante [...], eligerent ex quacunque tandem regione, sive ex duodecim illis presbyteris, five aliis virum aliquem eximium, per spectae probitatis, eúmque Patriarcham crearent. Electio igitur viri cujuspiam eximii, [...] probitatis antiquum morem evacuavit; quò spectâsse videntur illa Pseudoambrosii in cap. 4 ad Ephesios, Denique apud Aegyptum presbyteri consignant, si praesens non sit Episcopus. Sed quia caeperunt [...] presbyteri indigni inveniri ad primatus [...], immutata est ratio, prospiciente Concilio, ut non ordo sed meritum crearet Episcopum multorum sacerdotum judicio constitutum, nè indignus temere usurparet, & esset multis scandalum.
Sed quaecunque sit inter Hieronymum & Eutychium discrepantia, ex summ â rei ita disputat Vir doctissimus: Ignatius negat sine Episcopo quicquam faciendum. Apud Alexandriam presbyteri, sine Episcopo, non tantùm presbyterum, sed etiam, quod maximum, Patriarcham faciunt. [...] ergò Alexandria contrarium usum esse verè Apostolicum. Ignatium ergò Epistolicum notum non haebuit.
Respondeo primò, Hammondum nostrum Disser. 3. cap. 10, huic ipsi argumento à Blondello ex Eutychii Annalibus desumpto non paucis respondisse, ad quae nihil hîc reponit Dallaeus. Quam silentii causam habuerit nescio; diligentiam saltem ejus solitam hîc desideramus. Respondeo secundo, usum hunc Alexandrinum, qualis qualis fuit, non esse disciplinae Ignatianae adeò contrarium, & ex diametro oppositum, ut indè ignoratio Ignatii Epistolici colligi possit. Obtinuit enim in vacatione sedis, & ad electionem aut promotionem Episcopi tantùm spectat: at de vacatione sedis, de electione aut promotione Episcopi nihil scripsit Ignatius. Alloquitur populum Christianum, eúm (que) ad obedientiam Episcopis suis sibi praepositis praestandam hortatur, & nihil in [...] negotiis sine illis agendum monet: quid, Episcopo defuncto, faciendum sit minimè docet. Alloquitur eos ad quos scribit de [...] viventibus, non de mortuis, de suis non de alienis. Seipsum satìs explicat Epistolâ ad [...], Nullus fine Episcopo aliquid operetur eorum quae [...] ad Ecclesiam, verbi gratiâ, illa firma demum Eueharistia reputetur, quae sub ipso est, vel quam utique ipse concesserit. Non [...] est fine [...] neque baptizare, neque agapen facere. Hoc est, officia divina non funt in Ecclefiâ peragenda sine Episcopo, aut ejus concessione. Ita Polycarpum Episcopum monet, ut nihil sine sententiâ [...] fiat: Ut autem haec admonitio Polycarpo data spectare non potuit ad [...] quae ipso mortuo in successore constituendo [Page 168] peragenda essent, ita nec reliquae. Si extendantur verba Ignatii ultra suum propositum etiam ad Episcopos alienos, quos ille tamen nunquam respexit, illud, nihil sine Episcopo faciendum, non potest applicari ad electionem futuri Episcopi; id enim in. vetustissimis Ecclesiis nunquam factum est, ut non sine Episcopo Episcopum eligere tenerentur. An id dixisse Ignatius Epistolicus putandus est, Sine Episcopo neminem Episcopum eligite? Quod ad electionem igitur attinet, certissimum est eam per presbyteros vel ex presbyteris factam sine Episcopo non fuisse consilio Ignatiano [...]. Ubicunque facta est sive per presbyteros, vel plebem, sive ex presbyteris, sive ex aliis, sine Episcopo omnino fieri potuit. Usus igitur hic Ecclesiae Alexandrinae in eligendo Episcopo dici non potest disciplinae ab Ignatio traditae contrarius.
Quid praeter electionem presbyteri Alexandriae Episcopo contulerint incertum est: in excelsiori [...] collocatum Episcopum nominabant, inquit Hieronymus. Ex tam generalibus verbis quid praeter electionem determinatè factum sit intelligi non potest. Eutychius addit, eosdem capiti ejus manus imposuisse, benedixisse, & Patriarcham creâsse. Sed Eutychium ex more sui saeculi loquutum [...] dubitari non potest. Patriarchae enim primaevis Ecclesiae Alexandrinae temporibus nulli inter Christianos fuêre. Idem tum de impositione manuum, tum de benedictione sentit Salmasius in Apparatu; Puto, inquit, Eutychium ad suam aetatem respexisse, quâ jam ab Alexandri usque Patriarchae & Niceni [...] temporibus Episcopi impositione manuum consecrabantur, & similiter existimâsse quando presbyteri eligebant Episcopum hoc eodem ritu usos esse. Disertè tamen Hieronymus sine consecratione, hoc est, sine manuum impositione Episcopum de se elegisse narrat. Quicquid igitur dixerit Hieronymus de electione, quicquid Eutychius ex eadem traditione, ut volunt, de impositione manuum additâ, quam ex sui saeculi more tantummodo excogitavit, & presbyteris perperam affixit; fieri potest ut alia traditio etiam vera sit, quae etiam tum, cùm ex presbyteris electos fuisse volunt Hieronymus & Eutychius, Episcopos Alexandrinos ab aliis ordinatos fuisse perhibet. Libro enim Constitutionum Apostolicarum 7. cap. 48 legimus, [...] vel [...]. Alexandrinae Ecclesiae primus Anianus à Marco Evangelista ordinatus est; secundus autem Abilius à Luca itidem Evangelista. Quarto Domitiani anno, in Chronico Hieronymi, Abilius, ut ipse vult, ex presbyteris electus, secundum Graecorum traditionem à S. Luca ordinatus est. Abilio (quem Melium appellare videtur Autor Vitae [...]. Marci [Page 169] Anonymus, non tantùm quia in manu exaratis Codicibus β & μ eâdem fere figurâ pingere mos fuit, ut notat Blondellus, sed etiam quod [...] & [...] ex affinitate pronunciationis saepe in MSS. promiscuè usurpentur: neque Latinus Legendarius ex Abilio Melium fecit, sed, opinor, ab antiquioribus ita scriptum invenit; certè Severus ex antiquiorum monumentis eum Melianum vocat, quem alii Abilium, Eutychius Philetium) successit Cerdon, ad cujus ordinationem ut & aliorum post eum, & ante Demetrium, Episcopi ex eâ regione accesserunt, ut tradit Severus, qui Arabicè vitas Patriarcharum Alexandrinorum scripsit, apud Ecchellensem. Nondum igitur patet presbyteros Alexandriae Patriarcham fecisse, quod maximum est, ut inquit Dallaeus: multo minùs patet presbyteros presbyterum fecisse, quod sine Hieronymi, sine Eutychii, sine cujuspiam autoritate tradit. Seldenus quidem ex eo Hieronymi loco palam esse vult legitimam olim presbyteris Alexandrinis ordinandi tum Episcopum Alexandrinum tum presbyteros saltem in Ecclesiâ Alexandrinâ facultatem habitam esse, sed quomodo indè colligi possit non docet. Certè Hieronymus de ordinatione presbyteri non omnino loquitur, hoc est, de presbytero per ordinationem facto, imo neque de ordinatione cujuspiam per presbyterum factâ eò loci intelligi potest, quia verba quae proximè sequuntur, & periocham claudunt haec sunt, Quid enim [...], exceptâ ordinatione, Episcopus, quod presbyter non facit? Ad quodcunque enim tempus haec verba referantur, si de ordinatione per presbyterum [...] locutus fuisset, hîc locum habere non possent.
Cùm igitur usus ille de electione & promotione Episcopi Alexandrini, qualis qualis fuerit, (ne (que) enim ordinationem Salmasius, ne (que) electionem admittit Blondellus) nulli effato Ignatiano directè opponatur, & supponat etiam eandem regiminis formam Alexandriae ab initio semper floruisse quam requirit & laudat Ignatius; cúmque durante hoc usu, sub tempora Demetrii, Origenes Alexandriae scholae celeberrimus Catechista Ignatii Epistolas noverit cita veritque, ex hoc ritu colligi nullo modo potest, Ignatium Epistolicum toti Alexandrinae Ecclesiae penitus ignotum fuisse.
Sed & aliud quiddam, inquit Dallaeus, non minùs mirabile docet Eutychius, nempe annis à Marco ad Demetrium praeterpropter 120 nullum totam Aegyptiam Ecclesiam Episcopum praeter unum Alexandrinum habuisse. Unde sic disputat, Ignatius necessarium esse definit, nihil absque Episcopo operari. At omne ministerium Ecclesiasticum abs (que) Episcopo in omnibus Aegypti, except â Alexandriâ, civitatibus ad A. D. 190 peractum est. Aegyptiaca igitur Ecclesia Ignatium Epistolicum non novit.
Respondeo primò, mirabile quidem est quod docet Eutychius, sed si verum etiam esset, non indè sequeretur totam Aegyptia cam Ecclesiam Ignatii Epistolas ignorâsse. Omnes enim Ecclesiae Aegyptiacae, sive aliquem Episcopum habuerint sive nullum, subjectae erant Episcopo Alexandrino; neque hoc negat Eutychius. Ignatius quidem asserit, illud demum ministerium Ecclesiasticum rectè peragi, quod vel sub ipso Episcopo fit, vel quod ipse concesserit. At hoc fieri potuit in Aegyptiacis Ecclesiis Episcopo Alexandrino subjectis, quae nullo alio Episcopo gauderent. Hinc [...] ignoratio Ignatianorum non sequitur. Scytharum Episcopus interfuit Concilio Nicaeno, Euseb. de vita Constantini lib. 3. c. 7, cùm Ignatiana essent notissima. Unus autem in totâ Scythiâ Episcopus fuit. Sozomenus lib. 7. c. 19, [...]. Certè in provinciâ Scythiae, quamvis multae urbes sint, unus est [...] Episcopus. Et lib. 6. cap. 21, [...]. Haec provincia Scytharum multas urbes & vicos continet & castella. Metropolim autem habet Tomes, urbem magnam & opulentam... Vetus autem illic consuetudo etiamnum [...], ut totius gentis Ecclesias unus tantùm regat Episcopus. Haec Sozomenus refert ad ea tempora quibus Vetranio Tomorum Episcopus fuit, qui Nicaenae Synodi doctrinam amplectebatur. Plures autem Ecclesiae in Scythiâ tunc fuisse videntur, quàm fuerunt in Aegypto ante Demetrium. Nam quicunque cogitaverit, quàm superstitionibus gentilibus ea gens dedita fuerit, quot Judaeorum millia Christianae religioni infensa illic habitaverint, quantam seditionem illi sub Trajano in Libyâ, Aegypto & Alexandriâ, Cyrene & Thebaide, teste Eusebio, excitaverint, quamque tota Libya tunc interfectis cultoribus desolata sit, ut nisi postea Hadrianus [...] collectas illuc aliunde colonias deduxisset, vacua penitus terra, abraso habitatore mansisset, ut refert Orosius, facilè consentiet plures in provinciâ Scythiae Christianos fuisse sub Valente, quàm fuerant ante tempora Demetrii in Aegyptiacâ Dioecesi. Cùm enim Valens Vetranionem Episcopum in exilium abduci jussisset, ab instituto destitit, nè tota illa provincia Episcopo subjecta defectionem moliretur. Huic Vetranioni, opinor, successit Theotimus, Scythiae Tomorum Episcopus, qui in morem Dialogorum & veteris eloquentiaebreves commaticósque tractatus edidit, aliáque scripsit, ut loquitur Hieronymus in Catalogo. Hic autem S. Chrysostomo maximè favit, & Epiphanio adversatus est, quòd Origenis scripta condemnaret, cujus libros ipse studiosè defendit; unde colligimus eum illâ praesertim aetate Ignatium [Page 171] nescire non potuisse, licèt tantae provinciae unicus Episcopus praeesset.
