ORATIO HABITA IN Scholâ Christi Orphano-Trophii, CORAM ILLUSTRISSIMO CIVITATIS PRAETORE, DIGNISSIMIS PRAESIDIBUS, FIDISSIMIS THESAƲRARIIS; Et Caeteris HOSPITIORUM LONDINENSIBUS Patronis Benignissimis: SEPTEMBRIS xxjmo, 1675.

Londini, Typis Gulielmi Godbid, 1675.

ORATIO HABITA IN Scholâ Christi Orphano-Trophii.

Praestantissime Praetor, Senatores Selectissimi, Cives Gravissimi,

INter veteres olìm Romanos in con­suetudinem abiit, cum apud populum sacris & festis verba facturi essent, Auditorum animos orationis suavi­tate delenire, & hostium spolia, veluti auctae gloriae & factorum ornamenta osten­tare, nè aculeis hisce stimulati, tàm in­signes triumphos defaedarent.

Et quid non hodiè Alumni vestri, qui ad jucundos hos Septembris dies a­maenam [Page 2] sibi de Sole vestro affulsisse lucem affirmant, exultarent? Quid nî, con­spectis Patronis, intrà hos parietes gratae praesentiae vestrae plausus ab universis datus esset? Est, est, inquam, adeò suavis conventus vester, ut neminem nostrûm hodiè esse videatis, cujus pectus gaudiis plenum in vultum non exundat, & lingua Munificentiae vestrae Amplitudinem non praedicat. Ecce eos, quibus irradiavit charitatis vestrae Sol Clarissimus, Grati­tudinis nostrae victimas offerentes, & flexis genibus pedes vestros deosculantes.

Devicistis nos obsequio vestro, & ità affecistis, ut animi nostri in exultationem excitentur, & parietes ipsi aequis laudibus personent. Summa profectò hodiè emi­cuit pietas & clementia, quam, etsi non faenerato, animo tamen grato rependere­mus. Hic dies Orphanorum laudibus tri­umpharet, & Civitatis nostrae Claritudo apud Posteros grandesceret. Ità quidèm hoc tempus quàm maximè postulat & locus imperat. Sed quis hanc provinciam sus­cepturus [Page 3] est? Ingenue prof [...]ctò confiten­dum est (Patroni Spectatissimi) hoc nimìs arduum & humeris impar videri; Potiùs tamen quàm Londini Civitatis nostrae florentissimae, cujus liberalitatem nos mi­selli satis experti sumus, fama desperiret, Ego, à quo nihil, nisi quod ex quotidiani Sermonis faece congestum, expectandum est, hujus hodiè aggrediar laudationem & pertinacitèr evincam.

Omnes ubique Londini gloriam & de­cus Senatorum venerantur: Hic Gazo­phylacia civium opulenta mirantur, illìc magnifica domicilia collaudant; Hic Byr­sam Mercatorum multitudine satis reple­tam indigitant; illìc Subselliorum & Sa­crarum Aedium, quae nupèr in fumum & cineres redacta fuerant, amplitudinem comprobant.

Nec Nominis vestri fama offuscatur te­nebris. Estis profectò Cives urbis non in­fimi ordinis, sed celeberrimi, quae inter caeteras hujus gentis ita caput extulit, ut totius Regni Metropolis & Emporeum [Page 4] dignè habeatur. Vos Londinum in am­plexu fovet, & securis sedibus posuit. Hic fascibus & praefecturis decorati; hìc ho­noris titulis insigniti, opibus pervigetis, summo imperio & autoritate pollentes. At­que hìnc tanta civitati claritudo, tanta & vobis charitatis celebritate conspicuis, accessura fama, quam caeterae colunt & ubique praedicant.

Sed quò tandèm in immensum civitatis nostrae laudum Oceanum praeceps feror? Rapuit quidèm (Patroni spectatissimi) & abduxit orationis cursum Londini magni­tudo. Gestiret animus mihi fusiùs paulò prosequi; sed peritioris penecilli negotium hoc petit. Liceat tamen pauca, quibus Munificentiae & Charitatis hujus indicia lucidiùs paulò enitescant, recensere.

Satis ni fallor, constant praemia peram­pla, quibus spectantium oculos in se trahit. Panduntur orphanorum catervis, ut opu­lentiam agnoscant, portae Regales. Al­tiora solet moliri animus, & siquod illu­strius possit inveniri, liberè meditatur. [Page 5] Demiratur profectò Alma Mater Edvardi Sexti pietatem insignissimam, qui Pri­mores olìm ad consilium advocavit, ut, quò ipse cum illis bonorum esset operum fe­racior, desiniretur.

Ille, ut olìm visum fuit, prima jecit Salutis nostrae fundamenta, & quibus egen­tibus succurrendum esset, rectè constituit. Et vos etiam (Dignissimi) manus vestras admovistis, & ab incendiorum injuriis ità vestris nupèr vindicâstis sumptibus, ut nec in hâc nec in aliis regionibus illu­strius inveniri possit piae charitatis Monu­mentum. Ità signa & bonitatis vexilla Londinum refert, ità thesauros expli­cuit, ut jàm per totum terrarum orbem fama vigeat, & literis & linguis cele­bretur.

