DE MORBIS HIBERNORUM; SPECIATIM VERO DE Dysenteria Hibernica; EXERCITATIO MEDICA; Apud Academiam Dubliniensem, (Kalend. Quintilis, MDCXCVII.) Pro Gradu Doctoratus in Medicina, Recitata,

A IOHANNE IONES, M. D.

Accesserunt sub calcem nonnulla, De Dysenteria Epidemica.

LONDINI: Impensis S. Keble Bibliopolae, ad Insigne Capitis Turcarum Imperatoris, in Vico vulgò dicto Fleet-street. Anno. M DC XC VIII.

Viro, moribus, Literisque non minus, quam stemmate et Natalibus, illustri; Omnibusque Titulis majori; DNO, Iohanni Philipps De Castro Pictonij In Agro PEMBROCHIENSI, BARONETTO; Summi Populi Anglicani Conventûs Senatori honoratissimo: Hanc qualem qualem Opellam Medicam, Humillime Summaque cum observantia Dicat, Dedicatque

Johannes Jones.

AD Lectorem Anglicanum Praefatio Monitoria.

AB evolvendo Hoc LibelloTe avertat Titulus; qua­si solam spectet Hiberniam, neque Tibi usui esse possit. Te sanè praemonendum esse duxi Dysenteriam Hibernicam a nostrâ Anglicanâ vèl minimùm discrepare; cùm èt eâdem Na­turâ, ijsdem Signis atque etiàm Causis (unam aut alteram ex evidentibus si dempseris) eâdemque omninò Medendi Ratione Ambae paritèr gaudeant. Si quid autèm Tibi sivè Commodi sivè delectamenti inter legendum attulerit Hoc opusculum; Erit qùod mihi gratuler èt sanè abundè gratulabor. Si quid autèm erratum est; Dabis Tu mihi vicissìm veniam, cùm scias quòd perindè sit Humanum Ignoscere atqùe est Errare.

Vale.

De Morbis Hibernicis.

COgitanti Mihi diù, & seriò mecum perpendenti, quod­nam potissimùm Thema mihi deligendum esset, super quo apud Vos (Academici) nùnc verba facerem, quod aùt prodesset Vobis, aùt Saltèm quoquo modo placeret; occur­rit tandem, placuitque prae alijs omnibus Hoc unum, De Morbis Hibernicis, Argumentum.

Nam cùm Gradum Doctoralem in Disciplinâ Medicâ, apud Aca­demiam Hibernicam (florentissimam illam quidem, longeque cele­berrimam.) ambire mecum statuissem; quosnam mihi Morbos aùt aptiùs aùt commodiùs, a me jam disceptandos ac discutiendos susci­perem, quàm qui eodem, quo ipsa est Academia, Titulo sunt insig­niti?

Haud tamèn adeò sum Sussenus, neque eâ sum fronte atque arro­gantiâ, ùt existimem me posse [...] super istis Morbis consum­matam, omnibusque numeris absolutam proferre; utpotè qui sciam & qualis sit mea Tenuitas, & quàm longè, atque etiam quot annos his Regionibus abfuerim.

Id muneris eo potiùs animo in me recepi, ut Medicis hujus Lo­ci, in re Medicâ maximè versatis, Viam, adhuc usque (quantum scio) inculcatam, quasi digito praemonstrarem, Eosque ad Lucubra­tiones suis super istis Morbis in publicum edendas quadantenùs in­citarem.

Quâ quidèm in re, prout suae ipsorum Famae & Existimationi, ità & Humanae Gentis Saluti Compendioque magnoperè consulerent. Quippè, si ad Dysenteriae (v. gr.) Naturam ac Genium accuratè & luculentèr enucleandum Animum suum accommodarent, & Ca­nones nonnullos Therapeuticos indè desumptos, longoque usu sibi Comprobatos, ùt & Languâ Vulgari conscriptos, publici juris facerent; [...]i [...] boni! quot illi Mortales a tàm dirâ Peste vèl immu­nes omnino praestarent, vèl eâ demùm correptos Libitinae faucibus Eriperent?

Nàm, ùt taceam paucos esse Alienigenas, qui hùc Loci appellunt, quos iste Morbu [...] nòn modo nòn Corripit, Sèd & miserandum in modum excruciat; Quo [...]squisque est Vestrûm▪ qui non meminit, a­deoque qui non dolet lugetque feralem illam Stragem, quam nuper­rimis [Page 2] his annis, in Exercitu Anglicano Dysenteria illa Castrenssis ediderat! usque quidèm eò, ut Milites invictissimos, ac jàm tùm triumphantes plùs quàm decimaret, longè pluribus Morbo, quàm hostili Gladio interemptis.

Verùm his obitèr, & quasi [...] dictis, ad rem ipsam propiùs accedam. Quod tamèn antè quam faciam, praemonitos Vos esse ve­lim, me morbos istos non eo sensu Hibernicos appellare, ac si es­sent Populo Hiberno planè Endemij ac Gentilitij, (nondùm enim compertum est hujus Insulae Indigenas, atque inibi a primis usque incunabúlis enutritos, in hos Morbos magìs esse proclives quàm reliqui, quotquot uspiam sunt Terrarum Mortales; sèd quòd ple­rique Advenae, statìm atque appulerint, & acritèr ab ijs impeti, & gravitèr plecti soleant.

