[Page] CARMINVM PROVERBIALIUM TOTIUS HUMANAE vitae statum breviter deline­antium, nec non utilem de moribus doctrinam jucun­dè proponentium, LOCI COMMUNES IN Gratiam juventutis selecti.

Si Christum discis, satis est, si caetera nescis;
Si Christum nescis, nihil est, si caetera discis.
[figure]

LONDINI, E [...]d [...]bat R. N. impensis Richardi Thrale. M. DC. LIV.

S. A. I. AD EMPTOREM.

NOn dubito multos lectores hic fore stultos,
Qui sint dicturi, liber hic quod debeaturi,
Quando in eo versus non ullus sit bene te [...]sus,
Ac opus inceptum totum sit prorsus ineptum.
Sunt tamen ipsi illi, qui amant dicteria Grylli
Et qui Si [...]osmannum cupiunt audire per annum,
Turpia djcentem, vel Suarmum spurca loquentem:
Qui (que) logunt Psassi Caleborgi sacta, vel a [...].
His placet insanus Neidhart, Larin quoque nanus,
Cornens Sensridus bonus est nonas per & idus,
Marcols laudatut, Eulenspiegelus amatur.
Et quis non legit, quae frater Rauschius egit?
Tale quid insulsum, satuo de pectore mul [...]um,
Semper sic landant, ut ad omnia pessima plandant.
Cum tamen authores soleant corrumpere mores.
Tales, ac dignè possint comburier igne,
Ob res obscoenas, ut dent propter mala poenas.
Hic liber haud vanas doctrinas, sed benè sanas
Proponit: lustra, non perdés tempora srus [...]a.
Quamvis ad mores meliori carmine flores
Passim venduntur, multum (que) & ubique, leguntur:
Est tamen his chartis jucundae nonnihil artis,
Quae poterit verè ridendo multa doctre.
Proque venenatis salibus damnoque paratis
Ridiculis, horis tradit praecepta decoris.
Nec sacile haec cedent animo stqui modo credent.
Est brevitas verbis, nec virtus major in herbis,
Quae tantum vellunt, & morbos in eute pellunt,
Non vitium mentis purgant pravum facientis.
Ergo ne calca mox librum stulte Menalca:
Sed mage protector fias illi bone lector.
Haud istu [...] tendit, qui carmina talia vendit.
Ut nunquam poscas meliora, sed haec modo noscas.
Verum si sari tentabunt, atque jocari,
Haec potius belli capiant discenda puelli,
Quam Veneris spi [...]ias tristès, Bacchique ruinas.

LOCORUM HUJUS OPUSCULI INDEX.

A
  • ABsurda 1
  • Adiaphora 2
  • Adulatio ibid.
  • Aemulatio 103
  • Aenigmata 2
  • Aequivocatio 4
  • Afflictio ibid.
  • Aliena 5
  • Ambitio ibid.
  • Amicitia ibid.
  • Amor 7
  • Animalia 9
  • Arcanum 10
  • Arrogantia 11
  • Ars 13
  • Assiduitas 16
  • Astra 17
  • Astutia 18
  • Avaritia ibid.
  • Audacia 20
  • Aula 21
B
  • BAptismus 21
  • Bella ibid.
  • Beneficentia. 22
C
  • CAecitas 23
  • Calumnia ibid.
  • Campana 24
  • Captivitas ibid.
  • Caritas ibid.
  • Castitas 25
  • Causidici. 109
  • Christus 45
  • Cibi 25
  • Co [...]us 140
  • Concordia 32
  • Consessio ibid.
  • Conjectura ibid.
  • Conjugium 129
  • Conscientia 34
  • Consensus ibid.
  • Consilium 35
  • Consortium ibid.
  • Consuetudo 36
  • Contemptus 38
  • Convivium 39
  • Cura 41
  • Curiositas 45
  • Cursus ibid.
  • Custodia ibid.
D
  • [Page]DAmnatio aeterna 107
  • Damnum 41
  • Debitum 42
  • Deformitas 81
  • Deus 42
  • Diabolus 48
  • Diffidentia 79
  • Differentiatles 48
  • Discordia 60
  • Dissimulatio 183
  • Diversa studio 62
  • Divitiae 63
  • Doctrina 13
  • Dominium 66
E
  • EBrietas 68
  • Ecclesia 72
  • Ecclesiastici ibid.
  • Epicedia 76
  • Error ibid.
  • Excellentia ibid.
  • Exempla. ibid.
  • Experientia 77
F
  • FAma 77
  • Fames 78
  • Festinatio 79
  • Festi dies ibid.
  • Fides ibid.
  • Finis 80
  • Forma 81
  • Fortuna 82
  • Frugalitos 86
  • Fuga ibid.
  • Furtum ibid.
  • Futura 8 [...]
G
  • GArrulitas 8 [...]
  • Gaudium 8 [...]
  • Gloria 89
  • Gratia ibid.
  • Gratitudo ibid.
H
  • HAeretici 89
  • Herba ibid.
  • Homo 91
  • Homicidium 9 [...]
  • Honor ibid.
  • Hospes ibid.
  • Humanitas ibid.
  • Humilitas. 9 [...]
I
  • IActantia 11
  • Jejunium 9 [...]
  • Ignavia ibid.
  • Ignis 99
  • Ignorantia ibid.
  • Imperitia ibid.
  • Impossibilia 100
  • Impostura ibid.
  • Incerta 101
  • Inconstantia ibid.
  • Indecora 1
  • Industria 111
  • Infamia 23
  • Ingratitudo 101
  • Inimicitia 102
  • Injuria ibid.
  • Injustitia ibid.
  • Insidiae 103
  • Invidia ibid.
  • [Page] Inutilia 104
  • Ira ibid.
  • Judicium extremum 106
  • Juramentum 108
  • Jus ibid
  • Juristae 109
  • Justitia ibid.
  • Juventus ibid
L
  • LOcus 105
  • Labor 11 [...]
  • L [...]s 113
  • Lages 114
  • Libertas ibid.
  • Lucrum 115
  • Ludus ibid.
  • Lux 116
M
  • MAlitia 150
  • Malum 116
  • Maria ibid
  • Martyria 117
  • Medicina ibid
  • Medicamenta 118
  • Media ibid.
  • Memoria 119
  • Mendacium ibid.
  • Mendicitas 146
  • Mercatio 119
  • Meretrix ibid.
  • Meteora 120
  • Mimi 121
  • Minae ibid.
  • Misericordia ibid.
  • Modus ibid.
  • Morbi 123
  • Mors 124
  • Mores 129
  • Mulier ibid.
  • Multitudo 133
  • Mundus ibid.
  • Munera 138
  • Musica ibid.
  • Mutuum 139
N
  • NAtura 139
  • Necessitas 140
  • Nihil 141
  • Nimium 121
  • Nobilitas 141
  • Novitas ibid.
  • Nox ibid.
  • Nuntius 142
O
  • OBedientia 142
  • Obscuritas 141
  • Occasio 142
  • Orium 98
  • Ossicium 143
  • Opera ibid.
  • Origo ibid.
  • Ornatus 188
P
  • PAedagogia 144
  • Parentes 145
  • Patientia ibid.
  • Patria 146
  • Paupertas ibid.
  • Pax 150
  • Peccata ibid.
  • Pecunia 63
  • Peregrinus 155
  • [Page] Peregrinatio ib.
  • Periculum ib.
  • Perseverantia 156
  • Philautia ib.
  • Pictura ib.
  • Pietas ib.
  • Poena malefacti 154
  • Poenitentia 159
  • Possibilia 160
  • Potentia 66
  • Potiones 25
  • Praepostera 1
  • Praesentia 166
  • Precatio ib.
  • Principium 161
  • Proceres 162
  • Procrastinatio ib.
  • Profusio ib.
  • Promissio 163
  • Proprium ib.
  • Prudentia 165
  • Pudor 167
  • Pueritia ib.
R
  • RAritas 167
  • Requies ib.
  • Risus ib.
  • Rustici 168
S
  • SAnitas 168
  • Sapores 173
  • Satietas ib.
  • Scriptura sacra 174
  • Securitas 175
  • Senectus ib.
  • Sermo 176
  • Servitus 178
  • Similitudo 179
  • Simplicitas 182
  • Simulatio 183
  • Solertia 163
  • Solutio 180
  • Somnium ib.
  • Somnus ib.
  • Spes ib.
  • Spiritus S. 47
  • Stultitia 18 [...]
T
  • TAciturnitas 18 [...]
  • Tarditas ib.
  • Temperantia 184
  • Tempus ib.
  • Tenebrae 141
  • Terra 190
  • Testimonium ib.
  • Timor 191
  • Trinitas 48
V
  • VAletudo 191
  • Venatio ib.
  • Venus ib.
  • Veritas ib.
  • Vestitus 188
  • Vexatio 189
  • Vicinitas ib.
  • Vilitas 38
  • Vinum 68
  • Violentia 102
  • Virginitas 25
  • [Page] Virtus 189
  • Vito 192
  • Vita atern [...] 108
  • Vi [...]a. 193
  • Unus 194
  • Voluntas ibid.
  • Voluptas ibid.
  • Vosus 160
  • Usus 195
  • Vulgus Ibid.

CARMINUM PROVERBIALIUM LOCI COMMUNES.

ABSURDA, INDECORA, PRAEPOSTERA.
Agninis lactibus alligare canem.

SI canis ex hilla religatur, mordet in illa.
Aliorum medicus, ipse ulceribus scates.
Conditor es juris, qui spernere ju­ra videris:
Crimina condemnas, qui crimine primus haberis.
Item:
Dogma tuum sordet, cum te tua culpa remordet,
Multi corripiunt crimen, quod linquere nolunt.
Annulus aureus in naribus Suis.
Est in persona pudor insipiente corona.
Item:
Nullus inungatur nebulo, plebs undique satur.
Currus bovem trahit.
Heu servi regnant, domini famula [...]tur: aselli
Ornantur phaleris, dephalerantur equi.
Encomia canere ante victoriam.
Quando potis subjici, non debes dicere Vici.
Sydera coelo addere.
Ad mare declivus omnis currit citò rivus.
Item:
Cui sunt multa bona, huic dantur plurima dona.
[Page 2] Item:
Hic mos est genti, panis praebetur habenti.
Item:
Pernas laudare nullum decet, hoc scio clarè.
Item:
Queis satis est, his plura fiunt, his undique fertur,
His datur, his emitur, pauper ubique jacet.
Item:
Tu teneas panem, tibi protinus ova dabuntur.
Item:
Undique per montes currunt in slumina sontes.
ADIAPHORA.
Quod nihil & nulli nocet, utique non nocet ulli.
ADULATIO. Vide Impostura
Adulari quaestus nunc est multò uberrimus.
Nil dant mensipetae, nil portant praeter avete.
Item:
Si vis laudari, si vis charúsque vocari.
Discas adulati: nam tales sunt modò chari.
AENIGMATA.
Annus, Pannus.
Est quiddam sine P. cui servit noxque diesque:
Cui P. si dederis, facies tunicam tibi ritè.
Ave.
Mitto tibi navem, prora puppique carentem.
Baculus.
Sum decor in manibus, sustento senem, rogo gressus,
Sum terror canibus, habeat me pro duce fessus.
Castanea.
Arbor inest sylvis, quae scribitur octo siguris:
Fine tribus demptis, vix unam in mille videbis.
C. O. Q. C. S. T. S.
Sunt oculos clari qui cernis sydera tanquam:
Dico Grammaticum, versum qui construit istum.
Dimidium spharae, sphaeram cum principe Romae,
Exigit à nobis totius Conditor orbis.
Item.
Redde Deo mediam [...]nam, solem, canis iram.
Corvus.
Res volat in sylvis, nigro vestita colore:
Si cor abstuleris, pes tibi Tento manet.
Gallus Gallinaceus.
Os aperire veta, quaestorum namque moneta,
Ipsius est meta, lupus actu, voce propheta.
Glacies.
Mater me genuit, eadem mox giguitur ex me.
Item.
Mater me peperit: pario mox filia matrem.
Item.
Quam mater genuit, generavit filia matrem.
Homo.
Est annimal quoddam, quod cunctis est benè notum,
De mane quadrupes, medio bipes, serò tripes,
Miles obliviscitur.
Stultus les sua mi calcaria viscitur obli.
Muscatum.
Si caput est, currit: ventrem conjunge, volabit:
Adde pedem, comedes, & sine ventre bibes.
Pavo.
Angelus in penna, pede latro, voce gehenna.
Pediculos quarere.
In densis sylvis venor bis quinque catellis.
Quod capio, perdo: quod non capio, mihi servo.
Salutem
Mitto tibi Metulas, cancros imitare legendo.
Ter tria dant septem, scil literas.
Ter tria dant septem, septem sex, sex quo (que) tres sunt:
Octo dant quatuor, quatuor faciunt tibi septem.
Haec bene si numeres, sacient tibi millia quinque.
[Page 4] Urina.
Dic mihi, quod flumen soleat conscendere montes?
Hoc mihi si solvas, Oedipus alter eris.
AEQUIVOCATIO. Vide Differentiales.
Erroris mater fuit, aequivocatio semper.
AFFLICTIO.
Afflictis Deus adest.
Auxilium Christi venit ad no [...] tempore tristi.
Item:
Quando timor major, tune Deus est propior.
Item:
Vidi salvatos, prius anxietate gravatos.
Item:
Ungere vult hominem, quem percussit Deus, omnem.
Deus quos ama [...], arguit & castigat.
Hic Homo torquetur, ut sic patiendo probetur.
Ut mens purgatur, ut proemia pluura lucretur,
Ne sublimetur, ut Christo gloria detur,
Et preservetur, ne perpetuò crucietur.
Item:
Nunquam bella bonis, nunquam discrimina desunt:
Et cum quo certet, mens pia semper habet.
Item:
Qui modò torquetur, nescit quàm magna lucretur:
Cùm furit atque ferit Deus, olim parcere quaerit.
Item:
Visitat hos homines Christus, quos diligit, omnes.
Tribulatio homines ad Deum convertit.
Christo quando datur res, spes bona tunc tribulatur.
Item:
Pressa malis anima, dum supplicio tribulatur,
Saepe recordatur quae fecerit, & meditatur,
Et dolor & moeror magis inde sibi cumulatur:
Nam per carnales affectus moesta vagatur.
ALIENA.
De alieno corio ludere.
Laeditur Urbanus, non claudicat inde Romanus.
Item:
Scindo corrigias ex pelle tua mihi latas.
Item:
Si calcar proprium sit, equus tuns, ambulo multum.
AMBITIO.
Gloria Crocodylus.
Non honor est, sed onus, species laesura ferentem:
Et plus ardescit ambitio quando senescit.
Item:
Sponsa volens nosci, defoedavit sacra templi.
AMICITIA.
Ama tanquam osurus, [...]deris tanquam amaturus.
Tu caveas dici nimium laudator amici:
Tempore monstrabit, quantum te semper amavit.
Amicus certus in re incerta cernitur.
Dum tribulor graviùs, tunc nosco quis sit amicus.
Item:
Hunc fidum dico, benè qui succurrit amico,
Item:
In paupertate, quis amicus, noscitur à te.
Item:
Tempore foelici non cognos [...]tur amici:
Sorte patet misera, quae s [...] d [...]ctio vera.
Item:
Verus amicus erit, qui plus me quam mea quaerit.
Item:
Verus amor miserum nunquam contemnit amicum.
Amici cum fortuna matantur.
Tempore foelici, multi numerantur amici:
Cùm fortuna perit, nullus amicus erit.
Amici multi foelicium.
Cui benè succedit, is amicos saepe videbit.
[Page 6] Amici peccantes reprehendendi potius, quàm imitandi.
Dilige sic homines, ut eorum crimina vites.
Amicos novos parans, ne obliviscaris veterum.
Antiquus gladius, vetus atque fidelis amicus,
Credite, temporibus haec valuêre suis.
Item.
Calles antiquos serves, veteres & amicos.
Item.
Non est antiquus per te damnandus amicus.
Denudare amici mysteria, desperatio est animae infoelicis.
Prudens celabis, quòd amicis turpe putabis:
Ne culpent plures, quod solus pandere cures.
Modus retinendorum amicorum.
Plurima des, perpauca petas, nil accipe: si nil
Accipias, & pauca petas, & plurima dones,
Gratus eris populo, te mille sequentur amici.
Si nihilum trades, citò eris privatus amico:
Plurima si quaeres, multam patiere repulsam:
Si multa accipias, populus te dicet avarum.
Nil cape, pauca petas, des plurima, habebis amicos.
Item.
Temporibus nostris quicunque placere laborat,
Det, capiat, quaerat, plurima, pauca, nihil.
Ne cuivis dextram injeceris.
Qui consanguineus, mihi firmior extat amicus,
Stultus cunctorum sit, quivis amicus eorum.
Necessarius est necessarius.
Audivi dici, quòd erunt duo semper amici.
Item.
Nemo sibi satis est, eget omnis amicus amico.
Item.
Non ullus medicus melior quàm fidus amicus.
Item.
Plus valet infido bene fidus amicus amico,
Quàm nummis plena de quolibet aere crumena.
[Page 7] Item.
Rex est mendicus, cui non est ullus amicus.
Item.
Tunc mors optatur, cum nullus amicus habetur.
Item.
Vera tibi dico, quòd amicus debet amico.
Item.
Usus amicorum bonus hic & ubique locorum.
Tuta srequensque via est, per amici fallere nomen.
Non est veridicus subridens omnis amicus.
Idem.
Plus nocet, ut nostis, ad cuncta domesticus hostis.
Item.
Rebus in humanis tria sunt pejora venenis:
Perversus socius, mala foemina, falsus amicus.
Vulgus amicitias utilitate probat.
Qui mea plus quaerit, falsus amicus erit.
AMOR.
Absentia debilitatur amor.
Qui procul ex oculis, procul est à lumine cordis.
Amata relinquere durum est.
Est amor ingratus, cum non sit amator amatus.
Item.
Est oculo gratum, speculari semper amatum.
Item.
Heu dolor est, gratis abscedere rebus amatis.
Item.
Illi poena datur, qui semper amat, nec amatur.
Amor sugiendo vincitur, contrà verò augetur.
Cede, Venus cedit: si stas, Venus improba laedit:
Si sugias Veneris praelia, tutus eris.
Item.
Ipse bene poteris luxus fraenare furorem;
Si fugias: potior potio nulla datur.
Item.
Qua specie Martis venit victoria Parthis,
[Page 8] Hac Vene [...]em fugito, qua suga sola fugit.
Item:
Isu crescit amor omnis, decrescit abusu.
Ex aspec [...]u nascitur a [...]or.
Non affectatur, oculis quod non speculat [...]r.
Item:
Virginis aspectus penetrat sine vulnere pectus.
Miser est qui ama.
Dulce malum, mala dulcedo, dulcor & amarus,
Cujus odor sapidus, insipid úsque sapor.
Item:
Nescio quid sit amor, nec amo, nec amor, nec amavi [...]
Sed scio, si quis amat, uritur igne gravi.
Item:
Non amor, ut perhibent, Deus est: sed amaror & error:
Numen, amor nullus: numen inane, Venus.
Item:
O Deus, in quantis animus versatur amantis▪
Item:
Omnis amans, amens: amor es [...] insania: sano
Insanit cer [...]ò pectore, quisquis amat.
Item:
Pallet amans omnis: namque hic color aptus amanti.
Item:
Pallida fur [...]vum facies monstrabit amorem.
Item:
Quot campo flores, tot sunt in amore dolores.
Nec modus & requies, nisi mors, reperitur amoris.
Cedit amor verus; ab amantis pectore serus.
Item:
Unam semper amo, cujus non solvor ab hamo.
Scilice [...] insano [...]emo in amore videt.
Caecat amor mentes, ac interdum sapient [...]s.
Item:
Quamvis soedatur, cuivis placet id quod amatur.
Item:
[Page 9] Quat [...]or ista timorque, odium, dilectio, census
Saepe solent boni rectos pervertere sensus.
Item:
Quisquis amat ranam, ranam putat esse Dianam:
Quisquis amat cervam, cervam putat esse Minervam:
Quisquis amat luscam, lusc [...]m putat esse venu [...]am.
Item:
[...]rit armor caecus, non est amor arbiter aequ [...]s:
Nam deforme pecus, judicat esse decus.
ANIMALIA.
Animalia quaedam hominemsuis superan [...] proprietatibus▪
Nos aper auditu praecellit, aranea tactu,
Vultur odoratu, lynx visu, simia gustu.
Animalia sine cibis viventia.
Quatuor ex puris vitam ducunt elementis:
Chameleon, talpa, maris halec, & Salamandra.
Halec unda fovet, ignis pascit Sal [...]a [...]dram,
Talpam terra nutrit, aer quoque Chameleontem.
Animalium quorundam [...]tates.
Sepes de virgis per tres annos benè durat,
Et per tres sepes sit tibi vita canis,
Et per tres canes sit tibi vita caballi,
Et per tres caballos vivere possit homo,
Et per tres homines asinus bene vivere possi [...],
Et per tres asinos aucam tu vivere dicas,
Et per tres aucas cornicis vita probatu [...],
Per tres cornices vivere corvus habet,
Et per tres corvos vivere quercus habet,
Et per tres quercus elephantem vivere dicas.
Auca.
Floribus [...]r [...]oreis fulva creatur avis.
Ar [...]or obumbrat aquas, flos concipit & gravidatur,
Conceptum rejicit, in [...]quam cadit, auca creatur,
Fit cibus egregius, nobilibúsque detur.
Haec avis à coitu stat libera, virgo putatur,
Non nidos, non ova parit, nulli sociatur.
[Page 10] Sicut enim peperit [...]os, ita sola fuit.
Canis.
De cane laudando quatuor benè disce probando:
Est lingua medicus, dominóque [...]idelis amicus,
Aedes custodit, [...]ures latrandóque prodit.
Castor.
Qu [...]s [...]io solvatur, Cum castor ab hoste sugatur,
Cur ablativos dentes gerit in genitivos?
Illos dente [...]erit, quia sic evadere quaerit.
Glis.
Ah homo, s [...] scires, quanta saciunt mala glires,
Utique vi [...]ares, & pelles non adamares.
Insectorum quorundam or [...]us.
Bos dat apes, dat b [...]uchos [...]quus, sucos quoque mulus,
Dat vespas asinus, sic ait [...]sidorus.
Monachus piscis.
Piscis ubi monachus, seu [...]orma monas [...]ica crescit,
Fértque cucullatum per maris alta caput,
Calceus est illi conformis & ampla cuculla,
Tam bene disposita, qua non foret aptior ulla,
Et quasi vox hominis garrula lingua satis,
Frons, manus & vultus hominum, moderamine sulcu [...]
Dum sacit insultus, reboátque movétque tumultus,
Mergere naviculas [...]aepius arte parat.
Sus.
Os veteris durum porci, sed non benè purum.
Sus malè pinguescit cum surfure, sed citò crescit.
Turtur.
Turtur perpetuò primum sibi servit amorem,
A [...]issóque pari, nescit habere parem.
ARCANUM.
Arcana celanda.
Clarius hoc egomet s [...]io, qua me calceus urge [...].
Item.
Res occultandae tacitis sunt participandae.
Occultae musices [...]ullus est respectus.
