MUSARUM Anglicanarum ANALECTA: SIVE, Poemata quaedam melioris notae, seu hactenus Inedita, seu sparsim Edita, in unum Volumen congesta.

[figure]

OXON. E Theatro Sheldoniano, Impensis Joh. Crosley, & Sam. Smith, Bibliopol. Lond. M. DC. XCII.

Imprimatur, JONATH. EDWARDS Vice-Can. Oxon.

Aug. 26. 1691.

Ad LECTOREM.

CUm in medium ubique afferantur selectiores Italorum Scotorumque Musae, & apud cae­teras, pene quotquot sunt, Europae gentes, Suas pariter edendi, mos obtinuit: Hâc te, Lector be­nevole, Anglia donat Anthologia, ne ipsam a Li­terato etiam Orbe penitus divisam putes.

Qua super paucis monendus es. Primum pla­cuit, ut loca, si quae subinde essent obscuriora, No­tis illustrarentur. Istud autem animi consilium mutatum iri non aegre feres. Quippe qui, iis om­nibus quibus nostrorum & retrò paululum tempo­rum Annales vel parum innotuerint, Nimium istuc & supervacaneum essemus facturi; caete­rum eorum captui quibus omnino erant ignoti, vix ac ne vix Satis.

Quod ad Collectionem attinet, pauca admodum, uti speramus, hic irrepserunt, quae non inter prae­stantissima Nostratium Poetarum carmina jure merito annumerentur: Et quae non accuratissi­mis Veterum Poematis proximum (licet procul) locum obtineant. Mereantur tecum aliquam gra­tiam Alia (cujusmodi sunt non pauca) quae Nova prorsus, Alia, quae licet olim typis excusa sint, Rarissima tandem in manibus teruntur.

Quin tu, quisquis es, Lector Cantabrigiensis, levius indignabere, quod paucula quaedam jure vel injuria inserantur, quam quod multa (quippe [Page] quorum nulla apud nos facta erat copia) quam accuratissima hic desiderentur. Itaque in votis est, ut quod nobis non licuit, Teipsum asseras & vindices. Sin id tibi non operae pretium videbi­tur, grates merebere, si quae luce digniora aesti­mantur, ad Bibliopolam nostrum transmiseris, ut a Nobis in sequentibus voluminibus praestetur.

Quod si denique Catachresin sonet vel ipse Li­bri Titulus, dum Raphaelis Thorii, in transina­rinis nati, carmen Musis Anglicanis ascriptum videas; id nobis eo lubentius ignoscendum putes, tum quia ab infantulo hic enutritus vixit scripsit­que, (& cuicunque telluri Originem, Angliae certe Poesin debet) tum quia ejus carmen quod a Plurimis in deliciis ponitur, nec Tibi prorsus injucundum fore consido. Sin Peregrinum cogi­tes, Hospitii & Amicitiae jure, apud Anglos sem­per sancto, fruatur.

TABULA Indicans Lemmata unà cum Paginis Auto­rumque Nominibus, quorum nonnulla suis locis desiderantur.

  • HEroes Britannici, Fr. Herbert, Ar­mig. ex Aede Christi. Pag. 1.
  • Bellositum, sive de Regione Oxonium circumjacente, Caroli Finch Baronis de Daventriae Filius, ex Aede Christi. p. 7.
  • Mensa Lubrica, Anglice Shovel-Board, Tho. Masters, Nov. Coll. p. 17.
  • In Libellum viri clarissimi Tho. Hobbii, de Natura Hominis, Rad. Bathurst, A.M. Coll. Trin. Oxon. Soc. p. 20.
  • Gratulatio Pacis cum Foederato Belgio Stabilitae Cromwello Protectore, R.B. A. M. p. 22.
  • In Serenissimum Regem Carolum II. Bri­tanniae suae restitutum 1660, Rad. Ba­thurst, M. D. Trin. Coll. p. 24.
  • In Obitum Celsissimi Principis Henrici Ducis Glocestrensis 1660. Rad. Bathurst, M. D. Coll. Trin. Soc. p. 27.
  • Gratulatio ob auspicatissimum Sereniss. Principis Catharinae Lusitanae Regi Carolo II. desponsatae in Angliam ap­pulsum 1663. Rad. Bathurst, M.D. Coll. Trin. Oxon. Soc. p. 33.
  • [Page]Transactio Philosophica: sive, Metamor­phosis Atomistae in Muscam, Nichol. L' Estrange Baronnett. Aed. Christ. p. 41.
  • In Diatribas Medico-Philosophicas de Fermentatione & Febribus, Phil. Fell, Med. Stud. Oxon. p. 48.
  • Tho. Willis M. D. in Cerebri Anatomen carmen, Phil. Fell, A. M. Col. Omn. An. Oxon. Soc. p. 51.
  • In Obitum celsissimi Principis Henrici Ducis Glocest. Phil. Fell, A. M. p. 54.
  • Gratulatio ob auspicatiss. Sereniss. Prin­cipis Catharinae Lusitanae R. Carolo II. desponsatae in Angliam appulsum 1663 Phil. Fell. A. M. Omn. Anim. Coll. p. 57.
  • In Obitum invictissimi Herois Georgii Ducis Albemarliae, Phil. Fell, S. T. B. Omn. Anim. Soc. p. 61.
  • Soteria Ormondiana, T. Brown, ex Aede Christi. p. 71.
  • In Artem Volandi, Fr. Harding, A. M. Coll. Div. Joh. Bapt. Soc. p. 77.
  • Epulae Pseudo-Protestantium interdictae, Ric. Dyton, Coll. D. Joh. B. Com. Gen. p. 82.
  • Conventicula dissipata, Jac. Newton, Arm. Coll. Trin. Oxon. Soc. Commens. p. 86.
  • In Schedulam Monitoriam de novae Fe­bris ingressu Tho. Sydenham, M. D. Ed. Hannes, A. M. ex Aede Christ. p. 90.
  • Dioptrices Laus, Nich. Hobart, Arm. Coll. [Page] Trin. Oxon. p. 94.
  • Carmen Pindaricum in Theatrum Shel­donianum, Corb. Owen, ex Aede Christi. p. 99.
  • Piscatio, ad Gilb. Archiepisc. Cant. Sim. Ford, D. D. p. 129.
  • Carmen de Circuitu Sanguinis à Guliel. Harvaeo Anglo primum invento, Rob. Grovius, A. M. Cantabrig. p. 144.
  • Cursus Novi Fori, Honoratiss. Leopoldus Gulielmus Finch, ex Aede Christi. p. 165.
  • In Adventum Regis Oxon 1681. Ho­noratiss. Geo. Compton, ex Aede Chr. p. 172.
  • Maurus Advena, Honoratiss. H. Mordent, ex Aede Christi. p. 177.
  • In Obitum Illustriss. Princ. Henrici Reg. Jacobi I. Filii Natu Maximi, Hen. Wickham, Col. Reg. Catabrig. p. 182.
  • In Obitum Augustissimi Desideratissimi Regis Caroli II. Joh. Whitfeld, Col. Mert. Soc. p. 189.
  • Gulielmus Tertius, Joh. Whitfeld, A. M. Coll. Mert. Soc. p. 194.
  • Carmen Pastorale in Obitum Augustiss. R. Caroli II. Joh. Norris, A. M. Omn. Anim. Soc. p. 206.
  • In immane illud Caroli I. Regis Parrici­dium, [...] cum ejusdem Indi­gitatione, Jac. Windett, M. D. Colleg. Med. Lond. Soc. & Coll. Reginalis Can­tabrig. [Page]p. 211.
  • Auctio Davisiana, Arth. Keye, Arm. Waller Bacon, Arm. Ed. Stradling, Arm. Geo. Dixon, Arm. Christoph. Codrington, Arm. Gul. Woodward, Arm. ex Aede Christi. p. 221.
  • De Paeto, sive Tabaco, Raph. Thorius, M. D. Londinens. p. 245.
  • Clariss. D. Paulo Herman M. D. Prof. Bo­tanices Lugduni Batavorum, Hortique Praefecto; ex India reverso, Ed. Hannes, A. M. ex Aede Christ. Oxon. & Acad. P. P. Chymiae. p. 282.

Errata haec sunt graviora caeteris veniam des.

P. 20. l. 7. proprius lege propius. P. 42. l. 8. sudavit lege su­dabit. P. 85. l. 23. ganeos lege ganeis. P. 88. l. 11. vanis lege variis. P. 129. l. 2. toro lege torto. P. 131. l. ult. lege fabellis, Iudisque. P. 134. l. 16. et lege ut. P. 136. l. 13. late lege tale. P. 138. l. 22. cervix lege pernix. P. 169. l. 1. loca lege lora. P. 170. l. 11. fatur lege affatur. P. 252. l. 4. proclis lege poc'lis. P. 284. l. 13. incondunt lege incendunt. P. 285. l. 22. sungit lege punhit. Id. l. 24. sandiculator lege pandiculator. P. 294. l. 10. lege vel ausae.

MUSAE ANGLICANAE.

Heroes Britannici.

QUem laude dignum, Calliope, Virum
Ornare gestis? quem tibi barbito
Heroa sumes, quem canoris
Diva Deum resonare chordis?
Vester, Britannorum impavidum genus,
En vester ibo per juga Cynthio
Dilecta, Cirrhaeosque colles
Aoniae novus hospes undae.
Se pandit ingens area—Seu libens
Equosque currusque Arviragi sequar,
Neronianos seu furores
Ulta, vocet Boadica Musam.
Iô Triumphe! plausibus aethera
Accende gaudens Albion, & Tuo
[Page 2]Gratare Constantino, utrique
Grande decus, columenque mundo
Enixa Prolem: Vindice quo, fides
Moestum tenebris exeruit caput,
Et regiae intertexta lauro
Crux domitum viguit per Orbem.
Nec Te silebo, Castalidum parens
Alfrede, turbae Nomen amabile
Semper togatae, dum vigebit
Saxonicis 1 Rhedycina muris.
Extrema Dani funera conspicor,
Taboque Pulvinaria Cimbrico
Manantia, & caesum maritae
Colla super trepidare sponsum.
Victoriae ingens foemineae decus!
O parta multo sanguine gloria!
O grata libertas, & externi
Albion impatiens Tyranni!
Arthurus ut me praecipitem rapit!
Circum sedentûm non superabili
Stipatus Heroum coronâ, &
Armigero metuendus Orbe!
[Page 3]Quali frementem turbine Cappadox
Urget Draconem! Quantus in arduam
Assurgit hastam! Quo supini
Ense ferit spatia ampla dorsi!
Agnosco Sponsae virgineos metus,
Et mista fusis gaudia lacrymis;
Suspirat, & sospes perempti
Ora pavet, rabiemque monstri.
Hic clarus armis: Sed Pietas tibi
Edvarde, laudi est, & medicae manus:
Seraeque derivata proli
Vis tumidis inimica strumis.
Me major Ordo; majus opus vocat.
Fallorne? squallentem an video Thetin
Ardere flammis, & receptum
Angliacis Gulielmum arenis
Igni phaselos tradere inutiles?
Nunc & revulsas montibus obvias
Errare sylvas, Cantiumque
Armorico dare jura Regi?
Adjecta regnis sceptra Britannieis,
Fortesque magni Strongbovii manus,
Victamque Iernam Fama gaudet
Perpetuis memorare fastis.
[Page 4]Tantis Juventus orta parentibus
Cruore tinxit Lilia Gallico:
En rapta vexilla, & jacentes
Cressiaci super arva campi
Francorum acervos! O utinam suis
Sic semper oris arceat horridum
Anglus Gradivum, nec cruenti
In Britonas ruerent Britanni!
Quis dicat, aequo quis lituo Rosas
Depraeliantes, regnaque mutuo
Collisa ferro, & dissidentes
Lancatriae, Eboracique motus.
Henrice, salve: Tu medius truces
Utrinque nectis connubio domos,
Dulcesque Mavorti catenas
Injicis, Idaliamque ceston.
O digna tali progenies toro,
Quae frangat acres Pontisici minas,
Papamque cervici fatigatae
Excutiat male contumacem!
Huic grata totos, ô mea Pieri,
Intende nervos; Tuque 2 Domus meae
Nutrix juventae, ter potentem
Ter fidibus celebra Patronum.
[Page 5]Hic siste cursum, Musa— Sed abripit
Elisa victrix; Flandria seu vocet,
Seu classis Hispanae tyrannus,
Exitii pretiosus emptor.
Cernas Hoardum transtra per & soros
Latè ruinam spargere fervidum,
Dracumque Ralaeumque, & acrem
Frobiserum, intrepidumque lethi
Greenvillum, Iberis navibus impigros
Miscere fulmen, Nunc mare naufragas
Hausisse puppes, nunc adustas
Ambiguo periisse fato!
Insanientûm murmura civium
Martemque feralem, & populi minas,
Et decoloratas cruore
Angliaco galeas, & arma
Nondum expiatis ebria cladibus
Mando tenebris. O Carole! ô gravis
Fortuna regnantûm! Britannae
O decus▪ Opprobiumque gentis!
Quas saeva Patri discidit Atropos
Addat reverso Carolidae dies,
Annisque Tithoni rependat
Dura sugae mala, dura belli.
[Page 6]Quo Te, Albemarli, pectine concinam!
Tu spem reducis mentibus anxiis;
Natumque, in hoc Victor, redonas
Diis patriis, Britonumque coelo.
Ille, ille fidens Saxonidum genus,
Faetamque crebris seditionibus
Thulen, & Hibernos feroces
Imperio regit unus aequo.
Hunc Nauta supplex, Hunc maris Arbitrum
Summissa adorat carbasus: Hunc colit
Quicunque Germanum lacessit
Hesperiâ pelagus carinâ.
Hinc inde parent aequora Carolo;
Quo Te minorem dum geris, imperas
Jacobe, sortitus tridentis
Aequorei socios honores.
Sic Pulchra Ledae progenies salum
Juncto protervum Numine temperat;
Sic nubium expers Africique
Sidereos colit Unda fratres.

* BELLOSITUM: SIVE De Regione OXONIUM Circumjacente.

PHoebe, sequor quocunque vocas, jam plena furori
Vela dari mens gestit, & imo pectore totum
Ferre Deum, Delphosque tuos. Mihi numen amicum
Jam licet & faciles sperare in vota Camoenas
Annua facturo dilectae justa Parenti
Oxonio, sedes Musis ubi fata quietas,
Immotasque coli per saecula longa dedere.
Vos quoque faelices animae, simulachra piorum
Functa Poëtarum, Elysiâ qui valle recepti
Antiquos meliori iteratis carmine cantus;
Siqua subit veterum compôstis cura laborum,
Nec pereunt ingrata vacantibus otia, dignos
Inspirate animos, genioque accendite vestro.
Qualem Pieriâ spirant meditata sub umbrâ
Carmina, vel qualis saepe est considere visus
In lucis, Redycina tuis, cum laeta canentes
Cingit, amans vatum, Laurus; Phoebique sacerdos
Excutit insolitos divinâ mente furores.
Fgeria optasset similes sibi Diva recessus,
Cum Romana pio dictaret sacra marito,
Aeternamque novis fundaret legibus urbem.
Nec te, perpetuae custos malefida favillae,
Ilia, quam Tybris madidis· amplectitur ulnis,
Quamvis Tybrin amas, & toto gurgite mersa,
Caeruleos, laesi memor ignis, proluis artus,
Ascriptam nymphis tulit Iside gratior amnis,
Iside, quae curvos Maeandri imitata meatus,
Lascivis ludit gyris, cursuque perenni
Volvitur, & notis uda imprimit oscula ripis.
Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen:
Par vitro color est, nec enim tam laeve relucet
In thalamis speculum, quo formae conscia virgo
Componit vultum; quoties spectabilis arte,
Regali specie miseros accendit amantes.
Ast ubi collectos gravidis ex nubibus imbres
Concipit, & pleno praeceps exuberat alveo,
In prata expatiatur ovans, laetaeque relictâ
Surgunt, & pingui rorant uligine glebae.
Sic cum laxatis excurrit Nilus habenis
Impatiens riparum, & siccis incubat arvis,
Mox induta novo tellus Aegyptia cultu
Ridet, & authorem testatur fertilis annus.
Nec, Cherwelle, tuos mea Musa tacebit amores,
Quem divortia longa, & inextricabilis error
Per varias rapit ambages, & in Iside perdit.
Hìc aliquis vates vacuâ resupinus in umbrâ
(Quam densae praebent salices, & cana salicta)
Fluminis Alphëi veteres ex ordine flammas
Narrat, & indefessa tuos, Arethusa, labores;
Dum cursum acriùs urget, & incandescit eundo,
Donec miscet aquas, junctisque amplexibus haeret.
Jamque ubi committunt fluctus Cherwellus & Isis,
Utroque irrigua, & laetis cincta undique ripis,
Bellositi se longe ostentant moenia, pulchro
Conspicienda situ: non illic nubilus aër
Spirat, & insecto spargit contagia coelo;
Sed puri lucent soles, radiisque vapores
Eliciunt nocuos, pestisque alimenta futurae.
Non hic morborum facies diversa, medentes
Incertos ludit perdendi mille figuris;
Nec properata venit, solâ se victa, senectus.
Tali se vultu Saturnia regna tulere,
Cum Zephyri circum plausere tepentibus alis,
Et laetos ver perpetuum exhalavit odores.
Has olim sortes aequâ Deus annuit urnâ,
Augurioque ratas certo firmavit Apollo,
[Page 10]Qui sibi sacratas cum supra constitit arces,
(Seu tum prima loco posuit fundamina victor
Mempricius, pulsasve Aluredi nota Camaenas
Restituit virtus, senium cum triste subirent,
Postquam praecipiti Danorum Invecta procellâ,
Horrida barbaries & Cimmeria incubuit nox;)
Dixerat haec, aut haec potuit dixisse videri.
O longe, Redycina mihi natalibus arvis
Et Delphis praelata meis, si rite jubenti
Vera dedit responsa adytis cortina reclusis,
Hic mihi concessum est fatis melioribus aevum
Transigere, & viridi longum florere juventâ.
Nec mentita Deum referam ludibria, mystis
Sed ponar tutela novis, gentique togatae,
Viva ubi dediscent latebras oracula caecas.
Haec fortuna loci, pelletur finibus urbis
Dira lues, atro vultum suffusa veneno;
Et raris comitata ibit Libitina triumphis.
Excludet morbos se vindice tuta, nec ipsa est
In titulos ventura meos medicina, sed herbae
Prostratae summâ passim tellure recumbent:
Verum herbas faecunda feret, quas India novit,
Vel quas messor Arabs, cum falce laborat ahenâ
Vernus ager, caesoque rigescunt palmite trunci.
Quin, mihi si non vana fides, venientibus annis
Tempus erit (quanquam haec animus meminisse re­cusat)
Cum tristes experta vices 1 antiqua Britanni
Imperii sedes, durisque exercita fatis,
Ore bibet sicco vitiatos aetheris haustus,
Infensum sensura Jovem; cum desuper arma
Corripiet desueta, gravesque recolliget iras.
Tunc gratus solis Designatoribus annus,
Pignora prosternet charo divulsa parentum
Amplexu, matresque inter lamenta peribunt.
Carolus interea divorum à sanguine longâ
Dimissus serie, siquidem fortuna locorum
Non sua se premit, ambiguis erroribus actus
Hìc, ubi securis fecit Deus otia Musis,
Fessum inclinabit latus, hospitiumque recepti
Agnoscet Nati, fuerat quod Patris asylum.
Sic cum submersas texerunr aequora terras:
Et sine lege vagas pelago Neptunus habenas
Commisit, tutus Parnassi constitit arce
Deucalion, & quâ clades reparabilis arte
Nescius, invenit faciles in vota sorores.
Talia praesago quondam Deus edidit ore;
[Page 12]Dicta fides sequitur, circum undique largior aether
Latos perfundit campos, & amoena vireta,
Quantum acies extensa potest lustrare videndo,
Metirique vias; ubi centum in valle reductâ
Obscuri latitant vici, vultumque modestum
Fronde tegunt nemorum, & sylvis conduntur opacis.
Non aliter niveo complectitur aethera gyro
Circulus, & coelum splendescit lacte sereno;
Mille micant hinc inde immenso sydera tractu,
Quae tamen effugiunt oculos impervia nostros.
Has umbras captare solet, cum turba tògata,
Non semper tetricae studiis operata Minervae,
Lusibus indulget; seu prono flumine ferri,
Seu magis adversis juvat obluctarier undis.
Godstovium ante omnes 2 monumento insigne vetusto,
Quod pauca antiquae servat vestigia famae,
Limosis obsessum ulvis, cannâque palustri.
Saepius hic prisci risum movere Poëtae,
Qui, 3 Rosamunda, tuos donarunt carmine manes,
Carmine vix Hecubâ digno, triviisque timendo.
Saepe aliquis, cum stat coram lacrymabilis urna,
Multa diu secum evolvit, causasque requirit,
Mota quibus thalamo super Eleonora, veneno
[Page 13]Sustulerit fato meritam meliore perire;
Contemptos nimis ulta toros, taedasque jugales.
Haud procul excelso tollit se vertice moles
Regia, sed solis jam conspicienda ruinis,
Quas belli furor, & rabies fanatica fecit.
4 Arx olim Henrici, vetito qui saucius igne,
Rivalemque timens vel in ipsa conjuge, flexus
Commisit varios, sinuososque orbibus orbes
Impediit, suus usque adeo juvat error amantes.
Nec Veneris tantum lusus spectare licebit,
Daedaleae artis opus; sunt & sua sacra Dianae,
Suspenditque humeris inflexum Delius arcum,
Hic ubi in immensum spatioso limite saltus
Porrigitur, trepidosque agitata cubilia cervos
Excutiunt latebris, ruit irritata canum vis
Spe praedae, patuloque legit vestigia rostro.
Protinus ingenti sonitu nemus omne remugit,
Et similes vicina modos resonabilis Echo
Nympha loci reddit, quae jam convalle sub ima
(Quam secat obliquo decurrens tramite rivus)
Considet extremae captans vestigia vocis:
Credideris Narcissum istis immergier undis.
Hic etiam ô nullis obliviscenda poëtis
Chauceri domus, antiquae domus hospita Musae
Usque stat, immunis fati, viridisque juventâ:
Sponte suâ erumpunt laurus, hederaeque frequentes
Intexunt vernâ tecti fastigia scenâ.
Sic post Thebanas superest illaesa ruinas
Una domus, fruiturque perenni Pindarus aevo.
Quin age, Nam facilem spondet tibi, Musa, loquelam
Chauceri nomen; similem tibi spiritus aestum
Inspirat, sacrosque in vate resuscitat ignes.
Prisca refer, quotquot juxta hic monumenta supersunt;
Gestaque, supremasque ducum testata favillas.
Quale apicem attollit Rollonis saxea moles,
Danûm opus aggestum; seu parti insigne trophaei,
Seu, quod fama refert, medio in certamine primi
Diriguere duces, coopertis marmore membris,
Facta sibi monumenta omnes mansura per annos.
Hic, ne longa dies, & caeca oblivio rerum
Carperet heroûm titulos, actosque labores,
Annales fert terra suos, memoresque recondit
Fastos, immensae contracta volumina famae.
Hic regum ostentant effossa numismata vultus,
Defunctosque duces: vivo Prasutagus in auro
Fulget adhuc, juxtaque suâ requiescit in urnâ
[Page 15]Contemptrix olim Latii Boadica Neronis:
Quàm prope replentur lachrymis pellucida vitra,
(Quae maesti extremum tulerant ad funus amici
Indicium luctûs,) concretae frigore guttae
Luce micant purâ, & gemmarum fulgura vincunt.
Nempe sibi pretium faciunt tam grande dolores.
Quid memorem qualis vicino Alectus in agro
(Cujus adhuc gaudet cognato nomine castrum)
Staret, & adversis melior Constantius armis,
Cum visa est haerere diu sors anxia belli,
Cui daret imperium Romae mundique regendum?
Talis erat rerum facies, cum foedere rupto,
Alpinis demissa jugis tulit agmina Caesar,
Eoasque gener late Pompeius alas
Explicuit, suspensa quibus mox cederet armis
Roma stetit, tanti pretiumque & causa cruoris.
Teque, Edoarde, canam; magni nam conscia partûs
Vagitus Islipa tuos audivit, alumnum
Quae nunc regalem jactat, cunisque superbit.
Dive potens salve, tua quem colit omnibus aevis
Anglia, sentit enim vires, fruiturque benigno
Numine, & agnoscit medicae miracula dextrae.
Crescentes quae vel tactu lenire tumores,
Et solitas alto capite excedentia moles
[Page 16]Tubera, compressit tamen, & subsidere jussit.
Hac virtute instructa manus quae sceptra Britannûm
Temperat, & morbos regit, imperioque coërcet.
Hoc olim Phrygio proles Semeleia regi
Praestitit, ut simili florerent tacta metallo;
At Carolum superi meliori munere donant,
Et divina manus, quod tangit, consecrat aurum:
Inque suis opibus, quas fundo percoquit imo,
Sole magis medicum, totus se ostentat Apollo.
Jamque tuum, quo Musa rapit, sequor, Offa, Witehamum
Qui poteras olim Cambros inhibere feroces,
Quos interclusit multo structa aggere fossa;
Et pudor abscissae, perrupto limite, dextrae.
Quis te laudabit digno Beumontia cantu
Normannûm sedes, & avita palatia regum?
Regale est quicquid video. Berecynthia mater
Incedit talis Phrygias turrita per urbes,
Divarum comitata choro, media ipsa superbo
Ingreditur passu, & toto Dea vertice supra est.
Tale tuum festâ circumstipata coronâ
Attollis, Redycina, caput, quodcunque repostum
Interiore nitet cultu; melioribus aris
Hoc superest, animis & solâ mente colendum.

MENSA LUBRICA; Anglicè, SHOVEL-BOARD.

ROboreus longo se porrigit aequore Campus,
Adsimilis Mensae, Crebro Tibicine fultus,
Deviet à justae ne quà Libramine normae:
Hunc (ubi sepositis placuerunt otia curis,
Et coïëre, suae quibus est fiducia dextrae)
Pervolitant specie nummorum, argentea Turba,
Orbiculi, & vario celebrant certamina cursu.
Romani credas spatium te cernere Circi;
Aut stadium Elei, lustro redeunte, Tonantis.
Utque Coloratas mirata est Roma Quadrigas,
Et Prasino, Venetoque suo sua factio plausit;
Sic & nos pictae studia in contraria scindunt
Laminulae, & teretis facies non una Metalli.
Hinc favor, & Partes; strepitu cava personat Aula:
Ira procul male suada, & Rauco gutture Rixa.
At Tu, qui primo ordiris certamine, Mison,
Compressum extremis digitis, & pollice summo,
[Page 18]Deinde ita libratum, tantundem ut distet ubique
A facie Tabulae, vi prorsum impellito Discum,
Vi modicâ; namque hic non bruto robore, quantum
Consiliis opus est. Leges ante omnia disce,
Et servare Modum. Nam si violentior ibit,
Emenso stadio praeceps ruet, Alveus illum
Excipit extremae commissus margine Mensae,
Sandapilae similis, duroque immitior Orco,
Unde datur reditus nulli, sors omnibus una;
Seu Plumbi ignavi Massa est, seu divitis Auri.
Sed neque, si poenam meruit temeraria Virtus,
Segnities placeat; dextram comitatur inertem
Et pudor, & risus, cassique infamia jactûs.
Est quae transversam distinguit Linea mensam;
Hanc superare tibi sit cura; nec ardua res est:
Namque avido distat de quo modo diximus alveo,
Quantum bis Cubitus, pes ter repetitus, adaequat.
Nec septum hoc superasse sat est, contemnitur hostis
Qui timet, & tutâ pavidus subsistit arenâ:
Pergendum porro; ille meis fervente Duello
Militet auspiciis, vere ille Argenteus orbis,
Et dignus splendore suo, qui Carcere pernix
Evolat, & (cursum accendens tenui stridore)
Lineolam post se linquit, neque Limine Campi
[Page 19]Contentus, summâ gaudet consistere Metâ.
Illum hostes oculo obliquo vidère, graduque
Dejicere, & merito certant spoliare Triumpho:
Sed socii fido circumstant agmine, Terga
Claudentes, & utrumque latus, vitamque sodali
Morte suâ redimunt: toto dum tinnula Campo
Bella sonant, Virtus, Dolus, Ars, Sors, omnia miscent.
Praecipue quando emissus Moderamine certo
Orbiculus, spatio summo sese insinuavit,
Distat ab extrema bino quod Pollice, Mensá;
Huic geminum decus, hic Miles duplicarius esto.
At si quis multum Virtuti fisus, & arti,
Fatalem Alveolum haud metuit, Tabulaeque supremae
Haesit, & eminulus subjectum despicit Orcum,
Intrepido vultu vestigia pendula librans;
Huic summum est pretium, Triplici hic praefulget honore.
Qui si oppugnatus, nusquam statione recessit,
Servavitque locum, neque deflevêre cadentem
Moerentes socii, plausu super aethera tollunt.
Stat juxta, & niveis Victoria concrepit alis.
THO. MASTERS, A. M. Nov. Coll. Oxon. Soc.

In Libellum Viri Clarissimi Tho. Hobbii, De Natura Hominis. 1650.

QUae magna Coeli moenia, & tractus Maris,
Terraeque fines, siquid aut ultra est, capit;
Mens ipsa tandem capitur: Omnia hactenus
Quae nosse potuit, nota jam primùm est sibi.
Accede, Lector, disce quis demum sies;
Et Inquilinam jecoris agnoscas tui,
Quâ proprius haeret nil tibi, & nil tam procul.
Non hic Scholarum frivola, aut cassi logi,
Quales per annos forte plus septem legit,
Ut folle pleno prodeat, rixae Artifex;
Vanasque merces futili linguâ crepet:
Sed sancta rerum pondera, & sensus graves;
Quales parari decuit, ipsa cum fuit
Pingenda Ratio, & vindici suo adstitit.
Panduntur omnes Machinae gyri tuae,
Animaeque Vectes, Trochleae, Cunei, Rotae;
Quâ concitetur arte, quo sufflamine
Sistatur illa rursus, & constet sibi:
[Page 21]Nec, si fenestram pectori humano suam
Aptâsset ipse Momus, inspiceret magis.
Hic cerno levia Affectuum vestigia,
Gracilesque Sensûs lineas; video quibus
Vehantur alis blanduli Cupidines,
Quibusque stimulis urgeant Irae graves.
Hic & Dolores, & Voluptates suos
Produnt recessus; ipse nec Timor latet.
Has nôrit artes quisquis in foro velit
Animorum habenas flectere, & populos cupit
Aptis ligatos nexibus jungi sibi.
Hic Archimedes publicus figat pedem,
Siquando regna machinis politicis
Urgere satagit, & feras gentes ciet,
Imisque motum sedibus mundum quatit:
Facile domabit cuncta, qui Menti imperat.
Consultor audax, & Promethaei potens
Facinoris, Anime! Quis tibi dedit Deus
Haec intueri saeculis longè abdita,
Oculosque luce tinxit ambrosiâ tuos?
Tu mentis omnis, at Tuae nulla est capax.
Hâc laude solus fruere: Divinum est opus
Animam Creare; proximum huic, Ostendere.
RAD. BATHURST, A. M. Coll. Trin. Oxon. Soc.

Gratulatio Pacis cum Faederato Belgio sta­bilitae, Cromwello Protectore. 1654.

SIc, dum in Charybdim flumine adverso ruit
Hinc inde Pontus, inter & rupto fremens
Uterque gurges impetu sorbet rates,
Ipsumque crebro verberat fluctu Jovem;
Mox, per Sicanum lene labentes fretum,
Coeunt amici, & unus Oceanum petunt;
Nec quis secundus dixeris, nec quis prior.
Gaudete cives; vestra sic agitur quies
Potior Triumphis; mille post pericula,
Et mille mortes, discite ô quot sint mala
Quae sola compensare Libertas potest.
Heu! Quanta lucri, quanta gloriolae est sitis,
Sufficere cui nec maria, nec sanguis queant!
Utrinque gentes aemulae in cladem ruunt;
Venti laborant onere; Neptunus gemit,
Et se fatetur ponderi tanto imparem:
Xiphiasque, Physeterque, jam moles suis
Immaniores dum vident, vinci timent.
Tum fulmen exit machinis crebrùm intonans;
[Page 23]Majusque fulmen, ardor atque irae virûm,
Oculis micabat; territat pontum fragor,
Et dormientem littori Phocam excutit;
Mitisque delphin, tale dum spectat nefas,
Pertaesus hominum, nota deseruit vada.
Grandevus horret Nerëus, Nymphae pavent,
Et viridis algâ Phorcus occuluit caput.
Nudata queritur regna Tartareae ferox
Dominator aulae, & pervium superis vident
Manes Barathrum, seque jam lucis pudet.
Semiusta fluitant corpora, & lacerae trabes,
Et cuncta miscent fumus, & flamma & fragor;
Unusque rerum est vultus, & Nullus—
Viden? Per altum multus Halcyon volat:
Subito silescunt aequora, & ponunt minas.
Tu, Magne, solus haec potes: Mavors tibi
Submittit ipse frameam, & Aequoreus deus
Suum Tridentem; ac gestiunt tanto Arbitro.
Salve ruentis Imperî stator; tuum est,
Quod nec rapaces metuit imbellis Toga;
Pietasque castris exulans aliis procul,
Vestra inter arma dulce * praesidium invenit.
[Page 24]Sic macte semper; inter & Lauros tuas
Mitior Oliva crescat; ut Nobis bonus,
Aliisque magnus audias: dum, Te Auspice,
Fretum Britannum majus Oceano cluet.
R. B. M. A.

In Serenissimum Regem Carolum II. Bri­tanniae suae restitutum. 1660.

QUis novus hic Caesar, siccâ qui Pace Britannos
Subjugat, &, Bruto saltem hoc plaudente, triumphat?
Quem non Ira minax, ultorve in Praelia Mavors
Asperat, armorumve ferus circumsonat horror;
Sed tranquilla Quies, niveisque Jugalibus ambit
Dia Salus, plenoque arridet Copia cornu.
Agnosco Carolum: en, quantus de fronte serenâ
Fulget honor! quae stat juvenili gratia vultu!
Alme veni tandem, tardosque in vota precantûm
Absolvas Superos, dilapsaque lora potenti
Sume manu; tibi cum Lymphata atque Enthea turba,
[Page 25](Omnia quae vertit sese in miracula Regni,
Hydramque, Tigrimque trucem, informemque Chi­maeram)
Jam cedit, cassoque jacet defecta furore.
Grate veni, &, quamvis toto tibi serviat antro
Aeolus, & Dominum Nereus petat omnibus undis,
Sit potior quae te Populi vehit aura, nec ullo
Pleniùs, aut meliùs tumeant tua Carbasa vento.
Aspice, ut occludat venienti urbesque viasque
Importunus amor, dum plebs, quae fecerat Hostis,
Officiosa facit, nimioque Rebellis Honore est.
Jam neque genua labant senibus, nec tarda podagra
Distinuit captos; pueri, imbellesque puellae
Accurrunt, mediisque audent se immittere turmis:
Dumque triumphales rutilant per compita flammae,
Accenduntque domos, circum praecordia gliscit
Major flamma viris, mentesque impensiùs ardent.
Felices! queis te, postquam superata Deorum est
Invidia, & saevi longa inclementia fati,
Divulsum dulci à patriâ, aspectuque tuorum,
Contigit excipere, atque oculos lassare tuendo.
Scilicet huic fueras olim servatus honori,
Depositum fatorum, ut dextrae robur adultae
[Page 26]Sustineat triplicis nutantia pondera Sceptri.
O Coelo dilecte nimis, quem fessa reposcunt
Imperia, ô magnis nequicquam erepte periclis,
Si non afflictis tanto in discrimine rerum
Creveris, & patriae te suspirantis in usus.
Hoc erat, hoc unum tantis natalibus addi
Quod licet, & Divo genitori fata negarunt;
Ut cùm te extorrem Deus & fortuna noverca
Jusserit ignotasque vias, atque aspera rerum
Tentare, & mores hominum monstrarit & urbes,
Pulchrior exurgas tandem, emeritusque laborum
Nunc vigeas magis, & splendor tibi crescat ab usu:
Surculus ut sterili qui dudum immarcuit agro,
Dum rigor immitis Boreae, morsusque ferarum
Infestant, & adhuc geniales improba succos
Terra negat, roremque invidit Jupiter almum;
Jam locuplete solo susceptus, & ubere glebae,
Laetior emergit, fructusque umbramque salubrem
Impendit populis, & vertice sydera tangit.
Sic adsis (Rex magne) tuis, multumque peritus
Edoceas artes quas Rhenus dives & Albis
Scire dedit; quicquid versuto in pectore volvit
Gallus, & Austriacus geminâ deliberat aulâ:
Sic adsis, cui nec fractos emolliit artus
[Page 27]Desidia, aut animum pellacis peste veneni
Corrupit tenero falsa & fucata Voluptas:
Sed firmat sors dura virum, studiisque severis
Finxit, & accendit generoso pectus honore.
Per lusus alii, phalerataque gaudia tendant
Ad Sceptra, &, se non capientes, regna capessant;
Huc tua te Virtus vocat, & Diademate cingit,
Datque tenere Manu, quem Mente intelligis, Orbem.
RAD. BATHURST, M. D. Coll. Trin. Soc.

In Obitum Celsissimi Principis Henrici Du­cis Glocestrensis. 1660.

HActenus, o socii, plausus & gaudia * toto
Ferre sinu licuit, passisque admittere velis;
Hactenus haud ullâ maculatum nube serenum
Vidimus, atque hilares coelo decurrere soles:
Utque salutiferam toties qui sumserat offam
Nulla venena illi, neque pocula dira nocebant;
Nos ita nec luctus, nec sors moestissima tangit.
Attamen haec inter, quanquam furialis Erynnis
Cesserit, ac nostro Mavors procul exulat orbe,
Et repetit Gothos, & Bistonas horridus armis;
Quanquam jam longum ignotas inviserit oras
Libertas, & Virgo redit, Carolinaque regna;
Dum nec adhuc lachrymas natorum in funera mater
Ferre scit, & nemo tristis, nisi proditor, audit;
Huic uni saltem juvat indulgere dolori.
Quidni etenim? cum jam spes terrae, curaque Coeli
Ipse suis coepit Carolus diffidere Divis:
Quem quia fata jubent Regnum pro Fratre pacisci,
Et simul ad sua sceptra vocant, Dextramque recidunt,
Ditior Exilio fuerat, cum fidus Achates
Ascaniusque idem coram stetit; ille per omnes
Ire comes quondam terrâque marique labores;
Illius haud unum dederat praesentia regnum:
Quam cum Parca negat Carolo, non amplius ipsum
Centum * Oratores, centum solantur amici:
Jam nec ab occiduis praenobilis Hospes Iberis
Gratus adest moesto; neque gratior advena Ponti
Leniit infandos formâ omnipotente dolores,
Diva Soror, postquam occubuit charissimus Heros,
Et tantos unâ temeravit morte triumphos.
Senserat Oceanus damnum, fluctusque sonoros
Plangebat domino; tremuitque Britannicus orbis,
Quanquam Caesar adest; veluti cum maximus Atlas
Subduxit fessum Coelo caput, horruit ingens
Machina, & attonitis pavitabat signifer astris.
Eheu! quam vario volvit mortalia casu
Instabilis Fortuna, & caeco in turbine versat!
Hiccine qui fatis longum jactatus iniquis,
Aerumnarum undas toties, totiesque fefellit
Latrantes scopulos, contritoremque Caphareum
Praeterit, ut patriis tandem sit naufragus arvis,
Et cadat ignavae jam praeda ingloria Febri?
At non talis erat, laeta cum nuper in Aulâ
Grandior incessit, Nymphasque obliqua tuentes
Urebat vultu; vel, Equo sublimis & armis,
Ibat ovans per signa; Favor comitatur euntem,
Gloriaque Illustrem fulgenti circuit Aurá:
Atque aliquis juxta, victori regna futuro
Destinat, inque animo disponit mille triumphos;
Atque aliqua, haec, inquit, praestantis gratia formae
Idaliam posset Coelo deducere Divam.
Ille indignantem, & conantem plurima, frangit
Cornipidem; sive is gressus glomerare superbos
Aggreditur, pedibusve altas consurgat in auras
[Page 30]Arduus, aut stratâ gravior subsultet arenâ:
Fervet opus, patulisque efflantur naribus ignes.
Nam neque degeneres curas, artesve pudendas
Excoluit, luxusve dies, aut Alea noctes
Perdidit ambiguo suspendens vota fritillo:
Sed nunc Jura Patrum, aut magni consulta Senatús
Excutit, &, dextro pollens moderamine linguae,
Justitiae griphos, rerumque aenigmata pandit.
Nunc & Militiae leges, momentaque belli
Cogitat, & doctis designat praelia chartis,
Grande rudimentum, atque hosti fatale futuro;
Quonam acies formanda modo, cum cornua Ductor
Explicat, aut stringit rursum; quâ callidus arte
Opprimat incautum campis, aut saltibus, hostem:
Quae statuat Vallo spatia, & quali aggere muros
Oppugnet, quanquam ipsa intus feralis Enyo
Tercentum tonat aere globos, tot fulgurat Aetnis.
Quippe suas Illum docuerunt Teutones artes;
Credidit indigenam Hispanus: quin ipsa fuisset
Gallia fassa suum, nisi quod minùs hospita, civem;
Surreptamque sibi miratur Etruria linguam.
Ille & Naturae vultus, arcanaque rerum
Semina, & immensi volvit primordia mundi:
Noverat unde micant Stellae, quo tramite Titan
[Page 31]Palleat, & tristi squalent ferrugine Lunae;
Cur trepidans Magnes dilectam vergit in Arcton;
Quid faciat ventos, fulmenque imbresque sonoros
Desuper intorquet terris; qua lege movetur,
Et redit aeternum sua per vestigia Tethys.
Magna quidem canimus, si non majora vocarent;
Et Pietatis honor, Verique innata Cupido,
Et Probitas, vitaeque tenor sincerus, & olim
Inconcussa Fides Fratri servata, Deoque;
Quam, neque speratum diadema, artesve dolosae,
Ipsa nec inflexit * Pietas. Haec sanctus ab alto
Vidit, & exultans Genitor plaudebat Olympo:
Talia namque olim monuit, cúm staret ad aras
Aucturus divos, & jam suprema puello
Oscula libabat totum spirantia Coelum:
Chare Puer, dixit, quanquam Fortuna Parentis
Non imitanda tibi, Pietas tamen usque sequenda est,
Et Recti custos animus, virtusque, laborque;
Et quae sit potior Sceptris, reverentia Sceptri.
Haec tu, magne Heros, imis mansura medullis
Imbibis, & sacro pendes dictantis ab ore;
Talibus auspiciis jam tum coelestis alumnus
Crescis, & indigetis sequeris vestigia Patris;
[Page 32]Sed Carolo monstrante viam, qui fortibus altum
Perficit exemplis animum: tantusque videris
Exuperâsse hominem, & mortalem temnere sortem.
Tu tamen, ah! moreris; nec Te tua prodiga Virtus
Aut niveus decor, &, prolem testata Deorum,
Majestas, Orco erupuit; dum sordida terrae
Progenies pejore luto secura perennant
Secula, &, experti nimiae fastidia vitae,
Vix tum deficiunt; sic usque virescit & usque
Carduus infelix, & Lappa renascitur arvis;
Lilia, spirantesque croci, mollesque Hyacinthi,
Heu! cito diffugiunt, animasque sub aethere linquunt,
Ambrosias animas, nec spes redit ulla fruendi.
At vos, ô superi, quorum moderamine constant
Imperia, & nuper capiti supposta Britanno est
Tergemina, & nullo superabilis Hercule cervix,
Sed vobis minor, & vestris nimis obvia telis;
Si vel adhuc meritisque suis, cultuque suorum,
Henrico superesse datum est; si fortia facta, &
Multa viri virtus gemino usque in Principe durant;
O facite abreptae pereant ne stamina vitae,
Quin demptos Fratri superaddite Fratribus annos.
RAD. BATHURST, M. D. Coll. Trin. Soc.