Respondeo secundò, historiolam illam de tribus Episcopis à Demetrio primùm in Aegypto factis minimè fide dignam esse, sive autorem, sive rem ipsam spectes. Primus mirabilis hujus narrationis autor est Eutychius, Patriarcha quidem Alexandrinus, sed nimis ab Originibus illius Ecclesiae remotus, utpote decimi saeculi scriptor: Melchitarum quidem Episcopus, sed quo multò major fuit Alexandriae eodem tempore Jacobitarum Episcopus Macarius, & cui etiam cum populo suo, Melchitis inquam quibus praefuit, maxima simultas [...]. Ita enim de hoc Eutychio loquitur Elmacinus. Hujus [...] multa fuerunt dissidia, & continuum odium inter ipsum & populum ejus. Quod etiam testatur Ebn Abi Osaibeaae in Vitá Eutychii. Ut autem majorem huic Arabico scriptori fidem conciliet Seldenus, mihi sanè, inquit, Eutychius in hisce est veluti Beda planè Aegyptius, & rursus, Annales ejus ipsis Ecclesiae Alexandrinae archivis plurima debere nullus dubito. Satìs quidem magnificè de Eutychio, & Annalibus ejus haec dicta sunt; sed sine ullâ veritatis specie. Arabs enim ille non tantùm Bedâ nostro longè junior fuit, & ab Originibus Ecclesiae remotior, (utpote qui natus sit A. D. 876, cùm natalis Bedae dies ad A. D. 673 referatur, ut annis pluribus quàm CC noster superior appareat) sed etiam ad antiquitates Ecclesiae suae eruendas atque explicandas multò imparatior & ineptior erat. De Archivis autem Alexandriae, quibus Annales tot debere putat, prorsus incredibile est. Libri omnes Bibliothecae [...], captâ à Meslemiis urbe, statim perierunt. Jussit Amrus Ebno'l As dispergi eos per balnea Alexandriae atque illis calefaciendis comburi: it a spatio semestri consumpti sunt, ut tradit Gregorius Abulfaraius. Audi quid factum fuerit, inquit ille, & mirare. Imò magìs mirari oporteret, si post annos ferme CC paucorum Melchitarum Episcopus Origines Ecclesiae Alexandrinae ibi inveniret. Certè tam negligenter Alexandrinae Ecclesiae historiam pertexuit, ut non magìs hujus quàm alterius cujuspiam monumenta ipsi cognita fuisse apparear. Marcum Evangelistam tradit nono Claudii anno Alexandriam venisse, primo Neronis ibidem martyrio coronatum esse: & tamen idem refert tempore Neronis Petrum [...] Evangelium Marci dictante Marco in urbe Romae. Haec non ex Alexandriae archivis, sed diversis scriptoribus, qui contraria tradiderunt, sine judicio hausit. Conciliare haec quidem voluit Seldenus, sed frustra. Non solùm autē tempore Neronis, sed anno ejus dem primo, necesse est ut vellet noster Evangelium hoc scriptum, quod palam est ex iis quae infrà [...] de exitu tum Petri tum Marci eodē in anno. Si enim supponatur Evangelium Marci scriptum fuisse primo Neronis anno, reliqua tamen [...] non possunt. Eo enim anno quo [Page 172] mortuus est Marcus Alexandriae non potuit Romae dictare Evangelium; neque enim Eutychius, neque quisquam alius docet Marcum Aegypto ad Petrum commigrâsse Romam: neque id factum docere potuit Eutychius primo Neronis anno, cùm ipse tradat Petrum occisum esse anno 22 post passionem Domini, hoc est, ante imperium Neronis. Haec autem omnia sunt [...]. Patriarcharum nomina, & mira quidem saepe, prodit Eutychius: annos etiam enumerat, res gestas minimè commemorat. Cùm ad Demetrium pervenit, quod antè dixerat, repetit, Primus ille Patriarcharum Episcopos in Aegypti ditione orainavit; ut & de Heraclâ, Ejus tempore appellatus est Patriarcha Alexandrinus Baba, id est, avus. Quid autem in Ecclesiâ tunc temporis factum est, quomodo Origenes illic agitatus, non omnino docet: ut videatur Adamantium illum planè ignorâsse. [...] haec conjectura mera est; Ipse enim de quinto Concilio agens, haec scribit, Fuit etiam tempore Justiniani Origenes Episcopus Manbagensis, qui metempsychosin asseruit, resurrectionem negans. At hic ipse quem Episcopum Manbagensem vocat, alius non erat quàm Origenes Adamantius, [...] issimus ille scholae Alexandrinae praefectus & Demetrii synchronus. Eum tamen, si Eutychio huic credimus, Justinianus Imperator Constantinopolin accersivit, & Eutychius Patriarcha Constantinopolitanus excommunicavit. Addidit autem illi tres in itinere & excommunicatione comites, Ibam Episcopum Rohensem, Thaddaeum Episcopum Massinensem, & Theodoretum Episcopum Ancyrensem, quos coram Imperatore at (que) Patriarcha comparuisse docet, per Thaddaeum Massinensem Theodorum Mopsuestenum intelligens, & Theodoretum pro Cyrensi Ancyrensem appellans. Solum enim [...] rectè nominat Rohensem, hoc est, Edessenum. [...] enim & [...] eadem civitas. Unde Abul-pharajio [...] Abgar rex Rohae, qui apud Eusebium dicitur [...]. Erat autem Abgarus, sive Agbarus commune nomen Osdroenae regulorum, quorum regia Edessae fuit, ut testatur Procopius. Idem tradit Antoninum inter Roham, & Haranum occisum esse, ut in Eusebii Chronico legimus, Antoninus interficitur inter Edessam & Carras. Ita Rohae, hoc est, Edessae Constantium Helenam invenisse refert Eutychius. Quod si observâsset Seldenus, nunquam in Eutychianis suis dixisset, Ubinam haec Rhea ego me nescire fateor, nunquam ad [...] Phoeniciae urbem confugisset, nunquam inde Drepanum in Bithyniâ deduxisset, nunquam verba Cedreni [...], in [...] commutâsset, totámque Helenae historiam [Page 173] per se [...] incertam tot conjecturis emendationibúsque incertiorem reddidisset. Quatuor itaque viros in Historiâ Ecclesiasticâ notissimos coram Justiniano comparuisse tradit Eutychius, qui omnes diu antè mortui fuerant; quorum omnium antiquissimus erat Origenes, non Episcopus Manbagensis, sed presbyter, & Catechista Alexandrinus, ipse Adamantius, quem Demetrius Aegypto fugavit, idque ope trium Eutychianorum Episcoporum, ut Seldenus hariolatur. Sed qualis illi de Demetrio fides adhibenda est, qui Origenem nescivit? Hic autem Demetrius ut tres Episcopos in Aegypti ditione ordinavit, ita ad tres Episcopos extra Aegyptum scripsit. Eo tempore, [...], scripsit [...] Patriarcha Alexandrinus ad Gabium Episcopum Hierosolymitanum, Maximum Patriarcham Antiochenum & Victorem Patriarcham Romanum de ratione computi Paschalis & jejunii Christianorum, & quomodo à Paschate Judaeorum deducatur. At Gabium ipse tradit 17 Aurelii anno Hierosolymis Episcopum creatum tres tantum annos sedisse: aut igitur sub fine imperii Aurelii, aut sub initio statim Commodi scripta est haec Epistola. Quo tempore, nec Demetrius Alexandriae praefuit, sed Julianus, nec Victor Romae, sed Eleutherus. Certè cùm Epistolae ex Oriente ad Victorem de celebrando Paschate missae sunt, Narcissus Hierosolymorum Episcopus fuit; inter Gaianum autem, quem Gabium appellat Eutychius, & Narcissum, novem Patriarchae Hierosolymis sederunt. Neque verò ulla extat memoria scriptae ad Victorem à Demetrio Epistolae; Episcopi tantùm Palaestinae indicant Alexandrinos secum in die Paschatis observando consentire, idque patere ex literis ad se invicem missis, nullâ Demetrii mentione factâ. Quae dixit igitur de Demetrio Eutychius, ex archivis Ecclesiae Alexandrinae non habuit; videamus an certiora de Alexandro, sub quo veterem consuetudinem [...] ait, tradat. Alexander, inquit, Achillam socium suum, qui ante ipsum Patriarcha fuerat, de gradu Patriarchali dejecit, quia Ario recepto contra Petri Alexandrini mandatum fecerat. Cum ipse antea narrâsset, Achillam, postquam sex annos sederat, mortuum fuisse. Quomodo igitur ad finem Concilii Nicaeni, Alexander eum de gradu Patriarchali dejicere potuit? Decepit eum, ut opinor, nominis similitudo. Erat enim Achillas quidam presbyter, Ario consentiens, quem simul cum Ario excommunicavit Alexander. Non estigitur adeò fide dignus Eutychius, ut ei aut soli, aut primo hujus historiae conditori credamus.
Respondeo tertiò, planè incredibile esse, ut nullus fuerit in totâ Aegypto Episcopus praeter solum Alexandrinum, ante Demetrii Patriarchatum; & assertionem contrariam ex optimis historiae monumentis demonstrari posse. Scripta est Epistola ab Adriano Imperatore [Page 174] ad Servianum Consulem circa A. D. CXXXII, sexaginta ferme annis antequam factus est Patriarcha Demetrius: non enim ille Episcopus factus est A. C. CLXXV, ut immani prochronismo docet Salmasius in Apparatu; sed anno Commodi decimo, ut refert Eusebius in Chronico, circa A. D. CXC. Hanc Latinè scriptam Phlegon libertus ejus conservavit, & Flavius Vopiscus ex eo transcripsit, ut ipse refert in Vitâ Saturnini. Hujus Epistolae verba sunt: Aegyptum, quam mihi laudab as, Serviane charissime, totam didici levem, pendulaem, & ad omnia famae momenta volitanten Illi qui Serapin colunt, Christiani sunt: & devoti sunt Serapi [...] se Christi Episcopos dicunt. Nemo illîc Archisynagogus Judaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter, non mathematicus, non aruspex, non aliptes. Ipse ille patriarcha quum Aegyptum venerit, ab aliis Scrapidem adorare, ab aliis cogitur Christum. Habemus hîc Patriarcham, Christi Episcopos, & Christianorum presbyteros. Et Patriarcham quidem non tantùm Casaubonus, sed & Salmasius pro Episcopo Alexandrino habet. En Episcopum, inquit ille, Alexandrinum Hadriani temporibus Patriarcham dictum! Nonigitur tam [...] est Patriarchae nomen in Ecclesiâ Christianâ quàm quidam videri volunt, quibus placet nec Nicaeni primi Concilii aetate, tanto post Hadrianum intervallo, usitatum illud inter Christianos fuisse pro eo qui toti dioecefi praeerat, & dioeceseos Exarchus dicebatur. Quos alibi refellam; & satìs hic locus confutat. Quomodo [...] postea id quod hocloco promittit, aliis disquirendum relinquo. Certè libro de Primatu Papae cap. 4 nomen Patriarchae adhuc retinet, de Exarcho dioeceseos aliter, opinor, sentit. Si quis Patriarcha tum vocatus est, ut de [...] Alexandrino constat, quem Hadriani Imperatoris aevo [...] appellatum Epistola ejus ostendit in Saturnini Vitâ à Flavio Vopisco posita, non eam per illud tempus habuisse significationem certum est, quam babuit postea. Mihi verò, ipse ille Patriarcha Hadriano dictus de Episcopo Alexandrino intelligi debere nullo modo videtur. Non tantùm quia titulus ille nulli Episcopo eâ aetate, aut sequenti saeculo tributus esse appareat: sed & quòd ea quae de Patriarcha narrat Hadrianus, Episcopo Alexandrino minimè conveniant. Quum, inquit, Aegyptum venerit; loquitur igitur de eo qui Alexandriae habitare non solebat, sed aliquando tantùm Aegyptum adire, utpote qui in aliâ aliquâ regione viveret. Cùm fortè Aegyptum peteret, coactus est non tantùm Serapidem, sed & Christum colere; ab utriusque igitur cultu erat alienus. Miror itaque cuiquam in mentem venire potuisse haec de Episcopo Alexandrino dicta suisse; quasi ille Aegyptum aliquando tantùm peteret, & cùm ibi esset, Christum colere cogeretur: praesertim cùm utrumque Judaeorum Patriarchae [Page 175] [...] aetate [...] tam probè conveniat. Judaeorum Patriarcham intelligo, qui in Palaestinâ vivebat, non qui Alexandriae constitutus fuit, ut putabant Petitus, & Petrus à Marca. De quo loquitur Origenes [...] l. 4 c. 1. Dicunt permanere adhuc principem ex genere Judae, istum videlicet qui est gentis [...] princeps, quem nominant Patriarcham. Loquitur de re ipsi, cùm Alexandrinus esset, incompertâ; & Patriarcham non huic aut illi regioni praepositum, sed totius gentis principem describit. Hic igitur si fortè Aegyptum veniret, & Serapidem & Christum colere cogebatur. Patriarcha igitur Hadriani cum Archisynagogis Judaeorum proculdubio numerandus est. Christi autem Episcopi, & Christianorum presbyteri ad Ecclesiam Aegyptiacam pertinebant. Et rectè inter sparsos ad Jus Justinianeum flores observat Hugo Grotius, Episcopos Christianos à presbyteris distinguit Adrianus Imperator in Epistolâ quae est apud Vopiscum Saturnino. An enim de illis ita loqueretur Adrianus, si presbyteri soli in Aegypto tunc temporis fuissent, Episcopi nulli? Mirum subterfugium est quo utitur Seldenus, Non tam de Episcopis, quàm de eis quise Episcopos ibi dixêre, loquitur Adrianus; quasi qui se Episcopos dixêre, Episcopinon essent. Non eosaccusat, quòd nomen simularent, aut fictum sibi sumerent; sed quòd religionem proderent, quòd Serapin colerent, qui se non simpliciter Episcopos, sed Christi Episcopos dicerent, adeóque Christianae religionis curam sibi primo loco vendicarent; quòd cùm aliarum Ecclesiarum Episcopi ad sacrificandum Diis Gentilium cogi nullo modo possent, illi ob insitam genti levitatem Serapin adorarent. De Episcopis igitur loquitur Adrianus. Ne (que) autem binc sequitur Episcopum ibi fuisse tunc aliquem praeter Patriarcham alium, quà Episcopi nomen aut dignit as presbyteri nomine superius babitum, aut ab eo diversum, inquit ille Quasi verò Adrianus cognoverit illud arcanum, quod isti tantopere venditant, aliquando eisdem vocari Episcopos & presbyteros: quasi ille Apostolorum consuetudinem sequeretur, & aliter eas voces acceperit ac vulgò homines tum locutisunt. Certè Adrianus Episcopos à presbyteris apertè distinguit, eosdémque superiores facit. Primo loco Christi Episcopos nominat, & cùm Christianos, tum etiam illos, quasi scilicet Christianorum principes, Serapi devotos esse dicit: postea presbyteros nominat, eós (que) quasi inferiores, aut inter aruspices & aliptas numerat, aut aruspices & aliptas facit; quae omnia distinctionem manifestam, & imparitatem sonant, Episcopi (que) nomennon tantùm à nomine presbyteri distinctum, sed & superius habitum ostendunt.
Ut omittam ea quae de Episcopatu Aegyptiaco, quo ante Epistolam Adriani excidit Valentinus, & paroeciis quibus praefectus Eusebio dicitur Demetrius, tradiderunt Hammondus & Thorndicius, certum est [Page 176] neque Graecis neque Latinis notam fuisse traditionem illam de Episcopis in Aegypto à Demetrio primùm factis. Extat Euaristi nomine Epistola ad omnes per Aegyptum fratres, hoc est, Episcopos; Iargimur quidem hanc Epistolam Euaristi non esse; sed ut & Adversarii largiantur necesse est, Autorem Epistolae plures Episcopos Euaristi aetate in Aegypto fuisse opinatum esse. Leonidem Origenis Patrem sub initio Demetrii fuisse crediderunt nonnulli. Ita certè Suidas ex Veterum aliquo, [...]. Idem etiam testatur Chronographus Joel, de Severo Imperatore agens, [...]. Licèt enim Leonidem nunquam Episcopum fuisse crediderim, is tamen certè, quisquis fuit, qui primum illum Episcopum tradidit, credidit Episcopos fuisse in Aegypto ante triumviratum Dionysianum. Notat enim Seldenus Demetrium summum Origenis adversarium tres sibi, proculdubio velut auxiliarios, Episcopos instituisse; haec igitur institutio ad postrema Demetrii pertinet; diu enim Origeni amicissimus fuit, teste Eusebio lib. 6. c. 8. Tres itaque instituit Demetrius Episcopos auxiliarios, ut eorum scilicet ope adjutus majore authoritatis pondere Origenem in Synodo opprimeret: ne (que) enim quisquam Synodum Nationalem unquam audivit coactam sine Episcopis. At si Demetrius tribus tantùm auxiliariis Episcopis, iisque contra antiquissimam Alexandrinae Ecclesiae imò totius Aegyptiacae consuetudinem ordinatis, stipatus atque communitus adversus Origenem Synodicam sententiam protulisset, an id Origenes ipse, an Eusebius acerrimus ejus hyperaspista tacuisset? Demetrius Synodo coactâ decreto sancivit Origenem Alexandriâ pellendum esse, ut in Apologiâ Eusebii proditum est. Ex illâ his verbis rem narrat Photius Cod. CXVIII, [...], quae minùs rectè ab Huetio exhibentur, Synodus prior Episcopis aliquot & presbyteris [...]; non enim hoc Graeca volunt, sed Synodum Episcoporum, & aliquot etiam presbyterorum indicat, quod aliud est; Episcopos scilicet fuisse plures, aliquos autem & presbyteros. Blondellus verò, ut solet, haec mirè ad rem suam accommodavit. Nam in Addendis ad pag. 199. [...]. 8. Apologiae suae, Adscribe, inquit, Origenem Presbyterorum decreto pulsum refert Photius Cod. 297. Tot quidem Codices Photius non habet; sed haec sine controversiâ verba respexit quae pag. 297 habentur. [...] [ [...]] [...], Synodus decretum facit, inquit Eusebius apud Photium, Synodus Episcoporum, cui interfuerunt aliquot presbyteri. Hoc autem decretum Synodi cui praesidebat Demetrius, & in qua tot sedebant Episcopi, simpliciter decretum presbyterorum dici quis ferat? Sitres Episcopi tantùm cum Demetrio [Page 177] convenissent, an Eusebius, aut Pamphilus Synodum appellásset Episcoporum? nonne aliquid ex eâ paucitate Episcoporum ad defensionem Origenis traxisset Eusebius? Cùm posteriorem quendam conventum describit, qui Sacerdotio Origenem privavit, quod priùs in Synodo factum non est, [...], inquit. Nonne minorem numerum Episcoporum in depositionem ejus consensisse innuit? & an pauciorum quam trium Episcoporum subscriptiones accepisset Demetrius? Sitam pauci in Origenem consensissent, iique à Demetrio tanquam auxiliarii noviter instituti; sine dubio Origenes ipse de abrogatâ veteri consuetudine, de autoritate paucorum novitiorúmque Episcoporum disputâsset: ille autem de novis non Episcopis sed literis, de multitudine non de paucitate eorum qui cum Demetrio in se conspiraverant conquestus est, [...], Inimico adversus nos acerbissimè pugnante per suas novas literas reverâ Evangelio inimic as, omnésque Aegypti ventos adversus nos concitante, ut ipse de Demetrio loquitur in Praefatione tomi sexti in Joannem. Si deni (que) tres tantùm Episcopi in Aegypto Demetrio auxiliati essent, an Synodorum illarum decretis consentiisset universus orbis, exceptâ Palaestinâ, Arabiâ, Phoeniciâ & Achaiâ, quod testatur S. Hieronymus? Non est igitur dubium quin Episcopos ex Aegypto plurimos in Origenem concitaverit Demetrius; quem idcirco falsò tres tantùm constituisse tradit nullo authore Eutychius, eósque in hunc ipsum finem constitutos ut Origenem pellerent, nullâ cum ratione statuit Seldenus.