[Page 11] Condita decrescit, vulgata scientia crescit.
Item.
Insoelix qui multa sapit, nescitque docere:
Insoelix qui pauca sapit, spernitque doceri:
Insoelix cujus prodest sapientia n [...]lli.
Tempus omnia revelat.
Nil adeò subtile, dies quin detegat ultrò:
Nil igitur sacias, cur puduisse queas.
Item.
Non manet occultum, quod latro sacit, nec inultum.
Item.
Quicquid nix celat, solis calor omne revela [...].
ARROGANTIA,
Jactantiaque▪
Deus super [...]us resistit.
Disce supercilium deponere, disce timere,
Ante pedes soveam, quisquis sublimè minaris.
Item.
Est verum verbum, Frangit Deus omne superbum▪
Item.
Stultus in hoc verbo, loquitur ex ore superbo:
Va [...] Babylon, Babylon, proprio te robore servo,
Omnia regna rego, sum Deus orbis ego.
Cumque loquendo sedet Deus altiùs intonat aede
Prorsus ab hac sede, tibi dico superbe, recede,
Ut pecus incede, grammina pronus ede:
Brutus es, in terris foeno vesceris & herbis,
Esto timor populis & poena sutura superbis,
Exempla que regum, qui malè regna regunt.
Item.
Vindicat elatos [...]usta ruina gradus.
Extra periculum ferox.
Non omnis pugnat, minitans qui fortia clamat.
Item.
Nusquam jactares grandes procul ipse molares.
Item.
[Page 12] Saepe minus faciunt homines qui magna minantur.
Foelix se erigendo foelicitatem amit tit.
Dum petit elatis nimium sublimia pennis
Icarus, [...]ca [...]ias nomine fecit aquas.
Item:
Icare nate bibis? jam jam sine patre peribis?
Jam tibi dixi bis: Medio tutissimus ibis.
Icarii sati memores estote beati.
Item:
Si tibi gratia, si sapientia, sormaque detur,
Sola superbia destruit omnia, si comitetur.
Laus propria sordet.
Ne jactes, quia laus proprio sordescit in ore.
Item:
Qui sese laudat, laudis se munere srandat.
Item:
Quilibet ignotis de se [...]ona praedicat: & qui
No [...] habet, usurpat nomin [...] magna sibi.
Item:
Sese vicinos jactans habet undique pravos.
Item:
Vincat opus verbum, minuit jactantia samam:
Nec sine re cupias tu nomen habere magistri.
Qui se putat aliquid scire, nondum scit quomodo oporteat scire.
Doctus ait se scire nihil, sc plurima narrat
Scire sed indoctus: scit prior, iste putat.
Item:
Futilis omnis homo est, persuasa turgidus ar [...]:
Scit sapiens doctus plurima, scitque nihil.
Item:
Omnis homo nihil est, aliquid qui se p [...]tat esse.
Est aliquid, quisquis se putat esse nihil.
Quid superbis terra & cinis?
Cum f [...]x, cum limus, cum res vilissima simus,
Unde superbimus? nescimus quando perimus,
[Page 13] Item:
Quid miser elato turgescis homuncule vultu?
Cras [...]ris in vili putre cadaver humo.
Item:
Unde superbit homo, cujus conceptio culpa?
Nasci, poen [...]: labor, vita: necesse, mori.
Superbia vitium est rebus solenne s [...]cundis.
Cum benè pugnabis, cum cuncta subacta putabis,
Quae magis in [...]estat, vincenda superbia res [...]at.
Item:
Luxus opum, proles generosa, scienti [...], forma,
Bis duo sunt, quibus extollit quis se [...]sine norma.
Item:
Tu nimis extolli per praelia prosper [...] noli:
Regi namque proli sunt omnia subdita soli.
Vino vendibili suspensa hedera nihil est opus.
Non sigat signa, qui laude facit benè digna.
Item:
Rumiferet de te tua non, sed vox aliena.
Item:
Verbis non jacta te, sed facias bona facta.
ARS ET DOCTRINA.
Ars naturae defectum in multis supplet.
Ars compensabit, quod vis tibi parva negabit.
Ar [...]ium liberalium proprietate [...].
Gram. loquitur, Dia. vera docet, Rhet. verba colorat,
Mus. canit, Ar. numerat, Geo. ponderat, Ast. colit astra.
Aurora amica Musis.
Surge [...]e non cesses, cum Phoebus surgi [...] ab ortu:
Mane bonis s [...]ud [...]is quilibet aptus erit.
Cur nescire prudens pravè, quàm discere, malo?
Non pudor est qu [...]ri, quae nescis, sive doceri:
Qui scit, landatur: qui n [...]s [...]t, vituperatur.
Doctrina à juventute amplectenda.
Artem s [...]uteris, quamvis opulentus haberis.
Item:
[Page 14] Audi doctrinam, si vis vitare ruinam.
Item.
De studio, socie, redeuntem videro cùm te,
E [...]ce, quid edisti, non qu [...]ram, quidvè bibisti,
Aut quid fecisti? sed qu [...]ram, Quid didicisti?
Item.
Disce bonas arte [...], cum t [...]mpora dantur & anni,
Quisquis amas Musas literulasque puer.
Ten pus adhuc veniet post paucos forsitan annos,
Quo lusisse minus, plus didicisse velis.
Item.
Discere ne cesses, si doctor maximus esses:
Nam per doctrinam poteris vitare ruinam.
Item.
Discere non pudeat, vultum doctoris honora:
Ne malè tempus eat, vigilans attentè labora.
Item.
Doctrinae cultus spernit nemo nisi stultus.
Item.
Exceptis Graecis, exceptis a [...]que Latinis,
Jure potest dici barbarus omnis homo.
Item.
In studio tria damna luo, si non benè dico:
Nummos consumo, modicum scio, tempora perdo.
Item.
Mens sine doctrina manet in te certa ruina:
Item.
Quid sine doctrina vita est, nisi foeda latrina:
Item.
Scribere, cantare discas, Latinaque sari:
Si pauper fueris, post [...]à dives eris.
Item.
Si puer hoc sciret, quantum doctrina valeret,
[...]a [...]ò dormiret, sed nocte dieque studeret.
Item.
Ut ver dat florem, flos sructum, fructus odorem:
[Page 15] Sic s [...]udium morem, mos sensum, sensus honorem.
Ingenium vires superat.
A [...]s animos srangit, & firmas d [...]s [...]ruit urbes,
Ar [...]e cadunt turres, arte levatur [...]nus:
Nam solet ars dominum saepe juvare s [...]m.
Item.
Scit manus attrahere, quod nescit homo removere.
Ingenio, non libris iuni [...]ndum.
Cordi, non chartae, tradas, quae noveris arte:
Nam si charta cadit, [...]ox tota scientia vadit.
Item.
Mille tenere libros, raroque sludere, parumque
Scire, nihil laudis, pl [...]s levitatis habet.
Item.
Qui multos densat libros, nec prosici [...] arte,
Tantalus in mediis stat sitibundus aquis.
Item.
Qui nihil ingenio, sed libris omnia mandat,
Nil tenet amissis sorsitan ille li [...]ris
Non omnibus datur adire Corinthum.
Ingenium nisi fit, studium f [...]os est sine sructu:
Haec dua conjuncta fru [...]i [...]icare solent.
Omnis terra alit artem.
Disce [...]onas artes: alit omnis terra peritos:
Unquam nec fie [...], qui ben [...] discit, inops.
Item.
Hic duo, hic bis ter factores, nemo magister.
Item.
Musas disce bonas: doctos sovet undique tellus:
Nec, bene qui didicit. Codrus egenus erit.
Qui ali [...]s docet, seipsum docet.
Condita decre [...]cit, vulgata scientia crescit.
Item.
Discere si quaeris, doceas, sic ipse doceris:
Et studio tali tibi proderis, atque sodali.
Sapiens sua bona secum fert.
[Page 16] Ars [...]net, ars durat, fortuna recedere curat.
Item:
Ars si portatur, time po [...]tans non oneratur.
Item:
Artem qui sequitur, rarò pauper reperitur.
Item:
Plus probo thesaurum docti, quam divitis aurum.
Item:
Portatur leviter ars, ergo disce libenter.
Item:
Res valet, ars praestat: si res perit, ars mihi restat.
Sapientia se offert quaerentibus eam.
Vide Assiduitas.
Discat qui nescit: nam sic sapientia crescit,
Crescit & augetur, si temporis usus habetur:
Nam datur immensus in longo tempore sensus.
Unus dies non sat est ad parandam eruditionem.
Nemo fit natus mox Rabbi jure vocatus.
Item:
Quis puer auditus, vel visus, in arte peritus?
ASSIDUITAS.
Assidua stilla saxum excavat.
Ars certos, usus promptos, imitatio reddit
Artifices aptos, tria concurrentia summos.
Item:
Assiduum studiis se praebeat ille, Dearum
Aurea qui sperat tecta subire novem.
Item.
Discere, quaerere, saepè resolvore sit tibi cura,
Haec tria sunt via qua sapientia sit valitura.
Item:
Frangitur ad latices nux, iterando vices.
Item:
Gutta cavat lapidem, non vi sed saepè cadendo.
Sic homo fit doctus, non vi, sed saepè legendo.
Item:
[Page 17] Lectio lecta semel, decies repetita placebit.
Sin decies repetas, decies repetita patebit.
Item:
Multa rogare, rogata tenere, retenta docere,
Haec tria discipulum faciunt superare magistrum.
Item:
Quaere, recordare, retine, lege, saepè relecta,
Sic omnes claves tibi dat sapientia recta,
Item:
Surge puer, vigila, canta, lege, disce vel ora,
Sic fac ut nulla sine fructu transeat hora:
Sic sit hora brevis, & labor ipse levis.
Semper tibi pendeat hamus.
Saepè dat una dies, quod totus denegat annus:
Successivè fit motus.
Arbor per primum quaevis non corruit ictum.
Item:
Est arbor dura decies ferienda casura.
Item:
Gutta pluit, sic unda fluit, sic flumina crescunt.
Pauca scis, si discere vis, sic multa parescunt.
Item:
Post hunc nune ruit hic pilus, & calvus fit homo sie.
Item:
Qui nescit partes, in vanum tendit ad artes.
Item:
Singula captentur, sic omnia ferre tenentur.
ASTRA.
Astronomia non spernenda.
Astra cave spernas, vitam qui ducis ab astris.
Astra regunt homines, sed regit astra Deus.
Item:
Stellis ac herbis vis est, sed maxima verbis
Duodecim signa coelestia.
Sunt Aries, Taurus, Gemini, Cancer, Leo, Virgo,
Libraq [...] Scorpius, Arcitenens, Caper, Amphora, Pisces,
ASTUTIA.
Astu vincit homo cuncta creata solo.
AVARITIA.
A [...]icus moriens porrigit manum [...].
Clericus annosus, licet annus sit suriosus.
Non curat brumam, dum drachmam suscipit unam.
Item.
Quamvis algescit, & presbyter ipse senescit,
Frigora non curat, donec oblatio durat.
Item.
Quando senex fueris, tibi plus amor imminet aeris.
Avari odtosi sunt omnibus.
Erras, si speres quòd plus te diliget haeres;
Sub terra positum, quàm tu te diligis ipsum.
Item.
Luxuriem sugito, simul & vitare memento
Crimen avaritiae: nam sunt contraria samae.
Item.
Nunquam stat clarus, nec tutus dives avarus.
Avari timent assiduè
Ad cissam domina vadit saepi [...]è parca.
Cupidus magis damno afficitur.
Nil habeat verè, qui vult bona solus habere.
Item.
Qui bonus una lepores sectabitur hora,
Uno quandoque, quandoque carebit utroque:
Item.
Qui lucta lenta fugit, damna repentè fubit.
Dives aut iniquus, aut iniqui haeres.
Cùm moritur dives, concur [...]t tres ibi lites:
Daemon vult animam, contanguineus quoque gazam,
Vermes in terra sacinut cum corpore guerra.
Item.
Quisquis ditatur, rapidos milvos imitatur.
Lari sacrificant avari.
Sic dat dona sua, sicut dat mella genista.
[Page 19] Nullus emptor difficilis bonum edit obsonium.
Caseus est carus, sic dixit praesul avarus,
Non inscindatur, sed pro sesto teneatur.
Item.
Non obolus solus pingue parabit olus.
Semper avarus eget.
Aestimat esse parum sibi, quicquid habet cor avarum
Item.
Dives es ut Croesus, sed vivis pauper ut Irus.
Item.
Dives marcescit, quanto plus copia crescit.
Item.
Dives semper hiat, pars major ut sibi fiat.
Item.
Non est in mundo dives, qui dicit, Abundo.
Item.
Nulla ditari ratione potessis avari:
Vos faciunt inopes, quas cumulatis opes,
Item.
Omnes thesauri nunquam fatiant cor avari.
Item
Omnia des cupido, sua non perit inde cupido.
Item.
Orco sive mati mens aequiparatur avari.
Item.
Perpetuò lignis crescit crescentibus ignis.
Item.
Quae magis optantur, cùm pleniùs accumulantur,
Non satiant mentem semper majora petentem.
Item.
Quo plus sunt potae, plus sitiuntur, aquae.
Item.
Tantalus in Stygiis nec aqua fruitur, neque pomo.
Sic in divitiis aret avarus homo.
Item.
Vult oculus nequam prius impleri stomachus quàm.
[Page 20] Tenax requirit prodigum.
Aurum quod servas, & quicquid avarus acervas,
Quod parcus quaeres, effundet prodigus haeres.
Item.
Injicies fisco, quicquid non vis dare Christo.
Item.
Non sibi, sed aliis, aries sua vellera portat:
Sic aliis cumulat dives avarus opes.
Item.
Prodigus est natus, de parco patre creatus.
Virtus post nu [...] [...]os.
Ad lucrum mores multi sunt, non ad honores.
Item.
Qui studet nummis, hic praefert insima summis,
Condita factori praeponit & ejus amori.
AUDACIA.
Audentes for tuna juvat.
Qui plus exponit, plus lucri saepe reponit.
Nihil supra vires audendum.
Displicet ille labor, sub cujus pondere labor.
Item.
Est durum clarè contra flumen natitare.
Item.
Exiguas in se vires alietus habendo,
Exiguas volucres depascit diripiendo.
Item.
Hoc attentabis, fieri quod posse putabis.
Item.
Non canit in templo, nisi quod scit presbyter, amplo
Item.
Non tibi s [...]e jugum, quod vis tua ferre recusat:
Pondere sub modico tutius ire potes.
Item.
Quod potes, id tecum tentes, & viribus aequum.
Item.
Si nescis jacere lapidem, demitte jacêre.
[Page 21] Item.
Tu vires metire tuas: si fortis es, aude
Grandia: si fragilis, humeris impone minora.
Item.
Ultra posse viri non vult Deus ulla requiri.
AULA.
Aulae summoperè vitandae.
Retrò sedet januam, non invitatus ad aulam.
Item.
Stabit post valvam, non invitatus ad aulam.
Commoda si quaeris, ne principibus socieris.
Item.
Foetor olet caulae melius quàm mobilis aulae.
Item.
Regum sollicita quicunque senescit in aula,
Aut fuit, aut semper postulat esse miser.
Exeat aula qui volet esse probus.
Non mihi sit servus, medicus, propheta, sacerdos.
Item:
Parens virtuti nescit modò regibus uti.
Item:
Vita palatina dura est, animaeque ruina.
BAPTISMUS.
Qui crediderit, & baptizatus fuerit, saluus erit.
Induimur Christo, qui baptizamur in ipso.
Item.
Insons esse volens, isto mundare lavacro,
Seu proprio premeris crimine, seu patrio.
BELLA.
Incerti fallax siducia Martis.
Est nulli certum, cui pugna velit dare sertum.
Item.
Saepe chalybs chalybem domitat, pugnare volentem.
Nulla fides pietásque viris qui bella sequuntur.
Non amar hic Jesum, qui fert ad praelia gesum.
Nulla salus bello, pacem te poscimus omnes.
[Page 22] Quid mihi cum hellis? servit mea cura puellis.
BENEFICENTIA.
Animum dantis oportet aspicere.
Dat pyra, dat poma, qui non habet aurea dona.
Benefacite & mutuum date, nihil inde sperantes.
Da citò, da gratis, da m [...]a congrua cuique [...].
Cùm dare non poteris munera, verba dabis.
Item:
Dans ut reddatur sibi, justè decipiatur.
Item:
Gratia nulla datur, si munere munus ematur.
Item:
Qui mihi vult dare, non debet dicere quare.
Bis dat, qui citò dat.
Bis non spondebis, quod mox praestare valebis.
Item:
Dat tua, dum tua sunt: post mortem tunc tua non sunt.
Item:
Dandi tolle moras, dando citò munus honoras:
Munus dedecoras, inveniendo moras.
Item:
Denigrat meritum dantis mora: sed data raptim,
Munera plus laudis, plúsque favoris habent.
Item:
Gratia debetur pro munere, si citò detur:
Sed si tardetur, ingratum munus habetur.
Item:
Plus valet hoc tribuo, quàm tribuenda duo.
Item:
Qui citò dat, his dat: qui tardat munera, nil dat:
Par erit mutuo, qui dabit absque cito.
Item:
Quod datur in manibus, hoc arridet mihi munus.
Gratia gratiam parit.
Alternando boni nos dona manemus amici.
Item:
[Page 23] Da quandoque tua, si vis habere mea.
Item:
Debes parva dare, si vis majora rogare.
Item.
Fac benè, servitium quia non perit undique gratum.
Item:
Officiis gratus sis, ut fias adamatus.
Item:
Saepe solet dici, sient per munus amici
Hilarem datorem diligit Dominus.
Dat benè, dat multum, qui dat cum munere vultum.
Item:
Da sacie lata: sine laetitia faciei
Quod dederis perdes, rem meritumque rei.
Item:
Qui dare vult aliis, non debet dicere, Vultis?
Item:
Si des plorando, perdes tua munera dando.
Homo homini Deus.
Dum benè vult, facilè qui: homo succurrere cuique.
Item:
Laedere qui potuit, prodesse aliquando valebit.
CAECITAS.
Cae [...]i vita mise [...]im [...].
Caecus inops dictus, quamvis variis sit amictus.
Item:
Caeeos cum claudis in fine venire videbis.
Neque caecum ducem, neque amentem consultorem adhibeas.
Caecus agens caecum, sacit ipsum sternere secum,
Item:
Si caecus caecum conatur ducere secum.
In soveam ductor cadit, atque deinde secutor.
CALUMNIA ET INFAMIA.
A vicinis ac municipibus vicinorum ac municipum scelera prodi solent.
[Page 24] Est patriota meus, mea scandala discere promptus.
Item.
Fit mea culpa nota, narrante meo patriota.
Item.
Qui se non noscat, vicini jurgia poscat.
Falsum probrum non perventat ultra aures.
Si decus est morum, ne cures verba malorum.
Item
Si non morderis, cane quid latrante vereris?
Non est remedium adversus sycophantae morsum.
Assligit tortor, gravis affligitque loquutor.
Item.
Cunctorum multis eget, implens ora farinis.
Item.
Discitur absente me, quod non me praesidente.
Item.
Lingua citò laedit, sed laesio rarò recedit.
Item.
Os hostis rarò loquitur bona non sibi charo.
Item.
Qui mea post terga dicit mendacia verba,
Velle ut linguam perderet ipse suam.
Item.
Scindit ventosa gladio plus lingua dolosa.
CAMPANA.
En ego campana nunquam denuncio vana,
Laudo Deum verum, plebem voco, congrego clerum.
Item.
Funera plango, fulgura frango, sabbatha pango,
Excito lentos, dissipo ventos, paco cruentos.
CAPTIVITAS.
Nil resert, uno constringi, vel pede bino.
CARITAS.
Quisque vilt emere studet.
Taxatur carè quod vendetur preciosè.
Quae cara sunt, meliora censentur.
[Page 25] Salmo vilescit, nummo dum gobio crescit.
Carè taxata, non est res vendita grata.
CASTITAS ET VIRGINITAS.
Casta placent superis.
Despice soetorem Vener [...], sectare pudorem.
Item.
Dilige munditiam super omnia munera primam:
Si mundus sueris, Christum super a [...]a videbis.
Nubere melius est quàm [...]i.
Virgo matura, nisi nubat, erit ruitura.
Nulla reparabilis arte, laesa pudicitia est.
Bis duo notavi, quae non possunt revocari:
Virginita [...], tempus, dictum verbumque, juventus.
Item.
Clericus ad bella pronus, lasciva puella,
Martius in flore, caret horum sinis honore.
Item.
Per Veneris morem virgo citò perdit honorem.
Virginem vitiare fas non est.
Est magnum crimen corrumpere virginis hymen.
CIBI ET POTIONES.
Non benè prandebit, potu quicunque carebit.
Non omne est salvum, temerè quod mittis in alvum.
Quod tibi sit sanum videas, non quotidianum.
Acetum, vide infrà Cerevisia. Anguilla, vide infrà
Caseus. Animalium viscera.
Egeritur tardè cor, concoquitur quoque durè:
Sic quoque ventriculus, tamen exteriora probantur:
Reddit lingua bonum nutrimentum medicinae:
Concoctu facilis pulmo est, citò labitur ipse:
Est melius cerebrum gallinae quàm reliquorum.
Item.
Ilia porcorum bona sunt, mala sint reliquorum.
Anisum.
Copia dulcoris, anisi sit melioris:
Emendat visum, stomachum confortat anisum.
[Page 26] Aqua.
Potus aquae sumptus comedenti incommoda praestat,
Hinc friget stomachus, crudus & inde cibus.
Aves.
Nans avis est lentè, verrens torrenda repentè.
Item:
Sunt bona gallin [...] & [...]po, turtur, sturna, columba,
Quiscula, p [...]a [...]iades, [...]erulae, simul ortygometra,
Perdis, frigellúsque, otis, tremulusque amarellus.
Butyrum.
Le [...] humecta [...], solvit sine sebre butyrum.
Item:
Mitem, nec mirum, dat sensum dulce butyrum.
Carnes.
[...]ior [...] caro, qu [...] magis ossibus haeret ubique.
Porcinae.
Carnes [...] cum cepis sunt medicinae.
Item:
[...] [...] sine vino pejor ovina:
Si [...] [...], [...] est cibus & medicina.
Vitulin [...].
Pro cibo dimidio carnes vituli reputato.
Item:
Sunt nutritivae multum carnes vitulina.
Caseus.
Caseus allatus convivis est malè gratus,
Nam sua natura non [...] sercula plura.
Item:
Caseus, anguilla mortis cibus ille vel illa,
Ni bibas & rebibas, rebibendo bibas.
Item:
Caseus est [...], stipens, crassus, quoque durus.
Item:
Caseus est nequam, quia digeri [...] omnia, se quàm.
Item:
Caseus & cepae veniunt ad praudia saepè.
[Page 27] Item:
Caseus & panis sunt optima sercula [...]is:
Si non sunt sani, tunc hunc non jungito pani.
Item.
Ignari Medici me dicunt esse nocivum:
Et tamen ignorant, cur [...]cumenta [...]eram.
Expertis reor esse ratum, quia commoditate
Languenti stomacho casens a [...]dit opem.
Caseus ante cibum confert, si [...] alvus:
Si constipetur, terminet ille da [...]es.
