THESES PHILOSOPHICAE, Quas A. P. D. O. M. ingenui aliquot Adolescentes Laureae Magisterialis Candidati, In celeberrimo Collegio MARISCHALLANO Universitatis CAROLINAE ABREDENENSIS ad diem 23 Junii, Publice propugnabunt horis & loco solitis.
Praeside ROBERTO KETHO.
Interest quidem plurimum, qua causae, quo fine, qua intentione, quid fiat: sed ea quae constat esse peccata, nullo bonae causae obtentu, nullo quasi bono fine, nulla velut bona intentione, facienda sunt.
Diligentiâ ac indefesso studio plus profecerunt ingenia mediocria quam summa, sine his. Haec laus, hic apex sapientiae est, ea viventem appetore, quaemorienti forent appetenda. Quae scire, nec datur, nec fas est, docta est ignorantia. Nunquid ideo negandum quod apertum est, quia cnmprehendi non potest quod occultum est; Debemus enim non plus sapere quam oportet.
Rerum corporearum usus diuturnior, fastidium parit; animam igitur ad res intellectuales, maximè ad Deum convertamus. Permittas ipsis expendere Numinibus, quid, &c.
ABREDEIS, Excudebat IOANNES FORBESIUS, URBIS & UNIVERSITATIS Typographus, Anno Dom. 1687.
Vita hominis sine literis mors est, & vivi hominis sepultura.
Illustrissimo, Consultissimo, Eruditissimoque Domino, D. GEORGIO LOCKHART à CARNWARTH; Equiti Aurato Ornatissimo. Supremae CURIAE FORENSIS Praesidi Dignissimo, Augustissimi REGIS Nostri CONSILIARIO Intimo, SCACCARII Domino Fidelissimo.
Literarum & Literatorum fautori propensissimo. MAECENATI suo perpetua fide Colendissimo, Patrono aeternum suspiciendo S. I. D. S.
NEmo opinor vult, nec quispiam justè vitio vertere poterit, quod primitiis hisce, vestro usus sim patrocinio; cum verè plurimos honoris merearis titulos: Oriundus quippe, ex antiqua admodum & honorabili Familia de LEE, quae frugifera tanquam arbor, suos emisit ramos (& ut spiro perpetuò emittet) vera pietate, inessabili facundiâ, firmâ amicitia, &c. semper virentes; hoc praesertim aevo, quo (plurimos inter alios) Clarissimus vester floruit frater natu maximus, D. Gul. Lockhart à Lee. S. D. N. CAROLI II. Beatae memoriae, ad Gallum Summus & fidelissimus Legatus, sicut Avunculus Legatus fuisset, Gust. Adolphi, in cujus Bellorum (Hist. a Galliaz. conscrip.) de iis admodum honorificè fertur. It adhuc florent diuque floreant) Vestra, & alterius generosissimi fratris D. Ioannis Lockhart à Castelhill, Dominationes amplissimae: Hic enim, (adhuc juvenis) per multos retro annos, ob singularem aequitatem aliasque quamplurimas virtutes perquam eximias ad amplissimi. Curiae tum Forensis tum Justitiariae, Senatoris Dignitatem a Summis & Potenti ssimis hujus Regni MONARCHIS, provectus est: tanquam in majus virtutis praemium, necaon, propter officia, in splendidissimis illis muniis, summa cum fidelitate & diligenti, Regi & subditis, praesttita, inter Intimos Regis Consiliarios aliquamdiu constitutus est.
Sed fentilis nimis est hic campus, huic natalium splendori ita immorari, cum (non minus vero quam vulgo) dici soleat, Quod sola virtute nobilitetur homo; Vestro enim (Illustriss. Dom.) honorabili natalitio, summa animi Divinitùs obvenere dona, à te ita exculta, [Page 4]ut exinde passim (sicut nunc & olim.) ita semper per quam illustris extiteris, praesentim in regnis hisce tribus: Regnante enim, S. D. N. CAROLO II. ter & amplius foelicissimae memoriae, propter eximiam vestram peritiam, in jure, cum Patriae Municipali, num omnium gentium universali, ejus jussu, Regiam (pro tempore) in Anglia adiisti, ad maxima Regis, ejusque Regni Antiquissimi (nempe Scotiae) negotia consultanda & tractanda; ubi Angli (et si Alienigenae) aequum de Te (illorum licet, gentem in nostram, genio parum benevolo) testimonium praebere placidè inducti sunt Quod sciz. inter hujus aevi Jurisconsultos & Oratores Primas obtineres. Hinc etiam absque Aulicorum solicitatione, aut mediis quibuscunque aliis à Te adhibitis; Apud Augustissimum Monarcham, IACOBUM VII. jam foeliciter admodum Regnantem (cui D O. M. Cumulatissimè benedicat, diuque incolumem hisce Regnis sospitet) propter singulare vestrum meritum; tanto in honore fueris, ut ex Advocatorum Albo, non ad Senatoris ordinarii, sed Praesidis Honoratissimi dignitatem, in Suprema Scotiae Curia Forensi (quae omnium ubique gentium Celeberrima habetur) per saltum vocatus sis: in qua, Regio Beneplacito semel cognito, ita, apud Te Regis benevolentia, & studium Justitiae in Patria, absque personarum respectu, administrandae viguere, ut Posthabito grandi, pristinae admodum Honorabilis sunctionis commodo ac lucro (Idolo, mundi avaros, summopere fascinante), ubi tunc inter reliquos illius ordinis, ita resplenduisti, Velut inter ignes Luna minores; praesentem dignitatem, Regis, Regnique emolumento, lubenti animo amplexus sis: quâ, tanta cum aequitate, affabilitate, & industriâ uteris, ut Subditorum, quod tali, tantoque nunc destituantur Advocato, damnum (aliter minimè ferendum) haud appareat, cum Te virum, in singulis vitae munias semper clarissimum, nunc vero judicem ac Praesidem aequissimum, justitiae assertorem & vindicem invictissimum habeant.
