NOBILISS. AMPLISS. ILLVSTRISS. DOMINIS, D. GILBERTO ERROLIAE Comiti, D. Haio, Magno stabuli Magistro, &c. NEC NON D.ROBERTO D. ROSSIO, Barroni de Haket Melvin, &c. Patronis, ac fautoribus suis plurimum colendis, Athenaeo Leonardino ad fanum Reguli hac vice cum triumphali Laurea egressuri adolescentes, Theses hasce Philosophicas, quas in quadriml prosectus specimen, A. P. N. insolenni Philosophantium diatriba, quam poterunt strenue, sunt propugnaturi ad diem Julij An. Dom. 1648. horis & loco solitis Preside D. Nevaio honoris obsequii & observantiae ergo, D. N. Q.
- Alexander Campbellus.
- Collinus Kenedaus.
- Gulielmus Clilandus.
- Gulielmus Kinkchartus.
- Gulielmus Righius.
- Gulielmus Sharpius:
- Henricus Drummondus.
- Hugo Weirus.
- Jacobus Adamus.
- Jacobus Campbellus.
- Jocobus Edmistonus.
- Jacobus Huttonus.
- Jacobus Murraius.
- Jacobus Wemius.
- Joannes Bairdaus.
- Joannes Coquus.
- Joannes Grahamus.
- Nathaneel Johustonus.
- Patricius Andersonus.
- Robertus Blakaus.
THESES LOGICAE.
- ARgute Philosophandi laudem aliâs aucupentur Ignatiani, quam ubi celebri itti scientiarum albo, unde ipsa coalescit Philosophia, accensendam docent Logicam; quae tota, quanta quanta est, Organica est, & Philosophiae obsequio mancipata.
- 2 Ideae Logicae ut quivis alii conceptus formales, essentiam sortiuntur realem; quippe mentis sunt accidentia realia: At quae iis in rebus ipsis respondere concipiuntur notiones objectivae, five negationes sint, five relationes, sunt modi rationis rebus intrinseci, non vero denominationes reales extrinsecae: nullum enim vendicant esse, nisi objectivum in intellectu.
- 3 In mentis actiones quadrare rationem praxeos cum Doctore Franciscano tum demum insiciabimur, cum constiterit actus prudentiae ab intellectu elicitos eandem praxeos rationem respuere: istas interim intellectiones, quas regulis, & idaeis suis dirigit Logica, praxeis, ipsamque Logicam practicam esse contendimus.
- 4 Prima mentis operatio, utpote simplex apprehensio, compositionem non admittit nisi objectivam. Attamen veritatem & falsitatem etiam formalem suscipit; objecto siquidem conformis & difformis esse porest.
- 5 Abstractio praecisionis, five in re, five in ratione tantum habeat fundamentum, semper sejungit ea, quae sunt conjuncta, velidem a parte rei, fit tamen sine errore: Abstrahenum enim non est mendacium.
- 6 Reales naturae proprietates ipsam naturam in singularibus comitari advertant, qui communem entis creati affectione statuunt universalitatem; ut essentiae non nisi ab omni singularitate (si intentionalem demas) per intellectum liberatae, convenire sateantur islam rationis relationem.
- 7 Ut praedicatio sit vera praeter terminorum identitatem quoad rem significatam, requiritur insuper convenientia in modo significandi. Quo fit ut non indebitae modo, ut contendit Durandus, sed & falsae sint praedicationes cûm concretorum de abstractis & contra, in utrovis ordine, Physico aut Metaphysico; tûm etiam abstractorum de abstractis in ordine Metaphysico. Suadet potius quam persuadet Ruvius communi legi eximenda esse abstracta secundarum notionum.
- 8 Species specialissima v. g. hominis, utcunque multis constet gradibus diversarum perfectionú; proxime tamé coalescit ex uno gradu generico superiores omnes complectente, & ex gradu differentiali in plures conceptus irresolubili: ut differentia specifica sit simpliciter simplex.
- 9 Relatio praedicamentalis, utut plurium rerum exigat consortium, & a termino pendeat essentialiter; cum solo tamen fundamento identificatur realiter: siquidem nulla relatio respicit seipsam, nulla suum terminum includit intrinsece: In connotantes quantis poslint copiis insurgant novatores, ut ex fundamento simul & termino compositam, seu potius aggregatam stabiliant relationem.
- 10 Homo qua homo ne (que) est albus neque non albus: contradictio topica respuat licet medium rei, medio rationis non vacat.
