LUSUS AMATORIUS SIVE, Musaei Poema DE HERONE & LEANDRO, E Graecâ in Latinam Linguam Translatum. CUI Aliae (tres scilicèt) accedunt Nugae Poëticae.

Authore C. B. è Coll. Di. Jo. Bapt. Soc.

Plaude tuo marti, miles; nos odimus arma: Pax juvat, & mediâ pace repertus amor.

Ovid.

Imprimatur,

Sept. 18. 1693.
EDWARD COOKE.

LONDINI, Prostant venales apud Thomam Speed, ad Insigne Trium Coronarum in vico vulgò vocato Cornhill, 1694.

Nobili admodùm atque Honoratissimo viro Domino G. D. Baronetto, Non minùs propter Animi dotes, quàm Sanguinis honestatem, Celebrando;

Nec non inter Amantes (siquis unquam certè) Felicissimo paritèr ac Fidelissimo, Lusum húncce Amatorium,

In perpetuum, tùm Obsequii sui erga Illum, cùm Gratitudinis, Authoramentum, Humillimè offert, dicat, dedicat (que)

C. B.

Lusus Amatorius, &c.

LAmpada, furtivos quae conscia vidit amores,
Quos frustrà optavit totiès Aurora videre,
Diva canas; magnúmque virum, qui pectore nudo
Per tumidos fluctus, pérque aspera saxa profundi,
Nocturnum patefecit iter; ritúsque peregit
Idalios, blandae gremio porrectus Amicae.
Nec non aeternum tua carmina nomen Abydi
Dent famae; & Sestos cantetur parva per orbem,
Mutua liba'runt ubi gaudia noctis Amantes.
At quò mente feror? Quasnam Telluris ad oras
Musa rapis? Videor jam nunc audire Leandrum
Ilia ducentem, palmis dum verberat aequor
Spumosum; videor mihi vertice Turris in alto
Hisce oculis spectare Facem, quae desuper undas
Prospiciens, te, Nauta, vocat; tibi monstrat eunti
Officiosa viam, fluctus dum tramite signat
Purpureo; latéque resolvens luce tenebras,
Ecce tuos nisus miseranti ostendit Amicae.
Ter salve, Fax usque vigil! Vera illius ignis,
Viscera qui Dominae flagrantia carpit, imago!
I nunc, sidereas aperit tibi Jupiter arces;
Insere te coelo; Veneri charissimus almae
Hesperus alter eris. Sed fati haud immemor unquàm
Sestiados miserae, felici semper Amantes
Influxu aspiciens, votis succurrere discas.
Nam benè Tu nosti, quàm saevis pectora flammis
Urit Amor; nosti, quales tulit aegra dolores,
Quos gemitus & quae suspiria fuderat Hero,
Si quando injecit viduo sua membra cubili,
Spémque diù fotam rabidi maris ira fefellit.
[Page 2]Tu quoque cum Nymphâ, veluti comes, ire solebas
Ad speculam, quoties terram nox abdidit atra;
Donec ab Aeolio prorumpens carcere ventus,
(Fortitèr ah nimiùm spirans!) vitámque Leandri,
Téque simul, tenues discedere jussit in auras.
Stant urbes geminae, rectà seséque vicissim
Trans mare prospectant, reflui prope litora ponti,
Gurgite qui parvo adversas concurrere terras
Europámque Asiámque vetat; quarum altera Sestos,
Altera (sic patres voluere) vocatur Abydus.
Hanc urbem incoluit florenti aetate Leander,
Inter Abydenos quo non formosior omnes
Alter erat Juvenis; sed candida Seston habebat
Hero, jam matura viro, spes una parentum,
Sestiadásque inter longè pulcherrima Nymphas.
Hi flammâ caluere pari; nam certa Cupido
Spicula corripiens, arcum lunavit, & uno
Amborum confossa dedit praecordia telo.
At si (quisquis eris) rerum studiose viator,
Te fortuna pedes illàc torquere vocabit;
Siste precor, cupidíque tui pascantur ocelli
Disjectas moles exesáque saxa tuendo:
Saxa etenim visuntur adhuc, vestigia Turris,
Stare ubi per noctem nimìs anxia virgo solebat,
Ductricémque suo tedam praeferre Leandro;
Cujus adhuc fatum moestae deflere videntur
Naiades; & queruli dum fluctus murmur ab imo
Aequore dant ripis, responsant flebile ripae.
Sed pandas mihi, Diva, modum, quo Sesta puella
Vulnus Abydeno juveni dedit inscia prorsùs
Arcanum, paritérque recepit vulnus ab illo.
Cùm fronte insignis tùm sanguine nobilis, Hero
Sacra ministra fuit Veneri; sponsaeque precantis
Vota Dionaeas imponere suevit in aras.
Haec procùl à patriis, facie Venus altera, tectis,
Ad mare fluctisonum positas habita verat arces
Sola sibi; tenuítque suum intemerata pudorem.
Nec juvenum coetus, ut mos erat, illa frequentes,
Néue puellares unquam est dignata choreas
Visere; nè roseo vultûs splendore, placere
[Page 3]Queis velit, invidiâ cruciaret saeva sodales.
Novit enim quantis muliebria pectora Livor
Exagitet stimulis; nam rarò Foemina gaudet
Ora, nisi in proprio speculo, formosa videre.
Non illi, baccata suo circundare collo
Vincula, vel pexos gemmis onerare capillos,
Unica cura fuit; sed quo sibi Numen haberet
Usque favens magnae Veneris, penetralia sacra
Illius accedens mactavit saepè volucrem
Chaoniam, & cinxit redolenti altaria myrto.
Thura, Cupidineos ut sic averteret ictus,
Saepiùs illa dabat; votiváque plura quotannis
Munera, suspendenda tholo, promisit Amori.
Nil tamen ista juvant; haud munera respicit unquam
Coecus Amor. Tàm dives opum quàm pauper amare
Cogitur; ignitas effugit nemo sagittas.
Jámque aderat festiva dies, tibi, pulcher Adoni,
Et Paphiae sacrata Deae; quùm Seston ad urbem
Agricolae, & ruris vicinia tota, vetusto
Pro more agglomerant. Veniunt hùc protinùs omnes,
Quotquot ab Aegaeis miserunt Cyclades undis.
Hùc venit Aemoniae campos qui vertit aratro,
Quíque Hebri bibit amnis aquas; descendit ab Idâ
Pastor, & excelso Libani de culmine montis
Plaudentûm sese agmen agit; Neptunia Cyprus
Deseritur; Nymphísque vacat, modò plena, Cythere.
Quin ubi de Festo rumor pertingit Abydi
Moenia, turmatìm à tectis effusa Juventus
Quà data porta ruunt; verrentésque aequora tonsis
Accelerant, avidi solennes visere pompas.
Non verò Pietatis amor, non annua Divûm
Sacra, peregrinae pubis juvenilia corda
Sollicitant; hi longè alio flammantur ab Igne;
Néve Deam agnoscunt, nisi quae Mortalis habetur.
Intereà sese Veneris, spectabilis Hero,
Magnifico suspensa gradu, per templa ferebat.
Eximius nitet ore decor, radiique gemellis.
Hìnc atque inde fluunt oculis; novus unde per aedem
Flagrat honos, duplicíque auro laquearia fulgent.
Interfusa genas distinguunt alba rubentes.
[Page 4]Lilia, purpureis floréntque coralia labris;
Dum niveae cervicis ebur diffusa flagellat
Caesaries, humeróque pedes descendit ad imos
Vestis, & aurato lambit vestigia limbo.
Temporibus veterum, quùm Tyndaris altera Phoenix
Atque niger quasi cygnus erat, finxere Poëtae
Tres numero tantùm Charites; sed plurima lusu
Gratia Sestiados vario per membra vagatur:
Mille sinu resident Veneres; bis mille Lepores
Nascuntur facie, quoties gemmantia flectit
Lumina, vel risu levitèr movet ora sereno.
O quae virginibus praestantior omnibus una es,
Foeminéaeque decus turbae! Quàm digna sacerdos
Tu simùl es Veneri, simul & Venus ipsa videris!
Ecce autem quanto fervent delubra tumultu
Confluxúque virûm! Dextrâ solennia ponunt
Dona focis Divae; sed habet sibi corda sacerdos.
Illa ubicunque tenet gressus, quacunque per aedis
Marmoream spatiatur humum, furtiva medullis
Insinuat sese juvenum; dulcíque catenâ
