Diatriba CHRONOLOGICA Johannis Marshami.

LONDINI TypisJACOBI FLESHER. M.DC.XL.IX.

Plutarch. in Solone, p. 93. c.
[...].

Doctissimo Amico Johanni Gravio.

EQuidem rusticabar totus, ab Amphictyonibus no­stris exauctoratus, neque extra pomoerium meum captaban auspicia; sed placido fretus otio, calamitatis publicae, privatae (que) injuriae oblivioni indulgebam: quum tu me excitasti, & sepultae admonuisti inertiae. Obtem­peravi lubens; & quae in amoenissimo exilio, Oxonii non ita pridem excogitaveram; quae jucundè inter classica disceptaveram, in tractatulum hunc quàm po­tui minimum redegi; ex sermone sperans compendia­rio curtiorem calumniandi ansam. Non sum ignarus (mi Amice) nonnulla esse [...]. Danielis inter­pretamentum vix erit immune vitii: at censoriam virgulam minùs reformidat; tum quia Patres anti­quissimi inde non redarguerunt Judaeos (sicuti ex Ju­stini cum Tryphone colloquio apparet) tum quia ni­hil adhuc eâ de re statuit Ecclesia Christiana. Quor­sum verò expectarem ego mea istaec placitura aliis; quum aliena (virorum licèt ad miraculum docto­rum) mihi usquequaque non satisfecerint? A tantis viris dissentire protervum forsan; sed excusa­tius, cùm nec illos [...] videamus. [Page] Pedanei est ingenii aliorum vestigiis mordicùs inhaeres­cere. Veritas semper inquisitu digna est; innoxii solemus in illum collimare scopum. Caeterùm, quum planè Lesbia sit Chronologiae regula, nemo libertate hâc irritabi­tur, nisi qui literarum [...] sibi vendicat. Non semper obtinet illud, Primum quodque verissi­mum: neque erroris antiquitas praescriptionem obstruit veritati▪ Inculpato itaque liceat mihi aliquanto liberiùs divagari, & propriis uti conjecturis. Haud magno stabit lectori aut labore, aut pretio. Approbet quisque, vel improbet quantumcunque lubet. Non ego [...] obtrudo [...]; neque sectatorem expecto, qui neminem sequor: insectatorem nollem, quia nemi­nem insector. Si quid dictum sit, quod minùs arride­at, pro non dicto habeatur. Si sit gratia, tibi parario debetur; si venia, mihi: qui quidem nihil malo, quàm ut, officio functus, animi ponam verè amici symbo­lum.

DIATRIBA CHRONOLOGICA.

NOn occurrit certum historiae Sa­crae Exoticaeque vinculum an­te initium Cyri. Contigit il­lud (magno veterumEuseb. praep. l. 10. ex Africa­no. consen­su) anno primo Olympiadis LVae, qui est annus Nabonassari CLXXXVIII. Regnavit dein annos XXX. At in Ptolemai­co Babyloniorum regum Canone (quo ni­hil habet Chronologia luculentius) primus Cyri annus est Nabonassari CCXus; regnátque novem. Scilicet Cyrus, cùm regnasset XXI annos, Babylone demum potitus est, & in­ter illius urbis reges tum primùm nume­rari coepit. Babylonicum hoc Cyri initium, finis est septuagenariae Captivitatis Judaeorū, eorúmque res cum extraneis connectit.

Sit itaque totius vetustioris Chronologiae (& Dissertationis nostrae) basis, annus hic Na­bonassaraeus CCX, qui est tertius Olympia­dis LXae.

[Page 2] Haec licèt trita, non erant praetereunda; si res superioris aevi stabilire velimus. Quod ut sigillatim faciamus, Ebraica primùm tem­pora percurremus, deinceps caetera.

Ab Orbe condito ad Exodum.

AB initio rerum ad Diluvium (cùm toto Chronologorum choro) numeramus annos MDCLVI, secundum GenealogiasGem. 5. sa­cras; Ebraicos secuti codices: nam Samarita­norum, Graecorum, aliorúmque differentes calculos non moramur.

A Diluvio ad peregrinationem Ebraeorum (quae coepit an: Abrami 75) numerandi sunt anni CCCCXXVII; simili Genealogia­rum sacrarumGen. 11. cumputo. A Veteribus hîc non immeritò disceditur, & natalis Abrami annus statuitur anno patris CXXXo, non au­tem LXXo. Abram profectus est ex Haran in Chananaeam post mortem Terae; quod & hi­storiae series, & disertè S. StephanusActs 7. 4. docet. Obiit. Terah anno aetatisGen. 11. 32. CCV. Abram pro­ficiscens, annum agebatGen. 12. 1. LXXV. Quod autē [Page 3] dicitur, Teran Gen. 11. 26. vixisse annos LXX, & genuisse Abram, Nahor, Haran intelligendum est non coepisse ante istam aetatem gignere; non autem inde constat omnes natos isto anno, non o­mnes isto ordine. Abrā ibi praerogativâ, non primogeniturâ primus. Sic numerantur filii 1 Chron. 1. 28. Abrahami Isaac & Ismael; at Ismael natus patris 86to, Isaac 100mo. Sic inter Noae filios ShemGen. 5. 32. aliquoties primus nominatur: at in recensen­dis Genealogiis (secundum naturae ordinem) tam Japhet,1 Chron. 1. 5. ibid. 29. quàm Ismael primum locum obtinent.

TErtium intervallum est CCCCXXX annorum ad Exodum. Tempus hoc ab ipso MoseExod. 12. 40. designatur. Habitatio filiorum Israel quâ manserunt in Aegypto fuit CCCCXXX an­norum. Sed est manifesta Synecdoche, quam 70 interpretes pulchrâ explicatione sic red­dunt. [...]. Intelligen dum enim est non tantùm de posteris Israe­l [...]s, sed & de parentibus; nec tam de servitute, quàm de peregrinatione. Quod & ipsa Pro­phetia, circiter 30 annos post egressum Abra­mi [Page 4] (nato jam Isaaco) edita, docet. Scito Gen. 15. 13. praeno­noscens, quòd peregrinum futurum sit semen tuum in terrâ non suâ, & subjicient eos servituti, & affli­gent eos quadringentis annis. Suffragatur Aposto­lus Gal. 3. 17., qui à Promissione (terrae illius in qua peregrinariGen. 12. 7. 1,. 15. coeperat Abraham) ad Le­gem (latam paulò post Exodum) numerat CCCCXXX annos.

Aequalis est hujus intervalli partitio: An­te [...] in Aegyptum sunt anni CCXV, to­tidémque post. Isaacus, natus post egressum ex Haran an: 25, annum agens 60, genuit Jacobum; qui anno aetatis suae 130 descen­dit in Aegyptum. Altera pars constat ex IVGen. 15. 16. generationibus, quarum tempora ex Scripturâ non est definire. Ex conjecturâ computavit Epiphanius,In Anchoratu. § 112. sed perplexè. Concinnior multò est Demetrii calculus (quem ex Alexandro Polyhistore exhibet Euseb:Praepar: Evan: l. 9. c. 21. p. 425.) nisi quòd Coha­thum Gen. 46. 11., qui in migrante Jacobi familiâ re­censetur, sub ejusdem mortem, natum putat.

Ab Exodo ad Templum.

QUae hactenùs, nemini non dicta. Sequi­tur intervallum ad Solomonis Templū, crux illa Chronologorum; licèt nullum sit in Chronologiâ magis [...], magis insigne [...]. Anno CCCCLXXX (inquit sacra1 Reg. 6▪ 1. hi­storia) ab egressu Israelitarum, ex Aegypto, anno regni sui quarto Solomon coepit aedificare domum Do­mini. Frustrâ sunt, qui contra tam expressa Scripturae verba contendunt. Veruntamen 2x est dubitandi ansa. Ex singulis hujus interval­li partibus in unam summam conjectis, longè major conficitur numerus: Qui ex Act. 13. 20. confirmari videtur; ubi inter [...], & Samuelem numerantur anni CCCCL; quibus si, quae praecesserunt tempora, quaeque secuta sunt, accumulentur, ultra praescriptos consur­gunt limites. Fatendum est expansos in libro Judicum numeros summam 410 annorum efficere; additis Eli 40, fit numerus D. Pauli CCCCL. non tamen inde sequitur totidem annorum fuisse continuatam Judicum seriem: id non fert historiae veritas: Non enim erat Ju­diciaria [Page 6] apud Judaeos potestas absque interreg­nis: & interjecta sex servitutis spatia, in quibus nemo praefuit populo, annos CXI Paulinae summae occupant. Apostolus de numero hae­sitanter pronunciat. [...], inquit, [...]. Deus quasi an­nis quadringentis quinquaginta dedit judices. [...] hi [...] (non [...] succedentes) erant Judices Iud. 2. 16., qui liberarent eos de vastantium manibus; Salvatores Est. 9. 27., qui salvarent eos de manu hostium in tem­pore tribulationis suae, non jugiter. Qualis Aod Iud. 3. 14. Salvator: Quales erant Romani interreges; ex­tra ordinem; sed non ita divinitùs constituti, aut donis instructi Propheticis. Suffetis voca­bulum (apud Ebraeos) vindicem, ultorem, li­beratorem, propriè significare, ab aliis notatū est. D. itaque Paulus Salvatorem Jesum (v. 23.) Judaeis Pisidiensibus praedicaturus, exordi­um capit à pristinis Israelitarum vindicibus, à Deo missis. Quasi dicat. Mosen misit, Josu­ámque, aliósque multos, quorum in libro Ju­dicum mentio; singulos recensere longum est, quum liber iste diuturnâ exemplorum serie redundet, & varios habeat annorum nume­ros, qui si in unam summam redigerentur, [Page 7] [...] efficerent circiter CCCCL annos. Propositum Apostoli fuit multiplicem Dei beneficentiam illustrare; accuratum Ebraicae Chronologiae calculum instituisse, fuisset [...]. Apostolus (inquit EusebiusIn Graecis Sca­lig. p. 32.) [...]. Ista mens Apostoli, si modò verba i­psius ista sint. Nam diversam (quam edidit R. Stephanus) lectionem perantiquam esse, tum Latina versio probat, tum Cyrilli Patri­archae codex antiquissimus in Bibliothecâ Regiâ. [...]. Sorte distribuit (juxta vulgatam) eis terram eorum, quasi post CCCCL annos: & post haec dedit Judi­ces. Sed nec hoc modo difficultas omnis sub­lata est. Quidam ab Exodo ad Jebusaeorum ex Sione ejectionem; alii à Promissione in ortu Isaaci confirmatâ, ad [...] numerant. Utcunque legatur, mihi videtur illud [...] non malè referri ad praecedentia v. 17. & ad electionem Patrum potiùs, quàm exaltationem po­puli.

Reliquum est ut exundantes istos numeros intra ripam colligamus; quod nullo negotio [Page 8] fiet, si Servitutum tempora attentiùs expenda­mus. Sex omnino sunt Servitutes, quarum quatuor priores (quas Chusan, Eglon, Jabin, & Madianitae intulerunt) diversissimas esse, & diversa habere tempora, sibi invicem suc­cessivo ordine propria (& non insequentium Judicum spatiis obsorbenda) in Scripturâ constat. Nec minùs constant reliquas duas Ser­vitutes (ab Ammonitis cap. X. 8. & Philistaeis cap. XIII, 1.) non adeò diversas esse, nec tem­pore successivas, sed [...], seu contempo­raneas. Coeperunt ambae simul, non desierunt. Ob multiplicatam Idololatriam (v. 6.) dupli­catur poena, & ab utroque latere immittitur hostis. Tradidit Iud. 10. 7. eos in manus Philisthim, & in ma­nus filiorum Ammon, & detriverunt, & oppresserunt filios Israel, in ipso (vel eodem) anno. Octodecim annos Ammonitae &c. Uno eodémque anno, [...] Septuag. Ammonitae, & Phili­sthaei (quasi foederati) hi ab Oriente, ab Occi­dente illi, invaserunt Israelitas: sed non eo­dem anno expulsi sunt. Dominati sunt Am­monitae an: XVIII, Philisthaei autem XL. Spe­ctat enim haec praefatio non tantùm ad ea, quae de Jephthe, sed etiam ad ea, quae de [Page 9] Samsone narranda sunt: neque alia est haec Philisthaeorum incursio ab illâ, cujus narra­tio differtur in cap. XIII, sed ambae prorsus u­na, eadémque. Nempe quum duae essent hu­jus historiae partes, quae, si narrarentur insi­mul, obscuritate intricarentur; ideò visum est (post praemissam utriusque mentionem) nar­ratâ priùs breviore parte, deinceps transire ad alteram. Adhibitâ hujus Synchronismi (pa­rùm hactenùs animadversi) ratione, evane­scunt protinus difficultates omnes, quae inter­vallum hoc perturbant, & singulae illius par­tes intra septa rediguntur.

Caeterùm, ut in longo tot annorum cursu progrediamur tutiùs, Jephthes (velut Mercu­rius bifrons) antrorsum & retrorsum nobis viam indicat. Trecentos Iud. 11. 26., inquit, annos Israeli­tas Transamnanam regionem habitasse, quam qua­dragesimo Mosis anno occuparant. Praeteri­tis CCCXL; manent CXL; quorū LXXXIV tribus Regibus competunt, ad Templi Epo­cham; XL Philistaeae Servituti; reliqui XVI Samueli12 attribuit Josephus. relinquuntur. Anni (qui sunt 49) Ammoniticae Servitutis, Jephthis, successo­rúmque ejus, unà cum annis Philisthaeorum, [Page 10] Samuelísque concurrunt. Samsonis autem XX anni continentur in diebus Philistaeorum Iud. 15. 20., id est, intra annos illos XL, quibus dominati 15. 11. sunt Philistaei in eos. Neque fuit is unquam cum im­perio; neque liberavit populum, cùm vinctus ipse à suis dederetur. Heli itidem (qui Arcam amisit, obiítque1 Sam. 7. 2. anno XXo Servitutis, id est XX annis ante devictos ad Ebenezer Phili­staeos) non habendus est vindex populi. Illius Judicatura (quandocunque coeperit) non alia fuit, quàm litium (pro Pontificali authori­tate) disceptatio, jurísque dictio. Qualis fuit olim illa Deborae sub palmâ; qualis illorum qui Gedeoni, Jephthíque successerunt in pa­ce: qualis filiorum Samuelis, qui à patre con­stituti 1 Sam. 8. sunt judices: qualis denique, post un­ctum Saulem, ipsius Samuelis, qui judicavit 1 Sam. 7. 14. Israelem omnibus diebus vitae suae: vixitIoseph. l. 6. in sine. autem, regnante Saule, annos XVIII. Non surrexit itaque liberator populi ante Samuelem. Ce­lebris illa ad Ebenezer victoria quadragenariae Philistaeorum dominationi finem imposuit. Sic 1 Sam. 7. 13. demum depressi sunt Philistaei, neque deinceps invaserunt Israelitas in diebus Samuelis, redactaeque sunt civitates. Isti Samuelis dies, sunt XVI [Page 11] (quos diximus) anni, quibus praefuit ille po­pulo ante inaugurationem Saulis. Anno e­nim regni Saulis1 Sam. 13. 1. secundo recruduit bellum cum Philistaeis1 Sam. 14. 14; & fuit validum bellum cum Philistaeis omnibus diebus Saulis. Samuel judica­re coepit (secundum Synchronismum no­strum) judicante adhuc Elone Zabulonitâ; post quem Samueli contemporarius fuit Ab­don in Ephraim, qui pacatam judicavit pro­vinciam. Fuit 1 Sam. 7. 14. enim pax inter Israelitas & Am­monitas.