Gratulatio ob auspicatissimum Serenissimae Principis Catharinae Lusitanae Regi Ca­rolo II. Desponsatae, in Angliam appul­sum. 1663.

ITE graves longùm curae, vultusque severi
Nubila, & atrati 1 terno jam funere luctus,
2 Strigosique dies; omnis cum Rege calescit
Musa suo, & teneros pariter spiramus amores.
Fallor? an Hesperio labentem cardine Divam
Cerno procul? fugiunt nimbi, latèque renident
Omnia venturae; dignataque pignore tanto
Aequora lenè tument: clavo sedet arbiter Hymen;
Urget amor stuctus, & carbasa ventilat alis:
Tum verò innumeros plausus comitesque, Britannique
Ingeminant, audit Tagus & Tartessia longe
Littora; clamori coelum, scopulique, resultant.
Jamque venit patriae decus & jactura Braganzae,
Spes Britonum; occiduâ toties quam Lampade Titan
Ambiit, Herculeasque petit nunc 3 tardior undas:
Sospes adest, veteres horrens cui Bruma rigores
[Page 34]Deposuit, Zephyrusque tepentes molliit auras:
Quà movet illa pedem, pubescunt germine campi;
Narcissusque crocusque subit, Dominamque salutant
Undique Regales florenti culmine quercus:
Densati circùm populi venerantur euntem;
Illa beat conspectu Urbes, Agrosque serenat.
Fulgentem veluti cùm Luna argentea discum
Noctibus hybernis laetanti attollit Olympo:
Aut qualis rutilis coelebs Hyperionis ales
Tendit iter pennis, nostri novus advena mundi;
Assurgunt omnes decori, vulgusque volantum
Per sudum strepit, & plaudentibus adsonat alis.
Vritur interea Virgo, laevâque mamillâ
Caecum vulnus alit, veterisque haud inscia curae
Quaerit adhuc pretiumque viae, finemque laborum:
Ilicet, auratâ quae fixit utrosque sagittâ
Ocyor, occurrit Carolus; cui gressibus aequis
Majestas & Amor stipant latus; Illa repente
Mirari tam grande decus, speciemque Deorum
Oblatam, & pactos Coelo sponsore Hymenaeos:
Nunc & Cantabricos fluctus, horrendaque nautis
Monstra, procellosasque hyemes, ventosque minaces
Absolvit, tantique juvat meminisse pericli;
Digna quidem haec merces, ob quam despexerit unà
[Page 35]Auriferumque Tagum, Solisque cubilia Calpen.
Haeret in obtutu sponsus, Nymphamque pererrat
Luminibus Propriis, nunc primùm Oculatus amator.
Colligit innumeros vultuque habituque lepores,
Incessumque notat qualis solet esse Dearum;
Quis sit honos Frontis, vegetis ut regnet Ocellis
Alma Pudicitia, & molles castiget Amores:
Jamque suos ignes probat, & bene credita Divis
Connubia, & vinclis stringi fe gaudet in istis.
Quantus amor! quales thalami! non puriùs unquam
Prima Palaestinis sudant opobalsama ramis;
Nec delibatae Nabathaeis messibus aurae
Suavius aspirant; sic Nardo nubit Amomum;
Sic bene miscetur generoso Lympha Lyaeo.
Desine jam, Caesar, segnes incessere puppes;
Neu querere, ignavos aegrè quòd Cynthia menses
Volverit, & lento processit signifer axe:
Grande morae pretium est, quòd, Diis rivalibus, ultrò
Te Catharina petit; cui Jupiter ipse per undas
Mugierit, totoque inclusam perpluat auro:
Quam peteret Raptor, conjurataeque reposcant
Mille rates, spretisque Deis, & compare pulchrâ,
Demereat pomo feliciùs Arbiter Idae.
Fortunate nimis! qui tot certamina fati,
[Page 36]Et varias Tellure vices, & taedia Ponti,
Fessus 4 Ulyssaeo tandem solabere Portu.
Macte toro, & populis bellorum damna resarci;
Quando tuo Venus orta mari, tuque (inclyte) gentis
Prolificae, omniparûmque audis regnator aquarum:
Saepe tui inclamant, Henricum (Carole) debes,
Saepe monent, debes nobis (Auguste) Mariam,
Qui visent patrios fato 5 meliore Penates.
Tu bonus & felix tot per discrimina Cives
Servâsti, nunc Ipse crea; quartamque coronam
Sume tibi, cunctas cui destinat Anglia Quercus.
Tu vero ante alias superis charissima Nymphas,
Quae dudum in sterili languebas frigida lecto,
Unius aetatis princeps, per saecula mille
Nunc aevo sacranda veni: Te Carolus ultrà
Eripiet fatis, postquam immortalia figet
Basia, & afflabit gremio contagia Coeli:
Inde genus divûm surget tibi stemmate longo,
Ectypa Majorum soboles; Carolusque pusillus,
Parque tui laetâ Catharina adolescet in aulà:
Ille quidem Populos, sed Reges Illa domabit;
Infensasque acies, & sceptra minantia sceptris
Mulcebit vultu; patriis dominabitur undis
[Page 37]Alter; velivolasque arces per caerula ducens,
Eruet Eoo rutilantes littore Gemmas
Impiger, Hesperiique ortus rimabitur Auri:
Nascetur qui Barbaricos inhibere furores
Possit, & Odrysias Solymis depellere Lunas,
Jamaicaeque Indos, & Mauros addere Tingi.
Ergo age; solve, sinu quos jam premis invida, Reges;
Túne etiam hos damnas tenebris, & carcere caeco,
Crudelis? quin rumpe moras, dum pronuba Juno
Ire jubet, Geniusque metus objurgat inertes;
Parque Jovi nostro Semele felicia condas
Saecula, & (heu!) nimium fugientibus utere donis.
Quid juvat aeternùm miseras disperdere noctes
Segniter, & vacui fastidia ferre cubilis?
Aspice ut obscurè nemorum per devia reptet
Virginitas ignava Hederae, necdum illa sub auras
Emicat, aut humili squalens caput exerit umbrâ;
Tandem inopis pertaesa tori, si forte vel Arcem
Aetherei Jovis, aut procerae robora quercûs
Strinxerit amplexu, & sensim insinuarit amores;
Protenus ad superas gaudet simul ardua sedes
Scandere, seque unà mirantibus induit astris.
Tu quoque jam discas quibus artibus alma perennet
Imperium Natura suum; te prodit amori
[Page 38]Ille decor vultûs, & non sinit esse quod optas:
Nec pudeat cessisse; fuit castissima quondam
Penelope, sed Dulichiis se tradidit ulnis,
Portiaque ingentem pellexit ad oscula Brutum;
Ipsa vides quoties vestro 6 sub littore Phoebum
Vespere anhelantem gremio Thetis excipit udo.
Omnia magnus Amor subigit, volucresque, ferasque,
Squamigerumque pecus gelidis accendit in undis:
Non ilium effugiant Tigres, aut torva Leonum
Pectora; & indomiti, prostrato robore, Tauri
Hoc subiêre jugum, postquam illos dulce venenum
Perculit, atque aegras depascit flamma medullas.
Cede Deo, Nympha, & mites admitte calores;
Quandoquidem vernante anno redit ad sua Turtur
Murmura, & implicitis sponsalia vestra Palumbes
Concelebrant rostris, & jungunt oscula conchae:
Ipsa parens rerum jam nunc tibi daedala Tellus
Turget, & arcanos faecunda resuscitat ignes.
Conjuge te, viridante toro, jam rustica Phyllis,
Cum Corydone suo, similes meditatur amores;
Velitibusque choris primae praeludia culpae
Exercet; Paphio juvenis dum fervidus aestro
[Page 39]Quassat humum saltans, & terret tympana cantu,
Mordicus impingens teneris poppysmata malis.
Ducitur in thalamum hirsuto mactanda marito
Victima, & extremum Zonae jam deflet honorem;
Atque aliqua è sociis tacitè petulantibus optat
Sic fieri tristis; dum mater gnara pericli,
Nequiter irridet, consolaturque timentem,
Vexatoque cupit filum 7 decrescere collo.
Ergo jubet noctisque minas, bellumque, virumque
Despicere, & medium fidens exporrigit unguem;
Jamque labantem animo, & trepidantem morte pro­pinquâ
Erigit, atque alios audet promittere soles
(Mirum!) & saepe Deos habuit non vana faventes.
Vos etiam, illustres animae, conscriptaque Divis
Nomina, queis Venus Uranie, & non altera flamma
Corda subit, quàm quae Indigetum pia tempora circùm
Lambet, inextinctis cùm serò migrabitis astris;
Quos eadem 8 studia, & cingentes omnia classes,
Foederaque, & gemini jungunt commercia mundi,
Nunc & Amor junxit; sedes queis praestat avitas
[Page 40]Ipse Deus, pulsisque dedit regnare 9 Tyrannis;
Vos eadem Natura vocat, reparandaque saecla
Tradidit; & Fati jubet instaurare ruinas.
Atque utinam haec maneat nullis laxanda querelis
Copula; quin semper vobis nova gaudia surgant,
Semper primus amor: durent haec festa per aevum,
Seraque cognato celebrate Repotia Coelo.
RAD. BATHURST, M. D. Coll. Trin. Oxon. Soc.

Transactio Philosophica: Sive, Metamor­phosis Atomistae in Muscam.

IMperii sacros Regina Scientia fines
Fixerat, immensosque diu toto urbe triumphos
Inviolata egit, postquam fundamina certa
Invictus regni posuit Stagyrita futuri;
Et nullos hostes, ipsis venerabilis annis,
Invenit; donec tandem arma rebellia sumpsit
Ultima progenies, tantâque indigna Parente;
Quam foedo (ut fama est) tulit Ignorantia partu.
Exulat hinc cum pace pudor, subiitque tyrannis,
Ingeniumque ferox, atque artes mille nocendi.
Vidi ipse immeritas animalia solvere paenas,
Tortor ut accessit Busiride saevior ipso,
Vivaque mox cultris praecordia nudat acutis.
Vidi ego perspicuis alia expirantia vitris,
Postquam vitales cesserunt follibus aurae,
Cum gemitu insontes animas simul exhalârunt.
Quis Divûm interpres dicat, quo numine laeso,
Tam fera tartareis pestis sese extulit undis:
Fortunae incertis quae casibus omnia ponit,
[Page 42]Lucentesque polos, & terras aequore cinctas?
Nullus enim rector coelesti fulminat aulâ,
Conditor ipse sui coeli; verum impete coeco
Particulas pulchrum Fortuna coegit in orbem.
Quisque sibi Deus est, & habet sub pectore numen
Quod si sacra parens periturum deserat orbem
Natura, & mundi moles operosa laboret,
Ingeniosa nigris sudavit turba caminis,
Et fornace suo omnipotens dabit omnia Cyclops.
Sensit ubi Natura sibi nova bella parari,
Ulterius non passa malum est, sed limina Divûm
Indignata petit, vestis quam candida circum
Velavit, gemmis fulgentibus intertexta:
Exhibuitque procul, miris variata figuris
Astrorum motus, lunae fratrisque labores.
Illa ubi sydereâ vestigia fixit in arce
Limen adit superum, sacraque ita voce profatur.
Nostra Syracusius fragili miracula vitro,
Coelestesque senex audax cum pingeret orbes,
Ornastis placido, Superi, coelum omne cachinno:
Mirati his tangi mortalia pectora curis.
Prima quidem melior, Saturno rege beata,
Curarum immunis, quibus haec nimis aestuat, aetas:
Nondum sollicitae rerum cognoscere causas;
[Page 43]Mollia, securae peragebant otia gentes,
Me varias volvente vices & lucis & anni.
Sed nova geus hominum, & malè sedula nata propago est,
Omnia quae strepitu & studio perturbat inani;
Me sequitur vigil ista cohors, & mille fugacem
Impia scrutatur latebris, positoque pudore,
Longevam jactat se denudasse parentem.
Ast ego, dum nudum passim me exponere tentat,
Per labyrinthaeos fugio pudibunda recessus;
Insequitur, juvat igne latere, requirit in igne;
Mox undis misceri, & sedula quaerit in undis.
Ima saepe etiam volui tellure recondi,
Cogor at effossis iterum remeare metallis.
Mox etiam aereo volitans super aethera curru
Detegor, & tenues librantur lancibus aurae.
Saepe vel arboreo quaesivi in cortice sedem,
Nullam turba mihi dedit imperiosa quietem.
Prensanti similem, similem jam jamque tenenti,
Per varias rerum species, perque omnia duco
Nondum intellecta, & vanâ spe ludo sequentem.
Quin turbam hanc justas jamdudum, O Numina, poenas
Solvere stultitiae fas est, mentisque profanae:
Non etenim quivis, alti licet incola coeli,
Omnia Naturae poterit secreta referre.
[Page 44]Assensere Dei, solio cum Jupiter aureo
Alipedem, ut poenas sumat, jubet ire ministrum.
Aera per medium paribus Cyllenius alis
Labitur, & doctas Sapientum contigit aedes.
Tum densam nebulam circum se fundit, & intrat
Per medios, studia explorans, neque cernitur ulli.
Interea primus qui voce silentia rupit,
O socii, exclamat, nobis nova gloria surgit,
O quantum Natura novae jam cesserit Arti!
Debilis est oculorum acies, & corpora parva
Vix imperfecto pertingit acumine visus;
Conspicienda dabit minima hoc mirabile Vitrum,
Quodque manu tenuit, Vitrum porrexerat ultro.
Forte levi circumvolitat dum musca susurro,
Tramiteque incerto spatiosam circinat aulam,
Haerebat tandem, de summa pendula tecto.
Ecce aliquis subito graciles ex aere catenas,
Retiaque & laqueos, tales quae fecit in usus,
Applicuit, muscamque tenaci compede vincit.
Inde interposito spectant miracula vitro,
Mirantur molem immensam, atque immania membra,
Igneus ardor inest oculis, stat corpore toto
Sylva minax, (neque enim visus spinosior Histrix)
Nunc patulos lustrant intento lumine rictus,
[Page 45]Hinc vocat attonitos ingens ex ore proboscis;
Qualem nec Lybicae jactabit bellua terrae,
Turritas moles & propugnacula gestans.
Tum veto densas aufert Cyllenius umbras;
Quasque hominum turbas solers industria fecit.
Hic labor, hoc opus est! sic famam quaeritis, inquit.
Accipite ingentis justissima praemia curae;
Vos eritis quicquid vitro spectastis in illo.
Inde (fide majus) varios traxere colores,
Et solita incipiunt sensim decrescere formà;
In pennas abiere manus, pro crine decoro
Fulgenti totum tegitur lanugine corpus;
Pro pedibus, lentis tenuantur crura flagellis,
Justaque jam moles, sacies & prona videtur.
Mox celeri incedunt passu, subitoque sub auras
Tolluntur, suminique petunt laquearia tecti.
Antiqui remanent versa sub imagine mores:
Nam vitae (ut referunt) non immemor ante peractae
Mentem animumque illis prudens natura negavit.
Hinc vano strepitu, caecoque errore feruntur,
In praeceps agit Eurus atrox, mox turbine raptat
Sublimes agitans, & inania praelia miscet.
Mille etiam peritura modis circum agmina ducunt,
Fucus acerba sonans, & pictis Cantharis alis,
[Page 46]Oestrumque, Crabroque, & mole ingens Scarabaeus.
Saepe apibus sonitu stridenti ubi bella minantur,
Cerea pennatis vexant alvearia turmis;
Extemplo glomerantur apes, pennisque coruscant
Invictae, turpemque abigunt à moenibus hostem.
Ah quoties teneras morsu laesere capellas,
Et sole aestivo lassus, spatioque viarum,
Frontem occursantes damnavit saepe viator?
Saepe renascenti cum vere coagula traxit
Lacteus humor, & alto à margine pinguior extat,
Mille venenatis fundunt sese agmina rostris,
Impuro & niveum nectar corrumpitur haustu.
Non vobis dulces distendunt ubera vaccae,
Forte superveniens exclamat rustica conjux;
Inde graves turmas, & poto nectare tardas,
Indignata procul manibus virgaque repellit.
Sed meritas solvunt poenas, cum accendere parvam
Praemonuit nox alma facem, volat inscia turba
(Sive hic flammantes sylvas, camposque nitentes
Credit, feu rapit in certam, sors dura ruinam)
Per spacia incertis alis tenebrosa vagatur,
Ad sese attonitam donec trahit aurea lampas.
Seu quondam volitans sublimis in aere milvus,
Subjectis lustrans leporem cum vidit in arvis
[Page 47]Flectitur in gyrum, spatiisque remotus iisdem
Usque videt praedam, ductis per nubila spiris:
Lampada sic torto levis ambit turba volatu,
Lucentesque pyras & non ignobile bustum
Ascendit demens, quaesitisque ignibus ardet.
Sic dum nativum memorat, renovatque furorem,
Ingentes poenas vitae dat Musca prioris.

THOMAE WILLIS, M. D. In Diatribas Medico-Philosophicas, De Fer­mentatione & Febribus.

ABstrusas rerum causas, quo semine litem,
Quo pacem Natura paret, quis corpora motus
Urgeat, indomitos undis quid misceat ignes,
Qui nexus elementa ligent, faelicior aetas
Conspexit tandem; cunctisque ignota priorum
Abdita laxantur vasti penetralia mundi.
Progenies coeli, terrae defossa Metalla
Visceribus, quamvis Phoebo ostentata parenti
Indiga lucis erant; radios obscura premebat
Umbra, & lucenti splendor quaesitus in auro est.
Lumina praestrinxit ferrum, ignotumque latebat
E damnis notum nimis; & simul agmina fudit,
Ingeniumque unà victor superaverat ensis.
Sic olim curas, vanaeque indaginis artes
Elusit Natura parens; sic limine jussit
Sistere, & extremo defigere cortice lumen.
At nobis tentare adyta, atque invisere rerum
Ultima concessit, mundique arcana tueri:
[Page 49]Nec nota est magis ipsa sibi, quis montibus altis
Regnet amor, quae slamma leves in marmora succos
Excoquit, unde novi tellus connixa metalli
Coeca rudimenta, & duri primordia foetûs
Foecundo fovet amplexu: cur vere tepenti
Pandit opes terra, & nativo fulgurat ostro.
Qui zephyri molles praegnanti semina Vestae
Inspirent: nebularum arcu coelique relictis
Sedibus, in nostris Iris quae gestiat undis.
Cur fluviis immersa Ceres, comixtaque Nymphis
Intumeat: quae bella movet, quas concitat iras
Fervidus, inque cadis celebraverit Orgu Bacchus.
Sicaniae quis desertis fornacibus Aetnae
Vulcanus, molles per corpora suscitat ignes.
Quin etiam humanos agitet quis spiritus artus.
Unde hinc purpureus venas, hinc lacteus imber
Irrigat; in fontes quae causa recedere jussit
Sanguinis assiduo remeantia flumina motu.
Qui caeci in venis ignes, quae viscere slamma
Deliteat, febremque ciet: quid misceat aestu
Frigora, diversae coëant quo foedere Zonae.
Quae Pestem Stygio furiarum emittit hiatu,
Grassarique jubet, ventosque armare veneno.
Quis sit faticidus renes qui perluit humor,
[Page 50]Qualis odor matulae, quem nec fastidiit olim
Balsama cui victae pelvis spiravit Idumes.
Cuncta patent: nec cui furtivos impius ignes
Intulit, artifici melius sua cognita proles.
Artis circuimus mundum, indignataque Gades
Transiit extremos, veteremque Scientia Thulen.
Felix qui potuit rerum cognoscere causas!
Naturae Phoeboque sacer! cui Delphica laurus
Amplecti frontem, radiataque tempora gestit.
Flammae illi parcent quem sacris artibus Hermes
Imbuit, & doctos tenebris qui vindicat ignes
Illum nulla dies rapiet, qui lumina Phoebi
Donavit radiis, lucisque fugaverat umbras.
Non illum afflato Pestis violare veneno
Audeat, aut tacitâ Febris torrere favillâ,
Qui morbis vitam, & letho donaverit aevum.
PHILIPPUS FELL, Med. Stud. Oxon.

THOMAE WILLIS, M. D. In Cerebri Anatomen Carmen.

QUI terrae pelagíque vias, mundique per omnes
Articulos spatiatur ovans, metásque suorum
Herculeas audet supra posuisse laborum,
Neglectus jacet usque sibi, dúmque omnia quaerit,
Ipse sui quaesitor abest, incognita tellus
Solus Nauta latet, propriórque ignotior orbis▪
Tu melior Typhis, spreto jam Phasidis auro,
In te vela paras, animatos detegis orbes,
Humanásque aperis ausis ingentibus oras.
Jámque novos laxare sinus, animaeque latentis
Arcanas reserare vias, caecósque recessus
Fas aperire tibi, totámque recludere mentem.
Humani quicquid suspensum est fornice coeli,
Quem teneant capitis laqueata palatia civem;
Altera cur foveat, cur protegat altera meninx;
Quos testes genuisse, animi quos utraque mater
Conceptus peperisse valent, quae cella recondat,
Quis sinus excipiat; quales mirabile nectit
[Page 52] Rete dolos, formas rerum & phantasmata captans:
Seu mens praeteriti retinet simulachra laboris
Membranis descripta suis, seu provida fatis
Imminet, & Lachesi venturos praeripit annos.
Quin spectare datum est tumidos quae pectore fluctus
Suscitet, & nostrum tempestas misceat aequor;
Unde Amor, atque arcum nervo quo tendere Natum
Idalium Cytharaea jubet; cur obice sanguis
Sistitur, & torto fraenatur venula nodo.
Cernimus ut sedeat Dolor & suspiria ducat;
Ut Metus incertum condat caput, & sibi frustrà
Consulit, éque suis jam jámque evellitur umbris:
Ut nutans aegrè sustentet corpora Somnus;
Ut Risus dextrâ firmet latus; unde solutos
Gaudia dilatant animos, cum gurgite pleno
Flumen abit, totósque juvat laxare rudentes.
Quâ Ratio sublime sedens per inane theatri
Nervorum dextrâ tenet & moderatur habenas.
Exultat jam Diva, videt vultúsque larésque
Agnoscitque suos, & cui natura tueri
Indulsitque referre deos, jam vertice surgit
Laetior, & spectat cognata erectior astra.
Jamque neces & fata juvant. Stylus iste nocentis
Expiat & toties crudelis vulnera ferri.
[Page 53]Ipsa novos statuit de se Libitina triumphos,
Furca crucesque placent, & bis spectacula latro.
Sanguinis hic jactet primus movisse lacunas
Sortitus famam vitae cum fonte perennem:
Hunc lymphae, lactisve latex, hunc glandula laudet.
Divisum vili sectoque cadavere nomen
Quaesierint alii: melior tua pagina gestit
Ostendisse hominem spirantemque aethera mentem.
PHILIPPUS FELL, A. M. Coll. Omn. Anim. Oxon. Soc.

In Obitum Celsissimi Principis HENRICI Ducis Glocestrensis.

VOlvimur, & caeco vitae per lubrica casu
Praecipites fortuna rotat, vix dum Anglia luctus
Sopierat, moestumque genis absterserat imbrem;
Solvitur en iterum in lachrymas, jam mitius astris
Credidimus spectasse Deos, parcasque vacantes
Invidiâ, & positas animis coelestibus iras;
Albentes purique dies, sortesque bonorum
Sincerae fluere, & soles sine nube sereni.
Cum sacrum Caroli vultum & venerabile frontis
Contigerat pondus, radiantiaque ora tueri.
Interea audiimus coelos fatale sonantes
Attoniti, & magnis confusa Britannia damnis
Singultus cantu, lachrymosaque gaudia miscet.
Quaeque in festivos accensa est flamma triumphos,
Credita praeluxisse rogo, laurusque cupressu
Ferali contexta dolet: plantâque silenti
Irrepens laetas pulsat mors invida turres.
Atque importunus dolor interpellat ovantes.
O nimium quaesite deis, quem fata reposcunt
[Page 55]Maturum divis juvenem, quem debita coelo
Et praecox virtus, tenero sublimior aevo
Eripuit terrae, superisque accendit amores:
Occidis, & Patriae tecum dux inclyte ad umbras,
Spem trahis; & vota & miseros unâ obruis urnâ.
Quanquam nemo unquam penetraverit incola coelos
Gratior, & longus superûm tibi cesserit ordo:
Quanquam sidereas submittant astra coronas,
Atque Ariadnaeae serpant per tempora flammae,
Omnis & exultans tanto hospite jubilet aether:
Te tellus tamen infelix, te patria luget
Praesidio viduata suo, dolet Anglia sparsas
Dilaniata comas, Thamesisque gementia voluit
Flumina, & aequoreas lachrymis petit auctior undas.
Fluxerunt tria lustra tibi, jamque addis in arma
Te fratri comitem, magnumque exemplar adoras.
Obstupuit miles quoties aut frigora noctis
Sub Jove, vel Phoebi tuleris patientior ignes:
Seu ruis in medias acies, & cominus hoste
Decernis, densamque in turbam fulmina jactas,
Agnovit fratrem Carolus. Te proripit ingens
Vis animi, & longe aequales annosque relinquis.
Non secus in cunis olim Tyrinthius angues
Compressit puer, & coelo se prodidit ortum.
[Page 56]Talis praetextâ nondum donatus, ad undas
Scipio Ticini, patriae patrique cadenti
Umbo aderat, victaeque dedit Carthaginis omen.
Spes Britonum, Lachesis cui sola inviderat aevum;
Cui Martis furor, & rabies armata pepercit,
Pace cadis. Sic dum Trojae respirat ab armis
Pelides, molli choreae festisque Hymenaeis
Indulgens, laetos inter Libitina triumphos
Delituit, magnumque patri reddebat Achillem.
At vos (Ledaeo quanquam de lumine lumen
Extinctum est) vos ô longos durate per annos,
Sideraque Oebalii felicia vivite Fratres.
PHIL. FELL, A. M. ex Aede Christ.

Gratulatio ob auspicatissimum Serenissimae Principis Catharinae Lusitanae Regi Ca­rolo II. Desponsatae, in Angliam appul­sum. 1663.

SEnsit inassuetas circum praecordia flammas
Inscius, & blandos miratur CAROLUS ignes.
Qui Martis modo fulmen erat, quem bellicus ardor
Juvit, & armatum castrensis & hosticus ignis,
Ipse stupet gaudetque novâ caluisse favillâ.
At fatis gratetur ovans, innoxius ille est,
Et decuit quem sensit Amor, mollemque Gradivus
Militiam exercet: sunt & sua praelia paci.
Jam Lusitano de littore regia sponsa
Solvit, ubi Hesperiis Titan respirat in undis.
Hanc tibi vel notis cuperes Rex magne periclis,
Exiliisque emere, atque unam persolvere Divos.
Si Veneris mystae pandant oracula vates,
Ex simili ut consurgat amor, non dignior unquam
Intravit sacros conjux Augusta penates.
Divûm ambo creti magno de sanguine, & aequâ
Majestate pares: pariter dilectaque Divis
Nomina, sorte pares ambo, virtutibus ambo.
Hispanos olim fasces & Sceptra Philippus
Hesperiae, & mundi tenuit confinia Gades.
Unus cognato deerat divisus Ibero
Lusitanus ager: veteres stat ponere fines
Nec novus antiquas limes disterminet oras.
Oppressas astu gentes, direptaque regna
Criminibus, longum victor possedit in aevum,
Non tulit hoc vindex superûm manus. Hispalis omni
Mox Exuta Tago, partisque elusa Trophaeis.
Conjurat coelo plebes, & libera solvit
Colla jugo, nullâque madet victoria caede,
Et pater Alphonsus solio considit avito.
Ingens curâ deûm: cujus tutela Tonantem
Res hominum spectare docet: tua CAROLE fata
Poscebant eadem faciles miracula Divos.
Anglia, fessa malis, fraternâque ebria caede,
Visceribus lassis, rabieque exhausta Tyranni,
Fuderat extremas exspiratura querelas.
Audierant superi: solis adjutus inermis
Auxiliis Divûm, patriae tu CAROLE terrae
Opportunus ades suspiratusque cadenti.
Quàm bene vos uno socient connubia nexu
Quos Deus & fatum atque eadem fortuna maritant!
Ergo Augusta veni. Facili famulabitur unda
Obsequio, & Paphiâ poteris considere conchâ.
Utraque par Diva est. Nam tanto pondere laeta
Caerula dum sulcas, gens ipsa erravit amorum,
Purpureisque alis velis agitaverat auras.
Tu cum Neptuni veheris Regina per undas,
Non Jovis ille suo credet praelata tridenti
Tela, nec astriferam coelis inviderit Argo.
Ne metuas, nova jam constantes possidet undas
Atque insucta fides, animos posuêre procellae,
Aequatumque tenet dominae reverentia Pontum.
Diva veni, nescis quàm te gens anxia poscat,
Quàm tua vel sponsum viduet mora: CAROLUS instat,
Ille, Noti si forte levi surgente sursurro,
Flamina sollicitâ metuens captaverit aure,
Et montes maris & ratibus minitantia saxa
Concipit, & syrtes augur timor, Ipsaque Major
Tempestas animi & superant suspiria ventos.
Jam populi vox una, Venit. Jam littora circum
It clamor coelo, & nomen revolubilis Echo
Ingeminat, plaususque suos & saxa Loquuntur.
Conserti longo pendent examine cives,
Stipanturque viae; accelerat cum Virgine mater,
Et properi juvenes, & jam non tarda senectus.
[Page 60]Nec satis est superâsse salum, dum compita fluctus
Cernis habere suos, cupidáque undantia plebe.
Excessit sors nostra preces. CATHARINA videris
Et melior famâ, & voto formosior omni.
Ecce tuis radiis Maii debentur honores
Quà graderis crevere rosae. Jam compita circum
Igne triumphali, & taedis majoribus ardent.
Curia jam plausu resonat festisque Hymenaeis,
Teque morae impatiens cupidis amplectitur ulnis
CAROLUS, & multâ praecinctus tempora Myrto
Nectit Reginae pariter Sponsaeque coronam.
PHIL. FELL, A. M. Omn. Anim. Coll.

In Obitum Invictissimi Herois GEORGII Ducis ALBEMARLIAE.

ERgo summa Dies, & ineluctabile fatum
Semideos rapiunt: modo regia funera moesti
Flevimus, & magnis funestam cladibus Aulam;
Instaurat fortuna nefas, & vulnera plagis
Cruda novis onerat. Strictos qui tutus in enses
Ibat, & ardenti volitantes turbine glandes
Securus belli, mediisque illaesus in armis
Gestabat nullo pectus violabile ferro:
Morborum insidiis, & saevae vulnere pacis
Occidit, & positis jacet ALBEMARLIUS armis.
Quos titulos, quae gesta canam, quis carminis ordo
Surget? Ad occiduas Armis gliscentibus oras
Mittitur, audaces fera cum Juverna tumultus
Miscuit, & longi movit tentamina belli.
Illic & caedes, & dira incendia jactat
Loyolae soboles; rebus quae docta novandis
Semper, & impuris divos obtendere coeptis.
Alma quidem tellus virus quodcunque beato
Expellit gremio, non illic luridus anguis
[Page 62]Sibila commiscet, non telam texit Arachne,
Non Bufo, non Rana tumet, serpentibus ipsis
Innocui saltus, & mollior aura veneno est:
Nequicquam; Ausoniis veniat si vipera terris
Saevior, & latè diffundat Roma venenum.
Arma Ducem majora vocant, has Anglia flammas
Concipit infelix, odiisque ingentibus ardet.
Advolat, & sacras partes, & regia promptus
Castra sequi, genios momentaque grandia secum
Laturus; sed fata vetant, ingloria sorti
Praeda jacet, laetamque urbem captivus inermis
Ducitur, & multis potior victoria palmis
Unus erat; premitur servili dextera ferro
Fortis, & ignavae membra exedêre catenae,
Atque indigna fames, longusque in carcere pedor.
Damna tamen graviora premunt; videt undique fractas
Inclinare acies, CAROLIque ruentia fata:
Quasque videt patitur clades, dolet illud, inultas
Quod videt, immoriturque malis, & vulnere in omni
Ipse perit; caesi Regis super omnia crimen
Horret, & ultrices magno stant pectore curae,
Vindictamque alit intus & altâ mente reponit.
Qualis ubi in Libycis Leo fortè incautus arenis
Incidit in casses; pastor gaudetque timetque,
[Page 63]Et praedam haud impunè videt: sed siqua viam vis
Inveniat rumpatque plagas, ruit obvia quaeque
Prosternens, longeque neces & vulnera spargit.
Talis erat cum damna furens & bella rependit
Scotica, & Arctoas latè conterruit oras,
Et patriae vindex, & diri foederis ultor.
Jamque Caledoniis excita est bellua Sylvis
Omnis & extremae truculentior incola Thules;
Aspiceres hyemesque inter gelidasque pruinas
Ultrices regnare faces, & sanguine fuso
Purpureas caluisse nives, stupet omnia Scotus
Perfidus, & frustra noctem longasque tenebtas,
Ignotas frustra tertas Thulenque requirit,
Extremo positus nequicquam in Limite mundi.
Majus opus moveo, premit ipsos dira rebelles
Seditio, & poenas jam justa reposcit Erinnys,
Et sua Terrigenas vexat discordia fratres.
Emicat Arctoi radians à cardine coeli
Immortale astrum & terrae Cynosura Britannae;
Hac duce & infames scopulos ventosque sonoros
Effugit, & populi graviores Anglia fluctus.
Quae mentis divina acies, cum callida magnis
Consiliis elusa cohors, atque ardua semper
Responsa ediderat, dubiique Oracula Veri!
[Page 64]Illuxit multos longum meditata per annos
Jam fatis matura dies, ultusque Parentem,
Restituit Natum: triplicis non pectora tentant
Imperii illecebrae, non fallax purpura tangit,
Nec sibi se vicisse putat: quod sanguine multo
Criminibusque emerent alii, cum sceptra tenere,
Temporaque arreptâ poterat cinxisse coronâ;
Innocuas Laurus, & sacrae frondis honores
Maluit, & castà frontem circundare olivâ.
Qualis erat cum jam Procerum comitante catervâ▪
Excepit reducem Rutupina ad littora Regem!
Plenus uterque Deo! charis astringitur ulnis
CAROLUS, amplexus miscens, & dulcia libans
Oscula, & arcanos adspirans intus amores.
Candida plaudebat niveis Victoria pennis
Nulla caede madens; secura atque integra regna
Restituit, purasque illibatasque secures.
Nec satis est quod sceptra redux sua debeat istis
CAROLUS Auspiciis: studiis tutatur iisdem
Queis dederat, pacisque idem servator & auctor;
Commiscetque pares armatis laudibus artes.
Sic ubi saevorum Pallas post bella gigantum
Aegida deposuit, dilectae ante omnia regna
Cecropiae petit, & proprias tutatur olivas.
Necdum omnis tellus tanto satis ampla triumpho:
Nunc ingens patet Oceanus, frameamque superbus
Submittit Mavors, & tu Neptune tridentem.
Aequoreos fasces & sceptri jura Britanni,
Et vasti maris imperium, quà flamina miscet
Aeolus, aut late fluctus ciet Amphitrite,
Vindicat. Innumeris tabulatur classibus aequor,
Et procera altis descendit montibus ilex,
Pridem assueta notis, magnisque invicta procellis,
Servatrix terris pariter Tua CAROLE & undis:
Signa illinc Batavum fluitabant caerula malis,
Hinc Anglae rubuêrre cruces, assibilat aura
Blandior, & pictas justo fert ordine puppes
Ponti viva quies; credas innare triumphos,
Et pompam non bella putes: supereminet omnes
Celsa Ducis magni puppis; non aequa inicaret
Gloria, si stellata polo descenderet Argo
Plena Deis; non cum Venerem Neptunus adorat
Mollia purpureâ sulcantem caerula conchi.
At subito horrendum diro Mars intonat ore,
Livida nitra vomens, piceaeque volumina flammae,
Sulphuraque, & caecos ignes nigrantis Averni.
Quà ruit, effractaeque trabes & robora vastis
Dissiliunt quassata globis, truncataque membra
[Page 66]Seminecesque artus coelo jactantur inani.
Horrida turbatum tempestas miscuit aequor,
Saevior indomitoque mari cunctisque procellis
Ira virûm: mediis regnat Vulcanus in undis
Victor, & attonitae metuunt nova fulmina quercus.
Obstupuit dux ipse Erebi, tantasque ruinas
Eumenides spectare negant, magis horrida Phorcus
Monstra timet, Nereusque udâ caput occulit algâ.
Tempestas vix tanta premet, cum magna fatiscet
Coelorum moles, & terris mista coïbunt
Sidera, & immensi labetur machina mundi.
Jamque ter attonitum cursu Sol circuit orbem,
Saepe acturus equos retrò, totiesque tenebras
Rexerat, & tremulâ pallebat Cynthia luce;
Fortior instaurat pugnam, Martemque lacessit.
Mene ait hostili captivum cernet in orâ
Rhenus ovans, mortemque timens conterrita Belgis
Devictis toties ostendet terga Britannus?
Ante ego sulphurei laniatus pulveris ictu
Membra polo semiusta feram, discerptus ubique
Colligar, atque omni jaceam divisus in orâ.
At Batavi, quanquam auxiliis & classe potentes,
Diffugiunt; numero major, Virtutibus impar
Hostis erant; fractasque rates, sparsaeque legentes
[Page 67]Relliquias classis pavidi sua littora quaerunt:
Jam furor & multi rabies vesana Lyaei
Cesserat, & pugnâ deferbuit ebria Virtus.
Jamque redit cunctis Dux insuperabilis armis
Telluris pelagique potens, exercitus omni
Et major fato, magnis cui faeta perîclis
Pacis iniqua quies, armato saevior hoste.
Dira lues miseras ventis invecta per urbes
Camposque grassata furit; vitalibus auris
Immiscet Libitina neces, & lurida toto
Excipitur pestis gremio, vitaeque fatiscunt
Spiramenta, animaeque fluunt in fonte venena:
Improba nec lentè spargit contagia, passu
Sed propero ruit, & tota agmina falce cruentâ
Demetit, atque omnis jacet uno in funere vulgus.
Sola medela fuga est; at longè finibus arcent
Damnatam morti plebem, manesque silentes
Pallentesque errant miseris pro civibus umbrae.
Ille tamen (quanquam ulla duci nec tela nec enses
Profuerint, quanquam obstantes simul undique ruptis
Obicibus prosternat inaspectabilis hostis)
Stat medias inter strages, & publica pensans
Damna suis, tutosque omnes discrimine in uno
Esse jubens, lapsis affert solatia rebus.
Quinetiam miseram renovata pericula gentem
Sollicitant ultra, & lassatam cladibus urgent.
Urbs antiqua viris, sacro si carmine Bardi
Vera canant, nimium cognataeque aemula Trojae,
Quam modo dira lues fatali torruit igne,
Nunc aestu graviore cadit; per compita latè
Fax inimica volat, ventoque agitata furenti
Volvitur, & rapidae jactat contagia flammae.
Muciber ignito super alta cacumina curru
Perque arces equitat summas, petit astra superbus
Vertice, sidereaeque ruunt in Tartara turres.
Extimuit coeli vicinas regia flammas,
Communesque rogos, & magni funera mundi.
Non ita Sicaniae ruptis fornacibus Aetnae
In superos nova bella movet, coeloque minatur
Enceladus, quoties liquefactum sulphure montem
Evomuit, flammasque Jovi & sua tela retorquet:
Aera ruunt latè campis, liquidique metalli
Flumina, & exundant flammae torrentibus arva,
Et Siculum rutilis ardescit fluctibus aequor.
Nec memor usque sui tardove incedere passu
Lemnius, aut rapidos voluit cohibere furores,
Tutela afflictae donec certissima gentis
Praestaret MONKAEUS opem, fomenta voraci
[Page 69]Subjiciens flammae, nitrataque sulphura tectis
Immiscens, ipsis restinxerat ignibus ignes.
" O miseros nimium cives, quibus ipsa ruina
" Visa salus; juvat & sparsos habuisse penates!
Interea innumeris exhausta Britannia damnis
Agnoscit superos, pestesque, & dira venena:
Bella ignesque inter MONKAEUM appendere fortem
Nil dubitat, fruiturque malis sub vindice tanto.
Hoc tamen, O superi! facinus licuisse Britannis
Conquerimur fatis. Miseris proh sidera semper
Aspera, & infensi nimis inclementia coeli!
Ingens occubuit patriae Servator & Ultor;
Occidit ipsa salus: nunc ultima vulnera genti
Parca dedit, poenasque omnes absolvit in unâ.
Faelix aeternum meruit qui nomen in armis,
Et niveam nullo maculavit crimine pacem.
Felix cui licuit fudisse novissima verba
Principis in gremio: dextrâ sed & Ille labantes
Compressit morienti oculos, animamque recepit;
Prosequiturque pio properantem ad sidera planctu.
Interea Regum moles sacrata sepulchris
Deposcit magnos cineres; felicibus Urnis
Assurgunt Augusta cohors: tumulumque parantes
Certant officiis: HENRICUS conditor arcis,
[Page 70]ARTURII EDVARDIque & cetera turba nepotum.
Quinetiam Virgo blandè gratatur ELIZA,
Arbiter & sanctae pacis Steuartius heros
JACOBUS, nullo reticendus carmine Vatum.
Ipse etiam charas, cum longum exegerit aevum,
CAROLUS exuvias juxta, Dux magne, recumbet.
Jam non longa dies, rapidique injuria coeli,
Non Aquilo, aut cunctis rabies Fanatica Ventis
Saevior, Augusti temerabit jura sepulchri.
PHIL. FELL, S. T. B. Coll. Omn. Anim. Socius.