Ducit ad arbitrium vultúsque animósque sequaces.
Hìnc totam extemplò pestis jucunda catervam
Corripit, ac teneris coecum ossibus implicat ignem.
Dant alii gemitus; alii sua vulnera celant.
Cùm subitò è multis unus, cohibere furorem
Impatiens, tandem has effudit pectore voces.
Saepè equidem vidi claram Lacedaemonis urbem
Quae vulgò nunc Sparta audit; notissima famae
Egregias propter, quarum est opulenta, puellas.
Vidi ibi luctantes nudis persaepè mamillis
Corpore praestanti Nymphas; at Foemina nunquam
Tàm suavis, tàm blanda tuens, hisce obtigit antè
Obversari oculis; cui nunquam vel tulit aetas
Vel feret ulla parem. Ah, quoties invita retraxi
Lumina suspirans! Mox haereo totus in illâ
Rursùs; & obtutu placido defixa pererrat
Membra, sed expleri nescit, mens nostra, tuendo.
O si, Virgo, tuis cingi mea colla lacertis,
Inque sinu tepido vitam expirare, liceret!
Non mihi rex Erebi, non pallida Mortis imago
[Page 5]Terrorem incuteret; quin ultima voce profatus
Clamorem exultans, Sic, sic juvat ire sub umbras!
Non ego Coelicolas inter conviva sedere
Optarem, summi neque sceptra superba Tonantis
Invidus aspicerem; si (quod dent Numina!) mecum
Foedera connubii socialia jungeret Hero.
Sorte meâ felix, meritò tunc pocula Divûm
Vel nihili facerem; nam sponsae basia figens,
Nectar ab Hyblaeis possem exhaurire labellis.
Sed si vana peto; si non conceditur ulli,
Alma, sacerdotis vestrae, Cytherea, pudorem
Sacrilegâ laxare manu: Nihil ampliùs oro,
Quàm quòd huic similis, mihi sit pro conjuge, Nympha.
Sic fatus sua corda levat; dum caetera pubes
Vulnus alit venis: Primásque sub ilia flammas
Incassùm reprimens, bibit altiùs inde venenum.
Ast ubi, Virgineae correptus imagine formae,
Attonitúsque inhians, descendere in ossa Leander
Intima percepit rabiem, virésque tegendo
Sumere; turbato sub pectore multa volutans,
Experiamur, ait (quid enim tentare nocebit?)
An precibus flecti poterit, seu questibus aurem
Virgo dabit facilem, nostros miserata dolores.
Ah pereo infelix! Pereo; nisi fas sit ab Illâ,
Unde malum accepi, demùm sperare salutem!
Talia dum secum loquitur, dúmque aestuat intùs;
Per liquidas accensa genas it flamma repentè
Purpurea, arcanos animi confessa tumultus.
Ecquis enim ostentet tàm duro robore pectus
Armatum, ut Formae non sit penetrabile telis
Foemineae? Quem non valeat superare Cupido?
Usque adeò intentis oculis haurimus amorem
Ignari; donèc taci [...]è sublapsa per artus
Blanda lues, diro cruciat praecordia tabo.
Hìnc miser insanit Juvenis; mens anxia curas
Mille simùl versans, nunc hùc nunc fluctuat illùc
Spémque metúsque graves inter: Modò gaudia frontem
Exhilarant; subitóque rubor pallósque vicissim
Per dubias properant refluo cum sanguine venas.
Heu, quid agat? Vel quo dilectam ambire Puellam
[Page 6]Audeat affatû? Stimulos amor addit inerti.
Sed vetat ire pudor linguámque ped [...]sque coercens.
Sic piger obstupuit. Mox verò audacia crescit
Paulatìm; totóque ingrata modestia vultu
Exulat, ut nimium virtus onerosa procanti.
Nec mora, difficili nixu per densa virorum
Agmina corripuit spatium; turbâque solutus,
Virginis aspectu coram, vestigia fixit.
Jámque trahens altè gemitus, ad sydera palmas
Erigit, inque humeros labentia colla reclinat.
Tum nutu alloquitur Nympham; visúsque protervos
Obliquans, aciem petulanti dirigit ictu:
Utque palàm faciat vulnus per signa, loquaces
Ecce vicem linguae digiti supplere docentur.
Illa ubi persentit quid moesti verba Leandri
Tot sibi muta velint; propriae benè conscia formae,
Ipsa sibi plaudit; cristásque in vertice tollens,
Altior incedit gressu tumefacta superbo.
Quò magis inflammet Juvenem, lasciva venustam
Nunc faciem obnubit peplo; nunc torva tuetur;
Atque ita crudelis captivo insultat Amanti:
Nunc illum aspiciens, quasi jam Sperare juberet,
Annuit, & motis blande subridet ocellis.
Accipit haec laetus Juvenis; cui summa voluptas
Sollicitam recreat mirâ dulcedine mentem,
Quòd sua non dederit surdis suspiria ventis.
Dúmque spei plenus mollissima tempora fandi
Cogitat, & paritèr quae prima exordia sumat;
Hesperus intereà praeceps descendit ad aequor
Occiduum, involvens terrámque polúmque tenebris.
Tunc ille, auxilio noctis confisus, Amicam
Aggrediens, lateri non evitantis adhaeret.
Ac primò affari metuens, modò vellicat oram
Extremam pictae chlamydis, modò veste remissâ
Mollitèr apprendit laevam, digitósque rubentes
Contrectans, gemitu gravitèr se quassat anhelo.
Abripit illa manum; vocémque, in guttura sursùm
Dum quaerebat iter, tanquam indignata repressit:
At placido aspectu simulatam prodidit iram.
Sumit ab hoc animos Juvenis, pallámque fluentem
[Page 7]Virginis invadit manibus; penitissima templi
Ad loca contendens (ubi Nox circumvolat umbrâ
Sublustri, qualis tenerae praebenda puellae est)
Vi trahit invitam; sed non invita trahenti
Obsequitur; sic pugnat enim, ut quae vincere nollet.
Foemineis tamen illa minis objurgat, & ore
Intonat irato, dictísque ita fatur acerbis.
Improbe! Quis furor, aut quae te dementat Erynnis?
Mitte togam, aut patris famulos clamore ciebo.
Nulláne te tangit Pietas? Per Numina juro
Quae templo hoc resident, faciem tibi protinùs ungue
Diripiam, nisi tàm foedo desistis ab auso.
Túne potes (demens!) nostrum sperare cubile
Hospes, & ignotus? — Norunt meliora parentes.
Talibus infremuit. Sed post tot nubila & imbres
Horrisonos, post tot reboantia fulgura, quis non
Tranquillam coeli certò praediceret auram?
Quando etenim, clamosa acuens in jurgia linguam,
Foemina verba proci blandè suadentia verbis
Fulmineis, questúsque minis furiosa rependit;
Obsessae est urbi similis, quùm ad moenia cives
Ultima perpessi coeunt: In turribus altis
Sanguinea attollunt signa, & jam jámque parati
Praelia inire volunt, aut saltèm velle videntur;
Sin haec successu careant, si fortiùs instans
Miles ab adverso nunc moenibus imminet, armis
Depositis pacem exorant portásque recludunt.
Sic palmae certus, magis ac magis inde Leander
Incaluit; totísque novum bibit offibus ignem.
Et jam virgineâ pendet cervice, tenaci
Amplexúque fovet, placido sic ore loquutus.
O Dea! Nam certè non est vox nec tibi vultus
Mortalis; mea pulchra Venus! Mea casta Minerva!
Sis felix, nostrúmque leves miserata laborem.
Ah miser in flammas abeo! Per viscera saevus
Regnat amor, penitúsque perêdit felle medullas.
Si qua tibi pietas, si non in pectore ferrum
Aut adamanta geras; haec per delubra, per aram,
Per caput hoc tibi devotum, per vulnera nostra,
Pérque tuos oculos qui vulnera nostra dedere,
[Page 8]Te precor exhibeas aegro solamen Amanti,
Quem servare potes; potes, ah, quem perdere amantem!
Elige utrum facias. At non immania corda
Sunt tibi; non tales decet inclementia vultus.
Soláne perpetuâ moerens carpère juventâ?