Praeterea constat ex Epistolâ Alexandri Alexandriae Episcopi ante Concilium Nicaenum pene centum Episcopos Aegypti consensisse in condemnationem Arii & aliquorum etiam Episcoporum. Constat etiam nunquam fieri mentionem pauciorum in illâ Dioecesi Episcoporum prioribus temporibus. Verisimillimum igitur est non multo pauciores olim fuisse. Ut ad ea tempora propiùs accedamus quae Eutychius indigitat; Dionysius qui Heraclae successit quinto Imperatoris Philippi, sex annisante Origenis mortem, cui & maximè favit, nihil de Demetrii aut Heraclae auxiliariis dixit, de variis Episcopis loquitur non tanquam novis, sed ut alii de suis solent in propriis Dioecesibus. Scripsit ad Cononem Hermopolitanum Episcopum, ad Hieracem Episcopum Aegyptiacum, ad Ammonem Berenices Episcopum, ad Basilidem Pentapolitanum Episcopum, alios. Sub illius Pontificatu [...], [Page 178] quidam Episcoporum in Pentapoli Sabellii sententiam [...], quidam autem Orthodoxi eum coram Dionysio Romano accusabant: erant igitur tunc temporis in Pentapoli Episcopi complures, neque pauciores, opinor, quàm ibidem circa Alexandri tempora extiterunt. Nam cum postea Palaebisca & Hydrax vici Pentapolis sibi proprios Episcopos fieri curâssent, ab omnibus Synesio renuntiatum est [...], ex patriâ & Apostolicâ ordinatione Erythro contribut as esse has Ecclesias; Erythraei igitur Episcopi jurisdictionem secundum morem Ecclesiae Aegyptiacae ad Apostolica tempora referebant. Et Siderius Palaebiscae Episcopus, nemini succedens, sine successore mortuus est: nam decreto Theophili Episcopi Alexandrini, [...], Palaebisca & Hydrax in antiquum ordinem redactae, & Erythro contributae. Idem etiam Dionysius narrat Chaeremonem Episcopum Nili, [...] extremâ [...], motâ persecutione in Arabiam cum conjuge suâ secessisse; quem credibile est sedem eam tenuisse antequam Demetrius auxiliarios adversus Origenem sibi adjunxit. Imò duos libros de Promissionibus scripsit, commotus libro Nepotis Aegyptii Episcopi qui Chiliastarum doctrinam promulgaverat, & jampridem mortuus fuerat. Nepos hic reliquit Psalmodiam, [...], inquit Dionysius apud Euseb. l. 7 c. 25, [...]. Illud autem [...], usque ad [...] tempus, non modici temporis intervallum notat. Idem rursus, Cùm in Arsinoiticâ praefecturâ essem, [...], in qua jampridem increbuit haec opinio: ubi illud [...], sive jampridem, non potest intelligi de sententiâ nuper ortâ, sed vetustâ & inveteratâ, quae tamen relicto à Nepote libro nitebatur. Diu itaque mortuus est Nepos Episcopus [...] ante pontificatum Dionysii, Episcopus autem factus diu ante Demetrii auxiliarios.
Denique traditio illa de tribus Episcopis à Demetrio primò in Aegypto factis omnibus Graecis atque Latinis ignota fuit: traditio autem illi contraria, de Episcopis à S. Marco in Aegyptiacâ Dioecesi institutis & Graecis & Latinis, atque Arabibus nota fuit. Simeon Metaphrastes de S. Marco, Constituit & confirmavit Ecclesias per Libyam, Marmaricam, Ammoniacam, Pentapolin, Alexandriam, locáque quae Bucolicae dicebantur.... Ordinaverat autem pro se [...] Alexandriae [...]: aliis quoque [...] longè latéque Episcopos, presbyteros, diaconos dederat. In Synaxario Graeco S. Marcus describitur, [...]. Nicephorus Callistus l. 2. [Page 179] c. 43. [...]. Haec Graeci. Vita S. Marci ex antiquissimo Codice ante 100 annos descripta: B. autē Marcus Anizanum Alexandriae [...] Episcopum, & tres presbyteros, id est, Melium, Sabinum, & Cerdonem, & septem diaconos, & alios undecim ad Ecclesiasticum ministerium pertinentes. Et Pentapolin pergit.... & ordinans Episcopos per regiones illas & Clericos, iterum Alexandriam venit. Rhabanus Maurus eadem cum Metaphraste tradit, ut & Notkerus, & Alfricus Cantuariensis Episcopus, & Ordericus Vitalis. Inter Arabas Martyrologium Melchitarum, Aliquandiu moratus est Marcus in urbe Cyrene Cyrenaeorum, indéque Alexandriam quae apud Pharum est perrexit: dein in Barcam profectus est, multáque edidit miracula, & Christi Ecclesias exornavit, constituens [...] Episcopos, atque his inferiores sacerdotes. Et Severus de Vitis Patriarcharum Alexandrinorum, Ipse verò discedens Pentapolin perrexit, mansitque ibi annos duos annuncians, & ordinans Episcopos, presbyteros, & diaconos in omnibus ejus provinciis. Ut videre est apud Ecchellensem. Nullum igitur Eutychianae traditionis fundamentum est.
Respondeo quartò, nè Eutychium quidem ipsum hanc historiolam tanquam traditionem à majoribus acceptam referre, sed velut quaestionis Criticae aut Philologicae apud Arabas sui temporis agitatae solutionem in honorem Ecclesiae suae factam. Arabes enim putabant aut putari voluerunt nomen Papae suâaetate Pontifici Romano peculiariter attributum primò fuisse Alexandrinis Episcopis datum, & à populo Aegyptiaco usurpatum, & ab illis ad Romanos pontifices devolutum, ut tradunt Georgius Homaidius, & Abubacrus Habbasides apud Ecchellensem. Cùm igitur à Graecis eruditi intelligerent eum titulum primo Patriarcharum Alexandrinorum Heraclae attributum fuisse, à Dionysio scilicet, (quem scriptorem vocat Eutychius; nullius enim Alexandrini Episcopi ante eum scripta extabant,) qui in Epistolâ ad Philemonem haec tradiderat, [...], Hanc ego regulam ac formam à beato Papa nostro Heracla accepi: cùm haec, inquam, à Graecis accepissent, rationem excogitârunt, quare hic Heraclae potissimùm titulus attribueretur: & cum vocem [...] ad [...] inclinare viderent, neque enim deerant Graeculi qui etiam illuc traherent, miram hanc historiam excogitârunt, quâ non sub Demetrii tempore, sed Heraclae populum illud discrimen inter Episcopos Aegypti nuper institutos, & Alexandrinum [Page 180] Patriarcham animadvertisse ostendant, ut postea vulgarem Episcopum Abba, Patriarcham Papam id est avum appellarent, quoniam ipsi Episcopi Patriarcham Abbam vocarent. Haec vera esse vel indè primò perspicitur, quòd Eutychius non perpetuam narrationem texat, aut historiam de institutione Episcoporum electioni presbyterorum immediatèsubjungat, sed quaestionem obiter inserat, Quare Patriarcha Alexandrinus dictus sit Papa? Quam quidem quaestionem dissimulat Seldenus, ut tanquam partem prioris historiae posteriorem inducat. Ita enim Eutychium loquentem repraesentat: Is etiam (nempe Alexander) petiit ab eis nè Patriarcha Alexandrinus Papa vocitaretur, quod significat avum, Ita vertit [...] petiit ab eis, & ex alio Codice [...] dixit vel mandatum dedit eis, ac si decreverit Alexander, nè posthac Patriarcha Alexandrinus Papa diceretur. Cùm ipse Alexander eo ipso nomine à suis vulgò indigitaretur. Inscriptio Epistolae apud Athanasium libro de Synodis, [...]. Prima Epistolae sententia, [...]. Et in corpore Epistolae, [...]. Athanasius Alexandri successor Alexandrum Papam vocavit, & ipse ab Ischyra, Arsenio, Constantio [...] vocatus est. Sed hanc versionem satìs exagitavit Ecchellensis. Doctissimus Pocockius noster ita reddit, Quod autem quaerunt [nonnulli,] Quare Patriarcha Alexandrinus vocetur Papa? (cujus nominis significantus est Avus) [sciendum est]. Ut igitur illi quaestioni responderet Eutychius, illa de tribus à Demetrio, viginti ab Heracla factis Episcopis inaudita tradit, ut solent illi qui de vocabulorum originibus disputant. Omnia autem quae tradit & futilia, & falsa & absurda sunt. Statuit enim [...] sive [...] significare avum, titulum illum Patriarchae datum, cùm alius reliquis Episcopis competeret; idque primò Alexandriae, ut postea sc. Romano Pontifici attribueretur. Ut igitur haec fabula penitus explodatur, ostendam primò vocem [...] quae Heraclae tributa est nunquam significâsse Avum. Vocem hanc Syracusanam esse volunt Grammatici nonnulli. Suidas, [...]. Eustathius, [...]. Aliter Etymologus, [...]. Quod quidem verum esse potest, alterum nonitem. Nam vox [...] ipsis Syracusis longè antiquior est. Syracusae enim ab Archia conditae sunt vel sub Clidico, ut Eusebius, [Page 181] vel potiùs sub Aeschylo Atheniensium rege, ut Marmor Arundellianum; haec autem vox sub Diogneto ab Homero usurpata est, de Nausicaa, Odyss. Z.
[...]. —
Ubi vocis interpretatio certissima est, Pater chare; alloquitur enim [...]. Hesych. [...]. Primaeva igitur significatio [...], vel poëticè [...], est Pater. Idem etiam verbum [...] indè deductum usurpat Iliad. E.
[...].
Ubi Vetus Scholiastes, [...]. Hesychius post V. [...], habet [...]. Sed utrumque locum obiter emaculandum censui, qui post nuperos editores adhuc in mendo jacet. Primò igitur [...], manifestè corrupta sunt, & series literarum pro [...] postulat [...]. Sic igitur legas, [...], Paxae, insulae prope Italiam. De quibus Plinius l. 4. c. 12, Circa eam aliquot, sed ad Italiam vergens Thoronos, ad Leucadiam Paxae duae, quinque M. discretae à Corcyrâ. De quibus etiam Polybius intelligendus l. 2, [...], vel fortè, [...]. Secundò pro [...], legendum quivis statim videt, [...]. Ita apud Aristophanem, optimum Linguae Atticae interpretem, Trygaeus filios alloquitur, in Pace,
[...].
Cùm panem petitis papam me vocantes.
Quem locum respiciens Hesychius, [...]. Et ita filiae Trygaeum alloquuntur, [...]. Ita rursus & in Vespis, ubi Scholiastes, [...]. Erat igitur haec liberorum ab ipsâ linguae Graecae origine blanda appellatio patri data. Posteriores Graeci eandem appellationem etiam illis tribuerunt quos quasi patrum loco habemus. Scholiastes Homeri, [...]. Juniores senioribus tanquam filii parentibus titulum hunc tribuebant: & ubi aetati dignitas aliqua accessit, titulus venerationis habebatur, [...], Suidas. Sub hac venerationis notâ [...] à Graecis, Papa à Latinis, primaevis Ecclesiae temporibus [Page 182] tribuebatur Episcopis, quos loco spiritualium patrum habuerunt. Nulla hîc avi, nulla patris patrum notio. Hoc autem secundò apparet, quòd titulus ille eodem aevo quo de Heracla usurpatus est, aliis Episcopis quàm Patriarchis communis erat. Clerus Romanus ad Clerum Carthaginensem, Didicimus secessisse benedictum Papam Cyprianum à Clementio subdiacono. Iidem in titulo Epistolae ad ipsum scriptae, Cypriano Papae presbyteri & Diaconi Romae consistentes S. Ita Romae, ita in Africâ locuti sunt, Universi confessores Cypriano Papae S. Hieronymus aliquando Theophilum Episcopum Alexandrinum Papam appellat, ut in Apologiâ adversus Ruffinum, Ergò & Epistolae Papae Theophili & Epiphanii & aliorum Episcoporum te petunt, te lacerant; & paulò pòst, Lectis nuper Papae Theophili Epistolis; iterúmque, Nunc primùm à Papa Theophilo didicisse impietates ejus. Et in Epistolâ ad ipsum datâ, Adnitere ergò Papa amantissime, atque beatissime. Non quòd hunc titulum Alexandrino Episcopo peculiarem crederet; Anastasium enim simul cum Theophilo nominans illum, non hunc, Papam vocat, Quid faciunt Epistolae Theophili Episcopi, quid Papae Anastasii, in toto orbe [...] persequentes? Imò in Epistolâ ad Theophilum datâ Anastasium Papam appellat, Ex dispensatione Dei factum puto, ut eo in tempore tu quoque ad Anastasium Papam scriberes. Alios etiam eodem nomine indigitat, Nè me mittas ad sex millia librorum ejus, quos legisse beatum Papam Epiphanium criminaris; & rursus, Erupit aliquando contra Papam Epiphanium, Apologiâ secundâ. In prooemio Commentariorum in Jonam, Caterùm non ignoramus, Chromati Papa venerabilis. In Epistolâ ad Augustinum, Incolumem & mei memorem te Christi Domini clementia tueatur, Domine Venerande & beatissime Papa. Ita reliqui ejusdem aevi nomen Papae cuilibet Episcopo tribuebant. Tertiò, usitatum hunc titulum etiam ante Dionysium, & Heraclam, docet nos Tertullianus lib. de Pudicitiâ cap. 13. qui de Episcopo Romano haec habet, In eum bominis exitum, quantum potes, misericordiae illecebris bonus pastor, & benedictus Papa concionaris. Cùm igitur vox Papa nunquam significet avum, sed omnibus Episcopis semper tributa sit, & priùs quidem Episcopo Romano quàm Alexandrino, inania sunt omnia ob quae hanc historiam excogitârunt Arabes; falsa etiam & historia ad horum tantùm confirmationem tradita.
Excussimus traditionem Aegyptiacam, quam nos nunquam natam fuisse contendimus, & ab Arabibus tantummodo fictam: ecce autem eam etiam redivivam, & ad hunc us (que) diem superstitem! Eutychianam [Page 183] traditionem firmat idem institutum, inquit Dallaeus, in antiquissimâ & nobilissimâ Ecclesiae Aegyptiacae traduce, Aethiopicâ Christianitate, ad haec usque tempora servatum. In omni enim Aethiopicâ Ecclesiâ unus est jam ab antiquis temporibus Episcopus, Abuna, ut vocant, i. e. Patriarcha, qui etiam [...] ab Alexandrino Patriarcha consecratur & mittitur. Antiqua autem [...] quae sint postea ostendit; ait in Aethiopiae pariter ac Aegypti amplissimis & Christianissimis civitatibus nullos ad A. D. 190 Episcopos, Abunam tantùm fuisse Aethiopicum ut & Patriarcham Alexandrinum.
Quaero autem unde haec omnia pro compertis habeat Vir doctissimus. Testes quatuor adducit, Alphonsum Mindesium, Nicolaum Godignum, Joannem à Sanctis, Franciscum Alvarem, nuperos scriptores omnes, Jesuitas aut Dominicanos. Quid autem illi testantur? an Christianitatem Aethiopicam ab initio fuisse Ecclesiae Aegyptiacae traducem? an ab antiquo usque ad A. D. 190 fuisse in Aethiopiâ Patriarcham aut Abunam cum presbyteris quamplurimis, Episcopo autem nullo? an hanc regiminis formam ab Aegyptiis [...] derivatam, & apud Aethiopas intemeratam ad sua usque tempora permansisse? nihil horum. Id unum asserunt, superiori saeculo nullos fuisse in Ecclesiâ Aethiopicâ Episcopos, Abunam unum ab Alexandrino Patriarcha electum & creatum. Demus igitur id verum esse, quod eorum testimonio confirmatur, etiamsi illis longè plures contrarium planè doceant, atque inter eos ipse Salmasius. An indè sequitur traditionem Eutychianam in Aegypto reverâ ab initio obtinuisse, & omnem Ignatianis Epistolis fidem abrogandam esse? Nulli fuerunt in Aethiopiâ Episcopi praeter unum Abunam saeculo 16o. Ergò nulli erant in totâ Aegyptiacâ Dioecesi primo vel secundo saeculo usque ad A. D. 190 Episcopi praeter Alexandrinum Patriarcham; ideóque Epistolae Ignatii confictae sunt. Non probat aut admittit, opinor, hanc consequentiam Vir doctissimus. Reliqua enim omnia quae enumeravimus, ad Eutychianam traditionem firmandam, plura autem ad Ignatium Epistolicum rejiciendum necessaria sunt: quae adhuc nullo testimonio confirmantur, imò quae nullo confirmari possunt.