Item.
Non Argus, Largus, non Marthusalem, Madalene,
Non Job, non Lazarus, caseus ille bonus.
Cepae.
Contritis cepis loca denuda [...]a capillis
Sape fricans, capitis poteris reparare decorem.
Item.
De cepis Medici non consentire videntur.
Fellitis non esse bonas, ait ipse Galenus:
Phlegmaticis verò multùm putat esse salubreis.
Non modicum sanas Asclepius adserit illas,
Praesertim stomacho, pulchrumque creare colorem.
Cerasa.
Si cerasum comedas, tibi confert grandia dona,
Expurgat stomachum, nucleus lapidem tibi tollit,
Hinc melior toto corpore sanguis inest.
Cerevisia.
Crassos humores nutrit cervisia, vires
Prastat, & augmentat carnem, generátque cruorem,
Provocat urinam, ventrem quoque mollit & inflat,
Frigidat & modicum. Sed plus desiccat acetum,
Frigidat, emacerátque, melanch. dat, sperma minorat,
Sio [...]os insestar nervos, & pinguia siccat.
Item.
Non acidum sapiat cervisia, sit benè clara,
Ex granis sit cocta bonis satis, ac veterata:
[Page 28] De qua potetur, stomachus non inde gravetur.
Cibi benè nutrientes.
Nutrit triticum & impingua [...], lac, caseus, infans,
Testiculi, porcina caro, cerebella, medullae,
Dulcia vina, cibus gustu jucundior, ova
Sorbilia, & sicus maturae, nvaeque recentes.
Item.
Ova recentia, vina rubentia, pinguia jura,
Cùm simila pura, naturae sunt valitura.
Cibi infirmis noxii.
Persica, poma, pyra, & lac, caseus, & caro salsa,
Et caro cervina, & leporina, bovina, caprina,
Atra haec bile nocent, súntque infirmis inimica.
Condimentum.
Salvia, sal, vinum, piper, allia, petroselinum,
Ex his sac salsam, ne sit commixtio salsa.
Crocus.
Confortare crocum dixerunt exhilarando,
Artus defectos reficitque hepar raparátque.
Item.
Crocus assumptus pulchrum dat tibi colorem,
Et mollit pectus, pravum purgátque cruorem.
Foeniculum.
Semen soeniculi pellit spiracula culi.
Fungi.
Usu sungorum caveas ne decipiaris:
Nam sunt mortiseri, vitiorum súntque dativi.
Halec.
Halec assatum Thuringis est benè gratum,
De solo capite faciunt sibi sercula quinque.
Lac.
Lac phthisicois sanum caprinum, póstque cameli,
Ac nutritivum plus omnibus est asininum,
Plus [...]ttitiv [...] vaccinum sit, quoque ovinum,
Ad [...] [...] ut & doleat, sugiendum est.
Marathrum.
[Page 29] Bis duo dat marathrum: febres fugat at (que) venenum,
Et purgat stomachum, lumen quo (que) reddit acutum.
Mespila.
Multiplicant mictum, ventrem dant mespila strictum:
Mespila dura placent, sed mollia sunt meliora.
Muscatum.
Humorem pellit muscatum saepe comestum,
Allevat pectus, cor, & praecordia pellit.
Mustum.
Impedit urinam mustum, solvit citò ventrem:
Hepatis emphraxin, plenis generat lapidémque.
Item.
Provocat urinam mustum, citò solvit, & inflat.
Nuces.
Post pisces nux sit, post carnes caseus adsit.
Item.
Unica nux prodest, nocet altera, tertia mors est.
Ova.
Post ovum molle, bonum haustum tibi tolle:
Post durum bibe bis, sic longo tempore vivis.
Item.
Regula presbyteri jubet hoc pro lege teneri,
Quòd bona sint ova, candida, longa, nova.
Item.
Singula post ova pocula sume nova.
Item.
Si sumas ovum, molle sit atque novum.
Panis.
Panis non calidus, nec sit nimis inveteratus,
Sed sermentatusque, oculatus, & bene coctus,
Et salsus modicè, & granis validis electus,
Non comedas crustam, choleram quia gignit adustam.
Item.
Quando deest panis, tunc est cibus omnis inanis.
Persica.
Persica cum musto vobis datur ordine justo
[Page 30] Sumere, sic est mos nucibus sociando racemos.
Piper.
Quod piper est nigrum, non est dissolvere pigrum,
Phlegmata purgabit, concoctricémque juvabit:
Leucopiper stomacho prodest, tussique dolorique
Utile; praeveniet motum febrisque rigorem.
Pisa.
Pisum laudandum nunc sumpsimus ac reprobandum:
Est inflati [...]um cum pellibus atque nocivum:
Pellibus ablatis, est bona pisa satis.
Pisces.
Sint cocti vino pisces cum petroselino,
Si pisces moll [...]s sunt, magno corpore tolles:
Si pisces duri, parvi sunt plus valituri.
Por [...]um.
Reddit foecundas mansum pers [...]pe puellas,
Manantemque potes [...]ris retinere cruorem,
Ungas si nares intus medicamine tali.
Pruna.
Frigida sunt, laxant, multùm prosunt tibi pruna.
Pulmentum.
Esto plumentum, quia non est lasio dentum.
Pyra.
Adde pyro potum, nux est medicina veneno.
Item.
Aegrotare potes, nisi vinum post pyra potes.
Item.
Cruda grava [...] stomachum, relevant pyra cocta gra­vatum.
Item.
Cum coquis, antidotum pyra sunt: sed cruda venenum.
Item.
Dum pyra manducas, pro consuetudine ducas,
Ut citrùs potes quicquid habere potes.
Item.
Fert pyra nostra pyrus, sine vino sunt pyra virus:
[Page 31] Si pyra sunt virus, sit maledicta pyrus:
Item.
Post pyrum da porum, post pomum vade cacatum.
Rape.
Rapa juvat stomachum, novit producere ventum,
Provocat urinam, praestátque in dente ruinam:
Si malè cocta datur, tibi torsio sic generatur.
Sal.
Desiccat humidum sal, non sapidúmque saporat,
Subtilat grossum, soetorem pellit odorum.
Item.
Vas condimenti praeponi debet edenti:
Sal virus refugat, rectè insipidúmque saporat,
Non sapit esca probè, quae datur absque sale.
Item.
Urunt res selsae visum, seménque minorant,
Et generant scabiem, pruritum, five vigorem.
Serum
Inciditque, lavat, pen [...]trat, mundat, quoque serum.
Sinapi.
Est modicum granum, siccum calidúmque sinapi,
Dat lachrymas, pu [...]gatque caput, tollitque venenum.
Vinum.
Corpora plu [...] augent tibi dulcia, candida vina.
Item.
Dat purum vinum tibi commoda plurima primùm,
Consortat cerebrum, stomachum reddit tibi latum
Fumos evacuat, & viscera plena relaxat,
Acuit ingenium, visum nutrit, levat aures,
Corpus pinguisicat, vitam facit atque [...],
Item.
Dum saltant aromi, patet [...] [...]
[...]
Gignit & [...] [...] [...]li [...]
Si fuerit nig [...]um, [...] [...] tibi p [...]g [...]tum.
Item.
[Page 32] [...]a vina cupis, quinque haec laudantur in illis:
[...]tia, sormosa, & fragrantia, frigida, frisca.
Item.
[...] vinum rubrum nimium quandoque bibatur,
venter [...]patur, vox lim [...]ida turbisicatur.
Item.
Vinum lymphatum dulcescit, laedere nescit.
Item:
Vinum Rhenense decus est & gloria mensae:
Item:
Vinum sit clarumque, vetus, subtile, maturum,
Ac benè dilutum, saliens, moderamine sumptum,
Item:
Vina probantur odore, sapore, liquore, colore.
Vippa.
Bis duo vippa sacit, mundat dentes, dat acutum
Visum: quod [...]i [...]us est impler, minuit quod abunda
Uvae. vide suprà Persica.
Uvae passae.
Passula non spleni, tussi valet. est bona reni.
CONCORDIA.
Concordia, amicitiae vinculum.
Lis odium gignit, charos concordia stringit.
Mutua defensio [...]tissima.
Palmae quando lavant mutuò, se mutuò mundant.
Item:
Utraque mundatur, dum palma palma lavatur.
Parvis dives concordia rebus.
Si concordemus, satis om [...] est quod habemus.
CONFESSIO.
Semper celanda cons [...], nec reseranda.
Qui peccatum fatetur, est innocens.
Crimina ne cel [...]s, ma [...] est medicina sateri.
CONJECTURA.
Nidus testatur, ibi qualis avis dominatur.
De fructu arbor cognoscitur.
[Page 33] Affectus mentis, operum patet experimentis.
Item:
Arbor ut ex fructu, sic nequam noscitur actu.
Item:
Qualis erit mulier, tale coquebit olus.
Ecantu dignoscitur avis.
Nequam per verba, per odorem noscitur herba.
Protinus apparet, quae plantae fru­giferae futurae.
Curvum se praebet, quod aduncum crescere debet.
Item.
Urit maturè quae vult urtica manere.
Vultus proditor animi.
Calvo virtutes variae sunt atque salutes:
Est sapiens, hilaris, plus verax & liberalis.
Item:
Cautus homo cavit, quotquot natura notavit.
Item:
Cernitur in caliga, cruris quo fractio facta.
Item:
Cernitur in facie omnis secreta voluntas.
Item:
Distortum vultum sequitur distortio morum.
Item:
Est sacies testis, quales intrinsecus estis.
Item:
Hirsutus fallax, irascens, prodigus, audax.
Item:
In rufa pelle, vix est animus sine felle.
Item:
Inconstans animus, oculus vagus, instabilis pes.
Sunt tria vitanda, de quo mihi nulla boni spes.
Item:
Intima per mores cognoscimus exteriores.
Item:
Noscitur ad nasum mulier quae vendit omasum.
[Page 34] Item.
Per rubram barbam, debes cognoscere nequam.
Multi non rubram, sed habent cun crimine nigram.
Item.
Rarò breves humiles vidi, longos sapientes,
Albos audaces, rufóque colore fideles.
Item.
Si non vis salli, fugias consortia calvi.
Item.
Si quaeras socium, nunquam jungas tibi luscum:
Rarò namque vident lumina lusca fidem,
Item.
Vultu saepe tacens signa loquentis habet.
Item.
Vultu talis eris, qualia mente geris.
CONSCIENTIA.
Conscientia mille lestes.
Scandala me verè calidum rubrúmque dedêre.
Item:
Te prodit facies, tu mala cùm sacies.
Murus aheneus esto, nil conscire sibi.
Qui sibi nil conscit, secura mente quiescit.
Nihil est miserius, quàm animus hominis conscius.
Conscius ipse sibi, de se putat omnia dici.
Item:
Degeneres trepidant animi, pejoráque versant.
Item:
Heu miserum, quid agam? porto sub pectore plagam,
Tanquam si portem sub eodem pectore mortem.
CONSENSUS.
Faciens & consentiens eidem poeuae obnoxii.
Poenam consimilem clavus fert atque foramen.
Item:
Si quis delinquit, ut Paulus Apostolus inquit,
Qui consentit ei, sit reus ipse rei.
CONSILIUM.
Consilium post facta inutile.
Non ad praeteritum consul valet, imò suturum.
Consilium senile juvenili praestat.
Utere consilio, vir amice, senum, tibi mando.
Gladiator in arena consilium capit.
Si breve consilium, dicitur esse bonum.
Multi pacifici sint tibi; & consiliarius unus de mille.
Auxilio multi sint, consilio tibi pauci.
Res sacra consultor.
Consilio sactum, non poenitet esse peractum.
Item:
Utere confiliis, ut saepiùs inde juveris.
CONSORTIUM.
Claudi vicinus subclaudicare disces.
Ad mala facta malus socius socium trahit, & sic
Fit malus & nequam, qui suit antè bonus.
Item:
Dum spectant oculi laesos, laeduntur & ipsi.
Item:
Elige sanctorum consortia, non reproborum:
Qui conversatur cum sanctis, sanctificatur.
Item:
Fili tali eris, qualem socium tibi quaeris.
Item:
Illos devita, quos insamat mala vita.
Item:
Per pravum socium, vit venit in vitium.
Item:
Qui juxta claudos habitat, subclaudicat idem:
Admixtúsque malis, dicitur esse malus.
Item:
Rebus in humanis tria sunt pejora venenis:
Perversus socius, mala foemina, salsus amicus.
Item:
Si sanctos sequeris, sanctus sic efficieris:
[Page 36] Sed perverteris, si perversis socieris.
Item:
Sordibus implicitos pravosque cavebis amicos:
Elige consortem, qui sanctam det tibi sortem.
Item:
Surgit origo mali, de turpi saepe sodali.
Paulum fermenti totam fermentat massam.
Hoc scio pro certo, quando cum stercore certo,
Vinco seu vincor, semper ego maculor.
Item:
Laeditur & stimulo, quicunque fricatur ab illo.
Item:
Omnia contacta denigrat pix calefacta.
Item:
Pix dum palpatur, palpando manus maculatur.
Item:
Pomum corruptum citò corrumpit sibi junctum.
Item:
Unica prava pecus, inficit omne pecus.
Simile simili gaudet.
Cognitus in parte, sit per socium vir apertè.
Item:
Noscitur ex comite, qui non cognoscitur ex se.
Societas leonina. Vide Dominum.
Ludi stultorum, dominorum, sive luporum,
Non bene luduntur: quia seria saepe sequuntur.
Item:
Non bonus est socius, qui comedit omnia solus.
CONSUETUDO.
Ab assuetis non fit passio.
Laeditur in clune vir rarò solens equitare.
Item:
Natis scintilla fabrorum non nocet ulla.
Difficile est assueta derelinquere.
Cattus de caseo tardè depellitur eso.
Item.
[Page 37] Consuetudo potens natura fortior ipsa est.
Item:
Fallere qui didicit, fallere semper amat.
Item
Ire catenatus nescit canis inveteratus.
Item.
Qui pedit, dum vult, pedit, dum pedere nonvult.
Item.
Quod nova testa capit, inveterata sapit.
Item.
Quod puer assuescit, leviter demittere nescit.
Lex est, & regio.
Foemina casta, securis acuta, cliénsque fidelis,
Haec tria Parrhisis nunquam vel rarò videbis.
Item.
Garrulus est Suevus, malus Haereticúsque Hispanus,
Bavarus incaestat, Francus per numina jurat,
Omnis hypocrisat Misnensis; Saxóque potat,
Brittannus dominum prodit, rapit atque Polonus.
Item.
Germani possunt cunctos tolerare labores:
O utinam possent sic tolerate sitim.
Item.
Halec assatum Thuringis est benè gratum,
De solo capite faciunt sibi fercula quinque.
Item.
In curta tunica Saxo saltat quasi pica.
Item.
Parrhisius locus egregius, mala gens, bona villa,
Nam duo pastilla pro nummo dantur in illa.
Item.
Quod terrae mos est, hoc terrae semper honos est.
Item.
Si fuetis Romae, Romano vivito more:
Si fueris alibi, vivito sicut ibi.
Item.
[Page 38] Sunt loca, sunt gentes, quibus & mactare parentes,
Est fas & pietas dum longa supervenit aetas.
Item.
Terra ad quam pergis, cape mores, quos ibi cernis.
Item.
Te servare decet mores, illámque loquelam,
Ejus telluris, incola cujus eris.
Item.
Vita, genus, linguae variae, variant regiones:
Una nequit cunctos regula distinguere mores.
Item.
Westphalicus vir catholicus, nullius amicus,
Dum tibi dicit Ave, sicut ab hoste cave.
CONTEMPTUS ET VILITAS.
Etiam capillus unus.
Nullus tam pravus saccus, quin sit prece dignus.
Item.
Quamvis sint modica, prosunt tamen omnia lucra.
Ex granis acervus.
Multa juvant collecta simul: nam plurimus anmem
Rivulus existens gignit, scintilláque slammam.
Item.
Multa simul modica, magnum faciunt cumulata.
Frustrà nihil.
Nil est tam pravum, quod ad ullum non valet usum.
Item.
Tam malè nil cusum, quod nullum prosit ad usum.
Melius il quam nil.
Gobio dum capitur, tunc piscis captus habetur.
Item.
Non panis nullus, sed dimidius valet ullus.
Item.
Plus valet il quàm nil: sit procul ergo nihil.
Item.
Sicut ego novi, plus testa pars valet ovi.
Merx ultrenia putet.
[Page 39] Dicitur oblatum sore servitium malè gratum.
Neminem prae te contemnas.
Prava necat morsu spatiosum vipera taurum,
A cane non magno saepe tenetur aper.
Item.
Tu qui summa potes, ne despice parva potentem:
Nam prodesse potest, si quis obesse nequit.
Non curat testudo muscas.
Si non morderis, cane quid latrante vereris?
Item.
Si te contemnunt homines, & frivola dicunt,
Nil contra risus debes, quàm dicere, Misus.
Qui parvum contemnit, indignus est magno.
Carnibus est dignus, qui bene mandit olus.
Item.
Dignus erit magno, qui parva capit iubilando.
Item.
Parvum servabis, donec majora parabis.
Rusticanum oratorem ne contempseris.
Non contemnatur, quisquis benè consiliatur.
Item.
Non sit neglecta servi sententia recta.
Item.
Saepe etiam stultus suit opportuna locutus:
Et celat mucleum arida testa bonum.
CONVIVIUM.
Consecratio mensae.
In mensa residens, & panem non benedicens▪
Ille sedet quasi sus, & surgit sicut asellus.
Alma Dei dextra benedicat prandia nostra.
Item.
Escas prasentes benedic Deus & comedentes,
Potum servorum benedic Deus alme tuorum,
Et reliquum munus benedicat trinus & unus.
Item.
Hic cibus & potus à Christo sit benedictus.
[Page 40] Item.
Nos convivantes benedic Deus & epulantes,
Ut laudem reserant, & semper te benedicant.
Item.
Per te rex Christe benedictus sit cibus iste.
Gratiarum actio.
Gratia, laus, & honor, tibi sit rex Christe creator,
Qui nos pavisti potu, dapibus satiasti.
Mores mensae.
Absint à mensa, detractio, murmur & ira:
Sed cum laetitia sumatur potus & esca.
Item.
Absint offensae, cum fit celebratio mensae.
Item.
Baltea laxabis, ad mensam quando meabis
Ne sedeas moestè nec dissolvas inhonestè.
Item.
Dum cibus extat in ore tuo, potare caveto.
Item:
In vasis offare decet, non ore repleto,
Nec mappa dentes tergas, oculósque fluentes.
Item:
Dum convivaris, caveas ne multa loquaris.
Item.
Pocula dum sumis, immerge labra modestè:
Qui propè fert nasum, potum non sumit honestè.
Item.
Qua prandes hora, cultrum malè mittis in ora.
Item.
Quisquis amat dictis absentum rodere famam,
Hanc mensam vetitam noverit esse sibi.
Item.
Sal primò poni debet, primóque reponi:
Non benè mensa tibi ponitur absque sale.
CURA.
Cor ne edito.
A nimiis animum curis procul exime nutu:
Fiunt & veniunt omnia námque Dei.
Item.
Cura facit canos, quamvis homo non habet annos.
Item.
Mox erit antiquus curarum semper amicus.
Item.
Triste cor, ira frequens, mens ra [...]ò gandia volvens,
Haec tria consumunt corpora fine brevi.
CURIOSITAS.
Multa non possunt simul fieri.
Egregios cumulare libros, praeclara supellex:
Unum sed melius volvere saepe librum.
Item.
Pluribus intentus, minor est ad singula sensus.
Item.
Qui binos una lepores sectabitur hora,
Uno quandoque, quandoque carebit utroque.
Nihil inanius quàm multa scire.
Hic digitos maculat, qui cuncta foramina tentat.
Nodum in scirpo quaerere.
Si coelum caderet, staus sedes nulla maneret.
Quae supra nos, nihil ad nos.
Ad secreta poli, curas extendere noli.
Item.
Scire rudes quaerunt, quod docti non docuerunt.
CURSUS.
Currens lassatur, quò praecurrens agitatur.
CUSTODIA.
Pax ibi servatur, custodia quo dominatur.
DAMNUM.
Vexatio dat intellectum.
Nescit homo verè quod habet, nisi cesset habere.
Item.
[Page 42] Quae pro parte nocent, plurima saepe docent.
DEBITUM.
Reddite omnibus quod debetur.
Creditor huic praestat, qui solvere debita curat.
Item.
Debita solve citò, ne damnum detur amico:
Si cito non solvis, te sponte crimine volvis:
Solvere si tardas, fieri tibi grata retardas.
Item.
Expectans longè, non vult dimittere quaeque.
Item
Mutua quae debes, ridendo solvere debes.
DEUS.
Creator per creaturas cognoscendus.
Emicat ex ipsis divina potentia rebus.
Et levis est caespes, qui probet esse Deum.
Item.
Floribus è mediis spirat divina potestas:
Qua pascente, levis pabula passer habet.
Item.
Omnis in orbe locus fert Deitatis opus.
Item.
Vel mihi planta suis Numen demonstrat ab herbis,
Praesentémque refert una vel herba Deum.
Deus non in manufactis templis habitat, nec manibus humanis colitur.
Si Deus est, si cuncta tenet, si cuncta creavit,
Nec domibus claudi voluit, neque munus amavit:
Quaerit adorari, non sibi don [...] dari.
Deus ubique est.
Enter, praesenter Deus est, & ubique potenter.
Item.
Omnem habitum mundi totus Deus implet, & ambit,
Quem templo cordis mens pia semper habet.
Item.
Stans Dens hic & ibi, regnat utrinque sibi.
[Page 43] Dei praedestinatio.
Simpliciter Dominus electos semper amavit,
Odivit reprobos, nisi quantum sunt opus ejus.
Dei providentia.
Nulla creatura fuerat, sed cuncta futura:
Omnia mente Dei poterant priùs illa teneri,
Ejus & obsequiis quasi facta potenter haberi:
Quippe Deo praesens, tunc erat id quod erit.
Non mutatur enim Deitas, nec habet variari,
Crescere vel minui, majórve minórve putari,
Nec magis est locuples, plúsve minusve potens.
Sed Deus antè suit, quàm res quae tempora praestant,
Hinc igitur restat, quia tempotibus prior extat,
Principium sine fine Deus, lux prima deorum,
Ejus ad imperium saecula sunt & erunt.
Deo nihil occultum.
Quàm vetus est Luna, scit cuncta cr [...]ans Deus una.
Dominus dedit, Dominus abstulit.
Dat Deus, & recipit saepè, quod ipse dedit.
Item.
Destruit & rodit sors omnia, quae Deus odit.
Ex Deo omnia, & per illum, & in illum.
Auro Quid melius? Jaspis: quid Jaspide? virtus:
Quid virtute? Deus: quid Deitate? Nihil.
Item.
Cuncta potest facere Deus omnipotens, scio verè.
Item.
Est super omne Deus, Rex Dominusque mens.
Item.
Factum factori summo praeponere noli.
Item.
Sicut arena matis numero caret atque carebit,
Utque carent numeris fulgentia sydera coeli▪
Sic nec habent numeros inclyta signa Dei.
Multa noris oportet, quibus Deum fallas.
