OMNIS Prophetia à Deo est, & è Deo 1 solum intelligitur, quia Spiritui nulla potestas est plus videre quàm matricem suam. Septimanas igitur 21 Kotterianas absque Dei Lumine exponere, carnalitas est, & tota hactenus Europa, quatenus Romam Octavam repraesentat Apocalypticam, in ratione sua caeca occaecata fuit, dum absque Dei Spiritu & Prophetas novos legeret & exponeret. Legunt nostri Academici Scripturas, & explicant 2 rationis propriae Spiritu, & sic explicant Scripturas tanta certitudine, ut tota Europa nunc confusa, plenius in Romam Octavam sit transmutata ad sextum Dei Judicium tàm propinquum (O Jesu Christe!) sat matura. Non sic, non sic nobiscum, [Page 2] & veraces sunt nostrae explicationes Scripturae, infuso lumine a Jesu Christo acceptae, quae in calamum nostrum e veritatis sanctae canali absque omni nostrâ fere operatione influunt. Ad demonstrationem 4 ergo clarissimam impletum esse, quod Angelus Dei Kottero dixerit, Cap. 8. Dabit Deus Spiritum suum cuidam, qui tempus hoc calculando per 3 & 7 cognoscet: resolvemus hebdomadas istas 21 Propheticas luculentissimè. Ne credas, O homo, tam parvi momenti rem esse 5 concordantiam totius Scripturae Naturaeque in his 21 hebdomadis reperire? Nam totus mundus a Creatione suâ usque ad Christi reditum in 21 hebdomadas distributus est, quas Apocalypsis declarat clarissimè, Spiritum Dei habenti, & verum Christianismum realem practice exhibenti, non historicum istum nominalem, sub plagis septem Apocalypticis delineatum. Orent in Spiritu & 6 Veritate, exeant ex Octavâ Româ, rationem sidei subdant, & tunc intelligent, cujus Spiritûs verba haec fuère. Ast quis ferre verba Dei, quis intendere potest? Ad Scripturam omnes nunc clamant, 7 & contra Scripturam docent, scribunt, vivunt, quia litera Scripturae ipsos trucidat. Spiritus Dei in suis occluditur, Sapientia increata ad rationem reddendam, Cur hoc facis? Quis usus? Quid tandem? temerarie postulatur, & volunt intelligere vias Dei, cum suam viam vitamque nesciunt. Interea Dei Ira festinat, Bellum, Terraemotus, Fames, Pestis accenditur, & in medio Irae, Iram severiorem excitantes, occaecati signa quaerunt, & ipsi signa sunt, & brevi signa erunt. Non 8 [Page 3] silet Deus in nobis, sed mensuram adimplere permittit cunctis, castigatione paternâ suà tertia nos praeparans ad realem apparitionem istam ingentem ipsius istius, qui dicebat, Ego sum Dominus Tsebaoth; quae nimium terribile ignitum Signum, cujus Spiritûs haec sunt, Octavae Romae apparebit, ipsam inflammans. Qui credit, credat; intelligit, intelligat; intendit, intendat: SATIS DIXI. Sicuti autem magnae 21 Mundi-Septimanae, â Spiritu Dei mihi reseratae sunt, sex Millenariorum 9 Signum, Figuram, Realitatem, ab Adamo usque ad Sophatham comprehendentes: ita etiam 21 istae Septimanae Kotterianae, quae compendium magnarum 21 Septimanarum non solum repraesentant, sed divinâ Providentiâ Veritatem Sapientiamque divinam Prophetiae novae eloquuntur. O sancte Deus! Quomodo blasphemant Te indies tui in tuis Instrumentis? Sciunt Sapientiam nunquam 10 tuam habitasse, nisi in animâ â te sanctisicatâ, & tamen tuos Sapientiâ tuâ vestitos Prophetas, vel Diabolorum Discipulos appellare, vel PRO LUBITU LIBITUQUE SUO legere vel rejicere cogitant. O arrogans, O stulta ratio humana! 