Soteria Ormondiana.

TAndem querelis pone modum tuis
Juverna, tandem desine luctuum,
Revixit Ormondus, caduci
Grande decus, columenque regni.
Gaudete sacrae Pieridum domus
Eblana gaude, templaque Cynthio
Dilecta, quantum non Cythaeron,
Non viridis juga tonsa Pindi.
Evae! recentis conscia gaudii
Sonent canoris littora plausibus
Et saxa responsent Camaenis
Pulsa meis, iterentque carmen.
Caeca impiorum turba rebellium,
Invisa semper Principibus cohors,
Zelique mentitâ sub umbrâ
Docta pias adhibere fraudes.
Quo bella, quo vos deferet impotens
Tandem cupido? Sistite barbaros
Motus fatigatumque Martem
Immodicis prohibete votis.
Ille, Ille regno est redditus & sibi
Qui pervicaci fraena licentiae
Turbaeque ferratas catenas
Injiciet male contumaci.
Lanugo vultus vix nova caeperat
Vestire pulchros, induitur sagum
Ormondus, & Scotos frementes
Auspiciis pepulit secundis.
Qualis juventâ fervidus impigrâ
Mutavit armis prima crepundia
Pompeius, & pulchro subegit
Paene puer, Numidas triumpho.
Quis fata versae dicat Hiberniae?
Pulsasque Musas, templaque coelitum
Disjecta non levi ruinâ?
Funera quis memorare dignis
Speret querelis? O Heliconidum
Eblana sedes! ô Nemora! ô sacrae
Laurus, & optandi recessus!
Fontibus ô celebrata Tempe!
Fortuna quae vos illachrymabili
Mersit ruina? qui nisi nomina
Tum nuda, desertaeque cautes
Pieriis catulos feratum
Celâstis antris! Saepe caput gravi
Maerens Ierrne vulnere saucium
Narratur ostentâsse Nato
Saepe preces gemitusque miscens,
Per ista, (dixit) per generis decus,
Per spem tuorum, per lachrymas meas
Fletusque; per si quid paternum
Grande tibi est, miserere gentis,
Assurge & iras concipe vindici
Virtute dignas, quoque tuis patet
Arena bellis, I, negatas
Quaere vias, aditusque rumpe.
Quali medullas fulgure percitus
Ormondus arsit! flamma capacibus
Quae infusa venis! cum protervo
Indomitum scelus ire cursu
Passim videret. Me nova buccina
Me poscit ingens militiae labor,
Me (dixit) in bellum resorbens
Unda fretis rapit aestuosis.
Vester beatum Carolidae genus,
Vester, cohortes in medias feror,
Si totus obluctetur Orbis,
Vincet amor, studiumque recti.
Haec elocutus Caesareis caput
Devovit aris, nec violabile
Dixit sacramentum, ter arae,
Ter subitae tremuêre flammae.
Exinde quali turbine proruit
In bella, quali fertur anhelitu,
Viresque, vultusque, impetumque
Fulmineo similis Gradivo!
Heu! quantus Illi sub Jove torrido
Sudor! quot illum non timidum mori
Pericla circumstant! quot arces
Perfidiae manifestus ultor
Dejecit acri (plus vice simplice)
Belli procellâ! Barbaricas opes,
Curvasque Scotorum secures,
Et trabeas, ducibusque signa
Detracta testor; testor ad arduos
Affixa postes signa triremibus
Erepta, captivosque currus,
Et galeas, clypeosque centum
Perfossa telis. Quid fera praelia,
Quid arma tantum, regnaque prosequor
Collisa bellis? Ille ramo
Tempora Palladio revinctus
Jani ferocis limina clausit, &
Leges Iernae restituit suas,
Deditque pacem, quam nec arma
Nec litui, strepitusque rumpent;
Qualis beatis incubuit locis
Cum pulsa nondum cesserat impiis
Astraea terris, & beatas
Rura darent inarata messes;
Simplexque passim turba feracibus
Spectaret agris, Nectaris uberes
Errare rivos, atque truncis
Lapsa cavis trepidare mella.
Ah ne serenas protinus inquinent
Soles iniqui turbinis impetus,
Canam nec Ormondi senectam
Sors levis in nova bella trudat.
Eheu veremùr (Dii procul arceant
Omen nefandum) ne labor arduus
Fatumque Juvernae ruentis
Immineat Duce restituto.
Sat Ille Martis pertulit horridi
Duros tumultus, & fremitum gravem,
Sat Ille distrinxit minacem,
Pro patriâ gladium ruenti.
Fallorne! gentis dux bone Hyberniae
Te poscit ingens regia coelitum;
Fallorne? an illustris triumphi
Signa dedit manifesta tellus.
Magnum stupentes hinc iter ad polos
Emense, qualis, quantus & aspici
Incedis! & gavisa calcas
Siderei spatia ampla coeli:
Unde illa, Mundi pars quota sit, vides
Subjecta tellus, terrigenûm metus,
Crebrosque in angusto recursus
Et steriles miseratus artes:
Sic post laborum difficiles vices
Et post subactum totius impetum
Junonis, Alcidi supernae
Emerito patuere sedes.
T. BROWN, ex Aede Christ.

In Artem Volandi.

PRaeterii Artificum nuper cùm forte tabernas,
Moestum ac sollicitum vidi genus omne, petenti
Quid foret in causâ, respondent se periisse,
Inventam modò damnosam infeliciter artem,
Quâ submoti homines terrâ per inane feruntur,
Suspensi levibus pennis, certo ordine junctis.
Quâ ratione quidem actum est de Cerdonibus, atque
Aurigis, si homines ultrò citròque volarent.
Hic me conductum, fateor, mercede volebant
Perniciosam artem versu proscindere iniquo;
Quâ propter valido instruxerunt argumento,
Nempè quod haec res summo olim sit cauta Senatu,
Ne quis subditus unquam extrà confinia regni
Exportetur praetereâ quod mos hodiernus
Pro nobis fa [...]it, & populus rideret abundè
Indutum pennis hominem: sed maxima restat
Causa metûs, trepidate viri qui conjuge pulchrâ
Gaudeos, firmate seras, atque obice multo
Claudat verna domum, ac triplici ferro obstruat Aedes;
[Page 79]Quid demùm si fortè camino illapsus adulter
Uxorem alatus stupret? sic dicitur olim
Jupiter in cygni formam conversus adîsse
Ledaeos thalamos, ubi credo suavè canebat
Fato jam propiore: mihi herclè aequum esse videtur
Si gemino frontem cornu insignire maritus
Gaudeat, ut maechus consutis fulgeat alis,
Dum fera Cornutus, quid ni ales fiat adulter?
Sed ne consultò sim visus iniquior esse
Huic arti, apponam vobis quodcunque libenter
Prae se ferre boni possit: Quis, si optio detur,
Non vellet potius tranare levem aethera pennis,
Quam quadrigarum mala taedia ferre rotarum?
Concussus validos, tetrumque uncti axis odorem?
Adde quod & stomacho muliebri nausea surgit
Vix tandem Menthae succo removenda potenti.
Quin etiam invento celebri me opponere possum
Ingeniosi hominis, qui captivum aera clausum
Utre, atque ex omni terrae regione petitum
Servabat summis praebendum non nisi amicis.
Haud quisquam inficias ibit praestantius esse, ut
Ipso fonte bibat purum sine fraude liquorem.
Denique si nostram quis riserit improbus artem
Tanquam momenti parvi vilisque, repono
[Page 78]Multùm errare hominem, spes nobis maxima, nam si
Quis posset suadere viro multum locuple [...]i
Nubes intra atque aerias mundi regiones
Delegisse locum sibi vicinum aethera juxta,
Qui villas post se & patrimonia linqueret, ipse
Contentus possim terrenâ vivere faece,
Impuroque solo: fateor tamen aethere vesci
Perpulchrum est, porrò ex hebeti subtile & acutum
Ingenium coeli reddit purissimus aër.
O me felicem! liceat si quando tabellam
Cernere pulchrè picturatam in fronte figurâ
Alarum, muris affixam porticibusque
Tectorum (currus ubi nunc squallentis imago
Apparet) quae quo pretio conducere possis
Et quanti, quocunque iter est, ostenderet alas.
Tum me continuo ad Lunae faelicia regna
Proriperem velox rediturus non nisi magno
Argenti pariter libratus pondere & auri,
Impositâque novo orbi antiquâ relligione,
Omnibus occisis, Hispano more, colonis.
Aut si forte aliquis commovit bella, perampla
Laturus spolia ex mutatâ conditione
Regnorum Lunae, subitò regionibus istis
Missus adesse potest, doctus componere lites,
[Page 80](Namque alias sese solet inter ponere gentes
Anglia) qui Belgam iratum, Gallumque ferocem
Conciliet, Lunamque aeternâ pace bearet.
Sed mihi momenti magni res illa videtur
Aëris ad campos si quis transferre colonos
Sedibus è nostris vellet, non aptius ullum
Commodiusve reor tempus; namque huc legiones
Turmatim properare ex omni parte videbis.
Militiae immunes nuper, signisque relictis
Impransi venient, exuti vestibus, armis,
Tamque leves, coelum perstringere posse putares
Absque alis: porrò numero jam Scotia plebem
Praebebit Terrae infensam, Caroloque regenti;
Nullaque gens nostris est aptior incola terris:
Quippe famem assueti tolerare, & vivere parvò
Aërio possunt Scoti pinguescere victu.
Proxima succedit, cytharis post terga revinctis
Turba Poëtarum, quos aërias regiones
Jurares habitâsse prius, tam multa loquuntur
De coelo stellisque, & sphaerarum concentu.
Quin & Pegaseum soliti conscendere quovis
Carmine equum, nôrunt pridem volitare Poëtae.
Haud ita se facilè attollent, queis jugera centum
Aut mille agri; quippe illos subsidere par est
[Page 81]Ad terram, ferrique deorsum à pondere tanto.
Quorum nil opus est, quoniam pars maxima nostri
Queis nec telluris punctum est, quod euntibus obstet.
At Tu praeclarae inventor celeberrimus artis
Gentibus aëriis positisquocunque sub axe,
Stellarum hospitio, & coelo propiore beatis
Jura dabis, nomenque Tuo de nomine dices;
Aeternas postquam sedes, pacemque dedisti
Felici Anglorum genti, populoque futuro.
FR. HARDING, A. M. Coll. Div. Joh. Bapt. Soc.

Epulae Pseudo-Protestantium in­terdictae.

NUper Londinum invisens, vicosque pererrans
Sedulus, & nugis multum & novitate locorum
Detentus, nil in totâ jucundius urbe
Quam quorundam hominum vultus, atque ora notare:
Quos sapere, & multum ingenio pollere, sagaci
Incessu scires; habituque atque indice vultu.
Miratus, rogo qui forte occurrebat amicum,
Quinam illi fuerint homines, vel cur sibi tanti
Esse videbantur? subridens ille, quis ergo
Angulus extremae latitantem te capit urbis,
Ignarumque hominem? nescis hos esse Polonos?
Contra ego, quid nobis demum cum gente Polonâ?
An poscunt Regem, an populi commercia nostri?
Illum ergo Regem quem posci ignare putabas,
Jam nunc, inquit habent: & jam convivia lauta,
Ferculaque apponi, ac populum, Regemque videbis.
Dum loquimur, coram ecce venit conviva togatus
Festinans; inquit, scires hunc esse Polonum,
Quod toga consutis intexta est pellibus; ut fit,
Arctoas inter gentes. Bone Jupiter! ipse
[Page 83]Replico, tam sanctos homines, quis crederet unquam,
Qui vultu ostentant jejunia Relligionemque
Ut nostrûm reliqui, lauto indulgere palato?
Certè ego villosum pecus hoc discumbere mensis
Non aliter reputo, quam aut ursos fronte severâ,
Aut Curios vulpes, qui Bacchanalia vivunt.
Atqui de subito redeuntes cerno, nec alvo
Distentâ tamen, aut vultu, sua gaudia produnt.
Nescio quid misero tristes sermone susurrant:
Unde fidem meritam veterum proverbia quaerant;
Multa cadunt inter calicem, supremaque Labra.
Hic me rem totam callens intercipit ille,
Omnes hi, frustrà quos Regis gratia fovit,
Publicolae, Carolum vexant, odere Jacobum:
Jamque epulae, tanto quas instruxere paratu,
Foedus amicitiae, & sociati foedus amoris
Nil aliud fuerint, (Rebus persona trahatur)
Quam dira, irrisis, Regi, Fratrique simultas.
Hinc interdictis, confestim impransa revertit
Turba frequens epulis: nimirum ut discere possint,
Ventriculo arrecti, ad sana argumenta, Magistri,
Quae docuit quondam sapientis dogma Meneni.
Membra recusabant (non longa est sabula) ventri,
Quo solitus vesci, justum numerare tributum;
[Page 84]Intereà esurie enecta, & propè fracta labore,
Ad veterem rediere fidem, jam protenus ultro.
Hic ego, qui ingenium mirabar Principis, usque
Jure, interdixit certe convivia Caesar.
Nam cum terribiles faecunda haec saecula passim
Conspiratores educant, atque farinam
Novimus esse ream, potuit nil tutiùs esse,
Aut fieri, fidos quo devinciret amicos.
Ne forte horrendum Pistorum in ventre lateret,
Atque infernum aliquod; seu conjuratio quondam
Ut fama est, latuit, Trojani in ventre caballi.
Quis tamen elatos poterit restringere risus?
(Quamvis latrantis stomachi multum miserescit)
Cum miser ad sponsam vacuus conviva redibat.
Fercula praelibantem, & ut omnia laetus ab ovo
Usque ad mala citaret, dum ille emunctus & aere
Et dapibus, lacerata cibi fragmenta reposcit,
Deglutitque rapax hesternae crustula coenae.
Quid faceres, inquit, petulanti splene beatus,
Si vel ab undecimo properantes undique saxo,
Versùm urbem Armigeros vidisses? certe ego vidi
Indutos aurum, & festivâ veste micantes:
Nimirum, ut quidam insulsis cum fratribus olim,
(Quos aetas lusu sapientes ista vocabat)
Cum peterent longè, sitientes, ubera Tauri
[Page 85]Irrisi multum, siccique ex urbe redirent.
Interea toti qui vendunt nuncia Regno
Mercurii, atque fide transmittunt cuncta Polonâ,
Quid facient, postquam vetuit convivia Princeps?
Hebdomade aut tota miseris dormire necesse est,
Aut tolerare famem, nisi forsan prandia laute
Descripta, in chartâ, queis praela parata laborant,
Clamosos poterunt ventris depellere questus.
Prô saevo cives nati sub sydere! quos nec
Dum demittit vivax invisi ira Papismi.
Vastavere domos quondam turba impia Romae,
Visaque in unam tota est urbs abiisse culinam;
At nunc quaesitos (ita fama est) denegat ignes
Ista cohors, nostrae nimis ingeniosa ruinae.
Osi nostra bonos poterit sententia cives
Permovisse, ut quondam ingenti mole columnam
Struxerunt, orbi quae toti ostenderet ignes;
Sic nova jam turres luceret Pyramis inter,
Quae exprimeret lancem eversam, urbemque esurientem
Hic ego, nunc aliis detentum rebus amicum,
Oxoniae tenui liceat mihi vivere quadrâ;
Et Regi potius, Fratrique haurire salutem,
Quam ganeos inter sic indulgere Polonos,
Queis tam larga crumena, ut emant tanti, Esuriisse.
RIC. DYTON, Armig. è Coll. D. Joh. B. Com. Gen.

Conventicula dissipata.

ECquis nunc Caroli ramo felicis Olivae
Impediat caput, aut frondentis vimine lauri?
Ecquis (Iô) meritos victori instauret honores,
Victori Carolo, quem non rationis egentem,
Lernaeus turbâ capitum circumstetit Anguis.
Saepe quidem nostrum Lemana exorta palude
Bellua funestis vexavit cladibus orbem;
Saepe per Angliacos sparsit contagia campos,
Squammasque cristasque minax, & sibila colla.
Tandem uno Carolus magni par Herculis ictu
Foecundum scelus, & centeni verticis Iras
Infregit, penitùsque animosum contudit Hydram;
Nam postquam infandas vetuit coalescere turmas,
Protinus è medio tantis exterrita damnis
Seditio, foedum visu & mirabile monstrum
Cessit, & in tenues paulatim evanuit auras.
Eïa age nunc intra Privati limina templi
Quae scelera, & quantae steterant sine vindice fraudes,
Musa memor referas, primaque ab origine pandas.
Augustae in medio (quid non Augusta malorum
Concipit, aut quas non alit intra viscera pestes?
Stat sacra Aediculae moles, Ecclesia mater,
(Parce mihi sacram dicenti) ubi semisacerdos
Nescio quis curtatus iniquo forfice crines,
Et nigrâ cinctus togula, solennibus horis
Magnâ voce boat, turbaeque ad scamna sedenti
Non intellecti pandit mysteria verbi.
Huc omnes, quotquot mirus sub pectore fervor
Exagitat, coëunt diverso ex ordine cives,
Usque à Patricio, qui largo abdomine tardus
Sidonias merces, & tinctos murice pannos
Aedibus in magnis venum proponit, ad illum
Qui clausus conductae angusto in limite cellae,
Taurino corio soleis succurrit iniquis,
Et tritas solido fulcit tibicine pelles.
Huc & quae lapsos dextrâ jam computat annos,
Plena Deo mulier, gressum molitur anilem;
Illi clausa quidem jam dudum obsurduit auris,
Usque tamen venit auditum, captatque reclinans
Nequicquam patulo divina oracula rictu.
Nec matrona deest oculos dejecta decoros,
Nec quae luminibus prima ad subsellia stantem
Detinet obliquis lasciva sororcula fratrem.
Interea rostrum divinae nuncius irae
Scandit ovans, positisque in laevum dactylothecis,
Ter glaucos huc atque illuc circumrotat orbes;
Ter tussitque screatque, & ter levat aethera versus
Sudantes digitos: summisso murmure tandem
Incipit, atque humiles imitatus voce susurros,
Tanquam aliquid Divi admotam garriret in aurem.
Mox querulo gemitu, & singultibus Ilia pulsans
Triste ululat, celeri nunc cursu verba fatigat
Nunc iterum, tardos trahit in longum sermones.
Scilicet usque adeò vanis se accentibus effert,
Totque simul reddit vocum discrimina, ut omnem
Dixisses uno clamare è gutture caetum.
Jamque inflans buccas & pollice stans erecto
Plenius ora rotat, jactisque ad sydera palmis
Subsilit, & valido pulvinum concutit ictu.
Nec mora, nec requies; Meritricem protinus alto
Culmine Romanam turbat, penitùsque nefandam
Ex imâ vellit radice superstitionem.
Cancellos, sanctosque choros▪ altaria, taedás,
Diripit, atque ipsam pariter cum sindone mitram,
(Panniculos Antichristi de veste petitos.)
Interea sudatque fremitque & pulpita quassat,
Tanquam ageret, quod suadet agendum: nec minus ipsum
[Page 89]In Carolum distringit amarae spicula linguae;
Illum etiam Papae addictum, sedisque Latinae
Cultorem inclamat, pravisque in devia ferri
Consiliis, prorsus divini luminis orbum.
Sic Regem, & Proceres obliquo crimine mordens
Auritos palpat circum praecordia fratres.
Quis tamen ille fores pede concutit importuno?
Lictor adest, multusque simul post terga satelles.
Quid nunc Auriculas, bone vir demittis inertes?
Posticum ne quaere, gregem ne desere pastor:
Quo fugis, Heroûm fortissime! —non vacat inquit
In cunctos libras bis denas solvere menses.
Dixit, & elapsus fallaci protinus antro,
Mortales visus medio in sermone reliquit.
Diffugiunt fratres, &, pallida turba, sorores.
Huc illuc sparsos (proh formidabile nomen!)
Constabellus agit: nunc hos, nunc occupat illos
A dextrâ laevâque, & chartis nomina mandat.
Pars aurum numerat, meritas pars altera paenas
Persolvunt, clausi tenebris, & carcere caeco.
His concussa malis, gratos Fanatica caetus
Deseruit rabies; atque indignata recessit;
Plebeiusque animi paulatim elanguit ardor.
Seditio, modo quae specie pietatis & umbrâ
[Page 90]Privatis viguit templis, in bella furentes
Haud ultrà impellet populos; nec jam amplius illos
Defendet numerus, junctaeque umbone phalanges.
JAC. NEWTON, Armig. è Coll. Trin. Oxon. Socio-Commens.

Excellenti in re Medicâ Admirabili Viro D. THO. SYDENHAM, M. D. In Schedulam Monitoriam de Novae Fe­bris ingressu.

O Qui capacem nobilis artifex
Eludis Orcum; quò tamen ibimus
Cuncti, quot humanae Parentes
Et decimae tulit ordo Lunae;
Praesens fugacem sistere Spiritum,
Praesens maligno tollere de toro
Mortale Corpus, & propinquum
Exequiis removere Morbum:
Quem Nos honorem, quas statuas Tibi
Ponemus, O cui non alium parem
In arte Phoebus, se remoto,
Aut oriens videt aut recumbens?
Quo Febris audax cunque movet pedem,
Te Mater omnis, Te lachrymabilis
[Page 91]Accurrit Uxor, nè caducum
Orba virum puerósque ploret:
Seu Confluentes fortè timet notas
Decora Virgo; Tu faciem eripis
Periclitantem protegísque
Perniciem juvenum futuram.
Atqui odit artes & Tua pocula
Haeres profusus, Quem simul extulit
Ad spem implicatus vel Febrili
Igne Pater, vel Hydropis Undâ.
Mirè paratam, Te Medico, Senex
Protelat Urnam, non sine gloriâ
Phaebi Tuâque, qui fugâsti
Pollicitum sibi magna morbum.
Sic Te scientem non faciunt Libri
Et Dogma pulchrum; sed Sapientia
Enata rebus, mensque facti
Experiens, animúsque felix.
Non Mille Plantae & multa domi Vitra,
Ignesque Centum aut Hypothesis placens
Prosunt Medenti vel Coërcent
Saeva Luis mala, saeva Febris:
Ni pectus adsit consilii potens;
Ni plena rugis Experientia
[Page 92]Usúsque naturam secutus,
Quid faceret moneant in aurem.
Haec Praxis olim grande decus Sacrae
Adduxit Arti; Sic Veterum stetit
Secura fama; sic praeivit
Hippocrates, merúitque Coelum.
At non eandem sorte pari viam
Pressit Galenus; Non Arabes Virum
Aequè sequuti; non Falernâ
Usque madens Paracelsus uvâ.
Primus relictae Tu genium asseris
Fidemque normae: En Diva Tibi Salus
Applaudit & ridens Juventus,
Vitaque non metuens Sepulchri,
Ex quo vagantem scripta manu Tuâ
Correxit Orbem Pagina nobilis:
Longum Illa Morbosis, Tibíque
Perpetuum patefecit aevum.
Jam siqua restant, Eja frequentibus
Concede votis; Nos Juvenilium
Vulgus Medentûm, Nos avarâ
Quaelibet excipiemus aure.
Fortè & futuro tempore quispiam
Poëta, Musis charior, aetheri
[Page 93]Te sidus addet, Te salubre
Sidus, & in Crisibus benignum.
Me destinantem talia Chymicae
Curae reposcunt: Me Medicus labor
Et Spes locatae non vacare
Pieriis patiuntur undis.
ED. HANNES, A. M. ex Aede Christi, Oxon.

Dioptrices Laus: Ubi de • Telescopio. , • Microscopio. , • Conspicillis. , and • Vitro Ustorio. 

NAturae effoetas vires, mundique senectam,
Et longo labefacta situ jam saecula, frustrà
Quid, Superi, querimur? reparans ecce omnia damna,
Sanctior ars, nobis oculos, melioraque praebet
Lumina; &, antiquâ vafri sine fraude Prometheî,
Arripit insontes coeli de fornice flammas.
Inde pias accende faces, nec pectore solo
Accipe, Musa, deum; tibi namque accedere juxta
Jam licet, aeternòsque oculis audacibus ignes,
Et Phoebum perferre tuum; cupit ipse videri
Jam propius; laetusque novi cultoris honore,
Hactenus ignoti pandit mysteria Coeli.
Jamque mihi Parnassum ultra, Bifidumque cacumen
Efferri videor, subtúsque relinquere terras.
Scilicet hos, Galilaee, tibi debemus honores;
Aethereas aperire domos, acieque sagaci
[Page 95]Astrorum servare vices, sedesque Deorum, &
Naturae scrutari oculato arcana Cylindro.
En totus miratur Atlas, quis nuncius illic
Sidereus secreta Poli rimetur, & ausit
Post Pallenaeos coelum affectare triumphos
Rursus, & arte novâ terras inferre Tonanti.
Nec minùs interea coelestes Jupiter arces
Securus teneat, dum se ipse Satellite crebro
Undique Stipatum circumspicit, & simul omnes
Nobiliore deos videt exultare coronâ.
Major quippe sibi, speculo monstrante, videtur
Addita majestas; solio sublimior alto
Ipse stupet fulmen dextrà, sceptrumque sinistrâ
Augeri, tumidâ consurgit Gorgone Pallas
Saevius & major nova sidera terret Orion.
Laeta Venus patris Oceani jam despicit aequor;
Seque juvat totam speculo meliore videri;
Et formam maculis, naevisque agnoscit in ipsis.
Illustrat sic Terra Polum, dum tollit ad astra
Mortales, miscetque deis, specularis Arundo.
Ut verò Aethereâ sat se jactavit in Aulâ
Ars mirata Deos, parili mortalia vitro
Mox submissa videt, Mundique arcana minoris▪
Tum quae Parrhasiii tabulas, doctasque Myronis
[Page 96]Effugêre manus, nullo depicta labore
Ante oculos subjecta jacent, mirisque figuris
Ingenti exiguas mentitur imagine formas.
Interea Natura suos augescere foetus
Post partum foecunda suum miratur, & ipso
Gaudet Prodigio, laetôque errore triumphat.
Dumque suis adytis, & caecâ nocte reclusos
Thesauros defixa stupet, nihil illa Colossos
Suspicit, in parvâ stat summa superbia prole.
E tenebris sic turba minor caput exerit, & se
Ostentat terris parvi plebecula Mundi.
Cernis ut aversis Parthorum more sagittis
Iratae minitentur Apes, quâ saeviat Oestrum
Cuspide, vel Muscam tutetur quanta Proboscis.
Hoc speculo si fortè suam Formica figuram,
Magnaque robustis crescentia membra lacertis
Aspiciat, jam majus onus committere tergo
Audeat, & priscos iterum renovare labores
Myrmidonum, veterisque redit jam gloria gentis.
Hinc Pygmaea cohors aucto cum corpore sumat
Ingentes animos, & dignos Marte furores:
Jam truculenta novis incedat grandior armis,
Bistoniasque ad Bella grues, gentemque rebellem
Vindictâ stimulante vocet; fremit aethere toto
[Page 97]Hostis & attonitum dat Strymonis unda fragorem.
Nec tamen haec credas artis ludibria, Vitro
Ipsi etiam gaudentque senes, dùm, nocte fugatâ,
Luminibus, geminos duplicato sidere Soles
Excipiunt, reducis solatia laeta Juventae.
Stat speculo longaevus honor, quo sacra vigorem
Canities, ignesque novos miratur, ovatque
Ipsa suas hyemes, seniique perire tenebras,
Emeritosque oculos faecundâ luce nitentes
Laeta renascentis simulachra referre decoris.
Aetatis vix sentit onus, viresque senili
Frigore consumptas, oculis pars maxima vitae
Solamenque sedet, quos cùm quasi morte labantes
Ars firmat speculo, duplicis confinia vitae
Miscet, & Aesonios praestat felicius annos.
Namque ubi torpescit lumen, senioque gravat [...]
Deficiunt oculi, segnis petit ipse latebras
Spiritus, & moestâ sese Caligine condit.
Mox, Vitro faciente diem, novus emicat ardor,
Visque animi rediviva suam festinat ad arcem,
Edomitâque aetate nitet; velut orbe recenti
Ostentat renovata suos cùm Cynthia vultus.
Ast ubi mutatis im [...]ari Protea formis
Ars amat, Aethereos effingit callida soles,
[Page 98]Dum fovet in vitreâ conceptas Lampade flammas.
Has Siculus mirâ arte senex jaculatus ab arce
Sicaniâ, totam miserando funere Classem
Consumpsit, Marcelle, tuam; furtiva remotas
Carpsit flamma rates, incensoque aëre toto
Fulgura sparsêrunt Crystalla inimica profundo.
Proximus Aetnaea stupuit Vulcanus ab arce
Caecas ire faces, rutilusque incanduit Aether,
Erubuitque suos, Phoebus non conscius ignes:
Ut vero Vitreâ vidit sua tela pharetrâ
Vibrari, speculoque jubar jam missile factum:
Miror, ait, Superi, quae tanta potentia terris
Exuperat nostras quantumvis Aemula, flammas!
Ecce novi soles, inclusaque lumina Vitro,
Accendunt Siculas nostris ardoribus oras!
Concipiunt Crystalla saces, gremioque nivali
Vel flammas didicêre pati, nec victa liquescunt
Nativo stipata gelu, proprioque rigore;
Stat contra glacies nostri secura Caloris,
Augentque allectas innoxia frigora flammas:
Ipse Vitro videor, quam nostro hoc Aethere Major.
NIC. HOBART, Armiger, è Coll. Trin. Oxon.

CARMEN PINDARICUM IN Theatrum Sheldonianum.