Primò enim Christianitas Aethiopica ab initio non videtur fuisse Ecclesiae Aegyptiacae tradux. Nam, teste Irenaeo, l. 3. c. 12. Spado [...] Aethiopum missus est in regiones Aethiopiae praedicaturus hoc quod ipse crediderat. Idem testatur Euseb. l. 2. c. 1. & S. Hieron. in 53 Isaiae, & S. Cyril, Catech. 17. Unde & Aethiopes ipsi à Philippo Apostolo se ad fidem conversos profitentur. Volunt etiam nonnulli S. Thomam Aethiopibus Evangelium praedicâsse, alii S. Matthaeum, ut Socr. l. 1. c. 19, Ruffinus l. 10. c. 9. Utcunque sit, sunt enim primae Evangelicae [Page 184] promulgationis vestigia ut apud alias gentes à Graecis longè dissitas, ita & apud Aethiopas valde obscura, nemo tamen Veterum dixit Aethiopas primo vel secundo saeculoreligionem Christianam ab Aegyptiis didicisse; quod erat ad Eutychianam traditionem firmandam imprimis probatu necessarium. Et mirum est quot & qualia haec de Ignatio conjectura Dallaeum docuit, quae antea prorsus ignoravit. Ita enim ipse de Pseudep. Apost. l. 1. c. 2, Sed Aethiopas quidem mittamus, quorum non nisi recentissima novimus, antiqua planè ignoramus.
Fatemur quidem, quicquid ab Eunucho, aut Thoma, aut Matthaeo factum est in illis regionibus, Aethiopas aliquando Christianam religionem ab Aegyptiis hausisse, quod multa demonstrant. Quaeritur tantùm de tempore, cujus cognitio erat ad hoc argumentum planè necessaria. Nam nisi probetur, Aethiopas Abunam habuisse ab Episcopo Alexandrino creatum, qui eam Ecclesiam cum presbyteris sine alio Episcopo rexerit, ante Demetrii tempora, Eutychiana traditio nullo modo confirmabitur. Quae autem Dallaeus affert, ut Aethiopicum Christianismum ab Aegypto propagatum esse demonstret, haec tantummodo sunt; Abuna scilicet ab Alexandrino Patriarcha petiordinari (que) solitus, & vetus Dioscori schisma cui gens tota ad hodiernum diem adhaeret, Synodi Chalcedonensis & Leonis Romani Episcopi memoriam abominans. Haec autem nec ad A. D. 190, nec ad Eusebii tempora pertingunt; ideóque ad rem praesentem nihil omnino faciunt. Arabes quidem Aethiopicae Ecclesiae primordia ad Constantinum ferme referunt. Abulfarajus notat a tempore Constantini religionem Christianam se exeruisse, doneceam amplecterentur pleraeque earum quae Romanis vicinae sunt gentes, nec non quotquot incolebant Cophtae aliis & Nigritae omnigeni ex Aethiopibus, Nubiis, caeterisque. Geographo Nubiensi memorantur Nigri, qui vocantur Albanin, & dicuntur esse Graeci, religionémque Cbristianam profiteri à [...] Coptitarum ante exortam [...] sectam; verùm deficiunt à fide Christianorum, sunt enim [...]. At Constantini aetate plures quàm centum fuerunt in Aegypto Episcopi; & eodem tempore Eusebius Ignatii Epistolas omnibus Ecclesiis perhonorificè commendavit. Imò verò videtur etiam aetate ipsius Athanasii, qui Epistolas Ignatii & novit & recepit, & primùm incognita vel nulla fuisse, & dein vel ortum habuisse, velse recuperâsse Ecclesia Aegyptiaca. Idque patet ex historiâ quam narrat Ruffinus de Frumentio, quem in Indiam cum Meropio profectum esse tradit. Etsi enim Ruffinus ità historiam pertexat, quasi in Indiam ulteriorem & Orientalem Frumentius perrexisset; constat tamen Indiam eam fuisse Aegypto proximiorem, & Aethiopiae partem. Indi enim Aethiopes antiquitus appellabantur, ut apud Virgilium de Nilo, ‘Usque coloratis amnis devexus ab Indis.’
Ad hanc autem Indiam Frumentium primò pervenisse constat: ex illâ Alexandriam rediit, in eandem rursus etiam missus est, & ab Athanasio ordinatus Episcopus Axumeos. Erat autem Axumis Aethiopum metropolis. Stephanus de Urbibus, [...]. Apud Arrianum in Periplo maris Erythraei, (quod Procopio Gazensi [...] vocatur,) [...]. Nonnosus apud Photium, [...]. Et clariùs adhuc Procopius Persicorum lib. 1. [...]. Erat igitur Axumis Metropolis Aethiopiae, & in eâ Aethiopum Regia posita fuit. Ad hanc igitur Axumin, & hanc Indiam, quae pars est Aethiopiae Aegypto proxima; non ad Indiam intra Gangen, aut ad Axumin illam quam ad latus Orientale Indi fluvii constituit Ptolemaeus, Frumentium missum fuisse à S. Athanasio credendum est: tum quòd Epistolam Constantius ad Aizanan & Sazanan ejus loci Tyrannos scripsit, [...], ut Frumentius Episcopus Axumeos indè abduceretur (inquit Athanasius in Apologiâ) in quâ Tyrannos eos fratres vocat, iisque paria cum Romanis jura impertit; cùm nulli Imperatorum Romanorum foederati ultra Gangen essent: tum etiam qud idem Constantius legem fecerit in haec verba quae rem ipsam mire illustrat, Nullus ad gentem Auxumitarum & Homeritas ire praeceptus ultra annui temporis spatia debet Alexandriae de caetero demorari. Erant igitur hi [...], ut loquitur Philostorgius, Homeritis adjuncti, Imperio Romano contermini, Romanorum foederati, tempore Constantii. Ad illos igitur saepe missi sunt legati qui Alexandriam primò petebant, indè in Aethiopiam profecti, ex Aethiopiâ Alexandriam reversi sunt, ad quos spectat illa Constitutio. Haec occasio eos ad fidem Christianam sub primis Imperatoribus Christianis convertendi.
Jam verò ante hunc Frumentium in hac Indiâ sive inter Aethiopas Axumitas nulla Christianae Religionis vestigia apparebant. Ita omnino intelligendus Socrates in praefatione ad hanc historiam: [...]. Interior autem India, quam gentes accolunt plurimae diversis utentes linguis, ante Constantini tempora nondum Christi fide fuerat illustrata. Idem etiam ex ipsâ historiâ innotefcit. Frumentius enim ipse cùm primùm ad Indiam illam, sive Aethiopiam pervenerat, & mirá Dei providentiâ maximae apud Regem autoritatis esset, neminémque [Page 186] inter Aethiopas Christianum invenerit, requirere solicitiùs coepit si qui inter negotiatores Romanos Christiani essent, iisque potestatem dedit ut conventicula per loca [...] facerent ad quae Romano rituorationis causâ confluerent. Quo peracto reversus & Alexandriam veniens, quid à se factum sit docet; & à S. Athanasio in Concilio sacerdotum primò designatus, dein ordinatus est Episcopus Axumeos. Qui cùm Episcopali autoritate ornatus perrexisset ad hanc Indiam, tanta ei data esse à Deo virtutum gratia dicitur, ut signa per eum Apostolica fierent, & infinitus numerus Barbarorum converteretur adfidem. Ex quo in [...] partibus, & populi Christianorum, & Ecclesiae factae sunt, & Sacerdotium coepit, ut testatur Ruffinus Hist. Eccl. l. 10. cap. 9. Cui suffragantur Socrates, Sozomenus, Theodoretus, & Nicephorus.
Ubi nunc ille Abunas Aethiopicus, ille Patriarcha sine Episcopis, in amplissimis & Christianissimis civitatibus, usque ad A. D. 190? Ubi illi ab aliarum gentium commercio remoti, adeo antiqui ritûs tenaces, ut cum Aegyptii, gens levis & pendula, sub Demetrio & Heracla Episcopos scilicet admitterent, traditum ab Alexandrinis morem optimâ fide servaverint, & uno Abuna contenti plures Episcopos admittere nunquam voluerint? Ex quibus haec historiae monumentis eruta, ex quibus Ecclesiae Annalibus desumpta sunt, Graecis, Latinis, Arabibus pariter ignota? Prima facies Ecclesiae, primum Sacerdotium, primus Episcopus in Metropoli Aethiopiae, cum jam Athanasius in Aegypto non sine centum Episcopis praesideret, & ipse [...] Epistolas disertè agnosceret atque praedicaret.
Philostorgius, aut ignorans, aut potiùs dissimulans hanc historiam, Theophilum sub Constantino ad Axumitas Aethiopas missum tradit: Nicephorus hoc ad Constantii & Georgii Episcopi Alexandrini tempora refert. Et omnino Episcopus ille Arianus post Frumentium aut revocatum aut mortuum Aethiopiam perrexisse putandus est. Post quos quin plures in Aethiopiâ Episcopi floruerint dubitari non potest. Legimus enim apud Palladium, quem ex Bibliothecâ Regiâ nuper edidit Cl. Edoardus Bissaeus Eques auratus, [...]. Ego ad primas tantùm Indiae or as paucos ante annos cum beato Mose Adulenorum Episcopo [...]. Erat autem Adule, vel Adulis, urbs Aethiopiae. Steph. [...], & Procopius Persicorumlib. 1, [...]. In vitâ S. Chrysostomi à Palladio scriptâ mentio fit Palladii Blemmyorum Episcopi. Blemmyes autem sunt Aethiopes. Strabo l. 17. [...], de quibus Plinius l. 5. c. 8. Neque [Page 187] verō adhuc multùm crevit in Aethiopiâ religio Christiana. Sed Justinianei imperii anno 16 Adadus Auxumitarum Rex, factus est Christianus, & ab Imperatore accepit [...], ut refert Theophanes, [...], ut narrat Cedrenus, & tota ea gens Christo nomen dedit. Ab eo tempore, ut arbitror, Christianismus radices apud Aethiopas egit, quo liberiùs adhuc de Chalcedonensi Concilio loquebantur homines praesertim in Aegypto. Sub imperio autem Theophili, in Aethiopiâ Episcopus fuit nomine Jacobus, quem cùm Rex fortè in bellum profectus esset, uxor Regis in exilium misit, & substituerunt in locum ejus Episcopum alium. Sed & pluvia iis data non fuit, & percussi sunt pestilentiâ, ita ut regnum magnum sentiret damnum. Episcopus autem in Aegyptum venit. Atque ut Rex è [...] reversus fuit, uxorem suam objurgavit, & misit ad Patriarcham veniam ab eo petens, eúmque rogans uti remitteret Episcopum. Id quod fecit; & receperunt eum cum gaudio magno, ut refert Elmacinus. Post haec tempora, ut opinor, conditi sunt Canones Arabici Concilii Niceni, quos edidit Turrianus, quique ad posteriorem Ecclesiae statum, & consuetudines diu post Concilium Nicenum natas temperati sunt. Eorum autem Capite 36 statutum est, Ut non possint Aethiopes creare nec eligere Patriarcham; sed potiùs [...] Praelatus sub potestate ejus sit qui tenet sedem Alexandriae. Sit tamen apud eos loco Patriarchae, & appelletur Catholicus: non tamen jus babeat constituendi Archiepiscopos, ut habet Patriarcha; siquidem non habet Patriarchae honorem & potestatem. Plures sine controversiâ in Aethiopicâ Ecclesiâ Episcopi fuêre cùm hic Canon primò conditus est. Jus Patriarchae denegabatur creandi Archiepiscopos sive Metropolitanos, tales nimirum qui suâ autoritate Episcopos crearent; unde ipsi jus creandi Episcopos concessum esse supponitur. Et quoniam eâ aetate plures sub se Episcopatus haberet, Catholici no men obtinuit, qui vulgo [...] Abuna vocatur. Salmasium hîc appello, qui de Primatu Papae cap. 14 haec habet, Succrescente, ut probabile est, Christianorum in Aethiopiâ numero, ubi plures habere coepit ea provincia Episcopos, unus omnibus Metropolitanus imposit us, qui propter [...] Episcoporum sibi subjectorum & ditionis amplitudinem Catholici & [...] nomen habuit, quamvìs alteri Patriarchae subesset.
Si deficiat Historia, ipsius Ecclesiae monumenta cujuscunque aetatìs sint, satìs manifestò ostendunt complures in eâ Provinciâ Epi copos fuisse. Liturgia Aethiopum Romae impressa, Memor esto omnium [...] nostrorum, Episcoporum, presbyterorum, at que diaconorum, qui viam nobis indigitant verbi Orthodoxi. In aliis Liturgiis & [Page 188] Missalibus, quae habet Vir doctissimus Castellus noster, quamplurimae preces sunt, quibus populus in haec verba orat, pro patribus nostris Episcopis, pro fratribus [...] sacerdotibus, pro adjutoribus nostris presbyteris.
Cùm igitur ex tenui illá quam de [...] Ecclesiâ habemus notitiâ aliquorum Episcoporum nomina supersint, cum constet ex Arabico Canone jus creandi Metropolitanos tantùm propriè dictos Aethiopi bus concessum non esse, cùm Liturgiae Aegyptiacae antiquis retro temporibus populum pro Episcopis suis orare quotidie docuerint, non diu est ex quo Aethiopes Abuna uno sine Episcopis fuerint contenti, si modò illud verum sit, quod Jesuitae & Dominicani contra aliorum testimonia referunt. Cùm ante Justiniani tempora tam pauci fuerint in Aethiopiâ Christiani, ante Constantinum vel nulli vel certè Aegyptiis planè incogniti; cùm qui primus erat eorum, saltem ab Aegypto, Apostolus Frumentius, ab Athanasio, pluribus quàm centum in Aegypto Episcopatum tenentibus, & missus & ordinatus sit, palam est Aethiopicae Ecclesiae hodiernum statum, qualis qualis sit, ad antiquissimam Aegyptiacae Ecclesiae traditionem, si quae talis unquam fuerit, confirmandam nihil omnino valere. Cùm denique Argumentum Negans fundetur in silentio omnium ante Eusebium, ante quem Aethiopum Christianorum nulla fama est, aut perquam incerta; cùm Athanasius, qui post Eusebium Ignatiana memoravit primum ex Aegypto Episcopum in Aethiopiam miserit; cùm Dallaeus ipse fateatur Aethiopas recipere Constitutiones Clementinas, tanquam ab ipsis Apostolis dictatas, in quibus plura de Episcopis quàm in Ignatianis continentur, nihil hinc ad autoritatem Epistolarum S. Ignatii imminuendam for mari ullo modo potest.