- 11 Quam impossibilis est notitia creata super seipsam reflexa. tam certum secundam mentis operatione sive judicium (quicquid statuatur de enunciatione ejus Symbolo) non significare formaliter veritatem formalem. Cum autem judicet rem esse ant non esse, veritatem aut falsitatem objectivam significet necesse est, saltem insinuative.
- 12 Utraque veritas, simplex & complexa posita est in adaequatione intellectus ad rem; cum hoc tamen discrimine, quod illa consistat per se primo in adaequatione repraesentationis cum objecto, ista vero in adaequatione dictionis cum re dicta. Adeo ut veritas sit in secunda mentis operatione, non modo, ut in subjecto, sicut est in prima, sed etiam uti in cognoscente, ut loquitur Aquinas.
- 13 Hae duae enunciationes; Hominem esse animal est necesse. Homo necessario est animal non nisi voce tenus differunt, utraque est modalis, idem utriusque sensus, ijdemque termini materiales, Vel hinc liquet in modalibus non modum, sed praedicatum dicti esse attributum materiale.
- 14 Intellectus non nisi reflectendo super suum discursum elicit expresse judicium consequentiae, idque enunciative, non illative. Quare particulae illativae ERGO in syllogismo nullum respondet judicium ab eo quod est consequentis diversum: & adaequate inter se identificantur judicium conclusionis, & illatio; quae tamen discursum integrum ex antecedente & consequente conflatú ultimo formaliter constituit, & a judicio enunciativo distinguit. Conclusio est de essentia syllogismi.
- 15 Quam irrefragabiliter verum est in effectum redundare causae imperfectionem, tam necessario debiliorem praemissam sequitur conclusio: cujus proinde veritas, certitudo, necessitas, evidentia, supernaturalitas, consimiles in utraque praemissa praesupponunt perfectiones. Ex altera praemisla naturali, altera supernaturali no sequitur cóclusio supernaturalis.
- 16 Nativa demonstrationis poteltas aestimanda est non tam ex eo quod actu notificat, quá ex eo quod apta nata est notificare: Quod forte non satis olim advertit Averroes, quádo a demonstratione [...] specie differre docuit demonstrationé potissimá; ut quae demonstret etiam [...]: quasi vero dari potest demonstratio de cujus ratione sit notificare tantum [...].
THESES ETHICAE.
- OMnis appetitio tendit in bonum, vel ut in medium ad aliud, vel ut in terminnm secundum se, vel ut in terminum qui appetitui afferat delectationé unde liquet bonum universalissime sumptum adaequate dividi in utile honestum & delectabile; non quidem tanquam in res, sed tanquam in rationes diversas: Quas omnes ut in eandem rem concurrere posse recte monet Aquinas, ita in re qualibet necessario connexas is demum inveniet, qui fruendis uti & utendis frui paratus fuerit.
- 2 Sicut oculus eadem visione lucem & colorem, aut mens eadem intellectione conclusionem & principia attingit; ita voluntas eadem volitione in media & finem tendere potest: ne semper reapse distinguantur intentio & electio: quicquid contra moliatur Greg. Arim.
- 3 Genus moris totum continetur relatione ad rationem deliberatam, nec nisi ratione distinguitur actus humani esse naturale ab ejusdem esse morali: quod licet non intrinsece constituat, necessario tamen comitatur bonitas vel malitia moralis tanquam passio transcendens disjuncta: ut evanescat actuum moralium indifferentia.
- 4 Si recte asserat Dionysius bonum consurgere ex integra causa, malum autem ex quocun (que) defectu; idé actus in genere moris five interior five exterior, nec simul necsuccessive est bonus & malus moraliter: & bona renatorum opera vel nulla sunt, vel nó sunt peccata
- 5 In prudenti conscientia cui debetur obsequium relucet quaedam irradiatio legis aeternae. Quocirca ea tantum congruentia voluntatis humanae cum dictamine rationis ipsam denominat moraliter bonam, quae ejusdem involvit consonantiam cum lege aeterna. Conscientia itaque vincibiliter errans, esto liget, certe non obligat positive. At vero ne agens sit perplexus, & peccandi necessitate constrictus teneatur, in casu involuntariae atque insuperabilis ignorantiae, conscientia erronea solvit & positivam inducit obligationem: obstrepant quantum volent Durandi Admiratores.