Neque enim alienum est à politico Ebrae­orum statu, aut plures Judices, aut bellum pacémque eodem tempore (diversis in parti­bus) extitisse. Praepropera terrae non penitùs subactae sortitio dissipaverat Tribus, & luxa­verat Remp: Nullum inde usque commune concilium, neque quicquam ex bono publi­co agebatur. [...] Ioseph. l. 5. c. 2. p. 146. e. [...]. Evênit jam Principum authoritatem pessundari, nec Synedria co­gi, nec quemlibet magistratuum priùs constitutorum creari. Nec ante Jehosophatum2 Chron▪ 19. 5. regem restau­rata sunt Synedria. Exciti sunt Suffetes extra [Page 12] ordinem. NonIoseph. Apion. l. 2. p. 1071. aliud habuerunt Ebraei [...], quàm [...] 1 Sam. 12▪ 12.; nec fuit illa continua: cessante Prophetiâ, subiit Anarchia. Sed nec ex Judicibus quisquam ferè fuit, qui uni­verso Israelitarum populo praefuit: alias at (que) alias Tribus, quae se illis sponte subjicerent, pro imminente hinc inde periculo, duxe­runt. Id in delectis BaraciIud. 4. 10., Gideonísque6. 35. ex­ercitibus perspicuè cernitur: & in duplici hâc (quam tractamus) impressione, Ammo­niticum negotium Jephthae Iud. 12. 2., suóque populo (id est Transamnanis) incumbit totum; Philistae­um autem Judae.

Ex quo tempore Reubenis 1 Chron. 5. 1. primogenitura da­ta est filiis Joseph, Dúxque constitutus est Juda (divinitùs per patremGen. 49. 8. praelatus fratribus) quo jure amplissimas, tutissimásque provin­cias (quasi duplum haereditatis) sortitae sunt principales istae Tribus, elati sunt utrinque non sine aemulatione animi: nullum dein­ceps junctarum virium, aut initi contra ho­stem foederis vestigium. Sub rege tandem Saule conscriptae sunt utriusque partis copiae; sed seorsim1 Sam. 11. 8.: Post Saulē fit Schisma, quod in­veterascit post Solomonem. Diversarum ita (que) [Page 13] Tribuum fortunae, non potuerunt esse non diversae, quum singulae res suas separatim ad­ministrarent.

Regrediamur jam ad anteriorem hujus in­tervalli partem; cui trecenti illi à Jephthe pu­tati anni haudquaquam sufficere videntur: quum quatuor illa servitutis alternataeque pacis spatia (à primo Chusani anno ad Jairis ultimum) numerum istū anno uno excedant; adeò ut nec Josuae, nec illi post Josuam Iud. 2. 10. genera­tioni idololatricae quicquam supersit. Ut occur­ratur huic difficultati, licebit (ad exemplar il­lius, quem explicuimus, sacrâ authoritate in­nixi) Synchronismum alterum adhibere ex congruo. Post secundam Servitutem, sub Eglon Moabitarum rege, Quievit Iud. 3. 30. terra LXXX annis 4. 1.; & addiderunt Israelitae ut facerent malum in oculis Domini, & Ehud mortuus erat: & tradidit eos Dominus in manum Jabinis, regis Canaan, qui regnavit in Hazor. Terram intellige illam, de quâ sermo fuit; non [...], sive terram [...], Israelitida, sed Orientalio­res Tribus; quae (excusso Moabitarum jugo) libertate potitae sunt, usque ad irruptionem Madianitarum. Intereà non tantùm Philistaei, [Page 14] Occidentales limites invadentes, à ShamgareIud. 3. 31. repulsi sunt; sed etiam Cananaei Tribus Se­ptentrionaliores vexant, Hazoriticum agrum (in sorte Aser) occupant, & XX annis tenent; durante nihilominùs Orientalium Tribuum quiete. Devicto tandem per Septentrionales Tribus Siserâ, ubique pax; donec, post XL annos, longè latéque depopularentur Madi­anitae, eorúmque foederati, ab Oriente. Quam­diu vixerat Ehud incertum est: illum totis LXXX annis Eglonem (quemIud. 3. 21. occiderat) supervixisse neque dictum, neque verisimile est. Constat tantummodò tyrannidem Cana­naeorum, post mortem Ehudi, coepisse. Si supponamus Jabinem (mortuo jam Ehudo) impetum fecisse in Israelitas, circa annum ab expulsis Moabitis vicesimum (nam illius do­minatio erat XX annorum, & pax secuta est XL) hoc pacto conficitur Synchronicus LX annorum numerus, & supererunt principatui Josuae anni XXV (quot ei tribuit Josephus, neutiquam ob id castigandus) & novae Gene­rationi anni XXXIV, paenè totidem, quot Ge­nerationi in Deserto assignantur.

Aera Templi.

DIscutienda jam venit Aera Templi, quâ non est alia salebrosa magis, & perplexa; tùm quòd, duplici regum successione invi­cèm comparandâ, adscititiísque utriusque re­gni consortiis, implicatur; tùm quòd, cùm certo non sit determinata spatio, patescit hu­mano ingenio divagandi licentia. Accidit mihi, arduum hoc tentanti negotium, ut Je­choniae regis captivitas in annum à Templo condito CCCXC (secundùm meas rationes) incideret. Stabiliretur eximiè hoc intervallū, utpote sacris inclusum cancellis, si celebris ille EzechielisEzech. 4. 5. numerus esset ipsa (Judaeis usita­tissima) Templi aera. Neque foret id à ratio­ne omninò absonum: quippe interpretari li­cet poliorceticon ibidē Prophetae Symbolum de obsidione2 Reg. 24. 10. illâ, in quâ deditionem fecit Jechonias; non obstantibus annis in limine libriEzech. 1. inscriptis: neque adeò certum est, E­zechielem unà cum Jechoniâ esse abductum; & an non dicta sint ista [...]. Sed quia singula tractare majoris esset moliminis, [Page 16] quàm ferre posset hujus instituti brevitas, & ipse forsan viderer nimiùm [...], su­persedentes Epochae Propheticae authoritati, praestitutū temporis intervallū declarabimus.

Duo sunt praecipuè, quae Aeram Templi (apud Chronologos) ultra modum extendere solent; Interregnum post Amasiam; & dupli­catum Hoseae Novennium; quae non ex histo­riâ sacrâ, sed ex interpretatione oriuntur. Ut autem singulae sese invicèm illustrent partes, collatam utrius (que) regni seriem percurremus.Aera Tēpli

ANnus Templi 37 erat Rehoboami 37 primus;I Reg. 14. 21. Is tunc filius XLI annorum in re­gnando (i.e.) expleto patris anno 40, suc­cesit anno proximo. Eodem anno coepit Jeroboā;15. 1. Ejusdē XVIIIus erat Ius 54 Abiami, qui regnavit annos III, incomple­tos;9. XXus autem erat Ius Asae; ipsiúsque 56 ultimus.14. 20. Sed regnasse dicitur Jeroboam annos XXII. Scilicèt, regnavit Nadab fi­lius pro eo; 15. 25. Anno II Asae coepit regnare; & re­gnavit 57 II annos. Non ultra 22 annos mansit Sceptrum in domo illius schi­smatici.33. Nam (caeso Nadabo) tertio 58 [Page 17] Asae regnavit Baasa in Tirza annos XXIV.Aera Tēpli 81 Eo anno, qui erat Asae I Reg. 16. 8. XXVIus, regnare coepit Ela. Quòd autem dicitur Baa­sam (2 Chron. 16. 1.) anno XXXVIo Asae aedificasse Ra­mam, est numeris Platonicis obscurius. Alii, non ab initio Asae, sed a morte Solomonis numerant: alii, omissâ tri­cesimi notâ, numerum imminuunt. 82 Mihi satius est silere. Regnavit 16. 8. Ela II annos, non plenos; nam anno 15. XXVIIo Asae (post septiduum Zimri) fit Schi­sma; Dimidium 22. populi erat post Tibni, sed praevaluit populus qui erat post Omri. Re­gnavit 86 Omri annos XII. Anno 23. XXXIo A­sae (sui 5to) condidit Samariam; quò re­giam transtulit anno proximo, post­quam regnaverat in Tirza VI annos. An­no 29. 93 Asae XXXVIII (is est ultimus Om­ri) regnavit Achab; cujus 22. 41. anno IVo Jeho­saphat 96 sucessit Asae. Ejus 51. anno XVIIo re­gnavit 113 Ahasias biennio penè, cum patre. An­no proximoII Reg. 3. 1., XVIIIo Jehosaphati, (Aha­siâ 114 per cancellos decidente, & Achabo moriente) regnavit Joram super Israel, 118 cum fratre Ahasiâ. Anno 8. 16. Vto Joram regis [Page 18] Israel, regnante adhuc Hierosolymis Je­hosaphato, Aera Templi regnavit Joram filius Jehosaphati, rex Judae; à patre scilicèt, anno suo 22o, in regni consortium vocatus. Anno proximo, qui est IIus Jorami II Reg 1. 17. regis Judae, 119 moriente Ahasiâ solus regnavit Joram in Israele, cùm sex annis fuisset regni con­sors cum fratre. Post biennium, obiit Jehosaphat, anno XXVto; & Joram 121 Rex Judae regnavit solus. Quatuor dein elapsis annis, quum regnasset 8. 16. Jo­ram VIII annis in Jerusalem, successit A­hazias 125 25. anno Jorami Regis Israel XIo completo, ineunte verò9. 29. XIIo. Eo ipso anno, ambo reges (scilicèt Judae & Is­rael) à Jehu interempti sunt, qui suc­cessit ipse in Israele, sicut Athalia vi­dua in Judâ▪ Illâ 11. 4. anno VIIo occisâ, re­gnavit 131 12. 1. Joas; cujus 13. 1. anno XXIIIo, regnavit 153 Jehoahaz rex Israelis. Anno 10. XXXVIIo Jo­ae, 167 regnavit Jehoas. Anno 14. 1. Jehoae IIdo re­gnavit 168 Amazias; cum patre scilicet trien­nium. Ejus anno 14to (testeLib. 9. Josepho)181 diripiuntur Hierosolyma à Jehoâ; cui anno proximo23., XVto Amasiae suc­cessit 182 [Page 19] Jeroboam secundus.Aera Templi Circa illius 193 annum 12um, Amasiae verò 26tum vi­detur Azarias (qui Uzziah dictus) à patre in regni consortium assumptus. 208 Nam anno II Reg. 15. 1. XXVIIo Jeroboam regnavis A­zarias: quo tempore filius 2. XVI anno­rum erat in regnando, i.e. totidem annos regnaverat.

Nam [Filius annorum] Hebraeis non minùs de regni, quàm aetatis annis intelligitur. Sic David, cùm succede­ret Sauli, dicitur [filius (2. Sam. 5. 4.) XXX annorum] non quòd decimo Saulis anno natus esset (id enim historiae parùm congru­it) sed quòd eo anno (ut & à Cedreno notatum) à Samuele inauguratus. Sic Saul, anno regni secundo, dicitur fili­us (1 Sā. 13. 1.) uniusanni: quod de aetate intelligere, esset insani [...]e. Sed pergamus.

222 Cùm 16us annus Azariae sit 27us Je­roboami, illius 30us erit hujus 41us, qui & ultimus. Post quem, contigit seprennium interregni in Israele. Nam 230 non nisi anno 15. 8. XXXVIIIo Azariae re­gnavit 231 Zecharias. Anno 13. Azariae XXXIXo [Page 20] (post Sallumi mensem) regnavit II Reg. 15. 17. Menahem. Aera Tēpli Anno 23. Azariae Lo, regnavit Pekaiah. Anno 242 Azariae 27. LIIo (qui ultimus) regnavit Pe­ka. 244 Anno 32. IIo Pekae regnavit Jotham 33.. Cùm regnavisset Jotham XVI annis, id est 245 anno 16. 1. XVIIo Pekae regnavit Achaz, à pa­tre 260 in regnum eodem anno ascitus.

Triplici horum Regum characte­re notatur Prima Israelitarum Depor­tatio, quâ Galilaea facta est Provincia Assyriorum15. 37. 16. 5.. Tunc enim, in diebus illis ascendit Resin & Peka contra Achazum, qui in suppetias conduxit Teglat-Phul-Assar regē Assyriorum, qui non modò Syriam9. Damascenam subegit, sed15. 29. & Septentri­onaliorem regni Israelitici partem(Chron. Alex­andr. Olymp. 5.) [...], in Provinciae formam redegit; quae deinde ex limitis notione, Galilaea dicta est: Et apud Esaiam (IX. 1.) paucis post annis, cognominata est Galilaea Gentium, à renovato nationum incolatu, & Israelitarum eradicatione: Nam deportati 15. 29. sunt in Assyriam. Neque enim ad Solomonis1 Reg. 9. 2. cum Hiramo pactionē, ne (que) ad antiquiora tempora [Page 21] denominationem hanc referre possum.Aera Tēpli Nam in libro Josuae XX. 7. XXI. 32. & fortasse XII. 23. non aliter occurrit Galilaea, quàm Tyrus, XIX. 29. Cabul XIX. 27. Jectheel XV. 38. quae sunt inferioris aevi vocabula. Tyrus enim diù post [...] condita; non nisi anno Joseph. l. 8. c. 2. CCXLo ante Templum. Vox Cabul sub Solomone1 Reg. 9. 13.: Jectheel demùm sub Amazia2 Reg. 14. 7. rege nata. Itaque per pro­lepsin usurpantur nomina ista: nec tempus, de quo agitur, sed hodiernum Ios. 15. 63. diem, id est Scriptoris (puta2 Maccab. 2. 13. Irenaei l. 3. c. 25. Ezrae) ae­tatem respiciunt.