Nec dulces natos Veneris nec praemia noris?
An tu sacra velis ritu celebrare Diones;
Nec quid Hymen, quid amor, quid sint connubia, curas?
Exue crinales vittas; si grata sacerdos
Esse cupis Veneri, Veneris fac jura sequare.
Me Puer omnipotens, qui, post tot monstra subacta,
Magnanimum Alciden docuit servire puellae
Jardaniae, & fusum digito versare toroso;
Me tibi misit Amor. Si te metus ullus Amoris
Commoveat, precor ut miserum, ac ferè luce carentem,
Hospitio dignere tuo, gremióque reponas.
Seu Famulus dicar, sive Hospes, sive Maritus,
Nil moror hos titulos; solùm Tuus esse laboro.
Forsitàn audieris (nam vulgus fama per omne
Labitur) ut quondam tedas Atalanta jugales
Aversata, feras inter sylvásque Dianam
Innuptam coluit, sprevítque Cupidinis arcus.
Mox autem succensa Venus, glaciata superbae
Pectora comburit Nymphae, juvenémque coegit
Milaniona, priùs quem valdè odisset, amare.
Ergò cave, quaeso. Nosti ut fastidia Divae
Displiceant Paphiae: Tanti tu Numinis iram
Hoc, precor, exemplo discas vitare tremendam.
Dixerat. Illa avidà dulces bibit aure loquelas;
Nec quid habet quo tàm mulcentia dicta refellat.
Nunc oculos defigit humo, roseóque pudore
Obstupuit suffusa genas; nunc vela reducens
Serica circum humeros, quae tergo fortè fluebant,
Confestim sese avertit; paulúmque recedens,
Laevia verrebat taciturnis marmora plantis;
Mox redit, ínque viri conspectu obmutuit amens.
Ast ille interea meditatur mente triumphos,
Et secum Paeana canit; dum saucia Virgo
Ardescit, pérque alta silentia narrat amorem.
Jamque furens animo, per membra decora Leand [...]i.
[Page 9]Luminibus tacitis errat; jam lactea colla
Impubésque genas videt, insanítque videndo,
Et rabidos circum praecordia ventilat ignes.
Nec latet haustus amor; sed fax vibrata per artus
Sidereos, totum tremulo sudore fatigat
Corpus, & ingenuo distendit murice venas.
Cùm subitò in gremium faciem demissa pudicam,
Ingemit; ac medio sic interfata dolore est.
Ipse vel hanc statuam suavi sermone moveres,
Inque remolliti penetrares viscera saxi!
Quis te mellifluas voces, artésque loquendi
Multiplices docuit? Nostram quis visere terram
Ferreus ah, primùm suasit tibi? Nam tua verba
Incassûm fundis; sterilíque exuris amore
Pectus inassuetum flammis. Utrique parenti
Displicet, ut cuivis conjungar sponsa marito.
Nec meus intereà peregrinum lectus Amantem
Excipiet; qui, cùm primus deferverit aestus,
Oscula & amplexus & fastidita relinquet
Gaudia, longinquas procùl hìnc fugitivus ad oras.
Sin statuis mecum, vagus incertúsque, morari;
Nulla Cupidineos abscondent antra furores.
Perniciosa virûm lingua est; umbrâque silenti
Quod facis, in mediis auditur manè viarum.
Dic verò nomen, quo te possim memorare
His pulsum à terris, & tristia fata sequutum,
Sive tegat tellus, sive aequoris hauriat unda.
Ipsa (sed immeritò, fateor) celeberrima dicor
Hero, ut tu jamjam audisti fortassè; mihíque
Sestiacas juxta ripas domus alta tuetur
Coeruleos latices, & vertice nubila pulsat.
Non illìc laetas inter jucunda Sodales,
Aut festiva cano, aut duco aspicienda choreas.
Non sonat argurae thalamo testudinis unquàm
Dulce melos nostro; solùm mare murmurat atris
Vorticibus, fremitúque aegras diverberat aures.
Quódque magis cruciat, (sic vult mea dura noverca)
Una mihi tantùm comes est ancilla, timores
Quae minuat dominae, simùl & custodiat arcem.
Sic fata est; roseúsque iterùm pudor orsus ab ore
[Page 10]Implevítque genam, & teneros defluxit in artus.
Quaeque modò dixit, jam nunc indicta volebat.
Haud ita Leander, vesano tactus amore;
Sed varios versare dolos, multúmque putare
Qui porerit magnum Veneris certamen inire.
Indomitos compescit Amor, prosternere doctus
Effraenatum animum; pòst autem mitia dicit
Verba, suósque levat modò quos oppressit Amantes.
Sic etiam, immiti percussum vulnere, juvit
Leandrum; tali qui voce filentia rumpit.
Virgo, tibi ut jaceam tèr felix sponsus in ulnis,
Quamvis unda foret rutilis impervia flammis,
Ad tua per fluctus ardentes castra venirem.
Nil te visurus metuam; saevos neque flatus
Ventorum, aut rapidis cinctum Tritona procellis.
Sedulus at semper tentabo nocte profundum;
Póstque Hellesponti lites dulcémque laborem,
(Haud etenim longè notissima distat Abydus)
Ecce, tuus veniam, promptus sine veste, maritus.
Tu tamen in caecis tenebris desige lucernam,
Ut Turrim spectans oculo, tibi navis Amoris
Deferar, alma tuae attendens moderamina stellae.
Tum neque servaho flectentem plaustra Boo [...]en
Pigra: Nec absistam à coepto, licèt ater Orion
Stringat acutum ensem, & lethales depluat imbre [...]
Chara autem hoc caveas; ne flamine ventus acerbo
Abripiat lucem, mediísque ego prensus in undis
Suspirem moriens, animámque in gurgite linquam.
At quoniam cupias nostrum, ô pulcherrima, nomen
Scire; Ego sum (teneas, oro, memor usque) Leander,
Et (modò tu dederis) Conjux charissimus Herûs.
Haec ubi suaviloquâ Juvenis cum voce dedisset,
Illaqueans animum Nymphae; quàm laetus uterque
Ardet in illicitos amplexus ire! Sed hora,
Sed locus, heu nondum satìs opportuna, vetabant.
In praesens differre placet sua gaudia. Noctù
Illa Facem è summâ turri ostentare jugalem
Spondet, Abydenos dum linquens ille penates
Corpore piscosi tranaret gurgitis undas.
Foedera sic ineunt, almae jam conscia Divae
[Page 11]Numina testantes; fideíque in pignora dextris
Implicitis, paritèr pressissima basia jungunt.
Tum diversi abeunt: Aegrè divulsus ab ulnis
Et charo aspectu Dominae staventis, ad aequor
Dirigit ille pedem, divortia quaeque viarum
Sedulus observans, nè quùm remearer, opaca
Noctis in errores incautum duceret umbra.
Jámque renascenti lustrabat lampade terras
Crastina lux; Phoebi tardè reptantis Amantûm
Incusat spes aegra moras, longúsque videtur
Stare dies. Quodcunque parant, quocunque vagantur,
Sola animo Nox grata subit; mens omnis in illâ est.
Nox tandem adveniens optata, silentia mundo
Rebus & omnigenis induxerat alma soporem;
Ac soli requies non est concessa Leandro.
Ille sed insani Furias perpessus amoris,
Ad cava per tenebras Phryxaei litora ponti
Se festinus agit; celsâque crepidine ripae
Constitit, opperiens promissae nuncia tedae.
Verum ubi jam coelos nigrescere viderat Hero,
Evolat, atque altà pinum suspendit in arce
Flammiferam. Subitò Juvenem novus occupat ardor
Vel procùl absentem; conspecto lumine flagrat,
Et socias patitur vivâ cum lampade flammas.
At quùm turbineos fluctus, spumosáque saevi
Murmura Neptuni perculsis auribus hausit;
Diriguit primò, gelidúsque per ima cucurrit
Ossa tremor. Sed mox posito sua corda timere
Erigit, & socum dubitans his vocibus infit.
Heu! Quàm difficilis mihi nunc datur optio! Acerbam
Cui vel Aquis mortem, vel ab Igne subire necesse est.
Saevit amor, saevit pontus; placabile Numen