Nec adulationis notam veremur, asserendo Te, justitiâ, uti judicem, Aristidem: peritiâ, uti jurisconsultum, Tribonianum: aut quemvis Pandectatum, Codicum, aut Novellarum compilatorem: Eloquentiâ uti oratorem, ipsum Ciceronem, idque multis parasangis, superare: Praeterea tanta adeoque concinna, virtutum cum humanarum tum Divinarum in Te, harmonia & compages refulgent, ut S. D. N. Regi plurimum arrideat (quod Amplissimam vestram (sponte sua) Dominationem in praefatam evexerit dignitatem) necnon, ubditis ordinis cujuscunque; quibus, proculdubio, in votis est, ut vestra in ea, nisi in majorem singubaris meriti remunerationem plus ultra promovearis, perennis sit duratio.
Donique, vestra erga Deum Pietas, Regem sidelitas, natalium splendor, amplitudo opum copiosa, promptissimum & sublime ingenium, acerrimum judicium, singularis prudentia, admiranda sacundia, incredibilis memoria, stupenda eruditio, praesertim in jure omnigeno, non modo alliciunt sed imperant ut (vestra licet infra mertia ex libero tamen nostro delectu) sub benignissimam hanc tutelam nosmet recipiamus: At in hoc instituto ingressus sanè difficilis, sed exitus pene impossibilis, ideoque abrumpere cogor; licet dicta non sint quae po [...]uerim (utpote pusillum idque tantum veritatis, & humili admodum, prae festinatione, stylo,) & multo minus quae debuerim. Digneris tamen (Colendissime Maecenas) exile hoc (ast insimulatum) deditissimi affectus & sempiternae observantiae [...] Lubenti animo suscipere (nos etiam in benignissimam vestram recipire clientelam) cum desint mihi alia benevolentiae specimina, quae tanto reponerem Patrono; hic, dantis animum, non donum aspice, nam in Magnis voluisse sat est: & si unquam penes nos fuerit, debitum nostrum erga Te ulterius prosequi officium, amore, more, ore, re animitus persolvere non desinemus: & interim, ut vobiscum omnia sint semper fausta, Dominatio etiam vestra Amplissima, [Page 5]Regis, Regnique emolumento, & Amicorum solatio, à D. O. M. diu conservetur incolumis ex animo optant & toto corde comprecantur.
- Abraham Davidson,
- Alexander Arbuthnott,
- Alexander Christie,
- Alexander Jameson,
- Alexander Youngson,
- Andreas Fraser,
- Andreas Lawson,
- Andreas Milne,
- Arthurus Birnie,
- Arthurus Sympson,
- Carolus Irvine,
- Carolus Lergo,
- Carolus Maitland,
- David Hendrie,
- D. David Ogilvie de Barras,
- David Shivez,
- Georgius Iohnston,
- Georgius Leith
- D. Georgius Monroe de Newmore,
- Gulielmus Cheapland,
- Gulielmus Cumming,
- Gulielmus Dingwall,
- Gulielmus Falconar,
- Gulielmus Innes,
- Guliemus Iohnston,
- Gulielmus Keith major,
- Gulielmus Keith minor,
- Gulielmus Leslie major,
- Gulielmus Leslie minor,
- Guliemus Ligertwood,
- Gulielmus Mitchell,
- Jacobus Anderson,
- Jacobus Cruickshank,
- Jacobus Dowglas de Tilwhillie,
- Jacobus Philp,
- Jacobus Seton,
- Jacobus Watt,
- D. Ioannes Allardes de eodem,
- Ioannes Barclay,
- Ioannes Benzie,
- Ioannes Burnet,
- Ioannes Carnegie,
- Ioannes Couts,
- Ioannes Duff,
- Ioannes Falconar,
- Ioannes Laing,
- Ioannes Maitland,
- Ioannes Ross,
- Isaac Fullarton,
- Patricius Gordon,
- Patricius Straquhan,
- Patricius Jameson,
- Robertus Arbuthnott,
- Robertus Jameson,
- Robertus Forbes, F. D. de M.