- 6 Honestas objectiva seu bonitas primordialis in genere moris, five in se praescindat a lege, five oriatur ex lege, nunquam coincidit plane cum bonitate transcendentali, nec consistit adaequate in conformatione ad legem, sed semper dicit convenientiam objectiad naturam rationalem: quae quidem convenientia praeter rei entitatem, vel moralem proprietatem in qua fundatur, nil nisi denominationem extrinsecam addit in objecto.
- 7. De actibus malis verae sunt hae propositiones causales omnis actus malus est quia prohibitus: Quidam actus sunt prohibiti quia mali: modo illa intelligatur de causa sufficienti ad malitiam; ista vero de prima radice & causa malitiae. At vero haec conditionalis est falsa si Dens non prohiberet odium sui, non esset malum: est enim odium Dei a ctus intrinsece malus: quicquid oggerat Occam.
THESES PHYSICAE.
- INcipit Physiologus ubi desinit primus Philosophus, & definit ubi incipit medicus. Ut non Physiologiae Medicina; ita nec primae Philosophiae Physiologia pars est statuenda.
- 2 Quemadmodum ad non esse per se terminatur corruptio, ita a non esse per se proficiscitur generatio: ut neque illam forma geniti, neque istam forma corrupti principiet, nisi per accidens. Quamobrem ludant in re seria vel serio hallucinentur oportet, qui cum Francisco Le reez ex principiorum albo expunctum eunt privationem, ut formam recedentem ejus loco substituant.
- 3 Materia sublunaris, sicut contrariarum qualitatum incursum, admittendo individuis molitur interitum, ita alias atque alias formas indiscriminatim appetendo ac recipiendo rerum naturalium species praestat incolumes, & quasi immortalitatis aemulas: Quod non fatis advertit ólim Avicéna, qui perperá e medio tollere nixus est ingéitú materiae appetitú
- 4 Actui semper necesse est proportione respondeat potentia. Unde formae naturales naturalem, supernaturales vero non nisi obedientialem in materia inveniunt potentiam.
- 5 Quantam implicat repugnantiam inde educi formam, ubi nulla praecesserit privatio in subjecto praesupposito; tantam prae se fert improbabilitatem eorum Philosophia, qui cum Balth. Tellez. in prima rerum molitione non creativa sed eductiva actione productas fuisse contendunt formas substantiales, tam caelestes, quam elementares.
- 6 Sive mediata sive immediata dependentia statuatur unio partium Physice componentium, impossibilé esse compositi Physici creationem aegre nobis persuaserunt Vasquez. & Tell. Quippe in una simplici actione incompossibiles judicamus creationis & eductionis rationes formales.
- 7 Generatio etiam praecise spectata ita actuat subjectum, ut ipsum ordinet ac promoveat ad actum perfectiorem: est (que) proinde actus entis in potentia &c. Qui motui Physico ut sic, estentialem faciunt successionem, aut continuitatem, ejus naturam arctioribus, quam par est, claudunt cancellis.
- 8 Zenonisticam continui compositionem mordicus tueantur illi, quibus possibilis videtur puncti divisio, aut indivisibilium in continuo immediata cohaesio. Nos certe quandiu nova non affulser it lux, peripateticam continui compositionem ex partibus in infinitum divisibilbus amplectemur.
- 9 Corpus Physicum ut est actu finitum, ita est potestate infinitum; ut laxe philosophentur qui disjunctam ejus affectionem statuunt finitum vel infinitum.
- 10 Corporis replicati attributa repugnantia tueri definant, & litem illam intestinam de qualitate actionis per quam in altari praesens fiat Christi humanitas paululum suspendant tam [...] quam [...] affertores, donec a contradictionis implicatione vindicare valuerint ejusdem a seipso separationem.
- 11 Motui successionis causam abunde sufficit medium, prout intercapedinem & distantiam extremorum cohibet: ut vana et inanis sit eorum sententia, qui in inani divinitus possibili mot um, in instanti peractum iri autumant.
- 12 AEvo aut aevi modo mensurantur substantiae corporeae; nec sunt in tempore nisi prout subjacent motui contra ac contendit Fonseca. Scilicet mensurato congruam & congeneam opportet esse mensuram. Neque tempus neque esse in tempore est corporis Physici affectio intrinseca.
- 13 Mista qua talia moventur [...] teste Philos. 1. de coelo. Cap. 2. Ac proinde motu recto:ne corpori simplici simplex aut misto mistus motus correspondeat ex aequo.