Fallere mortalem, res est tenuissima, visum:
[Page 44] Lumina quis fallet semper aperta Dei?
Item.
Omnia qui cetnit, frangit Deus omne superbum:
Ah miser, hunc qui se fallere posse putat.
Serò Jupiter diphteram inspexit. Vide Peccatum.
Scit connivere Deus, ergo Deum reverere.
Si Deus noibscum, quis contra nos?
In Domino dirum mortificabo virum.
Item.
Non mendax Deus est, promissa fideliter implet:
Credite, desertos non sinit esse suos.
Sine ope divina nihil valemus.
Absque Deo facta sua qui disponere curat,
Hujus amor veré non multa tempore durat.
Item.
Doctores opifex Deus efficit & sapientes.
Item.
Ex ope coelesti fit, siquid habetur honesti:
Et venit à superis, ut agas benè vel mediteris.
Item.
Frustrà conatur, cui non Deus auxiliatur.
Item.
Providet & tribuit Deus & labor omnia nobis,
Proficit absque Deo nullus in orbe labor.
Item.
Vi [...]tum munus praestare potest Deus unus.
Timor Dei initium sapientiae.
Cum quis turpe facit, & me spectante rubescit,
Cur spectante Deo non magis ille rubet?
Item.
In studiis toto Dominum cole pectore Christum,
Is parvi merces magna laboris erit.
Item.
Omnibus infactis, peragendis sive peractis,
Debet proponi, Deus humanae rationi.
Item.
[Page 45] Quicquid agis, Domini laudem fratrisque salutem
Respice: de fructu viderit ipse Deus.
Ultrò Deus suppeditat bona.
Ex panibus quinis, ex pisciculis quoque binis,
Manus divina satiavit millia quina.
Item.
Nullus censetur pauper nec egenus habetur.
Quin citò ditetur, Deus huic si propitietur.
CHRISTUS.
E templo gentes Christus percussit ementes.
Morbus, signa, cibus, blasphemia, dogma, fuêre.
Causae cur Dominum turba secuta suit.
Prima domus Christi, fuit alvus virginis almae:
Altera praesepe, crux tertia, quarta sepulchrum.
Christus est via, veritas & vita.
Est Christus lignum vitae de virgine nascens,
Nos verbis, nos exemplis, nos nectare pascens.
Item.
Filius ipse Dei spes nostrae progeniei,
Auctor honestatis, sons perpetuae bonitatis.
Item.
Qui moritur Christo, vivit: qui vivus in illo est,
Non moritur; non est mors ubi Christus adest.
Item.
Tu via, vita, salus, Jesu: credamus (Jesu)
Fac, quòd tu nobis sis via, vita, salus.
Item.
Vita labor nostra est: relevas tu Christe laborem:
In te sit noster, vita beata, labor.
Christus excitatus est propter justifica­tionem nostram.
Nobis surrexit, qui nobis tartara fregit.
Item.
Ortus Christe tuus, tua mors, sunt omnia nostrae:
Et nostrum est, coeli templa quòd alta subis.
Christus mortuus morte sua mortem abolevit.
[Page 46] Aspice serve Dei, sic me posuere Judaei:
Aspice devote, quoniam sic pendeo pro te:
Ut vivas, morior: non est dilectio major:
Mortem morte demo, ne moriaris homo.
Item.
Est pugilsortis, qui frangit vincula mortis.
Item.
Frende Satan, freme munde, caro sure, mors fera savi:
Christus enim victor sceptra paterna tenet.
Item.
Mors tua, Christe, mihi vita est, victoria, regnum:
Labe mea morior, sanguine vivo tuo.
Item.
Nil Isaac patitur, aries fit victima Christo,
Nec Deitas patitur, cum moriarur homo.
Item.
Vulnera, slagra, crucem pro nobis Christe tulisti,
Tu mihi fidenti tempore mortis ades.
Gratia Christi salvamur, non operibus.
Christus, confessum, licet omni crimine pressum,
In quavis hora suscipit absque mora.
Item:
Nemo petit coelum, nisi per te Christe redemptus:
A te vera salus, non aliunde venit.
Item:
Nudus ut in mundum veni, sic nudus abibo,
Vulneribus Christus fit medicina meis.
Item:
Sola divina salvandus sum medicina.
Item:
Summa Dei pietas veniam non dimidiabit,
Aut nihil, aut totum propitiando dabit.
Item:
Virtus sola Dei nos crimine purgat ab omni.
In Christo omnes thesauri sapientiae reconditi.
Hoc est nescire, sine Christo plurima scire.
[Page 47] Item:
Quae pietate caret, non est doctrina putanda:
Et Christum ignorans bellua totus homo est.
Magi ab oriente obtulerunt illi munera,
Caspar fert myrrham, thus Melchior, Balthasar aurum.
Qui recipit vos, me recipit.
Charus legatus Christi, si Christus amatus.
Sicut in Adam omnes moriuntur, ita & per
Christumomnes vivificabuntur.
Adam primus homo damnavit saecula pomo:
Abstulit at damnum Filius ipse Dei.
Item:
dam.dam
Arbore sub qua-dictavit clericus A-
Quod primus A-peccavit in arbore qua-
Sed postremus A-natus de virgine qua
Damna prioris A-reparavit in arbore qua-
St non pri [...]us A-peccasset in arbore qua-
Non postremus A-morere [...] in arbore qua-
Verbum caro factum est.
Christus homo, Deus est, idem Deus, est homo Christ [...].
Si Deus est & homo, vult atque potest misereri.
Quod velit, hoc homini confero: posse, Deo.
Item:
Christus verus homo, verus Deus est crucisixus:
Sed caro non Deitas, hostia mortis erat.
Item:
Non pater, aut flatus, sed filius est homo factus:
Nam per quem secit Deus omnia, jurè refecit.
Item:
Sum quod erā, nec erā quod sum, nunc dicor utrunq.
SPIRITUS SANCTUS.
Corpus vestrum templum est habitantis in vobis Spiritus Sancti.
Quàm soelix anima est, in qua [...]sibi ponere sedem
Dignatur summi Spiritus ipse Dei!
Item:
Qui nectit fraudes, aestúque libidinis ardet,
[Page 48] Ille nequit templum Flaminis esse sacri.
TRINITAS.
Pater, Filius, & Spiritus Sanctus, unus Deus in tribus Personis.
Est Pater, est natus Deus, est & Spiritus almus,
Sol tibi splendorem semper parit atque calorem.
Sol, calor, & splendor sed simul esse solent:
Tres quoque personae sic sunt Deitate sub una.
Item.
Nix, glacies, & aqua, tria nomina, res tamen una:
Sic in personis trinus, Deus est tamen unus.
Item.
Omnia qui verbo motum spirante creavit,
Omnia nunc patrio servat amore Deus.
DIABOLUS.
Diabolus contrarius Deo.
Damon ipse crucem sugit, ut malus undique lucem.
Item.
Daemon lucratur à quo Deus expoliatur.
Item.
Lucifer ipse Deo similis fieri meditatus,
Mox quasi peccator pro crimine praecipitatus:
Quippe Deo similis non erat esse datus.
Satanas transfiguratur in angelum lucis.
Angelico lucet saepe colore Satan.
Item.
Cum Daemonaliquem confundere vult maledictum,
Nititur ut longum sibi circumponat amictum.
Item.
Daemon quò poterat nulla ratione venire,
Illuc legatos destinat ire suos.
Item.
Praeco venit Satanae, quò non valet ipse venire.
DIFFERENTIALES.
Accuso, incuso.
Incuso dominos, accuso saepe minores.
[Page 49] Acies, acumen.
Est acies belli, sed acumen tibi cultri.
Item.
Est acies oculi, ferri, bellique caterva.
Acor, mucor, rantor.
Carnis rancor, acor vini, mucor quoque panis.
Acus us: Acus eris.
Puncta pungit acus, gallinis spargitur acus.
Adeps, arvina, pinguedo.
Intus adeps, arvina foris, pinguedóque quaevis.
Aeger, aegrotus.
Ingemit aegrotus, quia languet corpore totus,
Eger languescit, mentis vitium quia crescit.
Aequor, fretum, mare, pontus.
Cum fremit, esse [...] dicas, cum sit amarum:
Pontus, ponte caret: sed ab aequo, dicitur aequor.
Aequus, equus.
Miles pungit equum, sed judex judicat aequum.
Item:
Non est dignus equo, cui charior est equus aequo.
A [...], consinis.
Affinis genere, confinis proximitate.
Alba
Dicitur urbs Alba, vestitur presbyter alba.
Ales, volueris.
Si volet volueris: ales, si gesserit alas.
Altercari, [...]gare.
Litem dant homines, altercanturque sophistae.
Alumnus.
Est & qui nutrit, & qui nutritur, alumnus.
Alvus, venter, uterus.
Venter consumit, uterus parit, egerit alvus.
Amita, avunculus, matertera, patruus.
Sunt patrui, patris frates: amitaeque sorores:
Frater, avunculus est: soror est matertera matris.
Amurca, faex.
[Page 50] Faex vin [...] tibi sit, olei dicatur amurca.
Anceps, auceps.
Est dubius anceps, volucrem sed decipit auceps.
Anus, us: anus, i.
Forma senilis anus, pars quaedam corporis anus.
Apocope, paragoge: Epenthesis, syncope.
Syncope de medio tollit, quod epenthesis auget:
Aufert apocope finem, quem dat paragoge.
Aquila, aquilo
Dic aquilam, volucrem, ventum dicas aquilonem.
Ara, hara.
Est hara porcorum, sed dicitur ara deorum.
Arcus, ars, a [...]x.
Ars docet, arx munit, arcus tegit, & ferit idem.
Ardeo.
Ardet mens, ardet clypeus, focus ardet, & aedes:
Haec amat, hic splendet, hic urit, & uritur illa.
Arundo, hirundo, hirudo.
Ales hirundo volat, nat hirudo, agitatur arundo.
Item:
Cantat hirundo, floret arundo, natat hirudo.
Item:
Cantat hirundo, sugit hirudo, crescit arundo.
As.
As obolus, pondus, as est possessio tota.
Asilus. asylum.
Turbat asilus apes, miseris succurrit asylum.
Assensus, consensus.
Assensum verbis, consensum dic fore factis.
Avarus, pareus: largus, prodigus.
Prodigus est, animi vitio retinenda prosundens,
Largus, qui sumptus facit ex ratione libenter.
Parcus qui rerinet quicquid non postulat usus,
Nam retinet cupidè, quod res deposcit, avarus.
Aura.
Aëra, splendorem, ventum simul atque favorem,
[Page 51] Quatuor haec aura significare solet.
Basium, osculum, suavium.
Basia conjugibus, sed oscula dantur amicis,
Suavia lascivis miscentur grata puellis.
Bellum, duellum, pugna, praelium.
Militis est bellum, fortis pugilisque duellum,
Pugnáque virorum, sed praelia dic mulierum.
Coelo, celo.
Qui sculpit, coelat: servans absondita, celat.
Caesarles, coma, crinis, juba.
Est coma quadrupedis, colubri juba sive leonis,
Caesaries hominis, crinis propriè mulieris.
Calx.
Pars pedis est hic calx, combustus calculus haec calx.
Camera, thalamus.
Sit thalamus sponsi, cameram dic esse scholaris.
Candeo.
Candida res candet, & ferri lamina candet.
Canis.
Latrat in aedc canis, nat in aequore, sulget in astris.
Capistrum, fraenum.
De serro sraenum, constat de fune capistrum.
Carbo, pruna
Dum calet, est pruna: carbo, dum deficit ignis.
Cassis, is: cassis, idis.
Fallit aves cassis, munit caput aenea cassis.
Item.
Haec cassis, galea: hic cassis, rete vocatur:
Caulis, caula.
Dic caules olera, dicunturo vilia caulae.
Cerno, considero.
Corporeis oculis cerno, considero mente.
Celus, coetus.
Est piscis cetus, populi collectio coetus:
Cetus, ti, piscis: coetus, tus, concio plebis.
Cingula, cingulum.
[Page 52] Cingula sunt hominum, cingula stringit equum.
Claritas, claritudo.
Claritas splendoris, claritudo nobilitatis.
Clava, clavis, clavus.
Clava serit, clavis aperit, clavus duo jungit,
Induo te clavo, rege clavi, percute clava.
Cochlea.
Dic cochleam, turris scalam, testámque limacis.
Coeno, jento.
Jentamus manè, coenamus vespere sacto.
Coepi, memini, novi, odi.
Bis duo sunt, odi, novi, coepi, meminique,
Quae retinet sensum praesentis praeteritique.
Collega, comes, consors, sodalis, socius.
Consortes conjungit amor, socios labor unus.
Missio collegas ad eundem copulat actum,
Ast [...]dem comites unit via, mensa sodales.
Colo.
Agros, rus, formam, superos colit atque parentes.
Colus, colum.
Fert ancilla colum, penetrat res humida colum.
Cominus, eminus.
Eminus ad longè, sed cominus ad propè spectat.
Concipio.
Concipit hic mente, mulier sed concipit alvo.
Conduco, loco.
Conducit, dantis precium: locat accipientis.
Confiteor, fateor.
Confiteor spontè, fateor mea facta coactè.
Consulo.
Consulo te, quaerens: tibi consulo, consilium dans.
Consultor, consultus.
Consultor poscit, quod consultus benè noscit.
Consummo; consumo.
Consummare volo mea, sed consumere nolo.
Conventus, conventiculum.
[Page 53] Est monachorum conventus, vel monacharum,
Sed conventiculum dicas pietate carentum.
Corona, diadema, laurea, sertum.
Virginis est sertum, clerique corona, poetae
Laurea, rex gestat diadema vel induperator.
Corusco, mico, radio.
Sol radiat, mucróque micat, fulgórque coruscat.
Creo, screo.
Jactans sputa screat, res Deus ipse creat.
Cruor, sanguis.
Sanguis alit corpus, cruor est à corpore fusus.
Crux.
Crux est tormentum, crux est mirabile signum.
Cubo cum compositis.
Accumbens dormit, discumbens sercula sumit,
Concumbens violat, procumbens numen adorat,
Occumbens moritur, victus succumbere sertur,
Qui cubat, ille jacet, vigil excubat, incubat ales.
Cubitum, cubatum.
Sanus eo cubitum, malè sanus eo cubatum.
Cuculus, cucullus.
In sylvis cuculum, in claustris quaere cucullum.
Decedo, discedo.
Decedit moriens, discedit ab urbe recedens.
Décoro, decóro.
Quem veneror, decoro: quem pulchrū reddo, decóro.
Decorus, pulcher.
Te vestis pulchrum, reddit natura decorum.
Delictum, peccatum.
Sit tibi delictum, si non sacies facienda.
Sit tibi peccatum, facies si non facienda.
Dii, di.
Soribe dii, lege di, si vis urbanus haberi.
Dives, foelix.
Vir dives propriè, cui res succedit abundè:
Foelix possessa tenet cum prosperitate.
[Page 54] Donum, munus.
Dat meritum, munus: sed confert gratia donum.
Duco, nubo.
Vir sponsam ducit, sed viro foemina nubit.
Edico, indico.
Edicunt reges, indicit festa sacerdos.
Edo, sum.
Quod lupus est agnum, non est mirabile magnum.
Eruca, tinea.
Eruca caules, erodit tinea vestes.
Facetus, lepidus.
Est verbis lepidus aliquis, factisque facetus.
Facies, vultus.
Consistit facies, sed vultus saepe mutatur.
Facultas.
[...]tes, divitias, designar posse facultas.
Falx.
Falce puto vineam, meto sata, tondeo prata.
Falx, fax, faux.
Falx merit & scindit, fax urit, saux quoque mandit.
Falx, fas, fax, faux,
Faux est, fásque licet, resecat falx, sax quoque lucet.
Fascis, fasces.
Pondera sunt fascis, fasces dicuntur honores.
Fistùla.
Fistula dulce canit, est morbus fistula durus.
Flagro, fragro.
Fla sacit ardorem, sed fra largitur odorem.
Flamen
Hoc flamen flatus, hic slanen presbyteratus.
Foedus, i: foedus, eris.
Sordidus est foedus, pro pacto dicitur foedus.
Forceps, forfex, forpex.
Fex est filorum, ceps ferri, péxque pilorum.
Item:
Forsice fila, pilum cape forpice, forcipe ferrum.
[Page 55] Frons, dis: frons, tis,
Frons frondis folium, frons frontis pars capitis sit.
Item:
Frons frontis caput est, frons frondis in arbore crescit.
Fruor, fungor, porior, vescor utor.
Divinis fruimur, mundanis vescimur escis,
Vescimur & potu fungimur ossicio,
Utimur utilibus, exoptatisque potimur.
Fugio, fugo.
Audacem fugio, sed timidumque fugo.
Fulgere, lucere, nitere.
Gemma nitet, fydus fulget, candelaque lucet.
Fundus, sunda
Fundus sundit opes. diffundit funda lapillos.
Fur, furfur.
Fur simplex l [...]tro est, geminatum sit cibus apro.
Fur, latro.
Fur latet in furno, latro se fert obvius ultrò.
Item:
Fur non est latro, quia tempore fur rapit atro,
Tempore non atro, rapit onmes res tibi latro.
Galaea, galea.
Miles habet galeam, sed haber pirata galaeam.
Galerus, mitra, pileus, tiara.
Pileus est juvenum, peregrinontúmque galerus,
Praesulum est mitra, sit nobiliúmque tiara.
Gallus.
Gallus avis, populus. fluvius, Bacchique sacerdos.
Genero, gigno, pario.
Foemina fola parit, generat vir, gignit uterque.
Gestio, gesto.
Gestio, [...] cupio: gesto, dum pondera porto.
Glans.
Funda jacit glandes, nascuntur in arbore glandes,
Glis, ris: glis [...]ssis: glis. tis.
Glis animal, glis terra tenax, glis lappa vocatur.
[Page 56] Grates, gratia.
Gratia sit Christo, grates referamus amico.
Hospes.
Est qui suscipitur, & qui me suscipit hospes.
Hostia, victima.
Victima pro victis, datur hostia pro superandis.
Humus, solum, tellus, terra.
Humor humum reddit, terram terit usus aratri,
Estque solum solidum, tellus se tollit in altum.
Jacto.
Qui jacit, hic jactat: qui laudat se, quoque jactat.
Jam.
Jam praesens, jam praeteritum, dic jamque futurum.
Imber, nimbus, pluvia.
Dum pluit, est pluvia: nimbus dum nubibus haeret:
Dum tactu terram imbuit, imber erit.
Intrico.
Impedit intricat, nec non involvere signat.
Judex, sequester.
Dicitur in causis judex, in lite sequester.
Labium, labrum.
Sunt labra virorum, sed labia sunt mulierum.
Lacteo, lacto.
Lacteo lac fugo: lacto, lac praebeo nato.
Lar.
Lar casa, lar domus, lar ignis, lárque foramen:
Lar proptium nomen, genitivus sit tibi Lartis.
Lego.
Fur aurum, virgo flores, mare nauta, librósque
Clericus, aequivocè singula quisque legit.
Lens, dis: lens, tis.
Lens animal, Iendis: lens pro legumine lentis,
Item:
Lens lendis capiti, lens lentis convenitori.
Item:
Lens morditper d, mordetur si capeat t.
[Page 57] Lepus, lepor.
In sylvis leporem, in verbis quaere lepôrem:
Nam lepus est animal, lepor est sacundia fandi.
Libens, libo, libum.
Liba libens libo, libando libentiùs ibo.
Liber, beri, liber, bri.
Liber est Bacchus, vel vir sine compede natus:
Ac liber est codex, velraptus ab arbore cortex.
Lira, lyra.
Pollice tango lyram, sacio cum vomere liram.
Littus, margo, ripa.
Margo tenet fontes, mare littus, ripa fluentes.
Lotium, urina
Utinas hominum, sed lotia dic asinorum.
Luo.
Aere luo pignus, cruce poenas, luce tenebras.
Lustrum.
Lustra cubile serae, quinquennia lustra fuere,
Lustrum circuitus spacium, purgatio, sylva.
Luteus.
Vas luteum sragile, toga lutea tegmen herile.
Magister, minister.
A majore statu nomen traxere magistri:
A minore statu nomen traxere ministri.
Malus.
In rate triste malum, cum frangit navita malum.
Mamilla, mamma, uber.
Mamillas vir habet, pecus ubera, foemina mammas.
Manser, nothus, spurius.
Natus adulterio nothus, manser merettice,
De concubina spurius esse solet.
Mentiri, nugari.
Tunc homo nugatur, cum falsa loquens fabulatur:
Sed tunc mentitur, sibi discors cum reperitur.
Merces, merx.
Venduntur merces, operantibus est data merces.
[Page 58] Mola, moles.
Non levitate molae, sed aquae currit rota mole.
Musso.
Mussat qui dubitat, mussat qui murmurat idem.
Mutuo, mutuor.
Mutuo tradendo, sed mutuor accipiendo.
Nervus.
Nervo torqueris, in cippo quando teneris:
Membráque firmantur nervis, quibus ossa ligantur.
Noxa, noxia.
Noxia delictum, delinquens noxa vocatur.
Nunquam, nusquam.
Ad tempus nunquam, sed pertinet ad loca nusquam.
Oblitus, oblitus.
Immemor oblitum notat, oblitus est maculatus.
Opis, opes.
Quarit pauper opem, quaerit avarus opes.
Ora, hora.
Oras mundus habet, nox horas, & chlamys oras.
Orphanus, pupillus.
Pupillus matre caret, orphanus est sine patre.
Os, ris: os, ssis.
Devorat os oris, quicquid lucratur os ossis.
Pabulum, pas [...]uum.
Pabula sunt hominis, sed pascula dic animalis.
Palma.
Palma manus, palma est arbor, victoria palma.
Palma, victoria.
Palma notat laudem belli, victoria sinem.
Palpo.
Palpo manu tractans, & palpo vocatur adulans.
Pango.
Panxi, cantavi, pepigi, dum foedus inivi:
Dum quid conjunxi, possum benè dicere pegi.
Parens.
Non sum prole parens, non sum nisi pareo parens.
[Page 59] Pareo, pario, paro.
Pareo praeceptis, paro mensam, pario prolem.
Patens. patulus.
Aures dic patulas, oculos dic esse patentes.
Pater.
Est pater hic cura, pater est alius genitura,
Hic pater aetate, pater ille vocatur honor.
Pax, requies.
Pax adsit vivis, requies a terna sepultis.
Pecus.
Est pecus hoc quod arat, pecus haec quae non juga portat.
Pendeo, pendo.
Pendeo suspensus, pendo dum sublevo pondus.
Item:
Pendere vult justus: non vult pendêre malignus.
Pignus.
Pignus in onatum, sed pignus in evadiatum.
Plaga.
Vulnera sunt plagae, regio plaga, sit plaga rete.
Populus.
Populus est arbor, populus collectio plebis.
Posse, potestas.
Da potestatem Domino, sed posse cuivis.
Proceres, procerus.
Est procerum verè, procerum corpus habere.
Puella, virgo.
Virgo pudicitiam notat, aetatémque puella.
Quia, si, ut.
Scito quòd, Ut modus est, Si conditio, Quia causa.
Radius.
Dicas textoris radium, radium quoque solis.
Regia, regio.
Est regio, terra: sed regia, mansio regum.