QUousque linguas oculis litamus
Victimas tacentes?
Quousque defixi stupemus
Saxei saxa, plumbeique plumbum,
Tanquam nos vacuis parata conchis
Simulacra coelo dedolasset Artifex?
Vocales ecce lapides & trabes sonorae
Ingratam humanis taciturnitatem
Cognatis exprobrant, Dryas quos obstetrix
Eduxit rupto frustra de robore, frustra
Deucalionaeo mollîbant numina jactu.
Eia quae doctis Musica pulsibus
Tot malleorum suave concinentium
Agrestes cicurat sonos!
Cedant Orphei tandem miracula plectri,
Atque Amphioniae fides;
[Page 100]Ille feras olim sylvasque sequaces
Excivit & montes vagos:
Hic Architecto moenia carmine
Stupenda Thebis addidit:
At ecce jam blando fragore
Ipsos murorum symphonia
Vates attonitos trahit:
At ecce ruderibus prosae jacentem
Me me Poëtam extruit,
Cui tantos liceat sonos
Confusae saltem pro more imitarier Ecchûs.
II.
At nullum eloquium nulla sonantium
Decora verborum strues,
Vastarum trabium non enarrabile textum
Aequabit, solidamve exprimet harmoniam.
En ut sublimi pensilis aëre
Tenditur campus juga ponderosi
Sustinens plumbi, gravidumque foeto
Culmine montem!
O quàm justa fides nectit amantes
Arbores, quondam solitas procari
Blando murmure, nutibusque blandis!
Connubio junctas stabili vis nulla revellet,
[Page 101] Divortiumque sera non facient saecula.
En audax quanto machina nisu
Muros deserit hinc & hinc relictos,
Metumque subjectis jocosum
Salvis incutit usque & usque tutis!
Non illa planispherii minacis
Secura lapsum magis expavescit,
Firma quàm coeli camera arcuati
Aeterni fornicis ruinam.
Tam stabilem jubet esse vastitatem
Ingenium potentis Architecti,
Quo nil solidiusve latiusve,
Quod molem aetheriam vi sustinet Atlanteâ,
Carcere quod veterum teneri
Orbiculorum nesciens
Augusti extendit latè pomoeria coeli.
III.
Divina Wrennus heu diu mathemata
Vel docto nimium pulvere sordida
Evexit assurgens in altum,
Intérque stellas luce donavit novâ
Stellis vel ipsis invidendá.
Illic Sydereo spectator in Amphitheatro
Vidit ferarum splendida praelia,
[Page 102]Iratisque coruscantes
Faucibus atque oculis rogos.
Illic serenarum pictis noctium scenis
Vidit Planetas praescios coeli mimos
Humuna ludentes fata
Nunc ore risus comico futuros
Festivosque sales, atque hilares jocos,
Aethereis celebrare choraeis,
Nunc face lugubri radiisque pullis
Et scelera & caedes nepotum
Fingere materiem cothurnis.
Tandem rependit gratus hospes aetheris
Spectaculorum syderibus vices.
Mirantur astra posse mortales manus
Ditare terras aemulâ coeli domo.
Quin & rivalem lustrat amabilem,
Suamque coelum deperiens imaginem,
Ut penitùs speculo fruatur
Jam plures oculòs & lumina plura requirit.
IV.
Quamvis hianti subtrahat popello
Modesta frontem fabrica, sicut decet
Sacro parente procreatam virginem
Non turbâ genitam promiscuâ;
[Page 103] Profanis subducat licet
Oculis plebis malè feriatae
Intemerandum vultus eximii decus;
Quale nec Etruscá miratus victor in urbe
Negavit olim Carolus
Cuivis mortali fore fas profestâ
Luce videre;
Non illa coeli tamen intuentis
Criticum lumen fugit; ultro Solem
Lynceum vocat, astraque curiosa
Centum receptat fenestris.
Ingentis populi videt capaces
Pegmatum moles attonitus Sol,
Mundi Supervisor supremus,
Intèrque varios undique miratur foros
Tam bellam ordinis benignitatem,
Dum nulla lucem pars queratur amissam,
Tristemque pulla lugeat Eclipsin.
Hic Sole melius quilibet vel ipso
Et cunctos vidisse potest, cunctisque videri.
V
Celandum nihil est, nihil tegendum;
Nullus hic error latebras requirit.
Perfecta surgit undequaque moles,
[Page 104]Et merito duplicis gerit ornamenta coronae:
Quanta debetur quotuplexque Wrenno
Laurea victori, servatori civica,
Capitique decentior Architecto
Turrita Cybeles corona?
Devictam nimium diu
Oppressamque suis miserabilem ruinis
Tectonicen benignus
Artium civem reddidit urbi
Olim quae rudibus dedit vagisque
Artibus urbem.
Longa nequicquam rabies Gothorum,
Quae citò Romanum perdidit imperium,
Bello terebat usque pervicaci
Artem vastatoribus inimicam.
Auxiliatrices frustra accestêre catervae,
Orbisque conspiravit dedecus in suum;
(Nam subruendae pronus Architecturae
Ubique totus orbis erat Gothus)
Aggressus hydram Wrennus immensam ruit,
Quanquam tenacis consuetudinis
Loricâ squammatam adamantinâ.
Aemula nec partem nodosa Triumphi,
Herculeae ritu, clava sibi vendicat,
[Page 105]Hic radio totam debili & pusillo
Barbariem sternens, simul omnia monstra subegit
Quotquot foecundo tulit ignorantia partu.
VI.
En multus altis hinc & inde muris
En triumphalis ut resurgat arcus,
Intusque & extra nobiles columnae,
Artis frequenter olim abortientis
(Ut mos patriciis malus puellis)
Proles adultae matris absoluta!
Hae tandem ingenio columnae
Hae tandem docto labori
Quamvis Herculeo statuunt nil ultra.
Prorepsit instar arborum suarum
Erecta terram deserens specusque,
Radices quibus egerat tenellas,
Mundi recentis humilis Architectura,
Quam suis Aborigines in antris
Facturam seris sevêre nepotibus umbras,
Et pulchras magis & magis salubres;
Paulatim truncum crevit in arduum,
Sed falce majorum severâ
Depressam bene luxuriem retro
Castigata coërcuit.
[Page 106]Hinc crassa densato robore praevalens
Simul & virili specie decora
Dorici nodum capitis deorum
Templis supposuit, potens ferendis
Cum coelo late immenso Diis universis.
VII.
Mox cultiores inter Ionum mores
Consita campis uberis Asiae,
Ingenio sese comem populique solique
Accommodavit obsequens:
Scapo procera delicatiori
Surrexit altum foemineis caput
Gaudens ornare Volutis.
At non molliculae similis mulierculae
Tenella formam coluit imbecillam,
Sed qualem decuit supponere vastis
Ephesii Tholis miraculi;
Sed qualem decuit viragini
Operam Dianae dare,
Quae compta gaudet ducere nunc choros,
Mox & ferocem, robori sacro fidens,
Ferro comminus aggredi leonem.
Nondum supremum contigit formae decus
Hospitem donec bene grata pulcram
[Page 107] Corinthus effecisset pulcriorem.
Enata busto virginis Corinthiae
(Quam mors beatam jussit esse matrem)
Perfectum aeternâ redimivit fronde caput,
Quam nequeunt hyemes mille, nec ipsum
Mummiae Laurûs implacidum ver
Decutere innumerâ saevius hyeme;
Superstes usque durat, & superstitem
Gaudet servare Corinthum.
O digna sloreo columna serto
Quod tibi posteritas composuit bene!
Sic olim truncos formâ senioque vetendos
Donarant veteres alienae vere juventae.
VIII.
Quo me Musa rapis? quid juvat avias
Artis obscurae penetrare sylvas?
Quid implicatos inter arborum nexus
Et Labyrintheos scopulorum anfractus,
Laboriosas vix movere pennas?
En quantus vacuo latè patet aequore campus,
Invitatque vagas spaciosus alas?
Non tantum Alpheò riguum benigno
Pisae florentis nobile pratum
Fecisse quondam nobilius tuo
[Page 108]Dignabere volatu;
Cum juvenes oleâ frustra victrice superbos
(Ni tu connexam laureae vatis tui
Frondem perenni vere donasses brevem)
Pindarico aeternùm jussisti vincere cantu.
En major patet undiquaque campus
Fertilis laudum, licet usque messem
Carpas immensam, crescet in obviam
Premetque falcem, nesciâ domari
Superba gaudens copiâ.
Hinc sume paucos sume libens tibi
Quos spargas humilis ministra flores
Ante pedes magni Sheldoni.
Nam tu (quantumvis diligas audaciam)
Usque adeo nunquam credo eris improba,
Ut velis capiti verendo
Ambitiosa tuas stolidè circumdare nugas.
IX.
Nescit laureolas gestare ineptas
Ecclesiae militantis dux triumphalis,
Cui sacras ambit sacra comas mitra,
Mitra splendorem quae capiti suum
Debet acceptum, nec radiis nitet
Aureis tantum, nec istis
[Page 109]Luce quos dives preciosiore
Gemma reflectit:
Lumen recondat sol licet benignum,
Nubesque glomerentur minaces,
Splendet nativo lumine fulgidus
Sheldonus, & aeternum splendebit
Ecclesiae vel cadentis dux triumphalis.
Furente bello mutuisque mundum
Conquassante odiis revulsum iniquo,
Immotus ille perstitit futurae
Fundare pacis artibus Theatrum.
Mox licet ipsa bonis pax saeva minetur,
Dum turpes animat fovetque sectas,
(Ut solet calor excitare vernus
Agmina reptilium venenosorum)
Quanquam theatris improba vel ipsis
Fanaticorum concio mimos agat,
Solitasque meditetur tragoedias;
Pergit securus, dubiosque cives
Vetat timere publicas ruinas:
Sic ingruente pluviâ, per imbres
Erigit adversos subridens lumine blando
Sol arcuato pensile fornice, &
Luce depictum variâ Theatrum;
[Page 110]Sic ille sacri pignore foederis
Diluvii refluum spondet non affore fatum.
X.
Quotcunque jactet dives iste inanium
Arcus opes liquidas colorum,
Sheldonii ut primum specto laquearia coeli,
Inops videtur, tunicamque amictus
More mendici variis pudendam
Interpolatis undiquaque pannis.
Quis Divum Stretere, tuae quis lumina dextrae
Indidit atque oculos? oculis quis munera visùs
Aetherei? frustra murum tibi corpus opacum
Objicit & tenebris thesaurum obscurat avaris,
Tu reseras animae gazas, tu pandis acuto
Abdita peniculo infossae penetralia mentis.
Foecundi soboles orientis artes
Occiduis cum sole plagis venêre ferentes
Influxum lucemque parem;
Sed patriae memores (arcano sceptra recessu
Cui placuit secreta coli, regesque latentes)
Se quoque subducunt, majestatemque recondunt
Velatam proprio lumine mysticam.
At nunc retectae prodeunt, tandem suos
Ostendunt pictaeque colores;
[Page 111]Tandem benignae respiciunt procos
Et pleno intuitu beant;
Quos nymphae veluti fugaces
Dumorum in salebris toties latuere protervae.
Sed tibipraecipuè tibi blandum renident
Artes, Stretere, faventes:
Una indignatur suffusa rubore Poësis,
Quod nequeat calamo hoc rudi
Referre dignas penicillo vices,
Pictoremque suum meritâ exornare tabellâ.
XI.
At ecce nasum perspicillo putrem
Armatus antiquarius senili
Vicina postquam millies & amplius
Cuncta lustravit monumenta tardus,
Laudavitque vice millies millenâ
Vultus dimidios, fractaque brachia,
Pedesque manco corpore devios,
Cognatasque suis ubique rugis
Rupti frequentes marmoris cicatrices,
Tandem vix oculo volante raptim
Percurrens vastae socors miracula molis,
Romanos celebrat, merosque Scauros,
Pompeiosque crepat, Caesaresque divos
[Page 112]Debita montosis penetrantes astra theatris.
Quin tu requiris qui per arva nummos
Urbis relliquias pecuniosae,
Mundum cui libuit subactum aranti
Lascivà malè prodigalitate
Semente sulcos aureâ replere;
Fac digna tandem messis ut resurgat,
Qualem Romanus culta per oppida
Retusus ensis langüit metendo:
Fac redeant ut opes Neronianae,
Theatra cernes digna mimo Caesare:
Theatra cernes ipso Jove digna tragoedo.
XII.
Aurifero quicquid Pactolus fonte reclusit,
Volvebat flavo quicquid in amne Tagus,
Quotquot Erythraeo desumpsit ab aequore gemmas
Urinator Arabs vel Indus,
Aestu secundo prona Romano tulit
Fortuna fisco locuplete inundans
Urbem diluvio suum.
Lympha per vicos pretiosa plenos
Reciprocante devoluta sluctu
Huc illuc variè rotata gyros
Ludebat Euripi vagos,
[Page 113]Ultraque semper progredi recusans
Fida permansit glomerata noto
Gurgite Romae.
Frustrà liquatas turba cataractis
Prodiga disruptis praecipitavit opes;
Innumeras frustra quisque reconditas
Corrupit imbre gemmeo puellas,
Pauperie Jovis irritâ, qui miser unicam
Contempto Danaen redemit auro.
Frustrà bibebat unionum pocula,
Quorum guttula quaelibet vel ipsi
Invidenda Tago ditior occidit;
Frustrà perdendas Oceano truci
Opposuit Romanus opes, recessit
Oceanus, victoque novas dedit aequore terras▪
Post tot praelia Roma contumacem
Tandem non potuit domare censum;
Arte fatigatâ luxuque exhausto
Languida succubuit, victam se fassa, libido.
XIII.
Natura mater filiis Britannis
(Ut solent primogenitis parentes)
Largita fertiles benigna fundos,
Lautis quietos praediis beavit.
[Page 114]Natu minores quos opimiore
Ditare nequiit hereditate,
Labore multo sedulos coëgit
Pecuniarum summulas relictarum
Undique redactis auctitare nummis.
Hinc rivum geminâ quem fundit America mammà
Oceanum victor qui premit aureus,
Arentes Genuae montes Batavaeque paludes
Totum bibaces penitus exhauriunt.
Ad nos si revomat forte aliquantulum
Turpis avaritiae crapula Belgicae,
Luxus hoc noster cupidè resorbet,
Resorbet atque iterum vomit.
Quantillum istius tandem aliquantuli
Purgatur usus sepositum in sacros?
Ecclesiae tamen hoc quantillum
Heu quantam invidiam movet!
Hoc excitavit nuperos sicarios,
Veste queis matrem spoliasse pulchrâ
Explere nequiit impium furorem;
Quin proles atavis digna ferocibus
Antiquâ Britonum barbarie truces
Corpus parentis ense penicillo
Concisum horrendis foedarunt undique monstris.
XIV.
Hanc rex misertus (sanguinem ut decebat
Martyris coronati superstitem
Qui pius exhaustam numeroso vulnere cernens
Cruore donavit suo)
Hanc rex sororem, filiam, parentem,
Ut posset salvam tandem, Sheldone, videre,
Commisit fidei tuae.
Tu lene plagis balsamum cruentis
Instillas placidâ benignus arte;
Tu nudam modestè decoro
Cingis amictu.
Dilectos matri natos matremque diligentes
Foves alumnos Oxonii tuae,
Qui possint tantis olim succedere curis.
His ne voluptas innocens severis
Ludusque defuerit honestus,
Theatra condis, effusosque
Pergis suppeditare sumptus.
Lassantur numeri, cytharaeque fatigatae
Deficiunt toti non ausae accedere summae:
Excrescit usque vasta, limitemque
Dedignata pati se comprobat infinitae
Natam legitimam magnificentiae▪
[Page 116]Nos molem interea turba Scholastica
Latè coruscantem stupentes,
Clamamus Logicae fidem
Montemque (spectemus licèt)
Vix abjungimus aureum chimaeris.
XV.
Augere impensae quemvis miracula tantae
Quis potuisse putet?
Augere docti potuit imperii
Doctissimus vicarius,
Sheldono Fellus meritò secundus & soli.
Hic dum benignâ comis aequitate
Salariorum munus administrat,
Additque vultus pensionibus bonos,
Mox efficaci languidos praesentiâ
Suscitat fabros & urget,
Ingeminat pariter nummosque diesque laboresque.
Hinc arcta quoties ratio supputantium
Minas & hebdomodas ponit,
Opus reclamat, & sibi credi postulat
Talenta dum refert & annos:
Opus reclamat, atque inaestimabiles
Implere Felli calculum jubet curas.
O dignus astris igneus animi vigor!
[Page 117]O digna sole, digna rivali industriâ,
Qui sese officio jactat sublimis eodem,
Dum circum assiduus cursum rotat indefessum;
Nec mundum torpere sinit, sed luce jacentem
Excitat, & solitos mandat renovare labores!
Evigilat pecus omne solo, laetaeque volucres
Aëra cessantem pennis & voce lacessunt.
Mox & nocturnis paulatim emersa sepulchris
Gens hominum interrupta capessit munia vitae.
Nec gravis indulget terreno gleba veterno,
Sed sua netrices producunt stamina plantae.
Ille instat radiisque minax castigat inertes
Acribus increpitans, gnavos reficitque fovetque.
Continuò immensae reseratur janua gazae,
Fiscum aperit quaestor, lucisque diaria solvens
Splendidus aetherio sudores pensit at auro.
XVI.
Nunc primum ars didicit Theatra blando
Lenis ingenio struere innocentia,
Quo natura modo solet
Aedificare animalia.
Olim sonabant vinculis fodinae,
Quae servulorum gregibus, indidit victo
Romanus insolens victor.
[Page 118]Lassabant raucam miseri ploratibus Ecchon,
Disrupta validis marmora querimoniis
Praevenere manus gementium.
Astabat gravis inspector vel ipsis
Durior saxis, operi negatos
Terga super numerans cunctos vigil ictibus ictus.
Multos ruinae, caeteros longus labor
Oppressit urgens, omnis emersit lapis
Tunc sepulchralis, nec maculis tantum suis
Insons erubuit, respersus sanguine Ophites.
Sic caede multâ caedibus crevit locus,
Et tenerum in cunis didicit saevire Theatrum.
Moles avorum quam bene degener
Exosa labem nascitur crudelium?
Huic ipsa facili saxa mitescunt indole,
Sumuntque jussas ocyus figuras,
Quam quae reflexus vidit Deucalion viros.
Mox eadem bello durata aetatis amico
Vel firmitate provocabunt marmora
Quae dudum cultu gaudent superasse decoro.
XVII.
Cedere se natura libens fatetur,
Victricemque ferens cervice superbior artem
Augusto nitet ornatu, & captiva triumphat.
[Page 119]Artis trophaeis artium pugnaculum
Quam cingi placidum decet?
Hic non ursa gemet, non leo rugiet,
Nec saeviorum paria gladiatorum
Concurrent impete bruto.
Pectoris humani caveâ exagitare latentes
Pugnaci ingenio ludus erit feras:
Has periment multâ cinctas indagine risus
Acuta jocorum spicula.
Plausum terra dabit, dabit aether;
Plausum beato cincta caelituum choro
Maria Sheldono dabit.
Qui sanctus istas expulit templo feras,
Turpesque deduxit bestias
Alio necandas; noluit puerperam
Aeternûm stabulo jacêre virginem,
Quo toties vitii commotum stercus oleret.
Quis nunc profano queritur impendi loco
Sacras divitias? quis invidet
Bonis dicatam literis malus domum,
Et templa secum templa mussat improbus?
Non ille templum saxa qui cumulat facit
Sed qui sacra facit: templum Sheldone dedisti.
XVIII.
Quis tantis tibi pro meritis, quis digna rependet
Munera?
Quodcunque valeant pauperes Musae dabunt,
Quas infelices veluti Caryatidas
Oppressit aetas barbaris gementes
Substructionibus rudis.
His tu Theatra condis, & choros jubes
Permistis hilares ducere gratiis▪
Mox docto rediment labore lusus,
Styloque multum sedulae sacram tibi
Exsculpent solidae statuam de marmore samae,
Quae sueta monstris fabulisque, verum
Ut vidit hic miraculum
Obstupuit, saxoque stetit mutata rigenti.
Erecta vultus essigiem tui
Dignam syderibus, tollet in aethera.
Angustam nimium terra crepidinem·
Praestabit statuae immensae, vix satis capacem
Curvatum toto coelum dabit aethere concham.
Ridere nanos sas erit Colossos,
Pygmaeumque Rhodi tumentem.
Hanc juxta positus si modo Alexander staret
Integro caelatus Atho montosus,
[Page 121] Magnum puderet tantulo nomen dari
Pumilioni.
Talia nequicquam devictâ mole superba
Simulacra tradent posteri silentio;
Aut meritis veluti▪ China suum Fe
Curtabunt monosyllabis.
Posthac Sheldoniâ sacratam in imagine famam
Insonti solam cultu venerabitur orbis;
Nec caedent jumenta homines invita litantes,
Sed facient linguisque suis atque auribus ultro.
XIX.
Non ego si cunctas mihi gens humana dedisset
Quotquot habet linguas, totidem resonantia miris
Ora modis, possem dignè celebrare canendo
Sheldonum vel dimidium.
Non Latii vates, non quos sua Musa rotundo
Ore loqui docuit cives, bellîque tumultus
Et pelagi, nimbosque aequare & fulmina verbis
Sufficient Graeci:
Non vel Sheldonii quamvis de marmore praeli
Viribus acceptis Antaei more resurgunt.
Hoc unum aeternis sata invidêre figuris,
Quae solum nequeunt dignè expressisse Patronum.
Caetera prona fluunt facili cessura labori.
[Page 122]Quicquid Niliacae signarunt numina chartae,
Pergama membranis quicquid pinxere repertis,
Quicquid Arabs, Indusve, vel ultima regio Serum
Doctrinae cumulo superaddidit Europeae,
Aut periit dudum, aut tenebris damnatur iniquis.
Tam scripsisse parum est.
At vos Oxonii proles doctissima matris
Edite perpetuîs mansura volumina saeclis,
Sheldoniis mandanda typis, nostroque relicto
Mox immensum orbis latè impletura theatrum.
Nec manca ingenii plorans monumenta fugacis
Posteritas pulchras colet indignata ruinas;
Aeternà vos fama manet veneranda juventâ:
XX.
Quid faciam? lasso novus incumbit labor,
Aliena laudum venit venit acies,
Musamque lacessit anhelam;
Agnosco longè vexilla nitentia,
Howardianae signa quis nescit domus;
Quae sola laudum sola titulorum valet
Tantas alere copias,
Floddeniis victrix quantas delevit in agris,
Cum rueret pelago Scoticus cruor, & fremebundum
(Sic victor saltem) torrente retunderet aequor.
[Page 123]Gaudet feroces impete vivido
Stirps generosa domare;
Oppressos eadem laetior erigit;
Nec seris licuisse sinit vel annis
Dum pereunt veteres perdere semideos simul.
Perire dixi? funera lacrymis
Prosequimur stolidis vana superstitum.
Scilicet anguineos circumvolvuntur in orbes,
Extremaeque animam caudae de torque resugunt.
Nos nos interimunt interire nescii;
Iratisque licet spicula faucibus
Tetrumque demserit venenum
Aut fortuna favens, aut melior Deus;
At laetos aureo picti dum circuunt tractu,
Amplexibusque blandientibus mulcent,
Ignaros sensim lambendo depascuntur.
XXI.
Ipsum parentem progenies fera
Annosum tempus teneros quod procreat annos
Mox recipit patulo fugientes oris asylo,
Ipsum parentem progenies fera
Anguem (qui veteris ruderibus Chai
Coaevus orbem prodiens cinxit novum
Flexilis & variis metitur saecula spiris)
[Page 124]Ipsum vipereo soboles furore
Parricidis usque lancinavit morsibus,
Donec vulneribus hinc & hinc fatiscens
Cicatricosam pudibundus abderet caudam,
Ultimasque retro pariter sepeliret aetates.
At postquam jubar aureum
Splendidae refulsit munificentiae,
Qua sepulchretis penitus sepultis
Donavit Heros Illustrissimus lucem
Sydus Arundelae benignum;
Resuscitato prorepens vigore
Emicuit validusque vividusque.
Deterso nitidus situ,
Stellatus squamis terga micantibus
(Qualibus astriferos ingens complectitur orbes
Coeli Sydereus Draco)
Antiquitati pandit lumen obscurae,
Tenebrasque demit Historiae;
Majoribusque posterisque partitur
Largus influxum bifidum, vetatque
Illis praeteritum deesse, vel his futurum.
Tantum veneno non potuit salutari
Serpentiformis Epidaurius deus,
Unum iste mortalem brevi
[Page 125]Restituit vitae, Virbios hic anguis
Innumeros resuscitat,
Quos nec Jovis ira nec ignes,
Quos non ipse suo poterit consumere dente.
XXII.
Emergunt latebris marmora squallidis,
Et Graecos simul explicant honores,
Quos tellus ingesta diu graviorque premebat
Barbaries superincumbens.
Consurgunt iterum victores Pancratiastae,
Quondam decoro pulvere sordidi,
Nunc turpem excutiunt situm,
Antiquosque palam gaudent monstrare triumphos.
Plus Asiarchis, plus dedit omnibus
Heros tibi Smyrna Britannus.
Donârunt illi morituris praemia frustra
Civibus, ipsa suis olim tumulanda sepulchris.
Aeternùm hic monumenta jubet durare, virosque
Resuscitatâ vivere memoriâ.
Rursum Cecropiis oritur gens Attica glebis,
Indigenasque iterum terra parit suos.
Reductus Orco cernitur Theseus novo,
Divosque secum ducit, & Superos facit.
Renata patrem tota coelituum cohors
[Page 126] Salutat Howardum Jovem.
Sed tantos inter quos sibi posteros
Ascivit ultro, clarior emicat
Henricus genuinus haeres,
Sublimis columen domûs.
Hic major titulis altior omnibus
Insurgit nudus honoribus.
Hic eruditâ liberalitate
Virtutis monumenta suae, monumenta vetustae
Sacra Academiae,
Contulit Angliacis sapiens largitor Athenis.
XXIII.
Cingunt Theatrum quàm bene splendidum
Obscura fusci rudera marmoris?
Antiquitatis umbra quam juvat sacrae
Novisque lucem nube vicinâ novam
Structuris addit amica?
Fragmina sic veterum scientiarum,
Sic foeda, putris, verminosa moles
Nutantem infido quam posuit solo
Festinante manu temerarius & malè laxâ
Compage caducam
Stagyrae alumnus, aede naturam suâ
(Inepta fortem sicut Alciden Tyros)
[Page 127]Vincire gestiens Deam;
Haec ipsa moles irreparabili
Dudum collapsa ruinâ,
Quam futiles scholastici laborant
Instaurare iterum validumque inducere tectum
Araneosis hinc & inde telis,
Hac ipsa moles adjicit nitorem
Operi stupendo, cui sacrâ posuit manu
Fundamenta novo benignus
Carolides, manibusque dedit consurgere doctis.
Fervet opus; satagunt pariter juvenesque senesque
Et generosa cohors & non ignobile vulgus.
Hortatrrix natura viris, seque ipsa videndam
Exhibet, & cunctis quaesitam saedula terris
Materiam confert; jam sydera—
XXIV.
Mens mihi quid restas? tibi nempe minatur amicus
Jamdudum Icarium Venusinus in aequora lapsum.
Dum cereis audax vel ignito cupis
Vicina Soli Pindarum sequi pennis.
Hoc ille tutos saeculi vates sui
Hoc monitos voluit salvis quibus esse licebat:
Nos certum manet exitium, nos undique
Expectar [...] [...]sus ruituros.
[Page 128] Eligere fatum liceat, evitare non licet:
Obsedere vias latrones Grammaticastri
Quotquot frequentes conterunt vatum greges.
Illic feroces Critice Procrusteà
Heu docti nimium versus torquere misellos,
Nunc tensos immane pedes producere gaudent,
Nunc sauciatis amputare syllabis,
Cum gemitu nequicquam animam sensu expirante:
At forte servum siquis exosus lutum
Aliena liber abominetur vestigia,
Impediunt vario turbatos objice campos,
Quos voluit latè faciles natura patere:
Sed ars molestas sibimet objecit moras,
Sevitque spinas sponte foecundas nimis.
Has transilire gestit, has perrumpere
Genuina naturae filia
Pindaris offensae vindex animosa parentis.
Has legis expers impetu ruens vago
Securior per avia, per invia pede curro volante.
CORB. OWEN, ex Aede Christi.

PISCATIO. AD GILB. Archiepisc. CANT.

HAmigerae insidias artis, celataque parvo
Aera cibo canimus, quae toro pendula filo
Astutus tremulâ piscator arundine jactat,
Donec inescatam calami curvamine praedam
Ducat, & in siccâ salientem exponat arenâ.
Alme fave, Praesul, vati, si forte vacabit
Ingentem ad nostras animum demittere nugas.
Namque & te, vani non semper nuntia, Fama,
Justitium quondam sacrorum, indictaque Clero
Otia, fluminibus narrat donasse propinquis:
Temporaque adgemuisse viris cum saeva vetarent,
Solivagum justas ripis jactasse querelas,
Et gravia ad consulta gregem admisisse silentûm
Ah nimis heu justae ripis periere quaerelae,
Et frustra consulta gregi patuere silenti!
Ah quoties Carolum, Carolum juncosa sonabant
[Page 130]Littora, dum tremuit liquidâ tibi suber in undâ,
Praedaque suspectos timidè deglutiit hamos!
Ah quoties nullis tutò credenda tabellis
Fluminibus mandata dabas, quae nosceret exul
Augustus, si quâ mundi regione latentem
Inveniant, ipsa Oceano dum mista vagantur,
Spem reditûs solo contentum pascere voto!
Foelix ô primos sacrorum imitate magistros,
Praelusit cui Canna Pedo; qui, doctus utrumque
Aequali rexisse manu, successibus aequis
In cathedram notas piscanti adduxeris artes.
Et nos, assiduis cum lassis forte licebit
Officiis, paucas calamo concedimus horas
Aufonae ad ripas, ubi musas voce cientes
Te, venerande Pater, canimus, votisque vocamus,
Et captare homines captô de pisce docemur.
Poscimus inde fidem dictis, veniamque rogamus
Si varias inter populantûm flumina fraudes,
Quae vati mage nota, mage est laudata voluptas.
Nam mihi nec lento contextae vimine nassae,
Introitu illectos sacile remeare natantes
Quae prohibent, orcique aditus imitantur avari,
Nexave nodoso cohibentia compede pisces
Lina placent: nimis ista rudis crassaeque Minervae
[Page 131]Solos arma juvent, quos, Lutrae more Palustris,
Dura fames adigit victum quaesiisse rapinâ.
Nobis, quos nitido nascentes Delius astro
Respexit, genitisque suas simul indidit artes,
Ingenium quaestu prius est; deceptaque praeda
Direptâ potior; dapibus quin ipsa saporem
Captitiis doctae praebet solertia dextrae.
Sic Phoebum quondam truttâ percâve voraci
Caenantem, memorare juvat quos ipsa labores
Fecerit, & quantâ steterit victoria luctâ.
Quin vati ipse suos celebranti carmine lusus
Propterea haud invitus adest, & sufficit ultro
Cantanti numeros: Et vos Heliconia turba
Vestra datis facilem narranti gaudia Versum
Namque & vos ripis olim Permessidos undae
Inflexas curvastis acus, calamoque reducto
Ad cava captivum traxistis littora piscem.
Primus at eximiae sterilis successibus ortus
Artis erat (sicut majorum semina rerum
Esse solent semper mediocria) nec tamen Ipsa,
Si faveat modo docta cohors, despecta sagaci
Eruere è tenebris metuam primordia versu.
Calliope stipata choro dum casta sororum
Fabellisque ludisque vacans, in littore opaco
[Page 132]Forte Aganippeas latè spatiatur ad undas,
Quà procul à scatebrâ collectis fluctibus auctus
Volvitur, & lymphis sabulosas versat arenas,
Qui modo fons dictus, jam fluminis ambit honores:
Certatim mutum fertur vidisse natantûm
Lascivire gregem, & vermes captare minutos,
Siquos aut rapidus defert penetralibus amnis,
Aut notus, aut pluvia, aut foliis quassa ingerit Alnus.
Viderat, & vestrâ poteritis forsitan, inquit,
Credulitate capi, mox vimen fronde salignum
Nudat, & evulsam tenui velamine spinam
Ducit in effigiem reparantis cornua lunae,
Aeraque dilectis fallacia contegit escis.
Deinde (suis recolens olim periisse capillis
Caelicolas hominesque) istis ni fallimur, inquit,
Tertia debetur liquidi victoria regni.
Dixerat; & tereti capitis de pectine raptas
Exuvias torquet digito, virgaeque ligatis
Extremae, tandem celatum accommodat hamum,
Atque bolum nitidas lethalem immittit in undas.
Mira cano & solis forsan credenda Poëtis.
Nam simul ac fluvio Musae maduere capilli,
Ambrosiis diffusa comis spiramina aduncam
Inficiunt spinam, medicataque tingitur offa.
[Page 133]Protenus assultat patulo gens squamea rictu,
Ambitiosa capi: at praereptâ proximus escâ
Pisciculus socios fraudat, potiturque rapinâ
Sollicitè, inque gulam fugiens deglutit hiantem.
Funestos sentit ducentem Virgo triumphos
Inflexumque levi vímen cum verbere torquens,
Mox caeco rictus laetanti perforat ictu,
Inque virescentes protractum projicit herbas.
Praeda minuta fuit (digiti mensura) sed illi
Tingitur argentum minio, cui bractea sparsim
Mista coruscanti squamas interlinit auro.
Accurrunt artemque simul, piscemque sorores
Mirantur, laudantque; pares dum musa relictis
Instruit insidias, & eandem porrigit offam;
Forte sed ut curvum plebis globus obsidet hamum,
Unus adest procerum, cui turba amo [...]a ruenti
Terga dat, & fugiens intactas deserit escas:
Objectas vorat ille dapes, tenuique cruentus
Vulnere, porrectâ sontis sibi pondera pinnâ
Addit, & obnixus protracto elabitur aere.
Ut vidit, namque adfuerat, Latonia proles
Parce, ait, imparibus certamen inaniter armis
Protrahere ulterius Dictaei nata Tonantis.
Rem permitte mihi; nisi me mea carmina fallant,
[Page 134]Faxo ego, ut ille breves agat, improbus ille, triumphos.
Et calamo calamum solers immittit iniquum,
Aere extrema ligans, quâ se minor inserit, ora;
Et lentum in summâ configit arundine vimen.
Penniger astiterat sonipes, setasque roganti
Praebuit; has docto versatas pollice Phoebus
Torquet, & inter se complexibus implicat arctis,
Funiculosque breves tereti coalescere nodo
Cogit, ut exaequat mensuram linea Cannae;
Dein netum appendit Chalybem, quem (flumine & igno
Imbutum, & lente rigidum) lunabat in orbem
Dimidium forceps, armabat acumine lima,
Extabatque tenax diffisso lingua metallo.
Mox funestum epulis mendacibus induit hamum,
Et juxtà adnectit terebrati pondera plumbi,
Mersus & intactas ad fundum deferat escas.
Quàque salix summis porrecta supernatat undis,
Et densâ latebras offundit piscibus umbrâ;
Quaque subit rapido labefactum gurgite littus
Amnis, & in sese refluus decircinat undas;
Obreptat pronus ripae, lapsuque silenti
Ex inclinato pendentem vimine ofellam
In liquidas demittit aquas, virgaeque tremoro
Versatum, vivos imitatur reptile motus.
[Page 135]Securi fraudum, lethalia edulia captant
Amnigenae, cupidoque petens sua fata palato
Imminet, & sequitur mersum grex squameus hamum.
Delius, ut turmis obsessas percipit escas,
Siste blanda cohors, perituris non opus isto est,
Impete, ait, ridens; haec saevae fila sorores
Nêrunt, inque levi immittis latet Atropos offà.
Et simul objectos retrahit captantibus unco
Aere cibos, donec fugitivis acrius instans
Piscis edax dapibus, chalybem simul abdidit ore;
Nutat & indicium sinuamine praebet arundo,
Setaque jam varios describit in aequore gyros,
Ut primum tectum descendit in ilia ferrum.
Nec mora in obliquum detorto vimine Phoebus
Falcato laesum configit acumine piscem:
Ille jecur caeco violatum ut vulnere sentit
Mille dolos versat; Nunc toto pondere nixus,
Nunc recto, nunc obliquo se gurgite librans,
Ancipitesque simul ducens hinc inde choreas,
Excutere abrupto conatur viscere pestem.
Saepe cavos ripae tentat penetrare recessus,
Funiculúmque trucem contortae interplicat ulvae;
Saepe petit fundum, de fundo ad summa repente,
(Ociús emissâ Parthi post terga sagittâ)
[Page 136]Surgit, deciduusque gravat pendentia fila,
Et simul adductâ tentat discindere caudâ;
Scilicet ingentem vetat indignatio piscem
Tradere tantillis immania membra catenis.
Phoebus, ut ancipitis pendet fortuna Palaestrae,
Motibus intentus, similes in pectore cudit
Ipse dolos, varias ut destruat artibus artes.
Conantique fugam decies, deciesque retracto,
Nunc refricat crudum repetito verbere vulnus,
Nunc iram obsequio frangit, mulcetque furentem,
Et libertatem laxatâ ostentat habenâ.
Mox ubi permissis lascivit in aequore gyris,
Plus aequô audacem veniâ, & nil late timentem
Adducto revocat loro, cogitque profundum
Permutare vadis, propiusque assuescere coelo.
Utque emergenti decrescunt pondera, tractim
Gurgite nunc prono, adverso nunc flumine ductum
Aëreis suffocat aquis, dum Ventre gravato,
Utris more jacens, summis resupinus in undis
Pendet iners gracili tandem de vimine moles.
Inque cavam sequitur nullo luctamine ripam.
Ipse suam victor praedam miratur, & acri
Intuitu in patulâ monstrum metitur arenâ,
Confossum ut trucibus quondam Pythona sagittis.
[Page 137]Et forte oblongus, cui fecit Barbula nomen,
Mullus erat; quo non est piscis cautior alter,
Aut cui majoris confixo gloria luctae
Debetur: sic ille dolis sic viribus urget
Piscantem, exhauritque omnes versatilis artes.
Successu hoc Latonigenae conamina crescunt
Quae sibi fatidicus spondet fore prospera vates.
Mox alias rimatur aquas, quos torquet Enipeus
Turgidus, Apidanusque senex, & (notus amore
Antiquo) Peneus, saevae incunabula Daphnes,
Quasque suus fundit Ladon, quasque ipse bubulcus
Amphrysi quondam lenes potaverat undas;
Et titulis ripam signat victricibus omnem.
Fiscellamque levem redeunti saepe gravabat
Tyroni acceptus, capitatus Gobio, lusus:
Et Rutili pariter molles, Apuaeque fugaces,
Spineaque objectans tractanti tergora Perca:
Atque levis summis volitans Alburnus in undis,
Lacceaque, incaepto Gallos imitata feroci,
Sed primos cedens toleranti ignava furores.
Tuque (suem rostro referens quo glarea ab imo
Vertitur, unde pari nomen sortiris ab usu)
Mole minor, gustu vincis qui, Porcule, Percam.
Saepe Abramis, brevis in latum cui panditur alvus,
[Page 138]Carpaque turgidulâ caenis gratissima linguâ.
Nec non Pactoli fulvo perfusa metallo
Tinca (Machaoniis morbos cui pellere succis
Vulneraque affrictu dederat sanare salubri
Ipse olim; & nulli vivas violata natantûm
Dixerat, ut nostris accedas integra mensis.)
Gratum humeros curvabat onus, neque caetera deerant
Praemia quae duro constantia mista labori
Exigeret. Quoties te musca imitata fefellit
Trutta sagax, quae (multiplici variata colore
Et rutilâ flavas distincta aspergine costas)
Das duplices epulas, oculis priùs, inde palato.
Te quoque, cui rictus armant dumeta patentes
Fluviorum Phalaris, cui natio tota natatrix
Praeda sit, inque acidâ turmatim conditur alvo,
Prodidit objectus celato Gobius hamo.
Quin-etiam (audaci usque adeo fortuna labori
Fáverat) ingenti nonnunquam pondere pressit
Salmo latus, qui praecipiti natat obvius amni,
Objectasque super moles, praeruptaque saxa
(Post capiti admotam celeri sinuamine caudam)
Diducto sese cervix jaculatur ab arcu.
Irrita sin prorsus reddant conamina soles,
Immodicive imbres, vel utrisque immitior Eurus,
[Page 139]Omnibus exercet virtutem casibus aequam,
Ipsaque in eximium cedit patientia fructum.
Haec mihi dum tacitas Aufonae solus ad undas
Obductum globulis jacto fallacibus hamum,
Pennigeram satagens calamo suspendere plebem,
Et desolatos indignor retibus amnes,
Rara quod occurrat projecto furfure praeda,
Et tardo ingratas successu falleret horas,
Tradidit ipse pater vatum: cytherâque recedens
Hoc pariter tactâ cecinit modulamine carmen.
Nimis beatus ille qui tremulam manû
Arundinem scitâ regit,
Epulisque gentes fascinans aquatiles
Rictu fugaces protrahit.
Huic laeta puris corda turgent gaudiis
Quae nullus effuscat dolor.
Aulae palaestram cautus ancipitem fugit
Dubiamque honoris aleam.
Non ille avaris invidet pericula
Curasque queîs constant opes:
Nec jurgiosi litibus mistus fori
Terit Advocati limina:
Nec aestuosum mercibus metuit mare
Opesque pensat flatibus.
[Page 140]Mulcet quietum lene murmur fluminis,
Dum bellicus tonat fragor.
Seseque mutos inter oblectat greges,
Dum perstrepit rixis domus.
Aurora nondum Conjugis liquit torum,
Suum impiger cum deserit;
Cyathoque guttur laetus epoto lavans
Et arma cinctus congrua,
Coeli sereno tempore ingreditur viam
Sereniori pectore.
Pedes deinde Thamesin, aut Trentam petens,
Ut piscibus struat dolos.
Avium sonoro pipillantûm gutture
Oblectat aures voculis.
Avidâque amoenos nare captat halitus,
Aurora quos Florae rapit.
Simul & novali exercito salutifer
Hauritur exudans vapor;
Suspensa sulco dum arva calcat impari,
Pedibus Iambos metiens.
Laboriosae semitae intereà moras,
Gratis levat spectaculis.
Sylvasque, fontesque, viridique pascuo
Pecora aspicit vagantia.
[Page 141]Hinc quassa currit Bucula ad mulctralia,
Stillante nectar ubere.
Memorque blandis postulat mugitibus
Vicariam proli manum.
Et inde inermi fronte molliculus ferit
Agnus parentis mammulam.
Ripas deinde quas petebat obtinens,
Setas adaptat vimini;
Chalybemque gratis vestiens eduliis,
Unctum salivâ projicit.
Cicada ferrum stridula infixum tegit,
Aut musca bombis perstrepens,
Hamoque rufus saepe vermiculus micat
Facitque pisciculis famem,
Hamoque pinguis saepe lendicubus nitet,
Miniove massa subrubens:
Cornuque, peraque locuplesque calceus,
Subinde sufficiunt dapes.
Hoc inchoatur more piscanti dies,
Sic occupatus vespere est.
Sibi ipse turba est, ipse convictor sibi,
Et confabulator assidet:
Salientis usque suberis motus notans,
Grassantis oris indices.
[Page 142]Sin forsan unus adsit aut alter comes
Alterna jactant vimina,
Nec interim sunt muta piscatoribus
Ut Piscibus commercia.
Nunc multiformis, quam intuentur, Machinae
Laudatur author unicus:
Nunc cantilenis mutuo innocentibus
Lepidae assuuntur fabulae.
Procul at profanum lege colloquium fugant,
Regi deove injurium,
Nec dicta mutis ista piscibus putant
Quae teste coelo jactitant.
Perusta sin sudore membra diffluant,
Phaethonte Cancer dum rubet:
Aut imber ingens axe confracto ruat,
Aquasque sternat bullulis,
(Dum junceis anguilla de cutilibus
Expergefacta cursitat)
Umbra imminentis arboris stratos tegit,
Et canna Piscatur jacens:
Spoliisque opimis saepe tollentem gravans,
Otia rependit foenore.
Declive tandem cum terit Phlegon jugum
Trahuntque noctem sidera,
[Page 143]Piscibus onustos Hesperus ducit domum,
Ubi praeda mensas instruit;
Lassata demum membra, post gratas dapes,
Inemptus occupat sopor.

CARMEN DE Sanguinis Circuitu, A GULIELMO HARVAEO Anglo, Primum Invento.