His praemissis, Duo omninò mihi videntur esse Morbi qui sensu jàm dicto dici possunt Hibernici, Dysenteria sc. & Catarrhus. De Catarrho nihil quicquam impraesentiarùm a me disserendum esse apud me Constitui; cùm iste Morbus neque adeo frequentèr his Locis incidat, & parùm secum Periculi apportet. Cui & id quoque accedit, quod hoc Pensum mihi dudum praereptum fuisse videam, cùm ab Alijs, tùm ab ipso maximè Lowero, qui de istoc Morbo Tractatulum planè palmarium exaravit, omniumque manibus teren­dum Posteris reliquit. Quapropter de Dysenteriâ tantummodo, quae sola apud Vulgus Morbus audit Hibernicus, verba jam factu­rus, Hoc agam.

Dysenteria, Grammatico, & quidem laxiori sensu, omnimodam Intestinorum Invalitudinem denotat: verùm apud Medicos Alvi tantummodò Profluvium, & Cruentum illud, & torminosum, Dysen­teria appellatur: Morbus sanè, si quis alius, pergravis, & vèl in­ter Affectus truculentiores haùd immeritò habendus! utpotè qui, cùm Misellos se loborantes vèl atrocissimè torqueat, haùd tamen citò jugulat, ita siquidem feriens, ut sentiant se Mori. Quod sanè Vobis abundè constabit, si modò Historiam Typumqùe hujus Morbi vobis ob oculos posuero. Historia autèm hoc ferè modo se ha­bet.

Primum Symptomatum Agmen ducunt Horror Rigorque, quibus per horas aliquot graviter concussus AEger, toto deinde Corpore febri­litèr incalescit: Mox Tormina, & quidèm gravissima, subsequuntur; deindè Cruor manat, isque modò (ùt Cornelij Celsi Verba repetam) cum Stercore semper liquido, modo cum quibusdam quasi Mucosis excernitur; interdum quaedam quasi Carnosa descenduut. Exulcera­tis tandèm Intestinis, frequens accedit disidendi necessitas, Do­lorque in Ano est; cum eodem Dolore Exiguum aliquod emit­titur, atque eo quidèm Tormina intenduntur, eaque post [Page 3] tempus aliquod levantur, exiguaque Requies est. Per totum autèm Morbi decursum, Febre quâdam lentâ laborat AEger, albescit ei Lin­gua, Sitis importuna est, prosternitur Appetitus, pallescit Facies, languescunt Vires; donèc tandèm, & Macie absumptus, & Dolori­bus confectus, atque (ut verbo dicam) ad ultimam penè Miseria­rum lineam redactus, diù quasi in Bivio haerere videatur, nescius ipse nùm Salutem recuperaverit, àn verò cum Morte commutave­rit Vitam.

Historiam atque Symptomata hujus Morbi antè quàm finiam, ma­numque de Tabulâ deducam, notare libet quòd nonnulli, quampri­mùm ex eo convalescere coeperint, in deteriorem, hoc est, Hydro­pem incidunt. Quippè, ex diuturno Sanguinis in Intestina Effluxu, usque eò depravatur Massa ejus ac depauperatur, ut jam penè tota Vappescens, Serosum Laticem intra Compagem suam retinere nequeat; quìn, aut Vasis Lymphaticis disruptis, in Abdomen irruat; aut Ar­teriolarum Osculis reseratis, in Crura▪ Pedesque depluat, & singula in Molem ingentem, visuque faedam, distendat.

Sunt & alia quaedam Mala, quae huic Morbo nonnunquàm tan­qùam Symptomata, Succrescunt; quae tamèn non tàm ipsi Morbo, quàm Medicamentis in Medelam ejus vulgò, àt perperam, exhibi­tis Originem suam debent, Phthisis sc. & Oris Aphthae. Atque Hoc fit, cùm a Remedio quocunque Astringente Arteriarum Mesa­raicarum Oscula usque adeo obturata fuerint, ùt Cruor, in Intestina antè amandari solitus, intra Vasa jàm sua velùt incarceratur: un­dè necesse habet, ùt, febrilitèr exaestuans, & in molem ampliorem exurgens, Succos suos acriores modo in Tunicam Os investientem deponat, ibique Ulcuscula illa, quae Vocantur Aphthae, progignat, modò in ipsam Pulmonum Substantiam propellat, Tuberculisque istis producendis ansam praebeat, ex quibus disruptis ea fiunt Ulcera, quae Phthiseos, haùd dubiè, ipsissimae sunt Causae. Verùm hoc ul­timo Malo ij maximè tentari solent, qui, Parentibus tabidis nati, haereditario quòdam jure id Sibi vendicant. Ambo haec Symptoma­ta, ùt & Singultus (qui tamèn Dysenterijs Epidemicis plerumque supervenire solet) Mortem esse in propinquo saepenumero denun­ciant.

Hactenùs Vobis Dysenteriae Typum, & quasi Vultum (torvum illum satìs, & horrendum!) veluti in Speculo repraesentavi: proxi­mo in loco in Causas ejus inquirendum est, quae sunt tres, Conjuncta sc. Procatarctica, atque Evidens.