- Robertus Leslie,
- Robertus Rose,
- Thomas Burnet,
- Thomas Chatfeild Angliae.
THESES PHILOSOPHICAE.
NIhil mentem humanam majori assicit voluptate, quam cognitio veritatis: cujus tamen purae tantum & ritè dispositae mentes sunt capaces; ad hoc requititur, ut nosmet liberare conemur, non tantum ab insantiae & educationis praejudiciis, (sicut monet Cartesius) sed etiam à cordis immunditiis, iisque non carnalibus tantum, sed etiam spiritualibus, Cujusmodi sunt, superbia, [...], curiositas, [...], &c. Ex hac sentina emanarunt, omnia opinionum monstra, quae mundum subjugarunt universum, veritati omnia, non minus quam sibi-invicem repugnantia; sincerus & castus veritatis amor, optima est disposirio ad eam assequendam & fruendam. Sinterum est nisi vas quodcunque infundis acessit.
II. Nimia est quorundam ingeniorum arrogantia, dum omnia suis modulis metiri praesumant: perangusta admodum & finita res est mens humana, & nihil revera comprehendit. Eadem est ratio intellectus ac sensuum, objecta vel nimis longinqua vel. nimis propinqua, valde magna vel valde parva, nimis opaca vel nimis lucida, oculi nostri nequeunt discernere: sensus enim nobis dantur, ut eorum ope, ea quae corpori & vitae animali, utilia sunt, à noxiis dignoscere valeamus, ita pariter intellectus noster, formatur ad veritates utiles & necessarias percipiendas, non, ut ad omnia volitet; ac proinde ideae & principia, quae menti nostrae indita sunt ad has veritates dignoscendas, si assumantur ad ea metienda quae captum superant humanum, non minus absurdum est, quam si quis iis mensuris, quibus spatia quaedam terrena dimensus est, coeli expansum & syderum orbes dimetiri, posse somniaret, aut scaphâ, qua flumen trajecit, in Oceanum solveret, & ad Indos tenderet. Ita semper homines ingenia torquere possunt, circa duplicationem cubi, quadraturam circuli, compositionem materiae, verum principium unionis mentis & corporis, modum conciliandi praescientiam divinam cum libertate humana &c. Et nihil solidi invenient in quo mens acquiescere possit.
III. Hoc non obstante, magna potest mens, si ordine debito procedat, in veritate investiganda; sicut enim corpus humanum, licet machina valdè debilis, per idoneam tamen aliarum machinarum applicationem, magna perficere potest, ut oculi vitrorum ope, manus rotarum, trochlearum, &c. Ita intellectus congruo & ordinato suarum idearum & principiorum usu, tanquam tot machinis, in cognitione veritatis multum promovere potest, ut videri est, in Algebra; & horum inventio & ordinatio est summum in scientiis desideratum.
IV. In hoc, consistit vera logica, hoc est mentis operationes ritè dirigere in veritate investiganda; cujus gradus quosdam foeliciter admodum assequutns est Cartesius, in multis tamen hallucinatus, nempe, de idea animae, natura quietis, principio cohaesionis corporum, legibus motus, natura lucis &c.
V. Demonstratio existentiae Dei, ab ejus idea petita, licet in se conclusiva satis, cum tamen sit valdè abstracta & metaphisica, communem hominum captum superat; ac proinde cum invisibilia Dei, Divina sciz. existentia, omnipotentia, sapientia, & bonitas, per ea quae videntur, clarè manifestentur, ac de mundi hujus visibilis existentia, nemo unquam seriò dubitaverit, argumentis ab operibus divinis desumptis precipuè insistendum est; haec enim mentem magis vividè tangunt et afficiunt.
VI. Solus Deus est [...], ejus perfectiones omnes sunt infinitae. Deus equidem licet necessariò cognoscat veritates ad propriam naturam, essentiam, & attributa spectantes, est tamen liber ad infinitas suas perfectiones contemplandas, hoc, illo, aut alio perfectissimo modo, sunt enim illarum contemplandarum modi infiniti, & divini inde emanantis gaudii, scaturigines infinitae; at entium omnium creatorum essentiae, à Divina penitus sunt distinctae: in suis igitur naturis, nec aeternae, nec immutabiles, neque independentes sunt, secundum vanum Scholasticorum delirium; sed ideae, essentiae, & proprietates entium omnium & veritates eò spectantes (exceptor solo. Deo) sive spiritus sint sive corpora, eorumque motus figurae, &c. à Dei liberrima voluntate, qui ea cognoscit quia vult, penitus dependent; speculationes igitur D. Malebranch eum in periculosissimum deduxerunt errorem, dum asserit, nos rerum ideas in natura contemplari Divina, quasi a Divinis necessariò resultarent perrectionibus. Haec & alia illius sentimenta viam sternere videntur monstrosis B. Spinozae commentis.