Regulus.
Regulus est serpens, avis, & rex parvulus omnis.
Robur.
[Page 60] Nemo potest longè robur sine robore ferre.
Rusticus, villicus.
Rusticus à rure, quoniam rus est sibi curae:
Villicus à villa, quia res disponit in illa.
Sal.
Sal doctum reddit, sal condit, sal reprehendit.
Satio, saturo.
Uno me satio, faturant me fercula multa.
Securis, securus.
Non sunt securi, qui dant sua colla securi.
Sepio, vallo.
Vallamus propriè castrum, sepimus ovile.
Sera, secus.
Fur obstante sera, non furta facit nisi sera.
Serenus, tranquillus.
Dic mare tranquillum, coelum dic esse serenum.
Socer, socrus.
Est socer uxoris genitor, socrúsque genitrix
Tela, telum.
Est panni tela, dicuntur spicula tela.
Tollo.
Tollit, alit, removet, gerit, erigit, accipit, aufert.
Tondeo, tundo.
Tondemus barbas vel oves, sed tundimus herbas.
Vas. dis: vas, sis.
Vas vadis est obses, vas vasis sit tibi capsa.
Veneo, venio.
Veneo pro nummis, ad te venio sine nummis.
Virtus, vis.
Corpus habet vires, animis est insita virtus:
Vis in utroque viget, vis ratione caret.
Visito, viso.
Visitat infirmum, sed amicus visit amicum.
DISCORDIA.
Odium, & rixa.
Est longum bellum nonnon, est estque, duellum
[Page 61] Amantium ira, amoris redintegratio est.
Chari rixantur, per se quoque pacificantur.
Item:
Ita perit subitò, quam movit amicus amico.
Contentiones fugiendae.
Certamen, lites, rixas & jurgia vites.
Item.
Laudo quod vites, fili charissime, lites.
Item.
Lis odium gignit, charos concordia stringit.
Item.
Lites praeteritae facilè siunt renovatae.
Item.
Verba parant litem, lis praelia, praelia mortem.
Cum amico non certandum aemulatione.
Inter germanos major substantia lites.
Sapè movet, remanent tamen sine turbine mites.
Item.
Semper divites cum charo quaerere lites.
De asini umbra rixari.
Pro modico, chari nolite cani similari.
Item:
Quisquis rixatur modico, vilis reputatur.
Discordia dilabuntur res maximae.
Gaudent praedones, dum discordant regiones.
Item:
Vertitur in nihilum iguis, dum spargimus ipsum.
Qui odit fratrum suum, homicida est.
Laudantur vetera plus debita, quàm vetus ita.
Item:
Nil odio pejus, fugit omne bonum locus ejus.
Item:
Quatuor ista, timórque, odium, dilectio, census,
Saepè solent boni rectos pervertore sensus.
Item:
Qui fratres odit, est homicida, suos.
DIVER A STUDIA.
Ne Jupiter quidem omnibus placet.
Cunctis qui placeat, non credo quòd modò vivat.
Item:
Multum deliro, si cuique placere requiro:
Cuncta qui potuit, hac sine dote fuit.
Non omnia possumus omnes.
Ap [...]etur reliquo, qui non est aptus in uno.
Item.
Consilio pollet, cui vim natura negavit:
Ingenio redimi corpora parva solent.
Item.
Diversis diversa valent medicamina morbis.
Item.
Ingenio plenus vir, viribus extat egenus.
Item.
Praevalet in lingua, qui non est fortis in armis.
Item.
Qui servit rastro, servire ne quit benè castro.
Item.
Vix erit immensus in magno corpore sensus.
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.
Aeger & athleta sunt dispare saepè diaeta.
Item.
De morbo gaudet medicus, de morte sacerdos,
Miles equis, piscator aquis, & clericus hymnis,
Nauta fretis, pugiles marte, poëta metris.
Item.
Linque coax ranis, cras corvis, vanáque vanis.
Item.
M [...]les amat bellum, Venus ocia, cultor agellum.
Item.
Mille docent hominem, prope callē qui struit aedem.
Item:
Non uno doctrina modo se mentibus infert;
His timor, his monitus, his adhibetur amor.
[Page 63] Item.
Quolibet in capite vige [...] ingenium speciale.
Item:
Vulpes vult fraudem, lupus agnum, foemina laudem.
Bos ad praesepe conatur curi ere saepè.
DIVITIAE ET PECUNIA.
Antiqua aeris possessio nobilitat. Vide Nobilitas.
Beatus dives qui non speravit in pe [...]unia.
Est dives verè, qui non ea gli [...]cit habere.
Item.
O dives, dives, non omni tempore vives:
Fac benè dum vivis, post mortem vivere si vis.
Item.
Quis verè locuples? cui famulantur opes.
Divitiae authoritatem conciliant.
Dum dives loquitur, verbum Solomonis habetur:
Dum pauper loquitur, tunc barbarus esse videtur.
Item.
Qui dives est nummis, incedit ille cum summis,
Quos nisi haberet, tunc omni honore careret.
Non potestis Deo servire & mammonae.
Divitis est rarò sanctificata caro.
Item.
Divitiis uti, res est adversa saluti.
Item.
Tempus adhuc veniet, quòd dives qui modò gaudet,
Assiduè flebit, dum pauper in corde ridebit.
Nulla coelum reparabile gaza.
Quid tunc thesauri, quid acervus proderit auri,
Cum peccatores mirtuntur ad inferiores?
Opulentia tollit & excaecat animos.
Bacchus & argentum mutant mores sapientum.
Item.
Bursula calcatur, dum grandis bursa paratur.
Item:
Divitiae mores mutant non in meliores.
[Page 64] Item:
Dum quis ditatur, animosior esse probatur.
Item.
Excaecat sensus, diversi copia census.
Item.
Fermentat celebres numerosa pecunia mores.
Item.
Mutantur mores, cum comitantur opes.
Item.
Quatuor ista, timórque, odium, dilectio, census,
Sapè solent rectos hominis pervertere sensus.
Item.
Saepè solent census hominis pervertere sensus.
Pecunis obediunt omnia.
Bursa reserta, reos solvit, peccata relaxat:
Quae non peccatis, evacuata ligat.
Item:
Copia nummorum trahit ad se corda virorum.
Item:
Cum moritur dives, concurrunt̄ undique cives,
Aes sonat, urbs plorat, vir humatur, presbyter orat.
Item:
Dum mea bursa sonat, hospes mihi fercula donat:
Dum mea bursa vacat, hospes tunc ostia monstrat.
Item:
Est nihil & nihilum, nisi certa pecunia totum.
Item:
In terra summus rex est hoc tempore nummus.
Item.
Laudatur nummus, quasi rex super omnia summus.
Item:
Lenonem lena uon diligit absque crumena:
Item.
Nihil bene pauper egit: sed pro ratione tenetur
Quicquid agat dives, seu benè, sive malè.
Item.
[Page 65] Non qualis sis tu, sed quantus, quaeritur, es tu?
Item:
Nummus honoratur, sine nummo nullus amatur.
Item:
Nummus in exilio comes optimus est peregrino.
Item:
Reddit mercatum mox prompta pecunia gratum.
Item:
Virtus, justitia, clerus, mammon, Simonia,
Cessat, calcatur, errat, regnat, dominatur.
Item:
Vos qui nulla datis, & sumitis omnia gratis,
Vobis salvete duplicatur atque valete.
Plus est solicitus; magis beatus.
Divitiae trepidant, libertas libera res est.
Item:
Dormit nocte parum, possessor divitiarum.
Item:
Hunc timor exagitat, quem gaza superflua ditat.
Item:
O quantas curas, ô quanta pericula dives
Sustiuet, & falsi portat honoris onus.
Item.
Quid sacies dives? nulquam tutus benè vives:
Quò te convertes, quò cursum, perdite, vertes?
Quò vertes cursum? non tutus es hic neque sursum.
Si miser ascendis coelos, vel ad insima tendis,
Nusquam tutus eris, sed ubique repertus haberis.
Item:
Reddit sollicitum te copia denariorum.
Item:
Se malè custodit, quem dives copia prodit.
Quid nil cupit dives est.
Cui satis est quod habet, satis illum constat habere:
Cui nihil est quod habet, satis illum constat egere:
Ergo facit virtus, non copia, sufficientem:
[Page 66] Et non paupertas, sed mentis hiatus, [...] entem.
Item.
Non rerum cumulus, sed sufficientia mentis
Ditat: sufficiant paucula, dives eris.
Item.
Qui non [...]raret plus quàm natura rogaret,
Dives sic esset, quia res sibi nulla deesset.
Item.
Semper egenus eris, si semper plus tibi quaeris:
Cum contentus eris, tunc dives e [...]is.
Item
Summa quies, nil velle supra quàm postulet usus.
DOMINIUM ET POTENTIA.
Expectans longè. dominus fit solus in orbe.
Jucundum est imperare.
O quàm dulce s [...]ret, hic in mundo dominari,
Si mo [...]s non posset dominantibus insidiari.
Item.
Servns testatur, quod soelix qui dominatur.
Jus est in armis.
Scitis, quòd gravius praepo [...]derat undique pondus.
Magistratus bonus, Dei donum est.
Gaudeat illa domus, quando bonus est sibi promus.
Item.
Impietas, sed non pietas, reges dat egere:
Et pietas, non impietas, d [...]tregna manere.
Majorem vitato virum, vide Aula.
Brumales tenebrae, favor aulae cum muliere,
Sicut vertebrae sunt in vertigine crebrae.
Item.
Gratia magnatum nescit habere statum.
Item.
Gratia multorum non constans est dominorum.
Item.
Gratia regalis non est res perpetualis.
Item.
[Page 67] Nescit durare favor hetilis, scio clarè.
Item.
Ridenti domino, nec coelo crede sereno:
Ex sacili causa dominus mutatur & aura.
Persona publica privatam depone.
Dum tibi cuncta licent, non qu [...]ras cuncta licere:
Nam quae s [...]pè licent, poterunt tentata nocere.
Potentum preces mandata.
Est orare ducum, species violenta jubendi:
Et quasi nudato supplicat ense potens.
Reddite quae sunt Caesaris, Caesari: quae Dei sunt, Deo.
Astra Deo nil maju [...] habent, nil Caesare terrae,
Sic Caesar terras, ut Deus astra regit.
Item.
Caesar in hoc mundo, celso Deus aethere regnat:
Caesaribus fas est ferre Deóque sua.
Item.
Cum Deus in coelis, Caesar regat omnia terris,
Censum Caesaribus, solvite, vota Deo.
Item.
Dignus amore Deus, dignus quo (que) Caesar honore est
Alter enim terras, alter at astra regit.
Item.
Inferiora regit Caesar, Deus alta gubernat,
Caesar honore suo dignus, amore Deus.
Item.
Principibus pare, vitam sine c [...]imine dege,
Et samulus tristein ser patienter herum.
Item.
Regna gubernat humi Caesar, Deus ardua coeli
Sydera: laus istis justa duobus eat.
Item.
Vota Deo, census debetur Caesari [...] [...]ulae:
Praesidet hic terrae, praesidet ille polo.
Item.
[Page 68] Vota, preces, laudem: censum, vectigal. honorem:
Mitis redde Deo, principibúsque tuis.
Reges decet clementia.
Ad poenam tardus sit rex, ad praemia velox,
Et doleat quoties cogitur esse s [...]rox.
Item.
Cum magis es dignus, debes magis esse benignus.
Item.
Instabile est regnum, quod non clementia firmat.
Item.
Parcere subjectis scit nobilis ita leonis.
Scilicet in vulgus manant exempla regentum. vide exempla
Corrige te citiùs, si corripis acta tuorum:
Sic potes imperium, sic retinere thronum.
Item.
Quanto major eris, moderatior esse tene [...]is.
Societas leonina
C [...]rnes pullorum comedunt de [...]tes dominorum,
Ossaque dant servis, sine carnibus, & sine ne [...]vis.
Item.
Cum domino cerasum, res est mala, mandere servum,
Tollit matur [...], tibi projicit omnia dura:
Consumptis illis, cupiet jactare lapillis.
EBRIETAS ET VINUM.
Si nocturna tibi noceat potatio vini,
Hoc tu manè bibas iterum, & fuerit medicina.
Crapula sanitati plurimùm obest.
Damna quod hinc sentis, quot nascuntur mala mentis?
Fit gres [...]us nutans, & visio lumine mutans.
Item.
De plenis cyathis multos periisse sciatis.
Item.
Nullus homo credit, quod tantum pectora laedit:
Immodicè potum, sapiet citò toxica totum.
Item:
[Page 69] Sicut sobrietas sacit ut sit longior aetas,
Sic sacit e [...]rietas vitae breviare diaetas.
Item:
Strangulat in mensis plures gula, quàm necat ensis.
Item:
Vivere vis la tus, vel sana mente quietus?
Daemonis ut limum, sic mordax [...]ffuge vinum.
Ebrietas, opes & honorem minuit.
Alea, Bacchus, amor mulierum, reddit egenum:
Nunquam qui sequitur haec tria, dives erit.
Item:
Dives eram dudum, me secerunt tria nudum,
Alea, vina, Venus: tribus his sum factus egenus.
Item:
O fili sperne delectamenta tabernae:
Tali dulcore multi privantur honore.
Item:
Pisces, perdices, vinum, nec non meretrices,
Currumpunt cistam, vel quicquid ponis in istam.
Fluit melius post pocula sermo.
Post sumptum vinum loquitur mea lingua Latiuum:
Et bibo cum bis ter, sum qualibet arte magister.
Item:
Post vinum verba, post imbrem nascitur herba:
Post studia scire, post otia saepe perire.
Post slorem fructus sequitur, post gaudia luctus.
Item:
Qui bona vina bibunt, vates bona carmina scribunt.
Quanto plus biberint, tanto plus sitient Parthi.
Omnibus est notum, quòd valdè diligo potum:
Si possem, vellem pro potu ponere pellem.
Item:
Primò quando bibo, cupio plus gutturis imo:
In cordis sundo jubilo, dum bibo secundò:
Per ternum potum jam vinum sit mihi notum,
Me potus laetum quartus sacit atque facetum,
[Page 70] Et potus quintus laetam mentem facit intus,
Et bibo cum bis ter, sum qualibet arte magister,
Potu septeno velut equus sum sine frae [...]o,
Potus bis quartus sensus mihi tollit & artus,
In potu nono vini vix sentio quò no,
In potu deno demens sum gutture pleno.
Quod in corde sobrii, id in lingua ebrii.
Ebrietas prodit quod amat cor, sive quod odit.
Item.
Si secretarum seriem vis noscere rerum,
Ebrius, insipiens, pueri dicunt tibi verum.
Sapientia vino obumbratur.
Bacchus & argentum mutant mores sapientum.
Item.
Ebrietas frangit, quicquid sapientia tangit.
Item.
Ebrius & satur nunquam benè philosophatur.
Item
Ebrie, quid fa [...]is? vivis, vel morte gravaris?
Quid facias, nescis: truncus sine mente quiescis.
Item.
Foecundi calices rarò faciunt sapientes.
Item.
Foemina dum plorat, dum rusticus ebrius orat,
Dum lusor jurat, nihil hic devotio durat.
Item:
Haud differt multum te inter, fatóque sepultum:
Flat tibi adhuc parcè de cordis spiritus arce.
Item
Potatum vinum jacêre facit resupinum:
Et vomere ut porcum, qui saginatur ad orcum.
Item.
Quando venit potus, cessat sermo quasi totus.
Item.
Reddunt delirum foemina, vina, virum.
Item.
[Page 71] Si per vina labes, non vini, sed tua labes.
Item.
Vino mutatur sensus, mens insatuatur.
Vinum lae [...]is [...]cat cor hominis.
Mortales laetos vinum facit atque facetos.
Item.
Vinum dat sestum, frigus convertit in aestum:
Laetificat moestum, miserum quoque reddit honestum.
Item.
Vinum subtile sacit in sene cor invenile:
Sed vinum vile reddit juvenile senile.
Item.
Vivat in aeternum, qui dat mihi dulce salernum:
Qui mihi dat villum, mala passio torqueat illum.
Vinum variè assicit homines.
Ebrius atque satur his modis ecce vagatur.
Hic canit, hic plorat, hic est blasphemus, hic orat,
Hic est pacificus, hic est nullius amicus,
Hic saltat [...]us, hic est sermone facetus,
Hic loqui nescit, hic caespitat, ille pig [...]scit,
Hic est clamosus, hic est verbis vitiosus,
Disputat hic, ille currit per compita villae,
Nunc servit Veneri, so [...]o vult ipse teneri,
Nunc vomit, nunc vorat: sic Bacchi turba laborat.
Item.
Bis sex, credatis, species sunt ebrietatis:
Est vilis primus, sapiens est alter opimus,
Ternus grande vorat, quartus sua crimina plorat,
Quintus luxuriat, sextus per omnia jurat,
Septimus attendit, octavus singula vendit,
Nonus nil celat, quod habet sub corde revelat,
Somnia denus amat, undenus turpia clamat,
Et cum sit plenus, vomirum facit duodenus.
Vina parant animos vtneri.
Impletus venter vult luxuriare libenter.
ECCLESIA.
Domus mea, domus orationis vocabitur.
Cum ci [...]ò templa subis, recoles cur sis homo natus,
A [...]st lege, vel canta, vel Christo sunde precatus.
Item:
Templo sacrato si quis sedet atque moratur,
Nil legat, aut canter, aut audiat, egrediatur.
In ecclesia Dei omnia sancta.
F [...]lia pulchra Sion sine ruga, labe carentem
Exprimit Ecclesiam, fidei candore nitentem:
Quam turbant haereses & earum turba rebellis,
Quae subjecta jacet mundanis saepe procellis.
Primum quaerite regnum Dei.
Non unct ura rotam, [...]c tardat missa diaetam.
Sacra celeriùs absolvenda.
Missa brevis, longa sarcimina, pinguis & ossa,
Haec valent hyeme, veluti vult usus h [...]bere.
Item.
Missam cu [...]tam, longum farcimen & o [...]am,
In carnisprivo concupit omnis homo.
ECCLESIASTICI.
Dum cantat slamen, respondet cl [...]ricus Amen.
Dum mare siccatur, dum daemon ad astra levatur,
Tunc primò laicus clero sit sidus amicus.
Imber descendit, monachus dum pergere tendit.
Ludere cum talis, non est res spiritualis:
Non canit in templo, nisi quod scit presbyter, amplo.
Non decet ut monachus vadat sine compare solus.
Ut valeas esse monachus, tibi crede necesse,
Rostrum porcinum, dorsúmque geras asininum,
Osque columbinum, cor ovinum, crúsque bovinum.
Taxatio morum Ecclesiae.
Angarians clerum jacet in finibus mulierum,
Hic [...]uit electus, non propterea quia rectus.
Ex meritis morum sit: sed quia canonicorum
Donis nummorum subvertit corda suorum:
[Page 73] Nec solet absque dare, clerum vel templa sacra [...].
Et neque baptisma gratis confere, neque [...]
Sed per oumisma fidei parat undique [...]
Devorat & portat, natam cum conjuge [...]
Pro grege non orat, pro vana laude [...]
Missam non c [...]tar, castrensia moenia pla [...],
Militis arma gerit: quae sunt sua, non tua, quaerit:
Armiger in castris, non curat quid sit in astris:
Non mulcet slentem, non consolatur egentem,
Non vestit nudum: sed amat cum tessera ludum:
Quae per eum detur, elemosyna nulla videtur:
Attendensque parum, minuit decus Ecclesiarum.
Item:
Vita pejores sunt, qui Papae propiores.
Arrogantia.
Quicquid agit mundus, monachus vult esse secundus.
Item.
Quis Satanae similis? presbyter haud humilis.
Avaritia
Cedit papa papae, non cedunt munera papae.
Item.
Clericus annosus, licet annus sit suriosus,
Non curat brumam, dum drachmam suscipit unam.
Item:
Quamvis algescit, & presbyter ipse senescit,
Frigora non curat, donec oblatio durat.
Item.
Clericus applaudit, cum causam funeris audit.
Item:
Clericus in messe, semper vult rusticus esse.
Item:
Curia Romana non quaerit ovem sine lana,
Dantes exaudit, non dantibus ostia claudit.
Item:
Roma manus rodit; quod tollere non valet, odit.
Item:
[Page 74] Si caput à Capio, vel dixeris à Capiendo:
Tunc est Roma caput, omnia namque capit.
Audacia.
Non audet Stygias Pluto tentare, quod audet,
Effraenis monachus, plenáque fraudis anus.
Bellandi studium.
Clericus ad bella pronus, lasciva puella,
Martius in flore, caret horum finis honore.
Item.
Roma quid insanis toties? quid sanguine gaudes?
Quid geris imbelli spicula tanta manu?
Si foris arma jacent, tu bella domestica tentas,
Nec feritas requiem ferre superba potest:
Tu fratres in bella vocas, in pignora patres,
Et scelus omne audes, & paris omne nefas:
Fas & jura negas, homines & numina fallis,
Nec Jo [...]is imperium, nec Phlegetonta times.
Singula texent [...]m convitia deserit aetas,
Tantum ac tale tuae est improbitatis onus.
Vivere qui sanctè cupitis, discedite: Romae
Omnia cum liceant, non licet esse bonum.
Crapula.
Cum satur est venter monachorum sufficienter,
Tunc surgunt lentè, Miserere canunt sine men e.
Item.
Est monachus sabas, cum pisces comedit abbas:
Verè prodestet, abbas si nullus adesset.
Item.
Hunc monachi morem servant violando decorem,
Quàm Christum passum, piscem quaerunt magis assum.
Item.
O Monachi, vestri stomachi sunt amphora Bacchi:
Vos estis, Deus est testis, turpissima pestis.
Fornicatio.
Clericus in sella gaudet veniente puella.
Item.
[Page 75] Clericus uxorem qui ducit, perdit honorem,
Amittit florem propter mulieris amorem.
Item.
Cum destis rerum privaret semine clerum,
Ad Satanae votum successit turba nepotum.
Item.
Dum saber cudit, monachus cum foemina ludit.
Item.
O bone Calixte, totus mundus perodit te:
Quondam presbyteri poterant uxoribus uti,
Hoc destruxi [...]i, postquam tu Papa suisti.
Item.
Ossa, sacerdotum mulier communia totum.
Imperitia.
Clericus edoctus, semper non est sale coctus.
Item.
Mors est praelatis, dare praebendas benè natis.
Aut benè nummatis aut eorum sanguine natis,
Levitas.
Clericus & asinus, nux, haec tria continuata,
Non faciunt sructum, nisi sint benè combaculata.
Item.
Cursus asellorum celer, atque fides monachorum,
Lex baptismalis meretricis, amor monialis,
Desistunt esse tunc, quando sit esse necesse.
Item.
Quando languebat, monachus bonus esse volebat:
Sed cùm convaluit, mansit ut antè suit.
Simonia.
Crimen avaritiae, dirúmque nefas Simoniae,
Regnat in Ecclesia liberiore via.
Item.
Curia vult marcas, bursas exhaurit & arcas;
Si bursae parcas, fuge Papas & Partiarchas.
Si dederis marcas, & eis impleveris arcas,
Culpa solveris, quacunque ligatus eris.
[Page 76] Item:
Proh dolor, Ecclesiae nummis venduntur & arae.