Quod ad Conjunctam attinet, quae est & ipsa ejus Ratio formalis, ea ex Historiâ Morbi jam nùnc suprà enarratâ omninò petenda est: Undè videtur esse Febris quaedam sui generis, in quâ Sanguis, sivè Fermento, sivè Veneno quodam inquinatus, adeoque plus debi­to intumescens, & in rapidiorem Gyrum circumactus, & Recremen­ta [Page 4] sua, & Se simùl unà, ex Arteriarum Osculis in Intesti [...] deponit; in quibus paulo pst (eroso sc. quo illinuntur M [...]) Ulcero pro­gignuntur: ex quibus Humores perquàm acres jugitèr effluentes, atque Fibras eorum Nerveas vellicantes, nòn Dolores modò atro­cissimos, sèd & caeterorum non pauca suprà memoratorum Sympto­matum accersunt.

Verùm, cùm haec Descriptio quaedam Morbi, ex Phenomenis e­jus maximè conspicuis deprompta, potiùs dicenda sit, quàm vera Definitio; Ea quidem eò usqùe differenda est, donec Essentia hujus Morbi Nobis innotuerit, quae tamen adhùc (sicùt & Caeterorum omnium Morborum) in profundo latet, & usque, haùd dubiè, la­tebit.

Causa Dysenteriae Proeatarctica nihil aliud esse mihi videtur quàm [...] illa, & Temperamenti Proprietas quaedam, quâ Nonnulli ad Hunc Morbum procliviores fiunt, quàm sunt Alij. Hìnc utique fit quòd ex Duobus (v. gr.) Alienigenis Hanc Insulam petentibus, pariquè omninò Vivendi Ratione utentibus; Hic to­tam inibi AEtatem ab Hoc Morbo prorsùs immunem agat; Ille verò, quamprimùm Hùe pedem intulerit, statìm Eo corripiatur: Utriusque fiquidèm diversâ Valetudinis conditione à variâ utriusque Temperamenti ratione pendente. Nam cùm in illo morbi Semi­na, utcunque antè latentia, a quâvis Causâ Evidenti, sivè sit Alimentum, sivè Aër, sivè quodcunqùe aliud Extraneum, facilè in actum reducantur, & in perfectam tandèm Morbi Speciem effor­mentur; in Altero, cùm desit omnino Morbi Fomes, Causae omnes Externae, velùt bruta Fulmina, nihil prorsùs Operantur, adeoque neque Ille, nè in Hunc Morbum incidat, quicquam periclitatur.

Temperies autèm illa peculiaris quae ad Dysenteriam viam sternit, àc praedisponit (meâ quidèm sententiâ) ejusmodi est, in quâ, Pletho­rā redundante, & praepo Hente Bile, Pori Cutanei, sivè ex ipsâ Ori­gine, sivè ex Causâ aliquâ externâ, plus aequo constringuntur. Nam in Febribus plerisque, quae in Corpora & Plena, & Biliosa simùl, in­cidunt, (Bilis enìm prae alijs quibuscunque Humoribus ad Turges­cendum apta nata est) Sanguis supra modum intumescens, intra Vasa sua contineri nequit, si modò Fuligininibus suis, inter Circu­landum, per Poros Cutaneos denegetur Exitus. Quo siquidèm in Casu, disruptis quibuscunque Repagulis, modò in Na [...]es, modò in Cerebrum, modo in Pectus, modò denique (quod & fit frequentiùs▪ & ad rem nostram magìs pertinet) in Intestina erumpit. Quid autèm sit Causae quòd in Hoc Morbo adeò solennitèr & constantèr ijsdem sempèr Foribus se proripiat Sanguis, posthabitis caeteris, quas supra nominavimus; cùm sit Nodus solutu perquàm difficilis, ma­lim Ego meam eâ de re Ignorantiam ingenuè fateri, quàm Conjectu­ris (ùt fit) nescio quibus, dubijs saltèm, nedùm Nugatorijs, & Otio meo, & Vestris simul Auribus abuti. Quapropter, praetermisso [Page 5] Labore tàm inepto, ad Tertiam ultimamquè Dysenteriae Causam, Evi­dentem sc. procedo, mequè accingo.

Causa Dysenteriae Evidens (quae & Remota, & Antecedens voca­tur) ea dicenda est, quae Procatarcticam, antè Sopitam, Quasi Ex­uscitat, & ad Vires suas exerendas instimulat; undè tandèm Hic Morbus, tanquàm ex Ovo Faetus, integrè consummatur.

Cùm autèm Haec sit illa ipsa Causa, propter quam Dysenteria maximè, & quidèm unicè, Hibernica denominanda est, (Coujuncta enim, sicùt & Procatarctica, nullibi nòn Terrarum una eademque est,) haùd abs re fuerit in Naturam Ejus aliquantò accuratiùs in­quirere, pauloque fusiùs super eâ disserere.