260 Contigit igitur [...] ista Nephtha­litica, anno Pekae XVIIo, Achazi Io, Jo­thami XVIo.

264 ANno 4to Achazi, & Jothami II Reg. 15. 30. XXo 266 regnavit Hosea; ejus 18. 1. anno IIIo re­gnavit Hezekiah à patre (anno sui re­gni sexto) in consortium adhibitus. Quemadmodum prima Deportatio, ita & secunda trium regum (eodem tempore regnantium) annis insigni­tur. 270 Anno 18. 9. IVto regis Hezechiae, qui erat [Page 22] annus VII Hoseae, Aera Tēpli & Xus Achazi, Salma­nasser obsedit Samariam, cepitque II Reg. 18. 10. sub fi­nem tertii anni; anno sexto Hezechiae, qui e­rat 272 nonus Hoseae, & Achazi 12us. Nam in anno 17. 1. XIIo Achazi, regnaverat Hosea IX annis. Ita enim vertendum puto non regnabat, vel regnavit. Ebraei unicum praeteriti genus agnoscunt, quod, pro contextu sermonis, aut per praeteritum perfectum, aut imperfectum, aut plus­quam perfectum exponi solet. Sic de­f [...]t regnum Israeliticum, cùm durasset annos CCXXXVI; & Samaria fit Se­cunda Assyriorum provincia.

REgnavit 2 Reg. 16. 1. Achaz annos XVI: eo mor­tuo,276 repurgavit Templum Heze­kias 2 Chron. 29. 3., in anno primo, quo regnavit solus, qui est consortii decimus. Anno ejus 2 Reg. 18. 13. XIVo Sennacharib rex Assyriorum obsedit 280 Hierosolymant: & ad vitam 20. 6. Hezekiae ad­jecti sunt anni XV. quibus peractis, re­gnavit 295 Manasses annos LV. Dein Am­mon 349 II. Josias XXXI. Post trimestre 350 Joachae regnum Jehoiakim Rex con­stituitur 380 à Pharaone Necho, iterúm (que) [Page 23] annoIoseph. 10. 7. VIIIo à Nabuchodonosoro Ba­bylonio 387 2 Reg. 24. 3.,Aera Tēpli cui serviit annis III: tunc autem ab eodem deficiens, occisus est; anno constitutionis suae BabylonicaeDan. 1. 1. tertio, Aegyptiacae autem2 Reg. 23. 36. undecimo. Successit filius Joachin, qui & Jechonias di­ctus, eodem anno (post 3 menses) in Babyloniam deportatus. Erat is an­nus (si modò rectè computavimus) 390 à fundato Templo CCCXC; qui u­trùm sit ipse Ezechielis numerus, ulte­riùs disquirendum relinquimus. Ul­timus Davidicorum regum Sedechias, 401 cùm regnasset annos XI, excaecatus deducitur Babylonem. Deletis Hiero­solymis, exustum est Templum, cùm stetisset annis integris CCCC: re­gnúmque Judae sit Tertia, sed Babylo­niorum, Provincia.

A Calamitate hâc ad initium Cyri Baby­lonicum, quo desiit Babylonica Judaeorū captivitas, excurrunt anni LXX.

Aera Mundi.

EX collectis hisce intervallis confici solet Aera Mundi; omniū quotquot usurpan­tur incertissima, ob multiplicem computatorū inter se, non de annis tantùm, sed & de saecu­lis discrepantiam.

Secundùm illa quae à nobis jam dissertata sunt, summatìm ab Orbe Condito ad Redi­tum Judaeorum, sive constitutum supraPag. 1. Na­bonassari annum, numerantur anni 3463.

A Mundo condito ad Diluvium
1656
A Diluvio ad Profectionem Abrahami
427
Duravit Peregrimatio Ebraeorum ad Exodū
430
Ab Exodo ad fundatum Templum
480
Stetit Templum
400
Duravit Captivitas Babylonica
70
 
3463

[Page 17] AD hunc modum Chronologia sacra. Exte­rorum res plurifariàm se habent. Conside­randa praecipuè sunt regna Assyriorum, Baby­loniorum, Medorum, Persarum.

Res Graecorum seorsim tractandae sunt: Nam Graeca Barbaris parùm commixta ante pugnam Marathoniam.

Romana consultò praeterimus: quia non­dùm innotuerunt. Serò enim notitia eorum, qui Occidentem accolunt ad Graecos perve­nit; adeò ut Theopompus (sub Alexandro magno) primusPlin. l. 3. c. 5. Graecorum Romae mentio­nem reliquerit: Et EphorusIoseph. cont. Apionem l. 1. p. 1039. a. Vide Plutarch. in Camillo. p. 140. a. ejusdem con­discipulus (Hispanos) [...] ex­istimaverit.

Assyriaca ob antiquitatem primo loco tra­ctari merentur: sed quoniam Ebraica non nisi cum Babylonicis connectuntur; inda gandum est imprimis quibus impaginibus haec invicem cohaereant.

De Regno Babylonico.

BAbylon urbs antiquissimis coelestium motuum observationibus inclyta (quae quidemSimplicius com. 46. in l. 2. de Coelo. annorum fuerunt 1903 Alexandri Magni tempore; obiit is anno Nabonassari 424) diù Assyriaci imperii pars fuit. Tan­dem novi Imperii Caput evasit, cujus Nabo­nassar quidam fundamenta jecit anno (ex hy­pothesi Per. Jul.) 4967. Primorum regum gesta prorsus ignota sunt: superest tamen ex­actissima regni Babylonici Chronologia. Nam Canonem expressit Ptolemaeus, in quo Regū omnium, qui Babylone regnarunt (post Na­bonassarum) Assyriorum, & Medorum, ad Cy­rum; inde Persarum ad Alexandrum, nomina recenset; uniuscujusque annos indicat, sum­mámque ab initio hujus Epochae semper colligit. Magni sanè aestimandus est iste Ca­non, quippe qui maximam (post Sacrum) prae se fert authoritatem. Non solùm enim coelestibus Mathematicorum observationibus sancitur; sed etiam Sacrae Historiae adamus­sìm quadrat, & ad exoticam transitum (aliàs [Page 27] haud investigabilem) exhibet. Illius unici be­neficio habemus continuatam contextae Chro­nologiae seriem. Canon hic emendatus ex D. D. Overalli codice jamdudum prodiit: nos indè, quantum ad rem erit nostram, mutuabi­mur.

Καανων Βασιλεων Αοσυριων και Μηδων.
1 [...] [...] [...]. 14
  * 26
5 [...] [...]. [...]. 38
  * 122
16 [...] [...] [...]. 143
17 [...] [...] [...]. 186
18 [...] [...] [...]. 188
19 [...] [...] [...]. 192
20 [...] [...] [...]. 209

Περσων Βασιλεων.
21 [...] [...] [...]. 218
*********** ***

Siquis annos Nabonassaraeos cum Olympi­adicis, cum annis Romae, cum Julianis, cum [Page 28] annis Augustorum, cum Philippi, aliísque componi desideret, Censorinum adeat: Si cum Chaldaicis, cum Periodo Calippicâ, cum annis Actiacis &c. Ptolemaeum. Nostrum erit illos rebus Ebraicis ita alligare, ut utra (que) coalescat Chronologia.

Diximus annū Nobonassari CCX esse pri­mum Cyri, quo soluta Septuagenaria Judaeo­rum Captivitas. Jam de singulis (quorum in Scripturâ mentio) Babyloniae regibus aga­mus. Primus occurrit Merodach2 Chron. 32. 31., qui ad E­zechiam legatos misit. Idem videtur, tàm ex similitudine nominis, quàm ratione temporis, qui, in Canone quintus rex, dicitur Mardok-Empadus, qui coepit anno Nabonassari 27. id est ante Cyrum 183. regnavítque 12. De­siit regare Ezechias anno Templi 295. i. e. an­te Reditum è Captivitate Babylonicâ 175. regnarunt itaque insimul annis octo. Non autem constat de anno, quo legati missi sunt: itaque ad certiora transeamus.

Post saeculum, Nabuchodonosor fuit rex Babyloniae, qui devicto Necho Aegyptio, Je­hoiakim constituit regem Judae, octennio (ut refert JosephusL. 10. c. 7.) postquàm à Necho consti­tutus [Page 29] fuerat, & post triennium Jechoniam abduxit. Idem in libroP. 136. Juchasin vocatur Nebuchadnezar (sive Nabuchodonosorus) Pri­mus. Duos enim Nabuchodonosoros optimè observarunt RabbiniD. Gantz. 2 Chron. l. 2. n. 285. quidam; Primum, quē nominavimus, Secundum, qui devastavit Templum, & vocatur Magnus. Patrem Fili­úmque fuisse eos è Beroso docet Josephus. Cùm verò nomen illud non sit in Canone Ptolemaico, quis sit inquirendum est. Jo­sephus Judaeus, & Theophilus Christianus (authores, qui de eâ re scripserunt, antiquis­simi) affirmant Berosi Nabolassarum (ita e­nim apud TheophilumL. 3. ad Au­tolyc. circa finem. legendum) esse Na­buchodonosorum: Josephus enim, quem è Beroso vocatContra Api­on. p. 1044. Nabolassarum, ex eodem Be­roso alibi vocatAntiq. l. 10. c. 11. Nabuchodonosorum; non mendosè, quum Ruffinus eandem retineat lectionem. Idem apud EusebiumL. 9. c. 40. ex eodem Berosi loco, appellatur Nabopolassarus, qui agnoscitur à Ptolemaeo.

Neque solùm antiquissima, sed & veris­sima est haec sententia. Nam si S. Scripturae tempora cum Nabonassaraeis comparemus, liquidò constabit Nabuchodonosorum pri­mum, [Page 28] Magni patrem, esse ipsum Ptolemaei Nabopolassarum. Nabuchodonosori regnū tribus illustribus characteribus insignitur in libris sacris, qui totidem sunt infractissima Chronologicae copulae ligamenta.

Annus primus Nabuchodonosori regis Babyloniae fuit annus quartus Jehoiakimi regis Judae.Ierem. 25. 1.

Anno octavo regni sui Nabuchodonosor deportavit Jehoiachin,2 Reg. 24. 14, 17. ultimo, id est undecimo anno Jehoia­kimi.

Anno XIXo. Nabuchodonosori exustū est Templū,2 Reg. 25. 11, 14. & excisa Hierosolyma,Ierem. 52. 12. Anno XIo. Zedechiae, coeperúntque desolationis Jerusalem anni LXX. Dan. 9. 3.

Deinde terra acquiescebat in Sabbatis suis;2 Chron. ult. o­mnes dies desolationis terra Sabbatizavit usque ad complendum LXX annos.

Haec omnia cum Nabopolassari annis in Ptolomaei Canone mirificè consentiunt. Nam ab anno CCXo (quo coepit Cyrus) LXXus an­nus, sursùm putando, erit CXLIus, qui est Nabopolassari, sive Nabuchodonosori XIXus & Zedechiae XIus,Ierem. 25. 9. quo terra in solitudinē redacta. CXXXus Nabon: erit Nabopolassari VIIIus, & Jehoiakimi XIus, quo deportatus Jechonias CXXIIIus erit illius Ius, Jehoiakimi IVus.

Duplex erat Nabuchodonosori hujus in Austrum expeditio; prima per seipsum gesta; quâ, debellato Aegyptio, Coelosyriam, Phoeni­ciam, & Aegyptum obtinuit; quibus cùm Satrapam praefecisset, Ioseph. p. 350, 1046. & Tyrum anno regni septi­mo obsidere coepisset, redit (Jechoniam abdu­cens) anno regni octavo. Altera, post decen­nium penè, per filium gesta est; quam ex Be­rosi fragmento audiamus. Ioseph. p. 1044. Pater Nabuchodo­nosorus (aliàs Nabolassarus) auditâ Satrapae, quem Aegypto, Coelosyriae, & Phoeniciae praefecerat, defe­ctione; quùm esset ipse invalidus, tradidit Nabucho­donosoro filio aetate valenti exercitum, qui, cum de­fectore congressus, ipsum devicit, provinciámque ad suum regnum retraxit. Cum Satrapâ hoc rebella­vit Zedechias contra regē Babyloniae,2 Reg. 25. 1. à quo rex fuerat institutus.24. 19. Obsessa ita (que) sunt Hierosolyma à Nabu­chodonosoro rege (venerat enim cum regiâ pote­state, Ierem. 32. 1, 2. licèt pater adhuc in vivis) anno Zedechiae nono. Anno Zedechiae decimo, qui est decimus octa­vus Nabuchodonosori (patris) fervebat Obsidio Hierosolymorum per copias regis Babyloniae, quae ca­pta sunt (ut diximus) anno illius decimo no­no. Ezech. 29. 18. Post excidium Hierosolymitanum, quum in Aegyptum pergeret, soluta est obsidio Tyri [Page 24] (quae duraverat annos XIII) anno patris XXo.Ierem. 46. 26.Posthaec ergò in Aegyptum perrexit, ubi ferè biennium egit: Ioseph. p. 349. Intereà Nabuchodo­nosorus pater (Berosi verba sunt) apud Babylo­nem morbo absumptus est, cùm regnasset annos XXI (ita etiam Canon, Ruffinus, & Eusebius; non [...] legunt) Nabuchodonosorus paulò pòst auditâ patris morte,Ioseph. p. 1044. & dispositis Aegypti rebus, reli­quam provinciam, atque captivos Judaeorum, Phoeni­cum, Syrorum, atque Aegyptiacorum, quibusdam a­micis commisit. Ipse per Desertum Babylonem pro­peravit, factúsque est Dominus totius paterni im­perii. Anno Nabonassari CXLIV.

Anno Nabonassari CXLV, qui est secundus Nabuchodonosori, Daniel (qui jam XVIum Captivitatis suae annum agebat) interpretatus est Somnium Regis.Dan. 2. 1. Eodem (ut mihi vide­tur) anno, quem Propheta, conjungendo Pa­tris & Filii annos (quod etiam in Rehoboami,Ierem. 52. 30. Nadabí (que) initiis suprà innuitur) XXIIIum vo­cat, Nabuzar-Adan cum captivis advenit Ba­bylona. Caeterùm rex hic, cognomento Ma­gnus, dehinc pacis magis, quàm belli studiis deditus,E Beroso-Ioseph. Palatium splendidissimum, hortós (que) pensiles (quae à Diodoro Siculo perperàm [Page 33] ascribuntur Semiramidi) extruxit, moenia ur­bis inchoavit,Ioseph. p. 1045. sed morte praereptus, posteris perficienda reliquit.Euseb. praep. l. 9. c. 4. Megasthenes refert in Libyam, & Iberiam, expeditiones fecisse. Per Li­byam puto intelligi Aegyptum, de quâ ex E­zech: 29. 18. diximus: in Iberiam forsàn transiit, quum Niniven cum Cyaxare delerat; de quo in Assyriacis. Refert ad regiam rever­sum illum [...] divino furore captum; quod ab aliis notatum est, esse illam mentis alienationem de quâ Daniel IV. 26. qui insaniam istam Septennalem fuisse docet; quo tamen acciderit anno, non liquet. Si conjecturae detur locus, putarem coepisse an­no Nabonassari 166. regni sui 23. qui fuit annus captivitatis Jechoniae XXXVIIus. Nam eo anno Evil-Merodach rex benignè tractavit Jechoniam,2 Reg. 25. 27. & Ierem. 52. 31 in anno regnandi ejus, i.e. patris lo­cum tenens, 20 annos antequàm patri mor­tuo succedens, suo jure regnum adeptus est.

