PLANTARUM Historiae Universalis Oxoniensis
PARS SECUNDA, DE HERBIS
SECTIO PRIMA De Bacciferis & Scandentibus.
IN hoc primo libro seu sectione prima herbarum, seu plantarum molli he [...]cea materiâ constantium, exordiemur à bacciferis herbis: quia majore [...]Spam [...] [...]bent connexionem (ex libro naturae) cum fruticibus & suffruticibus [...]ciferis, in partis Primae Capite ultimo explicatis. Et in primo capite hujus p [...]mae Sectionis tractabimus de Bacciferis Scandentibus & non Scandentibus; in secundo de Scandentibus campanulatis lactescentibus; in tertio vero de Scandentibus pomiferis.
CAPUT I. Bacciferae Scandentes & non Scandentes.
BAcciferam plantam appello, cujus fructus exterius constat pellicula involvente succum & semina. Et quae destituuntur hisce conditionibus, improprie dicuntur Bacciferae apud authores: sive sint arbores, frutices, subfrutices aut Herbae: & idcirco vitio vertendum authoribus putamus, qui Baccas Lauro, Paliuro, multisque aliis assignant. Improprie enim hujusmodi baccae dicuntur, ut fusius postea declarabitur in doctrina à nobis exhibenda.
- Bacciferae non scandentes, Asparagus.
- 1. Foliis acutis, C. B. P. Corruda prior, Clus. Hist. ☉
- 2. Aculeatus alter, tribus aut quatuor spinis ad eundem exortum, C. B. P. Corruda altera, Clus. Hist. ☉
- 3. Aculeatus spinis horridus, C. B. P. Corruda 3. Clus. Hist. ☉
- 4. Domesticus, Eyst. Hortensis, Dod. ☉
- Bacciferae scandentes, minores.
- 5. Bryonia alba, Dod. Vitis alba, Matth. ☉
- 6. Bryonia nigra, Ger. Vitis nigra, Matth. Sigillum Mariae & Tamus, Dod. ☉
- 7. Planta recentiorum Alsines majoris facie, baccis Solani, Ad. Lob. Cacubalus Plinii, Hist. Lugd. ☉
- 8. Clematis pentaphylla, flore roseo clavato, nobis. Marocuia, seu Marucuia, Georg. Marcgr. ☉
- 9. Clematis trifolia seu flos passionis, flore viridi, nobis. Marucuia 3. Georg. Marcgr. ☉
- [Page 2]Bacciferae scandentes capreolis, majores.
- 1. Clematis passionalis pentaphyllos, flore campanulato, Monting. ☉
- 2. Clematis passionalis triphyllos, flore roseo, nobis. Passiflora trifolia, flore roseo, Monting. ☉
- 3. Clematis triphyllos, flore luteo, nobis. Passiflora trifolia, flore luteo, Monting. ☉
- 4. Clematis Marocuia pyriformis minor, nobis. Marucuia pyriformis altera, Georg. Marcgr. ☉
- 5. Clematis Marocuia pyriformis major, nobis. Marucuia Guacu seu pyriformis. Georg. Marcgr. ☉
- 6. Clematis passionalis folio bifido, nobis. Ferrum equinum volubile, Monting. ☉
- Bacciferae non scandentes, racemosae.
- 7. Christophoriana Americana, racemosa, baccis niveis & rubris, nobis. Aconitum baccis niveis & rubris, Cornut. ☉
- 8. Christophoriana baccifera, vulgaris, racemosa & ramosa, nobis. Christophoriana vulgaris, Park. Aconitum racemosum, an Actaea Plinii, C. B. P. ☉
- 9. Christophoriana baccifera peregrina racemosa, & ramosa, nobis. Christophoriana baccifera, Monting. Panaces [...] racemosa, Corn. ☉
EXPLICATIO TAB. I.
IN praelimine, cujusque generis nomina antiquorum, cum Graeca, tum Latina, ex Theophrasto, Dioscoride, & Plinio, aliisque authoribus à Casp. Bauhino desumpta praemisimus. Nos bacciferarum plantarum turionibus edulium doctrinam, à Corruda exordiemur; quia Corruda magis participat materiam ligneam seu duriorem, suffruticibus magis affinem. Corruda dicitur, teste Ruellio, quod ubi adolevit, facile corruat decidatve; sic & Horminium [...] enim est ruo.
§. 1. Bacciferae non Scandentes. ASPARAGUS sive CORRUDA.
ETsi [...] vel [...] Galenus 2. Alim. omnes propemodum teneros caules, & tenera germina, seu ex oleribus & herbis, seu ex fruticibus, suffruticibus, arboribusque vocitet; attamen peculiari generi plantae etiam tribuitur, quae sic dicta, quod cauliculos hos, qui prima germinatione è terra prodeunt, praecipuos habeat.
Genera duo Dioscoridi lib. 1. c. 152. petraeum & sativum: & Galeno [...] regium & [...] palustre: sic enim Dioscorides [...], quem [...] (id est murinam spinam) vocant, vulgaris est notae: & paulo inferius; Asparagus altilis, frutex est ramosus, folia habens multa, longa, Foeniculo similia, radice rotunda, grandi, tuberculum habente. Et Theophrastus 6. Hist. 1. [...] (hanc solam vocem per geminam Asparagum Corrudam Gaza vertit) ex tota aculeata est, & nullum juxta aculeum folium gerit: & 6. Hist. 3. juxta aculeos pusillum quiddam clavae simile producit, ex quo tandem flosculus ipse erumpit: radice larga, alta, numerosa, eâdemque tam crebra innititur, ut pars superna radicum tota connexa & continua reddatur, ex qua vel ipsorum caulium proventus factitatur, &c. Plinius lib. 19. c. 8. omnium hortensium lautissima cura Asparagis, &c. Est & aliud genus incultius Asparago, mitius Corruda, passim etiam in montibus nascens, refertis superioris Germaniae campis; non infaceto Tiberii Caesaris dicto, herbam ibi quandam nasci similimam Asparago &c. & paulo infra: judicavimus & Corrudam: hunc enim intelligo silvestrem Asparagum, quem Graeci Orminium aut Myacanthon vocant: & lib. 19. c. 4. silvestres natura fecerat Corrudas, ut quisque demeteret passim &c. Altiles spectantur Asparagi: & lib. 20. cap. 10. Asparagi vires ubi recensuit, subjungit, silvestrem Asparagum, aliqui Corrudam, alii Lybicam vocant, Attici Orminium; hujus efficacior vis, & candidiore major: & lib. 21. cap. 16. in totum spina est Asparagus.
§. 2 Bacciferae Scandentes minores. Bryonia, Cacubalus Plinii.
Bryonia, Dioscorodi lib. 4. cap. 184. [...] vitis alba & [...] & [...] &c. dicitur. Theophrasto 6. Hist. 1. [...] Plinio lib. 22. cap. 1. Vitis alba quae Graecis Ampeloleuce, aliis Ophiostaphylon, aliis Melothron, aliis Psilothrum, &c.
Genera duo Dioscoridi lib. 4. cap. 184. & 185. Vitis alba quae aliquibus Bryonia, & vitis nigra, aliis Bryonia nigra, aliis Chironia vitis. Sic & Plinio, qui nigram proprie Bryoniam vocari scribit.
5. Bryonia aspera incana sive alba, baccis rubris, nobis. Vitis alba, Matth. Multa longa, & tenuia sarmenta promit, claviculas sive capreolos habet instar vitis: folia ejus lata sunt, quinquangularia ad similitudinem vitis divisa, sed asperiora seu potius hirsutiora, candidioraque: flores exigui, candidi seu luteo-pallidi herbaceive: racemosi fructus in uvis parvis, quae initio virent, maturae rubent: radix praegrandis est, longa & crassa, alte descendens ex albido sublutei coloris, gustu perquam amaro & ingrato. Agyrtae & nonnulli Rizotomi mira quaedam monstra ex hujus radice affingunt, quae ex terra eradicata, si sit bifurcata, quemadmodum saepe contingit, membrum genitale puerile scalpello formant, etiam genitale muliebre (sacrum antrum à Laurentio dictum) facilius facta incisura imitantur, atque ad aliquod tempus arenae seu potius terrae arenosae committunt quoad partes laesae seu factitiae corticem superinduxerint, & postea pro Mandragoris maribus & faeminis voenum exponunt. Bifurcari multis radicibus naturaliter contingere observavimus, ut Carotae aliisque plurimis umbèlliferis: si ars adhibeatur ipsis, alias etiam partes efformari audacter asserimus; sed cum Bryoniae radix vetusta, sit crassa & nonnunquam bifurcata, hujusmodi ineptiae aniles fabricari facile [Page 5] possunt. Deinde avenae semina parti vulneratae indunt, quae in terra germinant, atque folia protrudere conantur, sed ob inopiam alimenti & aëris, in fibrillas capillamentitias degenerant haec impostura facilè percipi potest ab oculatis Botanicis. Nos hanc imposturam pluries observavimus Lutetiae Parisiorum, & etiam Londini à circumforaneis hujusmodi impostoribus pro veris mandragorae radicibus exponi. Sepimenta, dumos, frutices & arbores scandit, & superat; non tamen quarundam modo circumplectendo, sed claviculis seu capreolis suis vicina quaeque apprehendendo iisque diversimode se innectendo ac implicando. Est & huic omnino similis Bryonia aspera incana seu alba, baccis nigris: uvae solae in hac per maturitatem nigricant.
6. Bryonia nigra, Ger. Laevis seu nigra racemosa, C. B. P. Vitis syl. Sigillum Mariae & Tamus, Dod. Haec longos, lignosos, quasi mediocris crassitudinis, rimosi corticis instar sarmentorum vitis, obscure subrubentes viticulosos promit cauliculos, quibus vicinis quibusvis sepibus, arboribus, fruticibus, multis amplexibus circumvolvit, ac crebris intorquet circuitionibus, ab imis ad fastigium scandens: capreolis seu viticulis caret; folia hederacea, cordata in mucronem acutum desinentia quasi cordis figura, mollia, splendentia, viridia, Smilacis laevis maj. haud absimilia: flores candidi, exigui, succosi, odorati, racematim dependent: uvae quae parvae sunt & virent primo, maturae cocci modo rubent, modò ex rubore in fuscum degenerant: radix crassa, longa, & magna, succo glutinoso & lento plena, adeo ut friata digitis adhaereat.
LOCUS & TEMPUS.
Bryonia aspera sive alba, incana, baccis rubris, nobis. Passim in Italia, Gallia & Anglia, multisque in Belgio locis provenit: Bryonia laevis seu nigra racemosa, Sigillum Mariae & Tamus, in silvis opacis & similibus locis asperis: Martio mense prima germina erumpunt: flores utriusque Bryoniae Maio producuntur: uvae circa vindemiam maturantur.
TEMPERAMENTUM & VIRES.
Ducit Bryoniae albae non modo succus, sed & radicis decoctum, pituitam. Bilem flavam ducere ait Dioscorides. Radix foetus mortuos & secundinas subdita extrahit; idemque in insessibus decocta radix poterit. Vide Dodonaeum &c. Bryonia nigra ad praedicta omnia similis, nisi quod imbecillior sit.
HALLUCINATIONES CASP. BAUHINI.
PAg. 297- pl. 6. Col. 2. Bryonia Mechoacana alba, C. B. P. Mechoacan non est Bryonia. Nicolaus Monardus florem hujus esse scribit veluti Mali aureae ex 5. foliis (si libet petalis) majoribus compositum, è cujus medio instar lobi capitulum exit, ad avellanae nucis magnitudinem excrescens, quod intercipienti tenui membrana in duas partes dehiscit: in quarum singulis duo sunt semina Ciceris exigui magnitudine, colore nigra. Deinde Bryoniae radix valde est amara: forma igitur florum & fructuum ex Monardo differentiam Mechoacan à Bryonia clare demonstrat. Sicut dictum, flores & semina Bryoniae toto coelo aliter se habent. Non est Scammonium ex libro naturae; nec floribus, nec seminibus Mechoacan convenit cum Scammonio. Purgat Mechoacan per inferiorem ventrem pituitam & serosos humores, sed qualitas purgandi nihil facit ad Mechoacan Bryoniam constituendam. Bryonia Mechoacana nigricans, Jalapi [...]m Massiliensibus dictum. Pag. 298. col. prima, pl. 7. & ibidem col. 2. pl. 8. Bryonia Mechoacana sil. C. B. P. Non sunt genuinae aut verae Bryoniae species propter antedictas rationes, ergo male pro Bryoniae speciebus à Casp. Bauhino recensentur post doctrinam Bryoniae.
7. Planta recentiorum, Alsines majoris facie, baccis Solani, C. B. P. Cacubalus Plinii, Hist. Lugd. Alsine repens (potius scandens) Clus. Hist. Caulibus iisque numerosis praedita est haec planta baccifera, geniculis flexibilibus, humanam altitudinem plerumque superantibus, praesertim si frutices, quos scandere possit, vicinos habeat, alioqui propter infirmitatem humi diffusis: folia singulis geniculis seu internodiis bina adnascuntur ex adverso sita, Alsines vulgaris majoris foliis colore & figurâ similia, longe tamen majora & molliora: flores ex cauliculis & folliculis prodeuntes ex herbaceo candidi, sex petalis constant ad medium bifidis; singulis floribus succedunt acini seu uvae baccaeve singulares, piperis nigri, aut baccarum Juniperi vulgaris magnitudine, initio virides, per maturitatem nigrae, semine exigno & plano, nigro itidem plenae: radix candida, valde fibrosa, longa & sarmentitia, quae singulis annis novos caules promit.
LOCUS & TEMPUS.
Alsine scandens baccifera copiose provenit in agro Salmanticensi & passim in Galliae locis humidis & umbrosis, circa sepes: floret aestate, fructum producit ineunte autumno.
TEMPERAMENTUM & VIRES.
Quibus facultatibus praedita sit haec planta baccifera, Alsines facie, non satis constat apud authores; cum à flore & foliis debeat accedere Alsinarum viribus, à baccis autem, Solanis accedit. Nomina seu synonyma authoribus magis usitata supra in descriptione adhibuimus. Dicitur Alsine scandens baccifera C. B. P. estque Alsine heteroclita, folia floresque habet Alsines, fructum seu baccas Solani, uti diximns in praeludiis Botanicis Pag. 392. Omnis Alsine producit post florem quinis petalis conflatum, quorum singula sunt bifida, capsulam pyriformem, ergo non potest accenseri genuina Alsines species, uti illic diximus.
§ 3. Bacciferae majores Scandentes Capreolis. Clematis, Marucuia, Granadilla seu flos passionis.
K [...] Dioscoridi lib. 4. c. 182. eadem est ac sermentaria: sic dicta quoniam [...] flagella, vitigeneis flagellis similia emittit, ac ut illa arbores scandit. Plinio l. 24. cap. 10. Clematida Smilaci similem per arbores repentem geniculatam & ipsam appellaverunt. A Theophrasto. 5. Hist. 10. [...] dicitur, & esse arbor, quae vitis & labruscae modo surgit.
8. Clematis pentaphylla, flore roseo, clavato, nobis. Marucuia 2. seu Marucuia maliformis. Caulem habet sarmentosum ac subruffum: folia gerit hinc inde, suis pediculis circiter digitum longis affixa, & quodlibet in quinque lobos sectum; quintus lobus est fidium instar, omnes lobi nervo medio adhaerent, quique suos nervos & venas habent: pediculus sustinet florem elegantem & conspectu admirabilem, qui inferius tria folia viridia obtinet, supra autem quinque longiora, inferne viridescentia, superne caeruleo-purpurea, & inter haec alia quinque purpurea; dehinc Solis quasi pingitur figura, radiatim multa filamenta crispata obtinens & in orbem explicata, exteriori medietate caeruleo-purpurea, interiore dilute caerulea, vel etiam è contrario in medio floris columellam brevissimam, pallidam, superius in quinque partes dissectam, quae ad latera curvatae extenduntur. Cuique parti spongiformi corpus lutescens, pulverem, luteum aspersum habens, adhaeret; in medio autem columellae pisiformis orbiculus est ex flavo albicans, huic tres clavi superius infixi ex flavo albi, & punctulis minimis purpureis variegati, & deorsum inclinati ut brachia columnae: flos totus suavis odoris: fructus aequat pomum nostras vulgare silvestre, rotundus, cortice crasso, flavi exterius coloris, interius constans pulpa succulenta, vinoso-acida, crocea, & linguam croceo colore tingente, & in illa multa sunt granula nigra magnitudine seminis pomi vulgaris, variis tuberculis insignita, & folliculis suis propriis inclusa.
9. Clematis trifolia seu flos passionalis flore viridi, nobis. Marucuia 3. Georg. Marcgr. Marucuia maliformis altera: folia habet magna, quodlibet in tres lacinias sectum, continetque quaelibet lacinia suum nervum secundum longitudinem & venas obliquas, suntque praeterea in ambitu serrata, inque mucronem desinentia, laete viridia & splendentia, eodem modo ad caulem posita, ut in prima specie: flos magnitudine & figura convenit cum antecedente, sed differunt colore atque numero foliorum, hujus exteriora & majora folia inferne viridia, superne alba, quibus prorsus quinque alba interponuntur, ex medio autem flore prodeunt in orbem filamenta, dimidia parte quidem interiore caeruleo-purpurea, altera exteriore albo-flavescentia, columella in medio rotunda ex viridi flavescens, superius in quinque interdum & sex curvaturas deorsum vergentes divisa, cum spongiformi corpore è viridi subflavo, ut in aliis; in medio summitatis columellae orbiculus pisiformis cum tribus clavis insixis deorsum inclinatis. Flos suavis odoris: fructus convenit cum superiore, sed immaturus adhuc ex viridi flavescit, punctulis albicantibus variegatus, adinstar Colocynthidis, & splendens instar speculi summe laevis, maturus autem citrinus est.
Explicatio Tabulae secundae Sectionis primae.
1. CLematis passionalis pentaphyllos, flore campanulato, nobis. Passionalis flore campanulato Monting. Haec 3ia species, at 1a hujus tabulae, Marucuiae seu floris passionalis à foliis acutis quinquefariam sectis, atque omnino à prima foliis vel sola facie cognitu facilis, quin & notâ adhuc magis certâ à caeteris omnibus suae sortis distinguitur, quod florem campanulatum in margine fimbriatum producat. Ejus color nos latet, cum ad manus non haberemus descriptiones Batavice editas, sed solummodo icones Montingij.
2. Clematis passionalis triphyllos, flore roseo, Monting. Hujus Granadillae radices sunt longae, lateque serpentes, crassiores radicibus Sarsaparillae, ex quibus producuntur caules plurimi rotundi, longi, flexuosi, binas, ternas, quaternasve ulnas longi, secundum solum & coeli calorem: hisce annectuntur folia ternis lobis multo profundius sectis sequentis tertiae hujus tabulae, nec sunt serrata, ut secunda species primae tabulae: inter caulem & folium (aliarum hujus generis specierum more) capreoli seu claviculae intortae atque ex eodem loco flos oritur ex pediculo biunciali, coloris rosei. Caetera in omnibus partibus cum reliquis suae sortis conveniens.
3. Clematis passionalis triphyllos, flore luteo, nobis. Passislora trifolia, flore luteo, Monting. Quinta species numero, at tertia hujus tabulae secundae, convenit cum praecedenti in foliorum numero, caeterisque partibus, nisi quod folia non tam profunde trifariam divisa gerat, & consequenter foliorum mucrones non sunt tam acuti, sed obtusiores: florum foliola seu petala minora, prioris sunt latiora, & lutei coloris, atque his nominibus quam facillime à praecedenti distinguitur.
4. Clematis Marucuia pyriformis minor, nobis. Marucuia pyriformis altera. Georg. Marcgr. Subsequenti Marucuiae pyriformi itidem flore est similis, sed minore; folia itidem sunt minora, flos quoque minor sicut & fructus: folia solitarie posita sunt (quodlibet suo pediculo sesquidigitum longo innitens cordis bubuli figura) circiter quinque digitos longa, quatuor fere lata ubi latissima, in ambitu nihil aut parum serrata, laete virentia & splendentia, nervo secundum longitudinem etiam & venis prominentibus, ad quemlibet pediculum folij etiam capreolum habet caulis, quo se annectit aliis fruticibus. Hisce foliis herbaceis insidit flos diametro quatuor digitorum, continens 10. folia, quorum quinque superne & inferne rubri sunt coloris, quinque vero superne rubri, inferne viridis coloris, ita alternatim posita: supra haec folia filamenta sesquidigitum longa in orbem stant erecta (cum in aliis speciebus incumbant) satis fortia, quorum inferior medietas ex lacca purpureo & albo colore variegata est: in centro floris itidem columna erecta, tornata, digitum alta: superius ovale corpus cum tribus clavis infixis ex albo flavescentibus, infra quod quinque brachia rubra, punctata, caeterum flavescentia extenduntur in orbem, quorum quodlibet ellypticum corpus habet referens spongiam, compressum, albicans, cui pulvis luteus adhaeret: floris odor suavis; fructus pyriformis.
5. Clematis Marucuia pyriformis major, nobis. Pyriformis seu Marucuia Guacu, Georg. Marcgr. Planta est viminea, lignosa, lentissima: caulis contortus, quadratus, varius, coloris cinerei, aut grisei, pollicem crassus sicut vitis, & interdum brachii crassitie, longe serpit, arboribus & fruticibus sese implicat: folia habet laete viridia, laevia, splendida, quinque aut sex digitos longa, non serrata, sed leviter quasi sinuata & inaequalis figurae, adhaerent autem cauli pediculis suis subruffis; & nervis per longitudinem laciniarum, transversim multae venulae intexuntur: florem fert insignem, quem passionis etiam vocant, magnitudine rosae majoris, exterius foliis plurimis superne & inferne dilute purpureis, & quinque viridibus inferius, superius rubris. Supra haec folia in orbem expanduntur filamenta insignia, sesquidigitum longa, crispa, medietate interiore tota purpureâ, exteriori rubrâ, seu ex purpureo & albo variegatâ. In centro floris extat columna ex flavo albicans, teres, & quasi tornata, lata unum digitum; cui superius apex, ovalis figurae, magnitudine seminis pyri impositus, & huic itidem clavi extremis suis cuspidibus infixi in uno puncto; infra ovalem autem figuram à fastigio columnae quinque brachia extenduntur ad latera, quorum quodlibet continet spongiforme corpusculum, flavo pulvere aspersum ut in Lilio: flos autem facillime perit decerptus, & vermiculi in eo generantur ut in caseo. Fructus pyriformis est prioris major, initio viridis, maturus flavescentis è viridi coloris; intus tribus lineis in tres partes dividitur secundum longitudinem, inter quas lineas multi processus quibus semen [Page 8] cum pulpa fructûs per tenues cuticulas annectitur; pulpa alba, succulenta, glabra, instar rudimenti avis in ovo, cui inhaerent in quolibet fructu grana seminis 260. nunc plura, nunc pauciora, nigra, compressa, splendida, quorum quodlibet suo folliculo includitur. Odor & sapor fructus dulcis & suavis, cortex crassior est quam Mali aurantiae. Quando comeditur scinditur transversim (non secundum longitudinem) & pulpa instar ovi tremuli exhauritur. Quando autem animus est semen colligere & servare, pulpa cum seminibus per linteolum leuiter exprimenda & ita grana separanda. Granaque adhuc suis folliculis inclusa, triduo aut quadtriduo chartae imponenda ut ex parte siccentur, dein summis digitis folliculus unicuique grano detrahendus, aliàs ita glabra sunt ut comprehendi nequeant, nec inter edendum ore separari.
6. Clematis passionalis folio bifido, nobis. Ferrum equinum volubile, Monting. Haec Marucuiae seu floris passionis octava species numero, at sexta Tabulae secundae Sectionis primae facile cognoscitur primo intuitu foliorum bifidorum à caeteris suae sortis, neglectis aliarum partium structurâ & divisione, quandoquidem non nobis suppetiit copia videndi Montingij descriptiones lingua Batavicâ editas, sed tantum nudas icones ex quarum intuitu particulares & magis essentiales differentias observare potuimus ex nostris sculpturis ab ipsius mutuatis & delineatis, atque cum aliis ejusdem farinae adaptatis. Quam inepte & inadvertenter ipse Montingius ferrum equinum appellat, aliorum in botanicis melius ipso versatorum judicio relinquimus.
