JUDICIUM & DECRETUM Universitatis Oxoniensis Latum in Convocatione habita Jul. 21. An. 1683.

Contra quosdam PERNICIOSOS LIBROS & PROPOSITIONES IMPIAS, quae Capitibus sacratissimorum PRINCIPUM, eorum STATUI & REGIMINI, & omni HUMA­NAE SOCIETATI exitium intentant.

[depiction of the Sheldonian Theatre, Oxford]

E Theatro SHELDONIANO, 1683.

JUDICIUM & DECRETUM. UNIVERSITATIS OXONIENSIS Latum in Convocatione habita Jul. 21. An. 1683.

QUanquam parricidale faci­nus in Sacrum serenissi­mi Principis & illustrissi­mi Fratris ejus caput nuper designatum, omnem no­stram sollicitudinem depos­cat, qua tam flagitiosum ne­fas Deo pariter & homini­bus invisum, debita detestatione prosequamur; & dignas clementissimo numini gratias redda­mus, cujus singulari providentia comparatum est, quod spiritus oris nostri Christus Domini non sit captus in laqueis ipsi positis, sed in umbra ejus nobis etiamnum vivere & super­stites esse contigerit: Partium tamen nostra­rum esse ducimus altius mentis aciem defigere in impia illa Dogmata, quae nuper summo stu­dio [Page 2] in publicum sparsa, nefariis istis molitio­nibus causas & fomenta dedere; eademque justis censuris subjicere publicoque decreto damnare & confodere.

Itaque ad honorem sanctae & individuae Tri­nitatis, & ad Catholicae Doctrinae veritatem in Ecclesia conservandam; porro ut Regia Ma­jestas non solum a perduellium hostiumque, sed quorumcunque Schismaticorum insidiis sarta tecta maneat, frequenti Convocationis Senatu die Julii 21. An. 1683, nos Vice-Cancellarius, Doctores, Procuratores, Magi­stri Regentes & non Regentes, more & loco consuetis convocati; unanimi consensu & as­sensu super quibusdam propositionibus quae in libris scriptisque tam idiomate Latino quam Vernaculo publice editis atque evulgatis con­tinentur; quaeque non solum Divino Canoni, Decretis Conciliorum, scriptis Patrum, & pri­mitivae Ecclesiae fidei & professioni repugnant & contrariantur: sed insuper Monarchicum regimen, Personam sacratissimae Regiae Ma­jestatis, pacem publicam, & naturae ipsius Le­ges & humanae societatis vincula subruunt & convellunt; Decrevimus in formulam subse­quentem.

Propositio 1. Populus est fons & origo Potestatis omnis ci­vilis.

2. Inter Principem & subditos pactum semper vel ex­pressum vel tacitum intercedit, & si Princeps desit officio suo, subditi pactione sua non amplius obligantur.

3. Si justa & legitima potestas migret in tyrannidem, aut secus geratur quam ex lege Divina & humana oportet; amisso omni jure ad imperandum, abroga­tur.Lex Rex. Buch. de jure Regni apud Scotos. Vindiciae contra Ty­rannos. Bellarmin. de Conciliis & Pontifice. Dolman. Milton. Goodwin. Baxt. R. S.

4. Suprema apud Anglos potestas est trium ordinum, viz. Regis, procerum, & plebis. Rex coordinata tan­tum potestate praeditus, reliquis minor.Lex Rex. Hunton de Monarchia limitata & mixta. Baxter. Polit. Cat.

5. Nec primogenitura, nec sanguinis proximitas jus ad regnum conferunt, licetque proximum haeredem à suc­cessione in imperium prohibere.Lex Rex. Hunt Postscr. Dolman. Hist. Success. Julian. Apost. Mene Tekel.

6. Licet subditis non modo non consentiente, sed pro­hibente supremo magistratu in sui & religionis defensio­nem inire ligas, pacisci foedera, conjuratasque associa­tiones conflare.Solennis Liga & Foedus. Nupera associatio.