Coepit enim anno Nabonassari 187, re­gnare Ilvarodamus (Ptolemaei) sive Evil-Ma­raduchus (Scripturae) Nabuchodonosori se­cundi filius, quem eundem esse cum Baltha­sare (Danielis) mihi persuasissimum est. Am­bobus [Page 34] idem regnandi tempus, exitúsque con­veniunt: Illud autem praecipuè movet, quòd Balthasar Nabuchodonosori filius, & ille vicissim ejus pater saepiùs appellatus est.Dan. 5. 2, 11, 13 18▪ 22. Occiso Baltha­sare,Baruc. 1. 11, 12. qui suit Nabuchodonosori Magni filius, Primi nepos, impleta est Prophetia Jeremiae c. 27. v. 7. Servient Gentes Nabuchodonosoro regi Babyloniae, Esa. 14. 22. Filióque ejus, & Filio Filii ejus. Quod autem dicitur,2 Chron. 36. 20. Donec regnaret rex Persidis, [do­nec] de Servitutis, non de prosapiae duratio­ne intelligendum.

Nam in eo desiisse videtur Dynastia Assy­riorum Babylone regnantium, primúsque Me­dorum ei successit Neriglissoroor (Megasthe­nis) sive Niricassolassor (Ptolemaei) qui Na­buchodonosori stirpem sustulerat.Ioseph. Ap. 1045. Hanc re­gum Babyloniorum distinctionem prae se fert ista Ptolemaici Canonis Epigraphe,Beros. Ios. Ap. p. 1045. [...]. Coepit is anno Nab: 193. regnavit annos 4. post quem fi­lius Laborosoarchodus puer regnavit men­ses 9. qui, quia annum non impleverat, lo­cum non adeptus est in Canone. Eo itidem sublato, à Conjuratis in regnum assumptus est Nabonadius, sive Nabonidus, sive Laby­netusHerod. l. 1. n. 188., [Page 35] Labyneti Babylonii (quin 74. tempore Nabuchodonosori, Lydos cum Medis recon­ciliavit, post Eclipsin Solis) & reginae Nito­cridis filius. Hicn. 77. foedus iniit cum Croeso. Sub hoc moenia ad fluvium à Nabuchodono­soro inchoata, à Nitocriden. 185. regis matre sunt absoluta, contra ingruentes Medos, i.e. Me­do-Persas: Hujus anno XVII (qui est Nabo­nassari annus toties dictus CCX) desiit Ba­byloniorum regnum, captâ à Cyro urbe, & soluta est Judaeorum captivitas; quū Deus Esd. 1. 2. coeli illi dederat omnia regna terrae; [...] Herod. l. 1. n. 177. [...].

De Dario Medo, quem ut in Babylonicum Syllabum inferciant, tantoperè desudant Chronologi, dicemus in Persicis.

De Medorum regno.

ANte Assyriaca tractabimus Medica: cùm & certiora sint, & illis lucem adferant. Brevis est horum regum elenchus, quo­rum historiola ab Herodoto (Historiae pa­tre) breviter, & dilucidè narratur. Quum I▪ 1. n. 95. (inquit) Assyrii superiorem Asiam obtinuissent annis MD (non DXX, nam pro vicenario numero [Page 36] [...] substituendum puto millenarium [...]) primi ab eis defecêre Medi, & in libertatem sese asseruerunt; post quos, idem fecerunt alii. Defecêre primùm Medi; sed Babylonii primò regnum consti­tuerunt. Medi aliquandiu [...]. Tandem Deioces fit eorum rex primus, anno Nabonas­sari XXXIX, qui est quartus Olympiadis XVIIae. Hanc Epocham ex Herodoto colli­gimus, licèt Olympiadibus non usus fuerit. Quatuor Medorum regibus ab eo ascribuntur anni CL. Hujus regni finis erat initium Cyri anno Io Olympiadis LVae,L. 1. anno Nabonassari 188. ergo coepit anno assignato. Eandem penè rationem iniit Diodorus Siculus, modò emendetur.L. 2. Anno (inquit) secundo Olympiadis XVIIae secundùm Herodotum, Rex electus est (Deioces: ita enim legendum, non) Cyaxa­res: sicuti pòst docebimus. Rex hic Ectaba­na condidit, & splendidissimis moeniis or­navit. Circa annum regni 22 videtur impe­rium versùs occidentem prolatasse usque ad Halym fluvium, qui Medici, Lydíque imperii terminus. Herod. l. 1. n. 72. Medi enim 128 annos Asiae supra Ha­lym dominati sunt, excepto tempore quo regnarunt Scythae. n. 101. Soli tamen Medicae genti imperavit.

[Page 37] Quùm regnasset annos LIII, successit Phra­ortes filius,n. 102. qui Persas subegit primùm, dein alias Asiae gentes, donec ab Assyriis victus in­teriit, anno regni sui XXIIo, anno secundo Olymp. 36ae, & Nabonassari 113o. Assyrii hi Ninum tenentes quondam omnibus imperarunt; tunc autem à deficientibus nationibus (utpote Medis & Babyloniis) deserti, alioquin per se benè habentes. Successit Cyaxares filius,n. 103. qui Majoribus belli­cosior, milites Asiaticos primus in turmas decuriavit, & equites, hastatos, sagittarios, promiscuè anteà confusos, in suos ordines distribuit. Hic collectis omnibus intra Ha­lym copiis, Assyrios praelio superaverat, Ni­númque obsidione tenuit, quùm ingens Scy­tharum exercitus in Mediam penetravit, qui­buscum congressus, praelióque fusus, amisit imperium Asiae.n. 105. Scythae universâ Asiâ poti­ti in Aegyptum contendunt; sed in Syriâ Palaestinâ Psamnitichus, rex Aegypti occur­rens, muneribus, precibúsque effecit, nè ul­teriùs progrederentur.n. 106. Quum Scythae XXVIII annis imperium Asiae superbè tenuissent, ple­rique ipsorum à Cyaxare hospitio excepti, & inebriati, interempti sunt. Medi recuperato [Page 38] ad hunc modum imperio, Ninum expu­gnaverunt & Assyrios subegerunt (omnes) exceptâ Babylonicâ portione. (Babylonii enim, ut mox dicemus, suppetias obsidioni tulerant.) Post haec sexennale bellum cum Lydis. Obiit Cy­axares, quum regnasset annos XL, comprehensis illis quibus imperabant Scythae. Cyaxares Ebraeis A­erus vocatur.Scalig. emend. l. 6. p. 58 [...]. Cu enim (ut ab aliis notatum est) in linguâ Persicâ Dynastam, vel Principem significat; Axares autem, sive Oxiares, est Asuerus.

Successit Astyages filius (anno secundo O­lymp. XLVIae. Nabon: CLIIIo) qui cùm regnum tenuisset anos XXXV, exutus est à Cyro, anno primo Olymp. LVae, Nabonassa­ri CLXXXVIIIo.Dionys. Hali­carn. hist. prole­gom. [...]. Sic Medicum imperium, everso As­syrio, partam majorem potentiam diù non retinuit, sed quartâ generatione eversum est.

De Assyriorum regno.

ASsyriorum Aera tum altissima est, tum obscurissima; de cujus neque capite con­stat, neque calce. Latissimi Imperii sedes fuit Ninus, sive Ninive; quae tametsi esset urbs omnium, quae unquam fuerunt, maxi­ma, ambigitur tamen adhuc de loco ubi ste­terit, de tempore quando ceciderit. Nomen habuit Nini conditoris, à quo [...] regum Assyriorum prosapia, per 30 genera­tionum gradus deducta, continuatâ de patre in filium serie, tandem post annos MCCC, desiit in Sardanapalo: sicut ex Cresiae l. 2. re­ctè refert Diodorus Siculus. Illud autem nul­lo modo concoquere possum, quod (nullo Authore) asserit Arbacem, L. 2. p. 118. c. 115. post captam Ninū, cives in pagos distribuisse, urbem solo aequasse, multa argenti, auríque talenta in Ecbatana Medorum re­giam transtulisse, & sic Assyriorum imperium sub­versum fuisse. Sunt enim haec vanissima ipsius Diodori [...]. Nam ex Herodoto jam ostendimus Ecbatana non nisi ducentos post annos à Deioce primùm condita; Ni­númque [Page 40] posteà (Assyrii adhuc imperii, licèt eo tempore valdè imminuti, caput) à Phraorte bello tentatam, à Cyaxare obsessam, deinde captam. Praetereà Scriptura sacra Assyriorum imperium,2 Reg. 19. 36. ejúsque Metropolim Niniven seriùs perdurasse indicat: nam & plurium Assyri­orum regum, post Arbacis aetatem, nominatim meminit; & Prophetae sacri Nahum, Sopho­nias, alii, post illud tempus, Ninivitis exitium futurum denunciant. Esaias autem expressè id Assyriae minatur à Medis. c. 13.

Scilicet Arbaces natione Medus, post Sar­danapalum, Assyriorum imperium in aliam familiam (non regionem) transtulit: nec in Ecbatanis (quae nondum condita sunt) sed in Nino regni sedem habuit.Oros. 2. 2. Nini & Ba­bylonis regnum in Medos derivatum est. Cedren. p. 108. [...]. Ab Arbace pro­genies Medica successit in regno: regnum autem As­syriorum nuncupatum est; tùm ob nobilitatē & vetu­statem istius regni, tum ob nomen regionis.

Qualem modò dominii immutationem (Medis Assyrios exuentibus) in Babylonico [Page 41] regno observavimus, talis diù antè in Assyri­aco contigerat. Duae omninò fuerunt Assy­rii imperii Dynastiae; Prima, ipsorum Assy­riorum à Nino ad Sardanapalum;In Eusebii Graecis. nuda ho­rum regum nomina ex Africano supersunt. Altera Dynastia Medorum fuit ab Arbace ad Apandam; quos ex Cresiâ (qui catalogo regum à Nino ad Artaxerxen librum suum clausit) Diodorus ad hunc modum exhibet.Photii Bibl. p. 134.

Arbaces
28
Mandauces
50
Sosarmus
30
Artycas
50
Arbianes
22
Artaeus
40
Artynes
22
Artibarnas
40
 
282
Astibares
00
Apandas
00
Assyriorū regum nomina è Il Regū libro.
  • Phul.
  • Teglat. Phul. aser.
  • Shalman. Ho­s c. 10. 14. E­nem-asar. Tobit. 1. 2.
    Salman-asar.
  • Rex Arabum & Assyriorum. Herodot. l. 2.
    Sennacherib.
  • Sar-chedon Tob. 1. 21. for­tasse Sar-gon. Esai. 20. 1.
    Asar-haddon.

Nomina ista ex Archivis Persicis deprom­pta existimare licet esse Persica: id nobis [Page 42] suadet honorificum illud additamentum Art, quod linguâ Persicâ Magnum, vel Heroa (Inter­pretibus Herodoto & Hesychio) significat, & Persicis nominibus praeponi solet. Adeò ut minùs mirum sit, si nomina haec cum Assyri­is illis, quae in sacro contextu occurrunt, neu­tiquam conveniant. Neque facilis erit recon­ciliatio: Nec à conceptis illis annis lux ali­qua. Priorum regum numeri nimiùm rotun­di videntur, nullibi Historiae S. respondentes. Posteriores duo (Artynis & Artibarnae) He­rodotaeis (Phraortis & Cy-Axaris) numeris (non tàm à Ctesiâ quàm à Diodoro) palàm accōmodantur. Illud autem maximè tenebras hisce temporibus obducit, quòd duobus ulti­mis in hâc serie regibus (Astibarae, & Apan­dae) nulla assignentur regnandi tempora. In tam mancâ Aerae Assyriacae [...], quid certi statuere possumus de Epochâ Nini? quid de Arbacis? Neque superest è veteribus quispi­am qui medelam huic plagae adhibear. Ju­stinus affirmat Medos regnasse annis CCCL. Si inter Sardanapali Astyagísque exitus (isti autem Justino sunt dominationis Medicae termini) spatiū CCCL annorū numeretur;L. Io. [Page 43] Ecce Epochas! Ultimus Astyagis annus, sive primus Cyri, erat primus Olympiadis LVae, qui est Periodi Julianae 4154. Deme CCCL, habes initium Arbacis, sive ultimum Sarda­napali anno Per. Jul. 3804. Deme itidem MCCC (tot Justinus annos dat Assyriis, nec in re minùs certâ displicet numeri rotundi­tas) habes initium Nini anno Per. Jul. 2504. A primo Nini ad primum Cyri numerantur anni MDCL. Justini haec computatio con­firmat Herodoti emendationem. Dat enim Herodotus (restitutus) Assyriis annos MD, dein Medis CL. Si quis indefinitum illius temporis augmentum, quo Medi vixerunt [...], requirat; vel ex Diodoro petat, qui primae Dynastiae modò 1360, modò supra 1400 attribuit: vel (si magis placeat) Hero­doto millenarium numerum, non vicenarii vice, sed de integro reddat, tantóque elatior sit Assyriorum Epocha.

