Rhetoricae Adumbratio.
RHetorica est Ars ornatè dicendi. Partes Rhetoricae sunt duae Elocutio, & Pronunciatio. Elocutio est interna exornatio orationis. Est autem duplex, Tropus aut Figura.
Tropus est elocutio, quâ vox à nativâ significatione in aliam immutatur.
Affectiones Tropi sunt
- Catachresis.
- Hyperbole.
- Metalepsis.
- Allegoria.
Catachresis est vocis abusio, aut durior immutatio; ut, Vir gregis ipse Caper. Capitis nives.
Hyperbole est audacior Tropi superlatio, quae fit vel augendo vel minuendo; ut cùm liberalis dicitur magnificus: aut adulator blandus.
Metalepsis est Tropi in uno verbo multiplicatio, sive accumulatio: ut, Post aeliquot aristas: ubi primò per aristas spicas; deinde per spicas, segetes; per segetes, aestates; [Page 3] per aestates, annos intelligimus.
Allegoria est Tropi continuatio: ubi observandum, quo ex genere rerum caeperis, eodem desinas: ut, Accipite scutum fidei, galeam salutis, gladium spiritûs, & universam Dei armaturam.
Species Tropi sunt 4.
Metonymia, Ironia, Metaphora, Synecdoche
Metonymia est Tropus Causae, Effecti, Subjecti, & Adjuncti.
Cause est Efficiens aut Materia.
Metonymia Efficientis est, cùm Inventor & author pro ipsis effectis rebus usurpantur: ut, Livius pro historiâ. Sic Instrumentum pro re effectâ; ut, Lingua pro sermone; manus pro scripturâ gladius pro coede; arma pro bello,
Metonymia Materiae est, cùm nomen materiae pro effecto ponitur; ut, Ferrum pro gladio; aes pro nummo; abies pro navi.
Metonymia Effecti est, cùm ex effectis efficiens significatur; ut victoria insolens, mors pallida. Sic scelus pro scelesto. Opus pro authore.
Metonymia Subjecti est, cùm nomen [Page 4] Subjecti ad significandum Adjunctum traducitur.
Subjectum est, cui aliquid quocunque modo inest, aut adhaeret.
Fit autem novem modis.
- 1. Subjectum pro qualitate inhaerente, ut cor pro prudentiâ.
- 2. Continens pro re contentâ, ut poculum pro potu.
- 3. Locus pro incolis, ut urbs pro civibus.
- 4. Locus pro rebus gestis, ut forum pro actionibus.
- 5. Possessor pro re possessâ, ut Ʋcalegon pro domo.
- 6. Dux pro exercitu.
- 7. Patronus pro Cliente.
- 8. Res, pro tempore, ut messis pro aestate.
- 9. Nomen rei signatae pro signo, ut Orpheus pro imagine.
Metonymia Adjuncti est, cùm ex Adjuncto Subjectum significatur.
Adjunctum est quicquid alteri quocun (que) modo inest aut adhaeret.
Fit autem octo modis.
- 1. Qualitas inhaerens pro personis, ut pudor pro pudico.
- 2. Res contenta pro continente, ut vinum pro paterâ.
- 3. Tempus pro subjectis, ut secula pro hominibus.
- 4. Signum pro re significatâ, ut sceptrum pro regno.
- 5. Res locata [Page 5] pro loco, ut libelli pro Bibliothecis.
- 6. Antecedens pro consequente, ut auscultare pro obtemperare; fuimus Troës, pro non ampliùs sumus.
- 7. Consequens pro Antecedente: ut, Evigilavit pro dormitat.
- 8. Concomitans unum pro altero; ut, pedes tegere pro alvum levare.
Ironia
A Disparato est, quando aliquid affirmatur vel negatur de aliâ personâ, & de aliâ intelligitur: ut, —Nec in his quisquam damnatus & exul.
A Contrario est, quando ex contrario contrarium significatur; ut, curâsti probé. Bellè aboletis mandatum Dei, ut traditionem vestram servetis.
Ironiae species sunt paraleipsis & Apophasis. Paraleipseos formulae sunt, praetereo, mitto, taceo, concedam, &c.
A pophasis hu jusmodi est. Nec ea dico, quae si dicam, tamen infirmare non possis.
Metaphora
Est Tropus à simili ad simile.
Octo praecipuè sunt classes, unde duci.