MUsa mihi, causas memora, quo ferveat igne
Sanguis, quam rapido exundans torrente fe­ratur;
Quid venam repleat; cur tensa arteria pulsu
Perpetuo micet, alternis residensque tumensque;
Quidque intermisso praecordia verberet ictu.
Non haec, docta licet, veterum cognoverat aetas;
Non haec Phillyrides Chiron, non ipse Machaon
Non Amythaonides; non haec pulcherrima vidit,
Quamvis discissis cuncta indagaret in extis,
Abderitani cultor celeberrimus horti:
Nec tu, magne Senex, Coâ qui missus ab urbe,
[Page 145]Ut male suspectos tua pelleret herba furores,
Risisti meritò insani deliria vulgi.
Nec solers Phrygiis ortus Galenus in agris,
Quem cognata diu mirata est Roma medentem,
Grataque posteritas omni venerabitur aevo:
Nec Caesalpinus; nec tu, praeclare Soavi,
Olim Phoebaeas inter notissime turbas,
Quà Padus irriguos foecundat gurgite campos,
Quàque Antenoreas Neptunus protegit arces,
Et circumfusis tutas amplectitur undis:
Sed, quem felici laetata Britannia partu
Edidit, Harvaeus, notum per secula nomen,
Harvaeus monstrator erat, primusque latentes
Expediit causas, priscisque incognita seclis
Eruit é tenebris, piceamque abscedere nubem
Jussit, & obscuris accendit lumina rebus.
Hic etenim varios expendit sedulus usus
Membrorum, mentisque aciem per singula mittit
Sollicitus, sectisque animantibus inspicit omnes
Morborum tacitus sedes; secumque requirit
Unde trahant lentae renovata incendia Febres;
Et quo fonte, quibusque exundet fluctibus Hydrops;
Quid maciem inducat; quid iniquo pondere splenem
Attollat; quae vis faciat lapidescere Renes:
[Page 146]Has ille atque alias moriendi mille figuras,
Vestigatque animo, mortisque pericula longè
Summovet, & medicas Parcis instantibus artes
Opponit prudens, atque omnia mente volutat;
Nec putat in membris vitalem haerere liquorem,
Tardaque per longos protendere stagna canales,
Sed ruere, & celeri circum virtigine ferri.
Convocat interea lectos in tecta sodales,
Queis praeclarae artes, & sacra Epidauria cordi:
Atque, ait, experiar mihi quae comperta videntur;
Sintne satis perspecta, & certis cognita signis;
An vanae tantum species, & amabilis error
Me noscendi avidum falsâ sub imagine ludat.
Arreptumque Canem obtortâ cervice prehensum
Tollit, & in mensâ resupinum ponit; at ille
Arrectis horret villis, & brachia morsu
Appetit, & magnis ululatibus omnia complet;
Et pedibus pugnat. Sed nulli obsistere fatis
Fas est. Harvaeus validis complexibus urget;
Atque infelicem, & luctantem plurima frustra,
Per mediam extendit tabulam; tum fune reductos
Innectitque pedes, & vincla tenacia stringit.
Cumque ita porrectus metuens, pavitansque jaceret
Ille miser, trepidans artus, & pectus anhelum;
[Page 147]Tum placidè aspiciens vinctum, sic ore profatur.
Non me, inquit, feritas animi, non dira libido
Crudelem facit, aut saevi inclementia cordis:
Sed mihi mente imâ, totisque recepta medullis
Laudis sacra fames nolentem talia cogit
Moliri, & lenes abigit de pectore sensus.
Fert animus caecas naturae aperire latebras;
Occultas olim rerum perquirere causas;
Captivumque diù vinclis exolvere verum.
Certum est magna sequi, & tectas, peuitusque remotas
Explorare vias; quo flumine sanguis agatur,
Quo duce liventem inficiat nova purpura venam
Tu, quanquam insandos miser experiare dolores,
Immeritamque feras paenam, solamen habeto
Mortis, quod fato non sis jugulatus iniquo;
Quòd neque disruptus rabiosi dente Molossi
Occideris, nec te consumat pigra senectus.
Nam neque, per fossas, foedamque ignobilis ulvam
Projiciere Canis, nec tabo membra liquescent;
Nec tu nocturnis raptus laniabere monstris,
Nec putrescentes corvus populabitur artus.
Sed si (quod fore confido) mihi docta Minerva
Riserit indulgens, votisque vocatus Apollo
Annuerit caeptis, nunquam tua fama peribit;
[Page 148]Sed quacunque mei pertinget gloria facti,
Tu quoque notus eris, totoque legeris in Orbe
Clarus, & aeternum vives moriture Lycisca.
Talia narrabat surdo, dextraque coruscos
Cultellos effert, gladiisque micantibus instat.
Ut verò vulnus sensit fera, corpore toto
Contorquet sese, & fremitu gravis intonat acri;
Et simul infrendet nudatos spumea rictus,
Dente, oculoque minax frustra; tremor ilia pulsat;
Exercetque ferox vanam sine viribus iram.
Namque illum summo conantem insurgere nisu
Intorti cohibent nodi, clavique trabales.
At Senior nullo turbatus murmure pergit,
Et rigidos enses, & inexorabile ferrum
Perque leves tunicas, perque ultima viscera ducit;
Intentusque operi extremi penetralia Ventris
Pandit, & incisas properans divellere carnes,
Illas hinc atque hinc manibus detrudit; & inde
Introrsum adnutans fumantia conspicit exta.
Hîc Jecur immensum vasto se pondere jactat,
Et tumet, & Tyrium vincit splendore venenum;
Sic pulchrùm nitet, & nativo fulgurat Ostro.
Haec domus, ut fama est, tenerorum tristis Amorum;
Hinc procul intentans saevus sua tela Cupido,
[Page 149]Mollia languenti succendit pectora flammâ.
Sive hîc vi magnâ, & multo percocta calore,
Immutata novum sumunt alimenta ruborem:
Seu potiùs nimio sanguis flagrantior aestu,
Hîc faecem nocuam, atque acri flavedine Bilem
Exuit ardentem, & latices deponit amaros.
Quod superest oleo, & molli pinguedine lentum
Et servat longos, faciles & concipit ignes.
Hinc autem contra, & diversâ in sede recumbit
Splen, & mole minor, facieque obscurus, & usu.
Hunc levibus perhibent Pulmonem agitare cachinnis;
Aut succum austerum, atque humores colligit atros;
Aut escam subigit, stomachoque infundit acetum.
In medio jacet ingluvies, barathrumque macelli
Ventriculus, magni protensus imagine sacci.
Huic appensa olidas circumstringentia faeces,
Intestina haerent, variosque inducta per orbes,
Multiplici gyro sinuosa volumina torquent.
Haec membrana levis nexu complectitur arcto;
Perque illam niveas cernit prorepere fibras,
Quas primus doctâ detexit Asellius arte;
Lactiferasque vocat lactis de nomine venas.
Pancreas, & Renes, plura & miracula rerum
Transilit, aut strictim, & festino lumine lustrat;
[Page 150]Alta petit, vitaeque arces invisere gestit.
Stat supra expansum famâ memorabile Septum,
Altera carnoso pars est circundata limbo,
Altera Pergameas imitatur lucida pelles;
Et per transversas aequo libramine costas
Tenditur, atque imas superis driscriminat oris.
Incipit hinc primum hirsutus se attollere Thorax,
Molliter inflexus curvatae more carinae.
Hunc natura parens, venturi praescia, firmo
Costarum vallo, & solido muniverat osse.
Hîc etenim assiduo motu praecordia Pulmo
Ventilat, inque vices hauritque, & rejicit auras.
Hîc Cor quod reliquis voluit praecellere membris
Ipse Pater, medium sublimi in sede locavit.
Sed neque summus honos, neque propugnacula prosunt;
Ille cruentatas mergens in pectora palmas,
Omnia crudeli properat discindere ferro;
Irrumpitque aditus, laxataque claustra revellit.
Tum verò occultae sedes, vitaeque recessus
Ostendunt sese, & Cordis domus alta patescit.
Ipsum autem tenero affultum Pulmone superbum,
Interiore cubat tecto, & penetralibus imis;
Vitalesque omni diffundit corpore succos.
Nunc penitus totâ intentis compagine nervis
[Page 151]Tollitur, & stricto tumidum mucrone minatur,
Intentatque ictus; nunc fibris mollè solutis
Decidit, & subitò flaccescens languida circum
Demittit latera, & cono procurrit acuto.
Nec mora, nec requies; rapido sese ocyus Euro
Colligit, & motus servat, repetitque priores:
Atque iterum assurgens solidum densatur in orbem;
Atque iterum in longum pendentia fila remittit.
Nam Natura sagax pariter nobisque ferisque
Mirâ arte in geminas divisit Corda Cavernas;
Quae modo turgentes ingesto rore tumescunt,
Et mox emisso subsidunt sanguine. Nempe
Nil stabile, immotumque datum est mortalibus aegris;
Nec sine continuo ducenda est vita labore;
Exoptata quies mors est. Cor mobile pulsu
Perpetuo quatitur, trepidatque: ex Corde superno
Quatuor enatae procurrunt ordine Venae,
Hinc binae, atque illinc; facies non omnibus una,
Non idem est habitus. Pars crasso tegmine tuta
Albet, & inclusos occultat cauta liquores.
Pars tenues tunicas, pellesque induta nitentes,
Purpureum ostentat laticem, livensque fatetur
Internos minio nativo ardescere tractus.
Illas spiritibusque tumens, & turgidus inflat,
[Page 152]Has leni placidus percurrit flumine sanguis.
Verùm Corde omnes, & eodem fonte coortae,
Grandescunt primùm, & fluvio majore feruntur;
Post autem angustos subitò tenuantur in amnes,
Inque canaliculos aliosque aliosque tributae,
Decrescunt sensim; silisque extensa minutis
Exta per, & carnes, atque omnia membra vagantur,
Vivificum cunctis afflantes artubus ignem.
Haec aliis olim satis explorata relinquit.
Ast ipsum interea cupidum nova cura fatigat;
Quis Cordis molem exagitet labor, unde calentes
Accipiat succos, & quas extrudat in oras;
Quo fluat exundans per aperta foramina Sanguis,
Sanguis qui inducto venarum tegmine clausus,
Ambiguos trahit anfractus, & fallit eundo.
Sic ubi lentus Arar tacito per pinguia repit
Culta gradu, lenique pererrat pascua rivo,
Incertum est partes has, an labatur in illas:
Cum verò injectas accepit gurgite moles,
Et trabibus fraenantur aquae, vehementior exit,
Mutatusque fremit, superatoque aggere spumans
Saevit, & in Rhodanum violentas concitat undas.
Ergo placet tepidos amnes, cursumque ruentis
Sanguinis obstruere, & nodo constringere Venas.
Sunt geminae ante alias insignes mole, modoque;
Illam jure Cavam vocitat Romana juventus,
Hanc olim Graii dixerunt nomine Aortam.
Contiguis pariter labuntur fluctibus ambae,
Et socios ambae spargunt per corpora ramos.
Hanc Harvaeus, & hanc oculisque animoque remensus;
Forte Cavam primò tenui complexus habenâ,
Amplum intercludit filo cohibente canalem,
Obsepitque vias. Atque hîc, mirabile visu!
Qui propior Cordi sanguis dilabitur ultrò
Cordis in Auriculam, depletaque sanguine Vena
Concidit, & vacuas jungit sine flumine ripas.
Qui verò excelsâ Vitae distabat ab arce
Longiùs, astricto praeclusus stamine, caeptum
Sistit iter, magnoque attollit Vasa tumore:
Distentas tunicas, & claustra obstantia pulsat,
Implicitos nequicquam ardens perrumpere nexus.
Postquam haec Harvaeus solerti mente notârat,
Ipse manu nodos, & vincula linea solvit.
Tum subitò emissus per mota repagula sanguis,
In patulas Cordis cellas, & tecta refertur.
Haec ubi visa seni, multumque expensa sagaci;
Arripit ingentem, vincloque innectit Aortam.
Omnia nunc diversa videt, nunc altera surgit
[Page 154]Naturae facies. Nam quà longissima Vena
Perplexos ultra nodos porrecta jacebat,
Mollior elapso flaccescit sanguine; sed quà
Interius spectat, Cordi conjuncta sinistro,
Dura riget, succoque superveniente tumescit.
Allabensque liquor, spatiis conclusus iniquis,
Aestuat introrsum, vitalemque ampliat orbem,
Et propè disrupti intendit retinacula Cordis.
His etiam rite expensis, simul omnia circum
Laxat vincla Senex; magno simul impete sanguis
Emicat, & prono decurrit concitus amne:
Corque vices peragit, renovatque arteria pulsum,
Quantum efferre valent moribundi languida membra.
Harvaeus, qui cuncta animo securus obibat,
Constitit attonito similis, paulumque moratus,
His tandem charos dictis affatur amicos.
Vos quibus alma salus curae est, qui sacra medentûm
Pocula miscetis; quorumque potentibus herbis
Fata retardantur, miserumque extenditur aevum;
Accipite haec animis, memoresque recondite vestris;
Et veras demum vitae cognoscite causas.
Dissimiles Venae varios formantur in usus;
Hae primùm acceptos pleno de Corde liquores
Carnibus instillant, & toto corpore miscent;
[Page 155]Regressos illae in Cordis penetrale refundunt.
Principiò sanguis fonte eluctatus ab uno,
Conjungit vires, & magno flumine fertur;
Post autem in rivos scindit sese usque minores.
Tunc iter obscurum ingrediens, caecosque meatus,
Exiles Venarum apices, & parvula lentus
Vasa subit majora petens; & semper eundo
Auctior, immensus redit in praecordia torrens.
Nam velut irrigui fontes, fluviique minores
In Thamesin leni deducunt murmure lymphas;
Ille novo fluctu, & lato spatiosior alveo,
Crescentes undas sinuoso in Nerea tractu
Promovet, ingentique impellit flumine Pontum.
Haud aliter summo rediens è corpore sanguis▪
In tenues primùm Venas, parvosque canales
Insinuat sese; subito majora redundans
Vasa petit; tandem collectos undique rivos
Inque Cavam cogit, ripisque coërcet eisdem.
Illa gravis tumet, & refluo distenta liquore
Partem oneris ponit, Cordisque eructat in oras.
Quod simulac sensit venientis pondera succi,
Tenditur, & rigidum, & massâ majore gravatum
Omnibus insurgit fibris, multaque potens vi
Sanguineum amplexans laticem constringit; at ille
[Page 156]Quà data porta ruit: Pulmonem protinus omnem
Proluit, & tetrum exhalans de pectore fumum,
Aetheriâ nimium fervorem decutit aurâ;
Atque inspirato vitales aere flammas
Suscitat, & raptim coelesti accenditur igne.
Tum nitor effoeto redit, & nova gloria succo.
Jamque sinum Cordis laevum fulgentior intrat;
Atque inde in vastam magnâ vi pulsus Aortam
Prosilit, illa ictu distenditur, & simul omnes
Expansi toto subsultant corpore rami.
Sanguinis hoc iter est, atque haec via regia vitae:
Perpetuis agitur gyris membra omnia circum;
Atque iterum in Venas, iterumque in Corda recurrit;
Itque, reditque viam, celerique reciprocus aestu,
In sua conversus vestigia volvitur amnis,
Atque indefessum peragit circumfluus orbem.
Hunc motum, hos cursus innexa, solutaque Vena
Monstrat, & extantes diversâ in parte tumores.
Non etenim instabili fertur pede mobilis humor;
Ut levis Euripus dubiâ revolubilis undâ:
Sed certis semper gradibus pergitque, reditque.
Nam qui perluto veniunt è corpore succi,
Promptior his in Cor lapsus, via tuta patescit:
Sed refluis validum opposuit Natura Tridentem,
[Page 157]Et ternâ clausas munivit cuspide portas.
Quique è compresso pelluntur Corde liquores,
Exitus his facilis datur, at remeantibus obstant
Claustra, & Lunatae stantes in limine Valvae.
Verum haec ipse equidem modicis conclusa libellis
Expediam; atque alias rationes insuper addam;
Cur Medicus leni constringens brachia nexu,
Cum gravis accensas populatur flamma medullas,
Inferiùs Venam secet, & quà proxima Carpo est:
Quid faciat nodos varicoso in poplite; quidque
Sanguinis impediat subitum per prona relapsum;
Pluraque purpurei laticis monstrantia cursus.
Tum genitale arvum, & vitae primordia pandam;
Ut genus humanum, pecudesque, & caerula monstra,
Cuncta ovo exorta, & Puncto saliente creata.
Nec nostram effugient, quantumvis parvula, curam,
Quae miranda magis, subtili texuit arte
Natura, & primùm adductis prorepere fibris
Jussit, mox pictis volitare per aera pennis.
Forsitan haec etiam, non multum ingrata, docebo;
Ni mea crudelis compîlet scrinia miles.
Nam mihi nescio quid laevi mens aegra minatur;
Arma procul video, & fulgentes aere catervas.
Quae rabies animi, quae tanta insania Cives
[Page 158]Perculit ingratos; atque in fera praelia raptat
Felices nimium, Carolo regnante, Britannos?
Hei mihi! quas clades, & quos inimica tumultus
Fata parant? cerno stagnantes sanguine campos,
Cognatasque acies alternâ caede rubentes.
Quid sibi vult Styge prorepens Consessus ab imâ;
Diraque regali perfusa cruore bipennis?
Ante precor mors atra graves mihi condat ocellos,
Quam videam illius casus, lacrymasque diei.
Eheu! quam variis jactabitur Anglia fatis!
Principiò in miseram immanis dominabitur Hydra:
Sed ferus obscoenum Serpens caput exerit Orco,
Terrificos spargens oculis flammantibus ignes,
Oraque sanguineis turpatus lurida guttis;
Inque ipsam ruit ille Hydram; & de sede supremá
Dejicit, & rursus tenebrosa in Tartara mittit.
Mox aliam ipse Hydram nocte, & pallentibus umbris
Evocat; hanc subito, nec opino vulnere mactat;
Atque indignatus Stygias detrudit ad undas,
Sibila tentantem frustrà, & capita aegra plicantem.
Tum spoliis Divûm, solioque superbit eburno:
Et tria squamigero Sceptra impius arripit ore.
Jamque novo laetus regno, rebusque secundis
Exultat, vacuaque furens bacchatur in Aulâ.
[Page 159]Cogitur hic etiam infernas transnare paludes.
Tum latebras tristes, atque horrida tecta relinquens,
Erepit gracilisque, pigerque, & frigidus Anguis;
Sed solo armorum sonitu tremefactus inani,
In deserta fugit, caecoque reconditur antro.
Extemplò faedis horrescunt omnia Monstris;
Qualia nec vastis sitiens alit Africa campis,
Nec varius falso pascit sub gurgite Proteus.
Harpyiasque, Hydrasque truces, ve [...]asque Chimaeras,
Ignotasque olim species faecunda ministrant
Tartara, nocte atrâ, & densâ caligine tectas;
Luctantes secum, atque in mutua tela ruentes.
O Pater! O Fessis tandem sucurre Britannis!
Et tot pressa malis, tantisque attrita ruinis
Anglia duret adhuc; atque omni functa periclo,
Excelsum nitidis iterum caput inserat Astris.
Nescio quis gelidâ insolitus mihi fulgor ab Arcto
Exoritur, dubioque illustrat lumine terras.
Rarescunt tenebrae, victaeque Aquilone sereno
Diffugiunt nubes; latum Sol igneus orbem
Attollit, totoque abscedunt aethere nimbi.
Monstra novis radiis, subitaque exterrita lucè
Horrendas sedes, & Tartara nota revisunt;
Praecipitique fugâ in patrium referuntur Avernum.
[Page 160]Fortunata Dies! quibus exornare triumphis!
Quos miseris tandem plausus! quae gaudia portas!
Delitiae Angliacae gentis, Regumque propago
Carolus alter adest, sceptrisque potitur avitis.
Stant gemini circum Fratres, Ille aureus alter
Gratanti ingreditur similis; tristissima nubes
Alterius caput obscurâ ferrugine cingit.
Regale ambo latus stipant: Hic pergit in Urbem
Clamores inter laetos, & vota suorum.
Hunc sequitur Pax alma, & pleno Copia cornu,
Et pietas, & prisca fides, & gloria rerum.
Quae neglecta diù, pedibusque obtrita jacebat
Relligio, antiquum sumit rediviva nitorem,
Coelestique iterum affulget placidissima vultu.
Quid non efficiat tanti praesentia Regis?
Illius auspiciis doctorum illustre Virorum
Concilium accitur; totoque ex Orbe frequentes
Conveniunt, iisdem succensi pectora curis.
Quisque suum pulchrâ caput obvincire coronâ
Ardet, & audaci palmam decerpere dextrâ.
Namque animum exacuit favor; & sub Principe cres [...]
Laudis amor, studiisque accenditur aemula virtus.
Neve inimicitiae tali in certamine. Sed quis?
Ille quis est claro Divorum sanguine cretus,
[Page 161]Quem scriptis, factisque, admirandisque repertis
Insignem, not [...] mittit glacialis Ierne?
O quanta! & quae turba Virum comitatur euntem!
Cumque ipso parili gestit procedere gressu:
Omnes ingenio praestantes, artibus omnes!
Non tot Cumaeo folia abripiuntur ab antro;
Atque abrepta levi volitant ludibria vento:
Non tot Cecropiae, depastis floribus Hyblae,
Autumno glomerantur apes, cum rauca resultant
Aera, & caeruleus resonat tinnitibus aether.
Neve illi tenues, dubiaque ab origine Formas,
Argutasque secant nugas; sed pondera rerum
Solliciti tractant, verique cupidine tacti
Singula pertentant; certatim nobile semper
Fervet opus, magnoque evolvunt cuncta labore▪
Quicquid in immensi jactatur limite Mundi;
Quicquid Pontus habet, quicquid spirabilis aër;
Quicquid Terra parens summove in cortice gesta [...],
Aut imis occultat inexplorata cavernis;
Nil illi praeclusum, intentatumve relinquunt;
Omnia rimantur. Felici indagine multa
Inveniunt; aliisque investigata resingunt
In melius. Quaecunque olim ter Maximus Hermes
Tentavit, quoties caluit Memphitica fornax;
[Page 162]Quaeque Syracusio descripta in pulvere Vati,
Barbarus immiti abrupit Problemata ferro;
Quaeque ignarus adhuc causarum, viscera vidit,
Dum frustra inversis extis inhiabat Aruspex,
Venturam exquirens sortem, mentemque Deorum
Illi quotidiè versant, animoque manuque
Omnia Scrutantes; illis Natura reclusas
Pandit opes, neque se nebulis obscura recondit.
Illi concretas moles, & corpora dura
Igne domant, subitoque sua in primordia solvunt.
Et Lunae, Solisque viam, & labentia coelo
Sidera describunt radio, & quibus Orbibus errant
Terribili horrendùm rutilantes crine Cometae.
Serpentes atros, Pisces, genus omne Ferarum
Arte secant summâ, & spirantia membra revolvunt;
Fibrillas omnes, & vasa minutula quaerunt.
Atque illis nostrum si fors superare laborem
Contigerit, mihi jucundum est, & amabile vinci.
Conscia mens recti sibi gaudet; splendida nunquam
Facta premit, minimumque alienis invidet ausis.
Hos fama ad superos fulgentibus evehat alis;
Nos quoque posteritas aliquo signabit honore,
Qui primi Cordis certâ rate findimus aequor,
Ignotosque olim vitae tranavimus amnes▪
[Page 163]Talia fatidico Senior de pectora fundit.
Interea diris Animal cruciatibus aegrum,
Immanes patitur secto Thorace dolores.
Cor tamen ad solitum accingit sese usque laborem,
Et validis primùm, & crebris micit ictibus; at mox
Segniùs, & raro respondet verbere; Pulsu
Ancipiti tremit, atque incertâ fluctuat undâ;
Tum fatis victum cadit, immotumque quiescit.
Ferreus abscondit morientia lumina somnus,
Horrentesque rigent artus, calor ossa relinquit.
Harveides animo pervolvens cuncta, Canemque
Exanimem spectans; Quo te, inquit, fata tulerunt?
O mihi si raptum in lucem revocare liceret,
Et fugientem animam gelidis infundere membris!
Sed prohibent Parcae, & nullo jam carmine Manes
Flectendi: vel si tantum medicamina possent;
At me irae superûm terrent, & Apolline natus
Fulmineo extinctus jactu. Quid nunc tibi tandem
Pro merito egregio, & vitae pro munere reddam?
Nec tu defunctus planctu laetabere inam;
Nec tua solabor pretioso fata sulpulchro.
Ista levem Culicem vano splendore coronent,
Quem brevis ingrati pastoris sustulit ira;
Formicamve vagam, quam incautam succina gutta
[Page 164]Implicuit, pinguique revinctam rore peremit.
Major honos tibi debetur, tibi gloria major.
Namque tui generis Procyon, & Sirius ardens,
Inque domos Superûm, & stellantia tecta recepti:
Quin tu etiam aetherias conscendas tertius arces.
Tu quoque coelestes inter numerabere flammas;
Sublimique procul radians fulgebis in Axe.
Neve Canis vestro in coelis formosior Astro
Ullus erit, non qui rabioso sidere tostos
Urit agros, non qui Leporis vestigia latrat.
Nam neque lethalem in terras jaculaberis ignem,
Inducens hominum generi morbosque, famemque;
Nec sata, nec pecudes insano fervidus aestu
Extingues: sed laeta tuo, & flaventia culta,
Atque salutiferas herbarum lumine vires
Augebis, floresque in prata virentia sparges.
Ignibus innocuis, & amicâ lampade mundum
Lustrabis, medicasque, haud nunc inglorius, artes
Aeternâ, placidaque nitens moderabere flammâ.
Haec ubi dicta; omnes, sua quisque in tecta, recedunt,
Harvaei famam, ac laudes super astra ferentes.
ROB. GROVIUS, A. M. Cantab.

Cursus NOVI FORI.

QUO me clientem, Musa, rapis tuum?
Aut quas ad oras ludicra nescium,
Montesque percurrens & urbes
Aërio vehis alta curru?
II.
Fallor, vel alto pensilis aëre
Molem propinquam nubibus arduis,
Urbemque devotam Tonanti
Intueor, rutilasque turres.
III.
Fallor, suberbi vel juga turgida,
Et saxa coelo conspicor aemula,
Rupesque praeruptas Olympi
Et patuli spatia ampla dorsi.
IV.
Quis clamor urget? quis sonus advolans
Obtundit aures, & properantium
Immiscet hinnitus equorum,
Murmuribus strepituque turbae?
V.
Quae scena vasto panditur aequore?
Gaudetque longo debilis otio
Delecta per campos Juventus
Hurculeos renovare ludos?
VI.
Ecquis superbo cingitur agmine
Altusve curru fertur in aureo?
Quem totus excepit tumultus
Laetitiâ properoque plausu?
VII.
Rursúsne currum Chromius occupat
Auriga celsus, loráque concutit,
Metamque devitare cautus
Per medium ruit ales aequor?
VIII.
O si reversus Pindarus afforet,
Paulùm relictis Elysii plagis,
Hic grande conamen, paremque
Materiem reperiret arti!
IX.
Hic siste cursum, Musa, nec utere
Laxis habenis: Nil melius videt
Vel Phoebus Eöas relinquens
[Page 167]Hesperiasve aditurus undas.
X.
Sic fatus haesi, Musaque protinus
Immota fixas continuit rotas,
Et molle subridens amicas
Purpureo dedit ore voces;
XI.
Non celsa spectas oppida Graeciae
Latéve notam conspicis Elida,
Solenne nec festum Tonantis
Nec patuli scopulos Olympi.
XII.
Sed laeta faustae regna Britanniae,
Atque auspicatas aspicis insulas,
Murosque sublimes & arva
Neiofori, fluviumque Chami;
XIII.
Nullis secundus qui fluit amnibus,
Ni cedat almae fluctibus Isidis
Torrente quae sacras Camaenis
Oxonii lavat amne ripas.
XIV.
Quin surge tandem versibus & vagis
Describe miram quadrupedum fugam;
[Page 168]Nec segnis exora Camaenas;
Materies creat illa vatem.
XV.
Sublimis alto Pegasus aëre
Fecit poëtas; dum levis avolat,
Vel solus agnovit Caballus
Pierios aperire sontes.
XVI.
Vix Musa presso conticuit sono,
Volvo per agros lumina sedulus,
Et munus exolvo receptum
Obsequio properans fideli.
XVII.
En! ut superbos agmen Equestrium
Tentat caballos, impatiens morae,
Luctaeque praeludens futurae
Fraena quatit manibus remissa.
XVIII.
Jam rauca primo Tympana murmure
Passim vagantes quadrupedes vocant;
Clangore jam suadent secundo
Praecipiti celerare cursu.
XIX.
Certamen aequum tres ineunt pares
[Page 169]Et loca solvunt, protinus avolant
Omnes & effusi feruntur
Carcere corripiuntque campum.
XX.
Nunc ille nunc hic praevenit aemulus,
Nec certa parti sors favet alteri,
Arrecta sed laudum cupido
Ancipitem facit aequa cursum.
XXI.
Stat fixa longa meta celetibus
Alta reversus ramus ab ilice,
Umbramque diffundens amcenam
Et viridi placidus colore
XXII.
Invitat omnes: huc pede fervido
Tendit Caballus, huc oculos eques
Advertit intentos, equumque
Urget adhuc stimulis anhelum.
XXIII.
Talis sereno dum nitet aethere
Arctos perito cognita navitae
Spectatu [...] immotè, ratemque
Auspiciis regit una certis.
XXIV.
Jam Diva tandem lubrica destitit
Mutare partes; impiger aemulos
Praecessit indefessus alter
Quadrupedes tenuitque metam
XXV.
Cur non Olivam crinibus applicat
Pro more victor? Quis nova praemia
Indixit Alcides, tuasque
Ausus erat temerare leges?
XXVI.
Dixi, nec ultra Musa silentio
Vocem repressit, protinus inscium
Fatur arridens & infit
Ambrosiis Dea pulchra labris.
XXVII.
Qui jura sanxit quid vetat editas
Mutare leges? Is nova praemia
Assignat Autor, qui Britannos
Imperio regit unus aequo.
XXVIII.
Qui tot triumphos vincere Chromii
Possit vel uno; dum properantium
Attentus immensos labores
[Page 171]Laude vehit pretioque signat.
XXIX.
Cernis benigni munera principis,
Cernis metalli pocula divitis,
Caelata mirandis figuris
Et nitidis pretiosa gemmis?
XXX.
Haec sunt olivam quae superant tuam;
Quae donat ipso non minor Hercule;
Qui ducit à coelo decusque
Et sobolem genitore Divo.
Honoratiss. LEOPOLDUS WILLIAM FINCH, ex Aede Christi.

In Adventum REGIS OXON. 1681.

QUalis Gigantum viribus aemulis
Infensus olim Jupiter edidit
Regale decretum, Deosque
Aethereâ glomeravit aúlâ.
II.
Huc te citatum, Bacche pater, tuae
Vexere tygres passibus impigris,
Excussa nequicquam coactae
Indocili juga ferre collo.
III.
Huc tendit atro pulvere sordidus
Mavors, caballis raptus ab igneis,
Dextrâque fatali cruentam
Gestat adhuc metuendus hastam.
IV.
Huc Phoebus axem torquet eburneum
Passuque claudo Mulciber & pater
Saturnus, accitisque tandem
[Page 173]Numinibus, volat ales Hermes.
V.
Talem Senatum Praeside Carolo
Miratur Isis; dum celeri ruens
Torrente, dilectas Camaenis
Oxonii lavat amne ripas.
VI.
Miratur omnes hic simul ordines
Quas auspicatae terra Britanniae
A faece distinguit profanâ
Et titulo potiore signat.
VII.
Huc egit, aequo foedere, publicum
Discrimen omnes; dum studet arduam
Regni laborantis salutem
Egregius stabilire coetus.
VIII.
O! Si secundo numine cederent
Privata causis commoda publicis,
Totusque certatim Senatus,
Consiliis ageretur aequis!
IX.
Immotus artes Carolus hostium
Vanasque tutus despiceret minas;
[Page 174]Et pacis & belli bilances
Arbitrio regeret fideli.
X.
Non civium ardor prava jubentinm,
Non falsa rupto foedere Gallia,
Non Papa securam molestus
Rumperet insidiis quietem.
XI.
Sed fausta talem sumeret Anglia,
Qualem, Monarchâ laetior Advenâ
Pompaque regali, renidens
Induerat Rhedycina vultum.
XII.
Quae jam recepti conscia Principis
Coelo superbum tollere verticem,
Celsoque sublimis triumpho
Finitimis dare jura terris,
XIII.
Regina coepit: viderat aemulas
Certare Turres, quae magis Aurea
Fulgeret, atque augustiore
Exciperet dominum apparatu.
XIV.
Se vincit & jam clarior emicat
[Page 175]Moles scholarum nobilis; auspice
Fundata quae quondam Jacobo
Laeta sinu recipit Stuartum.
XV.
Ast inter omnes altior eminet
Quae destinatur consiliis patrum,
Dum pompa conventûs superbam
Luce nova decoravit aulam
XVI.
Vagos planetas vidit, & aetheris
Hic olim inertes Astronomus vices,
Et surda nequicquam perita
Sydera sollicitavit arte.
XVII.
Jam fata regni verius explicat
Bellique causas, mystica Carolus
Arcana fatorum resolvit
Et sapiens dominatur astris▪
XVIII.
Ille, ut superbo Jupiter agmine
Cinctus Deorum, saepius Isidis
Invisit undas & fluenta
Jam Thamesis potiora lymphis
XIX.
Juxtaque nostri clarior emicat
Juno Tonantis; quam Venus aurea
Longusque Musarum triumphus
Et charitum comitatur ordo.
XX.
Quocunque tendunt induitur novam
Natura formam, Floraque pascuo
Miratur agresti virentes
Sponte suos properare foetus.
XXI.
Vel tecta quiddam majus & amplius
Mutata praestant; Hic quasi Carolus
Palatium praesens creasset
Artificis superans labores.
XXII.
Talem recepto Numine viderat
Baucis Tabernam; dum stupuit novo
Splendore perfusas Columnas
Et rutilo nitidas metallo.
Honoratiss. GEO. COMPTON, ex Aede Christi.

MAURUS Advena.

POrtenta Mauri barbara climatis
Mendax vetustas narret & augeat,
Quae monstra faecundans adustam,
Phoebe pater, generas arenam.
II.
Fingat colubros, corpore squallido
Vastoque rictu, singat & incolas,
Gestuque ferales & ore,
Atque suae nova monstra terrae.
III.
Indocta falli Nos melius docet
Verique cultrix Experientia;
Quae novit Errorum recessus
Et veteres aperire fraudes.
IV.
Longum ferocis senserat Africae
Tingis furorem; totaque bellico
Obsessa portas apparatu
Par geminis stetit una regnis.
V.
Vis inde, virtus hinc prior, arduum
Rivalis irae distulit exitum;
Dum Maurus occisam cohortem
Angligenûm, legione pensat.
VI.
At quae peremptum longa Trelaunium
Tacebit aetas? qui Decio parem
Sortitus in bello ruinam
Morte sua stabilivit urbem.
VII.
Haec ut superbi Maurus in arcibus
Audît Palatî; Frustra (ait ingemens)
Cum Gente certamus Britanna,
Illa meos moriendo vincit.
VIII.
Nil Marte agendum; foedera sanciam
Pacemque pangam; munera certius
Praestabit & partes amici
Quisquis agit metuendus hostem.
IX.
Legatus altae per proceres notae,
Ipsique regi sanguine proximus,
Suscepit oblatos honores,
[Page 179]Magna Equitum comitante pompa.
X.
Ut primum ad oras appulit Angliae
Pacis minister, confluit undique
Vulgi mirantis tumultus,
Et potior procerum Corona.
XI.
Mirantur illi non solito modo
Haerere vestes; nudaque brachia,
Arcumque pendentem & pharetram
Praepetibus gravidam sagittis.
XII.
Os hi verendum membraque nexibus
Compacta firmis, lumina fervidis
Armata scintillis, in agmen
Omne suas jaculata flammas.
XIII.
Talis cruento pulvere sordidus
Mavors, caballis concitus igneis,
Bellumque feralemque cladem
Threiciis meditatur agris.
XIV.
Quid si perusta natus in Africà
Vicina solis passus & oscula
[Page 180]Subfuscus evadat, Deique
Ore nigras imitetur umbras?
XV.
Ast Hinc latentis plenior ingenî
Et perspicacis vis animae fluit,
Dum magna sublimes furores
Mens agitat propiore Phoebo.
XVI.
Quin & sagittas auspice Delio,
Tractare miris noverat artibus;
Vicisse vel Phoebum putares
Atque Dei subiisse partes.
XVII.
At quis regendi Quadrupedes Deus
Indulsit artem? cernis Equi jugo
Ut haeret immotus, remittens lora
Lora, Supervacuumque fraenum?
XVIII.
Fallor, vel olim per Lybicos agros
Venatus, artem Te docuit suam
Miroque donavit Caballo
Quadrupedum domitor Gradivus.
XIX.
Talis suorum celsus in agmine
[Page 181]Fertur superbo foederis Arbiter,
Litesque componens fideli
Implicuit duo regna nodo.
XX.
At quem secundum conspicor? altius
Turbam inter omnem splendet Apostata
Quem Musa dicendum perosa
Aegra silet, refugitque luctu.
Honoratiss. H. MORDANT, ex Aede Christi.

In Obitum Illustrissimi Principis HENRICI R. JACOBI I. Filii natu maximi.

FLemus opes Britonum fractas, tristesque cadentis
Henrici cineres, & lamentabile fatum.
Tu modò, quicquid adhuc de tanto funere restas,
Fortunata anima, atque ingentis nominis umbra,
Respice Sydereis è sedibus, & cape luctus,
Quos tibi nunc tumuloque tuo, pia turba, frequentes
Mittimus, & meritos cineri libamus honores.
Verùm O, quis tantos fando aequiparare dolores,
Quisve tua infaelix poterit lamenta referre
Anglia? sic te olim, meritò augustissime Princeps,
Amissum te, Edvarde, tuosque, Arthure, supremos
Deslevit manes, sic in tua funera, Eliza,
Ivit, fracta animo, atque ingenti squallida luctu.
Tuque etiam miseranda parique accensa dolore
Scotia turbaris, gemibundo & pectore clamas,
Anglia redde mihi, non sic tibi credita, redde
Pignora: nos humilem in terram dejecta ferentes
Lumina, nil contra: taciti simul agmina tantùm
[Page 183]Miscentes, socias lacrymas, sociasque querelas
Jungimus, & misti clamorem ad sydera latè
Tollimus ingentem: miseris tu testis utrisque
Tu, Tueda, Arctoos inter celeberrime fluctus,
Tueda, Caledonios qui nostris dividis agros.
Ipse etiam obscuris multum gemuisse sub antris
Diceris, ac imis clamarunt Naiades undis,
Orcades atque extremis montibus exulularunt.
O dolor! O virtus! oculis quis flumina nostris,
Quisve dabit capiti fontes? Te, Henrice, peremptum,
Te flemus, te triste caput: Te, Hencice, vel ipsi
Romae, vel duris miserandum funus Iberis.
Te, Princeps, casumque tuum mox Indus uterque
Accipiet, Libycique, & inhospita pectora, Parthi:
Accipient: lacrymisque insuetis ora rigantes,
Clamabunt, O digne Puer, cui longior aetas,
Cui coelum, & series fatorum mitior esset.
Non te expirantem Nymphae spectare, nec ipsi
Te Satyri potuere, aut, rustica numina, Fauni:
Aspicis, ut fugiunt Nymphae per lustra ferarum
Obscura, ignotasque vias, desertaque, sylvae
Non Illis siunt, non illis flumina curae.
Thamesis ipse diu mediis exterritus undis
Restitit infaelix, & ne quid tale videret,
[Page 184]Avertit cupidè fluctus, atque edidit imis
Flebile murmur aquis: sonuerunt flebile ripae.
Illum solantur non centum in flumine cygni,
Quos vel candori dices certare nivali:
Non illum centum, quae toto in littore surgunt
Sydereae turres, coeloque minantia tecta.
Tantum algas inter moerens, ac densa salicta,
Luget, & in lacrymas metuens ne flumina fortè
Deficerent, revocat cursum, oblitusque tributi
Rarius Occanum repetit, fluctusque rependit.
At vos, qui Aetonae colitis camposque virentes,
Frondentesque simul sylvas, faelicia rura,
Dicite (vos & amant Musae, & vos carmina nostis)
Dicite (vicino nam vestros alluit agros
Flumine) quos crebrò gemitus dabat inclytus amnis,
Edidit infaelix quae tunc lamenta sub undis.
Interea, Britonum terras quaecunque rigatis
Flumina faelici tractu, huc advertite cursus,
Huc agite ô fluctus, vestris famulataque lymphis
Ne tanti pudeat partem vos esse doloris.
Nec tibi Tueda tuas nimium sit linquere ripas
Ac infaelices nobis sociare quaerelas:
Sic tua ne posthàc infestent littora Phocae,
Sicque peregrinos crescens bibat alveus amnes!
[Page 185]Et tu, Chame pater, cui doctae semper ad undas
Mille canunt Musae liquidas, ac mille Camenae,
Hìc aderis, serosque unà comitabere ritus.
Sic tibi nec limus posthàc nec inutilis alga
Officiant, facilis sic fiat cursus, arenâ
Sicque viam sternant Nymphae, & candente lapillo!
Ipse tibi Oceanus, Princeps, meditatur honores
Neptunusque pater, tibi quicquid maxima latè
Aequora numen habent: trepidant per caerula regna,
Perque domos liquidas, tibi dona extrema, ferentes
Nereides, Nereusque parens: centum undique Nymphae
Addunt se comites, & lata per aequora flores
Spargunt, clamoremque unà cum murmure tristi
Attollunt: resonant clamantibus aequora Nymphis,
Heu miserande puer, si quando fata dedissent,
Firmata ut virtus justo tibi cresceret aevo,
Et Britonum regeres patriis virtutibus urbes:
Quae tua narraret tum ingentia facta stupescens.
Posteritas, seris venturaque tempora saeclis?
En ultrò cedit tibi Gallia, fracta vel ipso
Nominis auspicio, en ultrò devictus Iberus
Munera fert, ultróque tuis famulatur habenis!
Vidimus ah quoties jam, te domitore, patentem
Fervere equo campum, atque ipsum glomerare superbos
[Page 186]Nunc pedibus gressus, nunc altas surgere in auras!
Vidimus ah quoties prensantem fortitèr hastam,
Quassantemque manu, & jam nunc adversa ferentem
Pectora pectoribus, trepidis te assuescere rebus,
Imbibere & teneris etiam nunc bella sub annis?
Vidimus: & quantum speravimus affore rebus
Te nostris decus, & quanta haec assurgere regna
Talibus auspiciis & tanto munere divûm?
Ast ô nequicquam nobis indulsimus olim
Faelices divos, foelicia sydera! fata
Obstant, ne tantisque foret nimis Anglica donis
Terra potens; te nunc (Princeps dignissime, quon [...]
Spes Patris, patriaeque decus, communis utrisque
Nunc dolor) eripuit nobis, & mersit acerbo
Funere nigra dies, atque illaetabilis hora.
Implevit postquam nostras jàm nuntius aures
Infaelix, ac fama fuit tibi, máxime Princeps,
Ingruere, & teneros artus depascere morbum:
Quos pro te superos in vota vocavimus omnes?
Quas pro te donis omnes cumulavimus aras?
At frustra heu, superos in vota vocavimus omnes,
Et frustra donis omnes cumulavimus aras.
Ergone te aeternus pallor, durique perennis
Invadet lethi sopor, & cinis ater habebit?
[Page 187]Dii superi, manes, & quicquid numinis usquam est,
Infandum prohibete nefas! sic ire sub umbras
Invisas sinitis, cui vestri semper honores,
Cui pietas, & amor semper justique bonique
Curae erat, & quisquam jam vestra (ignoscite divi)
Numina, vel stultè vestras colat irritus aras?
Tuque etiam, ô dux Astrorum, nitidissime Phoebe,
Phoebe, decus coeli, qui terras lampade lustras,
Aspicis hoc? & adhuc rutilis caput ignibus ardens
Axe moves, nec dum viduatae lumine terrae
Nunc Phaëtontaeas iterùm metuere tenebras?
Quàm mihi nunc superos & fata lacessere & acri
Insanire libet versu! sed carmina curat
Nec mea jam superûm quisquam, nec inania vota.
Ergo dies, qui te uondam discrimine tanto
Expediit, te nunc infoelix auferet idem?
Heu miser, heu tantis nequicquam erepte perîclis!
Heu frustra vitata prius tua, perside Guido,
Dextera, sulphureique doli, tormentaque caeca!
Et tamen hoc melius, cedentem leniter auris
Exhalare animam, placidaeque occumbere morti:
Quàm si perjurae vel te vis impia dextrae
Tolleret, occultaeve artes, aut triste venenum▪
Hoc solum, hoc tanti casus solamen habemus,
[Page 188]Impia quod de te extincto non Roma triumphet,
Infidusque suas non jactet proditor artes.
Ipse Deus dedit hanc animam tibi, & undique donis
Ditavit tantis, ipse & deponere rursus
Hanc animam jussit, positam placidoque recepit
Ipse sinu. En ultro summi tibi limen Olympi
Panditur, occurrunt divi, veterumque frequentèr
Foelices animae, mirantur pectora, suaves
Mirantur vultus: ultro procedit Eliza
Agnoscensque suum, pulchrâ tibi Nectara dextrâ
Porrigit, ipsa novosque tibi praelibat honores.
Hinc tu fortasse ad nostros jam lumina tractus
Convertens, omnes certantes undique cernes
Inque tuos ritus properantes, donaque, tristes
Heu quae extrema damus, tumulo & quas mittimus omnes
Inferias, lacrymas, &, inania munera, versus.
Cernes: & (superi si forsan talia curant)
Accipies placidè, & studiis laetabere tantis.
HEN. WICHAM, Coll. Regal. Cantabrig.

In Obitum Augustissimi Desideratissimi Re­gis CAROLI II.