7. Sui conservatio est primaria & fundamentalis naturae lex, omniumque aliarum legum cum ista pugnantium obligationem tollit.Hobbesius de Cive. Leviath.

8. Doctrina Evangelica de tolerandis injuriis non prohi­bet vi & armis resistere Magistratui Religionem violen­ter oppugnanti.Lex Rex. Julian. Apost. Apologet. Relat.

9. Christiani non tenentur ad obedientiam passivam, quo­ties Princeps contra leges & jura Reip. aliquid impe­rat; atque primaevi Christiani ea tantum de causa pa­ti quam resistere maluere, quod religio Christiana non­dum esset Imperatoriis legibus sancita.Julian. Apost.

10. Possessio & potentia conferunt jus Imperii:Hobbesius. cujus­que causae bonitatem & aequitatem indicat & confirmat successus, quem urgere est Divinae voluntati obsequi & providentiae ductum sequi.Owen concio coram Regicidis, Jan. 31. 1648. Baxt. Jenkyns. Libel. supplex Octobr. 1651.

11. Secundum naturam nullum est boni malique, nullum justi & iniqui discrimen; & status naturae est status bel­li, in quo cuilibet jus competit ad omnia.

12. In hoc jure naturali fundatur jus civile, singulis cum societatem ineunt, jure suo magistratui cedentibus, qua cessione magistratui non tam datum quam relictum est jus suum naturale. Nec modo peregrinus hostis, sed & rebellis domesticus in statum naturae redit, & pu­niendus est non jure civitatis, sed jure belli; & proinde perduellione sua par jus in vitam Principis consequitur, atque Princeps in vitam sui subditi atrocissimo scelere damnati.

13. Etiam societate inita cuilibet manet jus semetipsum contra vim qualemcunque defendendi; nec potest in Remp. consentiens, jus illud ullo modo in Rempubli­cam transferre. Quod si magna vis hominum ita du­dum obstiterit magistratui, ut ex lege singuli mortem metuant, continuo licet illis junctis viribus se tueri; & vis ista quae primam officii violationem subsequitur, li­cet [Page 5] eam tueatur, non tamen peccat de novo, & si ad vitae conservationem dirigatur, non peccat omnino.

14. Juramentum nihil superaddit obligationi quae oritur ex pacto, pactumque eatenus obligat, quatenus fides habetur promittenti. Quocirca si Princeps quovisino­do indicet se subditis fidelitatem promittentibus non credere, illi hoc ipso subjectione liberantur, neque ob­slant pacta & juramenta quo minus jure contra Princi­pem insurgant, eumque regno & vita exuant. Hobbesius de Cive. Leviathan.

15. Si populus officio & juramento Principi obstrictus, il­lum regno nefarie & injusta vi deturbet, & contra fi­dem & religionem sacramenti sui, cum alio foedus faci­at, potest hic populus, pactione prima insuper habita posteriore teneri.Baxter. R. S.

16. Juramentum omne illicitum est, & Verbo Dei con­trarium.Quaker.

17. Obligatio juramenti non ex intentione deferentis, sed suscipientis aestimanda est.Vice-comitum Londinensium causa.

18. Dominium fundatur in gratia.

19. Potestates seculares Jesu Christi praerogativam usur­pant, & oportet populum Dei illas omnes exterminare, ut Christo regnum deferant, eumque collocent in solio suo.Quintae Monarchiae assertores universim.

20. Regimen Presbyterianum est sceptrum regni Jesu Christi, cui reges perinde ac subditisement submittere te­nentur; & potestas Regia in causis Ecclesiasticis quam asserit Ecclesia Anglicana, est Christo contumeliosa, qui solus est Rex & Caput Ecclesiae suae.Alare Damascenum. Apologet. Relat. Hist. Indulg. Cartwright. Travers.