Haec de Ortu. Jam occasum imperii inve­stigemus; cujus annum non aliter, quàm qua­si per nebulam, videre licet. Ninum à Cya­xare captam, íd (que) post expulsos Scythas, suprà ex Herodoto didicimus: deletam esse extemplo [Page 44] postquàm capta est, docet Strabo. Sed Ebraei excidium Niniviticum Nabuchodonosoro a­scribunt.L 16. p. 737. c. Scilicet Affines ambo (Babylonio enim uxor erat Meda) urbem junctis viri­bus oppugnaverunt. Hinc Josephus Assyri­orum imperium à Medis, L. 10. c. 6. & Babyloniis subver­sum dicit. C. ult. v. ult. Et Tobiae liber nominatim à Nabu­chodonosoro & Assuero eversam asserit: regem autem Assuerum fuisse Cy-Axarem ostensum est. Seder Olam Rabba (meliorem authorem non habemus, qui tempus definiat) Anno primo (inquit c. 24.) Nabuchodonosor subegit Ni­niven. Genebrard. p. 26 a. Sed nec hinc satis constat de tempore: dubium enim est de patre Nabuchodonoso­ro, an de filio intelligendum sit. Primus an­nus Patris erat Cy-Axaris Xus: primus filii e­rat XXXIus. Chronicon Ebraeum patris ini­tium designat, quod erat annus IVus Jehoia­kim, Nabonassari CXXIII. Cui etiam tem­pori congruere videtur Tobiae junioris aetas, si modò deportatum illum cum patre pute­mus.Graec. 13. v. 15. Vixit enim annos CXXVII, & auditâ cla­de Niniviticâ gavisus est. Sed neque Tobiam liquet natum fuisse ante captivitatem Samari­tanam, ne (que) verisimile est Nabuchodonosorū [Page 45] Primum (saltem initio regni) excidisse Ni­num. Propheta Nahum diras denunciat ad­versus urbem Ninum,c. 3. v. 8. exemplo Captivitatis Aegyptiacae: illa autem regnante Nabucho­donosoro patre contigit. Praetereà in Expe­ditione illâ Hierosolymitanâ Astibares (non ultimus Assyriorum rex) illi adfuit.Euseb. praep. l. 9. Neque fuit illo adhuc tempore Cy-Axares à Scytha­rum jugo liberatus. Qui ex illis Prophetiae Jeremiae (quae scripta anno quarto Zedechiae LI. 60.) verbis,c. 50. v. 18. Sicut visitavi regem Assur, arguunt Ninum excisam fuisse ante Hierosolyma; in­telligant id de regis cujuspiam (puta Senna­cherebi) supplicio, non de gentis excidio dictum. Satius est itaque cladem Niniviticam Hierosolymitanae postponere, & in primum annum Nabuchodonosori magni conjicere, qui erat Cy-Axaris 31us, Nabonassari 144us & 1us Olympiadis 44ae. Cy-Axares Medus subvertit Ninum Olympiade praecedente, secundùm Eu­sebii [...]. Isto autem anno (qui est Per. Jul. 4110.) si imperium Assyriorum de [...]isse concludamus, dicendum est, secundam hanc Dynastiam ab initio Arbacis ad exitum A­pandae durasse annos 306: quorū 282 à Ctesiâ [Page 46] (vel Diodoro potiùs) assignantur; reliqui 24 Astibaris sunt, & Apandae. Qui supersunt de (350) Justini numero, anni 44, compe­tunt Medis imperantibus priusquam Cyrus regnare in­ciperet: Plin. 36. c. 4. Olympiade circiter L. Undecim Olym­piadibus summam rerum obtinuerunt Medi; a primo anno XLIVae, ad primum LVae; ex quo Assyrios omnes (exceptis Babyloniis) sub­jugaverāt; donec ipsi à Persis subjugati sunt. Tam breve fuit Medorum imperium, quàm Assyriorum diuturnum.

In vetustissimis, ac penè deperditis Assyrio­rum rebus, his certiora non reperio.

Annotata in Diodori Siculi locum.

Operae precium jam erit receptissimam Diodori Si­culi sententiam [...] pensiculatè examinare, nè Scriptorem a­lioquin graviss imum, totúmque veterum, & recen­tiorum, qui eum secuti sunt, agmen audacter nimis deseruisse videamur.

Diodorus Siculus l. 2. pag. 83. 118.

[...] (1) [...].

(2) [...], (3) [...] (4) [...] [Page 48] [...] (5) [...] (6) [...] (7) [...] (8) [...] (9) [...] (10) [...].

[...] (11) [...] (12) [...].

(13) [...] (14) [...] (15) [...] [Page 49] [...] (16) [...]. (17) [...] (18) [...]. (19) [...]. * * *

[...]. * * * * * *

[Page 50] [...] (20) [...] (21) [...] (22) [...] (23) [...] (24) [...] (25) [...].

JAm ergo, cùm de Assyriorum im­perio, ejúsque ad Medos transla­tione à nobis dictū sit, eò unde di­gressa fuit oratio, revertemur. Cùm de amplissimo Medorum principatu summi authores inter se dissentiant, ab officiorū qui verè res gestas commemorare volunt, haud alienū ducimus, si historicorum discrepan­tias conferamus.

Herodotus sanè, qui Xerxis tempore floruit, Assyrios cùm D annis Asiae imperium anteà tenuissent, à Medis subactos esse [Page 48] tradit: Hinc per multas aetates nullum fuisse regem qui summum imperium sibi vindicasset, civi­tatésque, suo quamque loco, popu­lari sub administratione se con­tinuisse. Tandem post multorum annorum decursum Cyaxares (in­quit) vir justitiâ insignis à Medis ad regnum evectus est. Et hic primus vicinos Medis populos suae ditioni subjunxit, summóque imperio initium dedit. Cujus po­steri, subinde prolatatis in pro­pinqua finibus, regnum amplia­runt ad usque Astyagem, quem Cyrus cum Persis bello edomu­it. * * * * * *

Nam secundo decimae septimae Olympiadis anno (ut Herodotus tra­dit) rex à Medis Cyaxares ele­ctus est.

At Ctesias Cnidius, Herodo­to recentior, sub expeditionem Cyri adversus Artaxerxem fra­trem vixit. Captus enim tunc, &, ob artis medicae scientiam, à rege in gratiam receptus▪ sep­tendecim annos cum honore apud illum exegit. Hic è regiis mē ­branis (in quibus res antiquas Persae jussu legis cujusdam ordine [Page 49] ordine descriptas habebant) stu­diosè indagavit singula, ínque historicum ordinem redacta, ad Graecos transtulit. Is, post de­jectos imperio Assyrios, Medos Asiae praefuisse tradit, impera­tore Arbace, qui Sardanapalum armis superavit, ut dictum est suprà. Et postquam viginti octo regnasset annos, filium ejus Mandaucem successisse quin­quaginta annos Asiae imperi­tantem. Post hunc annos tri­ginta regnasse Sosarmum, quin­quaginta Artiam, viginti duos Arbianen, quadragin­ta Arsaeum. Hujus tempore ingens bellum Medis cum Ca­dusits conflatum memoratur; íd­que has ob causas. Parsodas qui­dam Persa in admiratione e­rat ob fortitudinem, prudenti­am, aliàsque virtutes, & regi percharus, ac prae aliis in regio Senatu maximè polle­bat * * * * * *

Medis autem post Artaeum praefuit Artynes ad viginti du­os annos, pòst Artibarnas 40. * * * * *

[Page 50] Hinc Astibarâ Medorum re­ge per senii infirmitatem extin­cto in Ecbatanis, filius ejus A­spandas, (quem Astyagem Grae­ci vocant) regnum accepit. Eo Cyri Persae armis oppresso▪ ad Persas imperium devolutum est.

De Herodoti, Ctesiaeque discrepantiâ.

1. [...]] NIhil mirum est diversa narrari à Scriptoribus, quibus omninò diversa sunt proposita: non est hoc [...]: Sed mirum est Diodorum, nusquam concur­rentia, [...], & authores minimè inter se discordes componendo, plusquàm Cimmerias hisce temporibus obduxisse te­nebras.

2. [...]] Nisi superesset nobis Herodo­tus, actum esset de Medorum historiâ: nam Herodotaea quae nobis obtrudit Diodorus, planè non sunt Herodoti, & videntur potiùs ex imperito aliquo excerptore, quàm ex ipso fonte deprompta.

[Page 51] 3. [...]] Non modò ipsa Herodoti verba non recitat Diodorus; sed etiam res ab illius mente longè alienas recenset.

4. [...]] Neque millenarius numerus, neque vicenarius hîc agnoscitur: utrum ho­rum omiserit Diodorus, nescio: verisimile est [...] omissum, [...] à sciolo quodam fu­isse substitutum.

5. [...]] Quantum hoc ab Herodoti mente! [...] (inquit ille) [...]. non deletos à Medis Assyrios, sed ab Assyriis Medos primùm defecisse dicit: Novi regni fundamenta narrat, non excidiū veteris: Non Medi cujuspiam perduellionem, sed totius Gentis defectionem. Videtur exi­stimasse Diodorus Arbacem, Deiocémque, unum eundémque fuisse, non aliter quàm Apandam, & Astyagem: Illi primi, hi ultimi in Herodoti Cresiaeque catalogis.

Josephus [...] Assyriorum ad Mero.Lib: 10. 3. & 6. dachi Babyloniorum regis tempus refert. Si Deiocem intelligat (cujus initium in id tem­pus incidit) [...] est; ab illo Ninus non fuit subversa; Si Cyaxarem (à quo deleta urbs fuit) [...] censendus est.

[Page 52] 6. [...]] Herodotus diuturnitatem temporis non exprimit: neque verisimile est multas aetates, inter assertam Medorum liber­tatem, regísque electionem, intercessisse. Post Medorum defectionem (inquit Herodotus)aliae na­tiones idem fecerunt; eorum (ut videtur) indu­ctae exemplo: Id de Babyloniis intelligere est; adeò ut Medos liberos putarem non mul­tùm ante Nabonassarum, qui 38 annis tantùm prior erat Deioce.

7. [...]] Popularis in civitatibus Me­dis regiminis Herodotus non meminit. [...] inquit [...] [Medi] [...], excusso Servitutis jugo, liberi, [...] fiunt.

8. [...] Somniaverat Diodorus, se ex Ctesiâ didicisse, Ninum destructam fuisse à primo Medorum rege: Apud Herodotum, Ninum reperit à Cyaxare captam, penultimo Medorum rege. Ut fiat aliqua hujus discre­pantiae conciliatio, visum est Diodoro Hero­dotum Ctesiae (quem praefert) accommodare, ac eversorem Nini in primum locum promo­vere. Hinc fit ut, quae de Deioce narrat He­rodotus, omnia Cyaxari (etiam sub Herodoti nomine) ascribat Diodorus.

[Page 53] 9. [...]] Cyaxares Herodoto est tertius Medorum rex: Primo regi [...]: uterque tamen Phraortis filius fuit. Phraortes rex Phraortis privati nepos erat: Cyaxares au­tem non electione rex factus est, sed haeredita­rio jure patri, avóque successit.

10. [...]] Pessimè haec conveniunt Cy­axari, cujus filius erat Astyages. Si filius finem imperio dederit, cui principium pater; ubi continuata ista à posteris imperii prolatatio? Sed oportuit Diodorum, qui patrem in pri­mi regis, sive Arbacis tempora evexerat, fili­úmque, ultimum, sive Apandam fuisse pro­nunciarat, lo [...]gam 300 annorum progeniem interponere.

11. [...]] Annum hunc ex collectis He­rodoti numeris suâ computatione elicuit Dio­dorus, non multùm à vero; si modò primo Medorum regi Deioci attribuatur. Quàm minimè autem quadrat hoc tempus cum Cy­axaris initio, sensit vir summus, qui pro O­lympiade [...] legendum censuit:Scalig. in fragm. p. 42. Sed con­jectura ista non adeò firma est,Can. Isag. p. 314. ut super eam extruatur alta Assyriorum Epocha.

12. [...] haec inconsultè im­putatur [Page 54] Herodoto, qui nullibi certum Olym­piadis ullius annum designat. Computatio autem (sicut suprà ostendimus) non malè in­stituitur.

Vidimus quàm parùm candidè Diodorus obfuscat Medorum historiam, quam Hero­dotus (ut est non modò vetustissimus, sed & politissimus Historicus) perspicuè & concin­nè tradiderat. Has tenebras nè Apollo quidem nobis discussisset, nisi ipsum inspexissemus Herodotum, qui primus solúsque asseruit Medorum Chronologiam.

13. [...]] Si Ctesiam itidem haberemus integrum, vel saltem 6 illius libros priores: aut si Abydeni Assyriaca (quem librum in Ita­lia Ms. adservari refert Scipio Tettus) in lu­cem prodirent, multò certius iniremus de se­quentibus judicium. Veruntamen satis con­stat Ctesiam (qui parallelus confertur cum Herodoto) toto genere ab Herodoto dissi­dere: neque est illa opinionis, verborúmve, sed instituti, materiaeque discrepantia. Alia sibi proposuit narrare Herodotus, alia Ctesi­as. Scripsit ille Medica, hic Assyriaca: ille no­vi regni primordia, Ecbatanis constituta; [Page 55] hic antiquissimi regni immutationem, quae Nini olìm contigerat: ille 4 regum seriem deducit, hic 10: ille à 17a Olympiade, hic ab altero ante Olympiadas saeculo exorsus est: ille assurgentis, hic labentis imperii meminit. Nec minor est in Regum nominibus, quàm in rebus dissimilitudo. Denique in totâ am­borum narratione, nihil est quod invicèm a­liquam offert similitudinis speciem, praeter­quàm quòd primi utrinque reges ex eâdem gente orti sint. Erat enim Natione Medus Arbaces, qui, exuto Sardanapalo, Assyriorum regnum sibi, posterísque, adeptus est. Nec non Deioces Medus à Medis rex factus est.

14. [...]] Non est negandum Ctesiam Herodoti saeculo vixisse:A Gellius 15. 23. Herodotus initio Bel­li Peleponnesiaci, 53 annos natus, histori­am posteà scripsit.I. 7. c. 137. Nam ejus belli meminit. Ctesias anno 30 post initum illud bellum mi­litabat in expeditione Cyri.L. 9. c. 72.

15. [...]] Scripsit Ctesias Persica li­bris 23▪ quorum sex priores erant prolego­meni, qui (ut ex Photio discimus) contine­bant Assyriaca, quaeque res Persicas praeces­sêre. Strabo distinctè,Geogr. l. 14. [...] [Page 56] [...]. Ad sex istos libros [...] has Persicas parùm contulisse puto. Sed & illud notatu dignum est, sub Assyriacorum titulo tra­ctari etiam quae post Sardanapalum secuta sunt. Nam si illa Medorum gesta existimanda fuissent, certè tot regum, tantíque temporis historia innominata non praeteriisset.

16. [...]] Hallucinatus est Diodorus, cùm [...] hanc Assyriacae dominationis, de ex­cidio Nini, & in Ecbatana transportatione, intellexerit. Sed de istâ re suprà diximus.

17. [...]] Medo-Assyriorum regum chronologiam etiam suprà tractavimus.

18. [...]] Quomodo fieri potuit? saltem civile dicendum est hoc bellum. Ipsi enim Ca­dusii sunt Medorum populus ad Euxinum. Sed Diodorus, ex quo Ninivitarum dispersio­nem sibi imaginatus est, subinde Assyrios Medorum nomine appellat.

19. [...]] Parsodam hunc (Ctesiae) eun­dem esse cum Deioce (Herodoti) valdè su­spicor: uterque Medos ad libertatem vindi­candam ita erigit, ut ad pristinam obedienti­am nunquam redacti sint; uterque victoriam [Page 57] obtinet; uterque à Medis rex electus est. Sed & tempus apprimè convenit: 20us Arsaei an­nus (quo electum supponimus Parsodam) e­rat 200us à Sardanapalo, 150us ante Cyrum. Ab initio itidem Deiocis ad finem Astyagis nu­merantur ab Herodoto anni 150.

20. [...]] Astibarem hunc (pari errore) Medorum regem appellat Alexander Poly­histor;Euseb. praep. l. 9. qui eum ad commilitium à Nabu­chodonosoro (patre) invitatum scribit, cùm Hierosolyma, Judaeorúmque Joacimum vi­vum caepisset. Sed Astibares (sicut ostendi­mus) Assyriorum rex fuit; regnabat eo tem­pore Cyaxares in Mediâ; neque ulla est, in li­bris sacris Medorum mentio, ad expeditionem istam:Strab. 737. Assyrios autem (qui Syri saepenumerò dicti sunt) Aramaeorum nomine (2 Reg. 24 2.) subintelligi putarem; ut & Jerem. 35. 11.