11 Quò non impellis te sequentes? Nesciunt quod christianè vivere, sit Christum ubique loquentem sequi, non persequi, ut Voluntas ipsius fiat tam in coelo quam in terrâ, hoc est, in omni Creaturâ. Habemus Mosen & Prophetas, scimus 12 Deum cum Mose locutum, cum Hoc nescimus; speciosae Serpentis Infernalis Inspirationes sunt, quia unius Dei una vox in omnibus, & nunquam alia erit ceu fuit, & nunquam tamen est, ceu fuit, [Page 4] nec erit, ceu est. Si Mosent & Prophetas habes, 13 habes generalem Scripturam; nec specialem applicatamque tempori tuo Scripturam, quam praesentes tui aevi Prophetae constituunt, vel spernes, vel lectu inutilem inquisitioneque seria indignant credes. Moses & Prophetae docuerunt Voluntatem 14 Legemque divinam impulsu divino; hi etiam applicant istam tuo seculo impulsu divino. Moses & Prophetae futura praedixerunt, ut Deum per ipsos egisse opera sua agnosceres eo certior Praeceptis 15 Monitisque Dei obediens; hi specialiores saltim tui temporis applicatores ab eodem Authore, ob similem tuam certitudinem. Moses & Prophetae Christum ubique inculcant, de Christo 16 agunt, de Christo triumphant, & characterem veri Salvatoris Mundi divinitùs proponunt; hi etiam post Christi Resurrectionem Ascensumque ad Coelos, Christum specialiùs tibi ostendunt, divinitùs excitati, verorumque Christianorum characteres designant. Moses & Prophetae de ultimis 17 temporibus, de sine seculi, de Antichristi Vicedeitate, de Christianorum seductione generalissima exhibuerunt, ne orbis seductus innocentiam quandam haberet attestari; hi specisicè ista praesenti tuo seculo applicant, in medris Antichristi tenebris ob eandam attestationem. Quid quaeso 18 excusationis? Quid falsitatis? Quid praetextûs? An non Moses & Prophetae suà in vitâ eandem incredulitatem á suis experti, quam nostri praesentes ab hodiernis? Non habent Mosen & Prophetas, qui ad Mosen & Prophetas semper appellant, quia Mosen & Prophetas in suis Filiis rejiciunt, spernunt, [Page 5] lectu inutiles judicant, & Pseudoprophetis Satanae, non Mosi & Prophetis manum dant. Quàm necessariò ad Mosen & Prophetas in dubiis 19 rebus appellandum est, ne seducamur; tam necessariò etiam in Mosis & Prophetarum dubiis locis, quos hic vel iste causavit, ad Prophetas Neotericos, Sanctae Scripturae divinos Commentarios recurrendum est, ne Antichristi, Babylonis, Romaeque Octavae conjecturis, discordes ampliùs maneamus. Unus Deus Triunus, Una Scriptura Triuna, Una Fides Triuna, Una Veritas Triuna: 20 econtra tot nunc de Deo, Scripturá, Fide, Veritate ferè Opiniones, quot non Sectae, sed ferè Sectarii. Et nos stulti Prophetas adhuc rejicimus, propter unicam concordiam missos, ne nostrâ discordia 21 in sexto Judicio cum caeteris rejectis rejiciamur? Satis, satis est hujus Babylonismi, & è somno voluptatum vestrarum somnioque optimae vitae Christianae nostrae, quae totaliter primaevae charitati veritati (que) discolor, expergiscendum est, ne nimis serò lacrymis aeternaturis nostram caecitate deploremus. Septimanae 21 Kotterianae facillimè consirmant dicta nostra, nisi praejudiciis intolerabilibus 22 divinae Sapientiae praejudicemus, quoniam paenitentiae nostrae traditi sunt tot anni, quot dies istae comprehendunt, antequam impaenitentes cum Antichristo, cujus Caput est Caesar, corpus Pontifex, cauda Hispanus, pedes caeteri Pontificii, Turcico Gladio cum Septentrionalium ense