Item.
Res nimis injusta, nummis sit praesul & abba.
Item:
Virtus, juslitia, clerus, mammon, Simonia,
Cessat, calcatur, errat, regnat, dominatur.
EPICEDIA.
Da requiem cunctis Deus hic & ubique sepultis,
Ut sint in requie propter tua vulnera quinque.
Aliud
Hic jacet in tumba Rosa mundi, non Rosa munda:
Non redolet, sed olet, quae redolere solet.
Aliud
Quod sumus, iste fuit: erimus quando (que) quod hic est.
Aliud
Si probitas, sensus, virtutum gratia, census,
Si decus & horti possent resistere morti,
Non foret extinctus Fridericus, qui jacet intus.
Aliud.
Vivens pollebam, saciens quaecunque volebam:
En nihilor sub humo, sic erit omnis homo.
ERROR.
Satius est recurrere, quàm malè currere.
Non erat totum, faciens in calle regressum.
Item.
Si quis calle malo suerit, festinat ab illo.
EXCELLENTIA.
Majori cedendum.
Cedere majori, non est pudor inseriori.
Item.
Ejicitur magno parvus veniente magistro.
EXEMPLA.
Foelix quem faciunt aliena pericula cautum.
Alterius poenis fit castigatio lenis.
Item.
[Page 77] Casus dementis correctio fit sapientis.
Item.
Rumor de veteri saciet ventura caveri.
Ne imiteris malum, sed bonum.
Si Vis salvari, semper studeas imitari
Vitam justorum, fugias exempla malorum.
Scilicet in vulgus manant exempla regentum.
Ludendum licitè, talos abbate ferente.
Item:
Presbyter insipiens populum parit imsipieutem,
Ipseque lege ca [...]eu [...] populum dat lege carentem.
Item:
Qui pascis plebes, prudenter vivere debes.
EXPERIENTIA.
Damno accepto stulius sapit.
Passus damna semel, cautior esse solet.
Item.
Quis credat sanctis, nisi signa videntur in illis?
Item.
Sci vir consilia centum post sacta dolenda.
Experientia ad scientiam acquirendam maximè confert.
Consilium verum docet experientia rerum.
Item.
Est vulgi sama, docet experientia cuncta.
FAMA.
Fama velox est, crescitque eundo: igitur fallax.
Est medium nugae, quod ab auditu loquor ipse.
Item.
Ex minimo crescit, sed non citò fama quiescit.
Item.
Fama repleta malis, velocibus evolat alis:
Fama boni lentè volat, invidia retinente.
Item.
Fama volat, transitque modum, quocunque feratur.
Item.
[Page 78] Quòd malè mentitur, audita loquens reperitur.
Non omnino temerè, quod vulgò dictitant.
Sic dicnut gentes, sequitur mala sama nocentes.
Item.
Signa prius vera, non sunt mendacia mera.
Item.
Tantum clamatur, quod Pascha venit quod amatur.
FAMES.
Fames optimum condimentum.
Dulcem rem fabas facit esuries tibi crudas.
Item.
Esuriens stomachus sertur cocus optimus esse:
Nam facit insipidos persapuisie cibos.
Item.
Nescit homo quid dulcis habet dulcedinis esca:
Qui nunquam didicit, quid soret ipsa fames.
Item:
Ori dulcescit saba srigida, quando famescit.
Molestus interpellator venter.
Est sitis atque sames moderata bonum medicamen:
Cúmque super [...]uitant, important saepè gravamen.
Item:
Esuriens venter, non vult studere libenter.
Item.
Lendes & pulices plus mordent esurientes.
Item.
Mentiri ventri nullus valet esurienti.
Item.
Multum mordentes muscae sunt esurientes.
Item.
Poenalis gladius est magna fames & acutus.
Item.
Quòd lupus est sugiens nemus, hoc facit esuriens dens.
Item:
Sunt tria mala domus, imber, mala foemina, fumus,
Quartum, cum manè surgunt pueri sine pane.
[Page 79] Sine Cerere & Baccho friget Venus.
Luxuriat rarò non bene pasta caro.
FESTINATIO.
Festinans nimium vir non ascendat asellum.
Festina lentè.
Differ, habent parvae commoda magna morae.
Nimium properans, seriùs absolvit.
Qui nimis accelerant, obstacula talibus obstant.
Quod citòfit, citò perit.
Quae subitò veniunt, subitò quandoque recedunt.
Item:
Quod citò lucratur, citò perditur & nihilatur.
FESTI DIES.
Servant sacratae semel anno festa capellae.
Ignavis semper seriae.
Qui vult servare sanctorum singula festa,
Non poterit clarè cum Codice scire Digesta.
Memento ut diem Sabba [...]i sanctifices.
Quod festo netur, nihilari saepe videtur.
FIDES ET DIFFIDENTIA.
Fallentem fallere licet
In quo nulla sides, in eo tu quomodo sides?
Item:
Qui violare fidem solet, & violetur eidem.
Nemini sid is, nisi cum quo modium salis absumpseris.
Ni sit nota fides, ignoto non benè fides.
Item:
Qui leviter credit, deceptus saepè recedit.
Nusquam tuta fides
Hen quàm parva fides reperitur nunc apud cives
Jam frater fratrem, jam linquit filia matrem.
Item:
Quisnam pro socio qui velit solvere? nemo.
Oculis magis habenda fides, quàm auribus.
Visu [...] certificat me plus, quàm quod Plato narrat.
Omne quod non est ex fide, peccatum est.
[Page 80] Non holocausta Deus, sed corda sidelia quaerit:
Haec qui dona gerit, lege beatus erit.
Item.
Praecipuum donum est, salvanti fidere Christo:
Quem penes hoc unum est, omnia solus habet.
Item.
Sola fides salvat, sola impetrat omnia rectè
Publica cum propriis exequitúr (que) fides.
Probate spiritus, an ex Deo sint.
Omni spiritui tu semper credere noli.
Quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam.
Ad majora subit, qui gessit ritè minora:
Grandia nec, parvum qui malè gessit, habet.
Item.
In minimis rebus qui deficit, ille putatur,
In magis nullam velle tenere fidem.
Item.
Praesicitur magnis, minimis qui praesuit antè,
Solerti studio legitimáque fide.
FINIS.
Non tam profunda, quin fundum continet unda.
Exitus acta probat.
A causa describe diem, non solis ab ortu.
Item.
Contentum scitur, saccus dum pòst aperitur.
Item.
Exitus ostendit, quo mundi gloria tendit.
Item.
Finis portabit onus, & factum reserabit.
Item.
Laus in fine sonat, virtus in fine coronat.
Item.
Non datur extemplò bona post primordia merces:
Congrua sed rectus praemia sinis habet.
Item.
Non laudo factum, nisi sit citò vel benè factum.
[Page 81] Item.
Praemia victorum pendent à sine laborum.
Ut scriptura sonat, finis, non pugna, coronat.
Item.
Principium lauda, quod consequitur bona cauda.
Item.
Quando tumet venter, produntur facta latenter.
Item.
Qua suffocatur quisquam, mala mica putatur.
Item.
Si bonus est finis, bona cuncta fuisse seruntur:
In rebus finis sit bonus; ergo stude.
Item.
Si sinis bonus est, totum laudabile tunc est.
Item:
Sub nive quod tegitur, dum nix perit, omne videtur.
Item.
Te modicum jacta, quoniam probat exitus acta.
Item.
Totum laudatur, si finis laude beatur.
FORMA ET DEFOR­MITAS.
Esca sit insipida, quam coxit soemina pulchra.
Lis est cum forma, magna pudicitiae.
Esse solet rarò pulchra pudica caro.
Item.
Vix poteris aliquam pulchram reperire pudicam.
Non forma, sed mens aspicienda.
Dat probitas speciem, sed non species probitatem:
Qui probitate caret, nil sua forma valet.
Item.
Nitere, formose, formosa mente nitere.
Item.
Si benè barbatum faceret sua barba beatum,
Nullus in hoc circo queat esse beatior hirco.
Item:
[Page 82] Si facere doctos mortales barba, quid obstat
Barbatus posset quin caper esse Plato?
PORTUNA BONA ET MALA.
Alia vita, alia diae [...]a.
Quilibet excessus mutant hominis citò gressus.
Amici multi foelicium.
Qui remigat prosper, socius sit postulo, noster.
Arbore dejecta, quivis colligit ligna.
Dum currus s [...]at aqua, resonant tunc plurima verba.
Asperius nihil est misero; cum surgit in altum.
Corde stat inflato pauper, honore dato.
Item:
Dum surgunt miseri, nolunt miseris misereri.
Item:
Fiunt Nerones miseri facti locupletes.
Item:
Non vult scire socrus, quòd [...]uit ipsa nurus.
Bona nemini hora est, quin alicui si [...] mala.
Huic puero panis datur, alter transit inanis.
Item:
Non est aequalis sors omnibus & generalis.
Item.
O bona Fortuna, cur non es omnibus una?
Dixit Fortuna: Si starem rota sub una,
Et non mutarer, tunc non fortuna vocarer.
Foelix se erigendo foelicitatem ami [...]it.
Luxu [...]ian [...] [...]sinus saltando comminuit crus.
Foelicitas, est voluptas, quam poenitud [...] nulla sequitur.
Cui sors arridet bona, gaudens pectore ridet.
Item.
Omnes laetantur. dum prosperitate beantur.
Fortuna fovet ignavos.
Optima pejori datur ascia nunc operanti.
Item.
Quò nequam pejor, tantò sors est sibi major.
Fortuna quem nimium fovet, stultum sacit.
Fo [...]m [...], savo [...] populi, servor juvenilis, opesque,
Subripuêre tibi noscere, quid sit homo.
Item.
Prosperitas gentes c [...]cat plus insipientes.
Item
Si benè nunc re [...]igas, tunc pergis cum reliquis cras.
Fortuna vitrea est: cum splendet, frangitur.
Rebus tranquillis, metuas adversa sub illis.
Fortunam sibi quis [...]ue parat
Dicitur à multis, sors est contraria stultis.
Item.
Noli fortunam semper reprehendere caecam.
In proclivi mala.
Aures non claudit m [...]la sors, velociter audit.
Nihil agere, in foelici semper est optimum.
Pejor equus glaciem primus frangit pede mollem.
Nilex omni parte beatum.
Est homo vix natus ex omni parte beatus:
Non ergo fine vae, nunc vivit filius Evae.
Omnium rerum vicissitudo est, vide Gaudium.
Alterat humanos sors malefida status.
Item.
En, modò vadit eques, qui solet ire pedes.
Item.
Forma perit rerum, datur altera quaque dierum.
Item.
Gaudia dat Inctus, est bonus post t [...]istia fruct [...]s.
Item.
Glorior elatus, descendo mortisicatus,
Infimus axe teror, rursus ad astra feror.
Item.
Hoc est consuetum, comitantur tristia laetum.
Item:
Insidias po [...]it semper sors aspera blandè,
[Page 84] Anticipátque fugam melior fortuna repentè.
Item.
Largitur quodcunque libet fortuna rapitque:
Est gracilis subitò, qui modò crassus erat.
Item.
Non sibi concordem spondent exordia finem.
Item.
Si benè successit, ne prima sed ultima spectes:
A casu describe diem, non solis ab ortu.
Item.
Speret qui servi [...], desperat qui dominatur:
Nam fortuna levat infima, summa premit.
Item:
Sub meliore statu semper pejora cave tu.
Item:
Tempora passiva fugiunt, redeuntque dativa.
Item.
Ut sol effectus proprios alternat in aura,
Sic fortuna suas solet variare vices: nam
Hos premit, hos elevat, hos dejicit, erigit illos,
Cogit & in varios hominem descendere casus:
Regna dat & tollit, levat, opprimit atque resolvit.
Quos vocat, ejicit, erigit, obruit, omnia volvit.
Ergo time quisquis celsos ascendis honores,
Atque ruinoso stare memento loco.
Item:
Vultus fortunae variatur imagine lunae,
Crescit, decrescit, in eodem sistere nescit.
Plus est sollicitus, magis beatus. Vide Divitiae.
Commoda qui sentis, jungas onus emolumentis.
Item:
Ima petit levius quod surgit in ardua pond [...]s.
Item:
Nil foelicis habet, qui foelix esse putatur:
Prosperitas igitur est prosperitate carere.
Nam venit ex sola prosperitate dolor.
[Page 85] Sic qui summa petit, cadit asperiore ruina,
Qui jacet inferiùs, non habet unde cadat.
Item:
S [...]pè natatores submerguntur meliores:
Sic & scansores collum frangunt meliores.
Item:
Saepius ima petunt, melius qui scandere norunt.
Item:
Semper habet fortis morbos, quasi jurgia mortis.
Item:
Si gradus est altus, gravior siet tibi saltus.
Item:
Si mons sublimis, prosundior est tibi vallis.
Item:
Tutior in terris locus est, quàm sedibus [...]ltis.
Praesentem fortunam boni consule.
Hoc sis cont [...]ntus, sicut sert omnia tempus.
Item:
Non quò propositum, sed quò sors ducit, eundum.
Item:
Si qua sede sedes, & congrua sit tibi sedes,
Ista sede sede, necab ista sede recede.
Item:
Ut stratum lectum, super hunc sic vade cubatum.
Semper foeliciter cadunt Jovis taxilli.
Foelicis sponsae gremium profunditur imbre.
Semper Ilio mala.
Naves pejores nant, portustant meliores.
Item:
Pauper pejorem restis tenet undique partem.
Solatium est miseris, socios habere poenarum.
Mitior est poena, quanto communior ipsa.
Item.
Ut mala prudenter tua portes & sapenter,
Inspice majores aliorum saepè dolores.
Sors omia versat.
[Page 86] Quos vult, sors ditat: quos non vult, sub pede tritat:
Incertáque via volvitur ipsa ro [...]a.
Item.
Vulgo narrante, bona sors est pòst velut antè.
Ubi non sis qui fueris, non est cur velis vivere.
Dulcius est miseris, alienis vivere terris:
FRUGALITAS.
Sapientis est, conservare rem samiliarem.
Prudentum more, tene [...]s quaesita labore.
Item.
Si servas quod h [...]bes, commendant te sapientes.
Tecum habita, & noris quàm sit tibi curta supellex.
Parca manus, labor assiduns, designat habere:
Larga manus, labor insolitus, desistit habere.
Item.
Ultrà quàm vestes non extendas tua crura,
Ne nimis expendas, si vivere vis sine cura.
FUGA
Cùm licet fugere, ne quaere litem.
Nil poterit justa tutius esse fuga.
Item.
Tu [...]ius est verè, morsum sugiendo cavere,
Quàm propè serpentem procumbere virus habentum.
FURTUM.
Aquae surtivae dulces.
Furtivus potus plenus dul [...]dine totus.
Fures amant [...]enebras.
Fur, non est latro: quia tempore sur rapit atro;
Tempore non atro rapit omnes res tibi latro.
Item.
Fur odit lucem, sugis diabole crucem.
Fures reste puniendi.
Audax furando surcam timet haud aliquando.
Item.
Fur fúratur equum, suspenditur, & maner aequum.
Item.
[Page 87] Histrio post victum nummos quaerens & amictum,
Non est delictum, si quis sibi porrigat ictum.
Item.
Nulla valet diplois contra suspendia suris.
Item.
[...]arvus pendetur, sur magnus abire videtur.
Item.
Tunc fiunt paces, cùm pendent fune rapaces.
Non cura [...] numerum lupus.
Quòd lupus est gratas, narratur, oves numeratas.
Occasio facit surem.
Fur malè suratur, si sur domui dominatur.
Item.
Hora, locus saciunt, quòd sures non sua tollunt.
Item.
Si sur cessaret, nunquam canis ulla latraret.
Item.
Si videor, ludo: si non, tunc surta recludo.
FUTURA.
Futura incerta.
Cursus satorum nescit pars ulla virorum,
Solius est proprium scire futura Dei.
Item.
Praeterit ista dies, nescitur origo secundi,
Sit labor, an requies: sic transit gloria mundi.
GARRULITAS.
Infraeni oris finis aut vectigal, calamitas.
Ex lingua stulta veniunt incommoda multa.
Item.
Fac mala, dic multum, si te vis reddere stultum.
Item.
Non domus est pacis, ubi regnat lingua loquacis.
Item.
Os qui non claudit, quod non vult saepiùs audit.
Item.
Saepè sibi atque aliis garrula lingua nocet.
[Page 88] Item:
Si cupias pacem, linguam compesce loquacem.
Item:
Si quis amat pacem, socium sugit ille loquacem.
Item.
Verbosi lites, fili chatissime, vites.
Non est ejusdem, & multa & opportuna dicere.
Debet pauca loqui, qui vult urbanus haberi.
Item.
Dico prudentes, homines non multa loquentes.
Item:
Qui nimium fatur, stultissi [...]us es [...]e probatur.
Item.
Qui sapit, ille parum garrulitatis habet.
Item:
Rarò credatur homini, qui plurima satur.
Item:
Respice, multiloquax quòd sit saepissimè mendax.
Item:
Saepè loquens multa, loquitur mendacia multa.
Tacenda loqui laudabile non est.
Est puer ingratus, mala qui samare paratus.
Item:
Futile vas illud, quod nulla receptio claudit:
Sic homo futilis est divulgans omne quod audit.
Item.
Pondus valde grave, verbosum vas sine clave.
Item:
Rarò charus e [...]it, divulgans omnia quae scit.
GAUDIUM.
Gaudii moeror est comes.
Exundans pluvia sequitur post gaudia [...]icca.
Item:
Fel latet in melle, nec mel bibitur sine felle.
Item:
Frigora post soles, post gaudia saepe dolores.
Item:
[Page 89] Gaudia terrena non esse queunt sine poena:
Gaudia divina sempe [...] sunt absque ruina.
Item:
Hoc est consuetum, comitantur tris [...]ia la tum.
Item.
Nulla fides rerum, s [...]quitur post mella venenum:
Et claudit nox at [...]a diem, nubilaque serenum▪
Item.
Postquam gaudebis, rursum post gaudia slebis.
Item.
Risus habet sletum, n [...]ctárque molestat acetum▪
Jucundit as cordis, est vita hominis.
Spiritus exulta [...]s facit ut tua floreat aetas.
Est cum laetitia pulchrior omnis homo.
GLORIA.
Gloria Crocodilus.
Cura plenus eris, si vis ut glorificeris.
GRATIA.
Gratia sit pluris quàm tota scientia Juris.
GRATITUDO.
Benesicii accepti memor esto.
Arbor honoretur cujus nos umbra tuetur.
Item.
Palma quando datur, quid palmae restituatur?
Item.
Pondus curarum sacit, qui dat mhi charum.
Item.
Sit cordis festum, panem miminisse comestum.
HAERETICI.
Sectarum authorem hominem suge.
Hostes Ecclesiae sunt hi qui schismata fingunt,
Christicolásque novos fraudis nigredine tingunt,
Qui cor simplicium sermonis acumine tangunt,
Ac in eis verae fidei munimina frangunt.
HERBAE.
Christus vim verbis, vim gemmis, vim dedit herbis:
[Page 90] Verbis majorem gemmis, herbisque minorem.
Item.
Stellis ac herbis vis est, sed maxima verbis.
Brassica.
Jus caulis solvit, cujus substantia stringit:
Utrá que quando datur, venter laxare paratur.
Chaerefol [...]um
Appo [...]um can [...]ris [...]itum cum melle medetur:
Cum vino potum, lateris sedare dol [...]r [...]m
S [...]pè solet: tritam si nectis desuper her [...]am,
Saepè solet vomitum ventrémque tenere solutum.
Chelidonia.
Caecatis pullis hac lu [...]ina mater hirundo,
(Plinius ut scripsit) Quamvis sint eruta, reddit.
Enula c [...]mpana.
Enula campana reddit praecordia sana:
Cum succo [...]tae suc [...]us si s [...]mitur ejus,
Assirmant [...]uptis quòd prosit potio talis.
Hyssopus.
Hyssopus purgans herba est è pectore phlegma,
Ad p [...]lmonis opus cum melle coquend [...] jugat [...].
Vultibus eximium sertur praestare d [...]corum.
Malva.
Dixerunt mal [...]am veteres, quòd molliat alvum:
Hujus radices rasae solvunt tibi faeces,
Vulvam move [...]unt, & [...]luxum saepè dederunt.
Mentha.
Mentitur mentha, si sit depellere lenta
Ventris lumbricos, stomachi verméfque nocivos.
Nasturtium.
Illius succus crines retinere [...]luentes
Illitus adseritur, dentisque levare dolorem:
Lichenas succus purgat cum melle perunctus.
Pulegium.
Cum vino nigram choleram potata repellit,
Appositam veterem dicunt sedare podagram.
[Page 91] Ruta.
Nobilitas tutae haec, quòd lumina reddit acuta,
Auxilio rutae vir quippè videbis acutè.
Cruda comesta recens oculos caligine purgat.
R [...]ta viris minuit Venerem, [...]lieribus addit.
R [...]ta fa [...]it castum, da [...] lumen, & ingerit astum,
Cocta & [...]uta sa [...]it de pulicibus loca [...].
Salix.
Auribus insusus vermes succus necat ejus:
Cortex v [...]ucas in aceto cocta resolvit.
Hujus [...]los sumptus in aqua, frigesc [...]r [...] cogit
Instinctus v [...]n [...]ris [...]unctos acr [...]s stimul [...]t [...]s,
Et sic desiccat ut nulla creatio [...]iat.
Salvia.
Cur moriatur homo, cui salvia cres [...]it in horto?
Contra vim mortis no [...] est medicamen in hortis.
Salvia confortat nervos, manuúmque tremer [...]m
Tollit, & ejus ope [...]ebris acuta fugit.
Salvia, castoriúmque, lavendula, primula veris,
Nasturt. Athanas: haec sanant paralytica membra.
Salvia salvatrix, naturae consiliatrix.
Viola purpurea.
C [...]apula discuntur, capitis dolor, atque gravedo,
Purpuream violam dicunt curare caducos.
Urtica.
Aegris dat somnum, vomitum quoque tollit, & usum.
Illius semen colicis cum melle medetur,
Et tussim ve [...]er [...]m curat, si saepè bibatur:
F [...]igus pulmonis pellit ventrisque tumorem,
Omnibus & morbis ea subvenit a [...] ticulorum.
HOMO.
Homo ex anima & corpore compositut est.
Mentem de coelo, corpus trahit ex elementis,
Ut terras habitet corpore, me [...]te polum,
Mens, corpus, diversa licet, junguntur ad unum,
Ut sacra complacitum nexio reddat opus.
[Page 92] Divus erit, terrenus erit, curabit u [...]runque:
Consiliis mundum, relligione Deum.
Naturis pore [...] it sic respondere duabus,
Et sic principiis congrus esse suuis.
Cum superis commune bonum rationis habebit,
Distrahet à superis linea parva hominem.
Cuncta suos ortos repetunt matrémque requirunt,
Et reddit in nihilum quod fuit antè nihil.
Hominis [...]ormatio.
Sex in lacte dies, ter sunt in sanguine trini,
Bis seni carnem, ter seni membra sigurant.
Item:
Susceptum semen sex primis credo diebus
Est quasi lac, reliquisque novem sit sanguis, ab inde
Consolidat duodena dies, bis nona deinc [...]ps
Efficiat totum, tempúsque sequens oriundum.