21. [...]] Si de ultimo rege hoc di­ctum esset, putarem illum (excisâ Nino) cap­tivum à Cyaxare abductum, obiisse extorrem. Sed aliter se res habet; est enim hoc nihil a­liud quàm feracissimi erroris germen. Dio­dorus qui regem hunc in Ecbatanis regnasse credidit, ibidem illum mortuum esse finxit.

[Page 58] 22. [...]] Apandas hic ultimus erat re­gum Assyriorum, cujus tempore (ut videtur) Ninus, antiquissimi imperii sedes à Cyaxare Medorum rege capta,Strab. l. 16. p. 737. c. & extemplò deleta est.

23. [...]] Neminem neque Graecum ne­que Latinum ità sensisse ante Diodorum affir­mare ausim: post Diodorum autem plurimi. Et mirum sanè est, quàm continuatâ erroris propagatione, commentum hoc Diodori toti Chronologorum genti imposuit. Eusebius (omitto recentiores) hâc authoritate innixus, caecâ licentiâ divagatur: Medorum princi­pum seriem sine principibus instituit:n. 12 [...]7. ab libi­tum reges elevat, & deprimit: Mandaucem (Ctesiae) excludit: fictitia Medidi, Cardiceae (que) nomina inserit: denique à Ctesianâ serie in Herodotaeam totus prosilit.v. Euseb. Graec. p. 38. Alii alia excogi­tarunt.

24. [...]] Diversissimas esse Herodoti Ctesiaeque historias ex dictis satis constare speramus. Diodorus autem dum utrorumque historiam re eandem, verbis tantummodo di­versam existimavit, ut sint omnia germana & concoloria, & ut nominalis illa [...] concorditer se habeat, ultimum Hero­doti [Page 59] regem, ultimúmque Ctesiae, eundem fu­isse asserere ausus est; cùm tamen Assyrium Apandae regnum desierat antequàm Medis imperaret Astyages.

25. [...]] Ex eâdem figulinâ etiam hoc; quod, si de Apandâ intelligatur, falsum est; sin de Astyage, verum. Apandas Assyrius à Cyaxare Medo exutus est; Cyaxaris autem filius Astyages à Cyro Persâ.

IN tribus his (de quibus disseruimus) reg­nis; Ninive, Ecbatanis, & Babylone posi­tis; trifariam à Medis regnatum est. Sed & a­liud adhuc videtur fuisse Medorum regnum, cujus Susa erant aliquandiù Regia, in quod Cyrus etiam, non tamen vi & armis, sed hae­reditario quodam jure successit. De isto inquiramus.

De Regno Persico.

NUlla reperitur in Historiâ Sacrâ Persa­rum mentio ante Captivitatem Babylo­nicam:C. 27. 10. &C. 38. 5. Primus meminit eorum Ezechiel in­ter bellicosas gentes recensens, quum nondum innotuerant res Cyri: nam illius demùm aevo perquàm obvium id nomen. Illud au­tem consideratione dignum est, quî fit, ut in libris Danielis, & Estheris toties Medi cum Persis, Persae cum Medis conjungantur; quasi fuisset aliqua inimicissimarum nationum re­conciliatio, aut regnorum duorum [...], cu­jus nulla extat in historiâ memoria. Phraor­tes Medus primus subegit Persas; Cyrus Per­sa subegit Medos. Defecerant autem Persae à Medis ante Cyrum,Herod. p. 55. [...], Jampridem dedignati parere Medis. Cyrus vulgò existimatur primus Per­sarum rex: sed in dubium id vocat Scholia­stes Aristophanis, qui (de Statere Persico ver­ba faciens) [...] (inquit) [...].In [...]. p. 498. v. 38. ann. 5. & Suidas in [...]. Nullus erat Darius inter [Page 61] Cyrum, & Hystaspis filium; fuit ergo ejus nominis rex aliquis Cyro antiquior. Duos reges in regno Persico antecessisse Cyrum do­cet Aeschylus, qui in regum enumeratione Cyrum tertium recenset. Locus est in hanc rem eximius, & apponi dignus; tum quia parùm hactenùs animadversus, tum quia ini­tia Monarchiae Persicae (vix alibi legenda) in­dicat. In Persis itaque sub personâ Darii Hy­staspis, cui coaetaneus, contráque quem pu­gnavit ipse Marathone, sic effatur.

[...],
[...].

Hunc versum hoc loco reponit magnus Scaliger.Emend. l. 6. p. 590.

[...],
[...].
[...],
[...], &c.
Medus erat primus Dux exercitus,
Urbem autem Susorum evacuavit cadentem.
[Page 62] Alter ejus filius opus perfecit.
Mens enim ejus animum gubernabat.
Tertius ab illo Cyrus, foelix vir,
Imperans tribuit omnibus amicis pacem.

Reliquos (qui deinceps regnarunt) usque ad Xerxem, ordine nonum, recenset. Et satis historicè sunt ista à Tragoedo dicta; in quibus duo sunt notatu dignissima. Primò, Medum fuisse primum Persarum regem; Deinde, Susa fuisse ab illo vastata, à filio restaurata.

Sed quis est ille Medus, imperii Persici fundator, cujus nemo veterum, recentiorúmve uspiam meminit? unúsne ex dictis quatuor Mediae regibus? non puto. Phraortis in Per­sas imperium non erat regni Persici institutio, sed Medici prolatatio; non libertatis Persicae, sed servitutis initium. Neque suspicari possu­mus Cyaxarem, qui Assyriam armis adeptus est, amisisse Persiam. Veruntamen non levis est suspicio, initia Persica in illius tempus inci­disse, sicuti mox dicetur. De Astyage major adhuc est dubitandi ansa. Nam Cedrenus (ali­unde forsan edoctus) affirmat Astyagem Cyri [Page 63] avum nominatum fuisse Darium Medum, [...].P. 142. Et Chronicon Alexandrinum, Da­rium dici Astyagem. Quum autem duo sint ejusdem aevi Astyages, unus Herodoto, qui Cyaxaris filius,Olymp. 48. & Medorum rex ultimus; alter Xenophonti, qui Cyaxaris (alterius scili­cet) pater, & Mediae (alterius tamen) rex (for­san) primus; Xenophontaeo Astyagi Darii Medi nomen potiùs competit. Recenset Xe­nophon duos Cyri praedecessores, Astyagem, & Cyaxarem: Aeschylus item duos, Medum, ejúsque filium. Si Medus sit Astyages (ut vult Cedrenus) noscimus quis fuer it secundus ille Aeschylo anonymus) Persarum rex.

Verùm Xenophonti Astyages, & Cyaxares, sunt Mediae reges: Esto. Non autem de Magnâ Mediâ intelligendū, cujus regia erat Ecbatanis; nullus ibi post Astyagem regnavit Cyaxares: sed de Elymaide, sive Persicâ illâ Medici re­gni parte interpretari licet; ubi Medus ille (sive Darius is nominetur, sive Astyages) novum regnum erexerat; testamento paterno, an de­fectione, an Scythicae incursionis occasione, incertum. Primi Persarum reges erant nati­one [Page 64] one Medi, unde regio ipsa (priùs Medicae diti­onis) Xenophonti & Josepho Media dicta est: populus autem in libris Danielis, & Estheris, passim Medi & Persae, vel Persae & Medi (u­trumque dicitur) quod ego vertendum opi­nor, Perso-Medi, & Medo-Persae: Sic Suidae Zoroastres [...] dicitur. Ebraeis enim [...] proferre usitatissimum est; & cùm compositas voces vix ullas habeant, coguntur uti circumlocutione. A Cyro demùm (nati­one Persâ, & victoriis inclyto) Persarum no­men obtinuit. Hinc est intelligere quod Stra­bo tradit,Vide l. 11. p. 525. d. Medos Persis [...] esse; osten­dens plenissimè eadem esse Persarum instituta, quae olim Medorum.

De his Perso-Medis regibus accipienda pu­to vaticinia illa Prophetarum contra Babylo­nem. Isa. 13. 17. Excito contra istos Medum. 21. 2. Ascende Elam, obside Madai. Elam est Persis, & conjungitur cum Mediâ, ut &c. 22. v. 6. Elam sumpsit pharetram, & Kir eduxit clypeum (Kir est Media 2 Reg. 16. 9.) etiam, Jerem. 25. 25. Regibus Elam, & Regibus Mediae, idem fatum. De hoc regno intelligendum illud, Ponam solium meum in Elam; Ier. 49. 38, 39. id est solium regum [Page 65] à me electorum ad perdendam Babylonem, & reducendos captivos Elam, sive Judaeos in Per­side exulantes.V. 34. Praedictum hoc fuit initio regni Zedechiae: unde colligi potest regnum hoc etiam regnante Cyaxare extitisse: Cui a­stipulari videtur Hieronymus referens Scythas sub Dario rege Medorum orientem tenuisse captivum: In Epilaph. Fa­biolae. & Suidas,In [...]. qui Thaletem sub Dario solis eclipsin praedixisse refert: utraque autem in Cyaxaris tempus confert Herodotus. Non frustrà sunt Judaei, qui in hâc Prophetiâ duos reges innui putant, Darium Medum, & Cyrum. Neque sine causâ,Cap. 51. nam v. 11. Suscitavit Dominus spiri­tum regum Medorum, & v. 28. Expedite in eam reges Mediae. Non ab uno rege, non uno tem­pore impletae sunt dirae in Chaldaeos. Arietis (id est regum Medo-Persarum) duo cornua; Dan. 8. 3, 20. unum altius altero; quod altius (Cyrus) ascendit posteriùs, id est post Darium. Primùm Susa capta sunt a Me­do (ut ex Aeschylo didicimus,) & Chaldaei totâ Susianâ multati sunt: quod non obscurè etiam indicat Propheta, v. 31. Cursor occurret cursori, nuntius occurret nuntio, ad narrandum regi Babylonis captam esse urbem ejus à fine, vel ab ex­tremitate, id est extremam, vel in confinio [Page 66] regni positam:V. 32. & transitus occupatus est, & pa­ludes combusserunt igne. Transitum appellat Ca­strum Susianum, quod erat orientale regni Babylonici propugnaculum: paludem autem, sive arundinem appellat, quia stabat in aquâ. Susianem (inquit Plinius) ab Elymaide distermi­nat amnis Eulaeus; L. 6. c. 37. circuit arcem Susorum: Daniel itidem Castrum in Susis (ubi reges Medo-Per­sidis arietantes vidit) collocat super Eulaei por­tam v. 2. vel paludem v. 3. ut est in vulgatâ:C. 8. v. 2. utro­bique enim eadem est vox Ebraica. Porrò il­lius victoriae eventum indicat Jeremias:C. 51. v. 30. Ces­saverunt fortes Babylonis à praelio, habitaverunt in praesidiis, deficit eorum fortitudo, (pavidi) sunt qua­si mulieres: incensa sunt tabernacula ejus, fracti sunt vectes ejus. Vectes sunt portae (quas diximus) regni: Praesidia sunt Euphratis loca à Nitocride munita,Hero. l. 1. c. 185 quae [...]. Quaecunque erat regio ad invadendum oppor­tuna, & compendiaria ex Medis via, hanc intersepsit, ne Medi commercio ipsius negotia cognoscerent. Tem­poris diversitatem, quo Susa primùm, dein Babylon capta fuit,V. 33. ostendit: Filia Babylonis [Page 67] quasi area; venit tempus triturae ejus: adhuc modi­cum; & veniet tempus messionis Ei, Babyloni. De Susis loquitur historicè, tanquam de praeteri­to; de Babylone propheticè. Neque aliter for­san paulò post, v. 41. Quemadmodum capta est Sesach, etiam comprehendenda est inclyta universae terrae, Addito tertio puncto ut fia, Kibbuts. urbs Babylon. Sesach vel potius Susach hîc, (&c. 25. v. 26.) videtur idem esse, diver­sâ dialecto, quod (Danieli 8. v. 2.) Susan: non ipsa Babylon, sed filia Babylonis; nempe Susa urbs Babyloniae secunda, à Medo excisa, à filio restaurata;Strab. p. 727 d. ubi [...].

Paulatim deinceps inolescere Persarum no­men, Medorum exolescere coepit: veruntamen non prorsùs desuevit; nam Herodoto bellum Xerxis Medicum vocatur; & Graeci passim Per­sas Medos dicunt, & [...], eos qui Persis studebant.

Istaec Jeremias: Ezechiel itidem Elam me­minit c. 32. v. 24. etiam (utpote Jeremiâ ali­quantò junior) Para, c. 27. v. 10. &c. 38. v. 5. Madai autem nuspiam meminit.

Sed Danieli frequens est Medo-Persarum mentio: Scilicet Daniel non tantùm sub Ba­bylonico, [Page 68] sed etiam sub Medo-Persico impe­rio vixit.C. 2. v. 49. A Nabuchodonosoro primùm prae­positus fuit Magis Chaldaeis: dein Portae regis; quae erat telonium (ni fallor) Susianum, ad portam Eulaei. Susa à Medo capta sunt teste Ae­schylo. Sic fractum est regnum Chaldaicum, & datum Medo-Persis; Dan. 5. 28. pars Dario, pars deinceps Cyro. Darius Danielem ad sese perduxit in Mediam: ibi evenerunt ea,L. 10. c. 12. p. 352. b. quae narrantur cap. 6to. teste Josepho. Illius regni Triumvir factus est, & floruit Daniel, C. 6. v. ult. sub regno Darii, & sub regno Cyri Persae. Restauratis Susis (quum jam essent Per­sidis Metropolis) visa ibi divinitùs oblata sunt Danieli. Eram (inquitDan. 8. 2. ipse) Susis, in regione Elam. Videntur itaque Susa (olim Babyloni­cae ditionis) tunc temporis Medo-Persiae regi subjecta fuisse. Anteà distinctae erant gentes Susancaei & Elymaei, ut in coloniae Samaritanae Esdr. 4. 9. censu apparet; posteà Susa Persidi accensen­tur à Daniele, ap. 727 d. Strabone, aIn Itiner. Benjamino Tu­dilensi. Erat annus visionis istius Balthasari caede insignis, in quo, post visionem, Daniel Babylonem adventasse videtur. Erat enim Dan. 5 11. in regno Babylonico, imò in ipsâ urbe. Nam v. 30. in illa nocte, quâ Balthasar rex Chaldaeorum occisus [Page 69] est, v. 12. Daniel accersitus est & v. 13. adductus coram rege. De Susis accersitum vix credas.Herod. l. 6. Distabant e­nim Susa à Tigri (ad quem Babylon) CCX. sta­diis, velDiodor. l. 19. unius diei itinere.

Inde forsan evenit, ut visio ista, licet in Ely­maide contigerat, Babylonici regis anno note­tur a DanieleC. 8. v. 1.. Denique Susis sepultum fuisse Danielem testaturItiner. p. 152. Benjaminus Tudilen­sis.

Vidimus quo pacto Darius filius Assueri de semine Medorum [...] regnavit super regnum Chaldaeorum; Dan. 9. 1. quomodo Ba­bylonicae ditionis territorio Susiano poti­tus est.