Hactenus de Traditione Alexandrinâ ab Aethiopibus confirmatâ, ut volunt, quae aliquam Argumenti speciem habuisset, si ea omnia vera fuissent quae attulerunt. Illud autem quod sequitur si verum esse concedatur, nescio quam vim habere possit ad Ignatium Epistolicum rejiciendum, aut quid conferat ad silentium scriptorum ante Eusebium. Quomodo enim illud quod octavo saeculo factum est, probabit scriptum istud 2o & 3o saeculo non extitisse, quod 4o, 5o, 6o & 7o receptum & approbatum est? Scilicet circa A. D. 736 in Germanic â Boioarior um gente Christi fides viguit, & presbyteri fuerunt, cùm tamen nullus apud eos essent Episcopi. Unde liquet nè iis quidem temporibus [...] Epistolici autoritatem Christianis per Germaniam notam fuisse. Primò, quaenam haec consequentia eft? Boioarii [Page 189] in Germaniâ nescierunt: ergò Christiani per Germaniam. An nulli erant Christiani per Germaniam praeter Boioarios? An alii omnes ignorabant quicquid Boioariis ignotum fuit? An ideo autoritatem Ignatii ignorâsse dicendi sunt qui Episcopos habuêrunt, quòd alii non habuisse dicantur? Secundò, unde liquet Christi fidem inter Boioarios viguisse cùm Episcopos non haberent? Scilicet ex Gregorii tertii Epistolâ ad Bonifacium hoc apparet, inquit, nec hoc tantùm, sed Vivilonem nescio [...] ipse Gregorius àse in eum ordinem consecratum ad eos misit. At Gregorius non dicit Vivilonem fuisse primum eorum Episcopum, nec se eum misisse ait, sed ordinâsse tantùm. Missus est enim Vivilo ad Gregorium, idque à Boioariis ut ordinaretur Episcopus; illi igitur tum noverunt se sine Episcopo vivere non debere. Quod an ab Ignatio acceperint illi viderint qui neminem alium eam necessitatem docuisse putant. Vivilo etiam ipse ideo missus esse traditur, quia prior Episcopus esset defunctus. Et Epistola Gregorii extat cum hoc titulo, Dilectissimis nobis Episcopis in provinciâ Boioariae & Alemanniae constitutis Uvigoni, Luidoni, Rodulpho, Vivilo seu Addae, Gregorius Papa. Ut nec primus, nec solus tunc temporis Vivilo Boioariorum Episcopus fuisse videatur; & cùm Bonifacius Germanorum Apostolus dicatur, tempus illud ostendi non potest, quo apud Boioarios fides Christi sub presbyteris sine Episcopo viguerit.
Alterius planè generis est quod è Scotia petit Argumentum. Ibienim Episcopos singulares in Ecclesiis fuisse negari non potest ad formam regiminis Ignatiani. Nam, ut Beda testatur, Abbas quidam presbyter fuit cujus juri & omnis provincia & ipsi etiam Episcopi subjecti erant. Ita quidem Beda, sed omissa sunt verba notatu digna, ordine inusitato. Agnovit Seldenus ordinem inusitatum à Beda observatum: Sed qui, inquit, ex more ibi vetustissimo seculorúmque [...] anteriorum disciplinâ receptus fit. Sed quis apud Jonenses presbyteros mos fuit Bedae aevo antiquissimus, aut quot fuerunt illa anteriora saecula? Certè ab [...] Columbae, qui Monasterium condidit, ad ortum Bedae, qui haec scripsit, anni tantùm numerantur 76. Quid autem hinc sequitur? Ignatii [...] 7o saeculo Scotis Christianis fuisse ignotam, inquit Dallaeus. Certè non sequitur reliquis Scotis qui Episcopis parebant Ignatium notum, neque Monachis Jonensibus, quòd Abbatico juri Episcopi subjecti essent, ignotum fuisse. Potuit hoc fieri utrâque parte Ignatium sciente, potuit utrâque ignorante. Si ideo Ignatium ignorâsse censendi sunt, certè & Chalcedonense Concilium ignorabant cujus Canon octavus omnes [...] Clericos Episcopo vult esse subjectos. [...]. [Page 160] Clerici ptochiorum, monasteriorum & martyriorum sub potestate Episcoporum qui sunt in unaquaque civitate, secundum SS. Patrum traditionem, permaneant, nec per [...] à suo Episcopo recedant.
Si demus Jonenses Ignatium Epistolicum ignorâsse, priùs ostendere oportuit, quid illi noverint, quàm illud objiceret quod ignorabant. Antea quidem in hunc modum disputabat. Si scripsisset Ignatius Epistolas, eae fuissent Justino, Irenaeo, Clementi Alexandrino & Tertulliano cognitae. Nam hi viri erant, totius antiquitatis literariae maximè verò Christianae studiosissimi iidem atque acutissimi & doctissimi indagatores. An idem de Scotis Christianis septimi saeculi judicandum est? Num Jonenses monachi antiquitatis studiosissimi atque acutissimi & doctissimi indagatores fuisse perhibentur? Imò verò an adhuc ampliùs, Jonenses illi in discutiendis veterum Graecorum monumentis adeò emunctae naris Critici fuere, ut Eusebii, uti volunt, error qui Athanasium, Hieronymum, Theodoretum & Gelasium fefellit, iis potissimum suboleret? Hoc enim necessariò dicendum est de testimonio septimi saeculi, ut vim aliquam habere videatur: tunc enim autoritas Epistolarum Ignatii inter Catholicos at (que) etiam Haereticos erat receptissima.
Postquam Boioariorum & Jonensium meminiss et Vir doctissimus, & ab Argumento suo, quod à silentio scriptorum ante Eusebium petebatur, longiùs aberrâsset, adjunxit Hieronymi & Epiphanii testimonia: illum ideo adduxit, quia presbyteratûs cum Episcopatu, ut ait, [...] probabat, hunc quia eam sententiam ut haeresin in Aerio damnabat, testes duos in Ignatium jam diu receptum egregiè conspirantes. S. Hieronymus saepe S. Ignatii meminit, quid scripserit Vir Apostolicus & Martyr observat, Eusebiana transcribit & approbat: quid igitur ille adversus Ignatii Epistolas? Solicitor putare, inquit, vel nondum in iis ista tam multa fuisse, quae hodie de Episcopatûs [...] & prae presbyteratu excellentiâ istic legimus, vel certè existimâsse Hieronymum quantalibet fuerit Martyris autoritas, non tamen satìs eam valere, utrem disertis Scripturae vocibus confirmatam convellere posset aut deberet. Quid autem si Vir doctissimus reverâ putaret id quod putare solicitatur? quid si verum esset quod putet? an indè sequitur Epistolas illas omnes esse tertio saeculo fictas atque suppositas? Si parem cum scripturis autoritatem non habeant, aut una vel altera sententia de necessitate & excellentiâ Episcopatûs in exemplari Hieronymiano non haberetur, quae in nostris apparet, an statim sequitur omnes fuisse commentitias? praesertim cùm S. Hieronymus eas quas ipse habuit veras & genuinas putavit. Fatetur Vir doctissimus eas Epistolas [Page 191] quas nunc habemus easdem omnino esse quas habuit Eusebius & post eum Athanasius atque Theodoretus. Quâ ergo ratione ductus dubitare potest de exemplari solius Hieronymi, qui poft Eusebium & Athanasium, ante Theodoretum vixit? Non tam multa scilicet de eâ re in Ignatio vidit Hieronymus: quasi, si pauciora de eâdem re dixisset Ignatius, fidem ei omnem abrogâsset Hieronymus. Anne autoritas illa tantùm valida est, quae sententiis idem planè sonantibus saepe repetitis constat? Quot sententiae in Ignatio obliterandae sunt, ut Episcopatûs & presbyteratûs [...] ab illo condemnari non putetur, & doctrina quam tanquam Hieronymianam repraesentant Adversarii Ignatianae minimè contraria videatur! Sed reverâ Hieronymi sententia, si una atque simplex sit & rectè explicetur, Ignatii sententiae minimè contraria est: contrarietas enim quae obtenditur, originem tantùm spectat, de quâ nihil Ignatius. Caetera verò quae habet Hieronymus sanè quampluri [...] de Episcopatûs à presbyteratu distinctione & [...], ac necessitate antiquitaté (que) utriusque in Ecclesiâ Dei, & Aērii dogma jugulant, & Ignatianis planè conformia sunt; quae toties imitatur & sequitur, ut quin omnia viderit, quae nos in genuinis Epistolis videmus, dubitari, certè ut pauciora, affirmari non possit. Nam in Epistolâ ad Nepotianum, Esto, inquit, subjectus Pontificituo, & quasi animae parentem suscipe, vel suspice. Exhortatio haec non Aēriana, sed Ignatiana est. Nepotianus enim presbyter erat. Ita de illo Hieronymus Epist. 3, Fit clericus, & per solitos gradus presbyter ordinatur. Presbyterum igitur subjectum Episcopo suo esse debere monet Hieronymus, & quidem tanquam filium parenti. Semperenim Episcopum Presbyteri patrem agnoscit. Epistolâ 62 ad Theophilum, Non sumus tam inflati cordis ut ignoremus quid debeatur Sacerdotibus Christi. Quienim eos recipit, non tam eos recipit, quàm illum cujus Episcopi sunt. Sed contenti sint honore suo: Patres se sciant esse non Dominos. De Heliodoro Nepotiani Episcopo [...] loquitur, Quanto magìs tu & avunculus & Episcopus, hoc est & in carne, & in spiritu pater, doles abesse visceratua, & quasi à te divulsa suspiras. Ad Nepotianum Epist. 3, Gloria patris est filius sapiens. Gaudeat Episcopus judicio suo, cùm tales Christo elegerit sacerdotes. Ita ipse S. Augustinum compellat: Vale mihi amice charissime, aetate fili, dignitate parens. Et, Virum honorabilem, fratrem meum, filium dignationis tuae, Orosium presbyterum & sui merito & te jubente suscepi. Quae cùm ita sint, illa in suspecto Opere in Psalmum 44 Hieronymo vix abjudicari possunt, Fuerunt, ô Ecclesia, Apostoli patres tui, quiaipsi te [...]. Nunc autem quia illi recesserunt à mundo, habes pro his Episcopos filios, qui à te creati sunt: sunt enim & hi patres tui, quia ab ipsis regeris. [Page 192] Haec autem subjectio Hieronymiana nihil aliud est quàm [...] vel [...] Ignatiana. Secundò, Hieronymus saepissime tres gradus sive ordines in Ecclesiâ, Episcopatum, presbyteratum, & diaconatum agnoscit, non minùs quàm Ignatius. Dialogo adversus Luciferianos, A triginta cubit is incipiens & usque ad unum cubitum paulatim decrescens Arca construitur: Similiter & Ecclesia multis gradibus consistens ad extremum diaconis, presbyteris, Episcopisque finitur. Ita ille Arcae sacramenta cum Ecclesiâ componens. Commentario in Micheae cap. 7. Nolite credere in ducibus, non in Episcopo, non in presbytero, non in diacono, non in qualibet hominum dignitate. Non hoc dico quòd [...] gradibus in Ecclesiâ non [...] esse subjecti, Quicunque enim maledixerit patri aut matri morte morietur; & Apostolus docet praeposit is in Ecclesiâ obediendum. Sed quòd aliud sit honorare duces, aliud spem habere in ducibus. Honoremus Episcopum, presbytero deferamus, assurgamus diacono, & tamen non speremus in eis. Apologiâ primâ adversus Ruffinum, Sciat multum interesse de [...] & [...] & Cherubim dicere daemones & homines fieri, quod affirmat Origenes, & ipsos inter se Angelos diversa officiorum genera esse sortitos, quod Ecclesiae non repugnat. Quomodo & inter homines ordo dignitatum ex laboris varietate diversus est: cùm Episcopus, & presbyter, & omnis Ecclesiasticus gradus habeat ordinem suum; & tamen omnes homines sunt. Epistolâ 27a, quae est ad Eustochium, Aderant Hierosolymarum & aliarum urbium Episcopi, & sacerdotum inferior is gradûs, ac levitarum innumerabilis multitudo. Dicent Hieronymum de diversis gradibus, aut ordinibus loqui secundum usum saeculi sui: idem & ego de Ignatio affirmo. Et quidem Hieronymus [...] gradus refert ad tempora Apostolica: ut mirum non sit Ignatium post omnium Apostolorum mortem ita locutum esse. Epistolâ primâ ad Heliodorum, Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat; Scimus ista: sed junge quod sequitur; Oportet autem hujusmodi irreprehensibilem esse, &c. Et caeteris quae de [...] sequuntur explicitis, non [...] in tertio gradu adhibuit diligentiam, dicens, Diaeonos similiter pudicos. Lib. 1. adversus Jovinianum, Cernis igitur quòd Episcopus, presbyter, & diaconus non ideo sint beati, quia Episcopi, vel [...] sint aut diaconi, sed si virtutes habuerint nominum suorum & officiorum. Alioqui si diaconus sanctior Episcopo suo fuerit, non ex eo quòd inferior gradu est, apud Christum deterior erit: aut [...] diaconus, qui primus martyrio coronatus est, minor futurus est in regno coelorum mult is Episcopis, & Timotheo ac Tito, quos ut subjicere non audeo, ita nec anteponere. Idem Episcopatum tanquam summum in Ecclesiâ ordinem maximi facit, Episcopo commissam esse Ecclesiam [Page 193] docet, eique principatum attribuit. Epistolâ tertiâ ad Nepotianum, Sciat Episcopus, cui commissa est Ecclesia, quem dispensationi pauperum curaeque praeficiat. Epistolâ ad Theophilum, de Joanne Episcopo Hierosolymitano, Aut, quasi Pontifex, cunct is aequaliter imperet: aut quasi imitator Apostoli, universorum saluti ex aequo serviat. Commentario in Esaiam cap. 60, Ponam, inquit, principes tuos in pacem, & Episcopos tuos in justitiam, In quo Scripturae sanctae admiranda majestas, quòd principes futuros Ecclesiae Episcopos nominavit. In Catalogo scriptorum Ecclesiasticorum, Polycarpus [...] Apostoli discipulus, & ab eo Smyrnae Episcopus ordinatus, totius Asiae princeps fuit. Commentario in Esaiam cap. 3, Sed & ad nostros Principes referri potest, si atterant subjectam sibi plebem, & pauperes delinquen'es publicè arguant atque confundant, divitibus autem majora peccantibus nè nutum quidem facere audeant, &c. Et cap. 5, Abutamur hoc testimonio adversum principes Ecclesiae, qui de mane consurgunt ad sectandam siceram, & bibendum usque ad vesperam, &c. Commentario in Titum cap. 1, Non enim Apostolus Ecclesiae principem formans vetat esse pugilem & pancratiasten: quae postea explicat lib. 1. adversus Jovinianum, Neque enim pugilem describit sermo Apostolicus, sed Pontificem instituit. Epist. 3, Prudentérque Ennius, Plebes, inquit, in hoc Regi antestat loco; Licet lacrymare plebi, Regi honestè non licet. Ut Regi, sic Episcopo; imò minùs Episcopo, quàm Regi. Quae cùm Hieronymo adeò sint familiaria, etiam illa quae in Psalmum 44 sub ejus nomine legimus praetereunda non videntur: Constituit Christus sanctos suos super omnes populos. In nomine enim Dei dilatatum est Evangelium in omnibus finibus mundi, in quibus principes Ecclesiae, id est, Episcopi constituti sunt. Praeterea Hieronymus necessitatem horum graduum in Ecclesiâ, & quidem Episcopatûs, non minùs quàm Ignatius tuetur. Ita enim ille in Dialogo adversus Luciferianos, Ecclesia non est quae non habet sacerdotes. Quos autem voluerit sacerdotes ipse satìs indicat, de Hilario loquens, Episcopos & presbyteros non [...]; idém (que) ex verbis sequentibus apparet, Sed, omissis paucis hominibus, qui ipsi sibi & laici sunt & Episcopi, ausculta quid de omni Ecclesiâ sentiendum fit. Quod ex eodem libro imprimis comprobatur: Ecclesiae salus in summi sacerdotis dignitate pendet; cui si non exors quaedam, & ab hominibus eminens detur potestas, tot in Ecclesiâ efficientur schismata, quot [...]. Quae pura puta sunt Ignatiana, & ab Aerii dogmate maximè abhorrentia. Denique hanc ipsam ordinum distinctionem à temporibus Apostolicis, imò ab ipsis Apostolis arcessit Hieronymus. In ipsâ enim ad Euagrium Epistolâ, quam Adversarii tantopere solicitant, haec habet, Ut sciamus traditiones Apostolic as sumptas de Veteri Testamento, quod Aaron [Page 194] & Filii ejus atque Levitae in templo fuerunt, boc sibi Episcopi, presbyteri & diaconi vendicent in Ecclesiâ. Ubi primò aperta distinctio ordinum: alius enim ordo Aaronis, sive summi sacerdotis, qui per excellentiam [...], vel etiam [...], [...], vel [...], [...], ut loquitur Josephus; alius filiorum Aaronis, seu secundariorum sacerdotum, [...], simpliciter [...], vel cum diminutione [...] Sacerdotes idiotae, vel [...], alius denique Levitarum: quorum diversa officia & dignitates in Scripturâ referuntur. Aaroni autem, seu summo sacerdoti Episcopum, Sacerdotibus secundariis presbyteros, Levitis diaconos in Ecclesiâ respondere asserit Hieronymus. Secundò, hujus ordinum distinctionis antiquitatem, autoritatémque depingit, ex Apostolicâ enim traditione natam & ad sua tempora derivatā docet. Blondellus in Apologiâ ad haec nullam observationem adhibet, elucidationem in sextâ illius Operis sectione promittit, cùm tres tantùm sectiones ediderit. Sed quid ad haec respondere potuerit, satìs perspicitur ex iis quae in Prolegomenis ad Pseudo-Isidorum scripsit, misera & infelicia & homine vel docto vel probo prorsus indigna. Sic enim Turrianum disputantem inducit. Si fuit differentia inter Aaronis filios & Levitas, sunt autem tales Episcopi & presbyteri, fuit semper distinctio eorum. Atqui verum prius, teste Hieron. Epist. ad Euagrium. Tum verò responsionem suam subjungit. Atqui non sunt tales Episcopi & presbyteri; sed Episcopi (in quibus Hieronymo, imò Apostolo autore presbyteri continentur) & Diaconi. Ergo fallitur Turrianus. Duabus partibus haec responsio constat, negativâ unâ, affirmativâ alterâ. Episcopi & presbyteri non sunt Aaronis filii & Levitae: haec prima. Episcopi & diaconi sunt Aaronis filii & Levitae, haec secunda. Sed quid haec, amabo, ad verba Hieronymi? An Turrianus adeò insanivit ut diceret Episcopos & presbyteros tales esse quales fuerunt Aaronis filii, & Levitae? minimè verò. Ille nobiscum sic disputavit, pro Epistolis Decretalibus lib. 5. Hieronymus in Epistolâ ad Euagrium it a scribit, Quod Aaron & filii ejus, atque Levitae in templo fuerunt, hoc sibi Episcopi, presbyteri, & diaconi in Ecclesiá vendicent. Quis autem dicat non fuisse in templo differentiam inter summum sacer dotem Aaron, & filios ejus minores sacerdotes? Quod si fuit semper, fuit igitur semper, autore Hieronymo, differentia in Ecclesiā inter Episcopos & presbyteros. Haec sunt Turriani verba, quae miserè detorsit Blondellus, ut illis responsionem saltem aliquam reponere videretur. Disputat Turrianus de Aarone seu summo sacerdote, & filiis [...] seu minoribus sacerdotibus; eorum loco substituit Blondellus, [Page 195] in argumento Turriani, Aaronis filios, & Levitas; ac [...] responder, non esse tales Episcopos, & presbyteros; quod nemo unquam dixit. At nos dicimus secundùm Hieronymum Episcopum respondere Aaroni, presbyteros Aaronis filiis, diaconos Levitis. Et cùm Episcopus vendicare debeat in Ecclesiâ id quod Aaron fuit in templo, distinctionem ordinis asserere, praeeminentiam dignitatis assumere, subjectionem à presbyteris postulare ex Apostolicâ traditione tenetur. Alibi eandem comparationem instituit Hieronymus, nullâ Levitarum aut diaconorum factâ mentione. Epist. ad Nepotianum, Quod Aaron & filios ejus, hoc Episcopum, & presbyteros esse noverimus. Ubi clarè Episcopus singularis summo sacerdoti, presbyteri minoribus sacerdotibus conferuntur. Hoc Hieronymo solenne est. Ita ipse de seipso jam presbytero Epist. 99, Omnium penè judicio dignus summo sacerdotio decernebar, hoc est, Episcopatu. Epist. 61. adversùs Joannem Hierosolymitanum, Nisime honor sacerdotii, & veneratio nominis refraenaret, & scirem illud Apostoli, Nesciebam, fratres, quia Pontifex est; scriptum est enim, Principi populi tui non maledices, quâ vociferatione & indignatione verborum de tuâ narratione conquererer! licèt ipse nominis tui extenues dignitatem, cùm patrem penè omnium Episcoporum & opere & sermone despicias. Quo praecipuè spectant ea quae antè adduximus, Ecclesiae salus in summi sacerdotis dignitate pendet. Cùm igitur Hieronymus de distinctione Episcopa: ûs à presbyteratu, de ejusdem etiam praeeminentiâ atque potestate, de necessitate porrò & antiquitate tam copiosè [...], nullâ rationis specie aut Aeriano dogmati consensisse, aut confertas Ignatii sententias minimè vidisse putari potest.