Neuter habet! Nostris surdescunt ambo querelis!
Quid faciam infelix? — Flammas ego pectore toto
Arripiam; gelidi sic nil maris unda nocebit.
Aequora cùr metuam, cùm sit Venus aequore nata?
Imperat illa salo; nostros regit illa dolores.
Vix ea fatus, humi vestem deponit, & alto
Litore desiliens niveo se corpore in undas
Misit; & alterno diducens brachia motu
[Page 12]Incubuit pronus pelago, dum candida cervix
Eminet, ac madidi fluitant in terga capilli.
Ipse sibi remex, sibi vector, & ipse carina,
Pervigil (insolitos quoniam nulla orbita cursus
Dirigat) Idalio semper dependet ab astro,
Atque ducem versus, directo limite, Tedam
Urget iter liquidum, sulcans vada salsa lacertis.
Sestias intereà, solo stans culmine Turris,
Tethyos exorat numen, votísque precatur
Marmora supplicibus venienti tuta marito.
Et contra Boreae rabiem Cauríque tuetur
Lampadis obtenso famulantia lumina peplo;
Donec ad optatos portus benè fessus Amator
Appulit incolumis, siccâque resedit arenâ.
Nec mora, sublimi Virgo decurrit ab arce,
Et reserat festina fores; jámque obvia sponso
Facta suo exultat, primóque in limine tecti
Assiluit, charâque diù cervice pependit.
Oscula mille rapit, nudos velamina circum
Injiciens humeros; modò rursù; & oscula libans,
Rorantes nitido detergit pollice crines.
Tum secum in Thalami ducit penetralia, ad ignem
Corpus ubi gelidum refovet, mulcétque pudicae
Lenitèr att [...]itu dextrae; dein proluit artus
Amb [...]osios pingui succo fragrantis olivae,
Inque comas nardi pretiosos irrigat imbres.
Inde toro simulàc molli recubabat uterque,
Illa statìm blandis Juvenem constringit anhelum
Nexibus, haec roseis depromens verba labellis.
Chare mihi conjux! vitâ mihi dulcior ipsà!
Quot varios casus, discrimina quanta tulisti!
Túne mei causà (mea Lux! Mea sola voluptas!)
Per freta, per scopulos, per murmura rauca procellae
Ferre viam poteras? En, accipe digna laboris
Praemia, (siqua tuo sint praemia digna labore)
Accipe me totam! nam sum tibi tota dicata;
Inque sinu nostro tua pectora lassa reponas.
Talia dicentem medio in sermone Leander
Occupat amplexu, pro verbis facta rependens.
Multa, Dionaeae tanquam praeludia pugnae,
[Page 13]Basia panguntur; Veneris tum lanea solvit
Vincula deliciis inhians, placidúmque petivit
Conjugis infusus gremio per membra soporem.
Sacra maritalis peragunt sic dulcia lecti,
Fortunati ambo; dum nullus ritus inanis
Optatam à Sponso cupienti prorogat horam.
Nullus, uti mos est, emptus mercede, Poëta
Fescennina canens raucâ cum voce Maritam
Occidit miseram; praecinctae lampades auro
Non his collucent thalamis; neque turba proterva
Nympharum celebrant agiles ad plectra choreas.
Sed loca tuta silent; effraena licentia furti
Promovet Idalios lusus, Nymphaeque pudentis
Nox taciturna genas nigranti obducit amictu.
Saepè, sed incassùm, Tithoni Aurora cubile
Deseruit citiùs solito; ut, per lata fenestrae
Ora, salutaret post praelia noctis Amantes:
Namque diem fugiens primo sub manè Leander
Mollibus exurgit stratis, haesura relinquens
Suaviola in labiis Dominae; pelagóque remenso,
Intùs adhuc ardens, patrias appellit ad oras.
Parte aliâ, tumidi crescentia pondera ventris
Hero ut celaret, laxâ cum veste parentum
Callida dat fucos oculis. Cupit illa videri
Virgo die; at Mulier noctù plusquam esse videtur.
Saepiùs occulto sic oblectantur amore,
Et fausti indulgent thalamis. At (proh dolor!) ô quam
Exiguo pendet filo haec fugitiva voluptas!
Vix benè pulchra dies (sors ô crudelis Amantûm!)
Orta fuit, subitò quin tristibus occidit umbris.
Jámque pruinoso contristans frigore Coelum
Horrida bruma venit. Nautis inimicus Orion
Desaevit; Boreásque atros ad littora fluctus
Agglomerans, imis è sedibus excitat aequor.
Non jam descendit cupidus mercator in altum,
Pauperiémque pati discit; stat navita portu
Sollicitus, metuitque ratim committere vento.
At nil te flectunt, animis invicte Leander,
Nimborum coelique minae; non te aspera ponti
Intercludit hyems, nec territat auster euntem.
[Page 14]Taedia nulla viae, te nulla peric'la morantur,
Dum Fax alta vocat; Fax ô malesida! — Sed Hero
Quid sibi surda velit? Fremitúsne audire profundi
Nec ventos poterat? Si mens non laeva fuisset,
In vacuo certè jacuisset frigida lecto.
At (sic Fata volunt, Fatísque valentior ipsis
Sic jam suadet amor.) Dat nuncia signa Lucernae,
Inque sui funus tedam gerit ipsa Mariti.
Nox erat, & piceo velamine Jupiter astra
Condidit; insurgunt Euti, ruptique fragore
Coeperunt reboare poli; quùm Numinis instar
Aequorei exuperans fluctus, animosa Leander
Pectora Neptuni per spumea dorsa ferebat.
Continuò effusos accendens ignibus imbres
Tempestas sine more furit; tota aequora Triton
Vexat, & ingenti per longa volumina tractu
Aestuat unda ferox; montes tolluntur aquarum,
Quos praerupta putes inferre cacumina coelo.
Mox crebrescit hyems, omníque à parte ruentes
Consligunt venti; totis cum viribus Eurus
Involat in Zephyrum, Boreásque obmurmurat Austro.
Intereà Juvenis subiens extrema malorum
Gurgitis in medio, vicibus jactatur iniquis,
Atque aegrè sua membra trahens sic ora resolvit.
Dii quibus imperium pelagi, quibus aequora curae,
Hoc miserum servate caput! Dare reddere terris
Hanc animam! Tuque ô patrio Venus orta profundo,
Nunc adsis, nunc affer opem! Tibi siqua potestas
In mare; siqua tibi nostri sint cura dolores.
Parce precor, Borea! Quìd iter conaris Amanti
Claudere? Tempus erat, cùm vel tua frigida quondàm
Ignibus Actaeae caluerunt pectora Nymphae.
Haec & plura dedit moribundâ voce; canoro
Turbine diripiunt pereuntia verba procellae.
Hinc spes omnis abit. Vano conamine fluctus
Tendit in adversos, dum languida crura manúsque
Deficiunt; quocunque vagae rapit impetus undae,
Defertur quasi truncus iners, liquidámque patenti
Singultans bibit ore necem: Et jam morte gravatos
Atrollens oculos, trepidantia lumina Tedae
[Page 15]Suspicit, atque atras vanescere vidit in umbras.
Vidit! Et in longum fugientes clausit ocellos.
Sestias at lecto jacet irrequieta, nec unquàm
Solvitur in somnos; sed magno fluctuat aestu
Curarum; & secum reputat, quae causa morantem
Detineat, vel quae premerent mala Fata Leandrum.
Protinus, ut primùm roseos detexerat ortus
Lucifer, exiluit thalamo; campósque liquentes
Anxia prospectu longo metitur ab arce
Praelustri; si fortè illum, ductrice relictum
Luce, per ignotas errantem cerneret undas.
Vix mare lustra'rat, cùm spumas inter & algam
Aspicit, ecce, suae propter fundamina Turris,
(Horrendum visu!) foedata cadavera tabo
Heu, nimiùm benè nota! Comas & pectora rumpit;
Foemineisque replens ululatibus aethera, saltu
Demissam in praeceps scopulo se infligit acuto.
Sic pereunt miseri, sed uterque fidelis, Amantes;
Qui non à sese poterant vel Morte revelli.