21. Non licet Principibus in cultu Divino praecipere quod non est antecedenter necessarium.

22. Scandalum infirmorum tollit omnem auctoritatem humanam condendi leges de rebus adiaphoris.Conciliator Protestantium.

23. Tyranni & impii Principes morte multandi sunt; quod si Judices & inferiores Magistratus officio suo de­sint, jus gladii redit ad populum, quo si major pars u­ti nolit, Pastores & Ministri Ecclesiastici debent Prin­cipes Satanae tradere, & post sententiam Excommuni­cationis latam, quibuslibet subditis licebit eos occidere, eodem jure quo subditi Athaliam, & Jehu Jezabelem. Buchanan. Goodman. Knox. Gilby. Jesuitae.

24. Populo Dei etiam post consignatum Scripturae cano­nem, in omni aevo novae Revelationes sunt expectandae, ad quarum normam actiones suas dirigant vitamque componant,Quak. & alii Enthus. & privatus quilibet à Spiritu Sancto in­stigatus, jure potest occidere Tyrannum.Goodman.

25. Exemplum Phineazi nobis est pro praecepto; quod enim semel probavit Deus & praecepit, illud perpetuo & ubique obliget necesse est.Goodman. Knox. Naphthali.

26. CAROLƲS primus jure caesus est, ejusque percus­sores in generatione sua gloriae Dei insigniter servie­bant.Milton. Goodwin. Owen.

27. CAROLƲS primus Parliamento bellum ultro intulit, quo in casu licuit illi resistere, utpote jam pri­vato, & qui Regia Majestate prorsus excidisset.Baxter.

Has Propositiones omnes & singulas esse fal­sas, seditiosas, impias; plerasque insuper hae­reticas, blasphemas, Religioni Christianae in­fames, & Politiae Civilis & Ecclesiasticae sub­versivas statuimus, decernimus & declara­mus.

Porro Decernimus libros in quibus praedictae propositiones & impia Dogmata occurrunt, ap­tos natos esse bonos mores & hominum im­peritorum mentes corrumpere, seditiones at­que tumultus concitare, statum Regnorum ever­tere, atque ad rebellionem, parricidia & Athe­ismum manuducere. Et proinde Scriptorum istorum lectione Togatos omnes arcemus sub poena juris.

Insuper supra nominatos libros in area Scholarum nostrarum manu infami flammis comburendos decernimus.

Porro ordinamus ut ad perpetuam rei me­moriam haec nostra Decreta non modo in Acta Venerabilis istius consessus referantur, sed eti­am eorum Apographa singulis Collegiis & Au­lis intra hanc Universitatem communicata; in eorundem Bibliothecis, Refectoriis, aliisve lo­cis maxime idoneis, ubi ab omnibus spectari & legi possint, publice appendantur.

Demum praecipimus & firmiter injungimus omnibus & singulis Praelectoribus, Tutoribus, Catechistis, aliisque omnibus quibus Academi­cae juventutis institutio concreditur, ut curae & fidei suae commissos sedulo instruant & sta­biliant in necessario illo Christianae pietatis ca­pite, quod Ecclesiae Anglicanae tessera & cha­racter audit; ut subjecti sint omni humanae creaturae propter Deum, sive Regi, quasi prae­cellenti, sive ducibus ab eo missis, ob vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quod quidem obsequium, liquido, absolute & sine effugiis praestandum esse doceant; moneant­que insuper ex praecepto Apostoli, primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postu­lationes, gratiarum actiones pro omnibus ho­minibus, pro Regibus, & omnibus qui in sub­limitate constituti sunt, ut quietam & tran­quillam vitam agamus in omni pietate & casti­tate: hoc enim bonum est & acceptum co­ram servatore nostro Deo; & speciatim, ar­dentissimis juxta & assiduis precibus ad Gratiae [Page 9] thronum venerabundi provolvantur, pro sa­lute serenissimi Regis nostri Caroli, utab omni grassatorum insultu & perfidorum machina­tionibus tutus & inviolabilis usque permaneat; fideique defensor a Deo suo pariter defensus, sera & beata Immortalitate perfruatur.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.