Hieronymo Epiphanium mirè conjungit, ex quo duo potissimùm observat, primò, eum Ignatianorum non meminisse; secundò, quaedam posuisse cum Ignatianis apertissimè pugnantia. Propter haec duo unum ex tribus sequi ait, vel Epiphanium sententias de Episcopatu non vidisse, utpote ab Interpolatore postea insertas; vel Epistolas nescivisse; vel tanquam fictas contempsisse; quod verisimilius putat. Et primò quidem fateor Epiphanium Ignatii in libris de Haeresibus nunquam meminisse; at eum nec ignorâsse inde sequitur, nec contempsisse: neque si ignoraverit, tot illo aevo & optimè scientibus & summè praedicantibus, sententiam nostram ullo modo laedit, aut Negantis Argumenti speciem ullam habet. Ignorâsse non sequitur, quia quamplurimos Autores laudatissimos & ad rem suam accommodatissimos non laudavit, quos tamen eum ignorâsse verisimile non est. Quales fuêre Papias, Hegesippus, Theophilus, Athenagoras, Pantaenus, Agrippa, Melito, Caius, Dionysius Corinthius, Dionysius Alexandrinus, [Page 196] Philippus Episcopus Cretensis, Musanus, Modestus, Rhodon, Miltiades, Apollonius, Serapion, Theophilus Caesareensis, &c. Hi aliique sanè quamplurimi multa ad argumentum Epiphanii opportunissima scripsere, quorum nullius ille meminit: nemo tamen eum hos omnes, aliósque quos praeteriit, aut ignorâsse aut contempsisse dicet. Meminit quidem Epistolarum Clementis Romani, sed obiter tantùm, non ut ullam ex iis sententiam ad Haeresin aliquam refellendam transcriberet, sed ut adulteratum ab Haereticis fuisse librum illum ostenderet, qui sub Clementis nomine Periodus Petri vocabatur. Verba etiam quaedam ex Epistolâ ad Corinthios [...] contra Haereticos, sed tantùm ut probet Clementem Episcopatum primò repudiâsse. Contra omnes Haereticos sui temporis scripserat Justinus: eum tamen semel tantùm nominat Epiphanius, nec in alium finem, quàm ut Tatianum Haereticum illi synchronum fuisse ostendat. Irenaeum aliquoties citat, ut labori suo parceret, & Haereticorum historiam ex illo transcriberet: at sententias aliquas ex eodem ad Haereticorum dogmata consutanda nunquā adducit. Imò, ut ipse observat, Irenaeus primo libro Haereticos recenset, reliquis refutat, [...], quae negligentiùs à Petavio versa sic refinge, cos autem in proximo seu secundo libro accuratissimè, & in reliquis ex superabundanti refutavit. E primo tamen libro utpote historico tantùm excerpta protulit Epiphanius, ad secundum semel respexit, reliquos nunquam attigit; nèunum quidem ex iis testimonium adversùs Haereticos adduxit. Clementem Alexandrinum & Eusebium nominat, sed tantummodo tanquam fide dignos testes historiae quae de S. Jacobo narratur. Quidni autem & in Ignatianis aequè ei [...] erat Eusebius? Clementem hunc etiam adversùs Gentilium Deos, nec aliter citat. Prolixam porrò S. Methodii disputationem adducit adversùs Origenem de Resurrectione, aut ut labori suo parceret, aut ut invidiam declinaret. Eo enim tempore Origenis nomen florebat in mundo, ut loquitur Hieronymus. S. Athanasii quidem integram Epistolam ad Epictetum transcripsit; sed ut Dimoeritarum Haeresin luculentiùs describeret, simúlque caveret nè illis dogmata affingere ipse videretur. Paulini etiam Professionem fidei adjunxit, ut eorum Historiam meliùs illustraret. Eusebium Vercellensem se Scythopoli vidisse fortè commemorat. Quid ipse de iis qui ante eum contra Haereses scripserant senserit, cui usui essent sibi in Opere suo condendo duobus potissimùm locis ostendit. Ut Haeresi Valentini, [...]. Cùm alios quoque [...] [Page 197] hunc laborem suscepisse, Clementem dico, & [...], & Hippolytum & alios complures, qui praclarè eorum dogmata refut [...], [...] laboris, ut antè dixi, superaddere noluimus, [...] viris contenti. Et Haerefi Manichaeorum, [...]. Jampridem verò admirabiles ad illius refutandos errores lucubrationes editae sunt: velut ab Archelao Episcopo, ut antea dictum est, Origene, ut [...], Eusebio Caesareensi & altero [...], Serapione Thmuensi, Athanasio Alexandrino, Georgio Laodiceno, Tito, multisque qui adversùs illum scripserunt. Non erit tamen molestum, si pauca pro inopiâ nostrâ ad augendam infelic is homuncionis infamiam dicamus. Plures his scriptores Catholicos, opinor, non nominavit Epiphanius in libris de Haeresibus prolixis sanè, & elaboratis: infinitos igitur penè omisit: & ex illis quos nominavit, nè unam quidem sententiam adduxit, quâ argumenta sua confirmaret, aut [...] cujuspiam dogma refelleret.
Audiamus igitur quid de Epiphanio observet Vir doctissimus, quid ex observatione colligat. Epiphanius, inquit, nullus Ignatianorum meminit, quibus nihil in totâ Antiquitate adversùs Aërii opinionem disertius. Ergò vel Epistolae sunt postea interpolaetae, vel eas nescivit, vel contempsit. Nihil horum. Nihil enim ex totâ Antiquitate unquam attulit Epiphanius ad ullam haeresin refellendam; nunquam autoritate Veterum usus est ad ullum Haereticum opprimendum. Licèt igitur hae ipsae Epistolae, ut eas nunc habemus, Epiphanii aevo extiterint (quod certissimè cognoscitur, & id negare non potest Dallaeus, qui cum Salmasio, Blondello, & Albertino easdem esse quas Eusebius & Athanasius habuerunt fatetur) si eas optimè noverit & maximi fecerti, & ad manum etiam cùm scriberet habuerit; incredibile tamen est eum voluisse vel unam sententiam ex iis adversùs Aërium adducere, qui aliud in toto illo Opere institutum habuit, & in nullâ unquam disputatione adversùs ullum Haereticum, ad illius argumenta retundenda, vel unam sententiam ex Veterum aliquo adduxit. Quorsum igitur qui reliquos omnes praeteriit, Ignatium solum laudaret?
Secunda Observatio ex Epiphanio petita multo minùs valet. Quaedam, inquit, in disputatione adversus Aerii dogma ponit cum Ignatianis apertissimè pugnantia, imò totidem monstra ex Ignatii Epistolici Hierarchicis [Page 198] legibus: quibus Epistolarum [...] liquidò evertit [...]. Si haec vera sint, non tantùm Aerii Argumenta leviter ac molli brachio solvit, sed & imprudenter causam suam prodidit. Verùm aliter planè se res habet. Distinguenda sunt tempora, & Ecclesiae status, quod accuratè observat Epiphanius, & omnia statim planè convenient; nulla inter Ignatium & Epiphanium dissidii vola vel vestigium apparebit. De aetate S. Pauli agit Epiphanius, de suâ Ignatius. Ille de Ecclesiis particularibus nondum omnibus [...] absolutis, & [...] adhuc recepturis; hic de jam plenè constitutis, & ultimâ Apostolorum manu efformatis, atque stabilitis. Ita ille de Aerio loquitur, [...]. Veritatis ille seriem ignorans, [...] in reconditioribus historiis versatus non intelligit Sanctū Apostolū cùm recensesset Evangelii praedicatio pro re natâ scripsisse. Scilicet ut occasio ex circumstantiis illius temporis se obtulit, sua scripta temperavit Apostolus. In aliquibus locis tunc temporis erat Episcopus cum Diaconis, nondum ibidem constitutis presbyter is ob paucitatem fidelium; in aliis erant presbyteri cum diaconis, nondum ibidem constituto Episcopo quòd quisquam eâ functione dignus adhuc haud reperiretur. Haec ex reconditio ribus historiis hauserat Epiphanius, quas non conspexisse ipsi videbatur Aerius. [...], inquit, [...]. Ita per illud tempus istiusmodi locorum status extitit. Etenim unaquaeque res non ab initio omnibus numeris absoluta fuit; sed procedente demumtempore, ea quae ad perfectionem omnium [...] pertinent, constituta sunt. Quod latè ex Veteri Testamento probat, & sic intelligenda Apostoli verba asserit, & hoc uno fundamento posito, ruere omnes Aerii objectiones concludit, & nos pariter omnem contrarietatem, & cum Ignatianis [...] eodem tolli putamus.
Examinato septimo Capite, sequitur octavum cum hoc titulo, Ignota Tertulliano fuisse Ignatiana demonstratur [...] argumentis. Sed quintum telum fatetur Usserianum Ignatium non ferire: quatuor itaque tantummodo nobis restant repellenda. Primò, docetid Tertullianus, quod Ignatianae doctrinae est contrarium. Ergò eum nescivit. Adversus enim Apostolicum Virum & Martyrem sibi notum nunquam quicquam docuisset. Mira haec consequentia de quolibet Scriptore, de Tertulliano maximè miranda. Nunquámne ut quisquam aliquid docuerit, quod esset Viris Apostolicis aut Martyribus notis adversans? [Page 199] An Viri Apostolici & Martyres majoris unquam autoritatis fuêre, quàm ipsi Apostoli & Evangelistae? Illorum certè doctrinae nonnulli aliquando contradixêre; non Scripturarum inscii, aut earum autoritatis contemptores, sed vel inadvertentiâ ducti, vel praejudicio aliquo abrepti. An Tertullianus adeò subacti judicii, adeò sedati ingenii fuit, ut nulli unquam Viro in Ecclesiâ celebri contradiceret, cùm ipse ab Ecclesiâ recesserit, & adversus eam quamplurima acerbè & petulanter scripserit? Praeterea, vel ipsis judicibus Adversariis, haec consequentia non est necessaria. De aliis enim Tertulliano junioribus quos Ignatio contraria docuisse vult, ita disputat Dallaeus, ut illi vel ignoraverint, vel ista quibus contraria docuerint in Ignatio non viderint, vel Epistolas tanquam fictas contempserint. Si autem haec de aliis dici possint, cur non & de Tertulliano? Certè Salmasius, Blondellus, & Albertinus hanc consequentiam potiùs admitterent, qui Epistolas diu ante aevum Tertulliani fictas putârunt; & si Dallaeus non admittat, in disputatione suâ principium petit, dum ex Tertulliano sic probet Epistolas non extitisse, cùm Argumentum nihil valeat, nisi quis concedat easdem post Tertulliani tempora fuisse suppositas. Si enim ante Tertullianum fuerunt fictae, & potuit ille cognoscere, & debuit contemnere.