Fragmentum Libri Quinti Poëmatis verè Divini, quod Paradisus Amissa inscribitur, à Johanne Miltono Anglicè conscripti, Latino Carmine donatum.

*[Nè fortè initio nimìs abrupto offendaris, Lector Benevole; paucis te praemonitum velim, Haec esse verba Evae somnium suum Adamo nar­rantis. Nimirùm Diabolus, Angelicâ formâ indutus, à Poëta fin­gitur Evae in somnis apparuisse, fructúsque vetitos decerpsisse, de­cerptos gusta'sse; Ad quod facinoris audacissimi Eva statìm horre­scit; dum Ille è contra videtur ineffabili quâdam voluptate atque laetitiâ perfundi.] AST ille exultat, memorans; — O coelitùs Arbor
In Terram demissa! Tuos dulcedine foetus
Luxuriare dedit facilis Natura; sed illis
Gratia major inest, potior quoniam ipse Negatis.
[Page 16]Sed quarè, Gusta'sse, nefas? Anne invida coeli
Numina sic statuunt? ô vos dulcissima Divûm
Fercula! Quae primo levitèr si tangeret ore
Mortalis; subitò in Numen Mortalis abiret!
Hâc etenim virtute Bonum dotatur; ut omnes
Cùm sese in partes latè diffuderit, inde
Grandescat, Fontíque suo accumulentur honores.
Ergò age, cedo manum, ô summi pulcherrima Proles
Et decus Artificis! Foelix ego non tibi munus
Invideo: Foelix jamjam, foelicior ipsa
Protinùs evades, at non formosior unquàm.
Accipe; tu posthàc Divos numeraberis inter
Diva potens: Terraeque gravi compage solutam,
Ire per aethereos tractus, Superúmque juvabit,
Quas hoc per facinus meruisti, invisere sedes.
Dixit; & accedens, paritèr simùl admovet ori
Poma meo. Ambrosius per nares usque palatum
Transit odor, stimulátque novum sub ventre furorem.
Nectareas (invita licèt) sub imagine noctis
Arripio ore dapes. Ambo super ardua coeli
Extemplò rapimur; terrámque aequórque videmus
Desuper in latum gemino porrecta sub axi.
Limen at insuetum dum sic ego miror Olympi,
Sidereámque viam calco; malefidus in auras
Vanescit subitò Ductor, miserámque reliquit
Aëre pendentem horrendae sub concava Lunae.
Nec mora, cùm tacitè in terram delapsa, videbar
In somno somnum capere. At mihi qualia mentem
Gaudia tenta'runt, ubi primùm lumina Morpheus
Deseruir! Quoties tot Crimina mente revolvo;
Me dormisse, juvat! Referenti talia conjux
Ingemit; ac moesto has depromit pectore voces.
O mea vita! Mei Pars optima! Me quoque turbant,
Et moerore pari afficiunt tua somnia mentem.
Somnia, ni fallor, (Deus omina laeva secundet!)
Orta malo! Verùm unde malum? Sine labe creatam
Te totam Deus implet. At, ô mea dulcis Imago,
(Ut nosti) plures habitant in pectore Vires
Plebeiae humano, Ratio quibus imperat instar
Reginae; huic agilem. Phantasia. proxima sedem
[Page 17]Vendicat, aërias pingens in Mente figuras,
Et rerum simulachra, foris penetrantia sensus;
Has Ratio Ideas jungit, vel dividit; unde
Cognitio nostra exoritur. Sed membra quiete
Dum resoluta jacent, solio Regina recedit,
Inque vicem ascendit Phantasia mima, reducens
Praeterita; & varias rerum nullo ordine formas
Componens, nova monstra parit. Sic nocte videmus
Centauros, hircúmque gerentem cornua cervi;
Sic transacta die, rursus molimur. In atro
Non alitèr somno tu, sole cadente loquelas
Hesternas, recolis, longè majoribus auctas
Portentis. At pone metum; vel Numine dignum est
Concepisse nefas solum: Non Crimina labem
Inducunt Animae maneat modò casta voluntas.
Quam somno patra'sse piget, succumbere culpae
Quî poteris vigilans? Ideò nè pectus inanes
Discrucient curae; nec tristia nubila Fronti
Insideant; fronti, quâ vix formosior ipsi est
Aurorae, oceani cùm primò emergit ab undis.
Quin age, nos dudùm placidi per prata labores,
Ipsi nos fontes, atque ipsa arbusta voca'runt.
Te jam caltha manet pretioso rore gravata;
Te rosa, cui totos injussa recludit odores.
His animum dictis cùm jam permulserat, Evae
Defluit ex oculis furtivo gemmea lapsu
Guttula; quam roseis, qui tunc per colla fluebant,
Crinibus abstergens, alias effundit; Adamus
Has pendere videns dubias in margine ripae,
Oscula luminibus figit, liquidósque smaragdos
Ebibit: Ac sponsae lachrymas gratatur obortas,
Tanquam signa, pios nimiùm, confessa timores.
Jámque ambo laeti properant in aprica; sed altae
Vixdum permensi nocturna palatia sylvae
Attigerant Phoebi radios, (qui Thetidos almae
E gremio ascendens, Paradisi lampade montes
Sparsit, & aurato jussit ridere colore.)
Cùm proni genua inflectunt; campósque patentes
Immensi resonare docent modulamine laudes
Numinis; ut mos est, quoties Aurora reportat
[Page 18]Laeta diem. Semper variis modulamina verbis
Aptantur, quae sponte fluunt; nec copia fandi
Larga deest; totum spirant praecordia Numen,
Quandocunque illis placeat seu, more precantûm,
Enarrare Dei laudes fermone soluto,
Sive ornare velint numeroso Encomia versu;
Quem vel Threicius plectro si pangeret Orpheus,
Deterior potiùs fieret quàm acquireret ullos
Inde novos (quamvis sit dextra arguta) lepores.
Ad coelum erecto vultu, concentibus auras
Suaviloquis implent, dum talia voce profantur.
Quocunque aspicimus; seu vasta volumina Coeli,
Seu Terras Pontúmque vagis metimur ocellis;
Omnia, Summe Pater, tua sunt. Te cuncta fatentur
Authorem; in cunctis pulcherrima fulget Imago,
At ne pulchra quidem, Tecum collata, videtur.
Vos, qui sidereum circundatis aethere summo
Regis inaccessi solium radiante coronâ,
Aligeri; augusto ac semper pendetis ab ore
Attoniti; (benè nostis enim) vos pangite Laudes,
Pangite, dum terras divinum carmen ab alto
Pertingar, terrisque iterùm super astra resultet;
Pangite perpetuos, de Numine pangite, versus!
Tu, qui flammigeri mundi nitidissimus Orbes
Ducis, anhelantes praeceps quùm Phoebus in undis
Mergit equos; tecum vel pignora certa diei
Promissi revehis; tu, Phosphore, clarius ipso,
Effulgere tuo facias cum sydere Numen.
Sol, qui per Terrae vegetantem viscera flammam
Insinuas, Mundique Oculus clarissimus audis;
Quascunque invisis gentes, quoscunque recessus
Ignotos, tu fare tui praeconia Phoebi,
Qui tibi purpureae frontis largitur honores.
Tu quoque fraternos quae nunc petis obvia currus,
Nunc fugis, incedens Regina per aetheris aulam
Stellarum comitante choro, qui pendulus axi
Volventi assiduè circumgyratur in orbem;
Vósque per ambages fluidi palantia campi
Sydera; vos Sphae [...]ae, vocalia plectra moventes
Ad numeros; laudate Deum simùl omnia, verbo
[Page 19]Qui potuit Lucem pigris excire Tenebris
Vos etiam, Rerum genitalia Semina, primò
Quae Natura parens ingenti excluserat alveo;
Tot narrate modis Domini praeconia, quotquot
Corpora sub dias renovata emittitis auras.
Vos etiam, tenues Fumi Nebulaeque volantes
Stagna super, fusco vel culmina montis amictu
Cingentes, radiis dum vellera Phoebus inaurat
Extrema; Aeterni vos tollite in ardua laudes
Artificis; vario seu jam vestire colore
Coerula, seu tostos rorare vaporibus agros,
Surgitis in nubes; diffundite nubibus altis,
Atque per arentes, Domini praeconia, campos.
Vos Domino, lenes Venti, ingeminate susurros:
Turbine vel sylvas perflante, cacumina Pinus
Procerae sinuate Deo, & procumbite Quercus.
Vos gelidi Latices, per gramina murmure laeto
Reptantes, Dominum laudate loquacibus undis.
Illius in laudem, Volucres, plaudentibus alis
Deproperate melos blandum per guttura, coelo
Dum liquido audaces urgetis in astra volatus.
Illius in laudes, vos cuncta trahentia lumen
Aethereum, unanimis attollite vocibus Hymnos;
Seu vada coerulei sulcatis inhospita ponti,
Sive gradu elato frondosa per avia cursum
Ducitis, aut longo quae volvitis agmine cauda
Pulveream per humum: Vos omnia conscia testor,
Vos narrate, Dei si laudes immemor unquàm
Vel nascente die, vel decedente, silebo;
Neve meum referet carmen convallibus Echo.
Magne Opifex rerum! Tu praesens usque memento
Impertire Bonum nobis. Si fortè tenebris
Nox infausta Malum celaverit; ô Deus alme,
Disjice, nigrantes ut Sol modò dissipat umbras.
Talibus innocui orabant; & nubila mentis
Turbatae subitò ausugiunt, redeúntque serena.
Tum solitas, inter stillantes nectare flores,
Ad curas iter accelerant; ubi siqua comantes
Luxuriosa nimìs ramos expanderit arbor,
Rescindunt: Vel siqua premat jam nubilis herbam
[Page 20]Vitis, ad amplexus ducunt; quae protinùs ulmo
Brachia lascivè innectit, sterilémque mariti
Vestit adoptivis truncum, pro dote, racemis.
His ita detentos curis miseratus ab alto
Prospexit Pater Omnipotens, volucrémque Ministrum
Compellat Raphael, qui se sociare Tobiae
Dignatus, monstravit iter quo tutus iniret
Conjugium totiès nuptae fatale Puellae;
Quémque his alloquitur dictis, ac talia mandat.
Cernis ut insolito Tellus commota tumultu
Ferveat, & quantis agitavit pectora curis
Humanae Proli Satanas; qui nupèr Abyssum
Emensus vastam, Paradisi moenia saltu
Transiit hesternae per amica silentia lunae.
Jámque dolos animo vafro meditatur, ut Illis
Corruptis omnes possit vitiare futuros.
Vade age, colloquiis reliquum consume diei
Cum socio, tanquam benè notus amicus, Adamo;
Qui nunc aestatem fugiens, sub frondis opaco
Tegmine, vel reficit placido sua membra sopore,
Sive famem relevat. Sermones inter agendum,
Saepiùs inculca Coelestis gaudia vitae;
Qualem si cupiat, modò perstet firma voluntas,
Velle sat est. At velle potest; nam nulla cöercent
Fraena voluntatem: Tamen est mutabilis. Ergò
Praemoneas, nimiùm nè jam securus Aberrer.
Insupèr ostendas, quàm saevo obsessus ab hoste
Discrimen patitur; qui deturbatus Olympi
Sedibus, aethereas aliis nunc invidet arces,
Atque viam tentat praecludere. Conscius armis
Se nil posse, dolos varias & callidus artes
Fabricat. Haec summa est, hic nostri nuncius esto;
Nè, non praemonitus, postquàm peccaverit ultrò,
Ignotae poterit fucos obtendere Culpae.