Marucuiae sive Granadillae species omnes sponte in regno Quito, ibidemque in campestribus locis Fluminum ripas adamare author est Petrus de Cieza in Historia Peruana. parte 1. cap. 18. in valle etiam dicta Lile, in montibus sponte, Monardus. Florent omnes utplurimum mense Augusto: fructus maturus mense Januario & Februario, & postea folia amittunt, novis subnascentibus.
Clematis passionalis seu flos passionalis aut passionis, quod in flore aliquae veluti passionis Christi figurae plane delineatae conspiciantur, Monardus. Granadilla dicitur Hispanis, propter semen simile illi quod in malis granatis inclusum continetur. Marococ & Maracocum quibusdam dicitur, Marocuia & Marucuia Georgio Marcgravio dicitur. Nullis harum hucusque assignantur facultates.
§. 4. Bacciferae non Scandentes racemosae. CHRISTOPHORIANA.
7. Christophoriana Americana racemosa, baccis niveis & rubris, nobis. Aconitum baccis niveis & rubris, Cornut. Haec Christophorianae seu forte Solani species peregrina opacis & silvestribus Americae locis frequentissima est, in Europam delata, tam baccis niveis, quam rubris in hortis verno tempore viget; in pedalem caulem prosilit, radix nigrior & crassior vulgaris nostratis cortice nigro, nec imum petit, nec divisionibus radix spargitur, sed coacta in se plurimas fibras capillares demittit; caulis purpurascit, aliique minores à principali radice germinantes sunt pulli: folia sunt majora & obscùrius virentia, atque foliis Christophorianae nostratis seu vulgaris sunt rugosiora, eandemque obtinent divisionem ternatim & ter ternatim factam; caulium summitates racematim flosculos muscosos, albidos edunt, si autem microscopio conspiciantur flosculi singuli seorsum sex alba petala muscosis illis staminulis substrata habentes apparent. Post flores deciduos succedunt in cacumine caulium racematim junctae plurimae baccae, oblongae, niveae vel rubrae, quae semina plura continent sub pellicula, & punctum purpureum in extremis singulae gerunt. In hac planta nullatenus quidquam deleterium aut venenatum latere arbitramur, nec Aconitum proprie dici potest propter rationem inter nomina & vires sequentis adferendam: locum, tempus & nomina supra indigitavimus.
8. Christophoriana vulgaris nostras racemosa & ramosa, nobis. Aconitum racemosum, an Actaea Plinii lib. 27. c. 7. Christophoriana vulgaris, Park. Christophoriana, Dod. Lob. Ger. Clus. Hist. Christophoriana cum sit baccifera, racemosa, & ramosa non scandens, nec [Page 9] ex earum genere, quae adminiculis egent, aut amplexu vivunt, quia tamen uvas fert, [...] se facile annumerari permittit. Cauliculos haec promit ternos, quaternos, plures paucioresve, pedem aut sesquipedem longos: folia circa hos terna aut potius ter terna suis propriis pediculis commissa, particularia quorum sunt lata, serrata & ambitu in virore candicantia: flores tenues, muscosi, candidi: fructus rotundi paulo longiores, per maturitatem nigri, striam lineamve ab una parte ostentantes uvarum acinis alioqui similes, & in uvae modum racematim cohaerentes: radix crassiuscula, non absque fibris, foris nigricans, interiùs Buxi colore lutea, vivax ac diuturna, quotannis cauliculos & folia regenerans.
LOCUS & TEMPUS.
Plerisque Germaniae & citra Rhenum Mosamque locis, in silvis praesertim montosis haec Christophoriana vulgaris racemosa & ramosa occurrit. Floret Maio: fructus Augusto aut serius perficitur.
NOMINA & VIRES.
Christophoriana vulgaris nostras racemosa & ramosa, nobis. Vulgaris, Park. Christophoriana, Dod. Ad. Lob. Clus. Tab. Ger. Aconitum racemosum, an Actaea Plinij lib, 27. c. 7. Aconitis autem annumerari contingit, propter perniciosam & Aconito similem, quam habere creditur, facultatem: an tam sit exitialis, ac non minus noxia planta haec, quam Aconitum, dubitatur. Sed ex libro naturae à fine ultimo (quum Chrisiophoriana nil habet affine cum Aconito, planta cucullata, cujus singulis floribus cucullatis, succedunt plures thecae seu siliquae membranaceae) non iisdem gaudere viribus deleteriis utramque concludimus. Insuper asserimus male recenseri Christophorianam pro Aconito, atque ibidem cum Aconitis male collocari à Casp. Bauhino, ut innuimus in Praeludiis nostris Botanicis. Pag. 376.
9. Christophoriana Canadensis, racemosa & ramosa, nobis. Panaces [...] seu racemosa Canadensis, Corn. Angelica baccifera Montingio perperam nominatur. Haec Christophorianae species elegans, in agri Canadensis & Americani solo macro, pingui etiam & limoso, quin & inter rupes & saxa invia & accessu perdifficilia ubique provenit. Radix pollicari crassitudine deorsum fertur, pedem & sesquipedem longa: caulis rotundis geniculis articulosus, obscurè purpurascens, medullosa cartilagine repletur: folia ab eodem pediculo bina terna (in praecedentibus Christophorianae speciebus ter terna) pediculis propriis quoque singula innituntur, serrata, & in mucronem acutiorem desinunt. Ex geniculis prodeunt pediculi inter caulem & foliorum exortum, caulem ipsum sinu amplexantes, qui in summis flores gerunt, vitis floribus similes, primum herbaceos, deinde candicantes, quibus succedunt racematim & ramatim uvae sub initium virentes, deinde magis sature rubentes, intusque pleniore semine turgent. Hisce suavitas inest gustui acceptissima. Floret eodem tempore cum duabus praecedentibus.
Scandentes Campanulatae Lactescentes.
SECT. I.
CAP. II.
CONVOLVULUS SEU SMILAX LAEVIS.
SMilacem duplicem Dioscorides habet; alteram lib. 2. c. 176. ubi Phaseolum intelligere oportet. Alteram lib. 4. cap. 144. & 145. quam in asperam & laevem distinguit: illa [...], haec Smilax [...] dicitur: utriusque & Plinius meminit l. 24. c. 10. at Theophrastus 3. Hist. 16. Smilacem arborem, quae Ilici sit similis describit, quam Plinius l. 16. c. 6. Ilicis genus facit: qui l. 16. c. 10. & Taxum à quibusdam Smilacem vocari scribit. Smilax laevis, Convolvulus à Plinio l. 21. c. 5. dictus videtur, quod arbores scandat, & eis sese circumvolvat. Quibusdam Iasione ejusdem lib. &c. 22. censetur.
In priore capite hujus primae Sectionis, deduximus Bacciferas Scandentes, & non Scandentes, tam edules quam non edules, in hoc capite seu membro secundo Scandentium, agemus de Scandentibus Campanulatis Lactescentibus: atque primo dicemusquid sit Convulvulus prout hic accipitur, quia latissima est significatio seu acceptio Convolvuli. Convolvulus hoc in loco, est Herba Scandens (utplurimum) florem producens monopetalum seu unifolium, Campanulatum (id est integrum in fundo, Campanulae aut calathi instar) quin & plicas quinque in margine seu orâ extrema rotun dâ gerit, cui flori Campanulato deciduo succedit capsula seminalis, subrotunda, aliquando longa, tribus loculamentis, membranis suis propriis trifariam distincta, in quorum singulis bina continentur semina angulosa, nigra aut fusca, subrotunda; insuper quaelibet plantae pars rupta succum effundit lacteum, perpaucis exceptis, de quibus in explicatione; singularum specierum agemus; Sicut de quibusdam non Scandentibus Convolvulis.
- Convolvulus
- Major
- Rectus
- 1. Creticus, argenteus, nobis. Dorycnium quorundam Ponae, Ital. ☉
- Scandens
- 2. Maritimus major, Italicus, sinuato folio, nobis. Maritimus noster, Imperat. ☉
- 3. Maritimus nostras, rotundifolius, nobis. Brassica maritima, Matth. ☉
- 4. Indicus orientalis, Inhame seu Battatas, nobis. Inhame seu Battatas, Sisarum Peruvianum seu Battata Hispanorum, Ger. ☉
- 5. Syriacus & Scammonia Syriaca, nobis. Scammonia Syriaca, C. B. P. ☉
- 6. Vulgaris albus, flore majore albo, nobis. Smilax laevis major, Dod. ☉
- 7. Caeruleus seu Purpureus, folio subrotundo, nobis. Indicus, flore violaceo, Eyst. ☿
- 8. Caeruleus Hederaceus seu trifolius, Park. Parad. Caeruleus, Ger. ☿
- 9. Vulgaris arvensis, flore minore albo vel purpureo, nobis. Smilax laevis minor, Dod. Ger.
- 10. Argenteus Althaeae folio, nobis. Convolvulus Peregrinus pulcher, folio Betonicae, I. B.
- Rectus
- Major
- Convolvulus heteroclitus & sui Generis.
- Minor
- 1. Scammoniae foliis aemulus, nobis. ☉
- 2. Argenteus repens Rupellensis, flore rubro, nobis. ☉
- 3. Linariae folio, C. B. P. Minimus spicaefolius, Lob. Icon. ☉
- 4. Peregrinus caeruleus, folio oblongo, flore cyaneo, peramaeno, seu triplici colore insignito, nobis. Campanula caerulea, Aldin. ☿
- 5. Aegyptiacus quinquefolius, C. B. P. & Prod. Aegyptiacus quinquefolius Caspari Bauhini, I. B. ☉
- 6. Africanus, Park. ☉
- 7. Pennatus exoticus, Col. Pennatus seu Quamoclit Ger. ☿
- [Page 11]8. Nasturtium Indicum majus, C. B. P. Indicum cum flore & semine, Ger. ☿
- 9. Halicacabum peregrinum & Cor Indicum, I. B. Pisum vesicarium, fructu nigro, albâ macula notato, C. B. P. ☿
- Minor
Explicatio Tabulae tertiae, Sectionis primae.
1. COnvolvulus major, rectus, Creticus, argenteus, nobis. Dorycnium quorundam, Ponae, Ital. Herba est fruticosa, multis ab e [...]dem radice caulibus simplicibus, rectis, incanis ornata, altitudine cubiti: numerosis foliis, Oleae sigura, eosdem circumdantibus, angustioribus, molli lanugine tectis, & quasi argenteis, unde Argentinam vocant vulgo, in summis virgis bicubitalibus & tricubitalibus & altioribus, in hortis bene stercoratis: coma est praedensa, in qua flores candidi calathi effigie; & fructus Convolvuli minoris instar: lacte caret, aut modicum tribuit; etiamsi caules edat rectos, non vero scandentes, etiam parum aut nihil lactis habentes, in siccis & aridis arenosis proveniens; tamen propter conformitatem in floribus Campanulatis, Capsularumque triplici divisura & seminibus binis in singulis loculamentis contentis, cum caeteris Convolvuli speciebus (carere lacte nonnullis, infra describendis, non minus quam huic convenit, at lactescit modicum aut, parum in cultis, uti dictum, quin & solus hic rectus, caeteri scandunt aut humi procumbunt) aptius hic collocatur inter consimiles, & rectius à Ferrante Imperato & Johanne Pona Italice, Convolvulus Creticus, potius quam Dorycnium nominatur. Hyeme folia minime abjicit, proinde inter perpetuâ fronde virentes seu potius canescentes annumerabitur.
Smilacis Laevis generibus Soldanella adscribenda venit, quare & Belgis Convolvulus maritimus dicitur: quae duplex est, Italica, folio sinuato seu auriculis pulchris geminatis; & major nostras, rotundi-folia. Soldanella maritima, quae in officinis habetur, Dioscoridis l. 2. c. 148. est [...] Brassica marina: si textus corrigatur.
2. Convolvulus maritimus major, Italicus, sinuato folio, nobis. Maritimus noster, Imperat. Haec major maritimi Convolvuli species (observa Authores male plantas ad oram maritimam provenientes, marinas appellare passim, ac si ex rupibus & saxis in fundo maris aut aqua marina sitis, excrescerent, ideo nos mutavimus nomen marinum in maritimum, data occasione passim) in ora maritima Venetorum & Regni Neapolitani proveniens, folia habet Hemionitidis peregrinae alterius Clusij modo, auriculis pulchris, geminatis (in quas nervi excurrunt) pinnata: flores profert majores seminaque majora, nigra, caetera cum maritimo nostrate minore convenit, & apte satis denominatur Italicus (à natalibus) auriculis pulchris, geminatis; facile à nostrate foliis rotundis, Cochleariae Batavicae modo factis, distinguitur, ut apparet ex forma folii appicta, & sculpta, in Tab. primae planta secunda.
3. Convolvulus maritimus nostras, rotundifolius, nobis. Brassica maritima, Matth. Brassica maritima minor, C. B. P. Convolvulus hic maritimus rotundifolius, est planta repens, (ut maxima pars Convolvulorum perennium Scandentium, in hisce tabulis duabus contentorum) cujus cauliculi humi procumbunt, suntque cubitales, bicubitales, crassi & subrubentes: folia sunt rotunda, Aristolochiae rotundae vel potius Cochleariae Batavicae more crassa, succulenta, subcandida, non sine lacte, aut potius succo lacteo, copiose & affatim emanante post rupturam aliquam, pediculis longis innixa: flos magnus, purpureus & albus; calices fert subrubentes, magnitudine Convolvuli majoris vulgaris, imo majores, quos cingunt bina foliola ad eorundem basin sita, hoc familiariter aliis quamplurimis hujus Classis commune est; semina pariter ad eundem modum angulosa, binatim juncta, in tribus distinctis loculamentis deposita habet, in capsulis rotundis, in mucronem desinentibus contenta, ad senarium numerum.
4. Convolvulus Indicus Orientalis, Inhame seu Battatas, Sisarum Peruvianorum seu Battata Hispanorum, Ger. Cauliculos profert multos, flexiles, satis crassos, succulentos, humique diffusos seu procumbentes, ad instar Peponis; quibus folia utcunque carnosa, [Page 12] ex viridi candicantia, Ari foliis aut potius Spinachiae haud dissimilia, ex longis pediculis pendentia; atque ex foliorum costa media plurimi nervi oriuntur, qui variè deducti terminantur in foliorum orbitam: radices producit multas, tuberosas, longas, Poeoniae, Asphodeli albi, Ari potius, aut Oenanthes odore viroso aemulas, utrinque obtusas; junctas in unum apicem, versus superficiem terrae, adinstar Sisari vulgaris radicum, quae sunt minores, seruntur: quae autem majores & integrae in frusta concisae, solo culto, & in suos sulcos bene ducto, feliciter nascuntur: nam intra octavum mensem in eam crassitudinem excrescunt ut edi & in alios usus parari possint. Radices, caules & folia solummodo observavi, sed cum apud authores, qui hucusque ad manus meas pervenere, nullam observo mentionem factam florum, nec capsularum seminalium, nec ipsius seminum; idcirco perfectam notitiam ipsius plantae remittimus examinantibus plantam florentem, & cum capsulis semina producentem. Nos ex radicibus in foro olitorio Londinensi emptis, ipsarumque rupturâ succum percepimus lacteum emanantem, atque iisdem terrae commissis observavimus folia, Convolvulorum more constructa, proinde ex succo lacteo, quo scatebant radices, juncta caulium & foliorum similitudine, conjecimus tantum & conclusimus esse Convolvulum. Si quis post observatum florem detexerit à fine ultimo, id est flore, capsula seminali ipsoque semine non esse Convolvulum, poterit facile ex doctrina nostra, in libro naturae observanda, eandem hanc plantam reducere ad genus subalternum, cujus fert tesseram. Varietates sunt tres à corticis colore vel purpurascente, vel pallente, vel candido: radix assata frixave fructuum vel leguminum loco Indis inservit. Battatas triplex, Indiae Orientalis planta prima, quam nos Convolvuli speciem constituimus: & est alia secunda Canadensis, quae ad Corymbosas, Sectione sexta explicandas, inter Chrysanthemas amandabitur, & illic Chrysanthemum tuberosum nobis dicetur: est & tertia, Virginiana, Solani species inter congeneres, decima Sectione explicandas, disponenda, & Solanum tuberosum Virginianum appellabitur. Vox Battatas male omnibus hisce tribus assignatur ab indigenis à similitudine radicum tuberosarum, ut conjicio, quae nota communis reddit plantas toto coelo differentes, congeneres; radices, folia &c. inserviunt tantum ad species determinandas, non autem ad genera sive summa, sive intermedia constituenda: ergo ex libro naturae quilibet mediocriter in Botanicis versatus, observando ductum ultimum naturae, id est diversum modum florendi, & capsulas seminales, & semina producendi, facile nobiscum, unamquamque harum trium plantarum speciem, ad genus suum à natura ipsa assignatum revocare poterit.
[...] Dioscoridi l. 4. c. 171. & Theophrasto 4. Hist. 6. & 9. Hist. 1. & 10. Latinis Scammonia, ex cujus radice succus elicitur, ut l. 12. sec. 6. ostendemus. Dioscoridis descriptio nostrae plantae conveniret, nisi suae ramos quadantenus hirsutos, folia item hirsuta tribueret: quam hirsutiem (nescio an loci ratione) hactenus non observavimus: & Matthiolus in descriptione Dioscoridea omisit.
5. Convolvulus Syriacus & Scammonia Syriaca, nobis. Scammonia, Matth. Hic Convolvulus, Scammonia Antiochena dictus Camerario, in Hort. Tenues viticulos fert tricubitales & multo altiores (secundum solum cui committitur) aliquando ad altitudinem quinque cubitorum, modo habeat baculum, perticam, aliudve adminiculum vicinum, beneficio quorum sese in altum attollere possit: foliis donatur triangulis, effigie Sagittariae parvae, id est sunt acuminata ad basin foliorum, Smilacis laevis majoris aemula: flores sunt Campanulati ex candido pallescentes, seu [...] ut Clarissimi Car. Clusii voce utar, capsulas seminales & semina, caeterorum suae familias instar, gerit: radicem grandem Raphano similem, & succosam habet, unde succus effunditur, post exscissionem ejusdem; & excipitur in vasis aut tegulis ad hunc finem positis, qui Scammonium vocatur, hocque est medicamentum mochlicum, violenter enim purgat, sed corrigitur ejus vis & violentia seu vehementia, si praedictus succus incoquatur Malo cotoneo tunc à Pharmocopoeis seu Pharmacopolis Diagridium dicitur. De cujus compositione, viribus & facultatibus, vide ad finem explicationis Convolvulorum fusius.
6. Convolvulus vulgaris major albus, seu flore majore albo, nobis. Smilax major laevis, Dod. Ger. Smilacis herbae duo apud veteres reperiuntur genera; asperum unum, de quo diximus inter bacciferas scandentes ligneas, seu lignea substantia praeditas, ad finem partis primae; de Smilace laevi, leguminosa seu hortensi, quae & Phaseolus dicitur in Sectione sequenti [Page 13] seu secundâ hujus partis, inter suae sortis consimiles, Legumina scilicet, dicemus. Ast de Smilace laevi majore, campanulato, lactescente, hoc in loco jam tractabitur. Convolvulus major vulgaris, viticulosis seu sarmentosis cauliculis, longis ac tenuibus, sursum uersus, Arboribus, fruticibus, subfruticibus, vicinisque adminiculis sepibusve obuolvitur, & circumligatur: folio est trianguloso, in acutum mucronem desinente in extremo, versus pediculum binas auriculas etiam acutas habente: tota folii facies est hederacea, mollior laevigatiorque: flores è summis pediculorum exsiliunt candidi, ampli, copiosi, Campanulati, imo candidissimi, colore Lilii candidi valde aemuli: radices sunt longae, crassioribus cirris similes, intus candidiores, hac illac per obliquum intra terram, seu potius superficie terrae tenus feruntur: capsulae seminales, seminaque ipsa caeterorum suae familias aemula sunt. Observare licet, sed raro, eundem Convolvulum majorem, flore rubro.
7. Convolvulus purpureus, folio subrotundo, C. B. P. & Prod. Indicus, flore violaceo, Eyst. Convolvulus major hic annuus, cordifolius, caules longos, viticulosos, paucis pilis exasperatos, vicinis perticis appositis circumvolutos, promit: folia habet longis & asperis pediculis donata, quae cordis figuram aemulantur, nonnihil hirsuta, praesertim superiora: flores oblongi, Campanulati, calicibus hirsutis innituntur, Campanulae forma, ex caeruleo purpurei vulgo, aliquando albi, cum in Horto Blaesensi a nobis observati; atque tum etiam dum haec scribo, in horto Universitatis Botanico publico, albos flores ejusdem conspicere licet: floribus fatiscentibus, succedunt capsulae membranaceae intus semina angulosa, triangularia, fusca, continentes, binatim ternis loculamentis distincta, congenerum more: quin & lactescit copiose satis, & evidenter, si ejusdem rumpantur folia, caules, pediculive.
8. Convolvulus caeruleus hederaceus seu trifolius, Park. Parad. Caeruleus, Ger Convolvulus hic annuus major, caeruleus, hederaceus, longos, tenues & viticulosos promit cauliculos, quibus quaecunque prope posita adminicula conscendit & amplectitur, crebris sese eis implicans circuitibus: folia lata sunt, & angulosa, repentis per terram Hederae foliis similia, tribus lobis distincta, Hepaticae trifoliae instar, sed majora; non in totum laevia, sed nonnihil hirsuta: flores Campanulatos, veluti Smilacis laevis majoris, azureos seu profunde caeruleos gerit, quorum singuli oras plicis quinquefariam divisas, quasi quinquangulares proferunt, quae sic divisae plicis suis quinque, flores singulos quinquangulos cuilibet ipsos intuenti apparere facile faciunt. Hoc familiariter convenit omnibus Campanulatis floribus, non solum hujus capitis, sed aliis monopetalis, tubulosis etiam, ut Daturae & Solani spinosi speciebus &c. Propter florem elegantis saturate caerulei coloris, Lazura quasi Lazula (id est caerulea) nuncupatur.
9. Convolvulus vulgaris, flore minore albo, vel purpureo, nobis. Smilax laevis minor, Dod. ut. Ger. Haec Smilacis laevis majoris minor species perennis, majore vulgari est humilior, tenerior, tenuiorque: tenues illi quoque sunt viticulosi cauliculi, quorum nonnulli humi procumbunt; alii Herbas, Vites, Frugesque scandunt, & crebris circuitionibus eas revinciunt: folia oblonga, mollia, ac laevia; Sagittariae forma & figura accedentia itidem: flores ut caeterorum suae familias pariter calathi instar, nonnihil odorati, plurima parte albidi, relucente tamen in eis diluto rubentis purpurae colore, & radiantes instar stellae effigie & forma; variat colore saepe, vel est albus cum umbilico purpureo, vel punicantibus lineis aspersis, vel purpureis radiis albis pictus: semina subsequuntur exigua, angulosa, fusca, caeterorum hujus classis seminum modo, sed non copiose perducuntur semina ad maturitatem, propter nimium rependi studium radicum; hoc contingit omnibus longe lateque sub terram repentibus radicibus, cujuscunque sint sectionis aut generis subalterni, ut postea patebit, in singularum sectionum & generum intermediorum doctrina.
10. Convolvulus argenteus, Althaeae folio, C. B. P. Ger. Peregrinus pulcher, folio Betonicae, flore purpureo, potius folio Bryoniae, ex nostra sententia. Hujus floris cum ante dictis in hac Tabula, & postea dicendis in quarta Tabula, conformitas & similitudo faciunt, ut hanc herbulam, alioquin primo intuitu foliorum superioribus parum congenerem, nec forma illis congruentem, subnectamus. Vepribus atque fruticibus, aliisque herbis ipsi vicinis adnascitur haec planta scandens, illisque circumvolvitur, alioqui si adminiculis careat, humi jacet, nec se attollit, nam infirmioribus constat viticulis, gracilibus, villis quibusdam obsitis: folia inordinate posita sunt, Althaeae vulgaris aut potius Bryoniae albae foliis fere respondentia, incana, in ambitu sinuata & quasi crispa, nonnunquam serrata, imo aliquantulum laciniata, minora tamen, gummosa, si gustentur subacria, & etiam subamara: flores ex alarum sinu promit, longis pediculis inhaerentes, Convolvuli floribus omnino similes, monopetalos, [Page 14] & ita implicatos, ut ex pluribus petalis (in margine quinque scilicet) constare videantur, ex candicante purpureos seu purpurascentes: radix tenuis, exilis, fusca, per terrae superficiem repit, atque ex nodis seu geniculis, aliorum suae sortis more, alias plantulas producit. Non lactescit: in hoc convenit cum Convolvulo spicaefolio Lobelii, de quo infra in sequenti Tabula acturi sumus.