Sed interim videamus quidnam illud Tertulliani decretum sit, quod Ignatianum adeò apertè refigit, & proculcat. Nempe, Ubi tres Ecclesia est, licèt Laici. Haec Tertullianus. At Ignatius, [...], id est, sine Episcopis, presbyteris & diaconis [...]. Quaero primò, Ubi haec à Tertulliano scribuntur? Respondetur, libro De exhortatione castitatis. At S. Augustinus Tertullianum factum Haereticum docet secundas nuptias contra doctrinam Apostolicam tanquam stupra damnare, quod in eo Opere facit. Qui autem contra doctrinam Apostolicam scripsit, licèt S. Pauli Epistolas nôsset, nonne & contra Ignatianam scribere potuit, licèt ejus Epistolas haud ignoraverit? Hunc ipsum librum Nicephorus memorat tanquam adversus Ecclesiam scriptum, [...]. Cùm igitur contra Ecclesiam Catholicam scriberet haec habuit, Ubi tres, Ecclesia est, licèt Laici. Pariter & de Fugâ in persecutione, jam adultior Montanista in hunc modum loquitur, Non potes discurrere per singulos? sit tibi & in tribus Ecclesia. Haec ille ex Montanistarum disciplinâ; contra quam ipse Catholicus scripsit, Hodie presbyter qui cras Laicus: nam & Laicis sacerdotalia injungunt. Aliter de hac ipsâ re locutus est dum Catholicus fuit: Ubi tres, id est Pater & Filius & Spiritus Sanctus, ibi Ecclesia quae trium corpus est. Quicquid autem de illo loco senserit, [Page 100] Vbi duo veltres in nomine meo congregantur, ego in media [...] sum, de praesentiâ Christi id accepit, quae aliquo sensu Ecclesiam facere videtur, etsi Christus id non dixerit. Ita ipse alibi, Inuno & altero Ecclesia [...], Ecclesia verò Christus. Quod adeò non repugnat Ignatio, ut ipse etiam dixerit, Ubi est Christus Jesus, illic Catholica Ecclesia. Nihil itaque adhuc dixit [...] nisi quod & Ignatius. Cum autem Ignatius addat, [...], sine Episcopis, presbyteris & diaconis Ecclesia non vocatur, eádem notione sine dubio locutus est Tertullianus saltem adhuc in Ecclesiâ Catholicā manens. Nam cùm de Ecclesiis Apostolicis loquitur, haec habet, Habemus & Joannis alumnas Ecclesias. Nam et si Apocalypsin Marcion respuat, ordo tamen Episcoporum ad originem recensus in Joannem stabit autorem. Et de Praescriptione Haereticorum cap. 32, Edant ergò origines Ecclesiarum suarum; evolvant ordinem Episcoporum suorum, it a per successiones ad initia decurrentem, ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis vel Apostolicis viris, quï tamen cum Apostolis perseveraverit habuerit autorem & antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae Apostoticae census suos deferunt: sicut Smyrnaeorum Ecclesia Polycarpum ab Joanne conlocatum refert; sicut Romanorum Clementem à Petro ordinatum itidem. Perinde utique & caeterae exhibent quos ab Apostolis in Episcopatum constitutos Apostolici seminis traduces habeant. Cum igitur propriè & Catholicè de Ecclesiâ loquitur, ostendit se idem omnino sentire quod sentiebat Ignatius, eam sine Episcopo integram esse non posse. De vocabulo quidem Ecclesiae ita saepe loquitur, ut & Haereticis tribuat; quos in Ecclesiâ propriè dictâ esse nec ipse nec quisquam alius agnovit. Faciunt, inquit, favos & vespae; faciunt Ecclesias & Marcionistae: sed quàm iniquè illud nomen iis attribuatur docet, Habet quidemilla Ecclesias, sed suas tam poster as quàm adulter as; quarum si censum requiras, faciliùs apostaticum invenias quàm Apostolicum. De Ecclesiâ etiam mysticè loquitur lib. de Pudicitiâ cap. 21, Nam & Ecclesia propriè & principaliter ipse est Spiritus, in quo est trinitas unius divinitatis, Pater, & Filius, & Spiritus S. Illam Ecclesiam congregat, quam Dominus in tribus posuit. Atque ita exinde etiam numerus omnis qui in hanc fidem conspiraverit, Ecclesia ab auctore & consecratore censetur. Et ideo Ecclesia quidem delicta donabit, sed Ecclesia Spiritus per spiritalem hominem, non Ecclesia numerus Episcoporum. Cùm igitur Tertullianus nunc Ecclesiae vocabulum propriè sumat, pro tali scilicet qualem Apostoli constituerunt, nunc impropriè, & in aliâ notione, ut cùm Spiritum esse dicit, cùm idem nomen Haereticorum conventibus tribuit, aut tribus Laicis, quos ipse sacerdotes vocat sensu aliquo, (tam enim verum est ex Tertulliani sententiâ, quòd tres Laici sunt tres sacerdotes, [Page 101] quàm quòd ubi tres Laici, Ecclesia est) cùm, inquam, tam impropriè de Ecclesiâ loquatur, illud decretum Ignatiano minimè contrarium est, cùm Ignatius de Ecclesiâ propriè & integrè acceptâ loquatur, eodem modo quo alibi Tertullianus, quo S. Cyprianus, qui Tertullianum magistrum vocavit: Illi sunt Ecclesia, plebs Sacerdoti adunata, & pastori suo grex adhaerens. Unde scire debes Episcopum in Ecclesiâ esse, & Ecclesiam in Episcopo, & si qui cum Episcopo non sunt in Ecclesia non esse, Epist. 69: eodem quo Optatus pariter Africanus, Ecclesia certa quaedam membra habet, Episcopos, presbyteros, diaconos, & turbam fidelium: eodem quo Victor Vitensis etiam Africanus, Quibus autem persequar fluminibus lacrymarum, quando Episcopos, presbyteros, diaconos, & alia Ecclesiae membra ad exilium eremi destinavit.
Secundò, colligit Ignatium nostrum Tertulliano fuisse ignotum, quia cùm non solùm antecessores suos, sedipsorum etiam Haeresiarcharum contemporales nominatim recenseat, Ignatium nè nominavit quidem: videamus quàm rectè. Tertullianus scribens adversus Valentinianos, observat primò eorum originem in Valentino, ejus sequaces notat, Colarbasum, Ptolemaeum, Heracleonem, Secundum, Marcum & Theotimum, qui quamvìs Valentiniani dicerentur, multùm tamen à Valentino discrepabant, Statuit igitur primò cum principalibus agere, non cum ducibus, ut loquitur, passivorum discipulorum; secundò, lectoribus persuadere conatur se non finxisse materias, hoc est, dogmata illis attribuisse quae ipsi non propalabant; quòd ea non solùm antecessores sui, sed ipsorum Haeresiarcharum contemporales instructissimis voluminibus & protulerunt & retuderunt. Deinde eos nominat quiilla instructissima volumina scripsere, quibus omnes illas haereticas opiniones exposuerunt atque refutârunt, quos ipse ut in hoc scribendi genere assequatur optat. Horum primus Justinus Philosophus & Martyr, qui non tantùm contra Marcionem insignia volumina, sed & alium librum contra omnes haereses scripsit, ut testatur Hieronymus in Catalogo. Secundus est Miltiades Eccle siarum Sophista, quem, eodem Hieronymo teste, scimus scripsisse adversus Montanum volumen praecipuum. Tertius est Irenaeus, cujus instructissimum volumen adversus Valentinianos extat. Quartus, quem Proculum nominat, quis sit ambigitur, quae scripserit, opinor, ignoratur. Jam verò an aequum postulat Vir doctissimus, cùm requirit, ut Ignatius hoc loco inter hos quatuor viros memoretur, aut penitus Tertulliano ignotus judicetur? An Ignatius instructissimum aliquod adversus Faereticos volumen scripsit? an ille eorum nomina, [Page 102] aetates, & opinionum portenta exploravit, & in a pertum produxit? an perversorum dogmatum insaniam aut rationibus aut Scripturae testimoniis retudit? an eâ aetate vixit, quâ Justinus, aut Miltiades, aut Irenaeus, qui hîc Haeresiarcharum contemporanei nominantur? an eâ vel copiâ vel elegantiâ scripsit, ut eum in Opere isto Tertullianus optaret assequi? Nihil horum in Ignatio reperimus, quae omnia in illis spectabantur, quos nominavit Tertullianus, & propter quae eos omnino nominavit. Absonum est igitur Ignatium inter illos quaerere, iniquum flagitare; Tertullianum affirmare ideo eum penitus ignorâsse, quòd eo loci non nominaverit, ab omni ratione alienum est.
Tertiò, Tertullianus fuisse praecoquos & abortivos Marcionitas not at, qui Christum phantasma dicerent; [...] probat ex Joanne Apostolo. At Ignatius eorum doctrinam perstringit: eum igitur Joanni testem addidisset Tertullianus si hominem nôsset. Quasi verò Ignatii testimonio opus esset ad eam rem cujus testem Apostolum habuit. Imò verò non tantùm opus non erat ut eum adhiberet: sed & absurdè fecisset, si adhibuisset. Primos enim autores ejus sententiae notat, & eorum antiquitatem probat: ostendit eos adeò praecoquos, ut aetate Apostolorum extiterint: id verò ut confirmet, Apostolum ipsum testem adducit, qui eos Antichristos pronunciavit negantes Christum in carne venisse. Jam verò quàm absurdum fuisset Ignatii testimonium adjicere, qui A. D. 107 scripsisse perhibetur, & phantasticos damnâsse. An exillius Epistolis liquere potuit, tam praecoquos Marcionitas, fuisse ut antequam S. Joannes Epistolam scripsit, eos extitisse compertum sit? An quòd Ignatius morti vicinus moneret Christianos ut sibi caverent ab iis qui falsam doctrinam in Ecclesiâ spargere tunc temporis conabantur, indè concludere potuit Tertullianus eos eadem tot annis antè docuisse? Sed neque hîc, inquit, neque uspiam in toto contra [...] Opere Ignatii meminit, cujus tam multae leguntur adversus Marcionica figmenta sententiae. Non meminit quidem Ignatii, qui nullius meminit; in toto contra Marcionem Opere nè unum quidem Ecclesiasticum scriptorem citat: Scripturis, traditione, rationibus pugnat & quidem Ignatianis; nec ex Ignatio nominatim sententiam aliquam nec ex alio quopiam describit. Si Ignatius Epistolas ideo non scripsisse dicendus est; omnes etiam libri qui aliquid praeclarè contra Marcionicam Haeresin continere reperiuntur, spurii & commentitii censendi sunt. Tertullianus non tantùm in hoc, sed in toto quod extat Opere, nullam unquam sententiam ex ullo Scriptore Ecclesiastico totidem verbis nomine citato excerpsit. Barnabam [Page 103] nominat, sed ut autorem Epistolae ad Hebraeos, quae nunc S. Pauli creditur. Hermā citat, quem nunc ut Authenticum admittit, nunc ut Apocryphum despuit. Clementem laudat ut Romae Episcopum, non ut Epistolae scriptorem. Christianos aliquot ad Gentes, [...], Opuscula condidisse, dicit, neminem nominat. Cujusdam haec verba recitare videtur, Quoniam quidem desponsata est Maria, idcirco & ab Angelo, & ab Apostolo mulierem pronuntiatam: desponsata enim quodammodo nupta; sed an scripta fuerint non docet, & ipsa affert tantùm ut refutet. Justinum, Irenaeum, Miltiadem, Proculum semel nominat, quos & se sequi professus est. Praeter hos ille, qui quamplurimos Haereticos, ducentos penè Ethnicos laudat, neminem ex scriptoribus Ecclesiasticis nominare dignatus est: & ex eorum quos nominat scriptis nè unâ quidem sententiâ ad refutandos Haereticos, aut doctrinam aliquam Christianam confirmandam tanquam testimonio, aut sub specie [...] utitur. Silentium igitur Tertulliani nihil ad Ignatii Epistolici autoritatem imminuendam valet.
Quartò, Ignatium nostrum non tantùm Tertulliano sed & Catholicis ejusdem aevi ignotum fuisse aliunde deprehendit. Scilicet Catholici lapsos, etiam moechos, per poenitentiam in Ecclesiam admittebant. Tertullianus, Montani sectator, lib. de Pudicitiâ Catholicos oppugnat. Ignatius docet poenitentes esse suscipiendos. Ergò nec Tertulliano, nec Catholicis notus fuit. Ain verò, ergò nec Tertulliano, nec Catholicis notus fuit, vel quod idem est, & Tertulliano & Catholicis ignotus fuit? idque hinc deprehendi putas? Utrumque certè non sequitur. Pro alterutro quidem species aliqua argumenti est, pro utroque nulla. Liber quidem de Pudicitiâ ita scriptus est, ut plerumque primò Psychicorum, id est, Catholicorum objecta, dein Tertulliani Montanistae responsiones contineat. Objecta autem illa vel omnia & sola fuerunt quae Catholici Haereticis opponebant, & ad quae à Tertulliano responsionem expectabant atque postulabant: quod si factum putemus, tum Tertullianus censeri non potest Ignatium ideo ignorâsse, quia eum non nominabat; neque enim pro se nominare potuit, neque adversuse nominare debuit, nisi eos tantùm quorum autoritas ei objiciebatur. Vel objecta haec Tertullianus sibi ipsi fecit, cum delectu & pro arbitrio, & non ex praescripto Catholicorum, quod verisimillimum est; & tum inde colligi nullo modo potest, omnibus illius aevi Catholicis ignotum fuisse Ignatium nostrum, quòd Tertullianus eum non nominaverit, qui objecta non ab illis accepit, neque omnia quae illi objicere aut possent aut solerent tractavit, sed ipse sibi prout ipsi visum est objecit [Page 104] quò faciliùs solveret. Malèigitur Vir doctissimus & Tertulliano & Catholicis hoc argumento Ignatium nostrum ignotum fuisse colligit. At quaedam de Ecclesiasticis scriptoribus adduxerunt vel Catholici vel Tertullianus pro Catholicâ sententiâ; hoc saltem negari videtur non posse. Cur non igitur Ignatium inter Ecclesiasticos Scriptores nominârunt, nisi quòd eum non noverunt? Respondeo, si ullus omnino ut Ecclesiasticus [...] in illo Opere fuerit testis productus, unus tantùm fuit, scilicet Hermas: qui tamen non ut Ecclesiasticus, sed ut Canonicus scriptor producividetur, ad cujus autoritatem imminuendam Tertullianus respondet, quòd ejus Scriptura Divino Instrumento non meruisset incidi: quod nemo unquam respondisset de Autore, qui à nemine pro Canonico haberetur, aut quisimpliciter ut Ecclesiasticus tantummodo proponeretur. Praeterea Tertullianus disertè cavet in hoc ipso Opere, ne quisquam praeter scriptores Canonicos eam litem disceptet. Nam non tantùm ad Hermae Pastorem, cum picto pastore in calice collatum respondet, At egoejus pastoris Scripturas haurio qui non potest frangi, sed & cùm prosuâ sententiâ Barnabam laudar, & Hermae praefert, id non sine praefatione facit, Volotamen ex redundantiâ alicujus etiam comit is Apostolorum testimonium superducere, idoneum [...] de proximo jure disciplinam magistrorum. Ita autoritatem ejus diminuit, quem ipse producit: & hoc etiam fecit cùm non Barnabae ipsius Epistolam citaret, sed eam quae scripta est ad Hebraeos, quae nunc in Canone est, & S. Pauli Epistola creditur. Imò verò quorsum Catholici Tertulliano, vel ipse sibi objiceret testimonium scriptoris ab Ecclesiâ tantum probati, qui totam ipsam Ecclesiam sprevitac despuit? Sed reverâ Ignatiana talia non erant, ut à Catholicis in hac causâ rectè & appositè adhiberentur; neque enim quaestionem spectabant, quae tunc agitabatur, neque ad Catholicorum sententiam confirmandam nisi [...] collo adduci potuerunt, aut cum Scripturâ Hermae conjungi, quae solamoechos amat, ut loquitur Tertullianus. Quaestio enim erat an Christiani ob crimen moechiae ejecti per poenitentiam recipi in Ecclesiam deberent. Ignatius autem nihil de moechis habet, nihil de iis qui dum intra Ecclesiam sunt aut illud, aut aliud quodvis grave crimen perpetrant. Ille ad unitatem Ecclesiasticam hortatur Philadelphienses, & ad consensum cum Episcopo suo. Quotquot enim Dei sunt & Jesu Christi, inquit, isti cum eo sunt: & quotquot utique poenitentes veniunt in unitatem Ecclesiae, isti Dei erunt. Ac rursus post pauca. Ubi divisio est & ira, Deus non habitat. Omnibus igitur poenitentibus dimittit Deus, si poeniteant in unitatem Dei, & concilium Episcopi. Haec Ignatius noster de Haereticis & Schismaticis loquitur ad unitatem Ecclesiae [Page 105] & concilium Episcopi redeuntibus. Omnia quae utramque sententiam antecedunt aut sequuntur hoc verissimum esse evincunt. Nihilille de moechis, nihil de sicariis, de idololatris nihil. [...], inquit, & hoc argumentum latè persequitur. Schismaticis & Haereticis persistentibus aeternum supplicium minatur, resipiscentibus receptionem suadet & salutem spondet, quibus receptio in Ecclesiam negata nunquam fuit. Imò gravissima peccata extra Ecclesiam à schismaticis aut Haereticis perpetrata, etiam Montanistis judicibus, receptionem in Ecclesiam poenitentibus non praecludebant. Cui enim dubium est, ait Tertullianus hoc ipso de Pudicitiâ libro, haereticum institutione deceptum, cognito postmodum casu, & poenitentiâ expiato, & veniam consequi, & in Ecclesiam redigi? Haecigitur Ignatiana ad eam quaestionem non spectabant, nec à Catholicis usurpari in eâ re poterant; quòd igitur Ignatius noster in eo libro non nominetur, nec eum Catholicis, nec Tertulliano ignotum fuisse ostendit. It à conjecturis ex Tertullianisilentio malè natis, totique Capiti octavo, quod ad nos spectat, responsum est.