Illustrissimi Principis FREDERICI GULIELMI, Electoris Brandenburgensis, &c. Exequiae, Anno 1688.

TEutonicos inter planctus, & moesta Codani
Murmura fluctisoni, pastor dum quisque sub ulmo
Rupibus ac sylvis modulatur arundine carmen
Funereum, & resonae jactant ad sydera valles;
Da quaeso, Frederice, tuis ut Manibus ultrò
Advena supremos etiam persolvat honores,
Assideátque tuo plorans mea Musa sepulchro.
At quâ laude virum, quo tanti nominis Umbram
Elogio exornem, quem non laudaverit aetas
Ulla satis? Quali gemitu, quantóque dolore
Prosequar, ulla satìs quem non defleverit aetas?
Fulmineae vires dextrae, bellíque labores
Assiduos, fusásque acies, ereptáque signa
Hostibus è mediis, alios, fortasse juvabit
Dicere; Pierides, sed nos majora canamus.
En, jacet Austriaci summum decus atque fidele
Praesidium Imperii! Jacet invictissimus Heros!
Quem non ausus erat (si qua est ea gloria) Gallus
Innumeram oftentans aciem, rapidisve Polonus
Acer equis, gladio jactisque lacessere telis.
Suedia bellatrix non jam conatur, ut olim,
Imperii fines calido proferre sub austro;
Sed contenta suis, Arctoae frigora brumae
Dura pati gaudet. Nec Magni nomen Adolphi
Usque adeò jam grande sonat. Vix ille tremendus
Hector, Odera, tuas unquàm soedaverat undas
Sanguine Germano; nec tot sua tempora lauris
Induerat, noster si tunc regn'asset Achilles.
O gens chara Deo! Tibi quàm felicia regna!
Quàm nivei fluxere dies! Quámque ubere laeto
Risit opimus ager! Quid non sperare licebat
Principe sub tali? Qui dum perterreat hostes
Vel famâ ingen [...]i; sine bello victor, ovantem
Per populum incedit, magnúsque in pace triumphat.
Ceu leo, desertis latè qui regnat in oris
Ardentis Libyae, vasto dum fusus in antro
Et requiem & frigus captat; si fortè vel ursa
Hispida, vel tigris, recubantem aspexerit, aures
Demittens pavidas tacito per devia cursu
Aufugit, atque ultrò dominum, regémque fatetur.
Roma suos tandem, nimiùm ventosa, Catones,
Fabricios, Decios, Curiósque efferre sub astra
Laudibus absistat: próque illis omnibus unum
Nominis augusti Fredericum fama loquatur.
O quàm pulchra tenet diae Virtutis imago
Nos planè attonitos; dum te, Gullelme, tuemur,
Inque tuâ fronti geminam radiare Coronam!
Justitiámne prius mirer, clarissime Regum,
Sive Deos erga pietatem? Totus in illam,
Totus in hanc fueras incumbere visus; utramque
Sic tamen exercens ut vel neutrique deesses.
Non tibi erant cordi lautae convivia mensae,
Non aliena Venus; nec pectora mascula fregit
Persica luxuries. Testor tua robora dextrae,
Atque gravem, rapido quam turbine torseris, hastam:
Testor & illustres, charissima pignora, Natos,
Ordine qui longo numerantur; testor & annos
Nestoreos, niveúmque verendae frontis honorem.
Sic, ter magne Heros, variis cumulate Deorum
Muneribus; tandem, titulis & plenus & aevo,
Haud cadis, at placidè moriens procumbis in urnam!
Hactenùs ipse tuo moerens, Germania, damno
Ingemui. Verùm, ecce, nova uberiórque doloris
Exurgit mihi materies! Nam sors tua dura
Afficit haudquaquàm leviori clade Britannos.
Occidis, ô nostrae non ultima gloria Gentis!
O Britonum praedulce decus: Tibi coerula quanto
Vitta Periscelidis nostrae per colla decore
[Page 23]Serpebat! Sonipes victor dum proterit Hydram
Luctantem, ecce, tuo pendens de pectore, vires
Inde novas animósque in praelia ferre videtur!
Occidis! Immeritò qui non audire solebas
Strenuus Angliacae Fidei tutamen & ultor.
Ah, quoties meminisse juvat, charissime Princeps,
Quàm latè expansis ulnis, quàm fronte benignà
Excipis hospitio Fratres, quos effera Romae
Saevitia (infandum!) patriis proscripserat arvis
Nupèr, & ignotum jussit migrare per orbem.
Dúmque ferè exhaustos jam casibus, omnium egenos,
Urbe, domo socias; clades ac vulnera, saevi
Quae dederant Galli, plúsquam pensantur ab Ipso.
O vos felices! Si sic revalescere Divi
Concedant Miseris; quem non, Periisse, juvaret?
I nunc, si lubeat, jacta vegrandis, inermi
Insignes de gente tuos, Lodoice, triumphos.