conjuncto ruant. Percurramus ergo Textûs ipsos Ko teri brevissimè. Angelus apud Kotterum Cap. 23 5. secretissimos numeros sub 1621, & 1630 retegens, [Page 6] tandem designat. v. 31. Hebdomadas 21 ab occupatione Pragae, quibus clapsis Praga rursus brevi Friderico sit cessura. Explicatores, nescientes Prophetam, futura, non praesentia, sub aenigmaticis 24 siguris, nominibus, certisque Personis semper praedicere, Deumque lusum suum cum filiis hominum habere, totâ Scripturá cum omnibus Electis docente, sumserunt Hebdomadas istas 21 pro communibus, occupationem Pragae pro communi Urbe Bohemiae, Fridericum pro Palatino Rheni, Friderico V. Ast errarunt stili Prophetici (ceu 25 priores nostri in Scripturis) expertes, quia Deus obtegit Mysteria sua servis suis, ne liberum arbitrium Creaturae rationali suae sumeret, si aperta essent, & tamen praescientiae suae testimoniis abundè posteris declaratis remanentibus. O 26 Abyssus divinae Sapientiae, Sapientibus delectabilis, Insipientibus formidabilis! Haec est, in quâ sancta Simplicitas felicissimè navigat, Fidei Mysterium absolvens; & in quâ mundanae rationis prudentia, naufragio perpetuo infamis est, contradictionum, contrarietatum, falsitatumque mare in suis oculis inveniens. Haec est causatrix innocentissima, 27 quae cunctos Academicos, omnisque ordinis Politicos Ecclesiasticosque vexat hodie in Prophetis Neotericis, Mysteria Dei praearrogantibus occultans & Ignorantiam ipsis cum eorum Indignatione objiciens. Vellem cuncta evidentius 28 demonstrare, nisi in Scriptis aliis demonstrassem, & brevitas mihi hic cordi esset: satis erit è textu ipso alterisque locis eandem evidentiam rationisque humanae fragilitatem evincere principiò [Page 7] quoad Tempus, deinde Urbem, tertiò ipsum Fridericum. Quoad Tempus? Propheta enim 29 Kotterus effluxo termino 21 hebdomadarum valdè tristis, audivit ab Angelo, praeoccupante ipsius intentionem: Nihil ipsi unquam Deum per Servos suos revelasse inutile; Deum istarum 21 Hebdomadarum mysterium singulare sibi reservatum voluisse; considerare tamen debere, septies septem facere 49, è quibus ter multiplicatis prodibunt 147 hebdomadae, atque hunc esse terminum (ab occupatione Pragae scilicet, originali rectiùs indicante quam corrupta interpretatio) qui bello huic terminum asseret suum. Angelus Dei hic praeoccupavit sub 30 Prophetae Personâ omnes, propter 21 hebdomadarum Mysterium de Prophetiis hic dubitantes, ne rationis suae inanis ductu de Mysteriis numerorum obscurorum inquirerent, qui reservati essent suo ipsi tempori; & ne propter quaedam non intellecta, omnia bene intellecta, Christianae Veritati consentanea, â vanissimis suis cogitationibus seducti, ad Judicium suum aeternans rejicerent. Nihilominus considerationes divinitùs excitatas omnibus Lectoribus indulsit, Clavi datâ totius 31 Numeri, quam ad cuncta haec suffecisse, Experientia demonstrat in praesenti hâc Scriptione. Nec his contentus, clarius in alterá Revelatione Videnti revelavit totam Clavim his verbis, Rev. 9. v. 39. Hebdomades illae 147 sunt tres Jubilei-annihebdomadae, & est magnum Mysterium in istis, & pertinet ad Spiritu-divites eruditos. Tu de hâc re non esto sollicitus, sed age quod tibi dixi. Quid est 32 Jubilei-anni-hebdomas? Nonne 49 anni? [Page 8] Et certe in Jubileo Anno summum Mysterium; quod nulli erudito