- 1. Convolvulus Creticus, rectus, argenteus, nobis. Dorycnium quorundam seu potius Convolvulus Creticus, Ponae, Italicè. In Creta & Sicilia Insulis provenit: floret aestate: semina perficit autumno, adinstar aliorum Convolvulorum scandentium.
- 2. Convolvulus major, Italicus, folio sinuato, nobis. Maritimus noster, Imperat. Auriculis pulchris geminatis provenit, ad oram maritimam Venetorum & secus litus maritimum Neapolitani regni, etiam in Hispaniae & Insularum mediterranearum orâ maritima, caeterisque calidis maritimis locis meridionalibus Galliae Narbonensis, aliisque plagis Africae, Hispaniae oppositis, prope Tingidem, ad oram illic maritimam, teste Roberto Spotswood, à quo plurima semina nobis fuerunt communicata rariora.
- 3. Convolvulus maritimus nostras, rotundifolius, nobis. Brassica maritima, Matth. In ora maritima Galliae septentrionalis, Bataviae & Angliae, viget: floret aestate & semen maturum est autumno.
- 4. Convolvulus Indicus Orientalis, Inhame seu Battatas, nobis. Battatas, Sisarum Peruvianum seu Battata Hispanorum, Ger. In novo orbe vicinisque Insulis, illi adjacentibus, quin & in India Orientali provenit; floret aestate & sub initium autumni maturantur semina.
- 5. Convolvulus Syriacus & Scammonia Syriaca, nobis. Scammonia, Matth. In calidis pingui exit solo, veluti in Asiae Mysia, & Syria passim reperitur, nec non in Creta Insula, teste Belonio: floret aestate atque semina perficit autumno.
- 6. Convolvulus vulgaris major, albus, flore majore albo, nobis. Smilax major laevis, Dod. Ger. Reperitur passim circa fruteta & sepes; quae semel comprehendit loca, ea aegerrime deserit, adeo pertinacis vitae radices sunt, hac illac rependo; aestivis mensibus sese propagat, & copiose flores protrudit, nitore albido Liliorum instar conspicuos, calathi forma amplos; per totam aestatem floret, atque autumno semina sua perficit.
- 7. Convolvulus major annuus, purpureus, folio cordato seu subrotundo, nobis. Purpureus, folio subrotundo, C. B. P. Indicus, flore violaceo, Eyst. Convolvulus hic cordifolius seu exoticus, peregrinusve ex India delatus, & seminibus propagatus apud nos Europeos: floret cum caeteris suae familias, aestivo tempore, & medio autumni semen perfecte absoluit; quo citius in pulvino bene stercore equino praeparato seritur & transplantatur, citius ejusdem semina maturantur.
- 8. Convolvulus Caeruleus, hederaceus seu trifolius, Park Parad. Caeruleus, Ger. Ex India primum delatum hujus semen in Europam, ex quo apud nos sato, (cum sit planta annua) & educato, de novo singulis annis maturantur & colliguntur semina in vernam tempestatem reservanda, & exeunte hyeme aut sub initium veris, in pulvino bene ex stercore equino praeparato si feratur, perfecta producit semina versus autumni finem; diu per aestatem successive producit flores.
- 9. Convolvulus vulgaris, flore minore albo, vel purpureo & vario, nobis. Smilax laevis minor, Dod. Ger. Gignitur hic Convolvulus vulgaris minor, respectu majoris albi, in hortis cultis, & arvis segetalibus, vinetis passim in Gallia, Anglia & Belgio aliisque regionibus sponte, maximo detrimento hortulanorum & agricolarum, etiam in neglectis arvis & secus agrorum margines, viarumque sepes, imo & in pratis ipsis, pluvioso tempore, valde molestus: aestivis mensibus floret, natura mirum in modum ludente in producendis floribus variorum diversorumque colorum: raro semina sua perficit, propter nimiam serpendi aut rependi facultatem, radicibus à natura concessam. Hoc saepe contingit repentibus plurimis, uti observavimus; natura enim non potest duobus finibus simul & semel esse intenta & propagationi radicum, & productioni seminum: idem observare licet commune aliis quamplurimis Convolvulis vivacibus, in hisce duabus Tabulis contentis.
- 10. Convolvulus argenteus, Althaeae foliis, C. B. P. Peregrinus pulcher, folio Betonicae, flore purpureo, I. B. Hic in collibus juxta Tagum flumen, laeto solo, & in Baetica plurimisque aliis Hispaniae locis nascentem & mense Martio & Aprili florentem, ibidem Decembri mense [Page 15] invenit Clarissimus Carolus Clusius & florentem & semine praegnantem. Propter rependi nimiam aviditatem (uti dictum de aliis) vix apud nos semina edit matura.
- 1. Convolvulus rectus Creticus argenteus, nobis. Dorycnium quorundam seu potius Convolvulus Creticus Ponae, Ital. Dorycnium verum Plateau, Clus. Hist. Dorycnium Creticum Alpin. Dorycnium Imperati I. B. Cneorum album foliis argenteis, Ger. Cneorum album, folio Oleae argenteo, molli, C. B. P. Cneorum album Dalechampii, Lugd.
- 2. Convolvulus maritimus major Italicus, sinuato folio, nobis. Maritimus noster, Imperat. Auriculis pulchris geminatis quibusdam & aptius. Convolvulus maritimus soldanellae affinis, I. B. Brassica maritima major vel Soldanella, C. B. P. Brassicae marinae genus Rauwolfii, Lugd.
- 3. Convolvulus maritimus major nostras, rotundifolius, nobis. Brassica maritima, Matth. Lugd. Hist. Cam. Brassica maritima seu Soldanella, I. B. Soldanella, Dod. Ad. Lob. Tab. Soldanella marina, Ger. Eyst. Vulgaris, Park Soldanella maritima minor, C. B. P.
- 4. Convolvulus Indicus orientalis Inhame, seu Battatas, nobis. Battatas, Sisarum Peruvianum, Battata Hispanorum, Ger. Battatas Indiae occidentalis & Inhame Orientalis Lusitanorum, Park Camotes sive Amotes & Ignames, Lob.
- 5. Convolvulus Syriacus & Scammonia Syriaca, nobis. Scammonia Syriaca, C. B, P. Scammonia Antiochena, Cam. Hort. Scammonia Matth. Cam. Ep. Lugd. Scammonia Syriaca legitima, Park Scammonia Syriaca, flore majore Convolvuli, I. B. Scammonium, Dod. Syriacum & Antiochenum, Ad. Lob. Antiochenum, Ger.
- 6. Convolvulus vulgaris major albus, majore flore albo, nobis. Major, I. B. Caes. Ad. Lob. Major albus, C. B. P. Park Smilax major laevis, Dod. Ger. Lob. Icon. Volubilis major Trag. Tab.
- 7. Convolvulus purpureus, folio subrotundo, C. B. P. Major peregrinus, annuus, cordiformis, caeruleus, nobis. Indicus, flore violaceo, Eyst. Caeruleus, folio rotundo, Ger. Major caeruleus, Park Parad. Campanula Indica, I. B. Campanula azura Swer. Indica pnrpuroviolacea, Bry. Nil Avicennae, Dod.
- 8. Convolvulus caeruleus, hederaceus seu trifolius, Park Parad. Caeruleus, Ger. Azureus seu caeruleus, Ob. Lob. Hederaceus, Ad. & Icon. Lob. Convolvulus caeruleus hederaceo anguloso folio, C. B. P. Campanula caerulea, Dod. Azuria, Nil Arabum seu convolvulus caeruleus, I. B.
- 9. Convolvulus vulgaris, flore minore albo vel purpureo & vario, nobis. Smilax laevis minor, Dod. Ger. Convolvulus vulgaris minor, arvensis, C. B. P. Minor Clus. Hist. Minor purpureus, Ad. & Icon. Lob. Volubilis arvensis, Tab. Convolvulus minor albus vel purpureus vulgaris, Park Helxine cissampelos seu Convolvulus minor, I. B. Hist. Lugd. Matth. Fuch. Cam. Ep. Helxine in segetibus nascens, Cord. in Diosc. Iasione veterum, Helxine cissampelos, Convolvulus minor, I. B.
- 10. Convolvulus argenteus Althaeae folio, C. B. P. Ger. Althaeae folio, Clus. Hist. Lugd. Park Convolvulus peregrinus, Lob. Peregrinus pulcher, folio Betonicae, flore purpureo, I. B. potius Bryoniae folio, nobis.
- 2. & 3. Convolvulus maritimus, Soldanella maritima major & minor dictus, est calida & sicca temperie, tertio etiam excessu, sicuti est amara, salsilaginem cum acredine quadam gustabilis ejus qualitas ostendit. Alvum purgat, crudos & aquosos humores distrahit, Hydropicis censetur utilis, adversatur tamen ventriculo, tortiones & molestias adfert: plus incommodi quam auxilii adfert. Ex Dioscoride tota herba stomacho incommoda est, acris maxime alvum solvit. Conveniunt cum eâ quidem ad acrimoniam obtundendam pingues carnes.
- 4. Convolvulus Indicus Orientalis inhame seu Battatas & sisarum Peruvianorum seu Battata Hispanorum, Ger. Ex novo orbe & Insula Divi Thomae haec Herba delata in Hispaniam, & sata in multis Baeticae locis, inque taleolas dissecta; principatum obtinet Malacae nata. Editur ab ipsis incolis aut cruda, aut cocta, nunc Hispanis etiam in deliciis, ob [Page 16] saporis jucunditatem & teneritatem, praesertim si in cineribus cocta assave & exteriore pelle repurgata radix, & in taleolas secta, ex pauxillo vino, stillatitiique Rosarum liquoris & sacchari momento edatur: lutea quae ex Insula Divi Thomae adfertur instar Carotae, pluris habetur quam illa ex Manicongo; quae ex regione Benim gratissimi est saporis. Battatas in praedictis regionibus & in Hispania etiam radices admodum bonum cibum & multi alimenti existimant, mediaque esse veluti substantiae, inter carnes & fructus, flatulentas tamen: sed assatae flatus deponunt, praesertim si cum generoso aliquo vino edantur: ex iis etiam fiunt conservae non minus gratae, quam Cydoniorum carnes; morselli, placentulae aliaque edulia gratissimi saporis; verbo, idoneae sunt ad omnes generis conservas conficiendas & edulia. Nunc adeo frequentes sunt in Hispaniis, ut singulis annis è Valez Malaga decem aut duodecim longae naves, (quas Caravallas vocant) iis onustae Hispalin invehantur, Temperamento sunt eodem radices, & coctae & assae ventrem emolliunt: at crudae esui non sunt aptae, quoniam admodum flatulentae, idcirco difficilis digestionis. Radicum Battatas genera sunt tria à corticis colore, videlicet purpurascente, vel pallente, vel candido; radices assatae fructuum vel Leguminum loco Indis sunt.
- 5. Convolvulus Syriacus Scammonia Syriaca seu Antiochena dictus. Omnes Convolvuli vi constant purgandi, secundum magis & minus: hanc doctrinam eruimus à forma florum, capsularum seminalium & ipsorum seminum conformium; natura indice nobis monstrante viam: at omnium horum principatum tenet Convolvulus hic quintus, supra à nobis explicatus, Syriacus & Antiochenus seu Scammonia Antiochena vel Syriaca dictus, ex cujus radice scissa, excipitur in vasis succus sese effundens, qui Scammonium dicitur. Scammonium est Scammoniae plantae succus, qui ex radice, lactei succi plená, incisa emanat, & in vasis recipitur & reservatur exsiccandus: cujus modum Dioscorides l. 4. c. 171. docuit. Scammonium Plinius l. 26. c. 8. vocat: cujus succum tantum usui Theophrastus 9. His. 10. scribit. Scammoniae succus, ad Arabum imitationem dicitur Scammonium qui densatus in massas cogitur, & exsiccatus, fuscus aut lividus, aut cinereus aut fulvus redditur. Differentiae hujus ratione loci apud Dioscoridem & Plinium: ille eum, qui ex Mysia regione Asiae deportatur, commendat: Scammonium Syriacum & Judiacum deterrimum habetur, Ervi farina & Tithymali succo adulteratum. At Plinio laudatur Colophonium Mysiacum Priennense: adulterinum vero fieri Ervi farina & Tithymali maritimi succo, in Judaea fere, quod deprehendi poterit gustu, cum Tithymalus linguam calefaciat &c. Quod vero Scammonium nostrum notas à Dioscoride tributas non habeat, causa putatur, quod hoc tempore veterum parandi modum non observaverint, ac non ex radice incisa, ut Dioscorides docuit, sed prorsus dissecta vel expressa, aut è stipitibus & foliis contusis paretur: alioqui tanta Scammonii copia quotannis vix afferri possit, vel etiam Tithymali lacte adulterati. Optimum est quod ex Antiochia defertur, dein Armenum; Europeum omnino pravum est. Probatur quod pellucidum, leve, rarum, spongiae instar foraminosum, colore cum frangitur fulvum, taurini glutinis modo translucens: nec vehementer linguam excalefaciens (quod admisti Tithymali argumentum est) & cum linguae affricatur, in candidissimum liquorem lacti similem se superficie resolvens: cito liquescens, friabile non valde ponderosum, nec tetri odoris. At glebae ingentes nigrae & graves, aut adulteratae sunt, aut succus est ex tota planta expressus. Hujus vehementia corrigitur à quibusdam, Aloë addita; sed rectius si Malo cydonio excavato indatur, pastâ circumdetur, & in clibano coquatur, dein contundatur, ut veteres fecêre, aut (ut alii) in succo Cydonii coquatur: melius vero si semina Foeniculi, Anisi, Dauci adderentur: sic correctum Diagridium, quasi lachrymula dicitur: in Officinis Diagridium, quod nimis recens, vehemens; antiquum imbecillum, quare tormina excitans: bimum optimum est. Succus ergo Scammoniae per inferiora vehementer, nulli aliorum medicamentorum purgantium potentia cedens, purgat inquam non aliqua facultate calida, sed alia quadam latente, totius substantiae proprietate, gustu quidem; nulla caloris vehementia deprehenditur: cuicunque liquori aut rei permisceatur, nullam ei vel amaritudinem vel acrimoniam, aut alium ingratum saporem commnnicat. Quamobrem nec inter calidissima, ut plerisque videtur, sed inter moderatius calida & sicca habendus Scammoniae succus. Extergit & educit potissimum bilem flavam, serosos itidem tenuesque humores & quandoque pituitam; ventriculo tamen, magis quam omnia reliqua medicamenta (ut Paulus Aegineta tradit) noxium est Scammonium. Mesues non modo ventriculo grave & molestum esse, verum & intestina ipsa abradere, interna viscera corrodere, venarum ora dilatare; totaque suae substantiae essentiâ [Page 17] cordi reliquisque visceribus obesse sentit. Inordinatum & minus opportunum ejus usum sequuntur animi deliquia, ventriculi subversiones aut fluores & dysenteriae. Occurritur hisce malis (eodem authore) si Scammonium in Malo cotoneo decoquatur, & in mucagine Psyllii, Prunorum carne, aut succo, aliisve lentis, simpliciter permisceatur, addita Mastiche aut aliis moderate astringentibus: de caeteris vide Dodonaeum & Johannem Bauhinum & Simeonem Pauli, in tertia classe operis quadripartiti, qui diffuse de Scammonii viribus egere.
- 6. Convolvulus vulgaris major albus seu flore majore albo, nobis. Smilax major laevis, Dod. Ger. Viribus accedit Scammoniae, ast in minore gradu; quin & propter characteristicam & essentialem, in floribus, capsulis seminalibus, atque etiam seminibus repertam notam, concludimus omnes Convolvulos lactescentes Campanulatos iisdem viribus pollere secundum magis & minus. Atque haec de viribus tam eorum, quae in hac tertia Tabula, quam quarta explicanda continentur, dixisse sat erit.
Explicatio Tabulae quartae Sectionis secundae.
1. COnvolvulus Scammoniae foliis aemulus, nobis. Hic est radice crassâ in terram se demittente, atque longe lateque serpendo sese propagat aliis radiculis, ex quibus pullulant novae plantae: folia gerit Scammoniae trianguiaria, multo latiora ad basin quam sunt Scammoniae folia, nec sunt tam acuminata ad basin: flores habet dilute pallidos, Campanulatos, herbacei omnino coloris, Scammoniae quodammodo aemulos: capsulas seminales, tribus loculamentis, triplici membranarum serie separatas itidem, atque in singulis bina continentes semina angulosa, nigra aut potius fusca; primo intuitu, si juxta Scammoniam collocetur ab ipsa primo foliorum structura, deinde radice longe lateque sub terram repente cognoscitur, quia Scammonia radicem longam, crassam Napi aut Raphani majoris instar fert: Lactescit ut Scammonia caeteraeque plurimae Convolvulorum species, binis exceptis quas recitabimus & observabimus in propriis locis.
2. Convolvulus minor, argenteus, repens, Rupellensis, flore rubro, nobis, Est humilis haec Convolvuli species, per terram procumbens, foliis est longis, angustis, argenteis & omnino incanis, ex quibus ruptis emanat succus lacteus, more aliorum suae tribus aut Classis: flores producit Campanulatos, rubros, aut colossinos; ex hac notâ florum coloris, junctâ incanitie argenteâ foliorum angustorum & longorum, parvo aut nullo quasi negotio distinguitur â caeteris Convolvuli minoribus speciebus.
3. Convolvulus minimus spicaefolius, Lob. Obs. Lugd. Linariae folio, C. B. P. Hic minor Convolvulus tenuibus adeoque junceis, ex eâdem radice prodeuntibus, & humi procumbentibus ramulis praeditus est, duris tamen & hirsutis, qui in summo flores proferunt Campanulatos, purpureos seu purpurascentes & inodoros▪ in margine implicatos, ut quinquefariam dividi videantur, florum oris in totidem angulos desinentibus, dum complicantur & inexpansi adhuc sunt flores, quique expansi & explicati angulos suos in margine florum relinquunt quasi acuminatos: folia inferiora nullo ordine ramulis inhaerent, suntque longa, angusta, pilis hirsutis obducta, salicis foliis haud absimilia, suntque gummosa (si quis eadem mordeat) etiamque aliquantulum amara: radix candicans singularis & vivax. Non lactescit, in hoc convenit cum decimo ultimo Tab. praecedentis.
4. Convolvulus peregrinus caeruleus, folio oblongo, C. B. P. & Prod. Peregrinus caeruruleus, folio oblongo, flore peramoeno, triplici colore insignito, nobis. Campanula caerulea, Aldini. Haec perelegans Convolvuli species minor, radice est singulari, oblonga, ruffescente, ex qua caules multi, pedales, sesquipedales, flexiles, levissimis & curtis pilis pubescentes, prodeunt per terram strati; quos folia inferiora uncias tres quatuorve longa, vix unciam lata, inordinate vestiunt, quae sursum versus minora redduntur, perque marginem sunt leviter hirsuta: ex foliorum sinu pedicelli tenuissimi, oblongi, exsurgunt, singulis flos eleganter maximam partem caeruleus, Campanulatus, triplici colore insignitus insedet, quinis plicis in margine exterius, quinisque interius, caeterorum suae familias more; florem elegantem gerit, inquam, triplici colore notatu dignissimum, in superiore Campanulae limbo circulum habet elegantem cyaneum & peramoenum; medium album, seu potius ochroleucum; tertium circulum usque ad fundum luteum, ex cujus umbilico exeunt staminula quinque subcaerulea, ambientia apicem longiorem: inter circulum luteum [Page 18] in fundo, & medium ochroleucum conspicere licet quina puncta nigra, bifariam, trifariam sursum versus divisa, quae attentius intuenti ter quina apparent, & numerari facile possunt. Plantula haec cum ob florum copiam, tum elegantem & amoenum colorem Cyaneum, luteo pallido & albo colore intermixtum, visu pulcherrima; aliquando observatur florem totum album gerere, hisce omnibus coloribus variantem hoc anno observavimus in Horto Botanico Academico publico; à semine ex Mauritania Tingitana ad nos transmisso, ab amico familiari Roberto Spotswood Chirurgo & Apothecario oppidi Tingidis: floribus evanescentibus succedunt capitula membranacea, parva, caeterorum more divisa, in terna loculamenta.
5. Convolvulus Aegyptiacus, quinquefolius, I. B. Quinquefolius, C. B. P. Aegyptiacus, quinquefolius, flore rubro aut purpuro-caeruleo, nobis. Hic est viticulis tenuibus geniculatis, laevibus: ex quolibet geniculo folium exoritur longo & tenuissimo pediculo donatum, quod in quinque lacinias angustas, longiusculas, dividitur, & quandoque una alterave bipartitur, & cuilibet pediculo duarum aut trium unciarum longo, sunt foliola seu membranae quatuor foliosae, cingentes caulem & basin pediculi: flores, capsulas seminales & semina, caeterorum more habet: scandit ut caeteri Convolvuli & caulibus & foliorum pediculis.
6. Convolvulus Africanus minor, Park. Hujus folia sunt longa, non divisa ad appositionem pediculi, sicut praecedens; cauliculos hic plurimos per terram stratos gerit, quibus arcte adhaerent folia oblonga, in exortu acuminata & in mucronem tenuem desinentia; quoad flores, capsulas seminales & semina ipsa, cum caeteris suae tribûs aut classis convenit.
7. Convolvulus pennatus exoticus, Col. Quamoclit Camerarii, I. B. Haec plantula primo intuitu, nullatenus Convolvuli speciebus accedere videtur, propter foliorum pennatorum effigiem, quae Myriophyllum aquaticum imitantur quoad ipsorum dispositionem & divisionem; sed ut multoties asserui in Praeludiis Botanicis, & passim infra in hac nostra doctrina Universalis Historiae Herbarum asseram; folia non inserviunt ad genus constitudum, sed diversas species diversorum generum determinandas. Haec itaque exotica non poterit alii generi referri aut adscribi, quam Convolvulorum classi; natura sua & toto habitu florum, capsularum, & seminum ibidem contentorum, iisdem est conformis: lacte etiam turget dilutiore: floribus est oblongis, tubulosis seu campanulatis in fundo, quinquepartitis in margine, roseo colore hilari, lineis sive plicis striatis, longo petialo singulis, vel duobus insidentibus, alternato situ ex geniculis viticulorum; apicibus quinis, pallidis: fructu oblongo ex squammoso calice, in apicem desinente, cartilagineo aut membranaceo cortice obducto, ut vulgaris Convolvuli, sed angustiore & longiore; seminibus intus oblongis, nigris, duris, acri gustu: folia viticulis purpurascentibus alternatim haerent caulibus, pennata, tenui admodum divisura, Myriophylli aquatici ritu, minora & obscurius virentia, pluribus lobis utrinque affixis ad ter denos usque, nunc plures, nunc pauciores, unico extremum claudente, quin & priores lobi bifurcantur propter innumeros viticulos foliosos & floridos, quos profert, arundinaceas crates adimplentes, sese (aliorum Couvolvulorum modo) contorquendo, maxime oculos conspicientium recreat, quare pensilibus hortis, versus meridiem sitis, jucundissima: semen primo vere satum prima folia protrudit, quae Aceris fructus effigie alata apparent. Augusti fine floret, & Septembri deinde fructum perficit; sed ob defectum coloris ineunte vere, & exeunte autumno rigido & gelido, apud nos septentrionales raro in hortis semina ad maturitatem perducit, ac vix ac ne vix quidem prima rudimenta, quamvis ad pedalem saepe altitudinem assurgentem & altiorem observavimus, nec dum florentem propter rationes antedictas. In Meridionalibus Italia, Hispania & Mauritania Tingitana, facile & copiose; ex quibus regionibus, semen ad nos delatum, cum in Gallia & hic in Horto publico satum, produxit plantulam ipsam, sed propter rigorem tempestatis hyemalis & autumnalis, nec floret, nec semina fert; sed singulis annis (cum sit annua) perit, atque seminibus ex Meridionalibus ad nos missis & translatis subinde recuperatur aestate, sine flore & fructu tamen.