HIBERNIA PLORANS, Carmine Pastorali, Melibaeus, Lycidas, Alexis INTERLOQUUTORES, Anno Dom. 1689. Mense Julii.

Melib.
UNde, & quò, Lycida? Quid vult sibi mantica tergo
Ista appensa tuo? Cùr tu quoque, noster Alexi,
Usque adeò festinus iter moliris; & altos
Creber anhelanti gemitus à pectore ducis?
Lycid.
Haud vacat effari (nam longa est fabula) nostrae
Quae sit causa viae. Jam vix ereptus ab Orci
Faucibus horresco; & si me non ludit imago,
Miles adhùc stricto supra caput imminet ense.
Alex.
[Page 24]
Quò fugiam? quae nunc misero mihi sylva latebras,
Aut quae saxa dabunt? En, ô Melibaee, Deorum
Munere, per medios hostes, per tela, per ignes
Hùc tandem elapsi pervenimus!
Lyc.
Audin', Alexi,
Quadrupedantis equi sonitum? Fremit ecce tubarum
Clangor, & attonitas jam nunc diverberat aures!
Melib.
Omnia tuta times, Lycida. Quae somnia narras?
Quos audis lituos? Vanam hanc precor exue mentem.
Circumquaque silent latè loca; nec levis usquàm
Populeas inter frondes movet aura susurros.
Quò properas? Nonne ipse vides, quàm terra dehiscat
Sole sub ardenti, medium qui servidus alto
Jam vehit axe'diem? Mecum recubare sub umbrà
Quid vetat? Antiqui si non sis prorsùs amoris
Immemor; antiquos paulùm recitemus amores.
Lycid.
Nescis, ah Melibaee, meos quàm densa malorum
Turba sinus agitent! Ibi non locus ullus Amicae.
Nil mihi formosâ cum Phyllide: Nec mihi rursùm
Dulcis erit (quondàm gratissima) fistula curae.
Alex.
O felix Melibaee! Tuo quae mitia ruri
Numina jam praesunt? Pastores inter Ibernos
Unicus es, quem nulla Deorum exercuit ira.
Nos patriae fines & dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus: Gelido tu susus in antro
Fronde super viridi, cantas Amaryllida sylvis
Vicinis; referunt dociles Amaryllida sylvae.
Melib.
Usque (fatebor enim) licuit mihi dicere, ab illo
Tempore, quo nostras Princeps Jacobus ad oras
Appulit; "Haec mea sunt; procùl hinc, procul ite latrones
Armigeri! Vobis non hos consevimus agros.
Ille idem haec nobis dedit otia; pérque virentes
Ad libitum jussit campos errare capellas.
Lycid.
Non equidem invideo, bone vir. Sic notus Ulysses?
Romulidûm sic nota fides? Vel dona ferentes
Romulidas certè timeo. Nè crede; caveto,
I fuge, dum poteris: Viridi latet anguis in herbâ.
Alex.
Me miseret, Melibaee, tui! Quem vafer inermem.
Hostis in amplexu fovet, ut praecordia [...]elo
Certior attingat. Sic noram saepiùs [...]oedum
Liberiore gradu per pascua laeta vagari,
[Page 25]Quò tandem imbueret jam victima pinguior aras.
Melib.
An cadit in quenquam tantum scelus? Absit, Alexi,
Absit, ut ascribam tàm ferrea sceptra Jacobo!
Dent meliora Dii!
Alex.
Quorsùm mihi sceptra Jacobi
Occinis? Ille suo nunc porrigit ora capistro;
Durúmque agnoscit Dominum: Quin haud pudet ipsum,
(Proh foedum auditu!) Gallo sub Rege mereri.
Gallia enim, toti quae vult dominarier orbi
Per fas atque nefas, etiam haec in Regna rapaces
Injecit furibunda manus. Bella, horrida bella,
Hìnc modò grassantur nostros impunè per agros.
Melib.
Certè equidem miranda refers. Verùm unde petita?
Credo quòd à triviis; ubi mendax Fama loquaci
Turbae hominum vanis replet sermonibus aures.
Alex.
O me felicem, mihi si novisse liceret
Haec solùm à vano populi sermone! Sed horum
Pars ego magna sui: Quae (que) ipse miserrima vidi
Hisce Oculis, ea sola tibi jam narro.
Lyc.
Dolores
Infandos renovare jubes, Melibaee. Cupido
At quoniam te summa tenet cognoscere, fato
Quo sumus oppressi; casus, en, accipe nostros.
"Fortè, per occiduum quùm jam devexus Olympum
Sol urgebat iter, mecum consedit Amyntas
Fronde sub iliceâ: Passìm per mollia campi
Gramina ludebant saturae cum matribus agnae.
Sedulus ille parat Galateae serta puellae
Florea; dum calathos ego lenti vimine hibisci
Texebam: à tergo confestim sylva fragore
Horrendum insonuit; subitó (que) aerata caterva
Emicat, & strictis circum nos funditur armis.
At quid multa? Greges inter captivus Amyntas
Ducitur; ipse, bonus pedibus, per devia sylvae
Aufugio, & coryli densis me condo sub umbris.
Sic gladium evito: Sed postquàm Luna quadrigae
Bis niveos apta'rat equos, dum lustra ferarum
Inter & anfractus erro; mihi pallida vultum,
Rugosas macilenta genas, obsistitur ipsos
Ante oculos malesuada Fames, arcúmque sagittâ
Instruit, intentátque atroci vulnere mortem.
Heu! Quid agam? Quò me vertam? Sententia demùm
[Page 26]Haec sedet; ut referam gressus, propriós (que) revisam
Jam vacuos (mecum sic rebar) ab hoste penates.
Regredior; nec longè aberam, quùm scena dolorum
Altera se pandit. Nigris obducta favillis,
Flammarúm (que) globos alto agglomerantia coelo,
Fumant tecta Casae. Clarâ ter voce maritam,
Ter natum appello: Sed nil mea fida Neaera,
Nil mihi clamanti respondet charus Iolas.
Protinùs horrore obstupui; nervísque solutis