Hâc autèm in re Explicandâ (ùt & Methodicè Haec nostra Dis­sertatio procedat, & (si qui sunt apud vos) Tironum usui inserviat;) Eiusmodi Rationi Nobis insistendum esse videtur; uti sc. primo Ostendamus quae solent esse Caūsae Dysenteriae Evidentes; deindè demonstremus quâ ratione, & quo potissimùm nomine Hibernia, prae alijs Regionibus, ad Causas istas, aùt saltèm earum Nonnullas producendas Conferat.

Cùm verò & longum esset, neque multùm ad Propositum nostrum pertineret Universas Has Causas percurrere; praecipuas tantùm principesque earum, ùt & maximè Vulgares, perstringemus; prae­termissis ultrò Compluribus, ab Authoribus vulgò recensitis, utpotè quae rariùs Observationi Medicae occurrunt, adeoque ab ijs in Pompam magìs, quàm Usum, ostentari solent.

Inter Evidentes autèm Dysenteriae Causas, vèl primas sibi ven­dicat immodicus Fructuum immaturorum Esus; quod ferè fit Au­tumno, quo tempore Pueri, ejusmodi Fructibus sese supra modum ingurgitantes, in Hunc Morbum Catervatìm incidunt, atque ex Eo usque adeò pereunt, ut in Schedulâ ferali eâ tempestate Lon­dini hebdomatìm editâ, haùd exiguum Defunctorum numerum complere soleant. Atque Hoc eò fit, quòd ex tali Fructuum Pre­cocium Ingluvie tanta Humorum crudorum Copia in Corpore coa­cervatur, ùt, neque a Ventriculo ritè Concoqui, neque a Sanguine deinceps assimilari possint: unde Turba illa febrilis oritur, quâ Sanguis Humores istos ex sinu suo amandare nititur: quod cùm per Poros Cutaneos, eâ Anni tempestate densiùs constrictos, effice­re nequeat; intrò Eos, versus Intestina, magno impetu deturbat, atque ibi ipsis, perindè ac Sibi, Exitum quaerit, facitque.

Hùc etiam Spectat, atque ejusdem est farinae, Musti, vèl aliûs cujusvis Liquoris Spirituosi, recentis sc. nèc dùm a Faecibus suis de­purati, liberior Potatio. Atque Hoc quotidiè in nostrâ Angliâ Compluribus incautis accidit, qui, sivè Animi, sivè Negotij Causâ, per Argum Herefordiensem, ubi magna est vis Pomacei, itinerantur. Quippè ejus Vini, nondùm defaecati, sivè Novitate, sivè dulcedine capti dùm id in se nimiùm ingurgitant, in Hunc Morbum saepè saepiùs incidunt.

[Page 6]Ex reliquis Dysenteriae Causis Evidentibus (ùt hanc rem tan­dèm in Compendium redigam) Una solet esse insueta Carnium, maximè praepinguium, & Locis Palustribus depastarum Ingluvies: Altera est Aër crassus & paludosus, atque insimùl Calidus.

Atque ambae Hae Causae novissimae propriè quidèm ad Hiberniam pertinent. Eamque speciatim respiciunt; cùm nemo (uti mihi vi­detur,) sit Advena, qui Hoc Morbo tentatur, quin Invaletudi­nem suam His potissimùm Causis acceptam referat. Quâ autèm ratione, & quo pacto id fiat, proximè, & sanè quàm potero sum­matìm, exponam. Et primo quidem de Aëre▪

Taedio autèm esset, ut & supervacaneum, de Naturâ Aëris, ejus­que Phaenomenis hìc loci plura proferre, coram tàm erudito Philo­phorum Grege, & in consummatissimis nobilissimi Boylaei Libris, eâ de Re conscriptis, haùd dubiè assiduè versato. Id unum tantum­modò (quoniam ad Hanc Rem quae nobis nunc est prae manibus, explicandam plurimùm confert) notare libet; Hunc sc. omnem, qui Terrarum Orbem quaquaversùs circumscribit, Aërem (quique idproptèr Atmosphaera vocatur) ex Effluvijs tantùm terr-aqueis, vi Solis in altum Sublatis, constare; adeoque de Naturâ atque In­dole cujusque Loci, ex quo exhalari solet, omninò participare. Ex quo necesse fit, ùt Aër, qui jugitèr in Pulmones nostros inspiratur, & cum ipso Sanguine Spiritibusque nostris intimè Commiscetur, quamplurimùm ad Valetudinem humanam▪ cùm prosperam, tùm ad­versam, conducat. Atque Hoc quidèm (nè plura▪ Exempla, quae penè sunt infinita, hùc proferam) in nonnullis Angliae Regionibus, paululo intervallo ab invicem distantibus, usque adeò constat, ùt Quartanâ Febre laborantibus, quae in palustribus & depressis Cantij Locis adeò inter Advenas increbrescit, omnemque penè vim Me­dicamentorum eludit, in aliam, ejusdem Regionis Partem, Campestrem puta & apricam, vel paulisper divertisse, ibique paulùm respirâsse, certissimi penè sit instar Remedij.

Sin vero Cantij spissior humidiorque Aër ad Ouartanas progignen­das tantum possit; quid ni & Aër Hibernicus (&, proptèr Situm Occidentalem, Calidus; &, proptèr ingentium Paludum multitudinem, Crassus; &, propter Nemorum densorum Copiam, Umbrosus) ad progignendas atque fovendas in Exterorum Corporibus Dysenteri­as aequè conferat?