Hominis partes.
Cor sapit, ac pulmo loquitur, fel commovet i [...]am,
Splen ridere sacit, cogit amare jecur.
Item.
Dat cerebrum sensum, cor vitam, hepar nutrimentum.
Item.
Gustus & olfactus, auditus, visio, tactus,
Sunt sensus quinque quorum peccata relinque.
Item.
Nasus foetores, nasus discernit odores.
Item:
Ossibus ex denis bis centenisque novenis
Constat homo, denis bis dentibus & duo denis,
Ex ter centenis decies sex quinquéque venis.
Hominis vita, militia.
Est homo spiritibus commissus quisque duobus:
Unus custodit, alter pervertere quaerit.
Hominum complectiones.
Quatuor humores in humano corpore constant:
Sanguis cum cholera, phlegma, melancholia.
[Page 93] Terra melanc [...]olicis, aqua consertur pituitae,
Aër sanguineis, ignea vis cholerae.
Hi sunt humores, qui praest [...]nt cuique colores:
Omnibus in rebus ex phlegmate fit color albus:
Sanguine fit rubeus, cholera rubra quoque rusus:
Phlegma quoque dormit, complexio terrea dormit,
Cholera rixatur, sa [...]guis potu dominatur.
Sanguinea.
Natura pinguis isti sunt atque jo [...]tes,
Rumorésque novos cupiunt audire frequenter:
Hos Venus & Bacchus delectant, fercula, risus,
Et facit hos hilares, & dulcia verba loquentes:
Omnibus in studiis habiles sunt, & magis apti:
Qualibet ex causa non hos sacilè excitat ira:
Largus, amans, hilaris, ridens, rubeique coloris,
Cantans, carnosus, satis audax atque benig [...]us.
Item:
Si peccet sanguis, facies rubet, extat ocellus,
In [...]lantur genae, corpus nimiúmque gravatur,
Est pulsúsque frequens, plenus, mollis, dolor ingens.
Imprimis frontis, sit cons [...]ipatio ventris,
Siccáque lingua, sitis, sunt somnia plena rubo [...]e,
Dulcor adest sputi, sunt acria dulcia quaeque.
Cholerica.
Est humor cholerae, qui competit impetuosis,
Ho [...] genus est hominum cupiens praecellere cunctis,
Hi leviter discunt, multum comedunt, citò crescunt,
Inde & magnanimi sunt, largi, summa petentes:
Hi [...]sutus, fallax, irascens, prodigus, audax,
Astutus, gracilis, siccus, croceique coloris.
Item:
Accusat choleram dextrae dolor, aspera lingua.
Tinnitus, vomitúsque frequens, vigilantia multa,
Multa sitis, pinguisque egestio, tormina ventris:
Nausea fi [...], morsus cordis, languescit orexis:
Pulsus adest gracilis, durus, velóxque, calescens:
[Page 94] Aret a [...]arescitque, incendia somnia fingit.
Phlegmatica.
Phlegma dabit vi [...]es modicas, latósque brevésque
Phlegma facit pi [...]gues, sanguis reddit medio [...]s,
Ocia non studio tradunt, sed corpora somno.
Sensus hebes, tardus motus, pigritia, somnus;
Hic sommolentus, piger, & sputamine plenus:
Est huic sensus hebes, pinguis, facie color albus.
Item:
Phlegma supergrediens proprias in corpore leges,
Os facit insipidum, fastidia crebra salivas,
Costarum, sto [...]achi, simul occipi [...]isque dolores.
Pulsus adest [...]us, tardus, mollis, quoque i [...]a [...]is,
Pracedit sallax phantasmata somnus aquosa.
Melancholica.
Restat adhuc, tristis cholerae substantia nigrae,
Quae reddit parvos, pertristes, pauca loquentes:
Hi vigilant studiis, nec mens est dedita somno,
Servant propositum, si [...]i nil r [...]putaut fore tutum:
Invidus & tristis, cupidus, dextr [...] que min [...]cis,
Non expers fraudis, timidus, lut [...]ique coloris.
Item:
Humorum pleno d [...]m s [...]x in corpore regnat,
Nigra cutis, durus pulsus, tenuisque u [...]ina,
Sollicitudo, timor, tristitia, so [...]nia [...]e [...]ra,
Coacescunt [...]uctus, sapor & spu [...]aminis ambo,
L [...]vaque praecipuè tinnit vel sibilat auris.
Hominum inge [...]ia diversa. Vide Di­versa studia.
Omnianimali faciliùs est imperare, qu [...]m homini.
Sus le sorde levat, saltem dum colligit escas,
Cur nunqu [...]m surgit sorde volutus homo?
Omnia quippe suae natur [...] de [...]ita solv [...]nt,
Praeter eum qui plus his rationis habet▪
Pulvis & umbra sumus. Vide Vita.
Carnis vita, labor: carnis conceptio, tabes
[Page 95] Menstrua: putredo, finis: origio, lutum.
Item:
Cùm [...]aex, cùm limus, cùm res vilissima simus,
Unde superbimus? ad [...]erram terra redimus.
Item.
Cur caro laetatur, quae vermibus escaparatur:
Item.
Cur non prava sinis? pulvis es atque cinis.
Item.
Est caro nostra cinis: modò principium, modò sini [...]
Item.
Est caro vas lute [...]m, vas lamentabile, foenum,
Aridulum, [...]r [...]gilis glebula, saccus olens.
Item.
Est homo fragilis, & durans tempore parvo:
Est igitur similis s [...]ori, qui crescit in arvo.
Item.
Est hominum status, per florem significatus:
Ut s [...]os citò perit, sic homo pulvis erit.
Item:
Factus, non natus, stat Adam tellure creatus:
Nos quoque terra sumus, nam caro fiet humus.
Item:
O homo, si scires, quidnam esses, unde venires;
Nunquam gauderes: sed in o [...]i tempore [...]eres.
Item:
Omnes terra sumus: hae [...] vita f [...]git quasi snmus.
Item:
Pulvis & umbra sumus, pulvis nihil est nisi sumus:
Sed nihil est sumus: nos nihil ergo sumus.
Item:
Quid caro? vilis humus: quid carnis gloria? sumus.
Item.
Quid sis, quid fueris, quid eris, semper mediteris:
Sic minus atque minus peccatls subjicieris.
Item.
[Page 96] Sperma priùs, modò saccus olens, pòst vermibus esca
Item:
Terra caro f [...]cta, quinis fit sensibus apta:
Ordine compacta tendit rationis ad acta.
HOMICIDIUM.
Qui odit sra [...]rem suum, homicida est.
Exemplum, mens, lingua, manus, subtractio, victus
Corporis ac animae, dici faciunt homicidam.
HONOR.
Honores mutant mores.
Co [...]de s [...]at instato pauper, honore dato.
Item:
Immutant mores homines, cum dantur honores.
Item:
Saepè suos mores homo mutat propter honores.
Honores, onera.
Res honor est dulcis, sed magnum pondus honoris▪
Opinio bona tu [...]or est pe [...]uniâ.
Semper ametur honor, sit denariis quoque major.
HOSPES.
Assideat valvae, non invitatus honestè,
Regula bursalis sit omni tempore talis:
Fercula ser [...]ecum, si vis comedere mecum.
Hospitales estote invicem sine murmuratione.
Hospes honoretur, & honor semper sibi detur.
Item:
Hospite ne careas, hoste carere volens.
Item:
Hospitii rector se [...]per sit laetus ut Hector,
Ut Job sit patiens, utque Sibylla scieus.
Piscis [...]equam nisi recens.
Post tres saepè dies piscis vilescit & hospes.
Ni sale conditus sit, aut specialis amicus.
HUMANITAS.
Gratiagratiam parit.
Dulcia pro dulci, pro turpi tur pia reddi
[Page 97] Verba solent, odium lingua fidémque parit.
Item.
Frangitur ira gravis, cum fit responsio suavis:
Et lis accrescit, ubi stultus credere nescit.
Item.
Gratum qui dat ave, responsum ferto s [...]av [...].
Item.
Iras sustollis, si sit r [...]sponsio mollis.
Item.
Mollificat diram responsum mollius iram:
Item.
Si vis esse comes mihi, mores accipe comes.
HUMILITAS.
Bene quilatuit, bene vixit.
Foelix qui potuit tranquillam ducere vitam;
Et laetos stabili claudere fine dies.
Item.
Si sapis, ergo late: hona rest est, vivere pac [...].
Calcat jacentem vulgus.
Sepes calcatur, qua pronior esse putatur.
Item.
Sis humilis mediante modo, nimium [...]ugiatur:
Qui nimis est humilis, hic pro stulto reputatur.
Humilibus dat Deus gratiam.
Cum fueris major, cunctis te crede mino [...]em.
Item:
Spernere mundum, spernere nullum, spernere sese,
Spernere se sperni, qu [...]tuor ista beant.
JEJUNIUM.
Hic bene jejunat, qui se de crimine nudat.
IGNAVIA ET OCIUM. Vide Labor.
Fortuna fovet ignavos.
Passere [...]ub tecto remanente, vagatur hirundo.
Ignavis semper feriae.
Desidia pressus, erit in studio citò fessus.
Ig [...]vos pr [...] fortun [...].
[Page 98] Dum stertit cattus, nunquam sibi currit in os mus.
Item.
Factus non multus sit, ager si non bene cultus.
Item:
Qui cupit in lecto lucem videre diei,
Honor & divitiae rarò dabuntur ei.
Item.
Rus nolens colore, fructu solet ille carere.
Item.
Segnis, asellis, homo, velut est ingratus: honesti
Cui quicquam sapiens credere nemo cupit.
Item.
Si dormit lupula, non currit in os ovis ulla.
Ocium malorum mater.
Est animae cultura labor: caro nuda labore
Fit sterilis, spinis obsita, mentis inops.
Item.
Hastula nulla cadit, dum sector ad ocia vadit.
Item.
Non sunt pellifices, cretata veste carentes.
Item.
Ocia devita, si vis bona sit tibi vita.
Ocia qui stupidè multas producit in horas,
Formicam quaerat, consiliúmque dabit.
Item.
Ocia siquis amat, vae, vae mihi postea clamat.
Item.
Pisciculos capere plus approbo quàm res [...]lere.
Item.
Praeteriti nullus revocabit temporis horas:
Desidia quicquam foedius esse potest?
Ocia dant vitia.
Miles amat bellum, Venus ocia, cultor agellum.
Item.
Ne noceat, carnem compesce labore: labora,
Languescet vitium: nil age, morbus adest.
[Page 99] Item:
Ocia dant vitia: fugias ergo procul illa.
Item.
Ocia qui sequitur, sine crimine vix reperitur.
Qui domi suae compluitur, hujus ne Deum quidem miseret.
Est piger agnellus, qui non gestat benè vellus.
Qui non laborat, non manducet.
Cattus edet piscem, sed non vult tangere flumen.
IGNIS
Aequè pars ligni curvi ac recti valet igni.
Ex fissis lignis componitur optimus ignis,
Fervidior locus est, cui propior focus est.
IGNORANTIA.
In nihil sapiendo jucundissima vita.
Ludere qui niscit, ludum spectando quiescit.
Praeteritae veniam dabit ignorantia culpa.
Ignorans facinus, pecco sciente minus.
IMPERITIA.
Caecus caeco dux.
Caecus ducens caecum facit ipsum sternere secum.
Item.
Si caecus caecum conatur ducere secum,
In foveam ductor cadit, atque deinde secutor.
Corpus sine pectore.
Est quasi vile pecus ignorans, & quasi caecús.
Item.
Nil sapit, & nil scit, quid dicet quando procus fit?
Imperitus nisi quod ipse facit nihil rectum putat.
Fabello tantum dabitur, fabro, scio, quantum.
Item.
Multi sunt, qui scire volunt, & discere nolunt:
De numero non sunt, qui sapienter agunt.
Item.
Nemo placet stultis, nisi dicat quod libet illis:
Infatuat sciolos littera sola suos.
[Page 100] Verbis pugnare, non re.
Indocti dictis non certant, fed maledictis.
IMPOSSIBILIA.
Illud si fieret, ad tympana mox lepus iret.
Multa non possunt simul fieri.
Haud facile est, animum multis inflectere rebus,
Ut res oppositas mens ferat una duas:
Sic duo sunt quae non possunt intrare cor unum,
Vanus amor mundi, verus amórque Dei.
Nudus nec à centum viris spoliatur.
Nolo pilos trahere, cum toto crine carente.
Item.
Nudum privare grave sit, vel re spoliare.
IMPOSTURA. Vide Simulatio.
Dolus omnis absit à Christianis.
Est nimis impiares, si dives fallit egentes.
Item.
Est scelus immensum, si dives fallit egenum.
Dolosi ut vulpes fugiendi.
Cui dolus est gratus, sit Rabbi in fraude vocatus.
Item.
Ex improviso fallitur omnis homo.
Item.
Fallitur ex facili, qui caret arte doli.
Item.
Inveni saccum non plenum saepe ligatum.
Item.
Respice quaeso bene, non sunt cervisia spumae.
Item:
Sub specie veri, nos fallunt saepe severi.
Fallentem fallere licet.
Astutus nequam per causam fallitur aequam.
Item:
Qui fallit mille, à solo fallitur ille.
Melle litus gladius.
Decipiuntur aures per cantus saepè suaves.
Dulcia praefatur, qui fallere praemeditatur.
Item:
Hi sunt fallentes, plus justo blanda loquentes.
Item:
Non benè creduntur, nimium qui blanda loquuntur
Item.
Proditor illudit verbis, dum verbera cudit.
Item:
Sunt tibi vitandi sermones undique blandi.
INCERTA.
Currens per prata, non est lepus esca parata.
Firmiter ad dubium scit nemo legare caballum.
INCONSTANTIA.
Tibi contrarius ne sis.
Inconstans animus, oculus vagus, instabilis pes,
Sunt tria vitanda, de quo mihi nulla boni spes.
Item:
In luctu rides, intra convivia luges,
Urbem rure cupis, laudas bona ruris in urbe.
Item:
In tota vita discors tibi vivere vita.
INGRATITUDO.
Gratia pluma levior est.
Clauditur ad dandum vola, panditur ad capiendum.
Item:
Verna fit ingratus, dum mox opus est operatus.
Ingrato homine terra pejus non creat.
Dedecus est semper sumere, nilque dare.
Item.
Est gallina mala, quae vicinis parit ova.
Item:
Hic malus est hospes, per quem depellitur hospes.
Item.
Lex & natura, coelum, Deus, omnia jura,
Damnant ingratum, moerent illum quoque natum.
Qui henefactorum non vult memor esse tuorum,
Non est laudari dignus, nec dignus amari.
Qui canem alit externum, huic praeter funem nihil fit reliqui.
Ingrato quod agis hoc semper & undique perdis.
Item.
Littus aro, laterémque lavo, dum servio pravo.
Item.
Quod facis ingrato, certo perit undique fato.
INIMCITIA.
Plus quis honoratur, hostis si multiplicatur.
Inimicum quamvis humilem ne despicias.
Corporis exigu [...] vlres contemnere noli.
Item.
Plus canis appeterem plausum, quàm fortè furorem.
Item.
Quamvis sit modicus, timet hunc sapiens, inimicus.
INJURIA ET VIOLENTIA.
Pulvere qui laedit: sed laesus, marmore scribit.
Jus est in armis.
Imber quando cadit, nix deperit & citò perit.
Item.
Tunc jus calcatur, violentia dum dominatur.
Satius injuriam pati, quàm facere.
Iras injustas Dominus non sinit inultas.
Item.
Quo duplices lateres, exurget tempore Moses.
Vim vi pellere licet.
Cogimus interdum cum gladio gladium.
Item.
Non desit baculus, si vult mordere catullus.
JUSTITIA. Vide munera.
Dat veniam corvis, vexat censura columbas.
Gratia sit pluris, quàm tota scientia Juris.
Item.
[Page 103] Irretit muscas, transmittit aranea vespas.
Item.
Lances dissimiles, faciunt oculos mihi tristes.
Item.
Parvus pendetur, fur magnus abire videtur.
Malè parta, malè dilabuntur.
Congeries lapidum, variis constructa rapinis,
Corruet, aut alter raptor habebit eam.
Item.
Qui malè lucratur, malè perdit & annihilatur.
Item.
Quod malè lucratur, nunquam benè fructificatur,
Nec habet effectus sordida praeda bonos.
Item.
Usuratorum, praedonum, presbyterorum
Castigatorum, minorum, canonicorum
Natam vel viduam ne ducas: his quia dantur
Res malè quaesitae, quae justius annihilantur.
Item.
Vult malè finiri, sordida praeda viri.
INSIDIAE.
Astu subtili lupus insidiatur ovili.
Item.
Dat lupus in [...]uitum reliquis spretis, super agnum,
Dic mihi, sub cauda quis te percussit alauda?
INVIDIA ET AEMULATIO.
Edentulus vescentium dentibus invidet.
Uni quando cani cocus il dat, displicet alt'ri.
Fertilior seges est alieno semper in arvo.
Est tua plus crassa pinguedine, quàm mea massa.
Figulus figulo invidet.
Ante fores stantem fastidit egenus egentem.
Invidia ul [...]us est animae.
Invidus invidia comburitur intus & extrà.
Item.
Nil aliud, nisi se, valet ardens Aetna cremare:
[Page 104] Sic se, non alios, invidus ipse cremat.
Una domus non alit duos canes.
Dum canis os rodit, socium quem diligit, odit.
Item.
Saepè gerunt bella juvenes pro virgine bella.
Item:
Vae sibi, quando canes veniunt os rodere plures.
INUTILIA.
Inutilia spernenda.
Laus sordet vadii, domino quo non licet uti.
Item:
Non, laudo florem, qui nullum praebet odorem.
Item:
Nullius pretii sons est, aqua si datur illi.
Item:
Qui sitis ardorem non pellit, non probo fontem.
Item:
Rarò laudatur fons, in quem lympha feratur.
Oleum & operam perdere.
Balnea cornici non prosunt, nec meretrici:
Nec meretrix munda, nec cornix alba fit unda.
Item:
Computo cur strictè, si tu vis solvere fictè?
Item:
Non tenet anguillam, qui per caudam tenet illam.
Item:
Quid pectunt illi, quibus absunt fronte capilli?
Item:
Qui procul excurrit, & nil mercatur ibidem,
Si via longa fuit, rediens tristatur hic idem.
Item:
Qui volucrem nutrit, pro munere stercus habebit.
Item:
Si baculus sit equus, tunc sentiet undique vae crus.
Item:
Surdo nemo duas praesumit psallere missas.
LOCUS.
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.
Dum jocus est verus, malus est jocus atque severus.
Item:
Ludicra per verba, res saepè notatur acerba:
Ludo sive joco, vir vera refert aliquando.
Item:
Laeta decet laetis pascere corda jocis.
IRA.
Amantium irae. Vide Discordia.
Ira furor brevis est.
Cesset vindicta, donec pertranseat ira.
Item.
Fit citò commotus, cui sors contraria, totus.
Item.
Impedit ira animum, ne possit cernere verum.
Item.
In mundo mira faciunt duo, munus & ira.
Mollificant dura, pervertunt omnia jura.
Item:
Iratus rerum nescit discernere verum.
Item.
Multa facit dira, si non compescitur ira.
Item:
Res loquitur diras, cum quis fervescit ob iras.
Ira non sit diuturna.
Dilue ferventes, quas fel tibi commovet, iras.
Nam praeceps quemvis dedecet ira virum.
Item:
Ira brevis melior magnis damnis, ut opinor.
Omnis homo tardus sit ad iram.
Ira facit litem, lis praelia, praelia mortem.
Item:
Ira nocet cordi, praebet somenta dolori:
Ira nocet vitae, mortis acerba parens.
Item:
[Page 106] Iratum sine re cor nullus debet habere.
Item.
Multum deliras, si cuivis porrigis iras.
Item.
Si mordent pulices, mordentibus excute dentes.
Sic non mordebunt, nec acuta dente nocebunt.
Responsio mollis frangit iram.
Frangitur ira gravis, cum fit responsio suavis.
Item:
Iras sustollis, si sit responsio mollis.
Item.
Sermo levat mollis, sed durus suscitat iram,
Sermo nocet durus, mollis ubique juvat.
JUDICIUM EXTREMUM.
In die judicii Dominus illustrabit occulta tenebrarum, & patefaciet consilia cordium: dabit (que) unicui (que) secundum opera sua
Judicis in lite brevis est vox, Ite, Venite,
Dicetur reprobis Ite, Venite bonis.
Isti gaudebunt, illi sine fine dolebunt:
Nemo potest fari, nec cernere, nec meditari
Gaudia justorum, nec non tormenta malorum.
Item.
Judicium veniet, & flebilis ultio siet,
Cum gens justorum gemmis stellata nitebit,
Et reprobata cohors ardens in sulphure flebit.
Item.
Poena malos, sed vita honos aeterna capescet:
Poena malis, sed vita bonis per saecula crescet:
His mors, his vita, perpetuatur ita.
Item.
Plurima quae fugiunt modò nos, in fine patebunt,
Cum veniet mane quod sine fine manet.
Item.
Quod sibi quisque feret praesentis tempore vitae,
Hoc sibi messis erit, cum dicitur, Ite, Venite.
Tempus judicii vitam pandet peregrini:
Hujus terrorem timeamus, amemus honorem,
Quo se noscendum plenè Deus atque videndum
Justus praebebit, secreti nilque latebit,
Quod non cernatur, ac in Deitate sciatur:
In qua gaudebunt, qui purâ mente nitebunt,
Et benè gaudebunt: quia gaudia fine carebunt.
DAMNATIO AETERNA.
Damnatorum vermis non moritur, & ignis non extinguitur.
Acrius est felle, poenam sentire gehennae:
Sunt ibi serpentes flammas ex ore vomentes,
De flatu quorum pereunt animae miserorum:
Sunt ibi tortores, serpentibus horridiores.
Deformes, nigri, sed non ad verbera pigri.
Ad mala serventes sunt, ad poenásque recentes,
Semper inardescunt, nec cessant, nec requiescunt.
Item.
Charorum tristis difecessus, tristior istis,
Corporis & animae, tristissimus à Deitate.
Item.
Semper in aeternum nox obscurabit avernum:
Est ibi densarum mala congeries tenebrarum.
Nec sol, nec luna, nec stella videbitur una.
Sunt ibi prolignis hominis miseri cibus ignis:
Hic reprobi cuncti quasi fasciculi sibi juncti,
Esuriu [...], sitiunt, deformes corpore fiunt:
Saevi tortores, omni gladio graviores:
Hic dolor atque metus, per omnia saecula fletus,
Saecula per mille dolor innumerabilis ille:
His in tormentis, non est spes ulla salutis.
Nec venit ad metas mortis miserabilis aetas,
Talia lucra feret, qui mundi sordibus haeret.
Item.
Vae vano mundo, veneris cum Christe secundò.
VITA AETERNA.
Justi fulgebunt ui sol, in regno patris sui.
Est iter angustum, quod ducit ad aethera sursum.
Item:
Omne bonum, summúm (que) bonū, mercés (que) bonorum
Est Deus, hoc confert visio sola Dei.
Item.