VII. Ut D. Malebranch in dubium praedictam suam vocaret sententiam, nos sciz. in Deo omnia videre, sat rationis habuisse videtur, quod inde se ductum invenerat, ut affirmaret, omnem nostram certitudinem de spirituum & corporum existentia (Deo & animî propria exceptis) tantum à fide, verbo Divino fretâ, dependere: ita ut secundum ejus principia, Philosophus Ethnicus, praeter Deum & mentem propriam, nihil solidè admittere debeat; sublimatum sanè Scepticismi genus, quod ad ipsam certitudinem fidei, & revelationis demoliendam vergit, & naturaliter ad Syflema Spinosianum ducit: neque aliam meretur responsionem quam dedit Hierophilus Medicus S. Emperici argumento contra motum. E contra, asserimus nos, Deum ita creasse & disposuisse intellectum humanum, ad percipienda & intelligenda, ab eo creata, ut nil clarè distinctèque percipere valeat, nisi secundum naturam ei à Deo datam; clara igitur distinctaque substantiae alicujus perceptio, abundè probat Deum ei existentiam dedisse, alicujus modi etiam, talis perceptio, ostendit pariter Deum ejus substantiam ita modificabilem fin [...]ide: Deum autem ita nostrum formasse intellectum inde constat, quod simus conscii nos pro libitu substantiarum claras distinctasque non posse formare ideas, intendamus enim intellectum quantum valemus, nullam claram & distinctam ideam, nisi (Cogitantium aut Extensorum) efformare possumus. Hinc itaque mundum materialem existere satis constat, non tantum propter sensuum testimonium, verum etiam propter claram & distinctam in nobis materiae ideam, ejusque capacitatis infinitarum penè modificationum.
VIII. Omninm maximè absurdum & horrendum est Systema B. Spinozae, qui quasi sub larva demostrationis Mathematicae, mundo imponere & suadere conatur, unum tantum dari substantiam, infinitis praeditam attributis, quorum duo sunt, extensio & cogitatio; nec non in mundo corpora omnia & spiritus, diversas tantum esse modificationes horum duorum attributorum pertinentium ad unam illam substantiam (nempe Deum) omnia etiam ita essentialiter in illius contineri natura, & ita necessario ab ea emanare, ut ex idea Trianguli necessariò sequitur, omnes ejus angulos esse duobus rectis aequales; quae omnia sallis & ambiguis ab ipso conflictis superstruit definitior ibus & axiomatis: Nil magis claris & distinctis rerum ideis contrariatur; substantiarum utpotè distinctarum invictum est argumentum, quod unam sine alia clarè & distinctè percipere valeamus, ita nobis est clara & d [...]stincta extensionis idea sine cogitatione, & è contra; sunt ergo substantiae distinctae: cum etiam modus sit tantùm substantia variè modificata, indè certò constat, modi ideam sub [...]se necessariò continere ideam substantiae cujus est modus, & omnium ei essentialium; quemadmodum Triangulum sub se ideam extensionis omniumque ei essentialium, complectitur, nimirum quod sit divisibilis, mensurabilis, partes habens extra partes, cogitationem non includem, &c. Triangulum ergo concipi nequit sine omni eo quod est extensioni essentiale, si igitur circulus, Triangulus, lapis, arbor &c. Essentiae Divinae essent modi, in suis continerent ideis, quicquid Naturae Divinae est edentiale, essetque ita Triangulum infinitum, necessari existens, cogitans, &c. Quo [...]il absurdius; Dei etiam idea omnes perfectiones, omnem imperfectionem necessariò excludentes, involvit, at extensio necessario complectitur divisibilitatem, partes extra partes, cogitationis carentiam &c. Quae ascribere Deo, est asserere, in natura esse Divina brutum aliquid, operation [...]m suarum & quae in se peraguntur, minimè conscium; hae & hujusmodi aliae imaginationes impiae magis horrendum arguunt Atheismum, quam revera nullum esse Deum, planè affirmare.
IX. Infinitae est sapientiae maxima praestare, mediis paucissimis & simplicissimis, nempe legibus stabilitis & constantibus, ordine etiam constituto, quae detegere vera est Philosophia; at horum cognitio non habetur, abstractas tantum introspiciendo ideas: quis enim inde detexisset? Deum animalia creasse penè infinitè varia, aut plantas, illa per generationem propagasse, & talia habuisse organa &c. non autem has: sed ipsa Dei opera exactè contemplando. Experimentalis igitur Philosophia, ad naturae cognitionem absolutè necessaria est: hinc enim discimus, uniformitatem & constantiam illarum legum, quibus animalia, v. g. ejusdem speciei, ubivis terrarum, eodem formentur modo, &c: nec-non Philosophum admodum decere corum quae sensum fugiunt naturam probare, ab analogia & proportione cum iis quae sub sensum cadunt, idque propter uniformitatem Dei legum: at concludendum non est cum D. Malebranch ea quae, Aberrationes vocat in natura, tantum esse à Deo, qui voluit illa potius evenire, quam leges suas multiplicare, cum entia perfectiora mediis pancioribus & simplicior bus reddere non potuerit; quidni haec eveniant propter fines alios & secundum leges generaliores pro toto entium rationalium & materialium Systemate, ab infinita positas sapientia?