Facessant tandèm miserorum planctus, & afflictorum variis doloribus capitum sin­gultus, ne aures Londinensium diutiùs perstrepant, nec languorem animis nostris incutiant. Ecce quàm benè à Deo ipso his consultum fuit, ut nihil, quo corpora [Page 6] sustententur, aut morborum cruciatus ex­pellatur, omninò desit. Patent & Divi Bartholomaei, & Divi Thomae Fores, ut crura mutilata & brachia eluxata in integrum restituerent. Reverâ Nosoco­mium! Sed Peritos apparavit Londini Clementia Samaritanos, qui vulnera colligant, & molle lenitudinis oleum in­fundunt. Ecce Bethesdam apud Pisci­nam, ubi Angelus Munificentiae aquas turbat, eâdemque turbatione plurimi quocunque detinentur morbo, sani fiunt.

Nec Misericordiam Manichodocheîo, Bedlam scilicet, parciorem perspicio. Hìc quidèm miseriarum affatìm persen­tire licet; sed vestra (Benignissimi) ut eos ad humanam formam resuscitetis, qui homines esse propemodùm cessavêre, bene­ficentia longè latéque sese diffundit. Re­gale profecto Domicilium! quod sumptibu [...] vestris nupèr construxistis, Demir amur Et jam, ut in aliis, ità etiam in ration [...] amissâ mentibus captis reddendâ, no [...] minùs emicuit liberalitas vestra, etsi fortassè [Page 7] non eadem gratia vobis referatur, sed malè moratâ potiùs tractemini.

Procùl à Maenibus nostris recedant Va­gabundi, qui malè juvenantur & vitio­rum faece volutare solent; exterminen­tur aedibus & vicis, qui pediculis ver­minant, vitam silentio transeuntes. Si nolint, adest Irenarcha, ut Curatoris Pacis ductu & Lictoris Coactu, Pistrini, quod cane pejus & angue horrent, saevi­tiam sentiant & crudeli lacerentur ver­bere terga.

Piget profectò (Dignissimi) ut Clemen­tia vestra, quae ex naturâ suâ nullum ali­um aspectum, nisi placidos arrisus novit, frontem rugis implicare cogeretur; sed medicam disciplinae severae potionem, ut periti solent, praebetis, ut è laethifero malae crucis excidio elabantur. Sed hos ad salutares manus vestras remitto. Estis quidèm Gnari Medici, qui medicamenta, [...]ad quod offendit, evacuandum, & ad elan­guentes vires corroborandum administrare probè scitis.

[Page 8] Jàm verò, Quis eâ pectoris caligin [...] & caecitate versatur, ut Mentem ess [...] Sapientissimam, quae mundum condidit non credat? non agnoscat? Ecce Misello [...] & Orphanorum Turbam, qui graves olim pertinacis fortunae ictus perpessi sumus, quibus propter parentum amissionem, nec panis aderat, nec vestiment [...] ad aerunenosam nuditatem tegendam [...] nec domicilium, cujus latebris nos calamitosos occultemus, suppetebat; Num verò melior nobis arrisit Deus, & manum porrexit, ut non solùm integrae conservandae, sed etiam perditae restituend [...] valetudini consulatur. Deus nobis ha [...] otia fecit.

Et vos etiam (Benignissimi) verè Patres colimus. In vestro jam favore (quo [...] Deo visum est) securi latitamus, qui in opiâ & egestate perituri fuimus, nî benignitas vestra nos nutriendi curam in [...] visset. Eam profectò fortunae nostr [...] miserae, multúmque jactatae portum & perfugium experti sumus. Felicitatem [Page 9] jàm nostram meditamur, quibus omnia, quae ad benè beatéque vivendum perti­nent, contigerunt. Nec est, quòd mul­tae ambiguae curae, aut gemibundi dolores, qui in nos olìm confluxerunt, nos am­pliùs reddant solicitos aut crucient. U­tinàm rebus & studiis nostris meliùs à nobis consultum esset, ut Praeceptorum, sub quibus militamus, laudes, & indu­stri am commendemus. Non suspicamur nos ex infimâ plebe natos, sempèr ità futuros; vestra enim Munificentia spe­rare meliora jussit. Curâstis, ut animi nostri excolerentur, & quibuscunque post­hàc artibus exercitati simus, in iis ità versemur, ut aliis longè praelucere liceat.

Nos, ut videtis, in Musarum castris curâ vestrâ & auspcio ducti sumus.

Suppetunt & nobis arma, quibus vel hostes provocare, vel nos ulcisci lacessitos facilè possimus.

[Page 10] Ecce Armamentarium nobis à di [...] nissimo quodam Patrono nupèr fundatu [...] & diversis armis ab aliis benè re [...]e [...] tum; Bibliothecam scilicet, ex quâ tamquam è penu ad universorum usum lib [...] depromi possunt. Nunc Ciceronis [...] ­nimam Spirare licet, & ad altiora studi [...] nosmetipsos adaptemus, dum alii Sphaera [...] & coelorum Regiones dimensuri sumus.

Sed timeo (venerandi Patres & Patroni selectissimi) nè, dum armorum usum & vires nostras ostentamus, hostes i [...] praelia nos poscerent, & rebus vestri [...] hodiè Mora sient.

Ad castra tandèm reversurus sum. Li­ceat tamen, quaeso, quia res vestrae di­cendi finem postulant, ut votivas preces provobis facerem.

Inclarescant undique CIVITATIS nostrae SENATORES pientissimi.
Vivat CAROLUS REX Sere­nissimus, atque Alii in hujus Imperii Spem geniti.
[Page 11] Floreat BRITANNIA nostra & in aeternùm vigeat.
Dixi, Simon Ledeatt, Orphanus.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.