DIi, quibus imperium terrae, quorum omine certo
Mortales regimur; (quibus indulsistis habenas
Si cognatorum vos tangant funera regum,)
Dicite Coelicolae, cur nullum crine minaci
Exarsit sidus? cur nondum conscius aether
Iracunda Deorum armamentaria pandit
Portenta, implevitque atro coelum omne tumultu?
Sacrilegi en nuper praeceps insania morbi
Debacchata, sacrum CAROLI caput, impete terris
Fulmineo eripuit; perque omnes pallida vultus
Mortis imago suos agit imperiosa triumphos.
Non sic Caesareos tacuerunt sydera casus,
Sed mugire solum, sed per cava serpere murmur,
Complerique armis coelum minitantibus augur
Attonitus stupuit; quanquam nec Julius astris
Carior, aut graviori ereptus turbine lethi.
Primus ubi in CAROLUM morbi gravis irruit aestus;
Intremuere artus, venturum dextera fatum
Horrue [...], [...]gicumque exussit pectora frigus:
[Page 190]Tum cito torpor iners, caecaeque oblivia noctis
Invadunt cerebrum, picea caligine sensus
Obducunt, gelidoque oculos sudore natantes
Nescio quid densa passim circumvolat umbra:
Mens oppressa labat, gyroque fatiscit inani,
Et consanguineo lethi jacet obruta somno.
At pius interea frater cervice cadentem
Excipit, inque sinu dilectum pignus amoris
Nequicquam amplectens, iterumque iterumque vocato
Ingemit, & lacrymas inter sic vocibus instat:
Quo fronti divinus honos, & flammeus ardor
Luminibus periit? quo torvi gratia vultus?
Certe haud talis eras cum foelix Anglia Regem
Spectabat reducem, cum te per laeta viarum
Strata incedentem fusae cinxere coronae.
Vix talem vidit, tibi cum fidissima quercus
Latas densa comas, & multo vimine opacos
Intertexta sinus, sacra caput occulit umbra.
Qui tibi jam casus? quae causa indigna trementes
Infecit vultus, corpusque exangue resolvit?
Dic mihi, nam memini primae olim flore juventae
Cum tua, qua rueres, prosterneret hasta rebellem
Praecipitemque immani agitaret turbine plebem.
Te memini qualem foelix victoria vidit,
[Page 191]Et laetum spoliis, & multo pulvere onustum.
Fare ergo, obtestor per fratris amabile nomen,
Per populi gemitus, per caesi vulnera Patris.
Ille graves oculos, audito nomine patris,
Paulatim attollit, corpusque acclive cubili
Erigit; & longo vix tandem tempore fatur:
Quis mihi delicias fugat, atque errantibus aufert
Gaudia mille oculis? nuper mihi dulcis imago
Exemit curis animum, invasitque solutum
Sacra quies, longo jussit super aethera tractu
Astra sequi, dederatque animam diffundere coelis:
Aërias late valles, camposque patentes
Fas mihi metiri, praesentiaque ora tueri
Majorum, patrisque sacros agnoscere vultus.
Illi coeruleus supra caput emicat ignis,
Flagrantesque nitor crines, & tempora circum
Ardescit; rutilo dum vultus sydere fulget
Immortale jubar spargens, & lucida tela.
Ergo fata vocant, me sors aeterna fatetur
Numinibus deberi, atque annumerarier astris.
Te modo pacatum (nostri, Germane, labores)
Te manet imperium, laetoque Britannia plausu
Augurium spondet, sedatoque orbe triumphos.
Dixit, & interea novus inspirasse videtur
[Page 192]Membra vigor, dubiusque salutis fluctuat aestus;
Saepe fugam simulat morbus, refluuntque vicissim
Atque abéunt pariter vires. Sic cum ultima lampas
Jam moriens alimenta trahit, jubar illa coruscum
Luce nova vibrat, geminatoque igne refulget.
Jamque valescenti ruit inclementia morbi,
Nox iterum gravis, atque oculos stupor urget inertes,
Exitiumque ferens, & ineluctabile fatum.
Qualis ubi armato stipatus milite victor
Obsessos urget cives; si forte repulsam
Indignans patitur, cito praeceps machina turrim
Nutantem premit, & per summas volvitur arces
Tempestas flammarum, atque igneus ingruit imber.
Haud aliter pergit furor increbrescere morbi,
Praecipitatque moras, horrendaque praelia miscet;
Difficiles animam lites, rapidaeque procellae
Vivacem elidunt; superas simul illa per auras
Tendit, & aetheriae victrix late imperat arci.
Sursum abit, atque alte gradiens super astra volenti
Hinc atque hinc populo Carolus dat jura; Jacobus
Succedit terris, Anglorumque intonat orbi,
Unica spes patriae, carum caput, & Stuartûm
Relliquiae ingentes, ac dilectissima fratris
Pignora.
[Page 193]Talis Ledaeos quondam concordia Fratres,
Talis amor docuît (timidis sanctissima nautis
Nomina) perque vices regnare, aeternaque sanxit
Foedera, & alterni fatum inviolabile sceptri.
JOH. WHITFELD, A. B. Coll. Merton.

GULIELMUS TERTIUS.

NYmpha modis pollens Numerorum, ô Diva trophaeis
Heroum comes assueta, & victricibus armis!
O Virgo Thymbraea! tuo si munere frondet
Laurea, Caesareosque aeternat palma triumphos:
Eia age sertorum spoliis redimita, labores
Aggredere Auriacos; age qualis prima futuram
Spes famam promisit: adulto foenore messis
Quam crevit fecunda: ut sceptra Britannica tradunt
Patresque, Proceresque, & non ignobile vulgus.
Nassovae soboli patrios avulsit honores
Ingratus Belga, & nascentem in vertice laurum.
Senserat hoc Juvenis, tacitusque in corde volutat
Non sibi, sed Batavis ruetuens: subit aegra laborum
Belgia, & antiquae viranda opprobria sortis;
Alvae dira libido, jugumque immite Philippi.
Tum vero immortalis honos, monumentaque famae
Auriacae mentem accendunt; Fredericus in armis
Sistit se coram, exuviis & pulvere campi
[Page 195]Laetus, sanguineus: qualis cum sterneret ultor
Spinôlam, tardosque ageret violentus Iberos.
Inde pares stimuli, nec degener ira nepoti
Ardescit corda inspirans; simulachraque fingit
Martia, venturas miscens sub imagine pugnas.
Jam furit impatiens, atque illi conscius aestus
Conceptique ignes gliscunt sub pectore, magni
Argumenta animi: primis nam Heroa sub annís
Jupiter excudens, pleno latice imbuit haustum
Aethereum, atque potenti indulsit munera flamma.
Pellaci contra fremit astu, & sibila jactat
Devittana domus, dubiique incendia motus.
Hinc fractas labi vires, & Belgica fata
Retro inclinare, inversamque evolvier urnam.
Arva premit Lodoicus, inexorabile ferrum
Cum senibus matres rapit, & circum oscula foetus.
Quis tamen, ô Gradive Pater, ruet obvius hosti
Grassanti? O veteres, ubi jam fiducia, Belgae,
Nassovae semper genti debenda, ruentum
Praesidiis regnorum, & tutelaribus armis?
Illo pene die cecidisti Hollandia; vindex
Sed prohibet Gulielmus, & armis fervidus insta [...],
Indignansque arcet Gallos: fortuna secundum
Pandit iter famae, & sceptri praeludia sancit.
[Page 196]Quis tibi Martis amor Batavum fortissime? quales
Primitiae armorum, juvenique incanduit ardor?
Testor Ameronae silvas, lentoque fluentem
Gallorum tabo Utrecam, gravidasque paludes.
Exundasse iterum graviori flumine visa est
Belgia, Neptunusque cruento horrescere campo.
Quid rursum Nassovus aperto Marte lacessit
Gallorum turmas? nusquam illi cominus hostis
Adversari audet. Durassius impiger alveum
Nunc Mosae medium, pavidus nunc tranat Aderam:
Mox redit inter rura, & caeco calle sequentem,
Haerentemque fugit. Stricto sic ense viator
Infestum vicis, atque implacabile Monstrum
Latronem urget: at ille ruit per devia saxa,
Perque lacus, dumosque, & eodem subdolus orbe
Acta refert vestigia; donec noctis amica
Aut favet umbra, aut fidae obscura silentia silvae.
Sed juxta Alphenam dum saevis Galle, nivales
Et fossas super, atque adstrictas srigore moles;
Nequicquam solitos moliris lubricus astus
Artificemque fugam. Alata distantia glande
Terga premit Gulielmus, agitque volatile plumbum.
Tum vero glacies vasta sub mole ruentum
Et gremium labefacta, & multo evicta cruore
[Page 197]Laxatur, patulaque gemit divulsa ruina.
Gallos singultantes, dicere multa volentes
Unda trahit refluens circum; & quibus ira pepercit
Martia, corripit ulta, avidoque involvit hiatu:
Tum mane aspiceres (frigentibus undique stagnis)
Corruptamque nivem, & foedum misto aggere frigus;
Arma aliena humeris concreta, atque ense minacem
Ignoto dextram: videas sparsum inde cerebrum
Et putrem saniem stricto canescere fluctu.
Arcta aliis rursum compage, & robore firmo
Ossa gelu annectit: medio huic sub gutture collum
Interclusit hyems, & fluctus pendula subter
Membra lavat, vinctasque caput supereminet undas,
Turpe & torvum inhians, manco ceu marmore vultus
Squallent Caesarei; sulcis srons horrida, ruptae
Fauces, arrectaeque rigenti in vertice setae.
Quin tu Nassovae proles verissima gentis,
Henricûm soboles, & Adolphi sanguinis haeres,
Abstineas bellis victor: satis imbre cruento
Florescit Laurus, satis ô tua tempora circum
Sudorque, & fumus commisto pulvere, foedant
Impubesque genas, dubiam & lanuginis umbram.
Cinge comas hedera, tibi nunc Hollandus avitos
Submittit fasces, immortalesque secures.
[Page 198]Nil ultra Lodoicus agit, nisi furta, rapinasque
Et pretio spolia empta, inhonesti opprobria belli.
Sed luit ingentes poenas, & damna rependit
Condeius: densas illi intra castra phalanges
Huc aggressus, & huc Gulielme impellis, & ipsum
Arduus evertis repetito turbine, septum
Silvarum latebris, magna & post valla latentem
Nequicquam: imbellis Gallo deferbuit aeftus
Et cessit brevis ira. Velut cum pastor opaco
Aut saltu videt, aut exeso in pumice vulpem;
Cuspide proruit indignantem, & dira rudentem
Instigans: multo prorepit saucius ictu
Et plaga stimulante hostis fugit; atra cruoris
Signa fluunt, memorique rubescit semita tractu.
Haud secus occulto serpit Condeius ab antro
Et pariter confusae acies. Sabia undique tabo
Arva tument, nemus & congesta cadavera sternunt
Vicinum: messe insolita vineta laborant,
Atque immaturum vestit nova purpura Bacchum.
Ergo jam pacem Lodoice, & jura coactus
Arcta petis, sanctaque adstrictum compede foedus.
Sed quid vincla subis, si te caligine circum
Indutum eripiet, tenui subtilis amictu
Aut dolus; aut robur ruptis immane catenis?
[Page 199]Ecqua fides Gallo, dum fraudem Ignatia pubes
Vipeream inspirat, magicumque impune venenum?
O Batavis simul invisa, atque infesta Britannis
Progenies! fecunda malorum! praestet apertum
Seu scelus ante aras manifesto & numine coram
Moliri, aut sceleri fucatam intexere nubem.
Ut patria, ut vestris exarserat Anglia flammis!
Extremumque minata diem, quo conscia motu,
Ingemult, quales sensit tremefacta labores!
Quam vestris actus furiis Jacobus, avitas
Amisit sedes, atque intractabile Sceptrum!
Sic visum est; quanquam ô, nisi mens aversa fuisset
Consiliis Divum, non jam diademate nudam
Canitiem deplorasset, tristemque senectam:
Nec toties vagus, inque exhausta pericula missus
Fatorum imperiis, iterum peregrina petisset
Arva lubens exul. Quin parce ingrata querelis,
Parce Erato: vetuit sua Roma, atque impete caeco
Detorsit titubantem: ignota per avia jussit
In praeceps ruere, atque obliquo tramite labi.
Quas olim sortita vices, quam moesta tuorum
Albion Annalum series, & fertilis ordo!
Te rapiunt curae rursum, & ludibria casus
Ingrati; quin tu coelis absiste timendo
[Page 200]Indubitare: eadem vigilant tibi rebus in asperis
Coelorumque fides, superumque aeterna potestas.
Quam bene protexit Batavis sua jura, & Iberum
Servitium detrectantes defendit Elisa
Auguriis magnis, & non incauta futuri.
Siqua valet juncta affinis vicinia regni,
Si Batavos fortuna, & eadem temperat Anglos
Lance, urgetque pari socias discrimine terras:
Diva attolle caput; jam te non longa manebunt
Taedia, nec tantos patieris inulta dolores.
En tibi non vanum tutamen, milite cinctus
Auriacus! fervet mistum clamoribus aequor;
Adventum testata Dei, cava littora circum
Clamores iterant, & laeti murmura vulgi.
Fama minax late increbrescit; & ingruit horror
Praevius armorum: turpes formidine cedunt
Irae atque insidiae; longo fugit intervallo
Ignati pecus, & stupidi, foedum agmen, Hyberni.
Salve invicte Heros, ô tempestate cruenta
Spes nequaquam aversa! O non indignus avorum!
Nusquam impar, nec tarda salus! seu Belgia supplex
Praesentem, seu te cognata Britannia poscat.
Tu vero Angliadum lux, & certissima Divum
Progenies Gulielme, potens succurrere seclo,
[Page 201]Obnitique audax! quas par defendere terras
Solus es, imperiis moderare, aeternaque jura
Hinc, inde exerce: Tibi Diva Britannia spondet
Se dotem; augustas tradit de vertice turres,
Et frameae decus, & sceptri inviolabile pignus.
Talis ubi ad duras religatae Brachia cautes
Andromedae, manicas indignaque vincula Perseus
Exuerat: tutelae nubit, & ipsa pericli
Fit virgo Munus; capit immortalia dona
Laetatus Victor, pretioque amplexus inhaeret.
Quisquis ades Zeuxis, succum molire potentem,
Et pompas Gulielmi, & festas ordine scenas
Incipe, sollennemque argutus pande ttiumphum.
Arte vagus prima ludat color Amphitriten,
Instabilesque undas: tum supra sluctuet ingens
Dorsa premens Batavum classis. Sub pondere Nereus
Spumat, & attonitum natat inter coerula vulgus,
Nereides, Tritones, & Inous Melicertes.
Crescentes Austri vires, pelagique tumultum
Palantesque rates late, mortemque propinquam
Sistit Nube cava invectus Pater: aequora circum
Strata quies; pronaeque volant ad littora Naves.
Haud procul hinc radio flagrante, & luce corusca
Insignis, laetos inter, Nassove, Britannos
[Page 202]Imperiis Assurgis: eodem effulgeat arcu
Vincta Maria caput, similesque in vertice flammae
Ardescant: ambo capiant gratissima Divum
Dona simul, populique preces; par flumine Nardus
Irroret crines errans; aequalia utrisque
Sceptra fluant auro, fluat auro purpura Vestis.
Sis Memor ô, calamisque cave, dum viva tabellis
Ora Mariae audes, divinam & fronte Juventam:
Ut graditur Diva! ut gradienti gloria surgit!
Ne spirans nitor absit, & impar langueat umbra.
Quis jubar intemeratum oculorum, & lucida pinget
Tela, ignesque genarum, & non imitabile fulgur?
En Niveum decus! En pharetras arcusque potentes,
Alma Venus, Paphiique armamentaria regni!
Sic ubi Threiciis Virgo Latonia tells
Armata, Idalios saltus, aut Maenala lustrat
Venatrix: late demissi gratia crinis
Luxuriat, nec dum sociae colla ardua tangunt.
Jam vasta Heroas doctus variare figura,
Nassovam gentem, & primae incunabila famae
Ordire: hinc fervens densa inter tela Philippus
Cumque suo Henrico frater Lodoicus inundent,
O quam Borbonio dispar! tabula inde capaci
Incedant Gulielmi, Othones, & Engilberti,
[Page 203]Divi, Semideique.
Exere quin artem, & labor indefessus Adolphum
Hinc atque hinc describat, Adolphum jura volante
Germano dantem: Meritorum gloria fasces
Romanos illi indulsit; metuendaque Thraci
Virtus, Caesareis adscripsit nomina fastis:
Illum admiranti similem, similemque frementi
Exprime: laetorum turba comitante nepotum
Usque tuens oculis Gulielmum, hasta indice mon­stret
Protensa: cognata fremunt simul agmina plausu,
Et blandis supra plaudit victoria Pennis.
Parte alia emergat Virgo rediviva, pudorem
Flamma genas suffusa, & castos afflet honores,
Pulchra, modesta: illi aethereum sacra tempora lumen
Accenditque dies aeterna, & spirat amorem
Purum illibatumque: decoras aurea stringit
Vitta comas, nectuntque verendae insignia Mitrae.
Illa humeris innixa manum, cervice recumbit
Auriaca acclinis, coelestiaque oscula miscet.
Immani subter resupinam extende ruina
Ignatî sobolem, vano molimine sursum
Murmura dira, irasque vomentem, atque atra ve­nena.
[Page 204]Nempe premit vindicta, & pronam ferreus urget
A tergo nodus, rigidaeque ex aere catenae:
Tum bufo obscaenus, serpentum & squamea proles
Ilia per fibrasque vagatur, & ubera lambens
Depasta; at Furiae luctanti & colla tumenti
Insultant, Stygioque informis Cerberus ore.
Si videas, Zeuxis, quas jam matura revolvent
Fata vices Gallis; Lodoicum pinge ruentem,
Sceptra caduca, labans diadema â vertice, Laurusque
Arentes: glauco exultas velatus amictu
Rhene Pater, laxis attollens corpora vinclis.
Quanquam etenim Angliadis ignavus pectora tor­por
Infecit, nimiaeque ingloria taedia pacis.
Tu tamen ô Britonum spes! ô Gulielme labantis
Imperii Stator! coepto ne parce labori,
Gallica castra inter sopicum excude vigorem
Angliacae pubi, atque sepultas elice flammas.
Jam video, hastati revirescit fama Britanni,
En robur vetus, Henrici & vestigia regni!
Henricus Patriae vindex, Parisinaque terror
Moenia circum, & adhuc Lodoico inamabile nomen.
Saturno sic Rege putris ferrugine tellus,
Atque inculta situ coepit squallescere; dumisque
[Page 205]Et scabie rugosa. Ut vero Jupiter arcem
Ascendit, venêre artes, sua cura colonum
Exercet frugum inventrix, mox lucidus armis
Florescit miles: metuunt mortalia corda
Ultorem Jovis ignem, & inevitabile fulmen.
JO. WHITFELD, A. M. Coll. Mert. Soc.

CARMEN PASTORALE. Thyrsis, Meliboeus, & Daphnis, Interlocutores.

Thyr.
QUid dulci, Meliboee, sedes tam tristis in umbra?
Hic alios vultus poscit locus, omnia circum
Laetitiam invitant, & amoena fronte renident.
Sed quo, Pastor, oves, quo migravere capellae?
Forsan in ignotis illae jam montibus errant,
Atque insueta graves jam tentant pabula foetas,
Dum tu hic suspiras, & flendo dividis horas.
Mel.
Nosti olim insomnes curas durosque labores,
Thyrsi, meos, nosti pecoris quod amantior alter
Non erat, Arcadiae coleret qui rura colonus.
Sed me, Thyrsi, gregis suerat quae cura, reliquit.
Thyr.
Quid non suadet amor? quid non patiuntur amantes?
En Meliboeus oves, teneros en negligit hoedos.
Sic mihi, (nam memini) quum me Galatea teneret,
Non ruris, non urbis amor, nec cura peculi.
Pendeat ah sacra, dixi, mea fistula pinu.
[Page 207]Nam mihi nec cantus, nec erat mihi fistula cordi.
Tantum inter densas corylos silvasque latebam,
Turturis & moestas augebam voce querelas.
Mel.
Non, ut rere, meis amor haeret, Thyrsi, me­dullis,
Muneribus vici, nec me jam spernit Alexis.
Nec si sprevisset, jam ejus fastidia curem.
Me proprior jam cura tenet, majora revolvo.
Pan Deus Arcadiae, Divum lenissimus unus,
Pan qui curat oves, ipsos oviumque magistros,
Pan Deus occubuit; per rura gravissimus ibat
Rumor, & Arcadicos defecit vita colonos.
Monstrat & ista meos arbos incisa dolores
Quam cernis, crescentque mei cum cortice luctus.
Thyr.
Quid narras, Meliboee, Deum Pana isse sub umbras,
Quem fato immunem, Diisque immortalibus aequum
Spes erat, & cujus tam saepe litavimus aris?
Mira refers: sed habent similes praesagia casus.
Est quercus nostrae impendet quae plurima silvae
Arbos procera, & firmis radicibus haerens,
Una nemus, patulos distendens undique ramos,
Quae regina solet nemoris princepsque vocari;
Huc dum lascivae tondent arbusta capellae,
[Page 208]Sole sub aestivo pastor se ferre solebat,
Hic canere, hic lata frigus captare sub umbra.
Hanc ego mane meas ducens ad pascua capras,
Cum placidum ventis staret nemus, omine laevo
De coelo tactam vidi procumbere quercum.
Attonitae Dryades subitam doluere ruinam.
Nec longe abductus Philomelam dulce canentem
Turturis in murmur cantum mutare notabam:
Obstupui, & sumpta laetum modulatus avena
Nescio quid, miros tento depellere questus.
Illa tenore suo moerori indulget eodem,
Nec gemere aërea quicquam cessabat ab ulmo.
Mel.
Quid vero haec memoras? Sensit natura caden­tem
Pana, & solliciti visa est dare signa doloris.
Languit omnis ager, pastusque oblita sub ipso
Gramine, slevit ovis, nec non flevere leones
Immanesque ursi, Pani infestissima turba.
Fleverunt Nymphae, fleverunt maxima Divum
Numina, quae magni Panis delubra frequentant.
Flevit & ipsa Echo, fleverunt Arcades omnes
Atque Deos atque astra vocant crudelia moesti.
Thyr.
Et merito. Divos inter lenissimus ille
Eminuit, semper bonus & cultoribus aequus,
[Page 209]Totus amor, totus pax & clementia totus,
Quique habuit cunctos, si demas sata, faventes.
Servabat Pan rura, lupos arcebat ovili:
Defenditque altas cedros, humilesque myricas.
Pan faciles dedit aestates brumasque benignas,
Pastoresque ovibus ditavit & ubere gleba.
Plangite pastores, sit multi pompa doloris,
Spargite humum foliis, procedat flebilis ordo
Arcadicae pubis, planctus nemus omne pererret:
Divinus meruit fieri sibi talia Pastor.
Daph.
Sed quid opus vano tantum indulgere dolori?
Num totum letho absorptum Pana esse putatis?
Vivit, & insuetum limen miratur olympi
Mistus coelicolis, unde haec sua rura benignus
Prospectat, nostro jam fletu & carmine major.
Vidi ego (nam liceat vobis mea visa reserre)
Stellarum hesternos quum luna accenderat ignes▪
Extemplo magnum coelorum albescere tractum,
Mirabar, coeli facies quae mira pararet.
Quum subito aethereas volitantem Pana per aures
Vidimus, insignem radiis & luce coruscum.
Ibat ovans, magna Divum stipante corona,
Pana omnes cecinere, triumpho inclaruit aether.
Mel.
Sint rata visa precor. Sed quo jam rura patrono
[Page 210]Gaudebunt? nostrum quo praeside stabit ovile?
Daph.
Ne metuas. Uno ablato non deficit alter
Aureus, & simili gaudebunt rura patrono.
Divinum Pana hunc sequitur non degener haeres,
Qui pastoritias longum informatus ad artes,
Faelici reget Arcadiae moderamine rura,
Incolumes praestabit oves, laetosque colonos.
Thyr.
Ergo age, festivos cantus modulemur avena,
Ducamusque leves turba alternante choreas,
Atque novo festos Pani instituamus honores.
JO. NORRIS, A. M. Coll. Omn. An. Soc.

In immane illud CAROLI I. Regis parricidi­um [...] cum ejusdem Indigitationes▪

OCcidimus! quid, Musa, pìos haec munera manes,
Quid conclamatos cineres, cassamque favillam
Sollicitans, poscis lamenta & funebre carmen?
An capiti extincto frigentia membra parentent?
Scilicet illa modos nobis scelerata securis
Quae lucem Regi eripuit, populique cadaver
Usque sumus: tanto rubuit quod sanguine ferrum
Exanimes & nos hausit: quis dicere regni
Singultus longos, dura & suspiria possit
Effari, ut moriens tremibundos fuderit artus?
Carole, sic te etenim pietas studiumque tuorum
Prosequitur, vixit felix te sospite regnum,
Et tecum simul interiit; (fuit Anglia & ingens
Anglorum decus) ut vitis quam cura maritat
Rustica proceris ulmis, quae fida caducae
Fulcra locent, teneantque enervi stirpe reclinem▪
Ea validis innixa humeris atque ulmea prensans
Corpora, se latè extendit jam palmite multo
Luxurians, plenosque ostentat laeta racemos,
[Page 212]Donec forte casae nutanti sive tigillum
Seu laquear desit, Lignator, munere Bacchi,
Quam laribus malens tutis caruisse, bipenni
Ferro adimit viti fulcrum, ruit ilicet ulmus,
Et sociam latè sternens succisa recumbit.
Quàque diu junctis crevêre amplexibus unà,
Stirpitus impellit communis utrisque ruina.
Et quantas tulerit fruges respublica, nitens,
Dive, tuis quondam cervicibus! Otia Musae,
Otia ruricolae, peragebant otia Cives:
Tum suus arti cessit honos, ditabat alumnos
Mercurii mare tranquillum, tum grata coloni
Sudorem tellus locupleti messe rependit;
Nil opus armatis proscindere classibus aequor,
Nil Urbes vallo munire & milite tanta
Grassari, nec adhuc Londinum pacis amoenae
Taedebat, rebusque novis gaudere paratum
Servitia in turmas vomuisset laeva rebelles.
Et quis detrectare furor, quae tristis Erinnys
Tam mite imperium suasit? quae jura, Quirites,
Deseritis? quove aucupio per daedala fraudis
Imponit Catilina novus? sic denique nondum
P [...]rentes subolere technas? quid enim? quasi magno
Consliterit simulasse plura; proh caeca futuri
[Page 213]Pectora! sed seri sapietis forte nepotes,
Quos raros superesse sinent civilia bella
Sanguine sit quanto procerum plebisque putabunt
Saevitum in jugulos sociorum, ubi vindice nullo,
Dedidicit sperare Deum, jam dira juventus,
Omne accincta nefas moliri & cernere ferro:
Crudelis! saltem iste sitim sedare cruoris
Purpureus possit rivus, qui sanguine largo
Plebisque procerumque fluit: quid Regia vita
Commeruisse potest? tu saltem ignosce parenti,
Miles atrox, sancta qui Majestate verendus
Hoc tantum reus est, quòd teque tuosque tot annos
Texerit, in commune vigil, patriaeque saluti
Prospiciens, atavos qui per bis mille Decembres
Perpetua serîe centum numerare novemque
Septrigeros possit; frustra certaverit illi,
Europae quisquis titulis regalibus altus
Imperitat populis, tantis auctoribus impar.
Nec longa te gente Deum crevisse, quod ultro
Fors dedit, at Virtutis honos propriumque coronat
Carole, te meritum; sceptris quo dignior istis
Ipse tui Rex, egregias molitus habenas.
Omnem animi motum ad mentis dictata solebas
Composuisse tuae & sanctae rationis amussim;
[Page 214]Imperium mentis neu sollicitare serenae,
Plebs animae, Affectus, ausa est, aut hiscere contra:
Non te paecipites îrae, non dira libido
Transversum impulerant, non summa licentia Sceptri
Quae solita elatos animis inflare tyrannos.
Ollis ad libitum, Virtutum paupere censu,
Vivitur; & magni pendunt, si fama salutet
Tranquillum hunc, Facilemvè illum, si tertius Acer
Audiat aut Pulcher, saltem ut de corpore captent,
Quas animae laudes nunquam meruere, beati
Si generis tantum phaleras & stemmata detur
Ostentare patrum, quos deseruere minores
Degeneres, vitiis acti, ingenioque ferino.
Sanguine te vicisse omnes & corpore, cujus
Sidereas vigor integros firmaverat artus,
Quale ferunt veterum heroum, quos frangere nondum
Massica coepissent, nostraeque licentia mensae;
Id tibi pro minimo visum: cui summa voluptas
Excoluisse animum & totis pia numina fibris
Concepisse fuit, faciem virtutis, & ora
Ardebas, pulchrumque decus constantis honesti
Ipse tui juxta compos, seu clade noverca
Fors rueret, seu te cumularet laeta secundis,
Neutrius & piguit fortunae; protinus aris
[Page 215]Te advolvens, numenque Dei veneratus, & ultro
Velle dedisse manus patri, qui cuncta supremo
Temperet arbitrio propria jam sponte paratus,
Succumbis docili pietate. Sonantia crebro
Testor scripta Deo, sanctos animique recessus,
Queis tete explorans, tantarum pondera rerum
Prudenti appendis trutinâ, properare suëtus
Ad Christi exemplum, & vitae documenta sequaci
Inde animo recolens, coelestia jussa capessis,
Quo te cunque sacro flectant oracula ductu.
Quem tibi componam heroûm, longaeva triumphis
Inseruit quos fama suis? Virtutis honore,
Carole quis tecum contenderit Antoninus
Aureus, hausta crepans totidem percepta magistris?
Nec tibi Scipiadas & quos jactare Catones,
Roma solet, cuiquam liceat conferre, Sophosvè
Garrula quos superis aequavit Graecia divis;
Pone supercilium, bona porticus, ingerere ultrà
Protinus ipse suum senior Gargettius hortum
Desinat, inclinetque suos Academia fasces.
Qualia se Vitreo reficit dum gurgite Phoebus,
Astra suis micuêre comis, coelumque minores
Accendunt latè radii, famulantia donec
Tempora Titani, dulcem rumpentia somnum,
[Page 216]Coelestes aptant currus, nitidisque lupatis
Alipides ornare purant sestina jugales,
At pater, acclivi conscendens tramite, pulchros
Coeperit ut sparsisse ignes, solitoque decore
Exoritur, subitò pudibundos▪ sidera vultus
Obnubunt, totaque poli statione moventur.
Carole, sic tua laus alios heroas, & acta
Elevat istorum, quos olim cana vetustas
Laudavit, seu quos hodiernae conscia famae
Ora hominum Musaeque favor subvexit in astra
At vos, vestratem, Scoti, vestra arma rogantem,
Testantemque fidem, pacti mercede malignâ
Proditis, ignavi; sanguis nil Regius illi,
Nil pietas prosunt, crudeles ductus ad hostes,
Tanquam vile caput, populi manibusque nocentis
Rex insons animam fatalis Victima fundit.
Heu tantum patrare nefas potuisse rebelles
Nec nostras valuisse preces & quae pia thura
Nequidquam surdis toties adolevimus, aris!
Non satis, O Superi, tantis terraeque marique
Cladibus exhaustos, tot campos strage nefanda
Texisse, & fluvios nostro infecisse cruore,
Ni recrudescat, Caroli de vulnere, vulnus
Commune, atque iterum saevo cum foenore, Regis
[Page 217]Occisi fatum, Angligenis mala pristina sistat?
Scilicet illud erat pueri quo patribus orbi,
Et spoliata viro conjux lenire dolorem
Sueverat, incolumis Carolus: mercede sub istâ
Visum est posse pati tam duri incommoda belli:
Rex, tua dum speranda salus discrimina mille
Suasit adire tuos, legesque & jura Britannûm,
Et pietas & prisca fides ruitura, vocabant
Quas pote suppetias, quem non accenderet ultro
Regalis Virtus & Martis adorea tanti?
At spes nunc accisa omnis, ubi destina rerum
Rex pius occubuit, fracto tum corruit axe
Victa simul, fatisque manus dedit Anglia duris.
At poterunt, Scoti, parcarum adamantina pensa,
Et volvenda dies, sceleris vos poscere tanti
Supplicium, facinusque olim crudele luetis,
Sacrilegi Regum vendaces, aut ego veri
Vanus agor, praedamque omnem, ditesque rapinas
Abripiet civilis hyems, quam tristis Enyo
Instinctu Superum vestras effundet in oras.
Forsitan ex animo nec nostris perpetuò ibit
Tantum impune nefas, Anglis neu credere fas sit
Diis genitos Reges Superis vilescere, & ulla
Corripere indigetes oblivia posse suorum.
[Page 218]Esto, fidem nihili pendant immania corda,
Ausa Deos faciles sprevisse, & numina ferò
Ultura: at Carolo tristes labentibus annis
Inferias dabitis, vos & rerum alea tanget,
Indecores animae, populi faex ima Britanni,
Nequa malos posthac scelerum fiducia tollat.
At Divum interpres paribus caducifer alis
Advolat, exutam formosi corporis artus
Tanti animam Regis justo dignatus honore,
Vulgari armento secernit, mortis acerbae
Legibus absolvens & avitis imputat astris.
Est via quae coelum suspendens fornice lacteo
Circuit, & medium puro distinguit honore,
Quam sola heroûm superant vestigia, postquam
Corporeos nexus mens eluctata, priorem
Nititur in patriam, divino lumine vesci
Discupiens, superosque iterum coluisse penates;
Carolus hâc, ducente Deo, conscendit, & intra
Limina sancta poli consistens, ordine longo
Prospicit, antiquae sedis monumenta revolvens;
Hîc rerum sator aeternis fulgoribus ardens
Lucis inaccessae, proceres cui mille ministrant
Aligeri, qui promti animis arcana capessunt
Jussa Dei, & prono fusi venerantur honore,
[Page 219]Hos juxta heroes positi, quorum ardua virtus
Et divinus amor pulchrâ praecordia flammâ
Moverat, aeternumque pater retulisset in album:
Puras induti trabeas, sanctisque coronis
Tempora praecincti, numeris vocisque lyraeque
Aeterni mulcent aures genitoris, ovantesque
Aetheris immensi feriunt templa alta triumphis:
At Rex, Pacifico nomen cui pristina virtus
Fecerat, augustis natum penetralibus ultro
Complexusque manuque pater, per amoena locorum
Ducit ad Angligenûm praeclara sedilia Regum,
Et stirpis decora alta suae: tum protinus illi
Assurgunt venienti omnes, faustoque resolvunt
Ora sono plausuque exceptum sede locârunt.
Quam Pater omnipotens auro gemmisque nitentem
Sidereis, Carolo fixisset, at ille beatis
Ordinibus junctus, meminisse tot, ante malorum
Desinit, aeternique decus laudesque parentis
Divino tonat eloquio, numerisque canorus
Concelebrat, salve Superi, magne incola, Coeli,
Carole, jam regno felix adsuesce sereno
Fortunae procul imperiis, & turbine fati.
At tu, summe parens, miserere & digna ferenti
Ignoscas populo, tandem clementior irae
[Page 220]Pone modum, accisis tandem, pater, annue rebus.
Exanimis viden ut ferali pulvere squalens
Trunca caput, taboque artus foedata cadentes,
Infandos longum tulerit gens Anglica manes?
Heu lucem, pater, imperti, tardumque cadaver
Vita redux animet, divino concita jussu
Vena fluat, sanguisque suo micet impiger alveo.
Cumque necem nobis immitia fata, parente
Sublato, dederint, da natum posse, precamur,
Imperii haeredem, solio succedere avito:
Inde etenim nobis, nec fas aliunde, redibunt
Vitales fortasse animae, lucisque prioris
Usura, aeternas ne devolvamur ad umbras.
JAC. WINDETT, M. D. Coll. Med. Lond. Soc. & Coll. Reginal. Cantabrig.

Auctio Davisiana.

K.
O Vanas hominum curas! ô lubrica verti▪
Fata Deûm! nostrísque diu non mitia votis!
Heu! per quot casus, per quae discrimina rerum
Mortales rapimur? quotus est, cui semper amica
Sors fuit, aut quem non miserum spes vana fefellit?
Usque adeò inconstans gaudes, Fortuna, jocari;
Tollere quod dederas, adversa reponere laetis.
B.
Quorsum haec, ô Chrysippe, Scholas redolentia dicta,
Plurima quae tibi Crantor, Epictetusque legenti
Suggerit, huc affers? (S.) Age dic, quae tristia narras?
D.

Qui casus? (C.) Quae Te premit inclementia Di­vûm?

W.
Undè taces, oculòsque manúsque ad sidera tendis
Attonitus, nec quod latet imo corde profaris?
D.
Iste quidem, siquid rectè auguror, uritur; Illum
Ph [...]llis habet suspensum, ac lento macerat igni.
Donec erat facilis, nec dum surdâ aure querelas
Excepit; placidas tùm volvere stamina Parcas,
[Page 222]Laetos ire dies, nec tùm implacabile Numen.
Postquàm aversa Venus, mutatáque Phyllis Alexin
Respexit potiorem, atque Hunc fastidit amantem;
Invisa ex illo Fortuna, hinc Sortis acerbae
Immortale odium, ac levium censura Deorum.
B.
Aut fors inde redit, molli qua Sphaera vireto
Exercet juvenes; Hic, Spe fallente laborem,
Commisit pugnam non Diis, non viribus aequis;
Jam dolet amissos nummos, vacuamque crumenam.
S.
Quin vel Ego fallor, vel Tu (ad K) jam tempore longo
Forsan Equum expectas, tenerae promissa Parentis,
Quo Patris ad sedes dilectaque rura veharis;
Sed nec Equum genitor, neque Servum mittere curat,
Neu desit messi famulus, plaustrove caballus.
Inde illi gemitus, saevique opprobria fati.
K.
Sed neque Tu (ad S.) Calchas, nec Te Ille (ad D.) peritior Augur,
Nec quisquam è Vobis; Nam, quanquam erroris iniqui
Diversa est facies, idem tamen omnibus error.
Altera (sed nec me naso suspendite adunco)
Altera fata movent animos; dedit ampla ruinam
Davisiana Domus; fuit haec, fuit inclyta, & ingens
Gloria Castalidum; sed nunc ferus omnia vastat
[Page 223]Creditor; expulsis mendicat pila Camaenis.
Fortunam quisquis posthâc sibi credulus opta [...]
Perpetuam, atque ausit pellaci fidere Divae,
Disjectas videat merces, versósque Penates,
Téque, ô parve Tryphon, magnis exercite fatis.
C.
Hoccine erat, tanto quod fert promissor hiatu?
Credideram fleri Priami fata; Institor exit.
W.
Res memoranda quidem, & Sophocleo digna cothurno!
Sidera se miscent Umbris; Erebo Astra; moventur
Diique Deaeque omnes; conturbat Bibliopola.
S.
Quis Lachesin fugiat, quando Hunc quoque fata trahebant,
Nec latuit saevas tantillus Homuncio Parcas?
B.
Vidi Ego (nec tenuis conspectum effugit Imago)
Ire via exiguum per compita pumilionem;
Qualis ubi innumeris sec'lis effoeta Senectus
Tithono imminuit vires; illi arida sensim
Genua labant, gelido deturgent sanguine venae;
Adducti penitus nervi, breviorque videri
Incedit, gracili tibicine non bene fultus.
Talis erat; Sic Ille pedes, sic ora ferebat.
K.
Ludite, at amoto querimur Nos seria ludo.
Tempus erat, memini, cum totos undique postes
[Page 224]Efflicti Heroum vultus ac plurima passim
Pagina vestiret, crebraeque in pariete Chartae.
Mille intus plutei stabant, armaria mille;
Mille arcae, totidemque super lecto ordine libri.
Sed nunc tot quondam signis, titulisque superba
Infami (foedum visu!) spectanda papyro
Stat domus, inque ipsis foribus Chirographus index
Accusat Dominum, quod sit fugitivus & Exul.
D.
Sic Apis Hyblaeo in campo, per & arbuta passim
Pérque crocos volitans, suaves hinc inde sapores
Ore legit, stipatque ingentem mellis acervum.
Mox invisa apibus Fortuna, ac tristis Erinnys
Aut fuci, aut pictae faciem mentita lacertae
Turbat opes; simul effussus labor omnis, & Ipsa.
W.
Non tamen excisae penitus spes, non ita co [...]lo
Invisus superisque Tryphon, quin usque supersint
(Siqua salus misero est) rebus solatia fractis.
I nunc, atque omnes, Fortuna, immitte procellas;
Auctio stat contra, & fatorum damna rependet.
Quare agite, alternis cantemus ritè Camaenis,
Quis sit vendendi modus; & quas Auctio leges,
Quae jura observet; quis ementibus ordo; locus quis;
Aut siqua inciderint, quae Carmine digna referri.
S.
Est locus improbulis bene notus civibus, Urbis
[Page 225]Extremae limes; Borealem nomine portam
Plebs indocta vocat; docti dixere Bocardo.
Haud procul hinc domus est, teneris quondam apta choreis
Quà pede festivo pueri, innuptaequa puellae
Exercere diem. (C) Quas Te (ad S.) quoque vidimus inter.
S.
Altera nunc rerum facies; nunc codice multo
Foeta tumet; cedit Saltator Bibliopoloe.
Bis quocunque die, magnâ stipante catervâ,
Certatim huc properant ex omni parte Togati,
Quotquot calluerint libros; (C.) Cupiantve videri.
K.
Limina Sheldoni neglecta, ac proximus illi
Bodleius; doctae dudum siluêre Catenae,
Desertaeque Scholae; Nemo vacua atria circum
Ambulat. Heu! Lector, tanquam Rhodopeius Orpheus;
Aut ligno, aut surdis mandat sua dogmata saxis.
B.

Ibam forte viâ. (S.) Ignavus, (ad B.) sicut tuus est mos.

B.
Qua jactare pilam solet, adversisque retortam
Parjetibus vexare vicissim alterna juventus.
Nusquam ludentumve labor, strepitusve faventûm;
Apparent nusquam sepostae in pulvere vestes;
Tristis ubique quies; latè loca vasta silebant.
S.
Scilicet His ignava cohors se maenibus infert.
[Page 226]Prandia cum male pasti obolis constantia ternis
Ceperunt, aut cum jentacula matutinam
Exemêre famem; facto velut agmine, Cuncti,
Qua data porta, ruunt pariter, sedemque capessunt.
Omnibus aequus honos, eadem subsellia; scamnum
Non melius cuiquam, sedes nec honestior ulli.
Praecipuum invenias, & cum Doctore sedentem,
Cornubiae extremo qui quondam in monte solebat
Aut servare pecus, pecoris non ipse Magister,
Aut stimulare boves, alieno lassus aratro.
D.
Vera refers, mihi namque humeros & brachia circum
Haesit, tanquam alter Pyladi praedulcis Orestes,
Servum ac vile caput, disruptâ veste Togatus,
Vectus ad Oxonium, quo lardum aut hordea carro.
Pileus huic micuit duro subtemine crassus;
Humentesque comae praepinguem vertice odorem
Spiravere; Togae mirus nitor—
K.
Quin parce auriculis, ac naribus ingenuorum,
Et versu immundo castas temerare Camaenas.
D.
Plurima sed frustra variat mihi simbria vestem,
Si juxta sedeat, qui tergum pone minister
Prandenti observat; siquando aut pocula ferri
Praecipiam, aut patinas semesaque fercula tolli.
B.
[Page 227]
O me infoelicem, quod quâ Tu classe sedebas
Non comes accubui; nec me quoque classis habebat▪
Hinc Cocus, hinc lumbos trivit mihi Lychniopola,
Ultima vulgi faex; Nam turbant limen & ipsi
Nobiscum Emptores, scamnoque locantur in uno
Philosophi, Artoptae, Doctores, Archimagiri,
Et Medici, & Medicastri, & qui Medicamina vendunt.
Consedere omnes; Rostrum conscenditur; At Quis,
Quis vestrûm, ut melior rerum sese explicet ordo,
Os Millingtoni referet, quis deinde Cuperi?
K.