X. Pereruditus sanè Nostras D. de Stair, non minorem in Philosophia quam jurisprudentia pentiam manifestavit; ast, sicut illi visum est ab aliis magni nominis dissentire Philosophis, ubi illos à veritate aberrare judicavit, ita nos, ibi spero, excusatos habeit, si ejus non acquiescamus decisionibus, in quibus stabilitis naturae legibus, nec-non claris & distinctis rerum ideis contradicit; nobis fanè amicus ille, sed magis amica veritas. Cum ab extensione non autem impenetrabilitate, reliquae omnes materiae, clarè sequantur proprietates, non haec (ut D. Et alii volunt) sed illa, ejus principale est attributum; neque ex punctis mathematicè indivisibilibus (ut ait D.) constituitur, cum materiam sine extensione concipere nequeamus; materia etiam impenetrabilis cum sit, ejus partes sibi-invicem occurrentes, necessariò resilire debent, nisi per externam aliquam juxta sese detineantur presluram, unde falsa est D. suppositio nec-non claris distinctisque materiae & motus ideis contrarium est universae ejus Philosophiae fundamentum, nempe Deum dedisse intrinsecam & invincibilem potentiam quibusdam materiae punctis indivisibilibus supra se premendi, ad peculiaria constituenda corpuscula, quae corporum omnium naturalium sunt stamina; non igitur à quiete particularum materiae, illarum resultat unio, ut vult D. Cartesius; nec ab interna minutarum quarundam particularum pressurâ, ut asserit D. de Stair, sed ab externa ambientis fluidi pressurâ, ut D. Perrault ingeniosè admodum ostendit.
XI. Systema Copernicanum caeteris praeferendum omnibus, quod motibus simplicissimis & maxime aequalibus phoenomena resolvat. Vult D. de Stair, Terram esse universi centrum, circa proprium rotantem axem, in motu diurno, & secum ferentem lunam, ejus tanquam satellitem, in motu menstruo, & Solem centrum motus Mercurii & Veneris, & cum illis circumeuntem terram, in motu annuo; &c. Haec nova ejus Hypothesis rerum naturis minimè convenit: Praeterquam enim quod Epicyclos rursus introducere cogatur; admittit Solem ignis purissimi & lucis vastum esse globum, terram omnesque planeras opaca esse corpora, lucem & calorem indè mutuantia; incongruum est supponere, illorum duo tantum circa Solem rotare, reliquosque omnes, motuum suorum diversa habere centra; aut Solem vastum ignis liquidi globum, in orbe vasto, ab aethere circundante, solidorum instar Planetarum circumferri, & terram, [Page 9]solidorum & opacorum illorum corporum unum, circa proprium tantum rotare centrum; quibus adde quod aliorum planetarum Satellites, non circa proprium centrum sed primarium tantum planetam, gyrare videantur, ut in luna observamus; Venus igitur circa proprium rotans centrum, nullum alium videtur habere ad Solem respectum quam reliqui omnes primarii Planetae, quorum idcirco centrum commune est. Hinc totius mundi visibilis Syst. Cart. naturaliter sequitur Stellas nempe & Solem vorticum ingentium centra constituens. Quod & Creatoris omnipotentiam & sapientiam evincit, & rerum naturis maximè convenit, in confesso enim cum sit Solem stellasque fixas ignis puri & lucis ingentes esse globos, Planetas etiam corpora solida & opaca. A rerum analogiâ Planetas omnes, animalibus & entibus intelligentibus, esse refertos probabile admodum est, licet cujus sint speciei, determinari nequeat; quippe valde incongruum est supponere, illorum globorum solidorum unum, nempe Tellurem quoad Atmosphaeram, mare, & aridam esse repletum, reliquis omnibus vacuis.
XII. Maximè intelligibiliter, cohaesio, elasticitas & gravitas corporum explicantur, supponendo cum D. Perault, tria corpusculorum genera; 1. Cubica aut multilateralia, ex quibus corpora componuntur terrestria, aërisque pars crassior & elastica, quae in multis seinvicem tangunt lateribus. 2. Globularia, quibus à summitate ad terrae centrum, repletur Atmosphaera. 3. Vorticem Aethereum à terrae centro ad lunam usque, ex globularibus corpusculis, praecedentibus millies gracilioribus, constitutum, qui Aether motu rapido circulariter ab occidente in orientem fertur, ita tamen ut circuli circumserentiae maximè propinqui, sequentibus celerius moveantur, & illorum circulorum motus proportionaliter minuatur, prout terrae centro magis appropinquant, propter occursus corporum terrestrium, sicut flumen in medio & summitate celerius decurrit quam in fundo aut ad ripas, propter hinc occurrentia à terra obstacula. Hinc liquidò apparet Aetherei hujus vorticis circulos prioribus corpusculis globularibus occurrentes, debere illos semper deorsum pellere versus terrae centrum, cum superiores circuli supra ea fortius semper premant quam inferiores, quod est causa gravitatis: globularia etiam illa corpuscula, ea ratione, cum supra cubica (ex quibus terrestria constituntur corpora) premant, eorum efficiunt cohaesionem; & prout cubica illa corpuscula se invicem in pluribus aut paucioribus tangunt lateribus, eorum cohaesio proportionaliter aut major aut minor est; quando etiam vi externa ab invicem removentur paululum, pressura hujus fluidi corpusculorum globularium à summitate atmosphaerae, eos rursus collidet, & indè corporum elasticitas; quae igitur minimè provenit ab internâ potentiâ à Deo datâ quibusdam materiae punctis indivisibilibus (ex quibus haec componuntur corpora) seipsa restituendi cum de statu naturali detrudantur, sicut vult D. de Stair; eodem quippe jure diceremus causam fluxus & refluxus maris esse potentiam Aestus maris factivam.