pateat, nisi isti, cujus Doctor ipse Spiritus Sanctus, omnis Veritatis Sanctae Unus Unicusque Magister. Nedum in triplici hoc anno Jubileo hebdomadarum 21, qui referre debebat compendium Signi, Figurae, Realitatis Universalium 21 Mundi Septimanarum, totum Orbem terrarum in admirationem tam mirabilium personarum rapiens, totque contrarietatibus confundens. Quod vero Angelus adhortabatur Videntem, & sub ipso cunctos Lectores, de hâc re 33 ne solliciti essent, sed agerent, quod Officium Christianae Fidei requireret, in simplici Fide mysteria haec propalare, maximi ponderis adhortatio est, á vano ratiocinio in his Prophetiis totalitèr nihil fore expectandum, ceu tota Europa Academica inscitia suâ adhuc testis. Hebdomadas 34 autem istas 147 saltim vulgares 147 annos, & vulgares tres Jubileos annos referre, quanquam clarissimè confirmaverat Angelus, clarius tamen revelavit his verbis: Rev. 23. v. 78. Post exitum 21 hebdomadarum (tanquam 147 vulgarium Septimanarum, quae in Martio suum exitum sumunt, & finis 1260 dierum in Aprili) principium erit e Sylvâ viridi, in aridam Sylvam venatum prodeundi. Hic causa occulte patescit, cur Pontificis Thronus ruere 35 totaliter intra 147 annos nequeat, quia Scripturae numerus Bestiae traditus, nondum impletus; deinde cur 21 hae Septimanae utriusque Scriptuiae Prophetarum Clavis sint, quia exitum tam 1260 dierum, quam 1176 dierum Propheticorum, sive annorum & caeterorum numerorum describentes, [Page 9] simul eorum Principium & medium remonstrant. Nam omnium numerorum secreta, quae hactenus occulta, plenâ 21 Septimanarum Universalium, 36 specialiumque cognitione patefacta sunt, & misello Juveni concessit gratia Christi sex millenariorum notitiam, ne caro fragilis in Senibus ratiooni suae, si ipsis concessum fuisset, adscriberet. Ludant, illudant; vera sunt, & supra omnium spem, 37 secundum Prophetias Servorum Dei majora enucleata, revelata, notificata, quia non ab homine, non Magistro, sed ipso Jesu Christo, cui sit soli cum Deo Patre & Spiritu sancto gloria, haec confluunt, ceu confluxerunt immeritá gratiâ, & confluent, si Ecclesiae Christi erit fructiferum. Et verissimum est de his Prophetiis, quod Angelus 38 revelavit: Cap. 16. v. 48. Et qui Scripturam legit, & probe annotat, ille haec (Revelata) probe intelliget, & ille est Propheta etiam de futuris & mirabilibus rebus, quae in hoc tempore, & etiam in sequentibus Temporibus evenient. Ad Testimonium enim Turcarum, Tartarorum, Gentium, haec praeprimis revelata sunt, teste ipso Domino apud Drabicium: Rev. 138. § 17. Simul verò ac illi (quibus opus meum revelo mature, & mando) manum operi admoverint, Turcica Natio prospicere incipiet, ut Illuminationem accipiat primo e Libris illis, quos corum in usum parare volo. Rectissimè Turcarum in usum specialis haec Scriptura 39 tempore destinato veniet, perque ipsum generalis ipsa Scriptura, absque quâ nec haec intelligitur Apocalypseos Apocalypsis, nec exponitur. Impletio istarum rerum, quas Prophetia nova continet, [Page 10] Turcis Gentibusque Divinitatem ejusdem profiteri necessariè persuadet & quoniam à Scripturâ utrâque nullibi discedit, sed perpetuò ad Scripturas ceu Lydium Lapidem provocat, per necessariam consequentiam Scripturae utriusque divinitatem â nolentibus evincet, errorumque suorum confessionem, falsam Hypothesin, Judaeos