Proximus, cui ignotus fuisse dicitur Ignatius noster, est Caius quidam, ut videtur, cujus scripta omnia perierunt. Si libri ejus extarent, fortè ex iis aliquid certi haberemus, quo haec conjectura liquidò refelli posset. Nunc cùm Fragmentum quoddam tantummodo apud Eusebium extet, idque sine nomine, cui Argumentum innititur; multò nobis difficilior haec provincia redditur, sed & conjectura simul multò debilior. Sisaepiuscule Caius ille in libris suis Ignatium nostrum nominâsset, quod ab illo fieri potuisse nemo certè praeter Dallaeum negare potest: (vixit enim tertio saeculo, postquam fictae dicuntur Ignatii Epistolae Salmasio, & Albertino) nihil tamen id nos juvat, ad quos illi non pervenerunt. Ex instituto Autoris, & modo scribendi nihil reponere licebit, quod de Irenaeo, Tertulliano, Epiphanio fecimus. Ad Argumentum igitur è Fragmento productum ex solo Fragmento respondere possumus. Illud autem sic se habet, Artemon docebat Christum esse purum & nudum hominem, Ignatius contrarium docuit. Rectè. Qui Artemonem sequebantur, asserebant doctrinam suam esse antiquam, usque ad Victorem durâsse, à Zephyrino esse mutatam. Caius producit è contra eos qui ante Zephyrinum scripsere, qui Christum & Deum & hominem praedicârunt. Inter eos Ignatium non nominat; ergò eum ignorabat. Ut Caium ideo ignorâsse Ignatium constet quia eum non nominavit, necesse est ut etiam constet eum omnes, quosidem scripsisse nôrit, nominâsse. [Page 106] Id verò constare non potest: erant enim quamplurimi qui ante Zephyrinum scripsere, & Christum Deum & [...] dixere, quos neque Caius nominat, neque ignorâsse censendus est. Imò certum est Caium aliquorum testimonia omisisse quae cognovit, &, quod rem nostram propius spectat, ideo nonnulla praeteriisse, quòd ea omnibus nota putaret; in quorum numero meritò sanè Ignatius ponendus est omnium notissimus; fatente etiam Viro doctissimo, si Epistolas illas scripsit, eas non potuisse non omnibus esse cognitissimas, sine qua assertione Argumentum Negans nullius esset ponderis. Praeterea, certi generis scriptores incertus ille Autor statuit producere, non autem alios, in quo genere S. Ignatius minimè recensebatur; eos scilicet qui adversùs Gentes scripserunt, & ex professo adversùs Haereticos. Videmus igitur illius institutum atque propositum fuisle, tales Autores producere, qualis Ignatius non fuit, tales omittere qualis Ignatius omnino fuit. Ex silentio igitur Caii non potest inferri ignoratio Ignatii. Haec omnia in verbis ab Eusebio laudatis reperiuntur. Cùm enim dicerent Artemonici antiquiores omnes etiam Apostolos eorum doctrinam tradidisse, eámque in Ecclesiâ custoditam fuisse usque ad Victoris Episcopatum, & sub Zephyrino Pontifice demum esse adulteratam, contra haec sic Caius ille, qui sub Zephyrino, vel non multo post scripsisse putatur, [...]; Ac fortasse id quod dicitur credibile videretur, nisi eis refragarentur primum quidem divinae Scripturae, deinde fratrum quorundam scripta Victoris [...] antiquiora, quae illi adversùs Gentes proveritate, & contra sui temporis haereticos scripserunt. Justinum intelligo, & Miltiadem, & Tatianum, ac Clementem, aliósque quamplurimos in quorum omnibus libris Christus ut Deus repraesentatur. Nam Irenaei quidem & Melitonis & reliquorum scripta quis est qui ignoret, quae Christum Deum simul atque hominem praedicant? Quibus verbis videtis eum proferre velle quorundam fratrum scripta, tempus assignare ante Victoris aetatem, autores certi generis indigitare, eos nempe qui adversus Gentes, & Haereticos sui temporis ex professo scripsere. Observare potestis aliorum complurium nomina de industriâ ab ipso fuisse omissa, eorum praecipuè qui maximè erant noti. Causam igitur Caius non assignavit ob quam Ignatium [Page 107] nominaret; cur autem eum omitteret, optimam & opportunissimam prodidit. Nullum igitur ex silentio hujus Fragmenti Ignatio nostro periculum.
Idem judicandum de Clemente Alexandrino, inquit. Imò verò de Clementis Alexandrini silentio nihil liquidò affirmati, nihil indè certò concludi potest. Quamplurima enim ejus scripta perierunt, ut [...] libri 8. de Paschate lib. 1. de Jejunio disputatio, de Obtrectatione lib. 1. de Canonibus Ecclesiasticis & adversus Judaizantes, lib. 1. Utrum Ignatii in illis veleorum aliquo meminerit, nécne, nemò certò affirmare potest. In Admonitione ad Gentes, in tribus Paedagogi libris, in tractatibus duobus, quorum nunc unus, nunc alter locum octavi libri Stromateon occupabat, qui jam tandem ambo extant, nullum omnino scriptorem Christianum nominat Clemens. At in libris Stromateon plurimos Gentiles & Christianos nominat, Ignatium nunquam. Plurimos quidem Gentiles nominat, sed quid hoc ad Ignatium? non paucos etiam Haereticos citat, sed nec inter eos Ignatius requirendus est. Christianos, hoc est, Catholicos non plurimos sed paucissimos nominat, tres [...] tantùm, si modò & illi Catholici omnes sint, Barnabam, Clementem, Hermam, omnes certètanquam S. Paulo coaevos, & tanquam sacros potiùs, quàm Ecclesiasticos scriptores. [...], inquit, [...]. Scriptorem Catholicum secundi aevi ne unum quidem nominat: si Ignatium praetereat, praeterit & Polycarpum & Papiam & Quadratum & Aristidem & Justinum & Melitonem & Athenagoram & Dionysium, & Hippolytum, & Hegesippum & Irenaeum; quos omnes eum ignoravisse non puto, magìs quam Magistrum suum Pantaenum. Sed mirum est, inquit, qui vel ex unà [...] is ad Corinthios Epistolâ tria quatuórve [...] in Stromateon opere descripsit, nihil in tam mult is Ignatii, nè [...] quidem unam reperisse quam not aret. Cur non & Barnabam etiam producit, qui saepius in eo Opere laudatur? cur non & Hermam, qui adhuc frequentiùs adducitur? Quicunque Clementis Stromateas probè novit, nunquam mirabitur ab eo Ignatium esse praeteritum, tres reliquos toties citatos. Instituit illic Gnosticum suum, non vulgaribus Theologiae principiis imbutum, sed ultra aliorum Christianorum sortem elevatum, & ut Magister Origenis mystica quae que & anagogica ubique sectatur; qualia in Barnabae Epistolâ, & Hermae Pastore plurima occurrunt, in simplicissimis & monitorum tantummodo salubrium plenis Ignatii Epistolis non reperiuntur. Sed dices, etiam Clementis Epistola simplicitatem Apostolicam spirat: ex illâ verò tria quatuórve loca affert. Ita sanè. Sed Clemens [Page 108] Alexandrinus etiam in illâ aliquid non simplex & vulgare animadvertit, sed [...] prae se ferens, quod ex [...] non semel excerpit. Observat Clementem Romanum differentias eorum qui sunt probati in Ecclesià describere, & inter eos ponere [...], eum igitur locum bis citat, tum in primo libro, tum in sexto. Observat eum [...], formam quandam Gnostici describere, ad quam omnes penè Epistolae [...] [...] modo refert, libro quarto. Notat & mundos ejus post oceanum, [...] cum Platonicis confert. Talia apud Ignatium nostrum invenire [...] erat. [...] igitur Alexandrini non indicat Ignatiana non fuisse, sed ad informandum Gnosticum, ad mysticam & anagogicam tropologicámque doctrinam illustrandam, aut Philosophiam excolendam minimè idonea.
Sed certum & definitum nobis locum indicat Stromateon Opere l. 7. p. 764, quo sine dubio Ignatii nomen posuisset Clemens, si Epistolasejus unquam vidisset. Mira quidem haec perspicacia, & scribendi moris apud Veteres accurata observatio, quae quo quisque loco quemlibet se antiquiorem nominare debuerit, indicare potuit. Ubi tradit Haereticorum sect as Hadriani demū Augusti temporibus coalescere coepisse, opportunus erat locus Ignatiana nostra commemorandi. Quid verò, an aliquid in suam sententiam ex Ignatianis trahere potuit? An Ignatius illi idoneus testis fuit, ex quo probaret Haereticos non nisi sub Hadriani imperio coepisse, cùm ipse ante Hadrianum sub medio Trajani imperio passus sit? Non hoc vult Vir doctissimus: ad sententiam suam confirmandam non potuit Clemens Ignatium nominare, debuit ad refellendam. Duram profectò legem scriptoribus antiquis figit, qui [...] iis imponit citandi clarissimos Ecclesiae Antistites contra suam sententiam. Neque hoc vult Vir doctissimus; quid igitur? Ignatianas [...] traditioni suae apertissimè repugnantes si scivisset, aliquid certè fecisset, quod non fecit: quid autem hoc est? vel e as refutâsset; imò verò hoc nunquam fecisset. Quisquámne Veterum Christianorum eam de antiquioribus Patribus & Episcopis de Apostolorum discipulis & Martyribus opinionem, de seipso eam praesumptionem habuit, ut eos ideo produceret, quò refelleret & refutaret, quò aperti mendacii & falsi testimonii reos teneret? Verùm si hoc non fecisset, suam [...] ad harum normam correxisset. Antè dixerat opportunum hunc [...] esse Ignatiana nostra commemorandi, nunc, si commemorâsset, sententiam suam correxisset: at eam aliter corrigere non potuit, nisi totam obliterâsset atque expunxisset. Hoccine autem huic loco opportunum esse potuit, quod totum everteret & expungeret? Haec omnia merae sunt conjecturae, & quidem infelicissimae, [Page 109] nec Ignatii Epistolis, nec proposito Clementis ullo modo convenientes. Clemens non omnes Haereses respexit, sed aliquas tantùm suâ aetate maximè conspicuas & scriptis etiam ubique tunc temporis celebres, quibus maximè Catholici vexabantur, cum antiquiores aliae jam pene evanuissent. Harum initia aliquo modo indicat, [...] posteriores ostendit, nec tam quidem antiquas quàm ipsi jactitabant. Quòd enim Basilides Glauciam Magistrum suum assereret, quem discipuli ejus Petri interpretem fuisse affirmabant; quòd Valentiniani ad Theodadi, tanquam S. Pauli discipulum haereseos suae originem referrent; haec omnia quasi non satìs certa rejecit, & quae harum [...] antiquitatem minimè probarent. Aliter satìs novit omnium eruditissimus Clemens, non tantùm sub Trajano ante Adrianum, non tantùm sub tempore martyrii Ignatiani, ut ipse Ignatius indicat, sed etiam aevo Apostolorum Haereticos aliquos extitisse, ut & Historia Ecclesiastica, & ipsae etiS. Scripturae testantur. Iniquissimum igitur est hoc loco postulare ut Clemens Ignatium nostrum, si scivisset, citaret; ab omni ratione alienissimum, ignoravisse eum, quòd [...] citaverit, concludere.
Verumenimverò eadem est, inquit, & alterius [...] Clementis sententiae ratio. Ille enim statuit Christum unum tantùm annum in terris praedicâsse, At Ignatius [...] disertè scribit Dominum tribus post Baptismum annis praedicavisse Evangelium. [...] verò noster Ignatius haec nunquam [...]. Quae enim recitat Dallaeus ex Epistolâ ad Trallianos paginâ 76, eodem quidem loco apud Usserium inveniuntur; sed tota pagina miniata est, & ea verba non ad Autorem sed Interpolatorem Epistolae referenda sunt, & ad nos non spectant, qui Epistolam ad Trallianos quidem sed ab omnibus assumentis liberam defendimus. Et tamen hoc unicum argumentum affert, quo probet Ignatium & Origeni, & Julio Africano, & Lactantio ignotum fuisse. Ejusdem [...] sunt quae de Paulo conjugato, & de Resurrectione Christi habet: quae adversus Ignatium Baronii, non autem nostrum sunt allata. Nihil tamen aliud affert, ut probet Ignatium etiam Dionysio Alexandrino fuisse ignotum. Quod ad nosigitur spectat expungenda planè ex titulo Capitis magna illa nomina Origenis, Julii Africani, Lactantii, Dionysii Alexandrini, & ipsius etiam Hieronymi. Nihil certè hactenus adductum est quo probetur aut verisimile reddatur, Ignatium nostrum Clementi Alexandrino fuisse ignotum: & nos meliori jure ei notum fuisse contendimus. Nullo enim modo [...] est eum quem Origenes discipulus etiam juvenis tam bene novit, (ut ostendimus) Clementem Magistrum ignorâsse.
Haec cùm è Clemente adduxisset, tandem Argumentum à testimonio [Page 110] negativum, à silentio scilicet [...] ante Eusebii tempora ductum, varium quidem illud & miscellaneum, & prolixum concludit; quo Ignatianas Epistolas omnibus ante Eusebium ignotas se probasse putat, ideoque nullas fuisse. Id autem eum de nemine probasse ostendi; non de Irenaeo, non de Alexandrinis, aut Aethiopibus, non de Tertulliano, aut Caio, aut Clemente Alexandrino: multò minùs de Origene, Julio Africano, Dionysio Alexandrino, aut Lactantio, pro quorum ignorantiâ nihil ex nostris Epistolis adduxit; non de Epiphanio, aut Hieronymo, non de Boioariis aut Jonensibus, quorum ignoratio etiam probata si esset, nullam neganti argumento vim adderet. Quare nos multo meliori jure sic disputamus. Cùm Polycarpus Ignatii discipulus, cùm Philo & Agathopus ejusdem comites, cùm Irenaeus Polycarpi discipulus, cùm Theophilus Ignatii in Sede Antiochenâ aliquando successor, aut ejusdem aevi aliquis, cùm denique Origenes discipulus Clementis Ignatii Epistolarum disertè meminerint, aut ad eas apertè respexerint; cùm ii omnes, qui ignorâsse perhibentur, nullam nobis eam ipsis ignorantiam tribuendi satìs justam causam praebuerint; Argumentum à silentio negativè ductum nihil omnino valere pronuntiamus, & ab iis qui noverunt, reliquos non ignorâsse, aut si aliqui ex iis fortè ignoraverint, argumentum indè fieri non posse concludimus.
FINIS.