XIII. Cum materia naturaliter sit passiva, ad motum aut quietem indifferens est, in statu itaque in quo est, permanet, donec à causa aliqua immutetur externa; hinc corpora semel mota eodem celeritatis gradu movere pergunt, donec ab aliis immutentur. Nemo jure, aeris elasticitatem explicandi gratia, cum D. de Stair Peripateticam amplecteretur notionem, de causa perseverantiae motus projectorum, aut reflexionis à solido corpore, aut motus penduli ultra perpendiculum; nempe quod medium a tergo ratione elateriae, premat, anteriori excusso aëre; constat enim, anterioris aeris resistentiam esse majorem alterius pressurâ, particulae enim aeris elasticae cum [Page 10]sint, à projecto percussae, aliquem inde accipiunt compressionis gradum; adeoque proportionalem faciunt resistentiam; hinc est, quod si in aëre curramus tranquillo, ventum in nos pulsantem sentiamus, necnon quod globuli è tormentis explosi, sagittae de arcubus emissae, & corporisalicujus in aere circumrotatio, stridulum edant sonum, ab hac etiam medii resistentia provenit, quod in aëre volent aves, alarum verberatione, pisces in mari natent, & cymbae remorum ictibus provehantur.
XIV. Quod lucis radii solida sint corpora, certò scimus, sed cujus figurae arduum est determinare; ingeniosè admodum D. Cartesius pleraque lucis explicavit phaenomena, ipsius naturam in globulorum suorum coelestium pressura ponendo, at qui, inde lucis radii in lineis pergerent rectis, dissiculter concipitur; globuli quippe compacti cum sint, fieri nequit quin corum unus supra duos, quandoque saltem premat, & illi duo supra tres, & ita deinceps, adeoque radius unus in plures divideretur, quod experientiae repugnat. Colores non sunt lucis modificationes, at omnium colorum aggregatum est lux, prout evidenter D. de Newtoun demonstravit; lucis radii diversos habent refrangibilitatis gradus, qui autem refrangibilitatis gradum habent maximum, purpurei, qui minimum, rubri, intermedii vero extulei, virides, & flavi semper sunt; unius coloris radii a reliquis semel perfectè separati, nullam unquam ab ullo sive corpore eos reflectente, sive medio transmittente, coloris mutationem patiuntur. Colores qui in iride & per vitrum triangulare oblongum oculo applicatum conspiciuntur à radiorum diversorum colorum separatione ab invicem per refractionem, secundum diversos quos habent refrangibilitatis gradus, factam proveniunt. Ratio cur objecta terrestria unum aliquem particularem exhibent colorem etsi omnium radii super ea incidart, est, quia ipsorum superficies ita dispositae sunt, ut unius coloris radios reflectant, reliquos absorbeant. Contra hanc theoriam experimenta D. Mariott; eam manifestè confirmant.
XV. Elastica vis aeris, ejusque gravitas semel detectae viam aperiunt, ad ventorum & tempestatum causas modo intelligibili explicandas: cum enim aeris gravitas non semper eadem sit, ut ex Mercurii in Barometro mutationibus, patet; supponere licet, quando aer gravissimus est, vapores esse specificè leviores, adeoque attolli & in aere supernatare, & quando aer fit levier, vapores eo specificè graviores esse ac deprimi; & si subitanea ventorum conversione, aut vento versus montes flante, cogantur & inter se collidantur in pluviam distillare. Ventus quoque indè nascitur, quod in uno aliquo loco, diminuta aeris gravitate, Atmosphaera versus eum cum impetu ruit, donec aera ad aequilibrium reduxerit: mutatio gravitatis in aere provenire videtur, ab expansione aut constrictione ipsius particularum Elasticarum.
XVI. Ingeniosa sed parum solida est, nova quidem D. Burnet Hypothesis, de terrae ante-deluvianae facie. Hodierna terrae superfici [...]s, fractae equidem corticis speciem praebet fractio tamen minimè videtur facta esse tempore & modo ab illo definitis: nam praeter intricata, quibus utitur commenta, ut fl [...]rnina, super corticem hanc adhuc integram, decurrere faciat; cujus rupturae causa naturalis ab illo assignata, probabilis haud videtur, nec inde consequens mutatio; supponit enim lineas Eclipticam & Aequinoctialem easdem tunc fuisse, necnon utrumque polum a Sole aequalem habuisse distantiam, unde corticis arefactio, & inde ejus ruptura, quae inclinationem axis terrae ejusque aecuilibrium mutavit, adeo ut, Ecliptica jam 23 ab. Aequinoctiali distet gradibus.: at perpensis terrae semi-diametri crassitre, & corticis ad illum proportione, [Page 11]ita minuta reperietur, ut nulla ejus fractio aut mutatio, sensibilem aliquam im terrae libratione faceret variationem.