Christianosque Scripturas veras perdidisse fundamentalitèr destruens. Judaei ipsi, pervicaciâ insignes, confundentur 41 totalitèr, cum Danielis Septimanas 70 tantâ Harmonià cum Apocalypsi & his Prophetiis concurrere aspicient, juxta Drabicium: Rev. 395. v. 5. Septuaginta Hebdomadae indicatae fuerunt Danieli ad meum adventum, & veni antequam decurrerunt. Eundem numerum 70 hebdomadarum â die discessûs mei numera, si habes intellectum, ubi dierum, qui nunc sunt, praeliorum & belli finem fieri oportet. Numeravi divinâ gratiâ â die discessûs 42 Christi, & à priori terminum eundem inveni, quem a posteriori per 21 Septimanas inveneram, quod Testimonium firmissimum è Spiritu Dei uno, & haec Drabiciana & ista Kotteriana prosluxisse. Septimanas 21 secretissimo modo Drabicio 43 Dominus ostendit, cisrâ triplici 7 7 7, cum verbis: Rev. 557. § 2 & 5. Mysterium est numeri mei, quod tu non intelliges nunc, intelliges aliàs. Et mox: Quaere ex obtrectatoribus istis meis & tuis, an inde ab exortu Ecclesiae vestrae quisquam ita locutus est, quoad res & verba, ut per te loquor Ego? Excepto illo Hussi, centum revolutis annis Deo respondebitis & mihi. Quis numerus est 7 7 7, 44 quam 21, numeratione Angelicâ Kottero ostensâ? [Page 11] Deinde post centum annos, quos tam secretè Hussii Prophetico dicto involvit, quis numerus quam 1777? Sufficiant idcirco haec pro tempore, de tempore 21 Septimanarum, & agnoscant cum verâ contritione audaciam Antichristianam rubicundi, qui futilissima Judicia de his 21 Septimanis habuisse agnoscunt. Quoad Urbem Pragam? Ab occupatione Pragae, cujus fatale praelium 45 in monte albo, die 29 Octob. (8 Nov.) 1620 factum est, 21 Hebdomadas numerat Angelus supra praefatus, quibus elapsis Pragam rursus in brevi tempore Friderico cessuram prophetat. Quemadmodum Hebdomadae Propheticum aenigma est; ita etiam ipsa Praga, sub quâ totus Christianismus 46 septem plagarum Reformationis continetur. Inquire saltim Bohemiam, cujus Metropolis Praga est, ipsius situm, conditionem, reformationem, concilium, subjugationem, confessionem, persecutionem, nec miraberis eandem electam fuisse a Deo, quae Principissa quasi fuit in resistentiâ Romano Antichristo. Tandem quoad 47 Fridericum? Fridericus V. Palatinus Rheni, quintae Ecclesiae reformatae addictus Princeps, à Bohemis justè electus erat in Regem, dum domus Austriaca privilegia sua violaret, ad libertatem Reformatae Ecclesiae, Pontificisque detrimentum. Fridericus, nomen Germanicum, idem quod Hebraicum 48 Salomon; Quintus sive Quinarius, quinti Regni Monarcha; Palatinus, quod nomen Pfaltz, sive Palatinatus apud Antiquos designavit Throni Caesarei Urbem, ceu nunc Ottomannica Porta, Whitehall, &c. Aulam Turcicam, Anglicanam; [Page 12] Rhenus Rex est Germanicorum Fluviorum; quintae Ecclesiae Princeps, quoniam quinta Ecclesia per Sextae Ecclesiae Reformationem, ad Septimam, sive verum Universalem Christianismum tandem ascendet. Paucis: FRIDERICUS ELECTUS 49 ERAT IN SIGNUM, CUM QUO PRAESIGNARET DEUS, QUAE POST QUATUOR MONARCHIAS IN PRINCIPE REGEQUE CHRISTIANO PERFECTE IMPLENTUR, postquam per 21 Septimanas sive 147 annos tribulationes Pontisicias fortissime pertulit. Hinc Rex Fridericus Kottero 50 Cap. 5. vers. 22. mox in principio exhibitus fuit quadrupliei specie; 1 Dormiens in terrá prostratus. 2 Surgens in tristi & maerente statu. 