Istos quis velit, aut possit? (C. & W.) Nemo herculè, Nemo.

N.
Quin Tu, (ad W.) quaeso, tibi quoniam est con­stantia vultûs,
Et facies veneranda, ac non indigna Catone;
Exprime Tu mirâ insignem gravitate Cuperum:
Tu (ad C.) Millingtoni non dedignabere partes,
Nam lepidum caput es, dicto & mordente sacetus.
W.
Illum Ego? Num cernis mihi tardum abdomine ventrem
Surgere, quodve mihi spatium admirabile vultûs?
Numnam Praetor ego? vel Bubo? vel Aldermannus?
C.
Sed nec Ego meliùs sperem data pensa tueri:
Diis habeo grates, modici me quodque pusilli
[Page 228]Finxerunt animi, pauca atque modesta loquentem.
Stentoris Illi Vox, audacia perdita; Sermo
Ventosus, spirantque cavi mendacia folles.
Ast Ego (sic homo sum) mentiri nescio; Librum,
Si malus est, nequeo titulis onerare; Witherum
Moeonidae praeferre; aut Te, Merline, Sibyllis.
Ludere sin placeat, sic stet sententia vobis;
Partes (ad W.) Ille suas, in me mora non erit ulla.
W.
Insanire libet quoniam, non durus habebor.
Componam, ut potero, vultus; talique Camaenâ
(Nec pudor ullus erit) cudam miserabile carmen,
Quali vel Bavius scripsit, vel Moevius; aut quam
Exprimeret, versus si pangeret, ipse Cuperus.
B.
Quin Tu, (ad C) sume tubam, & modulamine Papiniano,
Vel quali turget, cui dat gens, Claudia nomen,
Grandia verba rotes, numerisque tonitrua misce.
S.
At cave, (ad C.) ne nimio strepitu subsellia frangas;
D.

Aut ruat in praeceps Sheldoni immobile saxum.

Q.

Quin agite, & celebres laudet Praesatio merces.

B.

Nos sumus aut emere (S.) Aut saltem spectare parati.

W.
Incipiam, Quin Tu, (ad C.) frater, mihi sugge­re; siquid
[Page 229]Haesero; Nam melior semper tibi copia sandi.
" Vos ô Cecropidae, Britonum spes. (C.) Adde, decusque.
W.
" Atque decus; (ad C.) quid deinde? (C.) Togae flos (W.) flosque Togatorum
" Ore favete omnes, placidasque advortite mentes.
C.

Pergas Marte tuo, verbum non amplius addam.

W.
" Si bene quid memini, bis sextus volvitur annus,
" Ex quo nota diu Gallis, notissima Belgis
" Auctio, sera licet, nostris tandem appulit oris.
" Londinum accepit plausu, fremitúmque secundum
" Granta dedit; sit fas & Vos sperare faventes.
' En vobis Libri: sibi sunt encomia, nec Me
" Laudatore opus est, aur Oratore profectò.
" Non sum facundus. (K.) Fateor. (W.) Sed Honestus haberi,
" Promissique tenax, dictis factisque merebor.
" Nec si non nimis argutum Natura Cuperum
" Fecit, falsum etiam mendacemque improba finxit.
" Orandum restat, veniam indulgere roganti,
" Vertice sim tecto, neu me mala frigora laedant.
C.
Ne metue, at solido sidas, Bollane, cerebro.
Ullane vis? ullus caput hoc invadere morbus?
Crediderim molles silices, penetrabile ferrum.
W.
" Expecto, quid sit cordi; quae vestra voluntas.
K.
[Page 230]

Scilicet, annuimus. (B.) Vela caput. (S.) Indue. (D.) Quidni?

W.
" Pro tantis meritis grates persolvo, nec unquam,
" Dum superat caput hoc, dum Spiritus hos regitartus,
" Arguet immemorem quisquam oblitúmve favoris.
" Auscultate omnes, intentique ora tenete;
" Namque edico palam, quas postulet Auctio, leges.
" Ille librum, quisquis pluris licitatur, habeto.
" Lis siqua inciderit, decidere Vos penes esto.
" Tertia cum sonuit plaga, irrevocabilis esto.
Ergo agite, inprimis Solymaeâ tradita linguâ
Bibl [...] do vaenum; Pretium quis? si modo cordi
Relligio est, fideique immobile fundamentum
Vicenas dabitis libras. (K.) Mihi Relligionis
Cura quidem; sed non Ego transfuga Sacramentum
Addixi verpis, ignotae Biblia linguae
Ut curem versare, nec intellecta vereri.
Hoc opus, hos libros volvat Judaeus Apella,
Non Ego; Me meliora pii docuêre Parentes.
B.
Sed neque verpus Ego, neque deditus Antichristo.
Notior at nulli Vox est sua, quam mihi quicquid
Grajus, Arabs, Italus, Chaldaeus, Hebraeus, & Assur,
Aethiopesve sonent sacrum, aut Memphitica Coptos.
Is sum, qui latices ex ipso fonte petitos
[Page 231]Malim, quam longo circum deducere rivo.
Hinc, ut me laudem, legi Targumque, Masoramque.
Onkelon, & Kimchi, quae Te (ad K.) vel nomina terrent
Commentatores Rabbinos; Kabbala quicquid
Implicuit nodis, caecoque aenigmate texit.
Trinos ergo libens solidos dabo; sed tamen ante
Vestigem, lustremque oculis, ne saucius ullâ
Parte vacet codex, neu desint plura. (W.) Libellum
Porrigat è vobis aliquis; (ad B.) scrutare. (B.) Quid hoc est?
Excusor, titulusque deest, ac pagina Princeps;
Vestibulum ante ipsum, primoque in limine FINIS
Scribitur; O nebulo, (ad W.) qui mancum obtrudere librum
Ausus es, ac doctam speras fraudare Juventam.
S.
Sic tibi notus Arabs? Sic intellectus Hebraeus?
Kimchi lectus in hoc? & in hoc tibi Kabbala ad unguem?
Ut tandem ignores Eoos ordine verso
Incipere à dextra, in laevam migrare legendo,
Insuetâ ire viâ, & vestigia ferre retrorsum?
W.

Quin Tu (ad S.) quot numeras? (S.) Trinis addo insuper unum.

D.
Ast ego, me quanquam (pudeat neque vera fateri)
[Page 232]Ignoti nova forma typi, abnormisque character
Attonitum feriat, perculsaque lumina turbet;
Ut stet honos sacris, sanctae ut Reverentia linguae,
Sex numero solidos. (W.) Nemon' plus? Nemo! Semel; bis?
Ter sonuit buxum, fugit irrevocabilis ictus.
C.
Quo nunc Relligio, & Divûm reverentia, Di­vûm?
Quos emptus Moses non dat, dabit Histrio nummos.
W.

En hîc Suarezî bis dena volumina vobis!

C.

Bibliotheca, liber! (W.) Quis tam spolia ampla reportet?

K.
Heu! mea non capiunt tam grandem scrinia mo­lem,
Hospitiumque negant angusta cubilia; lecto
Defuerit statio, modò si Suarezius intret.
S.
Aufers? ante tamen tecum perpende, pusilli
Huic oneri cervix non sufficit ulla; Milonis
Lassabit collum, vel Turni, vel Diomedis.
D.
Quanti cistiferum conduces? aut ubi quaeres?
Namque Atlante opus est, aut Hercule; si modo tanto
Non cadet Alcides sub pondere, non ruet Atlas.
W.
Trina Semel pondo; tria, bis! triâ? proh pudor ingens!
[Page 233]Ter sonuit, &c.
Proximus en Vobis se Berkenhaubius offert.
Ecquis dat binas (sunt bina volumina) libras?
S.
Siqua anus est, miserae cui sit tutela Senectae,
Et struere, & chartâ subter fulcire placentas;
Siquis cordyllis optet piperive cucullos,
Quive papyraceos gaudet componere milvos,
Aut Scombros qui vendit, emat Te, Berkenhaubi.
D.
Utcunque id nimium ducam, dabo quattuor asses.
Namque domi ruptae Phoebum Boreamque fenestrae
Admittunt; praesens chartâ quare indiget usus,
Vulnera quae reparet, quâ sit mihi sarta cicatrix.
W.

Quattuor ille Semel; bis, quattuor. (B.) Ast Ego quinos.

W.
Quinque, Semel: bis, quinque asses: proh tristia fata!
Ter sonuit—
Julius en vobis Caesar! quis reprobus, & quis
Electus; qui grex hominum damnabitur Orco,
Quos coelum manet Indigetes, liber iste docebit.
B.
Et Tu Calvini sectaris dogmata, Caesar?
Tu Romae civis, mediâ natusque Suburrâ
Tandem evasisti fanaticus, & Catharorum
Unus? Sed memini; Namque hanc Ego semper amavi
[Page 234]Historiam (dormit mecum lectissimus Author,
Itque comes, quocunque vager, quodcunque sacessam,
Jam nunc in loculo est) memini, inquam, ut bella Ge­nevae
Gesserit ante lacum Caesar, quo tempore forsan,
Quanquam haec exciderint mihi jam, neque lecta re­currunt,
Obvius huic veniens Calvinus stillat in aurem
Principis occultum virus, fallitque veneno.
S.
O si Democriti costas mihi fata dedissent,
Aut Millingtoni? Nam cui laterum satis? aut quis
Sufficit in tantos vulgaris pulmo cachinnos?
Calvino quisquis committit Caesaris annos,
Idem aprum sylvis, fluviis Delphina; Jacobo
Deucalionem idem jungat, Pyrrhamque Mariae,
B.
Quicquid id est, praedulce adeò mihi Caesaris ipsum
Nomen, ut undenas grave non sit solvere drachmas.
W.
Undenas, semel; undenas, bis; quis duodenas?
Ter sonuit—
En liber insigni facie, minioque superbus!
C.

Nomine non opus est; sua vendet purpura librum.

D.
Noster erit, noster pretio quocunque libellus.
Coeruleae mihi terga notae, distinctus & auro
Incendit mentem fulgor; quam pulchra videri
[Page 235]Pagina! quam splendens! ut scrinia nostra decebit!
K.
O male sane Puer, nimium ne crede colori;
Fronti nulla fides; intus si lumina vertas,
Congeries vocum informis, confusaque rerum est
Farrago, & tardis bilem motura Batavis.
S.
Hunc illud credis Juvenem curare, peritus
Indoctusve fuat, modo murice fulgeat Author?
Aspicis hunc ipsum? multo est spectabilis ostro,
Sunt nitidae, ut cernis, vestes; coma pexa decenter:
Sed vacuum caput est, sed laevâ in parte mamillae
Nil salit Arcadico—(D.) Quin parcius utere linguâ,
Parcius Ensiferis ista objicienda memento,
Aut Ego—Sed praestat non neglexisse libellum.
Auratos numero binos (W.) Plus nemo? Semel; bis;
Ter—
En Nepotis vitae, curâ studioque Stephani!
K.
O natum aversis Musis, & Apolline laevo!
Quem non arte Deus, Dea nec dignata cerebro est.
W.

Nunquam Helicona bibi fateor; quin protinus ad rem.

K.
Assem ego (B.) Deinde unum (W.) Binos, Se­mel (S.) Addo ego porro.
Binos (W.) Quattuor ille, Semel; bis: (D.) Deinde Quadrantem.
W.
[Page 236]
Ter sonuit—
C.
Sunt capita Heroum tam vilia? Scilicet unum
Miltiades assem; luscus valet Annibal unum;
Atticus inde duos; dat caetera turba quadrantem.
Me Cicerone opus est, Me, Me inquam Rhetora poscunt,
Ast Ego, namque mihi est dicendi copia torrens,
Frigida magniloquis incendam pectora dictis.
" Sol, qui flammigeris mundum complexus habenis
" Hinc atque hinc rutilis animas fulgoribus orbem,
" Ocyus, ocyus ignivomos huc flecte caballos.
K.

Quorsum haec? cur Phoebum demens in carmina poscit?

C.
" Nam neque cum roseus Nabathaeo surgis in auro,
" Nec Tartessiacâ stridens ubi mergeris undâ,
" Quae Te cunque rotat coeli plaga, foenore tanto
" Te ditat, tantasve ostentat splendida gazas.
D.

Quas gazas, aut quae spectacula narrat Hiator?

C.
" Jam sua Pellaeus taceat monumenta Canopus,
" Tusca Palatinus neque scripta ostentet Apollo,
" Oxonio cedat Roma, & Tu, Phoebe, Tryphoni.
" Quis Bodleianis congesta volumina thecis,
" Quis nunc Seldeni archetypos, aut scrinia Laudi
" Objicit? Hanc quando lambentem sidera molem
[Page 237]"Librorum, Aonidum haec armamentaria lustrat.
" Quare agite, Oxonidoe, Magni soboles Aluredi;
" Vos Majorum Umbrae, defunctaque nomina Patrum,
" Hammondi manes, Allestroeanaque busta
" Immortale Scoti decus, aeternique Baconis,
" Chichleiusque parens, & avunculus excitet Occham.
" Si meliore luto finxit praecordia Titan,
" Si frater vestri radiis ac sole favoris
" Incaluit dudum; Nunc, ô prohibete, tenebris
" Ulla serenantes caligent nubila frontes.
" Sunt mea vota tamen fratris contraria votis;
" Vertice sim nudo, precor, indulgete roganti.
" Cur rogitem, primum est, quod jure antiquior omni
" Mos Britonum id poscat; Britones mihi semper amici,
" Asservat mihi namque Britannia parva Penates.
" Deinde decet; sed quod par omnibus argumentis,
" Convenit, atque placet. (S.) Concessa est copia; fervet
Namque tibi cerebrum, fuerit nec inutile frigus.
C.
" Literulis dum stabit honos, dum gloria libris,
" Dum tollet Rhedycina caput, dum vitreus Isis
" Alluet has arces, dum nobile Bibliopola
" Nomen erit, tanti haud abolescet gratia facti.
En hîc Hobbesii, vegrandis bellua famae,
Leviathan! Hic est, qui subterranea regna
[Page 238]Audens, atque ipsum Plutonem à sedibus imis
Avellit; clausit dudum tria Cerberus ora,
Et Phlegetonteoe siluerunt murmura ripae.
K.
Vos, quibus in coelum Pietas, & Numina cordi,
Improbus, ô Pueri fugite hinc, latet anguis in herbâ.
B.
Esse homines dicit, sed non Ego credulus illi,
Sanguineum genus, & Cadmeo semine natos;
Bella simul cunctis, civilia bella moveri.
S.
Isti siqua fides, Ego sum (quis crederet?) Ursus;
Tu tigris; lupus ille, feraque immanior omni.
C.

Sin ita, qualis Ego, vel qualis bellua frater?

D.
Neu queat ulterius tam noxia serpere pestis,
Quinque dabo solidos; emptum Vulcanus habebit.
C.
Quinque, semel; bis, quinque; ô lamentabile fatum
Hobbesii! quinis octogenarius Author
Voeneat ut solidis! Dii talem avertite pestem.
Ter gemuit pluteus, ter tela sonantia torsi.
[...].
Quem nunc, quem facient Zabarellae scripta bea­tum?
Hic est, cui penitus Naturae arcana tueri
Contigit, atque imos rerum penetrare recessus.
S.
Hic est, quem cecinit sublimi carmine Vates.
" Non stat in Aulá meá, qui non stat pro Zabarellâ.
D.
[Page 239]
At quâ pelle liber, quam vili tegmine sordet!
Ut mala vix laceras cogit junctura tabellas!
K.
Quid si rupta toga est, si foeda ac scissa lacerna?
Saepe sub inculto latuit facundia panno.
Tres Ego, tres solidos. (C.) Tres hic pro codice terno;
Bellus homo, ac largus nummi; Tres iste semel, bis;
O miseras artes! (B.) Trinis super addo trientem.
C.
Lucro est iste triens, grates Zabarella rependet.
Ter gemuit pluteus, ter tela sonantia torsi.
C.

En hîc, en vobis Foxi immortalia scripta.

K.
Ista legat, si cui ferrum est in pectore triplex;
Me pavidum terrent congesta cadavera flammis,
Semiustique artus, & corpora trunca Virorum,
Furcaeque, gladiique, ac plurima mortis Imago.
B.

Libram Ego (S) Dein solidum. (D) Binos porro. (B.) Insuper unum.

C.
Heu, quianam segnes? quae Vos socordia cepit?
Si juvat his gradibus pedetentim surgere, nunquam
Supremam dabitur pretii contingere metam.
Ante diem clauso fuscabit Vesper Olympo,
Quam Te dimittam, scriptorum maxime Foxi.
S.

Addo Ego dodrantem. (C.) Dodrantem prodi­gus addis?

D.
Sextantero super his numero. (C.) Quid cunctor? Habebis
B.

Sed meus est, nummis ter denis ante poposci.

C.
Siccine? (K.) Sic res est; audivi. (C) Sic tuus egro,
Fiat Justitia, & ruat Auctio. Quin agite, Hic est
Hic est quem legis, ille quem requiris,
Toto notus in orbe Martialis.
N.
Unde huic tantus adeps, de quâ venit iste culinâ?
Cuive fuit patinâ pro deficiente paropsis?
S.
Nempe prior Dominus nunquam deponere sue­vit;
Huic conviva fuit, commessatorque libellus.
K.

Utcunque est, nummis poterit constare duobus.

B.

Aut tribus, & lucrum facit haud leve Bibliopola.

C.
Nempe tribus nummis Epigrammata mille; se­mel, bis;
Ter—
S.
Quid jam indignantem vetet exclamare Poetam?
I nunc edere me jube libellos.
I nunc edere me jube libellos.
C.
Ecce Almahidam? Siquis tamen Hanc quoque; si quis
Captus amore; Ubi nunc Vos, ô mollissima corda▪
Estis Amatores? Ubi jam Deus ille Cupido;
[Page 241]Idaliique arcus, slammaeque, ignesque potentes,
[...];
K.
Vicenos obolos. (C.) Nullum intus concipis ignem,
Nec Venus est tibi nota. (S.) Tricenos. (C.) Incipit ille
Ardere, & flammas sensim, Cypridemque fateri.
D.
Bis quinos solidos. (B.) Cupis, & potiere cupitâ;
Ter gemuit—
C.
Baxterus sequitur. (K.) Quo non praestantior alter
Protrahere in longum multâ damnosa papyro
Dogmata Rixator; Centum ille volumina, centum
Arte laboravit, discors sibi in omnibus idem.
B.
Quis dat quinque minas? (K.) Solidos ego quin­que. (B.) semel, bis.
Pergite; seria res agitur; Properate; Minacem
Cernitis hanc dextramne? an Vos, cum fulmina vibro
Nequicquam horretis? vano neque malleus ictu
Terrificat mentes, sed inania verbera mitto?
Ter gemuit—
En hîc Aesopus! (N.) Quantum ô mutatus ab illo,
Cui tumuit tergum montani pondere gibbi;
Ille meus fuerit, dabitur pars Septima librae.
S.

Sextam Ego (N.) Nos quintam (S.) Dominum Te Aesopus habebit.

B.
[Page 242]
Ter—
S.
O Corydon, (ad D.) Corydon, demens es; Nam neque tanti
Author, sed Pictura emitur, sculptorque Batavus.
B.
Quin age jam Frater (ad W.) siquo cor ferveat igni,
(In silice, inque ipsis saxis sunt semina flammae)
Si stimulos dedit exundans mea copia fandi,
Emptorum huic pariter spectatorumque coronae
Solve pias grates ac vectigalia laudum.
W.
" Non aversae adeo mihi Musae, & laevus Apollo,
" Usque licet temnar, nec sim, Te (ad K.) judice, Vates,
" Non obtusa adeo finxit mihi pector Titan,
" Immemor ut vestros dicar siluisse favores.
" Ingenii siquid spirem. (K.) Quod sentio, quam sit.
" Exiguum. (W.) Foret aut dicendi siqua Potestas,
" In qua me non inficior mediocriter esse
" Versatum. (B.) Quisnam hunc feret ex Cicerone Poe­tam?
W.
" In vestras irem foecundo flumine laudes;
Flumen Ego dixi? Fulmen dixisse decebat.
N.
O hominem lepidum, Grantoeque sub aethere [...]atum!
Qui similes strepitus, ac tintinnabula vocum
Insequitur, nudo & verborum in cortice ludit.
W.
[Page 243]
" Malleus ante meus frondes virgultaque fundet,
" Ante dies perimet Sheldoni nobile marmor
" Coelo efformatum, feriens quoque vertice coelum;
" Ante bibet Cami Oxonium, Granta Isidis undas,
" Venditor ante libros culpabit, & efferet Emptor,
" Ante Geneva typis Stephanum superabit & Aldum,
" Ac prius Oxonidis Ego cedam Bibliopolis,
" Quam vestra exciderint animo mihi munera; Dixi
" Ille Cuperus Ego, patriâ qui Parvo-Britannus.
C.
" Quid jam currentes prohibet meclaudere rivos?
" Namque opus exegi, quod nec Dea dira Vetustas,
" Nec Lethes poterit pigrum delere veternum;
" Magnae molis opus, sub quo gemat ipse Pyracmon,
" Atque ingens Steropes, & vasto corpore Brontes.
" Nam neque cum Siculo immanes Cyclopes in antro
" Aeoliis validos geminant incudibus ictus,
" Tantum opus exercent; aequâ vi brachia tollunt
" In numerum, tanto neque turbine malleus exit.
" Vestris, Oxonidae, auspiciis, ac Numine vestro
" Longum iter emensi tandem superavimus aequor▪
" Sed nec opis nostrae est dignas persolvere grates;
" Dii vobis, siquis Deus artes respicit aequus,
" Praemia digna ferant; ante omnes innuba Pallas,
" Mercuriusque potens linguarum, atque augur Apollo.
[Page 244]"Quo tamen usque vehor? quo me furor entheus urget?
' Namque Ego, dum laxis vestra in praeconia velis
" Metior Oceanum, & Zephyris dare carbasa pergo,
" Haudquaquam memini, quanto Vos torreat igni
" Sirius, ut madidos artus, venasque perustas
" Pulverulenta coquat nimiis Phaetontibus aestas.
" Reprimo me, Musisque injungo fraena solutis.
" Ast hunc malleolum, nostrâ gestamen in arte,
" Postibus his figo sacrum, & rem carmine signo;
" Haec Millingtonus Rhodycinae atque Artibus arma.
  • ARTHURUS KEYE, Armig. ex Aede Christi.
  • WALLER BACON, Armig. ex Aede Christi.
  • ED. STRADLING, Armig. ex Aede Christi.
  • GEO. DIXON, Armig. ex Aede Christi.
  • CHRISTOPH. CODRINGTON, Armig. ex Aede Christi.
  • GUL. WOOWARD, Armig. ex Aede Christi.

De PAETO, seu TABACO.

LIBER PRIMUS.

INnocuos calices, & amicam vatibus herbam,
Vimque datam folio, & laeti miracula fumi
Aggredior. Tu qui censu decoratus Equestri
Virtutem titulis, titulos virtutibus omas,
Antiquum & Phoebi nato promittis honorem,
Tu Paddoee fave: nec enim praestantior alter
Morbifugae varias vires agnoscere plantae,
Inque tubo genitas haurire & reddere nubes.
Da puer accensum selecto fictile Paeto,
Ut Phoebum ore bibam: quis enim sine numine Paeti
Digna canat Paeto, & tantis se comparet ausis?
Non inventa homini humanos adolevit in usus
Nobilis herba, patri sed primum visa Lyaeo,
Cum madidus siccos thyrso subduceret Indos,
Notuit, ad seros & claruit inde nepotes.
Forte per aestatem tesquis arentibus hostes
Norat in insidiis meditari praelia Bacchus,
[Page 246]Arma jubet celeresque jugo subjungere Lynces,
Bassaridasque sequi; Silenum accedere curru
Mandat, & in pugnam totis exardet habenis.
Pone sequebantur lixae, jumentaque multo
Tarda onere, & lentis congesta viatica plaustris,
Et claudus senio Sileni vector Asellus:
Dumque velut furiata phalanx, inimicaque quaerit
Agmina, per vastas & lassa vagatur arenas,
Dira fames, urgetque sitis, defectaque succo
Membra labant, desunt ipsi sua munera Baccho;
Amphora Sileni curru subversa jacebat
Amplo exhausta sinu; sitienti ambusta dehiscunt
Ora Seni, ardentes dum ducit hiatibus auras:
Maenades, & Satyri, multumque proterva juventus
Impatiens scrutatur aquas per viscera terrae,
Nequicquam; de se tandem sibi pocula quaerunt,
Et salsum potant, quem dat vesica, liquorem;
Pocula spurca nimis; sed & haec quoque pocula desunt
Increscente siti, venis & deficit humor.
Spes tum accisa omnis, faciesque miserrima rerum
Apparet; tostas alii de faucibus atris
Exhalant animas: alii per mutua fundunt
Vulnera, quem rapiant ante ultima fata, cruorem.
Jamque acies moribunda cadit, quum valle remota
[Page 247]Eminus obscuri facies confusa vireti
Visibus occurrit dubiis: tumque Evius altum
Inclamans; duremus, ait, tantisper in armis,
O Socii, optatam vicina in valle salutem
Aspicio: hic lentos toto conamine gressus
Accelerant, renuuntque mori, venasque supremo
Sanguine manantes, animae spiracula claudunt.
Utque propinquabant, altis se prodit opacum
Stipitibus nemus, & foliis spectabile vastis.
Euge! meis, clamat, cognatam vitibus herbam
Agnosco, munusque Deum. Sed plura volenti
Surda manus, latas tenero de caudice frondes
Carpit, & ignoto latrantia viscera succo
Demulcet; viridis stillat sub dentibus humor.
Non tamen oblatas Sileni provida virtus
Praecipiti vorat ore dapes, sed cautior usu
Haeret ab exemplo documenta abstemius optans.
Nec mora: quis patulis lateat sub frondibus error,
Eventus docuit: totis (mirabile) castris
Evomitur, caditurque, velut cum gurgite pleno
Ingruit admissi miranda potentia Bacchi;
Volvitur in gyrum tellus, coelumque videtur
Nubibus adductis surgenti occurrere terrae:
Tum sopor obrepit, somnique invicta cupido
[Page 248]Germanam dubiâ praesagit imagine mortem;
Capripedes mediis diffusos stertere arenis
Cernere erat, disjecta solo defessa furentum
Membra Mimallonidum devota jacere sepulchro.
Mox ubi discusso longi languore veterni
Plenior ex adytis in singula membra recurrit
Spiritus, amissae redierunt corpore vires.
Surgere tunc alacre [...], pedibusque insistere firmis,
Et fulgere oculis, thyrsumque vibrare lacertis
Fortibus, absentesque lacessere vocibus hostes.
Attonitus monstro, non huc fine numine, amici,
Appulimus, Silenus ait: nec dona Deorum
Despicite, ingenitas vires, nec nomina Bacchi;
Nec pudeat certa salvos à morte fateri
Coelitus ostenso vitam debere Tabaco:
Advenisset enim languentibus integer hostis,
Victa siti manus haec cecidisset victima ferro,
Tinctaque venisset victoria sanguine nullo;
Nunc veniat, validasque manus, animosque viriles
Sentiat, &, si mens suadet, fera praelia tentet:
Sed rationis opus; superum nec munera caeco
Contemeranda usu. Si quid sapit ista senectus,
Viribus eximiis per mistum in stirpe venenum
Delitet: in ventrem virides ne mittite succos,
[Page 249]Mandite nec folia ingestis confusa salivis:
Virus inest crudis: aestivo Sole recocta
Credibile est tutos praebere halantibus haustus;
Nec ventri, at cerebro (si tecta evolvere fas est).
Pabula grata reor, subtilibus eruta fumis.
Quare agite, ô juvenes, tam digni muneris aptos
Ingenio, & rapidis extundite mentibus usus.
Dux ego vester ero; quid mens dictaverit, omnes
Accipite; arentes prolixa uredine frondes
Comminui manibus jubeo, cannaque reponi,
Protinus educto radiis solaribus igne
Contingi, & positis adversa parte labellis
Exsucti calidas nubes adducere fumi,
Ocyus ut possint cerebri pervadere flexus,
Vinosisque leves recreare vaporibus auras.
Dixerat: hinc Satyri teretes aptare cicutas;
Deciduas alii sicca fuscedine frondes
Frangere: pars tubulos arsuro pulvere complet,
Pars stricto ore trahit (risumque sodalibus affert)
Pulvereum flumen, tussesque inducit iniquas.
Ipse pater fremitus vana & conamina risit.
Igne carent, ignem votis ardentibus optant.
Ecce Senex densum, quod habebat mantica, vitrum
Depromit, vafri inventum subtile Prometheî
[Page 250]Furati aeternas coeli de fornice slammas.
Hic latet ignis, ait: suscepto & Sole rotundum
Molliter acclivi depressum in vertice centri
Frondibus admovit Phoebo penetrabile vitrum.
Cuspidis in morem radiis concurritur, auctus
Inde calor sensim serpit, fomentaque circum
Arripit, & fumo vicinum nuntiat ignem.
Applaudunt Satyri, Faunique, senemque magistrum
Attollunt humeris, vocesque ad sidera tollunt;
Ipse cavam ante omnes accommodat ore cicutam,
Leniter adducit nebulae mirabilis haustus,
Et ductos patulis fumos è naribus esflat.
Nec mora, permotus subita dulcedine, toto
Corpore diffusum sentit gestire vigorem,
Ut solet à noti foecundo flumine Bacchi
Serpere paulatim non intellecta voluptas.
Ora madent: non salsa sitis, non vexat acerba
Esuries, vomitusve: levi vertigine tantum
Crura vacillare, & supremam udescere frontem
Percipit, illaesus sed & haec vanescere gaudet.
Tum vacuus densa Paeti porrectus in umbra,
Omnigenûm ut patuit foecunda scientia rerum,
Dulcibus absumit lentas sermonibus horas,
Explicat ingentes opulentae mentis acervos,
[Page 251]Ludenti & similis Naturae arcana recludit;
Implicitos memorat sphaeris coelestibus orbes,
Compagemque hominis, terrae & miracula pandit,
Addit & oraclis docti libamina fumi.
Fumantem sequitur circum diffusa juventus
Ipsa novis operata tubis, fumoque fragranti;
At rudis ore vomit naso reddenda patente
Nubila cum multa tussi lacrymisque jocosis,
Ridicula, appressis animam quae claudere labris
Nescit, perque cavas iterum depellere nares;
Docta sed exemplo grandaevum aequare magistrum
Efflando satagit, repletque vaporibus auras;
Dumque hilares animis laeta vitulantur in herba,
Ecce venit fessis longum expectata ministris
Annona, & multo ferventia dolia vino.
Clamores geminant, versisque ad cantica cannis
Gaudia agunt, epulisque favent, multumque vocatis
Jumentis, reducique senis gratantur Asello:
Indulgent Cereri primo, tum Massica libant,
Viteaque admistis alternant pocula fumis;
Cuncta fremunt fumo, cantu, mistisque choraeis,
Donec dulcem oculis fudit nox alta soporem.
Postera ut illuxit laetis aurora, ferique
Admonuit belli securas pace phalanges,
[Page 252]Lenaeus pater, & Sileni cana senectus
Extimulant, si quos festivi hesterna diei
Fregit Luxuries, anîmosque hortatibus addunt.
Sat proclis, genioque datum; nunc praelia mentes
Sollicitant; positas assumite vultibus iras,
Et forte instanti dextras componite pugnae,
Ne vigíl incaute palantibus ingruat hostis,
Et cadat ipsa suas caedes non ulta juventus.
Nec virtus equidem nobis incognita vestra est,
O Socii, magnis neque non confidimus ausis,
Sed nocet ignavas quamvis contemnere turmas,
Securosque mali ignotis incedere terris.
Impavidi ergo animis sedato insistite gressu,
Neu mala nos iterum letho paenuria mulctet,
Agmine composito lenti procedite, Paeto
Non sine contrito, promptisque ad labra cicutis,
Et levibus fungis, servato & restibus igne;
Hoc animi surgent ad praelia, nubibus istis
Prodigiique nova specie terrebitur hostis.
Este viri, famam & factis sperate perennem.
Dixerat: assensum properant applausibus omnes,
Et sibi quisque suo stationem corpore servat.
Arduus in curru medio pater agmine Bacchus
Eminet, impexi tergo Silenus aselli
[Page 253]It comes, haud equidem bellax, nec idoneus armis,
At bonus eloquio, & subitis dare tuta periclis
Consilia: aequales utrimque excurrit in alas
Densa acies, hostemque animis pugnacibus optat;
Nec procul hostis abest: vicini vertice montis
Opposito emergit, summisque hastilibus extat.
Bassaridis calido fervescit pectore sanguis,
Aerea sistra manu quatiunt, & tympam pulsant,
Vino acuunt iras resides, haustoque Tabaco
Excludunt lethi faciem, suaque agmina circum
Nube tegunt atra: spirantes naribus ignem
Procedunt: medio glomeratur in aequore nimbus
Igne micans, tonitruque fero, fumoque stupendus.
Ostento attonitos subitus pavor occupat Indos,
Non homines sed furva rati de faucibus Orci
Numina, consternati animo certamen iniquum
Detrectant, trucibusque timent confligere monstris▪
Pars fugit, & positis quaerunt velocius armis,
Quam dare victoris mallet clementia, vitam;
Pars orat veniam, parere & jussa modestis
Imperiis patiente jugum cervice capessit;
Sed pudet erroris, stulta & formidine tactos
Extimuisse piget vani sufflamina fumi;
Libertate dolent serva; solatur at illos
[Page 245]Indulgentis heri condita lepore potestas,
Et victoris amor: simili discrimine victos
Victoresque videt bellis utrinque remissis
Una dies miscere epulas, Bacchumque ciere,
Et simul alternis fumum potare cicutis;
Mirantur bona nata domi, nec nota queruntur,
Et nebulas animi jucundis nubibus arcent.
Atque haec prima fuit mortales stirpis in usus
Notitia, haec late noti cunabula fumi.
Jam quae vis lateat plantae, quibus apta bibendo
Corporibus, quibus & pugnet contraria morbis,
Musa refer, geniumque novo concede labori.
In primis non una subest natura stupendo
In folio: adversis dives virtutibus omnem
Exuperare fidem gaudet, stirpesque beatas
Provocat: hellebori robur, rheabarbara duras
Solvere nata alvos, facientem gaudia vitem,
Balsama vulneribus laudata, sabamque suillam,
Nepenthesque animi mulsum, gravidumque papaver.
Magna Dei virtus, quae tot miracula reruna
Seminis exigui tantillo cortice clausit!
Quod licet haud superet cineris, vel laevis arenae
Fallentis digitum, & numerantia lumina, molem,
Mox dabit ingentem frondoso tegmine sylvam,
[Page 255]Et certa in dubiis promet medicamina morbis.
Quod si quis tantas rimari indagine causas
Aggreditur, multum immani sub pondere sudet;
Seu diversa Salis mirae substantia plantae
Compositum esse dedit, multis & dotibus auxit,
Seu simplex variis obnoxia casibus una
Materies alios pro mole & tempore vultus
Induit, atque aliter distincta in corpora regnat,
Naturae latet in gremio, nec cernere pronum est▪
Si tamen exemplis libeat velut indice filo
Ire per anfractus dubios errore viarum,
Inque sibi similes Totum dissolvere partes,
Forsitan occurret, quo mens placata quiescat,
Et si non verum, at veri illucescat imago.
Quicquid inest rebus sapidum, discernere gustus
Quod valet, id salis omne solet de nomine dici;
At gemina est natura salis; vel funditus haeret
Corporeae moli, ad superas nec tollitur auras
Suppositis flammis, cineri sed figitur acri;
Dictus & hinc fixus: levior vel ab igne solutus
In sublime volat fumo subvectus amico,
Accrescitque apici in morem fuliginis atrae;
Inde Sophis à re sal ille volatilis audit▪
Hic aliud memori occurrit ratione tenendum,
[Page 256]Viscera quod terrae salibus praegnantia multis
Stirpibus innatis foecunda alimenta ministrant,
Ut sua cuique trahit proprium natura fluorem.
Fructibus hinc sapor accedit, hinc floribus omnis
Spirat odor, retinentque sui vestigia succi.
At tellure latent penitus confusa cavernis
Sulphurei latices, nitri glacialis amaror,
Lethale arsenicum, flammis affine bitumen,
Argenti liquor in foedam resolubilis auram,
Chalcantumque acidum, linguaeque astrictor alumen,
Atque alia innumeros factura elementa sapores.
Si quis jam excutiat prolixo carmine, de tot
Principiis, cui accepta ferat sua munera Paetum,
Comperiet tanto dignum sudore bitumen,
Cujus in eximia species supereminet herba,
Pingue, olidum, acre, tenax, nitro sublime volanti,
Ignis amans, crassaque ferens suligine fumum.
His pictam in tabula quicunque coloribus herbam
Non videt, hunc oculis captum & rationis egentem
Crediderim: quid enim magis aspectabile? dextram
Trita oleo foedat, digitos & glutine viscat,
Et solidat crudum lento ferrumine vulnus,
Sorditiem ulceribus salsugine terget amara,
Nec putrere sinit; sensum nam faucibus acrem
[Page 257]Impingit, longumque relinquit in ore calorem.
Latè fusus odor virosa vividus aura
Dissipat ignavum cerebro torpente veternum,
Siccat & illuviem eductis sternumine mucis▪
Denique in aëreum flammis conversa vaporem
Foeta salis vivi, superasque volantis ad arces,
Pervia spiritibus mentis capitolia scandens,
Supplementa nova exhaustis animalibus infert,
Atque hebetes subito restaurat acumine mentes.
Planta beata! decus terrarum, munus Olympi!
Non tantum agricolis duro lassata labore
Membra levas, minuis victus absentis amorem,
Fundis & absque cibo sparsas in corpora vires;
Sed radium specimenque Dei fapientibus ipsis
Ingenium illustras, si quando aut multa tenebras
Colligit ingluvies cerebro, aut molimine longo
Intellectus hiat, rerum neque concipit umbras,
Conceptasve tenet, vel caeca oblivia regnant.
Ut semel irrepsit blando lux indita fumo,
Aufugiunt nubes atrae, curaeque tenaces.
Vis micat inventrix, dempto velut obice veli
Tota oculis animi patet ampli machina mundi,
Aeternae species naturae ex ordine nexae
Succedunt, redeuntque suis simulacra figuris.
O quoties visus magna spectante corona
Orator populi cupidas dicturus ad aures
Contremuisse metu, docti sermonis acervos
Confudisse locis, lingua & siluisse rigenti,
Quem memor ex tantis opibus sopita facultas
Nil daret in vocem, sed res & verba negaret,
Si modo vel micam generosa è stirpe vorasset
Fumanti tubulo, accenso seu lumine, sensim
Res reperisse suas, prendisse fugacia verba,
Thesaurosque animi populo exposuisse stupenti!
Si duo praeterea Stagirae in pulvere docto
Laudis amore novo, verive cupidine pulsi,
Pugnam agitant, verbis & digladiantur acutis:
Omne animi intendunt robur, nervosque fatigant
Nexibus impediant cautum ut subtilibus hostem,
Aut validum incusso rationum pondere sternant.
Stat circum pubes, pulchri & certaminis aequus
Arbiter, ingenii aequales utrimque lacertos
Mirantur, crebris vires applausibus augent.
Tandem obtusa acie, ut fessis deferbuit ardor,
Lentior & validos insultus lucta remisit,
Sorbeat alteruter, sacrum refletque vaporem,
Ilicet ut tactâ Antaeus tellure, resurgit
Firmior, exhaustumque recens grassatur in hostem:
[Page 259]Jejunus cadit, at sequitur victoria potum.
Sin utrique placet nova de suffimine tela
Arripere, & calidam verbis producere pugnam:
Tum videas paribus momentis praelia saeva
Eventu dubio in multam crudescere noctem;
Nec prius argutis discedere ab ictibus ambos,
Indefinitam abscindant quam taedia litem
Judicis incerti, palmae cui praemia donet.
Sic quondam Iliaco bello par nobile fratrum
Asclepii sanguis Podalyrius atque Machaon
Fertur ab Atride indictum certamen amicis
Suscepisse odiis plantae de laudibus Indae.
Damnabat Senior linguâ tenus intus amatam,
Dissimulans veros sermonis acumine sensus:
Junior in fratrem jaculis ardentibus ibat,
Et pro dilecta pugnabat serius herba.
Cordatum ante tubam potarat uterque Tabacum,
Impiger ingenium praeclaro accendere fumo,
Et mucronatis mentem gravidare sagittis.
Multa hinc inde agili vibrata hastilia lingua,
Multa retorta iterum, crepero nec pausa duello
Ulla fuit nisi quam fumi dabat haustus amoeni;
Unde renascentes stabant ad praelia nervi,
Invictusque furor carum prosternere fratrem,
[Page 260]Donec inexhaustis crescentes viribus iras
Ancipitem & litem sententia magna diremit
Regis inauditae gaudentis honore palestrae:
Robore sic proprio ceciditque stetitque Tabacum.
Et nunc de fumo gravibus confligitur armis.
Usque adeo nil scire datur dubitabile quod non
Ingenii faciat cita vis & gratia linguae.
Sed me perplexi ingressum spineta Lycaei
Pensi alio textura vocat; quibus herba salubris
Principiis constet, vero mihi carmine dictum est.
Nunc quibus illa viris faveat, quibus illa resistat,
Quosque ferat, pellatque aegro de corpore morbos,
Expediam, simul ut calicem siccavero Paeti,
Aedibus & vacuis succreverit aucta supellex.

LIBER SECVNDVS.