Genua labant: Et si non opportunus Alexis,
Illàc fortè viam tendens, subvenerat aegro,
Prolapsóque manum porrexerat; ipse sub umbras
Fugissem, foelix socius tibi, dulcis Iola!
Nec jam (ah, taedet enim) coeli convexa tuerer.
Melib.
O Lycida, nimiùm duris exercite fatis!
Quas tecum lachrymas, aut quae suspiria fundam
Digna tuo casu? Si vel truculentior essem
Tigribus, aut quamvis triplici durata metallo
Corda forent; possem vestris afflere querelis.
Alex.
Quid faceres, Melibaee? Tuos quae flumina vultus
Implerent? Si mille agri vastata videres
Jugera, direptásque domos, eversáque templa,
Cladémque stragésque serox quas edidit Hostis
Haud procùl à fluvio, muros qui proluit urbi
Sat bello clarae, gelidam quà vergit ad Arcton
Haec Regio infelix. Illìc bacchatur Enyo
Undique; & ejectis mendicant arva colonis.
Pastor ibi, incultos per montes avìus errans,
Nunc ad saxa gemit, precibus nunc Pana fatigat;
Pan minùs à precibus, gemitu quàm saxa moventur.
Melib.
Anne Deus noster solito pro more benignus
Esse negat? Neque curat oves, oviúmve Magistros?
Haud credam. Lye. Iratus certè Pan ista reliquit
Rura; nec immeritò. Nam dudùm Sacra prosana
Capripedis Fauni temera'runt Illius aras.
Alex.
Admonuit rectè Lycidas, Melibaee; mihíque
Suggerit, ut dicam? propiùs quod spectat Alexin.
"Pinguis ubi latè nitidos Ultonia campos
Porrigit; in medio, piceis atque ilice nigrâ
Stat Nemus umbrosum: Pietas antiqua Parentum
[Page 27]Hoc sacrum voluit Pani, propriúmque dicavit.
Hìc ego votivum nostris ab ovilibus agnum
Ante focos caesurus eram; jámque hostia cultro
Ingemuit, multúsque cruor tepefecerat herbas.
Quùm subitò Fauni, & reliquorum Semideorum,
(Qui silvas habitant numero plus mille) sacerdos,
Milite utrumque latus stipante, irrumpit; & ore
Intonat: Horrendo sonitu nemus omne remugit.
Intereà trepidus nequicquàm altaria circum
Volvor ad amplexus; nequicquàm Panos asylum
Confugio: Sumunt etiam hìnc mea crimina pondus.
Protinus abripior galeato Judice coram
Siftendus. Causâ indictá; (quòd vita supersit,
Vestrum est, ô Superi!) tectóque exutus, & omni
Armento, aeternùm patriis arcendus ab arvis,
Mittor in exilium. Vos, ô mea rura, valete!
Ite mei, felix quondàm pecus, ite juvenci!
Ecquis erit posthàc, qui vos ad pinguia ducet
Prata; vel, aestivum sidus quùm torret aristas,
Densa dabit patulae vobis umbracula fagi?
Ecquis erit posthàc, qui vos, jam vomere duro
Languentes, Placido cantu mulcebit avenae?
Ite mei, felix quondàm pecus, ite juvenci!
Melib.
Sis precor aequo animo. Non haec sine numine Divûm
Eveniunt, ô Alexi! brevi post tempore (siquid
Fert mea mens praesaga) dabit Deus his quoque finem.
FINIS.

Books Printed for, and Sold by Thomas Speed, at the Three Crowns near the Royal Exchange in Cornhill, 1694.

THirty Six Sermons, viz. 16 Ad Aulam. 6 Ad Clerum. 6 Ad Magistratum. 8 Ad Populum. With a large Pre­face. By the Right Reverend Father in God, Robert Sanderson, late Lord Bishop of Lincoln. The Eighth Edition, corrected and amended. Whereunto is now added the Life of the Reverend and Learned Author. Written by Isaac Walton. Folio. Price 15 s.

A Sermon at the Funeral of the Reverend Mr. Thomas Grey, late Vicar of Dedham in Essex; preach'd in the Parish-Church of Dedham, Feb. 2. 1691/1692, [...] With a short Account of his Life. By Joseph Powell, A. M. Rector of St. Mary on the Wall, in Col­chester. Price 6 d.

An Anatomy of Atheism. A Poem. By a Person of Qua­lity. 4o. Price 6 d.

Conversation in Heaven. Being Devotions; consisting of Meditations and Prayers, on several Considerable Subjects in Practical Divinity. Written for the Raising the Decay'd Spirit of Piety. By Lawrence Smith, L L. D. Fellow of St. John's Col­lege in Oxford, 12 mo. Price 2 s.

Lusus Amatorius: sive, Musaei Poema de Herone & Leandro, è Graecâ in Latinam Linguam Translatum. Cui Aliae (tres scilicèt) accedunt Nugae Poëticae. Authore C. B. è Coll. Di. Jo. Bapt. Soc. 4o. Price 6. d.

Tachygraphy: The most Exact and Compendious Method of Short and Swift Writing, that hath ever yet been published by any. Composed by Thomas Shelton, Author and Professor of the said Art. Approved by both the Universities, 8o. Price 1 s.

Z [...]iglographia: Or, a New Art of Short-Writing, never before published; more Easie, Exact, Short, and Speedy than any here­tofore. Invented and Composed by Thomas Shelton, Author and Teacher of the said Art. Allowed by Authority, 8o. Price one Shilling.

Ind [...] Rhetoricus & Oratorius, Scholis, & Institutioni tenerioris aetatis accommodatus, cui adjiciuntur formulae Oratoriae, & Index Poe­ticus. Opera & studio Thomae Farnabii. Editio Novissima priori­bus emendatior, 12 mo. Price 1 [...]. 6 d.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.