8. Nasturtium Indicum, Dod. Lob. Obs. & Icon. Lugd. Eyst. Convolvuli hujus Heterocliti genus à regula praecedentium recedentis, quoad flores & semina, hic collocavimus; etiam propter scandendi facultatem caulibus illi concessam, Convolvulis proprie dictis subjunximus. Nasturtium satis apte dictum ob saporem, Indicum à loco natali, in quo sponte provenit. Quum sit herba annua & septimestris, caulibus & foliorum pediculis [Page 19] scandens, eam ad calcem Convolvulorum hic collocavimus, nescientes quo alio referre. Est enim planta heteroclita Convolvuli in modum sese sepibus ex perticis constructis implicans. Caulis hujus est teres, tenuis & longus, qui in ramulos plurimos dividitur graciles, ac proinde pedamentis ac adminiculis, quibus fulciatur, indiget: folia circa ramulos rotunda, tenuia, quibus pediculus biuncialis & triuncialis subest veluti Cotyledonis folium sustinens, cui figurâ admodum simile est, sed tenuius & tenerius ac saturatius virens: flos est luteus cum amplo rictu in anteriore parte, & calcari satis longo donatur posterius; cum flore Delphinii aliquatenus convenit figurâ, sed est multo major & longiore petiolo dependens: floribus singulis flaccescentibus, succedunt terna semina arcte sibiinvicem juncta, aspera seu verrucosa, quemadmodum cernere licet in Chamelaea tricocco. Nasturtium sapore, omnino ejus folia, flos, etiamque semina adhuc viridia redolent. Flores inexpansi collecti & muriae inditi è sale & aceto confectae, quemadmodum Capparis flores inexpansi, optimum acetarium hyemale conficiunt, scorbuticis curandis satis idoneum.
9. Halicacabum peregrinum & Cor Indicum I. B. Pisum vesicarium, fructu nigro, albâ macula notato, C. B. P. Halicacabum peregrinum vesicarium, fructu nigro, albâ maculâ notato, nobis. Haec plantula vesicaria ad Halicacabi genus refertur à quibusdam, ab aliis ad Pisum, sed male, nec ad alterutrum reduci potest ex libro naturae. Est enim planta heteroclita scandens beneficio capreolorum, & hoc nomine cum Piso convenit, in essentialibus toto coelo differt. Halicacabo congruit aliquatenus in vesica membranacea, sed seminibus omnino est dispar: ergo cum sit Heteroclita & sui generis, huc retulimus nescientes quo alio referre, si quis melius disposuerit, per me non stabit. Est cauliculis tenuibus, striatis, viticulosis, late se diffundentibus, qui vicina quaeque adminicula apprehendunt beneficio capreolorum: folia hujus sunt oblonga, divisa, seu laciniata & per ambitum profundius incisa: flosculi è longis pediculis virides aut herbacei: folliculi seu veficae sunt triquetrae, flatu quasi distentae, magnitudine Halicacabi nostratis, intercipientibus membranulis, in tres distinctos loculos eandem vesicam dividentibus; fructu in unoquoque loculamento, triplici, duro, arcte sibiinvicem adhaerente, cujus unicus & singularis Piperis est figurâ & magnitudine, colore maxima parte nigro, candido umbilico seu maculâ albâ, cordis formam & siguram exprimente, unde Pisum cordatum (inepte satis) dicitur cum ejus fructus nec saporem Pisi, nec flores papilionaceos ferat planta ipsa: radix te [...] is, multis fibris capillatur; in sapore fructus est amaritudo, imo sapor est nauseus, und [...] calidus & siccus judicatur.
- 1. Convolvulus Scammoniae foliis aemulus, nobis. Aliunde à peregrinis nationibus ex semine, ad nos Europeos allato & sato, provenit satis feliciter in hortis cultis: flores fert aestate, atque autumno semina perficit.
- 2. Convolvulus minor argenteus seu incanus, repens, Rupellensis, flore rubro, nobis. Passim ad oram maritimam circa Rupellam à nobis repertus: floret aestate, atque ob nimium radicibus sese propagandi desiderium, raro semina ad maturitatem perducit: si quae occurrunt sunt pauca, ejusdem formae cum caeteris suae sortis.
- 3. Convolvulus minimus spicae-folius, Lob. Icon. Linariae folio, C. B. P. In multis Hispaniae & Lusitaniae locis, atque etiam in Gallia Narbonensi & Germania in colle Thermarum, urbi vulgo Baden imminente, quarto ab urbe Vienna Austriaca milliari provenit, teste Clusio: floret Maio & Junio, nonnunquam tardius in Angliae Belgiaeque hortis Julio videlicet & Augusto floret, neque etiam utplurimum semen suum perficit.
- 4. Convolvulus peregrinus caeruleus, folio oblongo, C. B. P. Et Prod. Peregrinus caeruleus annuus, folio oblongo, flore peramoeno, triplici colore insignito, nobis. Hic passim circa Tingidem, et in tota plagâ maritimâ Mauritaniae Tingitanae, viget floribus eleganter Pictis, variis coloribus, sicut observavit primo Robertus Spotswood apothecarius oppidanus & regius, à quo semina hujus sicut & aliarum rariorum plantarum, illic sponte nascentium, communicata habuimus, floret per totam pene aestatem atque eâdem exeunte & ineunte autumno (cum sit annua) semina feliciter & copiose satis producit apud nos.
- 5. Convolvulus Aegyptiacus quinquefolius, I. B. Aegyptiacus quinquefolius, flore rubro, nobis. In Arabia & Aegypto aliisqne Africae locis hic sponte provenit: floret sub finem aestatis, raro semina apud nos ad maturitatem perducit, propter nimiam rependi facultatem illi concessam.
- [Page 20]6. Convolvulus Africanus minor, Park, Passim in Africa sponte provenit haec Convolvuli minoris species: aestate floret: versus autumnum semina (si quae producit) sua perficit.
- 7. Convolvulus pennatus exoticus, Col. Quamoclit Camerarii, I. B. Exoticus, annuus, foliis Myriophylli seu Millefolii aquatici, flore sanguineo, nobis. Ex America ejus semen ad nos delatum, & in hortorum pulvillis, stercore equino adhuc calente bene praeparatis, satum, viget aestate; sed ob defectum caloris nondum apud nos floruit, multo minus semina produxit.
- 8. Nasturtium Indicum. Hujus semen ex India orientali & occidentali delatum, & in hortis satum, cum messe ubere hanc Volubilem heteroclitam producit, quae apud nos floret per totam aestatem, atque autumno semina sua terna simul juncta, rugosa gerit, ex quibus singulis annis terrae commissis renovantur affatim.
- 9. Halicacabum peregrinum & Cor Indicum, I. B. Pisum vesicarium, fructu nigro, albâ maculá notato, nobis. Hujus semina ad nos delata ex Seni, aliisque Indiae locis feliciter satis proveniunt in hortis nostris cultis. Floret sub finem aestatis, & versus autumni finem semina sua terna rotunda, nigra, macula alba cordiformi notata, in vesica triplici loculamento distincta gerit: aegre apud nos post flores conspicuos semina ejus maturescunt, nisi favente tempestate autumnali calido.
- 1. Convolvulus Scammoniae foliis aemulus, nobis.
- 2. Convolvulus minor argenteus seu incanus, repens, Rupellensis, flore rubro, nobis.
- 3. Convolvulus Linariae folio, C. B. P. Minimus Spicaefolius, Ad. Icon. & Obs. Lob. Lugd. Ger. Spicae foliis, Park. Volubilis terrestris Dalechampii, Lugd. Cantabrica quorundam, Clus. Hist.
- 4. Convolvulus peregrinus, caeruleus, folio oblongo, C. B. P. & Prod. Peregrinus Caeruleus annuus, flore peramoeno, triplici colore insignito, nobis. Caeruleus minor, folio oblongo, Ger. Minor caeruleus Hispanicus, Park. Parad. Campanula exotica, Hort. Fernes. Campanula caerulea, Aldin.
- 5. Convolvulus Aegyptius, I. B. Aegyptiacus quinquefolius, flore rubro, nobis. Quinquefolius seu foliis laciniatis, tertius in Prod. Casp. Bauh. Convolvulus Aegyptiacus Bauhini, Bry. Aegyptiacus quinquefolius, Casp. Bauhini, I. B. Mas Arabicus seu Aegyptiacus, Park.
- 6. Convolvulus Africanus minor, Park. Africanus minor, longo, angusto & acuto folio, nobis.
- 7. Convolvulus exoticus pennatus, Col. Quamoclit Camerarii, I. B. Convolvulus pennatus, Americanus, Park. Quamoclit seu Convolvulus pennatus, Ger. Gelsaminum Indicum pennatum, flore sanguineo, Ponae Italice. Jasminum Millefolii foliis, C. B. P. Convolvulus exoticus, annuus, foliis Myriophylli seu Millefolii aquatici, flore sanguineo, nobis.
- 8. Nasturtium Indicum majus, C. B. P. Indicum, Dod. Lob. Eyst. Peruvianum Myconi, Lugd. Indicum cum flore & semine, Ger. Indicum, Park. Parad. Nasturtium Indicum scandens, folio peltato, flore luteo venulis cinabericeis notato, I. B. Flos sanguineus Monardi, Lugd.
- 9. Halicacabum peregrinum & Cor Indicum, I. B. Pisum vesicarium, fructu nigro, albâ maculâ notato, C. B. P. Pisum cordatum, Ad. Lob. & cor Indum, Lob. Obs. Icon. Eyst. Pisum cordatum vesicarium, Park. Halicacabum peregrinum & cor Indum, I. B. Halicacabum peregrinum, Dod. Fuch. Lugd. Tab. Ger. Vesicaria seu Halicacabum repens, Matth. Ex nostrâ sententiâ procumbens, cum sit annua planta cujus cauliculi procumbunt, seu humi strati sunt, nisi adminiculis vicinis adjuventur, beneficio capreolorum. Repens & serpens intelligi debent de radice sub terram repente, unde vitio vertendum authoribus judicamus, qui indifferenter utuntur voce repens, pro caulibus; scandens aut procumbens iis aptius convenit. De viribus satis dictum, ad finem explicationis Tab. primae omnium Convolvulorum saltem usitatorum, caeteros (de quibus nil illic dictum) propter analogiam & conformitatem in partibus tendentibus ad finem ultimum & perfectionem, iisdem pollere viribus secundum magis & minus neutiquam dubitamus.
PAg. 294. pl. 11. col. 1. Scammonia Monspeliaca, foliis rotundioribus, C. B. P. & ibidem pl. 111. col. 2. Scammoniae Monspeliacae affinis, foliis acutioribus, C. B. P. Quum Scammonia sit omnibus numeris absolutis Convolvuli optima species, à flore campanulato, & capsulis rotundis, ternis loculamentis distinctis, continentibus in singulis bina semina utplurimum, nisi Coeli aut soli inclementia impediantur naturae conatus, ut saepe in aliis multis generibus contingit, non raro, ob siccitatem aut ob defectum nutrimenti; hae duae species supra citatae non conveniunt cum Convolvulo, Scammonia dicto, in essentialibus suis notis, etiamsi lactescant, prout omnes Convolvuli species, exceptis duahus. At hae duae plantae pro Scammoniae speciebus à Casp. Bauhino aliisque authoribus denominatae, flores producunt integros in fundo, in margine quinquefariam dividuntur, atque singulis floribus singulae succedunt siliquae longae, lanigerae, in medio tumidae, quae in se continent semina compressa, ruffa, pappo, aut lanae papposae, serici instar, involuta (quemadmodum caeterae omnes Apocyni aut Asclepiadis species) ergo ex libro naturae ratiocinando, averruncandae sunt à Scammoniae speciebus, atque suis consortibus Apocynorum aut Asclepiadum classi adjungendae. Idcirco graviter lapsi sunt authores ipseque Bauhinus, qui minus attentè omnes (quot quot sunt) librum naturae evolvêre. Solus Clarissimus Carolus Clusius oculatus satis, recte ad genus suum proprium, has plantas reduxit, & Apocyni nomine donavit. Item Dodonaeus secundam, Periplocampriorem fecit, quod si observasset Casp. Bauhinus, atque librum naturae diligentius inspexisset, non inter Scammoniae species, sed Apocyni collocasset, cum Apocyni gerant tesseram, & notam genericam.
Pag. 295. col. 1. Pl. 4. Convolvulus minor, semine triangulo, C. B. P. Helxine Cissampelos, Hist. Lugd. Male inseritur haec planta scandens caulibus, inter Convolvuli (ut supra in Praeludiis Botanicis asseruimus) sic dicti species, cum Convolvulus proprie dictus sit planta volubilis seu scandens, lactescens, florem gerens monopetalum seu integrum, calathi forma: capsulas itidem rotundas longasve, triplici serie, semina angulosa, nigra aut fusca habentes, bina in unoquoque loculamento continentes, nisi (uti dictum) inclementia Coeli impediat. Haec autem Convolvuli antedicti species, scandit quidem beneficio caulium, at hoc multis, sub diversis signis militantibus, plantis est commune, sed nec lactescit, nec florem producit monopetalum, calathi modo; nec capsulas seminales, nec semina paria aut similia Convolvuli seminibus; ergo haec planta esset hinc arcenda, & ad classem cujus fert tesseram notamve essentialem remittenda. Florem hic Convolvulus seu Helxine Cissampelos fert pentapetalum, semen triangulare, unicum, tribus foliolis pro capsula insertum, ergo ad sui generis consortes, scilicet Lapathi, Aporosae, Bislortae, Polygani & Frumenti Saracenici seu Fegopyri species, est amandanda haec Helxine. Est enim vera Frumenti Saracenici species scandens, a notis suis essentialibus, nec quicquam habet commune cum Convolvuli speciebus proprie dictis, nisi quod scandat atque vicina quaeque amplectatur, quod est commune multis aliis generibus diversimode collocandis, prout vult earum tessera à natura data, & a fine ultimo, ex libro naturae à nobis observata.
Pag. 295. col. 1. pl. 1. Soldanella maritima major, & ibidem pl. 11. Soldanella maritima minor, C. B. P. Quum hae duae plantae lactescant & scandant, floremque capsulam, seminaque ipsa Convolvulorum proprie dictorum more habeant, Convolvulis adscribi, & cum ipsis in eodem titulo disponi debent, non autem ab ipsis separari in peculiari divisione, ut fecit Casparus Bauhinus. Sed sit Brassica maritima [...] Dioscoridis, & Soldanella Neutericorum, non impediunt haec diversa Synonima quin disponatur inter consortes Convolvulos, infallibili argumento a fine ultimo petito. Ibidem pl. 111. Soldanella Alpina, rotundifolia major, & pag. 296. pl. 4. Soldanella Alpina, folio minus rotundo, C. B. P. Soldanella Alpina minor, Clus. Hist. Hae duae plantulae nil habent affine cum Soldanellae speciebus praedictis, quae, uti dictum, Convolvuli sunt perfectae species, ne [...] cum praedictis conveniunt nisi foliorum rotundorum similitudine, quod multis authoribus in plantis denominandis hucusque imposuit. Sed cum sine ultimo sint plantae siliquosae, ad finem siliquosarum tetrapetalarum in Sectione tertia essent collocandae & disponendae.
Pag. 398. col. 11▪ pl. 6. Jasminum Millefolij folio, C. B. P. Gelseminum Indianum pennatum, flore sanguineo Ponae, Ital. Quamoclit, Cam. Cum haec planta sit perfecta Convolvuli species (non obstante Myriophylli instar foliorum dispositione) ut supra in ejusdem explicatione à nobis allata apparet, male igitur à Casparo Bauhino aliisque authoribus Gelseminum nominatur, atque injustiore titulo, à suae classis similibus Convolvulis disjungitur, & collocatur inter Gelsemina, quibus nec floribus, nec capsulis, nec seminibus accedit, ut supra comprobavimus.
Pag. 463. col. 11. pl. 11. Cneorum album, folio Oleae argenteo, molli, C. B. P. Dorycnium verum Plateau, Clus. Hist. App. 1. Male haec Convolvuli species perfecta, ut innuimus in explicatione Tab. 3. dissungitur à suae familias caeteris, & pejus disponitur inter frutices, cum quibus nil habet commune, praeter ligneam substantiam, cum a fine ultimo, ut docuimus in explicatione ipsius, sit Convolvulus; proinde recte à Johanne Pona Italice scribente, dicitur Convolvulus rectus, Creticus: inepte satis à caeteris omnibus denominatur Cneorum sive Dorycnium.
Scandentes Pomiferae.
SECT. I.
CAP. III.
§ 1. Cucurbita sive Zuccha.
K [...] Dioscoridi l. 2. c. 162. dicitur, ad differentiam [...] de qua l. 4. c. 178. Meminit & Theophrastus 1. Hist. 18. Latinis Cucurbita, à curvatu, quod facile, si quid obstiterit, quo minus extendatur, incurvescat.
Genera duo prima Cucurbitae, Plinio l. 19. c. 5. camerarium, & plebeium quod humi repit: crescit qua cogitur forma, libertate vero pensili concessa, jam visa est novem pedum longitudinis. Semina quae proxima collo fuerint, proceras proferunt: quae in medio rotundas, quae in lateribus crassas, brevioresque.
Calabassi seu Cucurbitae in India ad miraculum usque augescunt, quae in hac solâ provincia Chile nascuntur & Capallos nuncupant: Cucurbitarum species prope infinitae sunt, seu potius variant in infinitum, quaedam immensâ mole monstrosae sunt, quae dissectae, & resiccatae excavantur, & ex iis varia vasa efformantur & effinguntur: ex minoribus pocula aut pateras ingeniosê caelatas concinnant. Josephus Acosta l. 4. c. 9. Sic Brasiliani ex Cucurbitis liquidam pultem, Mingau vocatum sorbent, Stadius descriptione Brasiliae l. 2. c. 12.
In hoc tertio capite Sectionis primae, agemus de scandentibus pomiferis, quarum deducemus notam genericam & essentialem, omnibus & singulis in hoc capite tertio contentis convenientem; deinde singulis subalternis generibus notam ipsis peculiarem adaptabimus. Pomiferae scandentes cauliculis donantur lentis, & viticulosis, crassis utplurimum, quibus assignantur à natura claviculae seu flagella grandia & longa, intorta flagellorum vitium instar: folia habent vitiginea, lata, sinuata, aspera, imo hirsutie nonnunquam molli scatentia: flores integros in fundo, quinquefariam in margine divisos habent; atque regula non variante, à fine ultimo petitâ, fructus producuntur satis magni, imo omnium vegetabilium maximi, in quibusdam saltem, rotundi, longi: cortice laevi, scabro, hirsuto, tessulato, undulato, verrucoso tecti: verum non omnes flores frugiferi sunt, frugiferi enim facile cognoscuntur ex concepto rudimento fructus sub ipsis extuberante, qui maturi cortice constant duro, cujuscunque sint formae aut figurae; diversorum colorum sunt, vel lutei, albi, virides, phaenicei, atque ex albo & viridi mixti, sive lineis, sive maculis notati; intra corticem, cujuscunque coloris extra, pulpa interna teneris adhuc est candida, maturis fungosa, sive sit alba, lutea aut rubra; gustu dulcis & amara, seminibus plena diversiformibus, quae indigitabunt utplurimum genera subalterna à nobis infra in medium producenda. Pauca veteres eaque obscure satis, de holeraceis hisce fructibus horariis, pomiferis scandentibus scripsere, confuse Plinius ipse, ac magis confuse adhuc Neoterici Botanici egere in distinctionibus generum subalternorum. Nos igitur ut parem confusionem evitemus, has scandentes pomiferas, horarios fructus ferentes, ad sua subalterna genera distincta reducere conabimur, assignando unicuique generi subalterno suam notam essentialem, seu tesseram infallibilem à natura datam, & singulis convenientem, natura non variante sinem ultimum. Adferamus igitur certiora & magis probanda in medium, Philosophis Botanicis gratiora & utiliora. Cucurbita habet semper florem album: semen duabus eminentiis, si mavis auriculis cornutum, sive sit album, sive subfuscum colore: omnia insuper Cucurbitae poma corticem seu cutem exteriorem duram & quasi lignosam gerunt, crocei utplurimum coloris matura: folia sunt mollia, incanâ lanugine seu albida obducta, hisce igitur notis allatis, facile à caeteris omnibus subalternis generibus scandentium pomiferarum dignoscuntur Cucurbitae.
- [Page 23]Scandentes Pomiferae
- Cucurbita
- Flore albo, folio molli
- 1. Lagenaria. ☿
- 2. Major sessilis. ☿
- 3. Oblonga. ☿
- Flore albo, folio molli
- Cucurbita
- Pepo—
- Flore luteo seu potius aureo, folio aspero
- 4. Indicus compressus, maximus, Lob. Icon. ☿
- 5. Compressus minor, C. B. P. Rotundus minor, Dod. ☿
- 6. Oblongus, C. B. P. Major oblongus, Dod. ☿
- 7. Minor verrucosus, nobis. Indicus minor, clypeatus, Tab. ☿
- 8. Clypeatus minor, C. B. P. Indicus minor, clypeatus, Tab. ☿
- 9. Pyriformis & Pomiformis, nobis. ☿
- Flore luteo seu potius aureo, folio aspero
- Scandentes Pomiferae
- 1. Colocynthis major fructu rotundo, C. B. P. Vera, Trag. ☿
- 2. Anguria, Matth. Lugd.
- Melo—
- 3. Hispanicus, I. B. ☿
- 4. Vulgaris, C. B. P. Melo, Trag. Ger. ☿
- 5. Aegyptiacus Abdelavi Dictus, nobis. ☿
- Cucumis-
- 6. Sativus vulgaris, C. B. P. Dod. Ger. ☿
- 7. Flexuosus seu anguinus Ad. Lob. Anguinus, Lugd. ☿
- 8. Asininus, Tab. Ger. Silvestris, Trag. ☉
- 9. Puniceus, Cord. Hist. Balsamina mas, Ger. ☿
Explicatio Tabulae quintae, Sectionis primae.
1. CUcurbita lagenaria, flore albo, C. B. P. Lagenaria, Lob. Obs. Ger. Lagenaria major & minor, Ad. Lob. Cucurbita caules oblongos, viticulosos & angulosos, in alas nonnullas distributos profert, qui adnatis capreolis vicina propeque assistentia adminicula apprehendentes, sursum scandunt, & in altum tolluntur: folia admodum magna, lata, & nonnihil acuminata, Bardanae fere magnitudine similia, sed mollia, albove veluti tomento unà cum caulibus ac foliorum pediculis candicantia, instar Althaeae: flores è foliorum sinu exeunt magni, albidi, Calathi effigie in fundo integri, in margine autem quinque latis & longis quasi lobis divisi: fructus subsequitur non unius formae, quandoque enim lagenarum formam exprimens, qui in ventris modum excrescit & turgescit, supereminente collo minore sursum versus angustiore; subinde vero ventricosus & crassus absque collo, & in inferiore sede latior, Pyri quodammodo turbinatam figuram referens: alias in longitudinem producitur. Crescit inquit Plinius l. 19. c. 5. Cucurbita quâ cogitur forma, plerumque & intorti draconis figurâ. Libertate pensili concessa, visa est habere fructum novem pedum longitudinis. Omnibus autem cujuscunque formae cortex per maturitatem durus & quasi ligneus, flavi coloris: caro autem iis sive pulpa interior candida recens, lutea matura; semina oblonga, plana, compressa, superiore parte cornuta sive auriculata, duabus apophysibus eminentibus & quasi angulosis affecta: cortex omnium hujus generis subalterni est durus, candidus, aut subfuscus: medulla subalbida similiter ac dulcis matura. Quod cito fit, cito perit, ut vulgo dici solet, quod sane dictum, si ulla alia de re dici poterit, certo certius de Cucurbita dicetur; nam à satione post semestre aut octomestre spatium perficitur.