Id autèm ipsum efficit, nòn modò Densitate suâ eorum Poros suffarcinando, quo minùs Sanguinis Halitus fervidiores eà sibi Exi­tum inveniant; sèd & aliena quaedam atque heterogenea Fermenta, Pulmonum ope, Sanguini impertiendo; ad quae foràs eliminanda accensâ Febre, cùm Natura alias ea non poterit, per Arterias In­testinales, & cum ipsis unà Sanguinem exterminat.

Ut dicam tandem quod sentio; Aër, qui & Radijs Solis, per Ne­bulas Continuò transmissis, nimiùm incalescit, quique simul Vapo­ribus, [Page 7] ex stagnantibus putridisque Paludibus exhalatis, plurimùm hu­mescit, prae alio quocunque Aëre, humani Corporis Humores Cor­rumpit simùl, & labefactat. Nàm, sicùt Caliditas Aëris, Partes Corporis attenuando, faciliorem Vaporibus in Sanguinem introitum conciliat; ità Humiditas ejus Humores adeò in immensum auget ùt nòn modò Spiritus indè opprimantur, sèd & Sanguis ipse, (cùm & ob Febrem turgescat, & ob Plethoram intra Vasa sua contineri ne­queat) necesse habeat Exitum Sibi, quaquà datur Porta, quaerere; eàque erumpere. Atque Hinc illae Lachrymae! Hìnc Dysenteria!

Quod autèm de hujusmodi Aëris Incommodis a Me jàm dictum est, Nihil in se Novitatis habet, cùm multis retrò Seculis ab Antiqui­tate ipsâ usque adeò sit animadversum, ùt, in tanti Mali Remedium, nihil nòn Laboris & Sumptûs impenderit.

Sìc a Plinio jàm olìm Memoriae proditum est, quòd in Campis Thessalicis, qui Philippi Urbem circumambiunt, cùm Incolae, effossis summâ & Operà & Impensis Aquaeductibus, Aquas inibì stagnantes, aliò derivassent, àc divertissent, adeoque & Solum ipsum exiccassent; tanta exindè insecuta est & Aëris, & Tempestatum, atque ipsius Coeli Mutatio; ùt tota illa Regio, ex perquâm insalubri, Saluberrima sit facta.

Atque, Horum Exemplo, nuperrimis his Annis, haùd dispari In­colarum Compendio, Hoc idem factum est, tàm in Insulis America­nis ad Coronam Angliae pertinentibus, quàm in nonnullis paludosis ipsius Angliae Comitatibus: Satisquè Compertum est, a quo in hâc nostrâ Hiberniâ tot Nemora in usum Navium caesa, atque tot Pa­ludes in Agriculturae commodum exiccatae fuerint; Aërem Hiberni­cum usque adeò in Salubriorem Statum fuisse perductum; ùt neque Pluvijs Nebulisque, neque Dysenterijs, alijsuè Morbis producendis, aequè jam sit atque olim propensus.

Atque de Aëre, quatenùs Dysenteriae Hibernicae Causa est, Haec hactenùs. De alterâ jàm Causâ Evidenti, quam ad Hiberniam quoque propriè spectare diximus, inususitâ sc. Carnium praepinguium, & Lo­cis palustribus depastarum Ingluvie, proximè disserendum est.

Quae quidèm Causa, licèt haùd sit adeò Universalis atque Altera, neque Omnes omnino Advenas, cujuscunque sint sortis, aequè attingat; ei tamèn plurimùm ancillatur, auxiliaturque; usque eò, ùt in pro­gigendis Dysenterijs Hibernicis apud Exterorum Vulgus, haùd exi­gui fit Momenti. Pythagorica siquidèm Vicinarum Gentium Plebe­cula, quae, Sedibus suis asperioribus relictis, in Hiberniam sese quo­tidiè confert, quaeque Domi solis Lacticinijs victitans, vìx unquàm Carnes degustaverit; nil mirum (inquam) si talis Plebecula, quam­primùm ad Hanc Insulam appulerit, (feracissimam illam, omnium que Rerum cornucopiâ affluentem) statìm sese Carnibus ingurgitet; utpotè quae sint (ùt olìm notavit Eustathius) Palato, quàm quaevis alia Alimenta, gratiores; & hic Loci, propter summam Pecudum [Page 8] viliori Pretio emantur. Verumenimverò, cùm nulla non Re perniciosum sit Praeter Casam fugere, & ad extrema dere­pentè transire; magno sanè suo id facit Malo incautum Vulgus, dumque suae indulget Gulae, Saluti haùd parùm officit; ùt scias sc. ubicunque Dulce est, ibì & Acidum inveniri.

Hoc enìm pacto non modò ingens Humorum saburra, in futurum Dysenteriae proventum, congeritur; sed & nova indè & inusitata Fermenta, cùm Ventriculo, tùm caeteris Visceribus, impinguntur: quae quidèm Fermenta, partìm a praeterlabente Sanguine in se suscep­ta, partìm cum Chyloso simùl Latice in ipsum deposita, cùm alienâ prorsùs sint a Sanguine Naturâ, adeoque ab ipso in Substantiam suam assimilari nequeant; Luctam illam, & Tumultum febrilem ex­citant, quo Natura tàm inimicos Hospites ex Gremio suo amoliri nititur, àc tandem in Intestina omninò amolitur.