- 1. A Sacris; ut, Homo homini Deus.
- 2. A Coelestibus; ut, Poetarum Sol.
- 3. Ab Elementis; ut, Eloquentiae flumen.
- 4. A Meteoris; ut, Fulmen orationis.
- 5. A Mineralibus; ut, aurea secula.
- 6. A Vegetalibus; ut, Flos nobilitatis.
- 7. Ab Animalibus; ut, Anglia Insularum ocellus.
- 8. Ab Artificialibus; ut, Appion Cymbalum mundi. Sic dicimus limare, expolire orationem.
Synecdoche
Est, cùm id quod partis est attribuitur Toti, aut contrà.
Pars est membrum aut species. Totum, Integrum aut Genus.
Synecdoche Membri. Tectum pro domo. Caput pro homine. Mucro pro gladio. Singularis pro Plurali.
Synecdoche Speciei. Croesus pro divite. Mecoenas pro patrono. Sexcenta pro numero magno in genere.
Synecdoche Integri. Xanthumque bibissent. Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim. Item Pluralis pro Singulari.
Synecdoche Generis. Homo pro Catilinâ. Virtus pro fortitudine. Peëta pro Homero aut Virgilio. Orator pro Demosthene aut Tullio.
FIGURA
Est Ornatus Orationis in Sono, & in Sensu. Duplex autem est, Dictionis & Sententiae. Figurae Dictionis sunt novem. Epizeuxis, Anadiplosis, Anaphora, Epistrophe, Symploce, Epanalepsis, Epanodos, Paronomasia, & Polyptoton.
1. Epizeuxis est, cùm similis sonus continuè in eadem sententia iteratur. Idque in parte vocis a principio, aut sine; vel in voce integia: ut,
Heu Solyme, Solyme, quae te dementia cepit?
2. Anadiplosis est, quando sonus in sine sententiae praecedentis, iteratur in principio sequentis: ut,
Anadiplosis pluribus gradibus continuata, dicitur Climax: ut, Industria parit virtutem, virtus gloriam, gloria inimicitias, inimicitiae pericula.
3. Anaphora est repetitio soni similis in principiis sententiarum: ut,
4. Epistrophe est, cum similis sonus in clausulis iteratur: ut, Cum essem infans; loquebar; ut infans; sapiebam, ut infans; cogitabam, ut infans.
Est haec, Judices, non scripta, sed nata lex; quam non didicimus, accepimus, legimus; verum ex ipsa natura arripuimus, hausimus, expressimus: ad quam non docti sed facti; non instituti, sed imbuti sumus.
5. Symploce est, cum idem sonus in principiis & in clausulis iteratur: ut, Quis legem tulit? Rullus. Quis majorem populi partem suffragiis privavit? Rullus. Quis comitiis praesuit? idem Rullus.
6. Epanalepsis est, quando eadem dictio principium & finem sententiae tenet; ut, Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit.
7. Epanodos est iteratio ejusdem soni in principio & clausula diversarum sententiarum, Anadiplosi intercedente; ut, Gratiam qui refert, habet: Et qui habet, eo quod habet, refert.
8. Paronomasia est mutatio dictionis per literam aut syllabam in aliam significationem: ut, Hominum est virtus, non nominum. Eodem arcu chordas ferit, & corda.
9. Polyptoton, est oratio casuum mutatione varie distincta: ut,
Figurae Sententiae.
In Logismo sunt quinque. Ecphonesis, Epanorthosis, Aposiopesis, Apostrophe, Prosopopoeia.
In Dialogismo quinque. Aporia, Anacaenosis, Occupatio, Epitrope, Synchoresis.
1. Ecphonesis est Oratio Pathetica per Adverbium exclamandi express [...]m vel intellectum: Ingens ad everberandos Auditorum animos Instrumentum: ut, O Clementiam admirabilem! O domus antiqua! heu quam dispari domino dominaris!
Fit autem per modum Admirationis, desperationis, optationis, irrisionis, gaudii, commiserationis, doloris, invocationis, deprecationis, imprecationis.
Epiphonema est Exclamationis species, quae ad finem rei narratae addi solet: ut, ‘Tantae mo'is erat Romanam condere gentem.’
2. Epanorthosis est, quando Antecedens aliquid corrigendo revocatur: ut,
Erat hoc mihi dolendum; sed multo magis illud, quod inimicum meum, meum autem? imo vero legum, judiciorum otii, patriae, & bonorum omnium sic fovebant, sic me praesente, osculabantur.