2. Cucurbita major sessilis, flore albo, folio molli, C. B. P. Sessilis, Matth. Ep. Major, Dod. Omnes Cucurbitae unâ aestate in sublime conscendunt, ut fastigia altissima arborum attingant, autumno autem si vel unam pruinam senserint, dejiciuntur, foliis & palmitibus prorsus marcescentibus: sessilis haec variat magnitudine, colore corticis viridi, [Page 24] flavo-candido, atque cortex in veteratis est durus, quo, carne seu pulpa seminibusque exinanitis, peregre proficiscentes urceorum vice frequenter utuntur, in eo vinum condentes, quo per iter à sitis injuria se vendicare possint.
3. Cucurbita oblonga, flore albo, folio molli, C. B. P. Oblonga, Fuch. Longior, Dod. Cameraria longa, Lugd. Cucurbita haec longa, flagellis longis, sarmentosis, teneris, angulosis, vitis modo se defundens, per humum sese prosternit, nisi adminicula nacta fuerit, quae capreolis suis (quos secus folia singulos producit) facilè complectitur, eisdem etiam arbores & pergulas scandit, seseque illis implicat: folia ex intervallo profert singula, singularibus petiolis insidentia, fere rotunda, serrata, nisi anteriore parte acuminati anguli eminerent, subcandicantia, tactu mollia, leviter hirsuta, ampla admodum, Asari foliis haud absimilia: flores juxta capreolos & folia ex pediculis orta, figura liliaceos, albos, integros in fundo, sed quinquefariam seu in quinque quasi lobos foliolave stellae modo divisos gerit, intus hirsutos, partim steriles, partim foecundos, qui sic facile internoscuntur; steriles, breves, & hirsutiores habent in medio apices, nec qua pediculo junguntur tuber seu capitulum intercedit, futuri fructus spes: foecundi vero in medio tria crassiuscula bisidaque stamina continent, nec statim pediculo haerent; nam inter ipsos & pediculum capitulum parvum, & leviter hirsutum, extuberat, Cucurbita futura, juxta adnexum in angustum collum desinens, quod marcescente flore, paulatim arcscit, deinde in magnam & longam molem, quam Cucurbitam vocamus longam, auctum maturescit: fructus hic primùm herbaceus & lanuginosus, est cortice tenero, pulpâ candidâ, gustu dulci, in maturitate flavus, cortice duro, pulpa fungosa, seminibusque plena, quae plana sunt & compressa, altera parte acuminata, & altera superiorc latiuscula, duabus angulosis eminentiis cornuta, horum cortex lignosus & candidus est, aliquando in aliis fuscus, gustu dulcem nucleum includens. Tota planta radice nititur candidâ in multas radiculas fibrosas distracta.
Ex Orientalibus enim & calidioribus locis Asiae, Africae & utriusque Indiae, ad nos deferuntur Cucurbitarum semina: sua sponte apud septentrionales Europaeos non proveniunt, satae tamen in hortis cultis, aut agris satis feliciter in Gallia & Italia proveniunt, & perfectionem attingunt. Sed rarissime apud septentrionales semina perficiunt, aut saltem ad maturitatem perducunt, quòd apud ipsos frigidior sit terra, byems longior, & autumnus severior quam quod in illis locis fructum proferre possint: floret Augusto, nec ante fere autumnnum exactum maturus est fructus; si forte per tempestatem calidiorem licet in Meridionalibus citius seritur, & consequenter citius maturatur & colligitur Cucurbita.
Omnes Cucurbitarum diversiformium fructus frigidae & aqueae sunt naturae, ut recte dixit Plinius Cucurbitam nihil aliud esse, quam aquam congelatam; Cucurbitae ad ardentes febres utrinque (id est intra & extra) mirifice faciunt. Aqua ex immaturis Cucurbitis distillata ardori capitis, quem siriasin vocant, praecipue infantium efficacissimè magno experimento in linteolis ponitur, aut defectu aquae distillatae, succus pari ratione usurpatur. Succus etiam Cucurbitae immaturae, ejusve aqua stillatitia, non tantum aurium dolori instillatu auxiliatur, sed & oculorum & omnium membrorum inflammationes & Podagras refrigerat. Cucurbitae semen urinae acrimoniam contemperat, & eandem mediocriter provocat. Succus cum aqua rosacea, aut per se auribus instillatus, earum dolori auxiliatur. Folia recentia mammis puerperarum admota lac siccant. Oleum quod è Cucurbitarum floribus paratur, iisdem diutius in oleo insolatis, renum calorem (exterius unctis partibus contra renes sitis) extinguit. Capitis dolores praesertim in febribus mulcet. Aridae cineres ambusta & pudendorum ulcera sanant. Estur passim aestate in cibis aut jusculis elixa Cucurbita, tum quoque in oleo aut butyro frixa ejus pulpa, farinâ prius circumlita & uvarum acerbarum succo aspersa.
Cucurbita [...] dicitur, Cucurbita edulis & sativa. Quidam (teste Marcello) inter longas & rotundas eam statuunt differentiam, ut has [...], illas [...] vocatas velint. Itali Zuccas & Zucchas vocant.
- 1. Cucurbita Lagenaria fl. albo, folio molli, C. B. P. Lagenaria major, Park. Prior, Dod. Lagenaria Lob. Ger. Lagenaria, major, & minor, Tab. Cucurbita cameraria seu Lagenaria, Hist. Lug. Cucurbita Lagenaria, I. B. Cameraria minor, Lugd. Hist. Cameraria dicitur quod curvitate sua cameras, testudines, tecta, & pergulas scandat & operiat.
- 2. Cucurbita major sessilis, flore albo, C. B. P. Sessilis, Matth. Ep. Latior, Dod. Lagenaria major, Park. Lagenaria major, Ger. Cucurbita latior fl. albo, folio molli, I. B. Zuccha rotunda, Anguil. Cameraria major, Lugd. Hist. Dod. Gall.
- 3. Cucurbita oblonga, flore albo, folio molli, C. B. P. Oblonga, Fuch. Longa, Park. Tab. Cam. Hist. Lugd. Longior, Dod. Auguina, Ger. Zuccha longa, Anguil. Cameraria oblonga, Lugd. Hist.
EX nota generica & essentiali Cucurbitae suprà à nobis assignata, & ex libro naturae deprompta, Cucurbitae omnes species florem producunt amplum, album, non luteum; atque semina longa, fusca aut alba, duabus auriculis in superiore parte seminis praedita habent: ergo Cucurbita major, rotunda, flore luteo, folio aspero, C. B. P. Indica, Cam. Ep. Cum florem gerat luteum, & semina Romboïdea (hoc est Symbolum Peponum, ferre florem luteum & habere semina oblonga utrinque tumida, Romboïdea, & foliis vestiri asperis,) male hic collacatur a Casparo Bauhino, inter Cucurbitas, cum ut patet ex dictis, debeat disponi inter Pepones seu Citrullos, quorum fert tesseram seu notam genericam, florem scilicet luteum & semina Romboïdea, seu Rombi figura utrinque tumida.
§. 2. PEPO.
[...] Dioscoridi lib. 2. c. 164. Theophrastus 1. Hist. 22. & Plinius l. 20. c. 2. de Peponibus, quae Dioscorides refert; qui l. 19. c. 5. scribit Cucumeres cum magnitudine excesserunt, Pepones vocari. Peponem dictum volunt, [...] maturescere, eo quod maturitate flavescant.
Nota generica indigitans Pepones ab aliis fructibus pomiferis horariis, est quod Pepo florem producat aureum luteumve; semina romboïdea; & folia aspera. Semina assculpta singulis speciebus uniuscujusque generis praecipuam indigitabunt differentiam genericam.
4. Pepo Indicus compressus maximus, Lob. Icon. Rotundus major, Dod. Major hic Pepo rotundus crassos, asperos, spinisque nonnullis obsitos caules promit praelongos, qui claviculis sive capreolis suis vicina comprehendentes, perticas, frutices & sepimenta conscendunt, quae nisi juxta posita fuerint humi procumbunt: folia ampla sunt, valde aspera, aliquot profundis incisuris divisa, marginibus hirsutis: flores admodum magni sunt, calathi formâ, auri colore, lutei per oram, quinque prominentibus angulis denticulati: fructus magni, crassi, rotundi, aliquando oblongi, crassioribus rigis veluti angulosi & sulcis depressi, quorum pulpa cortici subjacens candida, mediocriterque dura est. Interior medulla fungosa: semen album, latum, planum, in medio tumidum, Romboïdeum seu Rombi piscis figura, caeterorum deducendorum Peponum seminibus simile. Cucumerum semine multo majus, quin & in margine habet fimbriam exterius planam, interius crispam, cingentem ipsum semen. Consule Tabulam 5. & observabis semina Peponibus singulis assculpta: color corticis quandoque obscurè virens, alias albidus, nunc luteus; virentis autem Peponis cortex durior est, ac veluti lignosus, albidi autem mollior ac tenerior.
5. Pepo compressus minor, C. B. P. Rotundus minor, Dod. Pepo hic minor rotundus in omnibus accedit priori, nisi quod folia habeat profundius scissa fissave: caules etiam [Page 26] gerit teneriores, fructumque minorem & consequenter semina pariter minora, ejusdem coloris albidi, ejusdemque figurae cum praecedentis majoris seminibus.
6. Pepo oblongus, C. B. P. Major oblongus, Dod. Pepo hic oblongus à praecedentibus duobus supra explicatis duplici nomine distinguitur, primo à foliorum sinubus seu incisuris aut divisuris profundiùs factis; deinde à magnitudine, praecipue longitudine fructus; in caeteris omnibus cum praedictis convenit: scandit scilicet capreolis; florem habet luteum integrum in fundo, quinquefariam in margine seu limbo divisum: semina plana, alba, tumida, cortice cum fimbria crispa ipsa tegente. Septimo die exeunt omnes post sationem cum Pepones tum Melones, Cucumeres, Cucurbitae, sicut & Anguria succum aquosum refrigerantem suffundens, refert ad proventum celeriorem recentior seminum aetas. Magnam Peponum, Melonum, Cucurbitarumque varietatem diversitatemque à seminis natura dependere testatur Columella. Tanta porro est naturae cognatio inter Melones, Pepones seu Melopepones, Cucurbitas, Cucumeres, ut saepe proprietates & nomina Graeci Latinique confuderint. Invenies enim Melones, etiam Pepones, alios oblongos, alios rotundos, à colore nonnullos luteos, alios virides, atque utplurimum hi omnes foris sunt in cortice striati aut sulcati; intùs vero succosi, fungosi, seminibus in utero liberatim digestis referti: odore suavissimi, aspectu jucundissimi, sapore vero satis dulces, semina alba, fusca, spadicea id est ruffoatra: carnem obtinent intimam (in qua latent semina) aquosam. Raro autem Melonum internam substantiam seu pulpam aquosam comedimus, sed unà cum seminibus auferimus. Peponum multae sunt species, atque multo plures varietates, quae figura, colore, & sapore distinguuntur. Est enim ventricosus Pepo, qui à pediculo ad umbilicum usque striatus & canalatus est: alius est femina vocatus, qui minus est striatus: quidam totum corticem textura quadam, reticulato miro naturae artificio, conspersum habent. Aliquorum fructus grandis est humani capitis magnitudine, aliquando etiam major, nonnullorum longe minor. Sunt qui herbaceo sunt colore, alii flavo, alii pallido, nonnulli cinereo: interior quoque pulpa varia, in quibusdam enim rubet, in aliis albicat, in nonnullis ex albo ruffescit, in quibusdam dulcis & gustui suavissima: in aliis insuavis & insipida.
7. Pepo minor verrucosus, nobis. Cucurbita verrucosa, Lugd. Ab aliis radice, foliis, flore, capreolisque non differt, solo cortice elatis & eminentibus (verrucarum aut achrochordonum modo) nodis pluribus tuberosis praedito, à caeteris in hac Tabula dispositis distinguitur.
8. Pepo clypeatus minor, C. B. P. Indicus minor clypeatus, Tab. Hujus fructus flavus est circa petiolum, superficiem in exteriore fructus parte viridem, asperam angulosamque gerit, quae corticem mollem habet, raris sulcis exaratum, extremam circumferentiam, multis quasi lobis aut extuberantiis mollioribus atque rotundioribus subinvicem succedentibus, exornatam obtinet, supremam partem dimidiae sphaerae depressae tamen undique, & minus convexae similem exhibet, inque medio sui foveam aliquam decidui floris latiorem asperioremque sedem spectandam offert: cortex corrugatur successu temporis: caro firma, lutea: semina parva, circinata fere & inaequalia: fructu est compresso, lato & rotundo, tecto cute laevi & tenui, rugato, in margine clypeum exprimente, unde ei nomen clypeatus aut clypeiformis: semine constat albo majore, romboïdeo, Anguriae seminis instar sine limbo.
9. Pepo pyriformis & pomiformis, à figura fructus Pyri aut Pomi aemuli, facile decernuntur primo intuitu; cortice constant duro, laevi, lineis striatis ex albo & viridi maculatis affecto: semina habent satis ampla pro exiguitate fructus, limbo etiam donata, quod innuit eos esse ex Peponum genere.
LOCUS & TEMPUS.
Omnes hae Peponum species, plurimaeque aliae, & varietates quoad fructum innumerae proveniunt in oris maritimis sabulosis maris Mediterranei, & prope ostia ejusdem maris, in sabulosis calidis, veluti versus Sanctam Crucem, etiam in Africa sponte, & in Barbarorum finibus. Apud nos septentrionales, hortenses sunt, & serotini; nisi aestas calida & sicca fuerit, vix ad perfectionem perveniunt eorum semina. Florent ineunte aestate, citius si cito serantur in pulvinis bene stercoratis.
TEMPERAMENTUM & VIRES.
Omnes Pepones sunt naturâ frigidi, cum copiosâ humiditate; habent autem vim quandam abstergentem, cujus beneficio urinam ciunt, & deorsum expeditius quam Cucurbitae permeant, ut Galenus scriptum reliquit. Editur Peponum caro haudquaquam cruda, sed cocta; descendit autem omnino faciliter, alvum facilem & quodammodo lubricam reddens. Alimentum autem confert exiguum, tenue, humidum frigidumque (viticsum inquit Galenus) idque potissimum cum probe concocta non fuerit pulpa, quo casu Cholerae morbo obnoxios efficere solet; semen magis quam caro extergit, urinas promovet, renibus & calculo infestatis utile est: de dulcibus aut aliter insipidis loquimur hoc in loco, nam Pepo amarus idem est ac Colocynthis, de qua ejusque viribus infra dicemus.
NOMINA.
- 4. Pepo compressus major, C. B. P. Pepo Indicus compressus maximus, Lob. Icon. Pepo rotundus major, Dod.
- 5. Pepo compressus minor, C. B. P. Pepo rotundus minor, Dod. Indicus minor rotundus, Ger.
- 6. Pepo oblongus, C. B. P. Major oblongus, Dod. Lob. Maximus oblongus, Tab. Ger. Pepo seu Cucumis oblongus seu ovalis vulgatissimus, Ad. Lob. Maximus oblongus, Ger.
- 7. Pepo seu Melopepo verrucosus, nobis. Cucurbita verrucosa, Park. Hist. Lugd. Ger.
- 8. Pepo seu Melopepo clypeiformis, C. B. P. Elatior clypeiformis, Lob. Icon. Cucurbita laciniata, Dalpit Hist. Lugd. Melopepo clypeatus, Tab. Maximus clypeatus, Ger. Pepo latus, Dod. Cucurbita clypeiformis seu Siciliana, Melopepo latus quibusdam vocata, I. B.
- 9. Pepo pomiformis, nobis. Rotundus Aurantii formá, C. B. P. Cucurbita Aurantii formâ, Eyst. Indica rotunda, Park.
- 10. Pepo pyriformis, nobis. Cucurbita Indica ovalis, seu pyriformis, Park.
§. 3. COLOCYNTHIS.
[...] aut [...] aut [...] Dioscoridi l. 4. c. 178. Cucurbita silvestris Colocynthis dicta, quae minor Sativa Plinio, l. 20. c. 3.
Genera varia habentur: alia minor fungosa & levis, quae officinarum est; alia major oblonga & flava, alia candida, alia rotunda varia; alia sessilis, nigra maculata, magna instar Cucurbitae: & alia ab hac differens etiam sessilis, sed minor, alia denique turbinata.
Explicatio Tabulae sextae, Sectionis primae.
1. COlocynthis major fructu rotundo, C. B. P. Vera, Trag. Folia profert nigricantia, aspera, laciniata: caules itidem rotundi, asperi, humi repunt sicut Bryonia, neque unquam sublimia affectant loca, sed humili & dejecto statu semper contenti. Plures obtinet claviculas, quibus vicinis sese alligat fruticibus, baculis sepibusve ex perticis factis: flores habet, quorum alii nullum, alii fructum ferunt. Qui nullum producunt fructum, nullum rudimentum fructus procreant, sed protinus evanescunt; qui tumidi conceptui innituntur, fructum post se relinquunt, cujus pulpa est admodum amara & eo nomine à Mesue, quia reliquas omnes plantas amarore superat, dicitur fel terrae, estque diversiformis fructus, Pomi aut Pyri figuram aemulans &c. Amaritudine pulpae à caeteris Peponibus distinguitur; caeteri sunt aut dulces, aut insipidi: sola Colocynthis est pomifera scandens amara, ex genere Peponum à semine conformi cum Peponum seminibus. Ideo nos concludimus esse Peponem amarum.
Provenit in peregrinis regionibus meridionalibus sponte, in hortis aegre apud nos septentrionales colitur. Ex Aegypto, Alexandria, delata hujus semina seruntur, sed plantae vix ad maturitatem perducuntur apud nos, quia solum nostrum frigidius est quam quod in eo fructum perficere possit Colocynthis.
Colocynthis calida & sicca est, vim purgativam obtinet, medico tantum utilis, non coquo, nisi illi qui artem Elisae Prophetae, qui filiis prophetarum Colocynthides dulces reddebat, calleret, 4. Regum 4. Cum sit mochlicum medicamentum, nullis sanioris mentis medicis, sed solis Judaeis & Agyrtis in usu est, qui illam vino maceratam & decoctam iis quos purgatos volunt exhibere solent. Hierae Picrae Colocynthis adhibetur, sed nimiâ violentia aut vehementia purgat. Colore est flavo: hujus medulla seu pulpa arida utuntur officinae: cortex variat colore, primò viridem ostendit colorem, postea maculis candicantibus conspergitur, postremo totus in luteo pallet, fitque durus & quasi lignosus. Ut retundatur ejus ferox purgandi natura, ne intestina corrodat, admiscetur Mastache & Gummi Tragacanthae monente Mesue. Cum Colocynthis sua natura amara sit, ita quoque temperamento calida & sicca est, in secundo quidem ordine intenso; expurgandi quoque non minorem vim obtinet, quam silvestris Cucumis Dodonaei. Vinum praeterea calici (exemptâ cum semine medulla) infusum, si tantisper in eo haeserit, donec amaritudinem contraxerit, per alvum purgat, ac petuitosos biliososque educit humores. In summa, hujus succus idem quod Cucumeris agrestis praestat; resiccatus vero Elaterii loco succedere potest. Opportet colligere Calocynthidas sub finem anni, quando sunt maturae & quando color earum incipit fieri citrinus, nec collegatur ea quae est viridis, vel dum habet aliquid viriditatis, quoniam modicum ex ipsa occidit, sed colligitur postquam citronatur pomum ejus, tunc est perfecte maturum, hoc est mense Septembri, aliquando tardius. Manifestum est quod Colocynthis, quae oritur in rupibus & locis altis, est fortioris operationis, quam illa quae est propinqua aquis.
1. Colocynthis major fructu rotundo, C. B. P. Colocynthis, Matth. Ad. Lob. Lugd. Hist. Cam. Ger. Colocynthis pomiformis & pyriformis, Park. Cucurbita silvestris, Dod. Pepo amarus (à semine & pulpa) seu Colocynthis nobis dicitur.
§. 4. ANGURIA.
ANguriae voce primum Aetium usum esse volunt: alias Citrullus aut Citrulus à citreo colore dicitur. Peponem Dioscoridis, Galeni & Plinii & Arabum Battecha esse volunt.
Anguria, à caeteris pomiferis scandentibus horariis, hisce notis cognoscitur, quod semen producat oblongum, planum, nigrum, rubrum aut fulvum; modo album reperitur, majus & compressius seminibus Melonum, Cucumerum, Peponumque.
2. Anguria, Matth. Lugd, Dod. ut. Anguria sarmentosis, viticulosis, asperis ac humi procumbentibus caulibus, tum etiam claviculis, suprà dictos Pepones seu Citrullos refert: folia autem majora sunt & profundis utrinque laciniis divisa vel dissecta: fios aurei coloris: fructus globosi striati, colore superius virentes, inferius qua humi jacent inalbicantes, quorum exterior cutis laevis, interior caro mediocriter dura, Peponum quam Melonum similior; medulla fungosa, in qua semen, supra nominatum latet, cujus exterior cortex est durus. Non facile hujus fructus computrescunt (veluti vulgaris Melonis aut Cucumeris, qui decerpti facile corrumpuntur) sed diutius asservari queunt, praesertim tritici acervis impositi, referente Matthiolo.
LOCUS & TEMPUS.
Anguria in calidis regionibus sponte, ut Apulia, Calabria, Sicilia, ac similibus meridionalibus locis calidis: apud septentrionales seritur & provenit, sed non maturescit: floret Augusto: semen perficit autumno, in Italia, Hispania, & calidis aliis regionibus.
TEMPERAMENTUM & VIRES.
Anguriae caro quae cortici subest, cruda, sed frequentius cocta comeditur; alimentum confert exiguum idque frigidum ac humidum, sanguinemque generat aquosum, qui internarum partium inflammationes mitigat & bilis acrimoniam & fervorem contemperat: cruda in ore commansa linguae ardorem & asperitatem lenit, & sitim sedat, multo magis aqua ejus hausta, qua Itali per fervorem caloris aestivalis frequenter Romae utuntur: semen viribus & facultatibus Cucumerum simile est.
NOMINA.
Anguria Citrullus dicta, C. B. P. Anguria, Matth. Lugd. Anguria silvestris, Cam. Anguria, Citrullus, Dod. ut. Fuch. Citrullus officinarum, Ad. Lob. Ger. Citrullus, Anguria, I. B. Italis Citrullus seu Citrullo, & Melo aqueus Gallis dicitur.
§. 5. MELO.
CUcumerum genera censentur Pepones & Melopepones, potissimùm figurâ & quantitate differentes: majores enim oblongi, Pepones; Mali effigiem referentes, Melopepones (nomine ex Melone & Pepone composito) dicuntur. Hoc genus Paladius Melones quos [...] id est Pomeos, â Malorum figura appellavit, quod nomen adhuc in usu est. Sicque tria genera Cucumerum statui possunt, Cucumer, Melo & Pepo. At Melon Theophrasti Sycion; Plinio Cucumis Mali cotonei effigie; Melopepo Galeni, forte Cucumis antiquorum.
Melo ab antedictis omnibus pomiferis scandentibus horariis fructibus, semine cognoscitur minore & compressiore sive aureo sive albo; à Cucumere, formâ & cortice ipsius fructus.
3. Melo Hispanicus, I. B. Melo hic omnium est maximus, quasi Citrullis sive Peponibus majoribus magnitudine valde accedens; fructum producit pedem & sesquipedem longum, & satis crassum, cujus cortex est ornatus sulcis & rigis, seu eminentiis & depressionibus eundem longitudinaliter à pediculo ad umbilicum cingentibus; quoad caeteras partes, caules, folia, capreolos & flores cum reliquis suae sortis convenit.
4. Melo vulgaris, C. B. P. Melo, Trag. Ger. Melo à recentioribus nuncupatus, est cauliculis humi procumbentibus, longis, sarmentosis, & asperis, vulgaris Cucumeris modo: folia satis respondent etiam Cucumeris foliis, minora tamen, rotundiora minusque angulosa: flosculi similiter lutei ut Cucumeris sativi: fructus crassiores, initio nonnihil pilosi, sulcis & rigis etiam affecti, qui modo contractiorem rotundam figuram, (ut in hoc) modo oblongam obtinet; subinde vero majores, quandoque minores reperiuntur: cortex omnium Melonum cujuscunque magnitudinis aut sigurae (mire enim natura in Melonum fructibus condendis ludit) vel viret, vel ex luteo viridis est; planus, canalatus, sulcatus, tessulatus aut reticulatus &c. Pulpa subdita cortici, sive caro ipsa quae editur, ex luteo languescit: medulla interior lutea vel aurea potius, humida, muscilaginosa, defluens, in qua semen veluti Cucumeris continetur, luteum utplurimum, aliquando in peregrinis album. Multiplex est differentia in fructu, non tantum colore cutis, carnis sapore & odore, verum etiam forma, rotunda, sessili, oblonga &c.