Sìn verò, in hujus Rei Mantissam, Id qnoque accesserit, quòd Pecudes, quarum Carnes dicto jam modo a Vulgo Exotico incautè devorantur, Locis aquosioribus & Paludosis depascantur, (quod ferè fit in Hiberniâ) plurimùm indè Hoc Malum adaugetur: quod & olim (in suâ Animalium Historiâ) observavit Aristoteles, & Cuili­bet hanc Rem vèl minimùm perpendenti de facili constabit; ùt Ve­ritas tàm luculenta pluribus, in sui Confirmationem, Verbis haùd opus habeat.

Atque de Causis Dysenteriae Evidentibus, dequè ijs speciatim quae proprìe spectant ad Hiberniam, Haec dicta sunto.

Quod ad hujus Morbi Prognosin attinet, (ùt hanc quoque rem quadantenus attingam) frustrà omninò hic esset ea denuò repetere quae de Hydrape, de Aphthis, de Phthisi, de Singultu, suprà memo­ravimus: Quibus tamen Hoc Unum annectendum est, quòd sc. Dysenteria (modò nòn Epidemicè grassetur, tùnc enim aequè penè est, atque ipsa Pestis, lethalis) si Genio, Arbitrioque suo relinqua­tur, neque Astringentibus Narcoticisvè imperitè atque intempestivè coereeatur; utcunque & in longum protrahi, & summis Doloribus stipari soleat; ad postremum tamèn in Salutem ut plurimùm ter­minatur.

Hucusque de Naturâ ùt & Signis, Causisque Dysenteriae Hiber­nicae disseruimus. Quòd si verò parùm reserat quid facit Morbum, sèd quid tollat; Haec omnia incassùm, nì quaedam insupèr de Cura­tione ejus subjungantur.

Cùm autèm Curatio cujuslibet Morbi duabus omninò Intentioni­bus innitatur; unâ, quâ praecavetur nè fiat; alterâ, quâ, jam factus, tollatur, (quarum prima Prophylactica, altera Therapeutica nuncupa­tur) De utrâque Dysenteriam Hibernicam Curandi & Ratione, & Specie, paucula jàm Verba faciam.

[Page 9] Dysenteriae Hibernicae Curatio Prophylactica duabus hisce Indica­tionibus constat. Prima est, ùt Pori Cutanei quantùm maximè patuli serventur; quò, sivè per Diaphoresin, sivè per insensibilem Transpirationem, Halitus Sanguinis fuliginosi èa foras exeant; ne­que necesse habeant, foribus istis praeclusis, intrò sese versùs In­testina recipere, ibidemque Exitum sibi quaerere.

Huic Indicationi abundè satisfaciet, quisquis sese Vestibus, ad­versus externa Frigora, paulò praeter solitum muniverit; qui Ves­pertinam, ùt & Nocturnam Auram sedulò vitaverit; quique ad Labores atque Exercitia impigrum se praestiterit.

Indicatio altera prophylactica est, ùt summâ religione fugiantur quaecunque Corporis Habitum ad Plethoram disponunt, quaeque Bili Progignendae ansam praebent, ùt & ea omnia quae nova & in­usitata Fermenta Sanguini, Visceribusque impingunt. Hoc siqui­dèm pacto, cùm neque Sanguis, ob Plenitudinem, nimiùm Vasa sua distendat; neque, propter Bilem, turgescat; neque propter alienas adversasque sibi Particulas in Tumulius febriles efferetur; Nulla nòn Dysenteriam producendi Occasio praeciditur, atque praecave­tur.

Hanc Indicationem (nè sim prolixior) abundè satis adimplebit, quisquis ille sit Advena, qui, primo suo in hanc Insulam Appulsu, temperanter vitam egerit, sequè Victu tenuiori parcoquè aluerit; nèc nòn Alimentis Hibernicis nòn nisi paulatim assueverit.

Sin verò (His vèl omissis, vèl non Obstantibus) Plethora usque adeò ingruerit, ut metus sit nè indè Dysenteria enascatur; danda est opera ut tollatur quamprimùm: quod quidèm facile est factu, si modò tantum Sanguinis, incisâ Venâ, emittatur, quantum suffe­cerit ad Massam ejus usque adeò deplendam, ùt Vitale illud Flu­men intra Alveos suos levi Cursu fluat, neque necesse habeat in quoscunque Aggeres sibi obvios arietare, eosque perrumpere.

Ad istam quoque Plethoram minuendam haùd minùs expedit, ùt Ventriculus, primaeque Viae aliquotiès eluantur; ùt Bilis, alijque Humores inibi stabulantes foràs expurgentur.

Atque de praeservatoriâ Dysenteriam Hibernicam Curandi Metho­do Haec impraesentiarùm suffecerint. Verumenimverò Medici est nòn modò quâ ratione praecavendi sunt Morbi demonstrare; sèd & Morbis ipsis, si quem invaserint, quantum poterit, Mederi.