- 14 Qai cum Mirandulano corporum coelestium latentes inficiantur influentias in sublunaria; ipsi lateant, vel saltem caveant ne frustra esse tantam syderum copiam, tot varios motus atque concursus fateri cogantur.
- 15 Quae virtute magnetica cientur, quo graviora tardius, quo leviora celerius moventur. Non magnetice trahuntur aut pelluntur, sed sponte ac per vires congenitas ad suas sedes contendunt gravia & levia, ut optata fruantur quiete. Nullum elementum in suo loco naturali gravitat aut levitat.
- 16 Eadem actione expellitur forma antiqua & inducitur nova: ut verum sit illud effatum Generatio unius&c. non modo in sensu concomitantiae propter necessariam istarum mutationum inter se connexionem; sed etiam in sensu identico propter realem corruptionis conversivae cum generatione ordinaria identificationem.
- 17 Agentis finis est assimilatio patientis, quod proinde debet esse potestate tale quale agens est actu: adeo ut ubi non est proportio majoris inaequalitatis, ibi nullus sit actioni locus. Quare neque idem agit in se ipsum univoce, neque simile in simile secundam formam & gradum sint licet dissimiles adjunctae dispositiones. Reclamet ut voluerit Scotus.
- 18 Ad locum unde exeunt Flumina revertuntur, ut denuo fluant. Nec qui ex Aere defluunt imbres, nec qui in terrae cavernis gignuntur vapores; sed ipsum mare per meatus subterraneos huc illuc erumpens in commodum universi fontibus & fluviis copiosis ac perennibus scaturiginis sufficit materiam.
- 19 Radius oblique incidens in objectum non eo revertitur, unde est profectus sed in alias partes reflectitur. In visionis itaque negotio radiorum visualium ab objecto remeationem frustra in subsidium vocaverint extramissionis Platonicae Propugnatores. Visio non fit emissione radiorum sed susceptione specierum: quarum divisibilitatem objectivam & representativam arguit ipsarum munus vicarium.
- 20 Parca nimis, & indistincta, si non etiam hominis dignitati & naturae ipsius benignignitati injuria est eorum Philosophia; qui ab animae substantia & inter se indistinctas statuunt potentias vitales.
THESES METAPHYSICAE.
- AEQue irrefragabilis veritatis esto utrumque, primae Philosophiae subjectam materiam esse immaterialem, & eidem non subjici ceateras scientias ut subalternas,
- 2 Vel non solus Deus est ens per essentiam, vel ens substantive non est plane idem atque existens. In rebus creatis distinguuntur aliquatenus ex natura rei essentia & existentia.
- 3 Quicquid est reale entis conceptum sua ratione intrinseca involvat necesse est. Unum, verum, bonum, vel non sunt realia entis attributa, vel inter se, & ab ente sunt indistincta.
- 4 Gradus Metaphysici generis & differentiae ut non distinguutur inter se, ita nec componunt speciem, nisi per intellectum. Neque enim repugnat idem esse principium convenientiae inadaequatae & disconvenientiae quicquid obtendant Scotistae, Compositio ex genere & differentia non est realis, sed rationis duntaxat.
- 5 Primi peccati radix & origo non fuit peccatum nec malum, sed connaturalis quaedam peccantis imperfectio, adjunctam habens libertatem, cujus vi ab actionum suarum norma desicere potuit. Malum in actione aut in effectu, utut imperfectionem semper arguat in cuasa, habeatque causam deficientem; praeviam tamen causae malitiam non semper praesupponit.
- 6 Nullum agens operatur naturaliter ubi non est: us (que) adeo necessaria efficientis conditio est ipsius approximatio ad objectum. Potest tamen causa secunda ita divinitus elevari, ut immediate agat in remotum, imo & extra suam sphaeram, indistantiam supplente causa prima: cui ipsi repugnat agere in remotum. Scilicet ex ejus operatione infallibiliter colligitur praesentia omnipotentiae divinae, quae est ipsa prima ogganniant quantum voluerint Scotistae & Occamistae.
- 7 Ens rationis, sicut veram essentiam aut existentiam non vendicat, ita nec per veram esticientiam fieri postulat; sed per similitudinariam quandam speciei expressae actionem in objecto repraesentando sitam suum esse sictum in ratione acquirit: adeo ut simul cognoscatur & fiat, idque a solo intellectu, ut cut soli inter omnes animae facultates conveniat dare esse objectivum fictum objecto intrinsecum.
EDINBURGI, Excudebat GIDEON LITHGO VV. Anno Dom. 1648.