XVII. Maris salsedo provenit a salium fodinis in ejus fundo & oris. Flumina a pluviis originem ducunt ut evidenter demonstravit Anonimus author Gallici tractatus de illa materia conscripti.
XVIII. Magnetismi vis, ultra communem hominum de ea opinionem, longe porrigitur haec quippe qualitas ad solum magnetem & ferrum restringenda non est, quin & integra tellus tanquam unus ingens magnes consideranda est; hinc, ejus axis Paralelismum perpetuò observat, necnon vortices ac Planetae mutuos respectus & debitas distantias tuentur.
XIX. Nemo unquam per hactenus cognitas motus leges, alicujus plantae aut animalis formationem intelligibiliter explicare potuit; plantarum enim & animalium minutissimum, non aliter quam per propagationem à propria specie provenire potest, eorum itaque fabricatio speciali potentiae Divinae artificio deputanda est, nullis naturae legibus hucusque notis, multò minus fortuito atomorum concursu, (ut ridicule somniant nonnulli) perficitur. Plantae illae quae (antiquorum judicio) nullum habuere semen, v g. Filix & omnes herbae capillares, eo maxime abundare deprehenduntur: plantarum semina nihil sunt praeter plantulas ejusdem speciei, una cum placentis, suis membranis, involutas.
XX. Citra dubium, tutior longè est pharmacorum quam preparationum Chimicarum usus: Plantae enim omnes tam herbae quam arbores, nil aliud sunt nisi magna variorum artificiosorum & exilium tuborum Chymicorum, Alembicorum, Retortarum, Cucurbitularum, &c. multitudo, in uno ingenti laboratorio posita, alternas & reciprocas caloris & frigoris in gradu ac proportione, vices recipiens, atque ita concoctione, circulatione, distillatione, praecipitatione, &c. magnam aquarum, spirituum, oleorum, essentiarum, salium, &c. varietatem de terra extrahunt ac preparant, pro vita & valetudine corporis humani, quae, nostrae praeparationes Chymicae vitiant & corrumpunt: hinc est quod Americani per simplicium herbarum usum, majores absolvant curationes, quam omnium (jam in usu) praeparationum Chymicarum ope, perfici possunt.
XXI. In novum quasi mundum introducit nos D. Leewhenoeck, dum ad oculum demonstrat, omnium marium semina animalculis repleta esse; immeritò tamen propterea repudiat sententiam de animalium formatione ex ovo in foeminis; Cum hae duae opiniones, una consistere possint, & probabile videatur, omne animal formari ex animalculo & in ovo, verisimile quippe est, animalcula ista non posse grandescere nisi in propriam incidant cicatriculam, ut de pullo in ovo manifestum est; nec alia assignari potest ratio, cur multa ipsorum millia simul non accrescant, nisi quod ita formata sit Cicatricula, ut unicum tantum capere possit: praeterea etiam foetus cum membranis suis in ovi figura, satis diu solutus, priusquam placentam emittat, quâ illi adhaereat, ad eum apprehendendum.
XXII. Omnium Dei operum maximum miraculum est homo, qui medius, inter soi itualem & corporalem mundum ex utroque participat, si cum universo conferatur, atomus; si cum minutioribus creaturis, mundus est: ejus corpus artificiosa est machina, ex innumeris machinulis coagmentata, quarum unaquaeque pluribus inservis usibus, & omnes ita ab invicem dependent, ut unius laesio totius corporis motum perturbet, omnes ex vadi [...] & diversis tubulis ac liquoribus componuntur. [Page 12]Cor peculiatis est musculus, cujus sibrae camosae & spirales ejus truncum, tendones aùtem illius auticulas conficiunt: musculati suo motu sanguinem in systole expellit; qui proinde nulla sui accensione aut raresactione propellitur, ut existimavit Cart. circulatio sanguinis ad oculum conspicua fit vitrorum ope in lacertis aquaticis: ejusque tubor ex infinita globulorum flavorum multitudine in fluido christallino natantium otitur. Pulmones constituunt, innumerae arteriae asperae ramificationes in cellulas & vesitulas desinentes, quae omnes arteriae venosae & venae arteriosae ramificationibus conteguntur, & particulas ultro-aërias ad sanguinem defetunt. Chyli, limphae, kilis, liquoris nervosi, salivae, urinae, sudoris omniumque corporis liquorum secretiones, glaudularum ope perficiuntur, quae ipsorum sunt quasi filtra, quorum structura vitrorum industriâ nondum assecuta est.