LOCUS & TEMPUS.
Melones cujuscunque formae aut figurae, coloris, saporis, aut odoris, seruntur in Europae partibus meridionalibus, videlicet in terra satis pingui bene stercoratá, & sole illustratá: sin secus, aegre perfectionem attingunt apud septentrionales, propter defectum caloris. Sponte proveniunt in Asiae, Africae, locis valde calidis, etiam in Indiae utriusque plurimis locis. Florent omnes aestate, & fructus sub finem ejusdem maturantur. Melones in valle Peruviana tanta felicitate proveniunt, ut radix caudicis crassitudinem assequatur, & viva aliquot annis in solo illic vigeat, quae quotannis Melones profert, cujus luxuries non secus ac caeterarum arborum amputatur, Joseph. Acosta. l. 4. c. 19.
TEMPERAMENTUM & VIRES.
Caro Melonum ut testatur Aetius, si in ventriculo diutius haereat, corrumpitur, & malignis febribus occasionem praebet. Non vero Melonum caro frigida & humida est, ut vult Dodonaeus, nec difficilius coquitur quam reliquorum Cucumerariorum fructuum caro: ipsa enim Melonum caro mollior, odorata, concoctionem faciliorem demonstrat. Melones semper sine manifesta noxâ, si sufficienter à sole sint cocti, & pene maturi edantur, atque ne Melonum caro per concoctionem in ventriculo vitietur ac corrumpatur, noxamve aliquam inferat, solent ubique terrarum gentes, in meridionalibus praesertim, eos cum Pipere & saccharo comedere vinumque generosum (praecipue ditiores) superbibere; etiam cum pane & pauco sale esitantur. Seminis Peponum & Melopeponum cremor febricitantibus utiliter ex hordeacea Ptisana (teste Matthiolo) propinatur, non solum refrigerat sitimque extinguit, sed obstructiones tum hepatis, tum vasorum expedit, & urinam provocat: datur tussientibus, tabidis & marasmo affectis: atque etiam contra urinae ardores valde prodest. Sed & magis confert, si seminum Papaveris cremor accedat, baccarumque Halicacabi, & Malvae Althaeaeve decoctum fiat, Melonibus, Melopeponibus in particulas sectis, Ari, Bryoniae radicibus & Limonum succo, ac caprino lacte, quod haec omnia superet, si aqua vitreis vasis seu organis ut vocant distillatur, qua faciem mulieres adornant, & concinnam reddunt Medici cosmetici. Nomina satis evidenter supra apparent.
5. Melo Aegyptius C. B. P. Melones quos Abdelavi Aegyptii vocant, à nostratibus plane sunt diversi, atque differunt ab iis quos Chajar nominant, quorum usus in cibo non multum jucundus percipitur, caeterisque omnibus insipidiore ac molliore pulpa observantur. Habent tamen semina quae aliis omnibus longe magis refrigerant. Qua de re omnes ea plus aliis in usu frequentiore habent, aliorum Melonum semina parvi facientes. Planta haec Abdelavi à nostratibus multum differt, nam fructum fert oblongum, acutum in extremis, medium valde crassum & tumidum habet, Bohobab fructui sigurâ proximum. Habent etiam Angurias à nostratibus magnitudine quoad aspectum differentes; nostris quidem majores, cortice flaviore, quae intus semina tantum, & aquam dulcissimam continent, quam ad sitim arcendam, caloremque multum in stomacho, vel hepate, vel renibus corrigendum largius epotant. Ad febres non minus ardentes & tertianas illiusce aquae usus summopere laudatur, atque ab illis frequenter usurpatur. Sunt qui distillatione aquam tenuiorem ad siticulosos, stomachos biliosos, ad jecur renesque calidos & calculis vexatos sublevandos eliciunt, quam certe multae utilitatis esse experiuntur. Turcae, Aegyptii Arabesque per aestatis summos calores harum Auguriarum aquam frequenter bibunt, eique aliqui aquae rosaceae, Moschi atque Ambrae paululum miscent. His advenas honorare Aegyptiis est consuetudo, eas scilicet edendas offerentes, hasque per annum in palea incorruptas conservant & aliquando cariore pretio aegrotis venduntur.
§. 6. CUCUMIS.
ETsi [...] nomen apud Graecos (quemadmodum Cucumeris apud Latinos) generale est omnium pomiferorum scandentium horariorum fructuum, videlicet Melonum, Peponum, Cucumerum, Auguriarum & caeterorum ejusdem generis, ut Guilandinus quoque notavit. Attamen [Page 31] [...] Dioscoridis lib. 2. c. 163. Theophrasti 1. Hist. 18. aliis [...] & [...]. Cucumer Plinio l. 19. c. 5. Cucumis Varroni à curvore quasi Curvimer dicitur.
Genera duo Theophrasto & Dioscoridi, sativus & silvestris: sativi, inquit Theophrastus, partim genera esse existimant, ut & Cucurbitae, partim negant: sed in uno eodemque genere, alios meliores, alios deteriores affirmant. Cucumeris tria genera notant, Laconicum, Scytalicum & Boeticum. Plinius l. c. de Cucumere agens, Melones, Cucumeres & Angurias complectitur; admonens, eâ formâ qua cogantur, crescere, sic flore in fistulam demisso mira longitudine nasci; subjungens, Graecos tria genera Cucumerum fecisse Laconicum, Scytalicum, & Boeticum: sic de silvestri l. 2. c. 1. & de anguino sive erratico l. 20. c. 2. egit.
Cucumis inter pomiferas scandentes horariasque herbas dignoscitur à floribus multo minoribus Peponum & Cucurbitarum, deinde à fructu crasso, medio ventriosa superficie eminente, & crebris spinosis bullis quadentenus Opuntiae seu Ficus Indicae aemulis, seu tuberculis exasperatis aut pilis hirsutis ornato.
6. Cucumis sativus vulgaris, C. B. P. Dod. Ger. Longis, sarmentosis, ramosis & asperis caulibus, per terram stratis, Cucumis hic sativus reptat: circa quos folia angulosa, ampla, aspera, ambitu serrata seu potius sinuata; subinde claviculae quaedam ex sinibus pediculorum oriuntur, atque ex sinibus praedictis flosculi erumpunt dilute lutei, integri in fundo, & quinquefariam in margine divisi, aliarum suae sortis herbarum in hisce Tabulis duabus contentarum more, multo minores Peponum & Cucurbitarum floribus; deinde fructus quadantenus crassi, medio ventriosa superficie eminente, & crebris spinosis bullis Opuntiae aut Ficus Indicae dictae aemuli, seu tuberculis exasperatis scatentes, semipedem longi, primo virides, per maturitatem lutei, in quorum singulis transparens solidior medulla seu pulpa est, quae recens comeditur, antequam ad integram maturitatem pervenerit; semina oblonga, plana quadantenus, in medio tumida sive convexa candicant, quemadmodum Melonum semina (utplurimum) flavescunt.
LOCUS & TEMPUS.
Seritur Cucumis vulgaris in hortis, pinguia & aprica amat loca: Maio & Junio mensibus floret, aliquando citius, aliquando tardius secundum regionis clima solisque calorem. Julio & Augusto mensibus fructus edules edit: Septembri autem ad perfectam maturitatem perducuntur.
TEMPERAMENTUM & VIRES.
Omnium Cucumerum frigida & humida ordine secundo est temperies; horum autem minùs humida quam reliquorum horariorum fructuum, atque idcirco quando eduntur, minùs cito in ventriculo corrumpuntur: succi etiam minùs pravi sunt, alimentum autem conferunt corpori frigidum quidem, nec non humidum, exiguum, ac succi haud probi. Eligi debent virides nondum maturi, maturi siquidem & jam citrini facti estui non sunt idonei. Semen frigidum quidem sed multo minùs quam fructus: aperiendi atque extergendi vim propterea obtinet: urinas movet, Jecinoris obstructiones aperit, pectori atque pulmonibus inflammatione laborantibus prodest, contusum & foris abstersorii loco adhibitum, cutem splendidam reddit. Cucumis vulgaris, major quidem decorticatur, ac transversim in orbiculos tenuissimos, quoad fieri poterit, dissecatur, & paropside duplici excipitur, agitando eousque donec aqueus humor maximâ ex parte eliciatur deperdaturque. Sic agitati Cucumeris orbiculi, cum sale, pipere, oleo & aceto comeduntur, inseruntur quandoque Caryophylli orientales. Insuper per totum annum conservantur. Sic enim Simeon Sethi habet [...] frigida & humida secundo gradu, ex hac autem appellatione Germani partim Angurien & partim Gurchen vocant, quae sic conditae & ex Batavia in septentrionales regiones delatae, Gurkes & Gurchens dicuntur. Apud Batavos ipsos etiam Gesulte Cucumers nuncupantur.
NOMINA.
Cucumis sativus vel vulgaris dicitur Casp. Bauhino. Passim Cucumis seu Cucumer appellatur, & pro eo habetur quae [...], id est Cucumis sativus dicitur. Sativus, Matth. Park. Sativus & esculentus, Ad. Lob. Hist. Lugd. Vulgaris, Dod. Ger. Vulgaris viridis & albus, I. B.
7. Cucumis flexuosus seu anguinus, Ad. Lob. Anguinas, Lugd. Oblongus, Dod. Hujus Cucumeris fructus sponte nascuntur oblongi, sed arte recurvi crebro reperiuntur, quos inde anguinos vocant. Primo enim fructus rudimentum in fistulam aut tubam impositum oblongum nascitur, cavitate quidem angustiore impleta in longitudinem incrementum capit: quin & crebro curvatum arte, si tubus curvatus recipiat idem incrementum; tum fructus provenit serpentis seu anguis modo curvus, unde ei nomen anguini Cucumeris. Caulibus, Capreolis, imo floribus cum antecedente sativo convenit, sed foliis magis dissectis & ipsius fructus magnitudine, praecipue curvaturâ, à sativo distinguitur. Dicuntur anguini Cucumeres longissimi Johanni Bauhino. Nomina satis evidenter supra apparent.
CUCUMIS ASININUS.
[...] Dioscoridi, l. 4. c. 154. Theophrasto 7. Hist. 6. & 9. Hist. 10. Cucumis silvestris, Plinio l. 20. c. 1.
8. Cucumis asininus, Tab. Ger. Eyst. Silvestris, Trag. Dod. Matth. Hic Cucumis Silvestris caulibus constat sarmentosis, humi procumbentibus & foliis subrotundis, mollibus tamen, incanis & asperioribus: flores sunt sublutei seu luteopallidi, minores: fructus oblongi, glandibus calice exemptis similes, majores tamen, alioqui iisdem forma omnino similes (sativi Cucumeris fructibus tanto suut minores, quantum glans minor cono Pini) qui maturi ad flavedinem inferne vergentes, vel ultro vel levissimo contactu desiliunt, seminaque sua cum liquore actutum ejaculantes cum vi non sine strepore adstantem attonitum reddunt: radix multiplex, crassa, candida; tota stirps vehementer amara.
LOCUS & TEMPUS.
In plerisque regionibus calidis, in ruderibus sabulosis aliisque incultis locis reperitur Cucumis asininus seu silvestris. Apud Germanos, Belgas, Anglos, hortensis est: semel autem satus pluribus inde annis renascitur, seminibus ex se sparsis provenit: floret per totum Junium, & Augusto Septembrique semen suum perficit, idque sparsim longe lateque projicit: radix ejus crassa, longa, in multos annos durat, atque singulis annis ex eádem radice folia, caules & fructum renovat, quod nulli caeterarum pomiferarum horariarum plantarum convenit.
TEMPERAMENTUM & VIRES.
Circa Autumnum Cucumeris asinini maturantur fructus, atque eo tempore ad Elaterium conficiendum colligendi sunt. Est enim succus iste densatus Elaterium dictus, ex secundo ordine calefacientium (teste Galeno) & subtilium partium; extergendi, item digerendi vim habet: folia Cucumeris silvestris, radices, earumque cortices, uti vehementer amara, ita similiter quoque excalefaciunt & extergunt, sed minus tamen quam Elaterium. Expurgat autem istud Elaterium bilem, pituitam, aquososque humores & quidem valenter, ac non modo per ventrem inferiorem, sed & quandoque per superiora. Dosis à semiobolo ad obolum, pro virium proportione: cit idem menses in pessario subditum: naribus cum lacte infusum, oculorum in morbo regio colorem emendat. Paratur ex fructu hujus medicamentum mochlicum, Elaterium dictum, cujus colligendi conficiendique rationes & modos Dioscorides pluribus verbis refert. Elaterium [...] Dioscoridi l. 4. c. 155. ex Theophrasto 9. Hist. 10. dicitur: (agitatorium vertit Gaza, forte quia motu turbatorio corpus exagitat.) Elaterium Plinio lib. 20. c. 1. Hoc Dioscorides ex succo fructus, addito extrahendi modo; Theophrastus ex semine (fructum intelligens) liquato; Plinius ex succo & semine expresso fieri scribit. Hoc à bimatu ad decennium colore candido utile, Dioscoridi. Aegineta quod [Page 33] anno antiquius non est, & quod virescit probat. Theophrasto omnium medicamentorum diuturnissimum, & optimum quod vetustissimum. Plinius ex Theophrasto 9. Hist. 14. ducentis annis servatum meminit. Hoc Hippocrates vsus fuit, nunc vero ob ejus vehementiam, non facilè usurpatur. Elaterium optimum quod leve & candidum, & igne instar pinguedinis accenditur, Bellon.
NOMINA.
Cucumis asininus silvestris dictus, C. B. P. Agrestis, Lugd. Hist. Silvestris, Trag. Matth. Fuch. Dod. ut. Cucumer Elaterii silvestris, Ad. Lob. Cucumer asininus, Tab. Ger. Eyst. Silvestris seu asininus, I. B. Erraticus vel asininus Gesn. Hort.
CUCUMIS PUNICEUS.
9. Cucumis puniceus, Cord. Hist. Balsamina mas, Ger. Park. Hic perexiguus & tenuis Cucumis cauliculis aliquot tenuibus, gracilibus & viticulosis vicina quaeque conscendit & capreolis suis ex alarum sinubus prodeuntibus eadem apprehendit: folia non magna, lata, glabra ac mollia, in quinque partes dissecta, quarum singulae ambitu circumrosae: flosculi ex quinque petalis mediocris magnitudinis, sed omnium horariorum fructuum minimi, ex albido in luteum aut viridi-herbaceum elanguescunt: fructus oblongi aliquantulum in medio tumidi crassioresve, ovi columbini magnitudine, & fere forma, sed minores, saltem longiores utrinque in mucronem obtusum desinentes, seu utrinque in conum fastigiati, medio ventriosa superficie crebris bullis spinosis Opuntiae seu ficus Indicae instar tumido, ac veluti tuberculis spinulis aculeatis innocentibus donato, seu fragis spinosis fructûs cujusdam Fragariae more exasperato, qui per maturitatem foris intusque rubet, sponteque finditur, in quibus semina lata, fimbriata, nigra, aut subnigricantia apparent, ubi inaruerit fructus.
LOCUS & TEMPUS.
Non nisi satus hic provenit in hortis, meliusque in Hispania, Italia, Galliae meridionalibus calidis regionibus proficit, quam in Germania utraque, Anglia, Belgio aliisque Septentrionalibus locis, ubi tarde floret & nunquam fructus suos hic Cucumis puniceus, aliquando luteus, ad perfectionem perducit.
TEMPERAMENTUM & VIRES.
Obtinent fructus hujus Cucumeris punicei, tum etiam folia, eximiam resiccandi vim, cum moderatâ quadam frigiditate temperiei mediae proximâ. Vulnera recentia conglutinare folia imposita feruntur. Cum vino verò assumpta coli intestinorumque dolores sopire, & ruptis convulsisque utiliter exhiberi judicantur. Oleum in quo fructus (exempto semine) vel insolatur, vel in aquae calentis balneo decoquitur, aut in fimo equino maceratur vulnerum inflammationes arcet, idem facilè ac cito unit ac persanat: doloribus ac ulceribus mammillarum auxiliatur: uteri exulcerationes injectum curare posse existimatur: punctis ac vulneratis nervis utiliter adhibetur: adversus combustionem ex aqua, oleove fervente, ferro ignito, vel ipso igne, multum confert: cicatrices extenuat: ramices quoque hujus unctione sanescunt, si foliorum pulvis aliquot diebus interea exhibeatur. Steriles quoque hujus oleo foecundas reddi affirmatur, si post balnei convenientis usum partes circa pubem ac uterum isto unguantur, ac demum mulier viro misceatur.
NOMINA.
Cucumis Puniceus Balsamina mas dicitur, quod ex pomis ipsius maris maturis, oleo injectis, insolatione oleum seu Balsamum (ut Chirurgi vocant) ad vulnera consolidanda praestantissimum conficiatur. Cucumis puniceus, Cord. Hist. Balsamina mas, Ger. Balsamina Pomifera, Gesn. Collec. Balsamum seu Pomum mirabile, Trag. Nonnullis Pomum Hierosolimitanum. Balsamina cucumerina punicea, Ad. Lob. Tab. Momordica fructu rubescente, Eyst. Charantia, Dod. Cucurbita somphos à Graecis appellatur, quibusdam Italis Viticella. [Page 34] Balsaminae ei nomen inditum quòd maturum pomum in oleo maceratum, sit ad multa utile veluti opobalsamum.
HALLUCINATIONES CASP. BAUHINI Aliorumque Authorum.
CVcumis silvestris, Dod. ut. Cucumis Asininus, Tab. semel satus pluribus inde annis facilè renascitur asserente Dodonoeo, non tamen ex radice revire scens, sed ex seminibus spar sis proveniens. Errat hoc in loco Dodonoeus, est hoec sola perennis planta inter Cucumerinas; nam ex eadem radice folia, caules, flores & fructum per plurimos annos producit maturum, qui succum & semina vel sponte vel levi contactu longe ac veluti in instante non sine admiratione, & cum stridore projicit, atque sese ex iisdem propagat, in pluribus locis circumjectis▪ restibili radice matre, à qua reliquae plantulae sicut è seminibus pullulant.
Pag. 306. col. 1. pl. 1. Balsamina rotundifolia mas repens, C. B. P. Vitiose adhibetur repens & hic & alibi à Casp. Bauhino caeterisque authoribus, cum capreolis scandat; repere & serpere conveniunt radicibus tantum, proprie loquendo: deinde cum sit Cucumeris perfecta species à floribus & fructu, male disjungitur a caeteris suae sortis, scilicet Cucumerum classe, pagina 110. contentorum; & collocatur pag. 306. à Caspero Bauhino (propter usum) cum Balsamina femina toto coelo diversa à Cucumere; quumque Balsamina femina persicoefolia rubra, & Balsamina lutea, ex libro naturae militent sub eodem genere, propter paritatem cum in figura florum, tum siliquarum, debent alio amandari ad finem siliquosarum tetrapetalarum, etiamsi sint plantae siliquosae sui generis, non vero tetrapetalae, ut clare innotescet in Sectionis 3. Tab. 15. explicatione.
Scandentes Pomiferae & Campanulatae Suis propriis generibus adaptandae.
SECT. I.
CAP. IV.
EX quibusdam libris nuperrime nobis visis, & exactiore trutina perpensis omnibus qui nunc ad manus sunt, hae variae scandentes Herbae nobis sese obviam dedere, idcirco easdem in hoc ultimum hujus Sectionis primae caput conjiciendas, & tanquam appendicem, praedictis Scandentibus earumque generibus subalternis addendas, operaepretium duximus.
- Scandentes variae addendae
- Cucumis-
- 1. Aegyptiacus reticulatus sive Luffa Arabum, Vesling. in Alpin. de Plantis Aegypti. Pepo Aegyptius reticulatus (à semine rhomboideo) nobis.
- 2. Luffa Arabum cum flore & fructu.
- 3. Aegyptiacus rotundifolius, C. B. P. Chate Aegyptiis Cucumeris genus, Prosp. Alpin. de Plant. Aegypti.
- Convolvulus—
- 4. Siculus, annuus, caeruleus minimus, capsula binis ad basin foliolis oblongis cincta, nobis.
- 5. Africanus minimus, Park.
- 6. Quinquefolius Aegyptiacus Veslingij in Prosp. Alpin. de Plant. Aegyp.
- 7. Maritimus major Italicus, sinuato seu auriculato potius folio, nobis. Maritimus noster Ferrant. Imperat.
- 8. Ramosus minor, nobis.
- 9. Perennis heteroclitus, floribus herbaceis, capsulis foliaceis strobili instar, nobis. Lupulus mas & femina.
- 10. Idem seu Lupulus silvestris minor, sine fructu.
- Cucumis-
- [Page 35]Scandentes variae addendae.
- Cucurbita
- 1. Fungiformis, Ger. Pepo Indicus minor clypeatus, Tab.
- 2. Indica parva, I. B. Cucurbitae parvum genus pugni magnitudine, cortice rubro, maculis asperso, & semine rubro, Johannis Bauhini, C. B. P.
- Pepo—
- 3. Minor angulosus Tabernemontani, I. B. Pepo Indicus minor 4. Tab.
- 4. Seu Melopepo latus clypeiformis absque capreolis, nobis. Cucurbita clypeiformis Siciliana, I. B. Melopepo clypeatus, Tab.
- 5. Maximus clypeatus, Ger.
- 6. Minor clypeiformis Virgin. torulis & sulcis à pediculo ad umbilicum ductis.
- Melo—
- 7. Moschatelinus, rotundus, parvus seu Melo Saccharinus dictus, I. B. Saccharatus, Lob. Ger.
- 8. Melo Moschatus compressus, major sulcatus, nobis.
- 9. Melo Moschatus oblongus, major sulcatus, nobis.
- 10. Melo Hispanicus Tabernemontani & Gerardi, Melo longus, I. B.
- Cucurbita
Explicatio Tabulae septimae Sectionis primae.
CUCUMERES PEREGRINI.
1. CUcumis Aegyptius reticulatus sive Luffa Arabum, Vesling. in Prosp. Alp. de plantis Aegypti. Addendus est hic peregrinus Cucumis perelegans caeteris suae sortis Cucumeribus, supra explicatis in sine Cap. 3. unà cum Cucumeris genere Chate Aegyptiis dicto. Hic Cucumis Luffa Arabum dictus, cibis quidem est inutilis, partium tamen omnium elegantia spectatissimus. Arabs in cujus horto prope Cairum urbem crevit, Luffam appellabat, Veslingio postea Cucumis Aegyptius reticulatus nuncupatus. Hujus semina ad inclytum Botanicum & nobilem Venetum Nicolaum Contarenum à domino Veslingio transmissa, & in ejusdem plus quam urbanae Florae amoenissimo pandochio, plantam cujus iconem hic adscribimus expressam dederunt. Foliis donatur hispidis fuscam viriditatem pallore hinc inde diluente, atque eadem divisuris inaequalibus profundius laciniata sunt, Bryoniae aut Balsaminae cucumerinae potius folia aemulantur: florem edit amplum, specie venustum, languide flavum, striatum, inducto aureo pigmento largius circum oras saturantem. Idem stamina capaci sinu plurinia demittit, quibus appendices grandiusculas flaventesque connectit. Caeterum planta ipsa numerosis capreolis instructa, quaquaversum reptabunda, proxima quaeque cincinnis suis longis implicat: fructum promit semipedalem ab angusto collo paulatim tumente, ventre gravidatum, superficie modo laeviorem, modo passim verrucosiorem: cortice velatur tenui, ex obscuro virore, pro maturitatis gradu plus minusve flavescente, eum vel nulli vel tenues excavant sulci, in longitudinem tamen atris lineis eleganter inscripti, à colli principio ad umbilicum veluti centrum suum commeantibus. Cum fructus bene maturus, cortice remoto, numerosa in conspectum veniunt albicantia filamenta succosiore medullâ stipata, miro adeo ordine contexta omnia, ut plane fateri necessum sit, non esse rude & tumultuarium hoc opus; sed quod egregius artifex excogitaverit priusquam fecit. Id enim evidentissimum evadit, cum quis jam tabefacta pulpa simplicem implexum inspicit. Sinum plexus hic triplicem efformat in longitudinem, in quo semina copiosa, candida, cortice nonnihil inaequalia, lactescente vero medulla Melonum aemulâ, junctim asservantur. Usus hujus fructus possessori Barbaro non satis exploratus erat, in balneis tamen publicis, dempto cum semine cortice, plexum filamentorum succo suo madidum, tergendis corporibus adhiberi affirmabat, quorum cuti morphae faetidaeque vitiligines insederunt, malum Aegypto familiare. Reticulum ipsum si quis triverit, Lini macerati nerveis veluti fibris praeditum agnoscet. An igitur quemadmodum Aethiopes & Indi authore Theophrasto è laniferis arborum pomis, aut Arabes (ut subjungit Plinius) ex Cucurbitis in arboribus genitis lanam parabant, ita hoc plexu decenter arefacto, malleo stupario contuso & corticato, simile fieri posse haud facile negaverat Veslingius ipse.