Sic, qui ex Pharo, accensis Facibus, praeternavigantem Navem de juxtà latentibus Scopulis evitandis praemonuerit; licèt rem per­humanam fecerit; toto tamèn Humanitatis Officio haùd fungetur, nisi & eandem Navem vi Turbinis ijsdem Scopulis illisam, (quan­tum in se est) instanti Naufragij periculo eripuerit.

Procedamus itaque, bonis avibus, ad Curationem Dysenteriae Hi­bernicae Therapeuticam; quae quidem tres Indicationes Complecti­tur. Prima est, ùt Humorum Turgescentia, quâ sc. [...] in Intesti­na [Page 10] irrumpunt, compescatur: Secunda est, ùt ipse Sanguis èa ten­dens aliò revellatur, àc divertatur: Tertia, ut Humores morbifici, tàm in Sanguine, quàm in primis Vijs redundantes, foràs eliminen­tur.

Prima, ùt & Secunda Intentio, Phlebotomiâ; Ultima Catharsi (utrâque verò saepiùs, si opus sit, repetendâ) omninò absolvitur.

Atque Haec tàm Simplex brevisque Medendi Ratio, si ritè àc pru­dentèr administretur, usque adeò in Curandis Dysenterijs (modò ad eam ferendam vires suppetant) utramque facit paginam, ùt si quis His plura, (nisi ad leniendam Symptomatum atrocitatem) ad­diderit, ausim, longo id usu edoctus, affirmare, illum aut frustrà, aùt perperàm id facturum.

Si quis autèm sit, qui hìc reclamaverit, atque adeò a me qnaesive­rit, quo demùm pacto tractandus sit AEger Dysentericus in extremo Morbi stadio, cùm sc. eò Imbecillitatis pervenerit, ut neque Cathar­sin, neque Venaesectionem ferre possit: Huic sanè audactèr id rege­ram; Si modò AEger ad Has incitas redigatur, Omnia Naturae po­tiùs esse relinquenda, quàm Morbum sivè Stypticis, sivè Narcoticis, alijsvè id genus Medicamentis, impugnandum: cùm longè satiùs sit Eum nòn Curare, quam Occidere. Quò enim spectat, vèl in eo ultimo hujus Morbi Stadio, Narcoticorum, atque A­stringentium Usus! nisi ut eò Hostis teterrimus vel in ipsis San­guinis amplexibus, vi quâdam praeposterâ detineatur! undè & no­va Febris accenditur; & Aphthae, ùt & Singultus, enascuntur, fata­les Lethi instantis Praenuncij.

Sìn autem eò res angustiae redierit, ut AEger, propter summum languorem, Medendi Methodum suprà laudatam haùd sit ferendo; non est tamèn quòd animum despondeat, vèl spem recuperandae sa­lutis abjiciat; modò tantillum habeat virium, quantum suffecerit sivè ad Masticandum Rhabarbarum, seù potiùs ad Equinum, Suil­lumvè Fimum, Vehiculo quovis grato solutum, deglutiendum. Cu­jus Ego Remedij vires (utcumque vile triviumque sit) in curandis Dy­sentericis, etiàm conclamatis, multotiès exploratas habui. Quod ta­mèn effectum dat, neque vi stypticâ, vasa sanguifera Corrugando; neque narcoticâ, Cruoris, Spirituumque motum sistendo; sed pla­nè, Salis sui volatilis ope, (quo abundè scatet) Coagulationes San­guinis solvendo, Ejusque adèo Massam in pristinum sanumque sta­tum restituendo. Quod quidèm exindè satis constat, quòd Pleuri­ticis, Rheumaticisque perindè ac Dysentericis, insigniter prodesse soleat.

Hùc etiàm spectat (quoniàm eâdem est indole) Remedium illud planè aureum a Clariss: viro Io. Rayo (in Synopsi suâ) memoratum, neque hìc loci a me, propter egregiam quam, non ità pridèm, Ex­ercitui Anglicano, in Hiberniâ gravissimâ Dysenteriâ laboranti, tulit opem, sine Piaculo reticendum: Fungosa sc. Substantia, Nuclei [Page 11] Juglandis Lobos intercedens, & separans, exiceata & pulverizata, vinoque, modicâ quantitate, exhibita.

Nè cui autèm persuasum sit, Particulis nescio quibus astringen­tibus ab hoc Remedio tàm admiranda praestari; a Clariss [...] Authore statìm subjungitur, Pleuritidem ab eo, non minus quàm Dysenteriam tolli; argumento satis luculento, non stypticâ illud, sed sanguinis Coagulationes solvendi vi, pollere.

Jam verò ad Dysenteriae Symptomatum Curationem quod attinet, (nàm pauca etiàm de Hâc re dicenda sunt) nòn est quòd Ei diu­tiùs immoremur; cùm ipso Morbo fugato, Ea omnia sese quoque unà, ut plurimùm, in fugam Conjiciant.