TOllite vos ignem, tubulosque: sat aetheris hau­stum est:
Dum calet ingenium, dum sensibus integra vivis
Versantur simulacra, sidem exolvam is amicis;
Odimus immemores; mundum nec pascere fumo
Aggredimur, vanos aut ampullare per orsus:
Instat segnities, & Phoebo invisa senectus
Tristibus impallens curis, divortia Cirrhae
Mandat, & extremum Musis offerre laborem.
Dicite Pierides, domitis quae gesserit Indis
Liber, ut immanes populos moderamine legum
Mollierit placidus, quernosque ligonibus enses,
Et truculenta levi mutarit fer [...]la Tabaco;
Ut mores, geniumque pater Silenus amoenae
Stirpis, & innumeros ludens evolverit usus:
Forsitan haec qui vos bisido de monte per aequor
Transtulit auratam Boreae regnator in aulam,
Audiet, &, tanto si non indigna parente
Funditis, innatum quanquam aversatur odorem,
Vestris perfusum violis, animaque suävi
[Page 262]Inter pulvillos variata mente reponet.
Ut sedit solio Victor, non tristibus armis
Saeviit in vitam vel opes, nec durus abactis
Indigenis statuit dominos, nec more tyranno
Optavit metui, metuit non ipse timentes;
Lenibus alloquiis, & majestate remissâ
Partus amor populi, facilis clementia mores
Erudiit, glebamque jugo parere suäsit:
Terra feris infamis erat, Lyncesque, lupique,
Tigres & celeres pardi, mistique Leones, lupique,
Impunè insidias pecorique virisque parabant,
Tollere nec cladem intentis in mutua bella
Cura fuit, major sed erat meliorque voluptas
Finitimos flammis vexare & caedibus agros,
Et coctos calidis hostes apponere mensis.
Non tulit immanem ingluviem, qui temperat aestus,
Sanguinis inque siti pacis suffundit amorem;
Vastitiem lustrare cupit, regesque cruentos
Visere, & ingenuas crassis dare mentibus artes.
Assumit numero è magno, quos indolis esse
Sciverat urbanae, calicum fed largior usus
Vit aque liberior, nervisque inimica libido
Fecerat effoetos, at nobilis aura Tabaci
Compositusque labor, coelique nitentior haustus
[Page 263]Sensim reddiderat reparatis viribus aegros.
Amphoriam, Balanumque legit, comemque Neandrum,
Jucundos comites, totidem quibus addit amoena
Fronte viros, luscum Pelian, geniique sagacis
Idmona, caerulei ridendum tubere nasi,
Pauperis & barbae metuentem scommata Trullum.
Haerebat sociis, & clam post terga subibat
Olim gratus Aper, casu sed surdus iniquo
Non adeo, ut solitus, suavis comes, atque facetus,
Jussus abire manu, invitus sub tecta redivit.
Regulus Haematoës, quo non truculentior alter
Vicinos capere, & captos prandere, tenebat
Non procul imperium vastis inclusus in antris;
Turpis ubi laniena fuit; juvenumque senumque
Corpora vincta jacent stabulis, pinguique polentâ
Ingratam cumulant in gaudia dira saginam:
Huc canibus, jaculisque plagisque sequentibus omne
Cornicinum sonitu & mistis latratibus agmen
Vertit iter, nec longe aberat domus atra Tyranni,
Qualem Dis habitat: primo venientibus antri
Os immane patet; congestis ossibus albet
Limen, & affixis apparent culmina tectis,
Consitus ut scolymis horrescit edulibus hortus,
Quum capita in squamas longis crevere medullis.
[Page 264]Forte dies genialis erat, Lapithaeque repostis
Instruere altilibus convivia lauta parabant.
Agminis ad strepitum cavea caput exerit Heros
Mulleus, & virides exponit vertice plumas:
Mox refugit visis, venit alter, & alter, & antri
Interiora petunt, nec portam vecte parato
Claudere, nec miram meminere excludere gentem▪
Dum tenet attonitos caecus timor, ilicet Idmon
Primus in ignotos audet penetrare recessus,
Cum cane nasuto; sequitur mox caetera pubes
Palpans in tenebris, nisi qua per summa receptus
Tecta viam ostendit sub opaco lumine splendor,
Silenus medio, extremo tutissimus Eva [...]:
Perveniunt tandem, ducit quo nidor, in aulam
Ferventem fremitu, facies ubi dira culinae
Perculit ingressos primo, plenique lebetes
Fumantum capitum, verubusque insixa colurnis
Multa virum femora, & stillantes lancibus armi;
Foemineique coqui cinctis circum ilia peplis.
Non procul in clathris porcorum more jacebant
Corpora dena virum festo servata propinquo,
Dum crescant adipes; lacrymis quos Liber obortis
Praeterit. Haematoëm attenta dum nare molossi
Vestigat, penitoque latentem affatur in antro,
[Page 265]Surge miser, vultusque hominum consuesce tueri:
Venimus innocui, caedes nec caedibus istas
Ulcisci est animus; veniam donamus avitis
Ritibus, & placidos gerimus sine sanguine mores.
Si cruor est cordi, pugnandi & tanta libido,
Bella movere feris, armento arcete leones:
Parcite vicinis, turpes nec ventribus escas
Indite, nec foedis postes ornate trophaeis.
Non est illa lupis rabies: non tigride tigris
Pascitur, irato nec fit leo coena leoni:
Tollite ferales epulas, & condite terra
Tristes relliquias, dapibusque fruamur honestis.
Ille nihil clarum; obscuros modo gutture mittit
Grunnitus, torvumque tuens, non sponte monenti
Obsequitur, pavidosque jubet parere clientes:
Tumque abit annona infelix, meliore parata
Succedunt verubus jucunda obsonia mundis
Cervorumque suumque tori, leporesque anatesque
Venantum, & quicquid dederat labor.
Advolvuntur humi (nec enim conjungere mensas
Hora dabat) Bacchus primum vetulusque magister,
Tertius Hematoës; nullo mox ordine seni
Procumbunt comites, tum picti terga sodales.
Fata juvent; nunquam dextras junxisse fideles
[Page 266]Paeniteat rex (Liber ait) foelicia sint haec
Foederis incoepti primordia: ponite amici
Ritus immundos, sacilique assuescite vitae:
Tuque adeo, subitos aditus, nec libera, frater,
Condemna alloquia ingenui firmamen amoris;
Proderit hoc olim hospitium, nec vestra juventus
Utile subsidium vitae didicisse dolebit:
Hoc tu pignus habe, quo nullum sanctius optes.
Dixit, & undantem vino cratera recenti
Impiger exhaurit, secto quod palmite nuper
Arboris aëreae repetito effluxerat ictu,
Viribus & plenis stabat prope: suscipit ingens
Bellua, & epoto miserorum sanguine, tetram
Non prius aspectum nectar deturbat in alvum,
Emittitque olidae ructamina cruda popinae.
Subrisit Pelias: narem compescuit Idmon;
Euvius increpuit nutu, & sermone benigno
Non bene constantis vultum firmavit amici.
Euge virum! ut vero placuit liquor? ille subaudax,
Fronte supercilioque ad verticis ossa retractis,
Est bonus iste cruor, quocunque è gutture fluxit;
Vix melior pueri imberbis: si quis mihi porro
Praebeat, haud verear patinam sorbere secundam.
Quod poscis dabitur: sed pocula jungere poclis
[Page 267]Et turpe & nocuum. Nescis bone, qualis in isto
Sanguine saevitia est; proprio te discere damno
Non patiar: forte ex aliis sine crimine nosces.
Ut vero patrias crassae caligine mentis
Ignoratis opes! hebeti tam grata palato
Munera succiso de cortice sufficit arbos
Obvia, nec sumptu, multo nec emenda labore;
Sponte suos praebet lanianda securibus artus,
Fundit & aeternos redivivis fontibus amnes:
Cedite, legitimos terrae bona vertite in usus,
Ducite nec pulcrum humanis pinguescere venis,
Et terrae sinibus serpentum more latentes,
Luce virisque procul naturae extinguere lumen:
Sunt vobis hominum vultus, sunt pectora, nec mens
Degener, intrepidaeque animis ad praelia vires.
Tot bona cur tumulo infoditis? de fronte character
Humana periit, nec quamvis sanguine pastis,
Sanguineus color est: tumido sed luridus ore
Pallor inest, oculique latent, discrimina nasum
Nulla genasque inter; facies vesica videtur:
Tempora nuda pilis, putri labra turgida tabo,
Et nigro trepidi promanant sanguine dentes.
Vix animam trahitis, nervis attollere costas
Non datur, injecto ceu pondere pectus anhelat:
[Page 268]Est piger excussis genibus gradus, & dapis almae
Nullus amor, sed humi juvat edormire veternum.
Hanc situs, & nunquam soli nec pervia ventis
Antra dedere luem, spurcoque obsonia succo;
At magis ira Deûm mensis accensa nefandis
Intulit immundam resoluto robore pestem;
Et jam barbariem luitis, potumque cruorem
Redditis impuro, qui vos infecerat, ore,
Ut moniti quaeratis opem: sed nec bona vestra
Nec mala novistis; tantus stupor occupat aegros.
Cernitis accenso prognatum pulvere sumum
Nare venire Senis velut exhalante camino?
Pulvis hic herba fuit: vobis vicina Tabaca
Numine vix noto clarum dedit insula nomen.
Hinc finem sperate malis: tu cane Magister,
Cui natura parens rerum momenta suarum
Credidit, ingenium remedî percurre, modumque,
Nec differ miseris optatam asslare salutem.
Hic, paulum tubulo amoto, slammaque moratus,
Magna jubes, dixit: si quae tamen auribus istis
Digna putas, dicam; detur modo vita, recensque
Libertas miseris, pedibus quos fune ligatis
Aegrotos stabulis in foedo stramine vidi.
Annuit Haemathoës: solvuntur vincula claudis,
[Page 269]Prorepunt geminis nixi, sua quique gerentes
Ore mala, & lucem veriti tetigisse supremam,
Vultibus obscoenis latâ ductantur in aulâ.
Non tenuit lacrymas vetulus Pater. Eia sodales
Vivite, ait, vitam meliori at ducite sato:
Nam licet, & dabitur: latet isto condita buxo
Vestra salus, modo sit servari certa voluntas.
Tu miserande Senex, muriam pro sanguine venis
Qui generas, cui crura labant luctante podagrâ,
Purpurei stillant, hebetesque arctantur ocelli,
Caecus eris, si spernis opem, sed ab arte medelam
Sufficiam; & tumidis albo suffimine buccis
In pileum nebulam inspirat, vultusque seniles
Protinus includit junctis ad tempora limbis.
Excipit ore senex mordentes lumina fumos,
Et patitur jussus spe consolante dolorem,
Exprimit imbrem oculis, videt acrius omnia circum,
Plenius admissa detersis luce fenestris.
Atque potest adeo salebrosa in nare Magistri
Eminus extantes oculo numerare pyropos:
Namque rogatus uti in naso quae cerneret, & quot
Diceret, ostendit digitos, &, fragra tot, inquit,
Aspicio in nostris nascuntur qualia sylvis.
Ilia concussit vetulus, risere sodales.
[Page 270]Dignus es articulis sine nodo: age sugito, dixit,
Claude labrum, & laxis expira naribus auram:
Sugit, & expirat; sed porro injussus, ut antrum
In gyros volvi, & turbari ructibus alvum
Sensit, humi recubans confertim cruda remittit
Frusta, & multiplices, quas ante voraverat, offas.
En podagrae exitium: sic fonte revellitur ipso
Succus edax teneros rodens sine dentibus artus.
Hoc bis agas, quum luna latet, cumque orbe recrevit
(Tum latebris turgent succi, tum mobilis humor)
Post laeves patinas, & prandia pinguis omasi.
Sic ubi cisternam illuvie, primamque cloacam
Terseris, humores ablatis faecibus ibunt
P [...]iu [...], articulis blanda, & sine sorditie acri
Nutrimenta fluent, quo nec faecunda malignis
Relliquiis acidi pungentur acumine nitri,
Torta nec in duram concrescent vincula cretam:
Tum levitate pedum Satyris certabis, & ipsas
Sponte tua poteris saltu ductare choreas.
Quod si pauca tamen salsae vestigia labis
Exuperant, hausti blanda torpedine fumi
Vanescent, nec hebes sensus, velut ante, dolebit.
Hac ope non podagrae tantum cruciamina cessant,
Sed porrò coli rabies, sed volvulus atrox,
[Page 271]Gutturis & foedae tollens discrimina sedis,
Et capitis clavus, & sibilus auris adurens
Mitescunt subito, nec post injussa recurrunt,
Si modo quis constanter amat, nec jurgia curat
Conjugis in fumum insontem maledicta vomentis,
Oscula quod vitiet, nitidas & conspuat aedes.
Vir fuit antiquae fidei, nec moribus asper,
Aequoreas habitans morboso in littore sedes
Labe nova infames; quos ceperat acre venenum.
Frendebant medio terebrati abdomine; mox ut
Repserat extremos morbi violentia in artus,
Tensa velut valido membra omnia fune rigebant,
Nec vis ulla super, nec motus ulla facultas.
Ille malo arreptus, Phoebeas jugiter artes
Implorabat inops, dedit & medicamina Phoebus
Nequicquam, at solitis conatum lusit in herbis,
Donec inauditam melior fortuna medelam
Praebuit, & facili reparavit damna Tabaco.
Inde colit munus Divûm, multosque per annos
Obtinet illaesam fumo constante salutem,
Cum prius incerto vitae, tremulisque lacertis
Importuna lues, necdum superata rediret:
Nempe salis pungens acies obtusa sopore
Desti [...] in molles mucronem intendere nervos.
[Page 272]Sic ubi radicem dentis deterrimus humor
Vellicat, ardentemque inflavit tubere duro,
Qualem offert nucibus conclusis simia, buccam,
Fumus in os veniat, parvoque ut tempore clausus
Manserit, extemplo, gemitusque tumorque recedent.
Sic aliae migrant afflicto è corpore pestes,
Quas mala conceptae salsuginis aura creavit.
Labentes pluviae sublimi è fornice tecti
In teneros folles, quibus insita flamma movendo
Vivit, & in numerum flatu modulante, fovetur,
Densatae in media pendent regione, forasque
Ante, levis quam sit membrana arrosa, feruntur.
Quid referam tumidas fauces, laqueumque latentem,
Hellucum, & subitâ dubios vertigine gressus,
Clangosasque brevi minitantia flumina nares?
Omnia mulcentur fumo, si provida cura
Maturat, seras nec opem producit in horas.
Sunt, quibus occultis mordax contagio membris
Offecit, seu spurcities nitrosa canales
Raserit urinae, vel apertum faecibus anum:
Hinc quoque luctisico requiem sperate dolori
Qui matulae ingemitis, qui clavos inter acutos
Horrida Caucasei depingitis ora Prometheî.
Non ego vaticinor, Parnassi aut somnia fingo;
[Page 273]Nota loquor, quaeque ipse prius crudelia sensi,
Quam facies Paeti mirandaque nota foret vis:
Namque (fatebor enim) luxu transacta juventus
Cum Baccho, Satyris, & suavi isto comitatu,
Hìc illìc vetulo rimas in corpore fecit,
Subjecitque malis, quae magna est nosse voluptas,
Sanasse utilior, nostroque probata periclo
Certius in populi juvat usurpare salutem:
Sed quia par cura est tristes expellere morbos,
Et validos servare habitus, quae cautio sanis,
Discite, quisve modus; nec enim omnibus omnia pro­sunt.
Oderunt alii natura, ut triste venenum,
Deficiuntque animo ad folii fumantis odorem:
Stulte alii damnant, novitas quia displicet omnis,
Quod sine Paeto atavi meliores stirpe sequenti
Concessum à superis egere salubriter aevum.
Abstineant ambo: nec enim pugnare decorum est
Naturae, aut rectam invitis infundere mentem.
Si quis amat, sapienter amet, nec Simius alter
Consilio, & sine fine aliorum irrumpat in actus.
Sunt qui fumum ideo, ut potent tantummodo, potant,
Urbanos inter ne non habeantur amoeni,
An prosit noceatve sibi sus deque farentes:
[Page 274]Rusticus ille, malusque pudor: nam vel juvat haustus,
Vel laedit, te ipsum noscas, & idonea fumo
Corpora, ne serò tandem tua damna queraris.
Si cui grande caput prostanti fronte rotundum,
Lati humeri, pectus patulum, torosaque membra,
Sub cute obesa caro, pituitaque multa palato,
Is bibat impune, & repetito indulgeat haustu,
Si libet, & justos sumendi respicit usus:
Parcius attingant graciles, quibus ardua cervix,
Frons angusta, caput minimum, praecordia pressa,
Excarnesque genae, & pauca mucagine nares.
Ollis spirituum ut brevis est Annona cerebro,
Obruitur facile conferti aspergine fumi,
Haud secus ac nebulae hyberni caligine solis.
Compositi validis biberint si largiùs aequo,
Occupat ignavos torpor, defessa quietem
Membra petunt, nervis velut ex aetate solutis,
Mane tremunt, altaque obeunt in luce soporem.
Quod si praeterea roseus color inficit ora,
Et subeunt tusses, & densus anhelitus, illum
Ejurare tubos jubeo, charosque sodales,
Ne redimat nocuos vitae discrimine lusus.
Illi pulmo flagrat, putrive uligine turgens
Febrim corde fovet, lentoque absolvitur igne.
[Page 275]Sed si tantus amor fumi, nec tendere contra
Vota libet, caeco ratio sed cedit amori,
Bechion arentem sumat, fumumque capessat,
Non metus hinc fuerit, sed spes non vana salutis:
Nec moderatus enim accendit calor, at levis aura
Ulcera desiccat, saniemque è pectore ducit.
Denique si qua vehit tectam causa abdita tabem,
Seu mala per totum diffusa injuria corpus,
Seu cita febris erit, laesi vel visceris aestus,
Ah! tibi ne tanti sit perniciosa voluptas.
Declina illecebras, & quamvis parcere durum,
Parce tamen, certae & caveas auctaria cladis.
Est etiam quandoque, ut, qua data porta, subinde
Erumpat sus deque cruor, lethumque minetur,
Et vomitu ruat, & laxis fluat alvus habenis:
Quicquid contigerit, feralia pocula mitte,
Nec libeat nocuas immittere faucibus escas:
Sanguinis hinc fluvii crescunt, vomitusque ferocit,
Vitaque disjectis tandem cum faecibus exit.
Judicio hic sistor rationis tollere visus
Quod posui: nam si Paeti gravis herba soporat,
Et sopor excrementa tenet, damnatur inique
Quod juvat & laudem meruit, bene praemonet, inquam,
Quisquis is est, nodum neque dissolvisse pigebit:
[Page 276]Hunc ergo jubeo in mentem revocare, quod olim
Sanximus, adversas simul hic subsistere vires;
Nempe sale hinc stimulat naturam pellere tardam,
Ac veluti vivis pigram calcaribus urget:
Parte alia exhalans nebuloso sulfure somnos,
Sistit, & effusum facili compescit habenâ.
Ac velut indomitus sonipes juxta ilia fossus
Evolat, & froeno deinceps parere recusat;
Sic ubi depultrix validè movet, & retinendi
Vis labat, ut leviter tacta est, ruit impete multo,
Nec motam retinere leve est, nec tollere lapsam,
Et magis effluxisse nocet, quam clausa manere:
Usque adeo multum est rerum momenta, modumque
Temporaque, & quae sit cunctis natura, tenere:
Sic virtus viget ipsa, viget quoque corporis aetas,
Utraque Deliquio tandem Nimioque labascit.
Nil melius vino; vinum tamen omnibus aequo
Non datur in cyatho, nec sugitur omnibus horis;
Immo etiam quandoque necat, quandoque surorem
Suscitat, interdum rationem largior haustus
Obruit in spatium, quo mobilis orbita coeli
Volvitur, inque locum redit unde exiverat ante.
Solvitur interea strictis nisi crapula vinclis,
Ebrius expirat, saltem expirasse putatur.
[Page 277]Haud procul exemplum: nuper Satyriscus Adonis,
Dum tua festa colit rex ô Lenaee sepultus
Et vino & somno, sub terram ut mortuus ivit;
Postridie effossus vitae manifesta receptae
Signa dedit, capite effracto, manibusque cruentis.
At miser adversus mortem cubitoque genuque
Confligens, animam clausa colliserat arca.
Quid tam funestum nostrae adversarius arti
Objiciat? nulli, quantumvis multa, obeundi
Causa fuit, mentem nulli, quod constet, ademit.
Contra laetitia in magna, dum pocla salutis
Ordine discurrunt, si quis temerarius audet
Jura insana sequi calicum, pugnamque lacessit,
Ne titubet ratio, aut gressu titubante vacillet,
Arripiat tubulum, medicam intermisceat auram,
Surget inoffenso vultu, bene condita verba
Sobrius exponet, fumi dum nescia turba
Instabilis prodet vibrantes fronte lucernas,
Et gressu insolito dabit irrisoribus ansam.
Nempe tuus fumo, Bis-nate, retunditur ignis,
Mobilis & rabies blando torpore quiescit.
(Nec ferat invidiam quae dat tibi copula laudem)
Non melius lapidi Herculeo Chalybumque metallo
Convenit, optatum quam quaerunt vina Tabacum:
[Page 278]Sic operas praestant inter se, junctaque multo
Nobilius sapiunt, quam degustata seorsim.
Denique mortales, quantum est, conducit in usus,
Nec quicquam, ut suis occisi, non utile; flammae
Qui superat post fata cinis rubigine foeda
Defricat, & flavos facit excandescere dentes:
Fumus & ipse (novum auditu) consistere jussus
Paret, & emissus per conniventia labra,
Ore manu impresso, fulvum densatur in unguem
Virginibus carum, quibus à serpigine longa
Prurit scabra manus, manantibus undique rimis;
Laevigat admotum, & splendorem inducit eburnum
Non sine portento; nec parvo gratia constat.
Namque per arcanos penetrabilis aura meatus
Cor quatit, & stomachi vinclis utrinque solutis,
Aeolium ventis subvertit olentibus utrem:
Sed vita incolumi, ridentibus affatim amicis,
Inde metus tutos, decus inde doloribus emptum.
Jam bona decerpsi: nunc si quae incommoda ab usu
Obveniunt, seu sint vere, seu vera videntur,
Expediam, longa nec vos ambage morabor.
Insimulatur enim, clarae quod mentis acumen
Obtundat, speciesque locis posituque decenti
Confundat tenebris, & nigra oblivia ducat:
[Page 279]Crimen atrox; sed quod vel prava calumnia finxit,
Vel bona simplicitas: non est, quia non potis esse▪
Immortalis enim cum sit mens, ortaque coelo
Portio, corporeis non est obnoxia damnis.
Actio recta quidem, si laeditur instrumentum,
Laeditur ad tempus, causâ durante, sed ipsa
Mens intacta manet, quanquam, ceu nubibus atris
Circumfusa latet, radiosque occultat inertes.
Non aliter Phoebi quam lucida tela Dianae
Intercepta globo, vel tegmine nubis opacae,
Tempore non longo nostris tolluntur ocellis;
Nec minus ipse tamen sincero candidus orbe
Ardet, & innumeris lucem communicat astris:
Sic animo nulla est, animi nisi crimine labes:
Desidia, & luxus, levis inconstantia, & ira
Ingenium obtundunt, lumen rationis inumbrant,
Permiscentque notas tabulis, & nomina delent.
Quilibet id meminit quod amat, crebroque revolvit.
Da mihi de multis fumi potoribus unum,
Creditor, aut plenae cui sint oblita crumenae
Scrinia, desponsae vel notum lumen amicae,
Et dabo de fumi multis osoribus octo,
Aut plures etiam, proprium cognomen, & acta
Hesterna, & patriae oblitos elementa loquelae.
[Page 280]Scilicet aut nocuum virus, vel pestiser ignis,
Aut morbus subito sumens à verbere nomen,
Aut nimium palpata Venus vergente senectâ
Laeserat officium cerebri, nec congener aethrae
Spiritus eversa poterae durare fabrina.
Quod si praestanti folio suppressa periret
Vis reminiscendi, cur tot praegnantia rebus
Pectora vastitiem quaesitae laudis amarent?
Qualia nota, quibus nihil ignoratur eorum,
Quae callere licet, quibus est dilecta voluptas
Condere res animo, populique astante corona
Condita mente prius memori diffundere lingua?
At thalamos contristat iners, piger halitus, ipso
Castior, abstrusas partes qui facinat, agno.
Audio foemineas voces; nam mascula virtus
Laudarit potius rabidi sufflamen amoris.
Non hodierna quidem infirmi querimonia sexus;
Matronis odium est, ex quo Vulcania conjunx
Frigore suspectam gelidis certare cicutis
Inserri in Cyprum vetuit Cytherea Paphumque,
Bello nempe redux inter convivia Divûm
Evius ut domitae obtulerat nova gaudia terrae,
Juppiter ante alios, & cum Jove Mulciber & Mars
Atlantisque Nepos, & nectare plenus Apollo,
[Page 281]Fumivomis olidam simularant naribus Aetnam.
Ridebant novitate Deae, sed nocte sopora
Offensae statuere suo depellere coelo
Thessalicos ritus, vigilesque tenere maritos.
Ergo postridie simul ac fumosa supellex
Prodit, prima Venus coepti manifesta protervi
Involat in mercem, buxumque & pulverem, & ignem
Tam faciliis Divae Superis mirantibus iras
Subversos pedibus summo deturbat Olympo.
Sic lasciva Cypris insaniit: at Jove nata
Bellatrix, nemorum Virgo, Pindique sorores
Sparsas relliquias gremio legêre, patremque
Thyrsigerum obnixè nova supplementa rogarunt;
Subsidium & voto gratis retulere pudico,
Ingens opprobrium vero, si Cypridis aestum
Temperat, imperium menti, membrisque vigorem,
Virtutumque decus rarâ virtute tuetur:
Non extinguit enim nymphaeae aut cannabis instar
Naturae instinctum; sobolis nec munera tollit,
Fors numeraem minuit; sed fraeno arctata Cupido
Quod demit numero, generis bonitate reponit.
Grande bonum, si vel tenuis fortunae parentum
Non premitur multâ prole, aut respublica gaudet
Fortibus & justis potius quam plebe frequenti,
[Page 282]Utilis hinc adeo senibus, primaeque juventae,
Frugalesque cado in summo sibi praestat, & imo,
Dum celeres flammas, cineresque subinde tepentes
Aut sedat subito, aut ut fusâ diluit undâ,
Stultitia facili canos, pubemque furore,
Indeque prognata solvens vertigine Mundum.
Ne despecta tamen vestris prorsum exulet hortis
O dominae! in duris & habet sua commoda rebus.
Errantes uteros sursum trans septa ruentes,
Et tensum veluti ferientes ariete ventrem,
Si quando oppressus pulmo sublatus anhelat,
Deprimit, inque suas cogit descendere sedes
Ocyus, incumbens binûm quam centurionum
Pondus, & impositi densissima sarcina plumbi.
Porro nulla seni, si vitea pocula demas,
Commodiora dedit mater bellaria tellus,
Seu servanda venit naturae annona fovendo
Humorem ingenitum, suavem fundendo vaporem
Arenti cerebro, pellendi aut sensibus hostes:
Namque aciem lippis acuit; cui stiria pendens
Nasum hebetat, reddit siccatâ nare sagacem,
Dissolvitque graves ventosa ex aure susurros,
In mentem, ut melius sapientum dicta recondat,
Colloquiisque diem morasaque taedia fallat.
[Page 283]Quod si quis damnosa luens delicta juventae,
Nocte crucem scapulis gestat, somnumque recusat,
Hic quoque solamen quaerat, requiemque labori;
Non tantum sopor in venas obrepet amicus,
Unde dolor cedat, sed, ne nox longa putetur,
Somnia pulcra dabit, rerum & spectacula viva
Offeret ante oculos: non qualia monstra figurat
Torrida, bilis atrox, faba, lentes, caepa, faselus:
Allia, & altercum fatuum, manicumque solanum,
Si quis edat, medio in somno spectare putabit
Horrendas facies, confusaque saecla animantum,
Quae nec sunt, nec erunt; harpyas aequore nantes,
Aëre Centauros, fissâ tellure Draconum
Agmina, & ore nigro jaculantes Daemonas ignem.
Quin etiam in subita sibi tempestate videtur
Aequore sorberi, & motis luctator in undis
Brachia anhelus agit, celsa modo rupe volutus
In mare collabi, sonitumque excire cadendo:
Latronum gladiis adigi, modo compede fracta
Adspicit exertis insurgere dentibus ursum,
Auxilium inclamat nonnunquam vocibus altis,
Interdum gemitu: Donec formidine somnum
Excutiat, puncto necis experrectus in ipso,
Exanimis, gelido perfusus membra madore.
[Page 284]Longe aliter pictis nocturna aulaea figuris
Laetisicat nostro eductus suffimine Morpheus,
Sensibus internis Naturae congrua fingit
Privato & genio; quae quisque in mente revolvit
Luce vigil, vel amat, gratissima nocte recurrunt.
Aulicus, orator, medicus, mercator, agyrta,
Navita, piscator, miles, auriga, poëta,
Agricola, & pictor, cerdo, patronus, amator,
Sopiti peragunt consueta negotia, non ut
Sponte rudes cernunt dubitanti lumine formas,
Vel nuper natam per euntia nubila lunam,
Esse putant quodcunque vident. Non segniter aurem
Incondunt dictis, atque enthymemata cudunt;
Aedificant versus, clare quos mane fatentur,
Atque alia expediunt alii, ne somnia credant
Esse, nec affinem morti, nisi nomine, somnum.
Non lethaeus enim est opii sopor, omnia ferreis
Interiora ligans, immota ut lege, catenis:
Non etiam ambiguae turbatrix umbra cicutae
Sensibus injiciens illusis frivola vincla.
Quae nec mota tenent objectis membra figuris,
Nec penitus vigilare sinunt: sic altera Baucis
Et conjux teneras coenati forte cicutas
Effossas in agro, quas falsi ab imagine formae
[Page 285]Crediderant siser esse, aut notae Baucidis herbam,
Postquam sessa humili posuissent membra grabato,
Nec vigiles, nec adhuc somni sub pondere victi,
Exiliere toro; prior haec, mox ille, vagatique
Atria per tugurî brumali nocte, rigentes,
Attoniti pariter, deliria mira stupentes,
Livida de trabibus retulerunt membra grabato.
At sopitus homo claro spiramine Paeti
Gaudia pacificae noctis transacta retractat,
Et vigil ad solitum redit aequâ mente laborem,
Si modo laudatum fuerit, non vile, nec arte
Fictitiumque dolis. Namque omni electa Tabaco
Non eadem est bonitas: generosum ab origine prima
Asperum erit, densum folio, pullumque tuendo,
Jucundum longe & late diffundet odorem
Sermistum viola, aut aura radicis Etruscae
Incensum referet gustanti rite palato
Assyrium Asphalton, cauti vel Castoris orchin:
Quod folio tenue est, Autumni frondibus aequum,
Quale in Virginia, & Bormudae nascitur arvis,
Abjice, & aurigis foenum, nautisque relinque:
Sungit enim tunicas oculi, cerebrique volucra;
Qui bibet, ille graves ad opus mirabitur armos.
Sandiculator erit, malas diducet hiantes,
[Page 286]Et, nisi acuta fames stimulat, projectus ad ignem
Gaudebit seram stertendo adducere noctem.
Ante alios fugite ô Musarum sancta propago,
Qui Veterum è chartis Sophiae defossa metalla
Eruitis vigiles, deprensum per sua signa
Profligate scelus mangonum, & tradite flammis.
Est qui delicias alieno ex orbe petitas
Captat adulterio, dum, quam Scytha fuste peremit,
Miscet odoratae tabum ferale capellae.
Stillam alius marathri jungit, vel pinguis anisi,
Chalcanthive notam, quae linguae affusa saporem
Exhibet, ut Lybicae mixta melligene cannae;
Omnia damnose, ne dicam molliter: artem
Qui Naturae adhibet, matris nisi consulat ora,
Turbat opus, non addit opem: quod si tamen unquam
Lascivire libet, laudique adjungere laudem,
Sumite lignum aloes, cujus levis assula pleno
Fixa tubo totum fragrans perfundet acervum,
Et cerebri ventres grato recreabit odore.
Sed neque congestis dapibus conjungite fumos:
Inde coqui turbatur opus, si clausa superne
Ostia pulsantur, tum semielixa deorsum
Fercula succensens mittit, quae didita chordis
Seditionem alvo ventosaque murmura miscent,
[Page 287]Sudum animo & placidis populata laboribus horas.
Pernitiosum etiam nudato admittere frigus
Vertice, vel vacuo Paetum potare camino:
Verberat aura cutim, reclusa foramina stringens,
Trans galeam tenera convellit acumine fibras,
Et capiti pondus, horrorem crinibus addit:
Neu libeat solum calamo indulgere, nec ultra
Luxuriando modum cerebri complere cavernas;
Alternis sumatur; amant alterna Camoenae,
Confertum natura fugit. Tibi terminus esto
Vertigo occipiens, quae, ni simul orta recedat,
Adbibe lene zythum, vel aperto sub Jove frigus,
Omnis & exigua sedabitur arte tumultus.
At postquam capitis modulum cognoveris, intra
Fines curre tuos, nec te quaesiveris ultra.
Naturae quisquis servaverit ordine leges,
Ille mihi sanus, sapiens erit, atque beatus.
Talia ludebat Vetulus: narrantis ab ore
Heroûm resupina cohors suspensa silebat,
Docta quidem vires, sed inops tam nobilis herbae
Progeniem optabat, renovandi & seminis artem.
Blaesus at ille siti, somnoque propinquior, uno,
Sed longo, ut maduit, subito quoque stertuit, haustu.
Nos veniam fati, fessi licet, & sitibundi,
[Page 288]Absolvemus opus, & quae Silenus omisit,
Summa Tabacophilis culturae arcana canemus.
Principio, ut messis respondeat ampla labori,
Sume medullosum generoso è germine semen,
Cui folium oblongum, crassum, nulloque pedunc'lo
Inseritur trunco, sed ab ipso stipite surgit.
Proxima cura loci; tam strenua planta recusat
Segne solum; felix animoso crescit in agro
Qualem vitis amat: colles, objectaque soli
Arva legas, ubi terra levis, non marga ligoni
Obvia, non argilla tenax, non obsita musco
Tesqua, nec impresso flentes sub vomere glebae.
Ne tamen egregiae quantumvis indolis agrum est
Bis sere, si plenae ducit te gloria messis.
Prima rapit foetura animae quodcunque virile est,
Effoetaque uterum delumbem in matre relinquit.
Verte solum, sedesque novas adscribe quotannis
Hospiti inexpleto, fessis gratissima sulcis
Dum permissa quies pingui laetamine robur
Suppleat, exhausta & genium per viscera fundat.
Nactus agrum urge operas; ne sit solertior alter▪
Ordine descriptis spatiis pertundere terram,
Ternaque vel plura in parvum dare grana feramen,
Divisa aequali ut vegetabilis aura tenore
[Page 289]Inserat aequalem folia in ventura vigorem.
Quod si cassum aliquod fallit, vel cedit in escam
Muribus, aut rostro fodientibus omnia talpis,
Spes de relliquiis superet; si sospite turba
Densior ortus obest foliis, tabesque timetur,
Videris ut crebram tellure exurgere gentem,
Thrax esto, patriae leges imitare severas,
Imminuas numerum, multisque è fratribus unum
Linque solo, vacua melius quo crescat in arêa,
Attrahat & plenum nutricis ab ubere succum:
Mox ubi pingue solum, longique in tempore soles
Luxuriem foliis dederint, in caudice robur,
Tempus erit terrae vicinas stringere frondes,
Major ut in summo claudatur cortice virtus,
Et ferat à justo bonitatis judice palmam.
At ne praecipites messem; ut nigrescere semen
Coeperit in calice, & folium mutare colorem,
Arma para, & cultros: vindemia nobilis instat,
Et merces operae; luces optate serenas
Paeticolae; nec enim folio minus officit imber,
Quam September obest maturis humidus uvis:
Tunc mete: dimidia est tibi jam decursa laboris
Meta; quod hinc restat, cura haud leviore gerendum:
Frustra etenim studium omne fuit, generisque solique
Gloria, ni summo veniat spectabilis actu.
[Page 290]Hic duo sollicito tibi sunt curanda labore:
Absumendus aquae, genitor putredinis, humor,
Ne fimus è folio fiat, mox spiritus & vis
Ignea, quae pingui velut abdita dormit olivo,
Excutienda, suos & deducenda per artus.
Ergo, ne aetheream Sol fervidus hauriat auram
Sub tecto, longa suspensa è cannabe paulum
Arescant folia, & parvo post tempora strata
Congere acervatim, calor ut collectus ab imo
Turgeat, & caecas distendat ad extima vires.
Sic cumulata tepent primo, tepefacta tumescunt,
Mox oritur sudor, sequitur nubecula fumi,
Et, nisi destruitur moles, transibit in ignem,
Ut portata domum nondum satis arida plaustris
Gramina constipata flagrant, tectisque minantur.
Tu disperge struem, suspende, iterumque repone
In cumulos, seriemque tui pervade laboris,
Dum fervendo animae veniat vis omnis in actum,
Siccando & maneat, neque diffundatur in auras.
Hic oculis opus, hîc ductu rationis & usu:
Nam brevis est nimii, brevis est quoque linea pauci,
Et gaudet natura modo; sed si tamen usquam
Peccatum, ut possis culpam sarcire, docebo;
Non ardente mero, aut muriâ, non melle, minusque
Auxilio matulae, mangonia qualia tentant
[Page 291]Caupones, pretii quibus est odor ante salutem;
Subsidium ex ipso posces; praelo exprime succum
Vilibus è foliis, quae dextrae incuria passim
Praeteriit, tepidaque sinas spumescere in ollâ,
Decrepitum immergas labro, reddesque juventae.
Haec sat erunt: jam quaere ratem: merx ampla colonì
Augebit census, & vectigalia regum,
Mercantum & loculos; naulum fortasse medenti
Auferet, autumnos populo factura salubres.
Forte etiam è furca donabit prandia corvis,
Cessator si pauper emit, meliusque locandas
Difflat egestatis vicinae improvidus horas:
Sed bona dum modo sit frugalibus atque modestis,
Turba perire volens, pereat, quicunque salutem
Abnuit, is careat, nec rerum subruat usus.
Cui mala lis, ratis in pelago, praepostera conjux,
Aut dolor impatiens, nutans aut debitor aeris
Eripiunt somnos oculis, animoque quietem,
Is faciles leni folio debere fatetur
Inducias, meritamque refert pro munere laudem.
Quotquot in adversum judex morosior aequo
Evomit ampullas, ventis mandamus, & undae;
Orco devoveat, mox subventanea furvi
Daemonis ova vocet, placando & idonea Diti,
Persephones mulsum, Furiarum thus & odorem,
[Page 292]Et de Cerbereâ germen lethale salivâ;
Ridemus titulos, & verba poëtica pleno
Gutture laudamus, similique reponimus arte.
Si quis amans veri nobis dissenserit, author
Consilii alterius, quod pectore claudit, in albo
Scribat, & hos sensus rectâ ratione refellat.
RAPH. THORIUS, M. D.

Clariss. D. PAULO HERMAN M. D. Prof. Botanices Lugduni Batavorum, Horti­que Praefecto; ex India reverso. ODE.

HErmane, plectrum Threïcium Tibi
Movere tendo; Quod simul impulit
Orpheus, ferunter insecutae
Harmoniam, tua cura, Sylvae.
Largam canenti materiem admovet
Hermanus; almis nomen amabile
Plantis, & inscribi quod ultro
Corticibus petat omnis Arbor.
Illius artem Javius, & suo
Bantamus auro concolor, & Sina
Invita commendat; nec uno
Facta viri sonat ore Ganges.
Multas ab Indâ gente recepimus
Merces opimas; Nulla tamen ratis
Contendat illi, quae reduxit
In patriam Batavumque coelum
Te dulce pondus: Te, quia conscium
Terrae feraci, Te, quia nobilem
Docere Plantas, quot recenti
Tertia Lux patefecit Orbi.
Urbs Leyda centum fertilis artium
Mire sagaces percutit Hospites,
Quotcunque deducit per Hortum
Elysio minus invidentem.
Hâc parte surgunt (heu, celeres mori!)
Flores, & omnis copia narium,
Felix Odoranti placere,
Dum pariter placet Intuenti.
Hâc parte, terrâ matre remotior
Vertex decentum tollitur Arborum,
Quales in Adami beatis
Ordinibus potuere nasci:
Myrtus polita, & Pierio choro
Quaesita merces Laurea, nec minus
Quaesita Vitis, & perempto
Fida comes Domino Cupressus;
Et multa Sylvae filia nobilis
[Page 294]Pulcrè explicatur; Quae Mihi, quae Tibi
Subtus recumbenti Coronam
Exhibeat foliis, & Umbram:
Locatus illo sospes in angulo
O quale Carmen pollice ducerem,
Humi reclinis, inter Undas,
Inter Aves, pariter sonoras!
Non me Britannum vinceret Itala
Pubes canendo: Non ego cederem
Libens vel Urbano, ausae
Grandia Sarbivii cam [...]enae.
Hermane, vives tempus in ultimum:
Nec si Tuorum gloria transeat
Caduca Florum, Tu peractâ
Luce brevi morieris aequé.
Sed quale fuscâ Marmor in Africa
Fossum, decorae materies domûs,
Firmatur annis, & benignâ
Auxilium capit à senectâ:
Hâc sorte, curis partus Honor tuis
Vigebit: Illum cuncta dies alet,
In majus, Illi semper aetas
Aveniens praetium arrogabit.
ED. HANNES, A. M. ex Aede Christ. Oxon. & Academ. P. P. Chymiae.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.