2. Nos Cucumeris Luffa dicti Arabibus, exactiorem floris & fructus Iconem, etiam ex Veslingio in Alpinum de Plantis Aegypti, exhibuimus in hac Tabula.
3. Cucumis Aegyptius rotundifolius, C. B. P. Chate Aegyptiis Cucumeris genus, Alpin. [Page 36] de plantis Aegypti. Folia habet hic minora, albidiora & rotundiora nostratis vulgaris Cucumeris: fructus admodum differunt à praecedentium fructibus, recentes enim sunt virides, ventriosi seu tumidi in medio (Abdelavi Melonis modo supra explicati inter Melones cap. 3.) pilis hirtis scatentes, secundum longitudinem altioribus liris & torulis canaliculati seu sulcati. Colitur in hortis Aegyptiacis sicut Cucumis sativus apud alias gentes: floret itidem eodem cum sativo tempore, atque earundem est virium cum sativo. Fructus hujus ab Aegyptiis Medicis febricitantibus porriguntur, qui tempore febrium aestus sedant, eisdem crudos comedendos concedunt, sed maxime peste affectis, quibus summe conducere vulgo illic creduntur: succum cum oleo rosaceo & lacte adhibent podagricis doloribus, si causa fuerit calida. Aquam vero stillatitiam ad jecoris incendia extinguenda, renes inflammatos sedandos, atque eorundem calculos minuendos, per multos dies aegris propinant.
CONVOLVULI PEREGRINI.
4. Convolvulus Siculus annuus, caeruleus, minimus, capsulâ floris binis foliolis cinctâ, nobis. Siculus minor, flore parvo auriculato, Boccon. Convolvulus hic omnium minimus quoad florem caeruleum, sub primum exortum è terra plurima protrudit folia, dense humi strata, subrotunda, quae mucronata seu in angulum acutum desinunt, atque ineunte aestate viticulosos profert cauliculos bipedales, quos amplectuntur sursum versus folia ad basin subrotunda, versus extremum acuminata & in mucronem desinentia, ac per longa intervalla alternatim longis pediculis pendentia; ex sinubus inter caulem & folia latentibusoriuntur flosculi, omnium Convolvulorum nobis adhuc visorum minimi, campanulati, caerulei, longioribus pariter petiolis innixi, quorum calicis basin cingunt bina foliola angusta, longiuscula, ex opposito adnascentia: floribus singulis minimis, caeruleis, campanulatis fatiscentibus succedunt capsulae mambranaceae, rotundae, ternis loculamentis sejunctae, continentes bina semina minora, fusca aliorum Convolvulorum more. Observa aliquando, sed raro, quaterna semina tantum latere in capsula, septo membranaceo unico dirimente hinc inde bina semina. Hoc contingit errante naturâ, sicut in aliis saepe cernere licet, propter inclementiam coeli aut soli. An Convolvulus Africanus minor Park. sit eadem plane planta dubitatur, quia non habet ex Icone bina illa foliola cingentia basin calicis. Concludimus esse differentes species, sed aliis utrumque hunc Convolvulum rite examinantibus controversiam hanc impraesentiarum discutiendam relinquimus.
5. Convolvulus Africanus minimus, Park. Hic non scandit, sed aut humi cauliculi sternuntur, aut aliquando erecti stant; folia sunt minima, subrotunda, plurimis venis à costa media, seu nervo medio ad marginem foliorum tendentibus donantur fingula, & juxta appositionem singulorum foliorum alternatim positorum conspiciuntur petioli indidem exorti, unciales, sustinentes flosculos campanulatos: singulis floribus marcescentibus & decidentibus succedunt exiguae capsulae subrotundae, tribus loculamentis separatae, pelliculâ membranacea trifariam eadem dividente, atque in singulis bina minuta, angulosa interiùs, continentur semina, exteriùs rotunda, sicut in antedictis omnibus Convolvuli speciebus contingit.
6. Convolvulus quinquefolius Aegyptiacus, Vesling. in Prosp. Alpin. de plant. Aegypti. Convolvulus Arabicus, Prosp. Alp. Exot. Elegans haec planta scandens, ornamentum est tapetiis Alexandrinis conspectius in hortis Arabum, adeo ut matrem pulchram Arabes ipsi [...] om ell Hessen nominent. A flore, capsula seminali & semine, est perfecta Convolvuli species, non lactescit, in hoc convenit cum Convolvulo argenteo Althaeae folio, C. B. P. & Convolvulo spicaefolio Lob. supra allatis. Diversa mihi omnino videtur species à Convolvulo quinquefolio Aegyptiaco C. B. P. & I. B. à partibus disparibus. Radice enim constat longa, lignosâ, fibrata; caulis beneficio, facili reptatu adminicula omnia transcendit, & quocunque trahes retrahesve sequetur. A caudice exeunt virgulae numerosae & lentae, sive umbraculum mediteris, hortensemve scenam, sive conchyliatis omnibus & belluatis vetustiora parietum peripetasmata cogites, prompto flexu ductoris arbitrium admittunt: folia longiuscule producta petiolis insistunt laeto virore strata; septenis laciniis profunde discriminantur, quarum inferiores additamenta sua quoque nactae sunt: sed praecipuum plantae ornamentum flos est, quem fecundo partu, non semel quotannis producit, quique vulgati Convolvuli floribus est amplior, calathi aut campanulae effigie. Is si non suavem naribus halitum, saltem amoenam oculis caerulam purpuramque largiter explicat, [Page 37] radiato foliorum emblemate conspicuus. Sinum obscurior inumbrat color, in quo brevis exsurgens columella lepidum caput innumeris staminulis & appendicibus onerat; flos discussis umbris à sole expergefactus sese dilatat; eodem in meridie radiante, collectis oris connivet: abeuntem ad Hesperios solem, hiulcis denuo labellis blande salutat, reliquo deinde noctis nemini copiam se videndi facturus; tandem flaccido flore, capsulae sese proferunt (Lini capitula quoad magnitudinem aemulantes) ternis loculamentis distinctae, membrana pellucida (maturo semine) separante loculamenta praedicta, in quorum singulis bina semina aliorum Convolvulorum more, Orobum magnitudine haud superantia, fusca leviterque lanuginosa reconduntur. Ex dictis facillimum erit distinguere hanc Convolvuli speciem à Convolvulo Aegyptiaco quinquefolio, supra in Tab. 3. explicato, primo à cortice virgulas involvente scabro, secundo à foliis latioribus glabris, & ab amplitudine florum eleganter purpuro-caeruleorum: quum Convolvuli quinquefolii Aegyptiaci supradicti solia hirsutie scateant, atque ad appositionem pediculorum cum caulibus quatuor cernantur foliola; denique flores multo sunt minores, ex purpura rubescentes, aut expansi vinosi coloris sunt, ipsaque planta ex Alpino de Exot. Arabica est, floribus fere innumeris redditur oculis spectatissima, quasi umbellam efformantibus, qui sunt simul 7. 9. ac aliquando plures.
7. Convolvulus maritimus major Italicus, sinuato seu auriculato potius folio, nobis. Hujus succinctam dedimus descriptionem inter Convolvulos majores, & sub Soldanellae seu Brassicae maritimae nomine à Casp. Bauh. & authoribus proponitur. Ad mare (inquit Ferrantes Imperatus) se expandit supra terram ad 5. vel 6. cubitos, folia habens incisa sinuata seu potius auriculata ad basin, crassa, saporis salsi: flores Campanulae forma albos habet; semina continet in folliculis triangulis hirsutis, Soldanellae maritimae modo, cui omnino in omnibus (praeter folia) congener, & quia viribus illius similis, ejusdem est cum illo usus cum è terra prodit. Est herba lactifera. Historia Lugdunensis in App. hujus Iconem ex Rauwolfio ponit, ac Brassicae maritimae genus inscribit, quod ab incolis Meuhendi à Rhase ad Almansorem Corrigiolam nominari tradit. Sed nec Meuhendi, nec Corrigiolae nomen alteri suae Brassicae marinae Rauwolfius attribuit, verum Scammoniae Monspeliensi. Folia ejus (uti dictum) quaedam sunt laciniata, quaedam non; omnia tamen parte superiore sinuata seu auriculata, ut apparet in Tabulae tertiae planta 2da, & in Tabula hac▪ septima largius tota ipsa planta de novo exhibetur.
8. Convolvulus ramosus minor, nobis. Hic à caeteris omnibus antedictis hac nota speciali distinguitur, quod singuli cauliculi in plurimos ramos bifurcationibus suis findantur, atque ex sinibus inter caules & folia protrudantur flores campanulati, quibus succedunt capsulae & semina, caeterorum Convolvulorum suae familias modo. Nomina & natales in titulis suis satis superque apparent, ejusdemque sunt temperamenti, earundemque virium cum praedictis (secundum magis & minus) ratiocinando ex libro naturae, seu à fine ultimo, propter conformitatem in floribus, capsulis seminalibus & ipsorum seminibus.
LUPULUS.
LUpulum à Plinio l. 21. c. 15. Lupum salictarium nominatum volunt: qui Mesueo 2. Purg. 24. Volubilis foliis asperis dicitur: hodie in Graecia [...] nominatur.
Sativus est & Silvestris, magnitudine differentes: sic Silvestris florum conos minores, rariores, paucioresque habet: aliis Lupulus florens fructu caret: & contra fructum ferens non floret.
9. Convolvulus perennis hereroclitus, floribus herbaceis, capsulis foliaceis strobili instar, nobis. Lupulus mas & femina, C. B. P. Cam. Ep. & Hort. Haec herba Convolvuli heterocliti scandentis est species, quae amplexu vivit & perticas aliaque adminicula Caulibus suis circumligando scandit. Cauliculos promit longissimos, asperos & hirsutos: folia quoque aspera, lata, angulosa, Vitis aut Bryoniae albae potius similia; verumtamen magis viridia & paucioribus incisuris divisa: flores è summis virgulis racematim dependent parvi, herbacei seu subalbidi: quibus succedunt fructus qui folliculosi & haud magni sunt, strobili instar ex foliolis imbricatim sese contegentibus, seu ex tenuibus membranis squamatim sed laxe satis compacti, colore subalbidi, seu ochroleuci & quasi ad pallidum colorem vergentes: gravis sunt odoris, in quibus latet semen exiguum, nigricans, facile post strobilos exsiccatos excidens; radices tamen vivaces sibi invicem implicantur.
[Page 38]10. Lupulus silvestris, minor ex primo intuitu omnium partium apparet in ipsa planta vigente sponte in sepibus; Vide icones sativi & silvestris in fine Tab. VII. & referantur ad scandentes Herbas heteroclitas, post Nasturtium Indicum & Halicacabum Pisum vesicarium dictum, in fine Cap. 2. explicatas & Tab. 4ta sculptas.
LOCUS & TEMPUS.
Lupulus nascitur inter vepres & senticeta, circa agrorum margines; sed silvestris strobilos seu conos minores, rariores pauciores (que) quam sativus profert: quin & quoad omnes partes minor est sativo, hoc contingit omnibus silvestribus, quippe in macriore solo proveniunt. Cultus vero restibile & pingue desiderat solum, atque cultura multo laetior exit. Coni tam silvestris quam culti seu sativi saepe flores inutiles edunt subpallidos, qui sine fructu pereuntes in pollinem luteum abeunt, unde sterilis seu femina authoribus dicitur, aliquando post flores deciduos semina subnigricantia profert & mas dicitur. Floret tam mas, quam femina, aut fertilis aut sterilis renitentibus authoribus; at solus mas producit semina aestate. Septembri colliguntur coni tam maris quam feminae, & ad cervisiae seu potius Zythi usum reponuntur. Vere autem novi turiones erumpunt, qui adhuc recentes è terra nati, comeduntur cum sale, oleo, addito aliquando Pipere, adinstar turionum Asparagi: per totam vero aestatem perticas appositas scandunt cauliculi sese in altum attolentes, in quorum summis pendent coni strobilive, qui collecti sub finem aestatis in usum praedictum conservantur, & per totam hyemem solae restant radices in terra, decidentibus foliis, & putrescentibus cauliculis, & eo praecipuo nomine hic collocavimus inter herbas Scandentes, non autem Scandentes caulibus, & lignea substantia donatas plantas sub finem primae partis locatas.
NOMINA.
Convolvulus perennis heteroclitus, floribus herbaceis, capsulis foliaceis strobili instar, nobis. Lupulus mas, C. B. P. Cam. Ep. Sativus & silvestris, Trag. Lugd, Salictarius, Fuch. Dod. Gall. Gesn. Hort. Lob. (cui & vitis septentrionalium quia patentissimos Lupulo consitos tractus ad suam cervisiam conficiendam sedulo colunt septentrionales) Caes. Lupulus salictarius (quod salices scandat) Ad. Lob. Lupulus femina cui follicares sunt fructus & mas qui steriles habet flores, I. B. Lupulus femina, C. B. P. & Cam. Ep. Est & spontaneus, qui neutiquam à culto seu sativo differt nisi partium tenuitate, quemadmodum omnes omnium generum plantae cultura & mangonio laetius & felicius proveniunt. Sterilis (uti dictum) flosculos producit subpallidos, qui tamen sine fructu pereunt & in pollinem luteum abeunt. Hoc familiare est quibusdam aliis subalternis herbarum generibus, ut Mercuriali annuae, perenni Cynocrambe dictae, & incanae maritimae, (quae omnes in marem & feminam seu testiculatam & spicatam, si mavis, fertilem & sterilem dividuntur) Spinachiae, Cannabi nostrati, & Cannabi Contareni. Omnes hae herbarum species (& si quae aliae hujus farinae detegantur) producuntur indifferenter ex eodem semine aut testiculatae semine onustae, aut spicatae steriles sine semine, quarum priores omnes utplurimum dicuntur mares, posteriores autem feminae, ex marum semine sato procreatur utraque varietas, femina spicata non se seminibus propagante. De hisce omnibus propriis suis locis disseremus, haec obiter impraesentiarum dixisse sufficiat.
TEMPERAMENTUM & VIRES.
Coni Lupuli sunt calidi & sicci, caput saepe impetunt & idem facile implent, odore graviore ipsum ferientes; ejusdem temperamenti sunt & folia ipsa simul aperientia & abstergentia. Primi turiones seu Asparagi Lupuli vere erumpentes mitiores multo sunt, & in edulia recipiuntur; oblectamento tamen magis (ut ait Plinius) quam cibus. Nam alimenti quidem perexiguum conferunt; prosunt tamen visceribus & aperiendo, & urinam movendo; faciliorem etiam alvum faciunt. Teneriores cauliculi sub exitum è terra, turiones, ipsique quoque coni jecur & lienem ab obstructionibus liberant; per urinas expurgant; sanguinem mundant: adversus diuturnas febres scabiem & cutis faeditates decocta in sero lactis prosunt. Succus ejusdem potentior est, & non modo ab obstructionibus liberat, sed & bilem & pituitam per alvum educit; idem auribus instillatus à faetore eas liberat, & putredine [Page 39] vendicat. Cervisia conis conditur, copia tamen nimia amarorem & conciliat, & capiti molestiorem efficit. Semen Lupuli lumbricos ventris necat, urinas provocat & menstrua educit. Vulgus seu vetulae Salmanticenses, saepenumero medicinam sactitare solitae, ad curandam alopeciam ex lue venerea natam, hac ratione Lupulo utebantur. Ejus radices pondere unius librae probe lotas & à sordibus repurgatas, per noctem in aquae lib. 8. macerabant, postridie in illa ipsa aqua, lento igne fumo experte, ad tertiae partis consumptionem coquebant, vel etiam ad mediam partem, si vehemens esset alopecia. Decoctionem servabant in usum, ejus uncias octo maneaegris jejunis propinabant, deinde stragulis injectis sudorem provocabant, addebant interdum Apii sive Selini hortensis duas aut tres, & graminis aliquot radices, nonnunquam etiam uvas passas à gigartis purgatas. De caeteris facultatibus vide Joh. Bauhinum pag. 153.
HALLUCINATIONES CASP. BAUHINI Aliorumque Authorum.
LVpulus florens fructu caret: & contra silvestris fructum ferens non floret. Redarguendus hic est Casp. Bauhinus, & ejus sequaces neoterici, mutuati ab ipso in historiis suis universalibus, caecutientes in re tam manifesta: nos contra asserimus Lupulum caeterasque illic citatas herbas omnes, fructum ferentes, florere primitus, deinde fructum ferre, ut videre est in Lupulo ipso, Mercuriali tripiici, Cannabe tam nostrate, quam peregrina Bangu [...] dicta, Spluachia & id genus aliis. Steriles seu feminae flores sine fructu inutiliter proferunt.
Explicatio Tubulae octavae, Sectionis primae.
CUCURBITAE ADDENDAE.
1. CUcurbita silvestris fungiformis, Ger. Capitata, Tab. C. B. P. Stellata seu sessilis Cam. Haec Cucurbitae silvestris species, multos sarmentosos cauliculos, capreolis donatos, habet, quibus vicina quaeque apprehendit: folia sunt lata, laciniata & in margine ferrata vitium instar, mollia, incana; flores candidi sunt, & integri in fundo & quinquesariam in margine divisi: semina compressa utrinque auriculata &c. quae omnia eam Cucurbitam esse plane demonstrant. Facile à caeteris antedictis Cucurbitis cognoscitur à figura diversa fructus, qui eandem habet exterius rotundam, convexam adinstar exterioris & superioris partis fungi esculenti (Moreille Gallice dicti) unde fungiformis dicitur; pars autem versus pediculum est concava, in orbita seu limbo majore & viciniore pediculo multis angulis seu potius protuberantibus bullis notatur, & eo nomine Cucurbita major angulosa seu stellata dici satis apte meretur.
2. Cucurbita Indica parva, I. B. Cucurbitae parvum genus, fructu pugni magnitudine, cortice rubro maculis asperso, & semine rubro, Johannis Bauhini C. B. P. Hoc genus Cucurbitae est fere globosum, pugno paulo majus, versus pediculum paulo angustius, cortice constat valde crasso, subflavo, potius rubro, maculis fuscis notato; seminibus Cucurbitae mollis fructu longo minoribus, rubris, medullâ intus albâ.
PEPONES ADDENDI.
3. Pepo Indicus, minor, angulosus Tabernemontani, I. B. Pepo minor Indicus IV. Taber. Pepo hic fructum profert tumidum seu extumescentem, petiolo inflexo & exasperato quinquangulo innixum, striisque per longitudinem sulcatum, in regione media ampliorem, multis costis modo majoribus, modo minoribus, sinum latum inter majorum interstitia relinquentibus, quibus inaequalior non quidem asper redditur fructus; costae ipsius fructus majores, utplurimnm à medio petioli centro deflectentes, & versus ventrem excurrentes undique prominent, quae secundum fructus longitudinem unà cum sinubus protractae desinunt in angulum, seu potius fastigium aliquantulum acutum, cujus contrarium cernitur in Cucurbita fungiformi Gerardi; quandoquidem exterior hujus cortex constituit quasi semicirculum, at illius desinit in fastigium acutum.
4. Pepo seu Melopepo latus, clypeiformis absque capreolis, nobis. Melopepo clypeatus, Tab. Cucurbita clypeiformis Siciliana, I. B. Hic est Pepo à foliis asperis & à semine rhombi piscis instar; quin & flores fert luteos. Passim male Cucurbita & Pepo ab authoribus hucusque confunduntur. Nos notam utrique genericam & essentialem assignavimus; [Page 40] Cucurbitae enim flores albos, folia mollia seu incana, semina auriculata gerunt; Pepones autem flores luteos aureosve, folia aspera, semina rhomboïdea in medio tumida. Hic praecipue inter caeteros dignoscitur, primo quod erectus proveniat, secundo quod absque capreolis reperiatur, & in hisce solus hic Pepo convenit cum Cucumere asinino, inter omnes fructus horarios pomiferos. Fructus clypeum in orbita angulosum repraesentat, tenero est exteriore cortice, carne luteola, firma; sapore aliorum Peponum, atque semine rhomboïdeo uti dictum: fructus labia reflectuntur & crispantur. In calidis aedium cameris apud meridionales durat per totam quadragesimam, sicut & plurimi alii diversarum omnino formarum seu figurarum Pepones; sed in humidis omnes putrescunt. Pepones in taleolas scissos & farina aspersos, cum pipere, sale & cepis frixos, suaves satis, mandunt in Italia, Gallia, Belgio & alibi ut refert Lobelius. In Gallia additur lac ipsis in taleolas scissis. Diversimode praeparati diversum habent gustum omnes cujuscunque formae Pepones.
5. Pepo maximus clypeatus, Ger. Hic figura tantum fructus in cortice exteriore clypeato distinguitur à Pepone maximo rotundo, convenit in caeteris omnibus, cauliculis, foliis, capreolis (superiore excepto) floribus. Nota floribus majoribus majora succedere poma & consequenter semina etiam majora, rhomboïdea tamen. Variant in infinitum, magnitudine, figura, cortice duriore, molliore: colore itidem, sunt enim albi, lutei, virides dilute, aut saturate, adeo ut subnigrescere videantur aliquando; suntque cortices sulcati, striati, tessulati, verrucosi &c. Non dubium est, quin in calidioribus regionibus ad vastam amplitudinem excrescant Peponum fructus. Vidimus unicum Peponis pomum pendere libras 80. & amplius. Natura mirum in modum ludit in producendis fructibus hisce horariis pomiferis, qui Pepones aut Melopepones nuncupantur. Idem venit dicendum de Melonibus in diversis regionibus natis & educatis, tot enim reperiuntur varietates (ejusdem tamen generis) quot sunt diversae formae, corticumve colores. Omnes varietates hucusque observatae, & adhuc observandae, à satione, mangonio, & sub diverso coeli aspectu, & in diverso solo satae, formas sive figuras, colores, sapores, odores variare & mutare, à semine itidem, delectantur; natura in hisce sicut in plurimis aliis amplis, & longe patentibus generibus sic ludente. Hic maximus clypeatus Pepo habet fructum grandem, admodum compressum, tamen clypei forma, laciniatum seu potius in margine tuberosum bullatumve, prout videre est in cortice Pomi citrei. Sic facile erit lectori (ex eis quae supra diximus in tertio capite hujus Sectionis primae) genera sex subalterna horariorum fructuum scandentium distinguere. Vide semina ipsa sculpta in Tabula V. VI. VII. & VIII.
6. Pepo Virginianus clypeiformis, torulis & sulcis à pediculo ad umbilicum productis, nobis. Hic Pepo Virginianus, caulibus, foliis, capreolis, & floribus luteis integris in fundo, quinquefariam in margine partitis, & semine rhomboïdeo cum caeteris sui generis subalterni convenit, solâ fructus figura à maximo rotundo clypeato Gerardi distinguitur. Clypeatus enim Ger. fructum producit majorem, convexum seu rotundum exterius versus umbilicum, at versus pediculum concavum, & in orbita majore plurimas habet protuberantias prout conspiciuntur in Pomo citreo, & vulgo apud Virginianos Simnels dicuntur fructus, ab exteriore forma fructus conformi cum pane placentula apud Anglos Simnell etiam dicto, sicut & apud Italos ob eandem rationem Berlingozzo vulgo nuncupatur. Figura Cucurbitae fungiformis Ger. seu capitatae Tab. magis convenit cum pane Simnell, quam hic Virginianus, propter bullas angulosas protuberantes conspicuas in fungiformi Gerardi.