3 Manibus levatis in terrâ provolutus genibus oransque. 4 Stans in sua Regid coronâ, veste & magnâ gloriâ. Angelus 51 autem annunciare Regi Friderico inter alia haec jussit: Que madmodum Jacob 21 anno post fugam ab Esau & suam e Patriâ secessionem magnis cum copiis domum reversus fuit: ita etiam Fridericus post 21 Hebdomadas ad pristinam gloriam rediturus. Atque ex hac causa quadruplici specie ostensum esse, ut ipsum videret dormientem, miserum, orantem tandemque in Regiâ Majestate & gloriâ. Haec clatiora sunt Sole Meridiano, & tamen 52 hactenus tenebrosiora noctis meridie. Indicat enim Angelus Friderico Salomonique Mystico, quod sub Signo per 49 annos dormiat in terrâ prostratus; sub Figura per 49 annos surgat in tristi & marente statu, sub Realitate per 49 [Page 13] annos manibus levatis, in terrâ provolutus genibus, plenâ liberationis spe oret, usque post hos 147 annos brevi ab Oriente & Septentrione jussu Dei extraordinario, in Regem quinti aeternantisque Regni creetur. Quapropter Angelus in Revelatione 53 novâ Prophetae expressè dixit; Cap. 23. Vers. 99. Sub Friderico intelligendos simul esse omnes credentes, & patientes Jacobi Liberos, quos in Revelatione alterâ, Cap. 15. v. 37. Friderici genus Familiam progeniemque salutat. Lege hoc 54 sensu has Prophetias, & Leonem Septentrionalem Orient alemque non uni homini, Urbi, Regioni, Regi, ceu hactenus omnes, applica, sed istis de quibus Dominus ad Christinam Prophetissam: Rev. 13. v. 45. Leones sunt Hungarus, Turca, Tartarus, Suecus, Danus, Belgae, Angli, Galli, Venetae & Vimariensis: totum aenigma Propheticum tibi, ceu historia quaedam, erit apertum, non opertum. Nam ipse intelliges, in adversariis eandem 55 regulam, eádem lege tibi fore observandam & omnia contraria, Ferdinandum, Meretricem, Bestiam semper Pontificiis eorumque capitibus praesentibus applicanda; quibus factis, oculis tuis Iram Dei futuram in sexto Judicio tremebundus aspicies, juxta Prophetiam Kotteri: Cap. 10. v. 48. Ah Vae super Caesarem, Reges, Principes, Comites & Dominos! Vae super Regiones & Urbes in totâ Germanid! En vana Europa! Iste 56 Fridericus, quem tu pro ludibrio habuisti, Regiae suae tam citò excidens, a Deo electus & selectus erat, ut tu Regiae tuae Romanae in aeternum excideres, Regno Christi post quatuor Monarchias sundato. [Page 14] Tu vero Fidelis Grex, noli terreri, cum 57 supra rationem, non absque ruina rerum omnium terrenarum in irrisionem Ignorantis Mundi, aliquando innocens, aliquando quasi nocens, a Deo ductus venias! Maxima semper subsunt, cum nulla subesse Mundus in Ratiociniis suis sibi credit. Hinc Kottero ab Angelo 58 quaerenti, si Fridericus tam pius esset a Deo ipso electus, vocatus & coronatus, cur in tantam Infelicitatem venisset, ut Pragâ fugere coactus fuisset, talis Responsio data: Nisi Hostis Regem Pragâ expulisset, ipsum etiam tandem unicus quidam homo expellere oportuisset. O Abyssus Insinitae Abyssi ! Haec sunt admiranda Judicia Dei 59 Simplicibus notisicata, Prudentibus apud semetipsos impossibilia! O homo quisquis es, pensita tam Illustre Friderici Exemplum, coram toto Mundo Scandalum, & pensita ab ipso Deo ad occaecationem tuam, nisi precibus ardentibus Sapientiam Dei ad ductum tuum desiderasti, propter Praejudicia tua & peccata hoc datum. 