XXIII. Nihil de mente humana cognoscimus, nisi persensationem: cogitatio ab ejus essentia inseperabilis est: fieri potest ut infinitarum potentiarum & innumerarum gaudii ac doloris aeterni scaturiginum nobis ignotarum, capax sit: ut perfectiones substantiales, quas entibus creatis concessit Deus, absolutae sunt & ex voluntate Dei immutabiles; modales vero conditionases tantum, ita se res habet cum anima, essentiales & absolutae ejus perfectiones sunt cogitatio, intellectio, voluntas, & libertas, quae nunquam pereunt, modales à recto illarum usu & exercitio dependent, & sicut pulchritudo & perfectio materiae, in absoluto & essentiali ejus attributo, i. e. extensione, sitae non sunt, sed in varietate & ordine modificationum quibus in Solem, stellas, planetas, plantas, animalia &c. disponitur; ita pulchritudo & perfectio animae, in absolutis & essentialibus ipsius attributis positae non sunt, sed in debitis earum modificationibus quae obtinentur, exhibendo nostram libertatem, intellectum, amorem, á Deo probanda, replenda & perficienda.
XXIV. In corpore incola tantum non est anima, sicut in regno Rex, ad illud regendum, aut in navi Nauta, ad illam gubernandam, sed intimè admodùm est Corpori unita: de hujus unionis natura, nil aliud novimus, nisi quod per tales & tales particulates in corpore motus, tales & tales excitentur in mente cogitationes, & per tales & tales cogitationes & voluntatis actus in mente, tales & tales excitentur in corpore motus: ab hac enim unione oriuntur omnes sensationes, saemis & sitis lucis & colorum, sonorum & masicae, caloris & frigoris, doloris & voluptatis &c. At quare hujusmodimotus tales excitent sensationes, v. g. plumae attrectatio, voluptatem, & acieniae punctio, dolerem; praeter Dei voluntatem, nullam novimus rationem: sed admiranda est Dei bonitas, quod, viâ tam brevi & expeditâ nobis offendit, quid sit, vitae corporeae commodum aut incommodum, ut congruenter eo aut utemur aut vitemus. Regimen ad bonum publicum promovendum optimum est instrumentum, legum quippe & poenatum suarum vigore, spe, & timore, domat fetiratem naturae humanae, quae corrupta, brutis magis est immansuem: hominum [...] enim & passiones ad illud pro publico universi commodo praestandum, excitat, adquod charitate naturaliter ducerentur, si modo eâ imbuti essent; optimè sanè constitutum est illud regimen; quod conservate & sustentare uniuscujusque est commodum. Omnium regiminum, optima est [...]; supremo magistratui, sub nullo praetextu resistere licet, &c.
XXV. Philosophiae pars praestantissimae est Aethica, seu debitam nostri ipsius gubernationem docens, omnesque partes reliquae parvo sunt usui, si in hunc non ordinentur finem. In [...] Stoica non consistat virtus, ad quam debitus passionum usus & regimen admodum conducunt. Suprema naturae lex non est sui praeservatio moralitatis Heb. licet fundamentum, nec studium boni publici totius universi, D. Cumb. utpote sentimentum (hoc enim esses hominem creaturam Deo aequare, utriusque nempe commodum tanquam unum communem fidem prosequi;) at est Dei amor propter [...]e, secundaria etiam lex est, omnium hominum amor propter Deum; officium enim indè resultans universale & summum est à Deo tptalis & absolutae dependentia; resignatio intellectus, voluntatis & libertatis, ut exerecantur, repleantur, & perficiantur ab illo. Sicut mens humana à se non est, ita nec ejus illuminationeque foelicitas; aequé hallucinantur igitur, in sui complacentia & acquiescentia summum bonum constituentes & in externorum fruitione: summa haec est superbia, propria esse idola, & abnegare Deum, ab illo enim, per illum, & ad illam omnia; Aethnicorum igitur philosophorum, & Heroum Romanorum apparentes virtutes splendida fuere vitia.
XXVI. Propositiones Euclideanae sunt omni commendatione superiores. Nobilissimum de circulo quadrando problema per aliquot saecula praestantissimorum geometrarum ingenia exercuit, attamen non adhuc inventa est circuli quadratura. Inter omnes planetarum motus, solis motus uniformitate, & aequalitate, reliquorum motus (secundum systema Ptolemaicum) longe superat & antecellit. Datur angulus, licet componatur ex angulo qui minor est recto, & ex angulo, qui minor est omni acuto, est tamen recto aequalis. Commune axioma est, atque adeo concessum ab omnibus, in visione directa, quae propiora sunt, majora apparere, quippe quia sub angulo majori videntur; at nos asserimus, etiam in directa visione propiora non videri aliquando majora. Dato triangulo, super basi illius trianguli, construi potest alterum triangulum interius contentum cujus duo latera simul sumpta sint aequalia duobus lateribus exterioribus continentibus simul sumptis dati trianguli; & non solum aequalia, sed etiam majora duobus lateribus dati trianguli simul sumptis.