Agnosco tamèn lubentèr unum vèl alterum esse Symptoma, quod Opem Medicam ultrò invocat, & quasi passis manibus implorat; Tormina sc. atque Intestinorum Ulcera. Quae quidèm Tormina hunc Morbum a Carceribus usque ad Metam comitari solent, adeoque sunt immania, uti omnem humanam Patientiam vincerent, nisi An [...] ­dynis, Cautè & prudentèr exhibitis, Rabies Eorum demulceatur. Cùm autèm id idem quod Dolorem Levat, Haemorrhagiam quoque sistat; magnoperè cavendum est, nè, dùm Uni Medemuur, eâdem operâ aliud accersamus Malum.

Intestinorum Ulcera statìm a profligato Morbo plerumque evan­escunt. Sìn verò diutiùs perseveraverint, Medicamentis Balsamicis temperatis, sivè Ore sumptis, sivè in Sedem injectis, facilè, & qui­dèm brevì tolluntur.

Atque hoc pacto quale quale Hoc meum De Dysenteriâ Hiberni­câ Tentamen ad Umbilicum perduxi; eique jam nùnc statìm Colo­phonem imponerem, nisi id ratus essem, Me Vobis rem hàud ingratam facturum, si, Coronidis loco, pauca quoque de Dysenteriâ Epidemicâ (ùt ùt ea sit aliquantùm Extra Oleas) subjunxerim.

Quae quidèm Dysenteria, licet, quoad aliquammulta Symptomata, cum eâ Vulgari sivè Sporadicâ, de quâ Nos jam suprà tàm prolixè verba fecimus, plurimùm conveniat; tamèn, & quoad Eorundem Symptomatum Atrocitatem, & quoad Morbi ipsius Contagium atque Exitum, ùt & Medendi Methodum, toto ab eâ, quod aiunt, Coe [...] discrepat.

Quod Vobis eò luculentiùs constabit, si modò utramque Speciem hinc indè comparavero, & quasi trutinâ quâdam coram Vobis suspendero.

Nè autèm Cramben hìc recoquam, ea repetendo Symptomata quae sunt Utrique Communia (utiquè de quibus suprà sat fusè jam actum est.) Primo in loco observatu dignum est, quod cùm Valgaris illa Dysenteria unum fortè fortuna Singularem Hominem hìc illìc adoriri soleat, neque ultrà progrediatur: Epidemica longè latequè grassatur, neque modo privatas AEdes, & Pagos, & Vicos, atque Ur­bes, sèd & amplissimas, quaquà latissimè patent, Regiones, ipsâ nòn minus Peste, depopulatur.

[Page 12]2o. Cùm Hic Morbus, in quamcunque Classem eam redegeris, nunquàm nòn Febrem sibi Comitem adsciscat; Ea quidem Febris quae Vulgarem illam consequitur, semper lenta Mitisque est; neque ullis mali moris Symptomatis stipatur: Ea verò quae Epidemicam comi­tatur, nòn modò illâ alterâ longè est intensior àc praecipitantior; sèd & teterrima secum adfert & Cerebri, & Nervorum, & Ventriculi Symptomata; Phrenesin sc. Convulsiones, & (quo nihil magis hor­rendum est) Singultum: quò cùm semèl perventum fuerit, vix Sa­lus ipsa AEgrum servare potest.

3o. Cùm Dysenteria Vulgaris lento pede incedat, nèc nisi longo temporis spatio Metam attingat, àc tum demùm in Salutem plerum­que desinat; Epidemica, & longè velociùs Cursum suum peragit, & rarò alitèr atque in Mortem terminatur.

4o. Quod ad Utriusque Dysenteriae medendae Methodum attinet; usque eo illis, quoad istam rem, nòn convenit; ùt nil minùs quàm ipsi Antipodes ab invicem distare, adeoque neque idem commune Nomen meruisse, videantur. Quippè, & Phlebotomia, & Catharsis, a quibus Vulgaris Dysenteriae medendae rationem maximè pendere diximus; in Epidemicâ Curandâ usque adeò nòn prosunt, ùt vèl plurimùm noceant, certoque penè sint Exitio. Quisquis Epidemicae Mederi vult, necesse habet ut Alexipharmacis atque Diaphoreticis omninò incumbat, quibus solis tota ejus Medela absolvitur.

Atque id Mihi (quod liceat pace vestrâ hic commemorare) abun­dè satis compertum est, cùm non ità pridèm Dysenteriae Epidemicae curandae operam navarem, quae Oras omnes Maritimas complurium Walliae Australis Regionum, ampliùs Triennium, pervagata est; ijsque in Locis adeò immanitèr desaevijt, tantasque Strages edidit; ut in AEdibus nòn paucis vix Unus aùt alter superesset, qui Sepulturae traderet Defunctos.

Cùm variae Medendi Rationes & a Me, & ab Alijs, ad tàm im­manem Hostem debellandum, e què Finibus Nostris amoliendum diù excogitatae frustraquè tentatae fuerint; Tandèm aliquandò Alexiphar­maca, atque Diaphoretica (quibus Solis (uti jam dictum est) Suc­cumbit tàm effraenata Pestis) egregiam ab Eo Victoriam reportârunt: Siquidem in Medicâ, secùs atque in Re Militari, Qui è Morbi Ma­nibus aufugit, atque Evasit, ipsum planè Morbum vicit, ac Supe­ravit.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.