Quòd autem Darius Medus suscepisse regnum dicitur;Dan. c. 5. v. ult. id de Medo-Persico, non de Babyloni­co regno, nec de regni inauguratione, sed de rationibus fisci constituendis intelligendum puto. Nullum est uspiam, nec in sacris, nec in exteris scriptoribus, Darii Medi Babylone re­gnantis vestigium. Nam successionis argu­mentum ex dicto Danielis loco petitum, ideò quòd in proximè praecedentibus de caede Bal­thasari scripserat, omninò nullum est: nec quicquam, vel successionis, vel electionis, sa­piunt [Page 70] verba ista. Simili argumento Balthasar Cyro successisse dicatur, quia regnum Cyri Persae claudit caput 6. & caput 7. incipit ab Anno pri­mo Balthasari. Rectiùs verba ista, in editione Junii, capiti sexto praefiguntur: sequentis il­lic historiae introductio struitur, non conclu­sio praecedentis. Vau hîc non est copulativum, sed Exordii nota; ut in principio Ezechielis, & libri Ruth. Duae sunt istius libri partes; priora VI capita sunt historica, posteriora VI prophetica: utrobique Daniel quid sibi contigerat, primùm sub regibus Babyloniis, deinde quid sub Medo-Persicis, tradit. In hoc loco narratis rebus Babylonicis, transit ad Me­do-Persicas.

Darius (inquit) Medus susceperat regnum Me­do-Persidis;C. 5. v. 1. & cùm esset aetate provectus, ni­mirum LXII annos natus, 2 placuit Dario CXX praefectos sive procuratores Regis constitui per to­tum regnum. 3 Supra istos autem tres Tribunos aerarii, quorum Daniel primus, quibus procuratores rationem reddituri essent, ne rex damnum pateretur. Invidiâ moti reliqui, accusationem contra Danielem frustrà quaerebant, proptereà quòd fidus esset, & nullus error, 5 aut vitium inveniretur in eo, dum rati­ones [Page 71] regni ab ipsis procuratoribus ex authori­tate regis exigeret. Illi itaque interdictum impe­trant à Dario secundùm jus Medo-Persarum. 29 Daniel autem, à leonibus illaesus, prosperè egit in regno Darii, & in Regno Cyri Persae. Secundi Medo-Persarum regis idcirco forsan non memi­nit Daniel, quòd nulla sub eo contigisset visio.

Neque est verisimile Dario, bellicosissimo regi, LXIIum. aetatis annum fuisse regni sui pri­mum. Vectigalia ampliavit senex, imperium juvenis.

Sed nec iste primus Darii annus, quo Da­nieli praedictus est Hebdomadarum numerus, intelligi videtur [...] de tempore, quo regnare coeperat; sed ad illud tempus restrin­gitur quo regnare coeperat super Regnum Chaldae­orum; quod, Susis occupatis, primùm conti­gisse ostendimus. At verò annus iste Darii primus, quando fuerit, quandóve Danieli obtigerit Hebdomadarum visio, in obscuro est: nec scio an aliunde investigari possit, quàm ex ipsis Hebdomadibus: De quibus, ut libe­rius ineamus judicium, liceat (in mantissâ) ea­rum examinare chronologiam.

De Hebdomadibus Danielis.

QUatuor omninò sunt Danielis visiones: Primam, Secundam, Quartam de An­tiochi Epiphanis temporibus intelligunt ferè omnes,L. 12. c. 11. pag. 415. f. qui de eâ re scripserunt, post Jose­phum. Tertiam visionem (hîc enim [...] occurrit nomen) ut in rem Christianā attrahe­rent, nullum non moverunt lapidem Christi­ani, post secundum saeculum, quotquot de Hebdomadibus commentati sunt, non sine magnâ sententiarum discrepantiâ, magnâ tor­turâ temporum. In receptissimâ Chronolo­giâ (ut omittamus caeteras) duriusculum vi­detur, Zorobabelis, Josuaeque vitas (qui non tantùm Reditui, sed etiam Templi reaedifica­tioni praefuerunt) ultra saeculum post Redi­tum prolongari; non aliam ob causam, quàm ut optatam metam pertingat Hebdomadarum continuatio. Mihi, rem totam ponderanti, in mentem venit, visiones hasce ejusdem esse ge­neris omnes, mutuámque sibi invicem lucem afferre. Idem Angelus saepiùs apparuit, eaedém­que res (paulatim distinctiùs) iterùm iterúm­que [Page 73] Danieli ostenduntur. Visionum omnium idem penè est subjectum; posterior quaelibet praecedentis est quasi [...]: quae priùs breviter, deinceps particulariùs, & clariùs ex­plicantur. Quòd innuitur IX. 21. & XI. v. 2. Sed ut illucescat hoc, & in confesso sit, Terti­am sigillatim expendemus visionem.

Annotata ad Caput IX Danielis.

Anno primo Darii] TOtius negotii cardo est Heb­domadarum Epocha. Tertul­lianus Patrum, qui Prophetiam hanc Ju­daeis intorserunt,Advers. Iudaeos. antiquissimus, A primo (in­quit) anno Darii debemus computare, quando hanc vidit visionem Daniel: perperàm tamen visionem hanc sub initium Darii Nothi, id est CXV annos post solutam captivi­tatem, ostendi putat. Darium Medum fu­isse nullus dubito. Sed de Darii hujus ini­tio quid statuere possumus? Incidit id in tem­pus visionis: visio haec Danieli obtigit post orationem & jejunium. De orationis, atque je­junii sui diuturnitate ipse Daniel locutus est, [Page 74] c. 10. v. 3. Luxerat Daniel tribus dierum septimanis, vel XXI diebus v. 13. Qui sunt symbolicè toti­dem anni.Num. 14. v. 34. & Ezech. 4. v. 6 Nam, ut dies pro anno sumatur, tam Propheticus loquendi mos postulat, quàm Hebdomadarū harū analogia. Eadē sunt, quae idem Angelus hîc, & ibidem praenunciat; at­que luctus ille, quo se maceraverat Daniel, non tam visionem illam, quàm hanc respicere vi­detur, innuente ipso Angelo, qui pro Judaeis (ait) à Michaelis consiliis se stetisse à primo anno Darii Medi, C. 1 [...]. v. 1. id est ab illo tempore, quo ad diu­turnas illas preces, quas refert hoc capite, quás­que ardentissimè effundere solitus erat, re­sponsum à Deo accepisset: visa itaque est haec visio,v. 20. postquam Daniel oraverat pro monte san­cto Dei tribus septimanis; id est post Templi conflagrationem, sive Captivitatis annum cir­ca XXIum. Confirmat hoc ipsius Angeli com­putus. Ad reverti faciendum, & ad aedificandum Ierusalem, usque ad unctum Ducem Hebdomadae septem. Tres septimanae praeteritae, septémque manentes, efficiunt decem à Jeremiâ definitas hebdomadas, sive 70 annos.

Filii Assueri] Regem Assuerum esse Cu-Axa­rem, & Cy-Axaris Phraortis F. tempore Medo-Persicum [Page 75] regnum extitisse suprà, dictū est. Re­gnúmne itaque, vivente patre, adeptus est Da­rius, Cy-Axaris filius? In rebus parùm cogni­tis nihil temerè affirmamus.

Videamus tamen an Cy-Axares hic Darii pa­ter, an alter Darii filius sit Assuerus ille, Esteris maritus. Cōtigit certè Ester is historia intra haec septuagenariae captivitatis tempora.Cle. Alex. strom 1. p. 329. c. [...] (Babylonicâ) [...]. NamEsth. 2. v. 6. Mordechai, qui transportatus fuerat de Jerusalem cum Jechoniâ, interEsth. 2. v. 2. Nehem. 7. 7. Seniores reduces nu­meratur. Esth. 1. v. 1. Regnabat Assuerus ab Indiâ usque ad Ara­biam. Chus enim esse Arabiam à viroBochart. Geog. S. l. 4. c. 2. doctissi­mo ostensum est. Latissimè autē extendebatur Arabia.Plin. l. 5. c. 24 Euphrates eam disterminat à Comagene; & ei accenseturXenoph. Anal. l. 1. Mesopotamia. Indiam itaque, & Babyloniam interjacuisse videtur regnum As­sueri, ex CXXVII provinciis constans;Dan. 6. v. 1. quot ferè Darius Medus constituerat. Ejus regia est urbsEsth. 1. v. 2. Susa, quam à Medi filio restauratam ex Aeschylo didicimus: Proceres denique, po­pulúsque, morésque suntv. 3. 18, 19. Perso-Medi. Ex qui­bus omnibus conjicere possumus Assuerum, Estheris maritum, fuisse Darii Medi filium; nempe Xenophontaeum (quem diximus) Cy [Page 76] Axarem, secundum Persarum (sive Perso-Me­dorum) regem.

De Semine Medorum] [...] Aeschylo. De Da­ [...]o Medo, ejúsque dominatione in Chaldaeos d [...]ximus in Persicis.

v▪ 2. Ego Daniel intellexi] verte intellexeram: jamdudum scilicet, ex eo tempore, quo pri­mùm intellexerat annorum numerum, id est ab initio captivitatis. Neque enim verisimile est Danielem diù ignorasse celeberrimam il­lam Prophetiam.De Jejuniis, p. 7. 6. Ex recogitatu (inquit Tertul­lianus) praedicatorum temporum ab Hieremiâ.

Ad complendum desolationes Jerusalem annos LXX] Epocha Captivitatis, est Urbis, Tem­plíque excidium. Quod imprimis notatu di­gnissimum est: quoniam ab illo tempore supputatur aera Prophetiae; non illius tantùm, de decem septimanis, à Jeremiâ praedictae; sed alterius etiam de 62. jam ab Angelo dicendae.

v. 3. Posui faciem meam] id est ponere soli­tus fueram; scilicet ter in die c. 6. v. 10. à deso­latione Jerusalem usque ad diem hujus visio­nis: per tres integras hebdomadas, c. 10. v. 3. Assi. duis precibus tandem respondit Deus.

v. 4. Obsecro Domine] In oratione hâc illud [Page 77] praecipuè (ad rem nostram) observandum est, singulis Danielis petitionibus sigillatim re­spondere Gabrielem.

v. 21. Gabriel quem videram principio] In visione secundâ, c. 8. v. 16. iterúmque in visione quar­tâ, c. 10. v. 5. Diximus eandem rem ab eodem Angelo saepiùs ostensam.

Advolans cum lassitudine] Velociter. Gabriel duabus alis volare dicitur, Michael unâ. Ni mirum Deus propensior ad misericordiam, quàm ad vindictam.

v. 23. Exiit verbum] Eadem vox iterùm, v. 25. Mandatum accepit à Deo, ut responde ret Danieli de quaesitis. Responsionis autem Angelicae duae sunt partes; prima est [...] eorum quae a Daniele (hoc capite) petita sunt: secunda est [...] eorum, quae à Deo de Urbe sunt decreta.

Intellige verbum, & visionem] Attende iis quae dicam, ut intelligas non solùm verbum Jehovae ad Jeremiam prophetam de 70 annis, v. 2. sed ali­quid etiam amplius, quod ego tibi in hac vi­sione demonstrabo.

v. 24. Hebdomadae LXX] Jamdudum e­doctus es à Jeremiâ de 70 captivitatis annis: [Page 78] Ego de septies septuaginta annis enunciatu­rus venio. Vaticiniorum [...] dicit. Quo­modo autem numerus ille divisim accipien­dus, quomodo computandus est, mox indicat.

Decisum est] Ita de re praesente respondet An­gelus, ut & futuram spectet: quasi dicat. Cala­mitas haec, à Nabuchodonosoro peccatrici genti illata, ex justissimo Dei decreto obtigit; atque ex illius misericordiâ finem, statuto tempore, habitura est poena, sive exilium, quan­do restaurabitur Civitas, & Sanctuarium. Ex simili decreto, similem ob causam, altera post aliquot secula eveniet desolatio, cujus initium, finémque (Deus enim jam statuit) tibi statim dicam.

Super populum tuum] Diximus Angelum ad partes praecedentis orationis respondere. Viros Judae, habitatores Jerusalem, & omnes Israelitas in omnes terras ejectos questus est Daniel, v. 5. Pro populo precatus est, v. 15. 19. Tuum, id est, cujus tu pars es, quem tantoperèamas.

Civitatem sanctam] Montem sanctitatis vocavit Daniel, v. 16. Montem sanctum Dei, v. 20. Civi­tatem vocatam de nomine Dei, v. 18. Sic Urbs Dei, Psal. 48. 2. 9. & 101. 8.

[Page 79] Ad Consummandum praevaricationem] De praeva­ricatione Judaeorum, quâ praevaricati sunt in Deum, vide v. 7. & deinceps. Sensus est, ut finem su­um accipiat poena (i.) exilium, quo Deus pu­niit Judaeorum contumaciam, vid. 2 Reg. 24. v. 4, 5.

Ad sigillandum peccata] Ut poena peccatorum finem habeat: obsignari solent quae comple­ta sunt. Sic in Computo Judaico, Ad obsigna­tam Misna, Ad obsignatum Talmud, id est ad abso­lutum. Peccata autem v. 5. & deinceps fassus est Daniel.

Ad expiandum iniquitatem] Ut luatur iniqui­tas: ut avertat se ira Dei, v. 16. & ut condonet Deus, v. 19. & Judaeis reconcilietur Deus.

Ad adducendum justitiam saeculorum] Aeternam, Dei scilicet: cui tribuitur justitia ipsa, v. 7. & v. 16, deprecatus est iram Dei contra Hiero­solymam secundùm omnes suas justitias.

Ad sigillandum visionem & prophetiam] Ut im­pleatur tùm Prophetia Jeremiae, de 70 annis, v. 2; tùm visio haec tua de secundi Templi profanatione.

Et ad ungendum Sanctitatem sanctitatum] Sancti Sanctorum titulo insigniuntur, Templum, & [Page 80] Sacerdotium. De Sanctuario Dei desolato que­stus est Daniel, v. 17. De unctione infrà ad v. 26.

Hactenùs Angelus, postulata Danielis reci­tans, maximam illi praestruxit fiduciam; ut­pote qui compertum habeat, nihil à Deo esse inauditum: transit jam ad responsionem, & enarrat decreta Dei. Ea autem duplicia sunt, primum vetus, de Judaeorum reditu, quod praedixit olim Jeremias, & jam confirmat Angelus: alterum novum, de secundâ uncti­onis excisione, quam nemo antehàc suspica­tus est.

v. 25. Scito, & intellige] Quasi dicat, Dixi Deum de Judaeis aliquid statuisse, ultra tem­pus per Jeremiam praefixum; sed obscurè, & [...] dixi: attende paulisper, ego singula enarrabo distinctè.