MELONES ADDENDI.
7. Melo moschatelinus, rotundus, parvus seu Melo saccharinus dictus Johanni Bauhino. Melo saccharatus, Lobel. Icon. Ger. Hic caulibus, foliis (nisi quod coloris sint magis saturate viridis) capreolis, floribus, convenit cum caeteris suae familias: fructum fert rotundum, magnitudine Colocynthidi pene parem: gustus admodum grati, saccharum omnino aemulantis, aut moschum redolentis unde ei denominatio. An arte, an natura hic odor aut gustus contingat, aliis discutiendum relinquimus. Carne est fulva, sapore mellito aut saccharato, odore pergrato moschum redolente, Hujus in gulae deliciis crudos fructus suavissimos habet universa Italia, Hispania, Galloprovincia, Narbonensis [Page 41] Narbonensis Gallia & Gallia Vasconica: in illis regionibus Junio, Julio & Augusto esitantur cum delectamento, cum pane tutius; qui avide sola pulpa vescuntur, obnoxii redduntur cholerae morbo, dysenteriae, & id genus aliis fluxibus, praecipue in regionibus versus Boream sitis, ut in Gallia septentrionali, Anglia, Belgio, ubi insipidiores sunt; proinde cum sale & pauxillo pipere, nonnunquam loco utriusque saccharo utuntur multi versus plagas illas septentrionales, prout trahit suus quemque gustus & appetitus. Melones aegre apud septentrionales praedictas gentes maturitatem adipiscuntur propter nimium frigus vernale, & imbrium copiam aestate, sed praecipue ob caloris desectum inopiamve.
Cucurbitae vires. Veteres Medici apud Plinium de Cucurbita ita senserunt, ut eam aqu [...]ra coagulatam dicerent. Galenus frigidae & humidae putat esse virtutis, idque ex eo probat, quod ipsa in cibo sumpta stomachum relaxet, bibendi desideria non excitet, caetera etiam in Cucurbita talia ut ejus potestatis exempla aperte demonstrant: cruda & trita pulpa lenit omnem tumorem; in cibo sumpta mollit ventrem; succus Cucurbitarum, ut Galenus ait, ad compescendum auriculae dolorem tepefactus infunditur; idem succus & dolorem dentium mitigat, si diutius in ore teneatur, sed & rosaceo mixtus, & unctione corpori admotus, febrium restinguit ardores; cinis aridae corticis efficaciter combusta potest sanare; eundem cinerem (ut ab expertis dicitur) ulcera in veretro jam in putredinem versa purgare, & ad cicatricem perducere asserimus: semini sicco illa vis traditur, ut in pulverem contusum & inspersum impleat vulnera, quae cavata fuere: quidam in vino bibendum illud dedere ut solutiones alvi fluentis inhiberent. Ex Simeonis Sethi sententia, Cucurbita concoctu facilis, & boni est succi, & admodum nutrit; sitem sedat, urinam cit, ventremque movet. Calidis & siccis temperaturis prodest, inflammationes ventris & jecoris sedat; pituitosos autem & colicos affectus laedit; semen genitale minuit & Veneris appetentiam extinguit; sanguis ex ea procreatur consistentia tenuis; thoraci, pulmoni & vesicae prodest. Magnam Cucurbitarum varietatem diversitatemque à seminis natura dependere testatur Columella elegantissimis suis versibus, quos hic subjicimus.
Docet itaque in his suis carminibus qua ratione ex eodem seminio longa & rotunda Cucurbita fieri possit. Quod autem in carmine jam recitato, hâc ipsa de re omisit, in prosa non multum post addit: aquosis autem locis primo quoque tempore, non tamen ante calendas Martii semen ponendum est, ut maturari possit aequinoctio confecto. Idque de media parte Cucurbitae semen inverso cacumine ponito, ut fiat incrementi vastioris, nam sunt ad usum vasa satis idonea. At si esculentas mensae parabis, recto cacumine de collo Cucurbitae sumptum semen serendum erit, quo prolixior & tenuior fructus ejus nascatur. Quanquam Cucurbitae formâ inter se dissimiles habeantur, non tamen viribus & natura sibiinvicem repugnant. Siquidem (ut Columella tradit, & Plinius l. 19. c. 5. refert) forma varia in Cucurbitis arte & mangonio fieri facile possit. Diligenter custodiendum est, ne eò mulieres accedant: namque earum contactu facile elanguescunt incrementa virentium, tantoque magis, si iis fluant menses, tunc enim solo oculorum intuitu tenellos enecant foetus. Amant Cucurbitae mirum in modum aquas: nam si prope in patens vasculum aqua subjiciatur, à quinque vel sex digitorum intervallo, ante posterum diem adrepentes cognoscentur descendisse. Tanta est Cucurbitarum, Peponum, Melonum & Cucumerum inter se cognatio, ut antiqui Graeci & Latini, nedum recentiores scriptores minus accurate, nomenclatuturas discreverint. Hippocrati, uti Theophrasto, videtur quamlibet varietatem aut differentiam [Page 42] genericam horum fructuum [...] vox significare, [...] namque bullire est, unde [...], quae vas, ollam & pyxidem significat & sanguisugum vitreum aut cornu instrumentum, indeque forte Latinis Cucurbita, tametsi Varroni à curvando dicta putetur Cucurbita; quare quo facilius decernantur & percipiantur ab invicem, quae hodie in usum medicum & culinarium venerunt, genera cuncta [...] vel Cucumeres appellant. Cucurbita quae Zuccha vel Zucca Italis dicitur depravatis elementis, à [...] aut [...] utroque enim modo scribunt nonnulli Graeci; nam [...] (unde enim ficus derivatur) generalissima fuit appellatio Cucurbitarum, Melonum, Peponum & Cucumerum. Quare cucumerinae familiae maximae vocari possunt Cucurbitae, & commodiore etymo à curvando deduci, quasi curbando ut loquuntur Vascones & Pyrenaei, unde Cucurbita. Nos partim propter foliorum, fructuum, sed praecipue seminum varietatem, sex constituimus genera distincta horariorum, aut si mavultis Cucumerariorum fructuum, à formâ seminum satis distinctorum, Cucurbitam, Peponem, Colocynthidem, Anguriam, Melonem & Cucumerem. De modo serendi ex veteribus, atque etiam neotericis quaedam de loco, tempore, satione, cultu & mangonio, commemorata sunt. Quare haec omnia hic duntaxat in medium adferemus quae apud Dodonaeum legimus. Cucurbitae in hortis seruntur ac coluntur, & sub Autumni finem ad maturitatem perveniunt; in calidis tamen regionibus citius. Praecoces maxime sic redduntur, cùm Cucurbitae, tum Cucumeres, Pepones & Melones; in Cophinos aut fictilia aut vascula quaelibet, terra cribrata, stercore consummato ad mixto, injicienda, liquidior facta: & anticipato consueto tempore, Vere videlicet inchoante, semina implantanda, & cum sol & calor accesserint, plantulae tenues sunt transplantandae, viz. quum quaterna folia adeptae fuerint & frigora & glacies nocturnae transierint. Cucurbita seu Zuccha pro nota generica & essentiali à fine ultimo (uti supra à nobis dictum) seminum scilicet forma, cognoscitur à Pepone, cui magis est conformis, quod semina producat oblonga, duabus auriculis praedita, ergo male passim authores Cucurbitae nomen Peponibus adaptant, qui semina producunt tumida in medio, Rhomboidea, cum fimbria membranacea, undique semen cingente. Cucurbita amara seu Colocynthis convenit in omnibus cum Pepone, foliis, floribus & seminibus, seu seminis forma & figura; sola amaritudine pulpae interioris seminumque cognoscitur à Pepone, unde non inepte Pepo amarus dicitur.
Pepones lati eduntur non modo elixi sed & in pingui aliquo frixi. Descendunt vero per alvum haud segniter: alimentum adferunt quale aliorum Peponum pulpae. Pepones compressi, rotundi, Melonis effigie, in taleolas scissi frixique in sartagine & farina aspersi, suaves admodum eduntur in Gallia, Belgio, & tutius alibi apud Meridionales.
Pepo Aegyptius reticulatus, nobis. Cucumis Aegyptius reticulatus seu Luffa Arabum, Vesling. in Prosp. Alpin. de Plant. Aegyp. Quamvis Veslingius Cucumeris nomen huic plantae assignaverit, nos ex primo intuitu seminis hujus plantae ad nos transmissi, deteximus eandem ad Peponum classem reduci debere à conformitate seminum, in medio tumidorum cum circulo membranaceo ejusdem semen cingente; idcirco cum recedat à Cucumerum classe, qui semina oblonga, minora, sine limbo exterius ambiente semen producunt, huic denegabitur Cucumeris nomen, & appellabitur à nobis Pepo Aegyptius reticulatus. Hujus datur duplex varietas. Est vel semine albo, vel nigro. Consulat Lector Tabulam App. ad Sectionem nostram primam hujus Historiae.
Fernelius Colocynthidem calidam siccamque dixit ordine 3••, amarissimam, lentam pituitam, crassos & glutinosos humores, pariterque bilem utramque (quod vix aliis concessum est) detrahere, & aquam citrinam idque maxime ex articulis, & distantissimis & reconditissimis partibus; conferre morbis inveteratis, contumacibus, quos neque Agaricus, neque Turpetum solvent, vehementer autem ventriculum, viscera, corpusque conturbare, venas aperire, & sanguinem elicere, potentius quam Aloe aut aliud quod vis Pharmacum; intestina corrodere, gravibus tortionibus eadem excruciare. Quocirca exquisitissime tritam dilui oleo amygdalarum dulcium, additaque Tragacantha aut Mastiche concinnari in trochiscos, vel coqui in jure pingui, aut alio quovis liquore leniente. Nec puerorum, nec senum, [Page 43] nec praegnantium (foetus enim vel supposita Coloeynthis enecat) sed aetate adhuc florentium & robustorum medicamentum esse, vixque nisi aliorum permixtione tutum dari à scrup. un. ad drach. semis. Quod si omnino Colocynthide uti velis, accipere te jubet Tragus Germanicam nostram Pyro similem, utpote non tam strenuam & immitem. Pilam ergo seu fructum Colocynthidis bene excavato, fungosamque ejus unà cum seminibus medullam, cyatho vini quatuor aut quinque horis maceratam, per linteolum exprime, expressumque succum noctu cum cubitum ire velis bibe: quod si feceris, videbis luce appetente, pituitam, crassos ac viscosos humores, nec non bilem, citra noxam leviter exigi. Idem medicamentum colicis prodest, & ad putridas ventriculi febres facit. Mesuaeus Arabs inter alia huc reducenda vim Colocynthidis potissimum catharticam nobis sic descriptam reliquit. Immatura Colocynthis flatus torminosos & molestissimos excitat, immodice purgat, ut etiam sanguinem educat, & saepe mortem adferat. Pessima autem ac venenosa est, quam produxit unicam tota planta, quae planta si loco aliquo sit unica, multo perniciosiorem fructum parit, praesertim si locus ille est uliginosus vel pulverulentus, vel Thermis propinquus, vel serpentibus abundet. Calida est & sicca uti dictum supra ordine tertio, igneâ substantia & terrea per ustionem tenuata & eximie amara constat. Pituitam & alios humores crassos & glutinosos magis ex profundis partibus & distantibus ut cerebro, nervis, musculis, juncturis, pulmone, thorace, quam ex venis atractos (ut Dioscorides censet) purgat. Purgat etiam bilem flavam, ut volunt alii. Quapropter morbis sequentibus mire subvenit, cephalalgiae antiquae, dolori totius cranii, hemicraniae contumaci, epilepsiae, apoplexiae, vertigini, aquosae fluxioni in oculum, podagrae frigidae, ischiadi maxime, ac reliquis nervorum juncturarumque affectibus, Asthmati item, ac tussi antiquae, dispnoeae ex thoracis repleti angustia, ac praeterea summe omninm prodest colico dolori, tam à pituita, quam à flatibus, etiam & hydropi. Omnia autem haec, sive ore sumpta, sive clystere intestinis immissa, praestat: utero autem imposita foetum necat. Eadem cum aceto forti affricta, alphos, lepram, psoram, elephantiam sanat. Oleum denique super cineres calidos incoctum cortici pulpa inanito capillos illitu nigrat, eosque ne cadant firmat, canitiem tardat. Idem auri instillatum, ejus calorem ac tinnitum sanat: incîdit enim, attenuat, tergit, digerit. Scribit Dodonaeus ejusdem semen ad mortuorum corporum conservationem ac condituram utile esse, praesertim eidem Myrrha & Aloe mixtis.
Anguriae semen urinam cit, led minus quam Peponum semina, quoniam celerius in ventriculo corrumpuntur. Meliora in his sunt, quae semen habent exiguum, calidos autem & siccos stomachos juvant; si in ardenti febre cum aceto porrigantur, valde prosunt. Proprium vero horum est nauseas ventriculi, calore excitatas, sedare. Horum interiora esse oportet, nam quae foris sunt, mali succi existunt, & difficulter admodum concoquuntur, & fere venenata sunt. Habent vero & alias proprietates, ut animo deficientes propter excedentem calorem reficiant. Si autem pituitam in ventriculo nanciscantur, nauseas faciunt, & colicos effectus & hypochondriacas passiones. Haec jam Simeon Sethi. Anguriae fructus, inquit Matthiolus, frigidus est & humidus ordine secundo, siti arcendae aptissimus: quo fit ut Itali ardente Syrio, ejus pulpa internâ se refocillent. Confert adurentibus febribus & linguae ariditati quam maxime. Acutos humores vincit, & iis auxiliatur, praesertim febrientibus, qui humorum malignitate potius quam abundantia scatent, siquidem Anguria (ut Serapioni placet) alvum in principio non fortiter citat; ideoque non illis convenit, qui tenuis & imbicillis sunt temperamenti, macri, aut exangues: etenim eis alterantibus magis opus est, quam ducentibus humores, verum quamvis id effici possit acidis medicamentis, insipida tamen, quae nonnullam dulcedinem habent, ut Auguria, hisce in casibus longe magis conveniunt. Impossible enim est, quin acida, & quae cum aceto parantur medicamenta, incîdant & attenuent, quod imbicillia corpora macra, & exanguia haud quaquam sustinere queunt, quia hujusmodi acidae potiones maciem augent, & ventriculum laedunt. Atqui etiam ubi quispiam acida astringentia propinaverit, impossibile quidem videtur ut obstructiones non augeantur, si ea in jecinore & ejus meatibus extiterint. Etenim acida & astringentia medicamenta exsiccant & nihil prorsus humectant. Porro quae insipida, & quae crassae sunt substantiae, quibus aliqua, ut in Anguria, dulcedo insit, suo quidem temperamento humectant, ac simul refrigerant, generantque in ipso jecinore sanguinem aquosum, qui flavae bilis fervorem & malitiam coercet, tam in jecinore, quam in venis. Caeterum, ut Dodonaeus [Page 44] concludit, Anguriae caro, quae cortici subest, cruda, sed frequentius cocta comeditur: alimentum autem confert exiguum, idque frigidum ac humidum; sanguinem ingenerat aquosum, qui internarum partium inflammationes mitigat, & bilis acrimoniam & fervorem contemperat: cruda in ore commansa, linguae in febribus asperitatem lenit, & sitim sedat. Semen facultate, Cucumerum simile est.
Melonum lac, praestantissimum in febribus ardentibus remedium. Seminum autem medullam aqua fontana aut aliquo alio liquore congruo prius contusam, per cribrum setaceum emulgent angustissimum, aut pannum ad institutum accomodatum. Seminis Melopeponum & Peponum cremor crebro febricitantibus utiliter ex hordeacea Ptisana, teste Matthiolo, propinatur; non solum enim refrigerat, sitimque extinguit, sed etiam obstructiones tum hepatis tum vasorum expedit, & urinam provocat. Datur tussientibus, tabidis, & marasmo affectis; atque etiam contra urinae ardores valde prodest, additis pastillis ex Halicacabi aut Glycyrrhizae succo, Mannae, Gummi Arabici, aut Tragacanthae momento; sed & magis confert seminis Papaverini cremor, accedat baccarumque Halicacabi & Malvae decoctum.
Cucumis Aegyptiis Chate dictus, nobis. Cucumis Aegyptius rotundifolius, C. B. P. Chate Aegyptiis Cucumerum genus, Alpin. Fructuum hujus usum corporibus in cibo, ipsis tum crudis tum coctis comestis, salubrem esse apud omnes incolas inter Aegyptios creditur. Sunt enim concoctu faciliores. Medici aliqui ibi, nonnullis febricitantibus crudos etiam hujus fructus mandendos concedunt, praesertimque peste affectis, quibus Cucumeres hosce crudos esitatos summe conducere, omnibus (qua ratione nescit Prosp. Alpinus author) persuasum sit: coctos in ardentibus febribus utiles esse ratione confirmatur, quandoquidem refrigerent & humectent. In renum & vesicae calidis morbis cum lacte coctos Cucumeres hosce multis diebus non sine multa utilitate in cibo usurpare, aut lac etiam ipsorum seminum pro iisdem malis per os saepe sumere solent. Ad oculorum vero & aliarum partium calidas inflammationes pulpa contusa Cucumerum lacti mixta utuntur, & ad sedandos podagricos dolores, à causa calida concitatos, succum lacte oleoque rosaceo mistum, partes leniendo, adhibent. Stillatitiam aquam ad jecoris caliditatem corrigendam, & ad sedandos renes, tum inflammatos, tum à calculis vexatos, multis diebus aegris bibere consulunt, quibus ipsam satis iis conferre experientia compertum est.
Explicatio Tabulae primae, Sectionis primae.
1. ASparagus foliis acutis, C. B. P. Corruda prior, Clus. Hist. Fruticosa est haec planta, duabus aut tribus pluribusve virgis, candidis, lignosis, firmis & ramosis praedita, circa quas quina, vel sena foliola simul semper juncta nascuntur, brevia, rigidiuscula & pungentia: flosculi lutei, senis parvulis petalis constantes, sub alis inter folia nascuntur, odore jucundo uti violae Martiae: baccae initio virescunt, deinde cinereum colorem induunt, semenque continent nigrum, durum: radices ab uno capite multae, crassae, instar Asparagi altilis, sed breviores, nascuntur. Hujus cauliculi prima germinatio in cibos venit, sed caeteris suae sortis cauliculi tenuiores sunt, quin & amariusculi, quo fit ut ingratiores habeantur in cibis.
2. Asparagus aculeatus alter, tribus aut quatuor spinis ad eundem exortum, C. B. P. Corruda altera, Clus. Hist. Fruticosus etiam est hic alter Asparagus, in viridibus & mollioribus ramis sive virgis ramosis, tres aut quatuor pluresve spinas, ab eodem fere exortu prodeuntes, hinc inde sparsas pro foliis ferens, virides itidem, uti sunt rami: flores ac baccas superioris majores fert, initio virides, deinde per maturitatem nigricantes, succo & pulpa virente plenas, qua semen includitur durum, foris nigrum, intus candidum, utplurimum unicum, interdum bina: radices habet plures, crassas, longas, superioris non valde dissimiles.
3. Asparagus aculeatus, spinis horridus, C. B. P. Corruda 3▪ Clus. Hist. Tertius hic Asparagus cubitales habet virgas, ramosas, candidas, lignosas, priori similes; candicantibus, firmis, deorsum spectantibus spinis, alternatim & secundum virgarum ramorumque inaequalium inflexionem horridis; ad quos quina, sena, nunc plura, nunc pauciora folia seu aculei ex eodem capite prodeunt, (ut in Larice) prioris Asparagi sylvestris foliis longiora, crassiora, magisque pungentia, larignis inquam foliis non dissimilia: quae commanducata subdulcia, & aliquantulum gummosa deprehenduntur: flos inter folia ex alarum sinu, longa tenuique petiolo dependet, senis itidem petalis conflatus, iisque herbaceis ex viridi pallescentibus: deinde fructus pene rotundus, sed qui tricoccos videtur (tametsi unicum granum magna ex parte contineat (raro bina) foris nigrum, intus candidum, firmum, ut superioribus initio virescens, maturitate rubescens) & carnosus, succum continens lentum & viscidum: radice firmatur multiplici, instar aliorum silvestrium Asparagorum, crassa, intus alba, foris flavescente; initio veris aliquot turiones fiunt, instar Asparagi altilis sive domestici, qui illorum modo manduntur, tam crudi, quam cocti, cum oleo, aceto & sale.
4. Asparagus domesticus, Eyst. Hortensis, Dod. Asparagi hujus domestici caulis, postquam adolevit, crassus, durus, & rotundus est, bicubitalis ac saepe altior, in multos ramos diffinditur, qui foliolis convestiuntur mollibus, virentibus, copiosis quidem, sed exiguis, capillamenti aut foeniculi instar tenuibus: flosculi secundum ramulos exeunt minuti, senis pariter petalis herbacei coloris praediti, atque plura intus staminula apicibus luteis donata proferunt; quibus succedunt baccae virides, per maturitatem corallii similitudine rubentes, rotundae, Ochri fructus magnitudine, in quarum singulis aliquot nigra semina conduntur numero incerto, quinque, sex, septem: radices sunt multae, crassae, molles, spongiosaeque, fibris etiam scatentes, & ab uno capite seu apice superiore dependentes, longe lateque in rotunditatem sparsae. Datur & Asparagus silvestris tenuissimo folio; & maritimus crassiore folio, C. B. P. differunt tantum ratione loci in quo producuntur, atque ex alterutro (mangonio) domesticus noster manavit; idem cernere licet in quamplurimis domesticis plantis, in hortos bene stercoratos translatis.
Asparagi urinas nonnihil promovent, renibus & vesicae sunt utiles, atque urinae per ureteres in vesicam distillanti odorem ingratum & quasi quid hircinum conciliant. Alimentum autem corpori humidum adferunt, semen genitale augent & ad venerem excitant: radices cum sativi, tum silvestris Asparagi extergendi vim habent; renes & jecur ab infarctu liberant, pectori ac pulmonibus prosunt: decoctum earundem radicum dentium doloribus mederi author est Dioscorides.
PAg. 490. col. 2. pl. 2. & 3. Asparagus folio tenuissimo, & maritimus crassiore folio, C. B. P. differunt tantum natalibus, atque ex hisce silvestribus in hortis cultis inque agro bene stercorato, & mangonio bene & diligenter elaborato provenit domesticus, quare entia non sunt multiplicanda sine necessitate ut vult Casp. Bauhinus in Pin. aliique authores ab ipso citati.
Pag. 490. col. 2. pl. 4. Asparago aculeato affinis, triplici semper spina, C. B. P. Echinopoda Cretica, Hon. Belli, Ep. 2. ad Clus. & Ponae Italice.
Pag. 394. col. 2. pl. 7. Genista, spartium spinosum, aphyllon, alterum, tribus aculeis semper junctis, floribus luteis, C. B. P. Echinopoda Cretica, Hon. Belli, Ep. 2. ad Clus. Echinopoda Cretica à Casp. Bauhino bis repetitur, sub diversis generibus. Plantam esse spinosam tribus spinis seu aculeis praeditam observamus, sed ad quam horum duorum generum classem debeat referri, in incerto relinquimus, quia nihil certi haurire potuimus ex Hon. Belli, neque ex Joh. Pona. Johannes Pona figuram praedictae plantae exhibet sine flore, & sine capsula seminali, nec bene describit: tantummodo in descriptione montis Baldi Italice, florem dicit esse luteum, sed sitne hexapetala baccifera, ut sunt Asparagi seu Corrudae, an papilionacea siliquosa, ut Genista spartium, nondum nobis innotescere potuit, nec ex descriptione Hon. Belli, nec ex ipsius Ponae descriptione, nec figura ut dixi. Proinde ad quam classem reducenda sit haec spinosae planta, posteris ipsam florentem, & fructum producentem remittimus.