Aliquando, quasi cum poenitentia facti; ut, Sed nimis urgeo: commoveri videtur adolescens.
3. Aposiopesis est, cum per vehementiam aut aliam affectionem sermo praescinditur: ut, Quem quidem ego si sensero; sed quid opus est verbis?
4. Apostrophe est, cum sermo ad alienam personam convertitur, quam instituta oratio requirit; ut, Te nunc apello, P. Scipio. Vos adeste ciconiae, & ingratitudinem hominum redarguite.
Fit autem variis modis, viz. ad Deum, ad Angelos, ad Adversarios, ad ipsum Oratorem, ad Auditores praesentes, ad absentes, ad mortuos, ad bestias ad res inanimatas.
5. Prosopopoeia est, cum alienam personam oratione nostra loquentem fingimus; estque imperfecta & obliqua, vel perfecta; ut, Patria tecum, Catilina sic agit, & quodammodo tacite loquitur. Nullum jam tot annos facinus extitit nisi per te nullum flagitium sine te.
Figurae in Dialogismo.
1. Aporia est Deliberatio nobiscum: ut, En quid agam? rursusne procos irrisa priores Experiar? Nomadumque petam connubia supp'ex.
2. Anacaenosis est deliberatio cum aliis: ut, Quid denique? quid censetis? cedo si vos in eo loco essetis, quid a iud fecissetis?
3. Occupatio est, cum alieni consilii interrogationem occupamus, eique responsionem subj [...]cimus.
Objectio dicitur Prolepsis sive [...], cujus signa sunt, Etsi, quanquam, dicat aliquis, miretur al quis, &c.
Responsio dicitur Prosapodosis sive' [...], cujus signa sunt, tamen, at iuquam ego, respondeo hunc in modum, &c.
Prolepsis fere Prosopopoeiam conjunctam habet; ideoque alias obliqua, alias directa est: ut, Dicet aliquis, haec est igitur tua disciplina? Sic tu instituis adolescentes?
4. Epitrope est, cum facti cujuspiam licentia condonatur. Estque Seria vel Ironica. Habes igitur, Tubero, (quod est accusatori maxime optandum) confitentem reum. Sed tamen hoc ita confitentem, se in ea parte fuisse, qua te, Tubero, qua virum omni laude dignum, Patrem tuum.
5. Synchoresis est, cum dictum aliquod aut argumentum conceditur: ut, Sit aliquis fidelis, sit potens in explicanda cognitione, sit sapiens in sermonum justa dijudicatione, sit castus in operibus, quanto major esse videtur, tanto humilior esse debet.
Figurae Secundariae.
Tmesis est compositae vel simplicis dictionis Sectio: ut,
Est Boreae regio septem subjecta trioni.
Metathesis est transpositio literae; ut, Pistris pro Pristis, Tymbre pro Tymber.
Metaplasmus est literae transmutatio; ut, Olli pro illi, vortunt, optume.
Diastole est brevis syllabae productio: ut,
Cum muliere marem sociali foedere jungens.
Systole est longae syllabae correptio; ut,
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Hendiadys est, cum ex duobus unum intelligitur, Substantivo in Adjectivum resoluto; ut, — Pateris libamus & auro: i. e, aureis pateris.
Anastrophe est vocum ordo praeposterus; ut,
Italiam contra, Maria omnia circum.
Epimone est frequens versus Intercalatio: ut,
Incipe Maenalios mecum mea tibia versus.
Ellipsis est omissio verbi; ut, Tantamne rem tam negligenter agier?
Pleonasmus est redundantia verbi, Emphasis gratia: ut, Ʋbi gentium? hisce oculis vidi.
Asyndeton est, cum omittitur copula; ut, Semel mortuus, bis tumulatus, ter fletus, quater faelix.
Polysyndeton, cum redundar copula; ut, Terrasque, tractusque maris, coelumque profundunt.
Antithesis est, cum opposita invicem respondent; ut,
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis.
Graecismus est Sermonis Graeci proptietas; ut,
Nigrae lanarum nullum colorem bibunt.
Hysteron proteron est ordinis naturae inversio; ut, Arma virumque cano.
Hypallage est, cum duae dictiones commutant casus; ut,—dare classibus Austros, pro classes Austris.