Ab exitu verbi] Intelligit diem illum, in quo Danielem allocutus est. Dixerat enim (v. 23.) exiisse verbum, quum Daniel sub tempus vespertini sacrificii se ad preces contulisset. Idem utrobi­que vocabulum,Adversus Iudae­os. res eadem. Tertullianus le­git. Et intellige, & conjice à profoetatione sermonis, respondente me tibi haec. Annus autem erat (ut [Page 81] suprà dictum est) Captivitatis 21us.

Ad reverti faciendum, & ad aedificandum Jerusa­lem] Usque ad illud tempus, quo licentia con­cedetur Judaeis redeundi è Babylone, & anti­quas suas sedes inhabitandi. Neque novum est, exitum verbi, de sermone Angeli, interpre­tari; aut Epocham Hebdomadarum in isto anno collocare. Nam Hippolytus, teste Hiero­nymo,In locum. septem Hebdomadas ante reditum populi supputat.

Usque ad unctum Ducem] Usque ad illud tempus, quo Cyrus super Babylonios regnare incipiet: vel usquequo populus Judaicus sub Zorobabele duce, Josuáque Pontifice redibit. Cyrum unctum suum Deus vocat,Esai.. 45. 1. quia ejus ope­râ (ut ex v. 4. ejusdem capitis constat) uti de­creverat ad sui populi libertatem. Zacharias itidem Zorobabelem, Josuámque (de quibus paulò antè prophetaverat) appellat duos filios olei, c. 4. v. 14. quos Dominus unxerat ad Ecclesiam Ju­daicam, sub Captivitate Babylonicâ perditam, denuò instaurandam. Candelabrum enim ibi­dem designat Templum. Uncti autem vocan­tur Hebraicè, qui, singulari divinae providen­tiae beneficio, ad eximias dignitates erant pro­vecti; [Page 82] ut Abraham,Psal. 105. 15. & Isaac. Ita Sacerdos summus est Sacerdos unctus. Praecipuè autem Judaei vindicem libertatis intelligebant Uncti nomine. Sic qui se missos divinitùs liberato­res populi falsò profitebantur, [...] dicebantur. Idem Ducis nomen c. 11. v. 22. designat principem (ni fallor) Judaeorum.

Hebdomadae septem] Eusebius rectè censet [...].Demonst. Evang. l. 7. p. 391. a. Divisio­nē hanc maximè considerandam existimat ad [...], ad exquisitam quae­stionis solutionem. Interlinearis itaque Pagnini editio [...] hîc ponit, propter accentum Athnac, qui distinguit periodos: à sequenti­bus enim haec separanda sunt: distincti omni­no sunt hi numeri; & res diversas, aliquot sae­culis inter se dissitas, designant. Prior nume­rus Cyri tempora; posterior Epiphanis indi­gitat. Sensus hic est. Indubitatissimum est quod Jeremias praedixit de decem captivitatis hebdomadibus: satis nosti tres jam elapsas esse; nec minùs certum est, post septem alte­ras rediturum populum. Si ab hâc visione numeraverint Judaei, complebitur in re­ditu [Page 83] ipsorum quidam Jubilaeus.

Cùm jam satis datum sit desideriis, & suspi­riis Danielis, confirmatúsque sit Judaeorum, praestituto tempore, reditus; transit Angelus ad novam (quam dixi) Revelationem, omni­bus hactenùs inauditam, praeterquàm uni Da­nieli; cui res eadem bis anteà, posteà semel repetita est; capitibus VII. VIII. X. Ex qui­bus locis huic (quem prae manibus habemus) aliquantum lucis adhibere speramus.

Non minùs Danielis Prophetia, quàm Je­remiae, impletionis suae numeros ab excidio Hierosolymitano inchoat. [...],Clem. Alexand. strom. 1. p. 330 b &c. A deportatione in Babylonem, quae fuit tempore Jeremiae prophetae, impleta sunt ea, quae à Daniele prophetâ dicta sunt, his verbis, LXX hebdomadae, &c. Utri­usque [...] eadem est epocha. Priori (à Josuâ & Zorobabele celebrato) Jeremias as­signavit aeram X hebdomadarum, quarum VII jam restabant, quando apparuit Angelus. Posteriori (à Judâ Maccabaeo peracto) assig­navit Angelus aeram hebdomadarum LXIII [Page 84] cum dimidio, quae conficiunt annos CDXLIV, cum dimidio anni. Ad amus­sim quadrat Chronologia. Nam excisum est Templum (sicuti dictum est) anno LXXo ante initium Cyri Babylonicum: erat is an­nus Nabonassari CXLIus, Periodi Julianae 4107, quibus si addantur anni 444, habetur annus Per: Jul: 4551, qui erat annus Prin­cipatus Assamonaei secundus. Nam anno de­mùm Per: Jul: 4677. (Agrippâ, & Gallo Coss:) Hierosolyma capta sunt ab Herode, & Sosio;Joseph l. 14. in sin. & [...]. Desiit Assamonaei principatus post annos CXXVI. Caepit itaque an: Per: Jul: 4550, quo Judas devicit Apollonium. 1 Macc. 3. 11. Anno proximo, (Principatûs secundo) Judas repurgavit Tem­plum,1 Macc. 4 52. & Encaenia celebrata sunt, XXVo. die noni mensis, Casleu. In Calendario Judaico, ad Mensis IVti. diem 17um. Jejunium; Cessat [...], sive juge sacrificium Prioris Templi. Ad Mensis Vti diem nonum (decimum poti­ùs,Jer. 52. 12. vel septimum) Jejunium. 2 Reg. 25. 8. Desolatio Templi. Jejunia haec, inter quatuor ista, quae post cap­tivitatem solennia. Urbs capta est à Nabucho­donosoro mense quarto;Zachar. 8. 19. quinto conflagravit [Page 85] Templum. A die 17o mensis IVti, ad 25tum noni, non est semestre intervallum: deside­rantur quidem dies XX. Sed tantillum [...] non curat hebdomadalis annorum computus.

Caeterùm quum annus hic repurgati Tem­pli,1 Macc. 4. 52. sit Graecorum CXLVIIIus; videndum an non Epocha Syro-Macedonica meliùs collo­cetur in annum tertium Olympiadis CXVII ab Alexandrino Chronico, quàm in primum ab Eusebio. Sanè Edessenorum aera, quae non diversa videtur,Ar. Pontac. in Euseb. apud ipsum Eusebium (in Pithaeano, septemque Vaticanis codicibus) ab anno illius Olympiadis tertio initium habet. Sed ad Danielem revertamur.

Et hebdomadae LXII] Quemadmodum ab excidio Templi elabentur decem hebdoma­dae, antequàm Sacerdotale munus instaura­bitur; sic ab eodem excidio excurrent hebdo­madae LXII, priusquàm excidentur Ritus illi sacri, qui tam diù sub Templo secundo benè se habebunt. Durabit juge sacrificium post reditum an. CCCLXX. Tunc verò An­tiochus Epiphanes, Syriae regnum adeptus, al­terum erit Judaeorum flagellum. Nam sub [Page 86] finem hebdomadae LXIIae regnare coepit Epi­phanes.

Redibit, & aedificabitur platea, & fossa] Viri doctissimi interpretati sunt Intra quod spatium, vel Postquàm jam rursùs aedificata fuerit urbs, & ejus moenia.

In angustiâ temporum] Si ad reaedificationem urbis (quae praecessit) referendum hoc sit, de molestiâ, prae dolo Sanballati, interpretari li­cet; de quâ Nehem. 3. & 4. Potest fortasse de excisione sequente intelligi.

v. 26. Et post hebdomadas LXII] Id est circa finem illius hebdomadae, quae 62 proximè se­quitur. Antiochus non statim, regno inito, prophanabit Templum;1 Macc. 1. 57. sed post annos penè septem. Nam confirmabit pactum multis hebdoma­dâ unâ: de quâ dicemus statim.

Excidetur unctus] [...]. Perdetur unctio, extinguetur. Illa unctio quae jam cessat, sed ad reditum instauranda est; illa (inquam) unctio iterùm (hebdomadâ 63) ab Epiphane interrumpetur.Eccl. Hist. l. 1. c. 6. Eusebius dicit Danielem praesignificasse [...].Dem. Evang. l. 8. p. 391. quod alibi sic interpreta­tus est [...] [Page 87] [...]. Unctum nihil aliud esse, quàm successionem Pontificum, quos unctos nominare S. literae consueverunt. Theodore­tus per unctionem intelligit [...]. Sacerdotes, uncti. Exod. ult. 13. Levit. 4. 5. Excîdi autem de quâlibet abolitio­ne usurpatur, quando cessat res priùs usitata. Joel. 1. 8. De regno dicitur, 1 Reg. 2. 4. & 9. 5. 2 Chron. 7. 16. Jerem. 33. 17. quibus locis respicitur illud 2 Sam. 7. 16. De Sacerdotio 1 Sam. 2. 33. Excidi de altari. Jer. 33. 18. Non de Sacerdotibus Levitis excidetur homo coram me. Ex­cidetur unctus idem est (ut visionem hanc ex caeteris illustremus) quod de Antiocho Epi­phane dictum est, c. 7. v. 25. Sanctos Altissimo­rum abolebit, &c. 8. v. 11. Usqùe ad principem exer­citus coeli, id est, Sacerdotum, magnificabit se; ab eo ablatum est juge sacrificium, & abjectum sanctua­rium.

Et non ei] erit [...]. Graeci, [...]. Latini inserunt, non erit ejus populus, qui eum negaturus est; cujus in Hebraeo [...]. Tertullianus vertit, Exterminabitur unctio, & non erit.

Et Civitatem & sanctitatem corrumpet] Idem [Page 88] est quod de Epiphane dicitur, c. 8. v. 24. cor­rumpet populum sanctorum. lege 1 Macc. 1. 23. & 2 Macc. 5. 15.

Populus ducis venturi] Populus est exercitus, venturi est advenae, scilicet Epiphanis. Sic Gen. 42. 5. inter venientes, id est peregrinos. 2 Chron. 30. 25. venientes Israelitae opponuntur habitan­tibus Judaeis. Nehem. 5. 17. venientes Gentili­um opponuntur indigenis Judaeis. Atque Dux hic venturus opponi videtur uncto Duci, praeci­puè si Zorobabelem intellexeris: hic nativus; ille peregrinus, Idem autem est Dux hic venturus, qui c. 7. v. 8. &c. 8. v. 9. est Cornu parvulum, &, c. 11. v. 21. Despectus ille.

Et finis ejus in inundatione] Eâdem voce utitur idem Angelus de eodem Antiocho, c. 11. v. 22. Inundatio, magnae copiae. Hostilis adventus fluvio comparatur, Esa. 59. v. 19. & Deus pro­tectio contrà inundationem, Esa. 25. 4. Antiochus ex Aegypto redux ascendit in Hierosolymam [...] 1 Macc. 1. 21.

Et usque ad finem belli decisae desolationes] c. 7. v. 21. Cornu bellum gerebat cum sanctis, & praevalebat eis. De desolatione ab Epiphane illatâ, lege libros Maccabaeorum, & Joseph. l. 12. c. 11.

[Page 89] v. 27. Et confirmabit pactum multis hebdomadâ unâ] Hebdomas haec est primum (ut diximus) Epiphanis Septennium, quum nondum pro­phanaverat Templum: cujus temporis ob­scura mentio c. 11. v. 18. Sed c. 8. v. 14. non annus tantùm, sed & dies nobis indigitatur. Quaerenti Angelo de tempore, ab egressu modici cornu, id est ab initio Epiphanis, responsum est, usque ad [...]. (dies) bis mille & trecentos justificabitur Sanctuarium; vel mundum erit san­ctuarium, salvum erit. Confirmatio autem pacti, de conservatione, & exemptione à calamitate publicâ, intelligi potest. Nam (Gen. 6. 18.) Noae (inquit Deus) confirmabo pactum meum, quum (v. 17.) omne animal destructurus erat. Pactum hoc illud est, quod in hujus rei historiâ c. 11. v. 28. 30. vocatur pactum sanctitatis, & 1 Macc. 1. 66. [...].

Et dimidio hebdomadae cessare faciet sacrificium, & oblationem] De cessatione sacrificii ab Epiphane illatâ vide c. 8. v. 11. &c. 11. v. 31. & 1 Macc. 1. 47. Dimidium hebdomadae c. 7. v. 25. &c. 12. v. 7. describitur per Tempus, tempora, & dimidium temporis, &c. 12. v. 11. per 1290 dies, qui ali­quanto plus efficiunt quàm tres annos cum [Page 90] dimidio; & numerandi sunt ab urbe captâ, & interdictis ritibus. Quia tres tantùm anni e­rant,Joseph [...] 2. 11. p. 415. e. ex quo Idolum collocatum fuerat, 1 Mac. 1. 62. & 4. 52.

Per expansionem abominationum desolantem] Grae­cis [...], quod c. 11. v. 31. [...], &, c. 12. v. 11. [...]; Quo nomine appellatur Idolum illud Jovis Olympii, ab Antiocho in Templo Hie­rosolymitano collocatum, 1 Macc. 1. 54.

Haec Danielis verba à Christo ad ultimum Hierosolymorum excidium applicantur. [...].Mat. 24. 15. Est autem [...]. Cujus­modi allusiones apud Matthaeum occurrunt plurimae; sensu typico intelligendae, non hi­storico. Illud [...] non in­nuit peculiarem a Daniele editam fuisse pro­phetiam, de calamitate à Tito inferendâ; sed significat Danielis verba rei, de qua sermo est, optimè convenire. Sic, [...]: Illud Hoseae [Evocavi filium,] Mat. 2. 15. dictum de egressu populi Israeli­tici ex Aegypto,Hos. 11. 1. ad Jesum puerum transfertur. Sic [...].Mat. 2. 17. [Page 91] Quod dictum est à Jeremiâ [Vox in Ramâ] de ca­ptivitate Samaritanâ,Ierem. 31, 1. quadrat infanticidio. Longum esset singulas in Evangelio propheti­corum locorum applicationes explicare. Vi­denda quae annotarunt viri docti in Mat. I. 22. IV. 14. VIII. 17. XIII. 14. 35. XV. 7. & impri­mis clarissimi Heinsii Exercitatio sacra in II. 15. Eadem verba in quibusdam Marci codi­cibus ex Matthaeo adjecta esse,Mat. 13. 14. suspicio est; quia Latini non agnoscunt.

Donec consummatio decisa effundet se super desola­tum] Usque ad tempus liberationis à Deo con­stitutum; de quo c. 7. v. 21. et c. 8. v. 19. c. 11. v. 36. Ista encaenia à Judâ Maccabaeo celebra­ta sunt. Tunc Judaeis sua iterùm recuperata libertas, & ritus sacri, quibus fruituri erant tam diù, quàm benè usuri.

Videtur itaque ex visionum IV Harmoniâ Prophetiam hanc esse [...]. An ultra E­piphanem prospexerit Daniel, viderint alii. Mihi satius est ad jugulandum Judaismum, vel unum telum, benè acuminatum, quàm he­betiorum multitudo.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.