60 Hinc in Irâ Dei pro fabulis, fictis, pictis, vel â Satana ortis, vel Spirituali arrogantiâ & superbiâ & hujus generis rebus incautissimè vel Ore vel More vel Re aestimas; quae propter vitam tuam mundanam perdidisti. Bene Divinus Regni Dei intra nos Descriptor Practicus: Cap. 10. 61 61. Deus semper habuit suos Famulos, Amicos, Liberos, Sponsas, non est mirum, quod in Aulâ Regis Famuli sint, qui vilius opus Domûs peragunt, qui ignorant, quae Rex in Camerâ suâ secretâ tractet cum suis secretis amicis, & minus adhuc cum Liberis [Page 15] suis, minimê autem omnium, quae cum Sponsa suâ selectâ. Fridericus Spiritualis quasi Jacobus 62 est, è cujus semine tandem Thronum Patri Spirituali promissum Sophata recuperabit, Hostes Dei & suos in Progenie suâ, sicut Jacobus in Salomone, tandem conculcaturus. Ad solatium Jacobei Seminis revelata sunt, ne in summâ tribulatione dissidens sit, sed plenâ Fide & Spe, quâ omnes immissae Dei Probationes superantur. Nam Propheta 63 Kotterus, cap. 8. v. 8. praedixit; Tria Mira fient in Oculis hominum. Primo, Parva Persecutio veniet ad probandos Hypocritas, & istos ad Agnitionem dandos. Secundo, Unus de suo solio cadet, nec illud recuperabit. Tertio, Papa ipsiusque colluvies conterentur a Deo vestimenti instar. Quod supra de Friderico dormiente, surgente, orante dictum, idem hic dicendum. Primum Mirum fit in 49 annis, secundum in 49 annis, tertium in 49 annis. Primum Mirum nimirum factum fuisse 64 hactenus ab Anno 1620. usque 1670. tota Germania Europae potest attestari, & omnes hodierni Historici loquuntur. Secundum Mirum sub 65 actione nunc tota Europa timet; hoc est, casum Austriacae Domûs de Solio Caesareo, & quis est qui hoc mirum nunc nescit, dum Hungaria tremendum ab anno 1670 minitatur usque ad hanc horam, & Galliae Rex cum Progenie suâ Caesaream Dignitatem affectat. Praeprimis Prophetiâ 66 de Bello Sexti Judicii apud Kotterum inspectâ: Opus Dei est numerus 601111 Equitum & peditum. Si venerit in primis 49 Septimanis; est clemens: Si venerit in secundis 49 Septimanis, [Page 16] erit istud multo durius: Si remanserit usque ad tertium Tempus, tunc veniet terribiliter, Iraque Dei velut Ignis ardebit. O lacrumosa Prophetia, eoque lacrumosior quo Caecitas hominum toti Europae horribilior! Mirus exercitus sexcentorum 67 millium, unius mille, centum & undecim! Tolerabilis ipsius adventus ab anno 1620 usque 1670 peccatis nostris abiit, & tempus alterum usque ad 1720, si homines sic pergant, abiturum fore certissimum est. Disputatur enim adhuc, num Prophetae sint hodie? Si sint, num audiendi? Et pro & contra blaspheme disputatur & disputabitur, usque Turcicus gladius hunc nodum in sexto Judicio dissecabit. Cujus Toni Sonique 68 haec fuère, discet Posteritas, Sepulcra eorum ornans, quos Patres ipsorum, fame, Siti, Spretione, Suppressione, Minitatione, Incarceratione, & Morte affecerunt; sed cum aeterno Patrum suorum maerore. Voluissem ipsos numeros non solum usque ad 1770 adscribere, sed simul 69 Apocalypsi Danielique applicare, pro scientiâ Divinitûs concessâ; sed Spiritus Dei in me prohibet verbo suo Sufficiant. Sufficiant igitur pauca haec, & cum Oratione submissâ sufficient ad omnia praeterita, praesentia, futuraque reperienda, in Scripturis generalibus specialibusque occulta, ad Testimonium in fine temporis Exsigillanda.
Scripsi Smyrnae, die 15/25 & 16/26 Octobri, 1678.