Quantum gaudebunt, quos gaudia summa replebunt,
Quos illustrabit, quos semper laetificabit
Visio sancta Dei, splendórque suae faciei.
Mens tua pascetur, si jugiter haec meditetur.
Item.
Regnum coelorum requies est plena bonorum.
Pax, pietas, bonitas, lux, virtus, splendor, honestas.
Glo [...]ia, laus, requies, amor, & concordia dulcis.
Gaudia, laetitia, dulcedo, vita perennis.
Hic non algores, nebulae, nox atra, calores:
Hic viget aeternum tempus sine turbine rerum:
Hic omnes justi juvenes formáque venusti,
U [...]fol sulgebunt, Domino similésque manebunt:
Nil ibi decrescit, nil languet, nilque senescit:
Nil deformatur, nil transit, nil variatur.
Cuncta manent verè, sunt omnia plena quiete:
Est ibi solennis, jucunda, diésque perennis:
Unanimes cuncti, velut uno corpore juncti,
Omnia cernentes sunt, & sua corda videntes.
Nil ibi deficiet, Deus omnibus omnia siet.
Huc gressus urge, mundi de stercore surge,.
Mundo ne credas: quia nescis quando recedas.
JURAMENTUM.
Non juretis omnino.
Qui leviter jurat, Christum crucifigere curat.
Item.
Qui nunquam jurat, nunquam perjurus habetur.
JUS.
Summum jus, summa injuria.
[Page 109] Expedit interdum sanctia remittere legum.
Ne pereat feritate mala clementia regum.
Item.
Serva dulcorem, iuris moderando rigorem.
Item.
Ut confortetur jus, saepe necesse videtur.
JURRISTAEET CAUSIDICI.
Stercus & urina, medicorum fercula prima,
Sunt medicis signa, Juristis fercula digna.
Causidicorum avaritia.
Diligo Rhetoricos, equitant quia saepe caballos,
Dum genus, & species cogitur ire pedes.
Item:
Nulli cansidico reor esse fidem neque dico,
Hosti pro modico fit amicus, & hostis amico.
Item.
Vae tibi Causidice, quia linguam venditis aere:
Vos vocat infernus, vos destruit ordo supernus.
JUSTITIA.
Boni honoribus, mali poenis afficiendi.
Detur terra malis, ubi nullus honor specialis:
Justitia in se virutem complectitur omnem.
Est dignus laude, qui cuncta facit sine fraude.
Stateram ne transgrediaris.
Cui lanx longinqua, sunt illi damna propinqua.
Item.
Judicis est recti, nec munere nec prece flecti.
JUVENTUS ET PUERITIA.
Hic juvenis crescit, velut hoc quod crescere nescit.
Nati prudentes sunt, qui nov [...]re parentes.
Doctrina in tenera aetate acquisita indelebilis.
Qui non assuescit virtuti, dum invenescit,
A vitiis nescit desuescere, quando senescit.
Item.
Quod nova testa capit, inveterata sapit.
Juvenilis aetas non est inutiliter terenda.
[Page 110] Bis duo notavi, quae non possunt revocari:
Virginitas, tempus, dictum verbúmque, juventus.
Item:
Cum juvenes estis, cum tempus habere potestis,
Cur non proficitis, ne tanquam bestia sitis?
Item:
Disce puer, dum tempus adest aevo juvenili:
Ut quo te recrees, habeas aetate senili.
Item.
Ingenium & mores animo succrescere debent,
Amplior ut membris forma subindè venit.
Item:
Nocte diéque cave, tempus consumere pravè.
Ut slos vel ventus, transibit nostra juventus.
Item:
Per pisces & aves multi periere scholares:
Item:
Quando puer crescit, & non metuendo pavescit,
Tunc sibi decrescit honor omnis, quando senescit.
Item:
Si studuisse velis, tria cauta mente tenebis,
Sis humilis, castus, parvóque cibamine pastus.
Item:
Transit fine brevi juvenilis flosculus aevi.
Laetitia Juvenem, frons decet tristis senem.
Gaudia semper amat, & ludicra verba juventus.
Item:
Mente quidem laeta decoratur florida vita.
Noli subtrahere à puero disciplinam.
Currere cogit equum sub milite calcat acutum:
Sicque facit pueros aspera virga bonos.
Item.
Ni castigetur, petulans mox clunis habetur,
Verberibus tactus probus est, virgáque coactus.
Item.
Non amat hic pueros, qui rarò corrigit illos.
Qui parcit virgae, puerum non diligit ille,
Nam virga tactus pravos exterminat actus.
Item.
Quòd fleat, est melius, puer unus quàm vir adultus.
Item.
Si quis icit puerum benè virgis diligit ipsum.
Pueri puerilia tractant.
Pupas fer tecum, si tu vis laudere mecum.
Item.
Sunt pueri pueri, vivunt pueriliter illi.
Item:
Velle valet pueri nihil, & sic debet haberi.
Pueris nulla secreta commitenda.
Si secretarum seriem vis noscere rerum:
Ebrius, insipiens, pueri dicunt tibi verum.
Pueritia semper amabilis.
Dum se non noscunt, vituli se lambere poscunt.
Item:
Oscula nutrici pueri dant ejus amici.
Item:
Saepe datur nato varium nomen bene grato.
Ut quisque filium suum vult esse, ita est.
Curvetur truncus citò, qui tibi post erit uncus.
Item:
Dum curvare potes & curvam reddere virgam,
Faxis ut ad libitum stet tua planta tuum.
Item:
Mollia sunt juvenum cunctorum rostra volucrum.
Item.
Sicut ager colitur, sic fructibus hic redimitur.
LABOR ET INDUSTRIA.
Vide Ignavia.
Dum caput infestat, labor omnia membra molestat.
Dii bona vendunt laboribus.
Absque labore gravi, non possum magna lucrari.
Esto laborator, & erit Deus auxiliator.
Item.
Extendenda manus fuerit, curisque vacandum:
Non tibi per ventos assa columba venit.
Item.
Frange nucis tegmen, si cupis esse nucem.
Item.
Ignavi valeant: virtus labore paratur.
Et sua divendunt dona labore Dii.
Item
Ipse laborato, nec dicas Dat Deus aurum:
Dat Deus omne bonum, sed non per cornua taurum.
Item.
Lingere mel cupiens, apibus pungi patiatur.
Item.
Magna venit nulli sine magno sama labore,
Et vaga sudorem gloria semper habet.
Item:
Non praesepe hovem [...], sed bos praesepe requirit.
Item:
Non volat in buccas assa columba tuas.
Item:
Per caudam propriam tu debes tollere vaccam.
Item:
Quando fatigatur, equitis pes rectificatur.
Item
Res benè quisque gerens, lucra fit inde ferens.
Item:
Sicut ager colitur, sic fructibus hic redimitur.
Jucundi acti labores.
Charius est charum, si praegustatur amarum.
Item.
Dulcia non meruit, qui non gustavit amara,
Estque serena dies post longos gratior imbres,
Et post trifte malum gratior ipsa salus.
Dulcius haerescunt humano mella palato:
Si malus hoc ipsum mordeat antè sapor.
Fitque mali gustu dulcius omne bonum.
Item.
Non nisi post multas succedunt gaudia clades:
Gaudia quae multo parta labore placent.
Item:
Non te poeniteat, juvenis tolerasse labores.
Deposito magis est pondere, grata quies
Labor inanis. Vide Inutilia.
Labor omnia vincit improbus.
Vide assiduitas.
Ignis de lapide surgit, mediante labore.
Mercenarius dignus mercede.
Adscribas plura, quando nimis est via dura.
Item.
Omnis equus quòd edat, hoc jus est quando laborat.
Item:
Si tibi servierit aliquis, tua praemia tecum
Ne retinere diu cures, si diligis aequum.
LAUS.
Famàm incontaminatam seruans, dives sat est.
Dulcius est aere, preciosum nomen habere.
Laudari appetunt omnes.
In quo laudatur, tibi quisque libens operatur.
Item:
Nullus tam gnarus, qui non sit laudis avarus.
Non laudibus alienis, sed propria conscientia credendum.
Falso, fraude, dolo, non tibi plaudat homo:
Si laus vana perit, gloria risus erit.
Item:
Laudat adulator, sed non est verus amator.
Item:
Noli laudari, cum possis vituperari.
Plus laudatoti, quam tu tibi, credere noli.
Principibus laudari viri [...], laus maxima.
Opto placere bonis, pravis odiosus haberi,
Queis nisi sit pravus, [...]emo placere potest.
LEGES.
D [...] praecepta.
Sunt praecepta decem, poscunt quae plurima: pauc [...]
Nos facimus: mitis [...]is Deus, oro, tuis.
Item.
Unum crede Deum, nec v [...]nè jura per ipsum,
Sabbata sanctifices, habeas in honore parentes.
Non sis occisor, fur, moechus, testis iniquus,
Alterius nuptam, nec rem cupias alienam.
Inde datae leges, ne for [...]ior omnia posset.
Ut pax servetur, legis moderamen habetur.
Legibus parendum.
Exlex qui vivit, meritò sine lege peribit.
Item.
Nemo est exemptus, & legibus undique demptns.
LIBERTAS.
In cavea minus benè canit lusci [...]ia.
Alterius non sit, qui suus esse potest.
Item.
Ditior est liber mendicus divite servo.
Item.
Est proprius panis super omnia mella suavis.
Item:
Libertas animi cibus est & vera voluptas,
Qua qui dives erit, ditior esse nequit.
Item.
Libertas perdulce bonum bona cae [...]era condir,
Qua nisi conditur, nil sapit esc [...] mihi.
Item.
Malo macer liber, quàm pinguis servus haber [...].
Item.
[Page 115] Non benè pro cuncto libertas venditur auro.
Item.
Nolo velle meum pro turpi vendere [...]u [...]ro:
Has qui vendit opes, hoc agit ut sit inops.
Item.
Venditur arbitrium, dum vivitur ex alieno
Sumptu: pane tuo vescere, liber eris.
S [...]piens, sibique imperiosus, liber est.
Non liber natus, qui daemonibus propriatus.
LUCRUM.
Malum lucrum, [...]quale dispendio.
Non est lucratum totum lucrum reputatum.
Pec [...]niam in loco negligere, interdum maximum est lucrum.
Hic as laudatur, qui libram saepè lucratur.
LUDUS.
Ludere si quaeres, nummos opponere debes,
Ludere cum potentioribus, periculosum.
Damna reportabit catulus qui cum cane ludit.
Item.
Dum ludit fortis, trudit me cuspide mortis.
Item.
Ludistultorum, dominorum, sive luporum
Non benè luduntur, quia seria saepè sequ [...]ntur.
Ludus mult [...]rum malorum causa est.
Alea, Bacchus, amor mulierum, reddit egenum.
Nunquam qui sequitur haec [...]ria, dives erit.
Item.
Dives eram dudum, me fecerunt tria nudum.
Alea, vina, Venus: tribus his sum factus egenus.
Item.
Foemina dum plorat, dum rusticus ebrius orat,
Dum lusor jurat, nil hic devotio durat.
Item.
Ludens taxillis benè respice quid sit in illis.
[Page 116] Res tua, spes tua, sors tua, mors tua, pendet in illis.
Item.
Ludo salluntur, ludum qui saepè sequuntur.
Item.
Rarò doctus erit, qui semper ludere quarit.
Item.
Sum nudus ut passer, facit hoc mihi tessera & asser.
LUX.
Lux depellit tenebras.
Praevia lux scire dat eunti, quò valet ire.
Item.
Ut melius cernam, porto de nocte lucernam.
MALUM.
In proclivi mala.
Non citò decrescit mala planta, sed usque virescit.
Item.
Ollae contritae satis inveniuntur ubique.
Item.
Prava quidem citò fructificant, at sertilis arbor
Tardiùs: urtica crescere semper habet.
Malum benè conditum non movendum.
Irritare ca [...]em noli dormire volentem,
Nec moveas iram post tempora longa latentem.
Item:
Litis praeteritae noli maledicta referre.
Item.
[...]es satis est nota, plus foetent stercora mota.
Malorum duorum minus est eligendum.
Est melius bellum pro collo, sive duellum.
Item.
Luscus praefertur caeco, sic undique fertur.
Item.
Quo crus salvus erit, ocrea saepè perit.
MARIA.
Benedi [...]a tu inter mulieres, & ben [...]dictus fructus ventris tui.
[Page 117] Ambo boni, Deus & sua mater, quos homo laudet.
Item.
Inclyta, pura, pia, sanctissima virgo Maria,
Esto salutata semper cum prole beata.
Ecce virgo concipiet, & pariet filium.
Virgo Deum pariens, partus symptomata nesc [...]t.
Nam quasi non pariens integra virgo manet.
Item.
Ut sol non laedit vitrum, per quod tamen intrat:
Sic de prole pia manet inviolata Maria.
MARTYRIA.
Apostolorum Martyria.
Occumbit sursum pedibus, manibúsque deorsum,
In cruce portensus Petrus: Paulum necat ensis,
Andreas stratus est in cruce sune ligatus,
Christi cognatus Jacobus fit ense necatus,
Non oleum laesit Johannem, in pace quievit,
Sed procumbente Thomas occiditur ense,
Concors cum Christo datur in cruce poena Philippo
Occumbit pravè Jacobus sub vulnere clavae,
Fit cute privatus veluti bos Bartholomaeus,
Virga plagatus ergo fit & ense Mathaeus,
Nulla parte reus occiditur ense Thadaeus,
Christo consortem Simon patitur cruce mortem,
Matthiae mortis poenam datipsa bipennis.
Poenis indignis Pauli comitem necat ignis,
Marcus obit tractus & mortis vulnere tactus.
Qui perdiderit animam suam mea causa, inveniet eam.
Occubuere viri sancti pro nomine Christi.
MEDICINA.
Fingunt se medicos, omnes, idiota, sacerdos,
Judaeus, monachus, histrio, rasor, anus,
Miles, mercator, cerdo, nutrix & arator.
Stercus & urina, medicorum fercula prima:
Sunt medicis signa, juristis fercula digna.
[Page 118] Honora medicum.
Cum suer [...]s foelix, medicorum quaere salutes:
Ut tibi succurrant, quando salute cares.
Item.
Maximus in morbis medico promittitur orbis:
Mox fugità mente medicus, morbo recedente.
Item.
Si non vis laedi, medico tu crede fideli.
Sanat languorem, faciens medicina dolorem.
Medicina maxi [...]s requirit sumptus.
Empta solet carè multum medicina juvare:
Cúmque datur gratis, nil consert utilitatis.
Item.
Est medicinalis medicorum regula talis,
Ut dicant Da, da, cum dicit languidus, Ah, ah.
MEDICAMENTA. Vide Cibi.
Morbi & Sanitas.
Allia, ruta, pyra, & raphanus, cum theriaca, nux,
Praestant antidotum contra lethale venenum,
Scropha, tumor, grandes, ficus, cataphasmate cedunt,
Junge papaver ei, confracta for is trahit ossa.
MEDIA.
Sine mediis ad summa vix pervenitur.
Cernitur uberior prope sontem quaelibet arbor.
Item.
Cum cattis plures venans c [...]pit undique mures.
Item.
Est similis stulto, qui mandere vult sine cultro.
Item.
Haurit aquas cribro, qui discere vult sine libro.
Item.
Nil valet in bellis vir inermis, & absque libellis,
Clericus est mutus, licet ingenio sit acutus.
Item.
Plus satis ingenio fidit, qui spernere libros
[Page 119] Audet: & ambiguo singula marte capit.
Item.
Si manus est vacua, non accipitrem capit illa.
Item.
Ut vulgus fatur, malè eos sitiens operatur.
MEMORIA.
Firmiter obtusum tenet ingenium sibi susum.
Memoriam quae labe factent.
[...], somnus, tempus, dementia, morbus,
Tollunt de cista mentis, quae noveri [...] ista.
MENDACIUM.
Cur non nugatur, licet os mendacia fatur.
Saepè susurtantes, mendacia sunt cumulantes.
Mendacii pater diabolus.
Im [...]obus est ille, qui scit mendacia mille.
Item.
Omne genus pestis vincit mens dissona verbis.
Item.
Sunt tria quae verè Solomoni displicuêre:
Os mendax, fatuús (que) senex, paupér (que) superbus.
Omnis homo mendax.
Est mens nostra suis contraria saepè loquelis.
Item.
Qui vult nugari, miranda potest nova fari.
MERCATIO
Non benè mercatur, qui nulla merce lucratur,
Non est mercator pretii nisi sit mediator.
MERETRIX.
Balnea cornici non prosunt, nec meretrici:
Nec meretrix munda, nec cornix alba fit unda.
Meretrix, bellua impudica.
Omnis revera meretrix est dicta Chimaera,
Parte leo prima, media capta, anguis in ima,
Si careas donis, pars prima dicta leonis:
Non te delectet media cap [...]a quia foetet:
Anguis & extremum, quia porrigit omne venenum.
Scurrae, vel scorta, veniunt benè non vocitata.
Meretrices Deum non verentur.
Cursus asellorum celer, atque fides monachorum,
Lex baptismalis meretricis, amor monialis,
Desistunt esse tunc, quando sit esse necesse.
Meretrices sugiendae, quoniam bona quaeque ab homine auserunt.
Alea, Bacchus, amor mulierum, reddit egenum:
Nunquam, qui sequitur haec tria, dives erit.
Item.
Clerice sis sortis, ne des tua munera scortis.
Item:
Dives eram dudum, me secerunt tria nudum,
Alea, vina, Venus: tribus his sum factus egenu [...]
Item:
Evitare picem debes, simul & meretricem:
Nam pix te tangit, meretrix te turpiter angit.
Item.
Pisces, perdices, vinum, nec non meretrices,
Corrumpunt cis [...]am, vel quicquid ponis in istam.
Item.
Scribatur portis: meretrix est janua mortis.
Meretrices insatiabiles sunt.
Cum cessas dare, meretrix t [...] cessat amare.
Item.
Mos meretricis erit, quòd semper munera quaerit.
Item.
Scorto nemo placer, nisi dextram munere pacet.
METEORA.
Coelum rubens.
Nocte rubens coelum, cras indicat esse serenum▪
Atque rubens mane tempus signat pluviale.
Cometa.
Flat, siccat, cometa necat, & tempora curat.
Luna.
[Page 121] Pallida luna pluit, rubicunda flat, alba serenat.
Nubilum.
Non stillant omnes, quas cernis in aëre, nubes.
Ventus.
Rarò venit ventus, nisi cum pluvia, violentus.
MIMI.
Scurrilitas vitanda.
Muscae, canes, mimi, sunt ad convivia primi,
Non invitati veniunt prandere parati.
Item.
Qui sua dat mimis, fallitur ipse nimis.
Item.
Scurraevel scorta veniunt benè non vocitata.
Item.
Stultior est fictus fatuus, quàm non ita dictus.
MINAE. Coelum territare.
Det se terribilem, qui vult inferre timorem.
Item.
Horrida voce sonet, si quis daemonia t [...]rret.
Minae speruendae.
Non stillant omnes, quas cernis in aëre, nubes.
Item.
Si moriere minis, asini tumulabere bombis:
Item:
Si non morderis, cane quid latrante vereris?
MISERICORDIA.
Estote misericordes.
Dura justitia, gratior est venia.
MODUS ET NIMIUM.
Omne nimium vertitur in vitium.
Dum ludus bonus est, ipsum dimittere fas est.
Item.
Illum nullus amat, qui semper, Da mihi, clamat.
Item.
Immodicis brevis est aetas & rara senectus.
Deteriórque solet finis ad illa sequi.
Ludus saepe bonus, esse potest nimius.
Item.
Multoties dictum mox displicet auribus unum.
Item.
Omne nocet nimium: mediocriter omne gerendum.
Item:
Omne quod est nimium, cerebrum sordescit ob usum.
Item:
Optimus est quando ludus, non ludere mando.
Item:
Per multos gressus homo fortis fit citò fessus.
Item:
Quod leve, valde grave fit onus, dum porto remotè.
Item.
Quod nimium est sugito, medio gaudere memento:
Item:
Saepe fit ingratus, qui quarere saepè paratus.
Omnibus adde modum, modus est pulcherrima virtus.
Est mihi vix grata res, quae non est moderata.
Item:
Est vibex testis, quòd percussi satis estis.
Item.
Esse nimis justus, prudens nimis esse cavebis.
Omnia summa nocent, sed moderata juvant.
Item.
Jussa paterna pati medium tenuêre beati.
Item.
Laudandi parcus, cul [...]ndi parcior esto:
Pecca [...]ur, si non adsit uterque modus.
Item.
Paulatim trahere non sorti, consulo, rest [...].
Item:
Praevalet in cunctis discreta modestia punctis.
Item:
Serva mensuram, semper multum vali [...].
Sicut ad omne quod est, mensuram ponere prodest:
Sic sine mensura deperit omne quod est.
Item.
S [...]at medio virtus, ex [...]rema tenet loco virus:
Tu medium retine, modus est servandus ubique.
Tuo te [...]etire pede.
Sic tibi sint usus, ne [...]erum fiat abusus.
Item.
Ultra quàm vestes non extend [...]s tua crura:
Nec nimis expendas, si vivere vis sine cura.
MORBI.
Non intellecti nulla est curatio mo [...]bi.
Non omnis morb [...]s ad mortem.
Longius invalidi vivunt saepissimè catti.
Item.
Non perdas puerum nunc aegrum, pòst valiturum.
Audi [...]us, gravitas.
Ex mox post escam dormire, nimisque move [...],
Ista gravare solent auditus, ebrietásque.
Aurium tinnitus.
Motus, longa fames, sonitus, percuss [...]o, casus,
Ebrietas, srigus, tinnitum causat in aure.
Capitis dolores.
Cum doleo capite, tunc membra dolent mea quaeque.
Item.
Si capitis dolor est ex potu, lympha bibatur,
Ex potu [...] nam febris [...]cuta creatur▪
Si verte [...]tis, vel frons aestu tribulentur,
Tempor [...]s (que) simul moderatè saepè fricentur,
Morcella cocta nec non calidáque laventur:
Istud enim credunt capitis prodesse dolori.
Dentium dolor.
Sic dentes serva, porrorum collige grana.
Ure cum hyoscyamo, adjuncto quo (que) thure, decenter.
Per sicchonion, & sumum cape dente remotum.
[Page 124] Fist [...]la.
Auripigmentum, sulphur miscere memento,
His decet opponi calcem, conjunge saponi:
Quatuor haec misce, commixtis quatuor istis
Fistula curatur, quater ex his si repleatur.
Oculorum hebe [...]atio.
Balnea, vina, Venus, ventus, piper, allia, sumus,
Porrum cum coepis, faba, lens, sletúsque sinapi,
Ista nocent oculis, sed vigilare magis.
Rheuma.
Jejuna, vigila, caleas dape, túque labora,
Inspira calidum, modicum bibe, comprime flatum:
Haec benè tu serva, si vis depellere rheuma.
Item.
Jejuna, vigila, si vis depellere rheuma.
Item:
Jejunes, vigiles, sities & rheumata pelles.
Item.
Si fluat ad pectus, dicatur rheuma catarrhus.
Si ad fauces, branchos: si ad nares esto coryza.
Sanguinis pros [...]uvia.
Cum sluxum pateris, haec ni caveas, morie [...]is:
Concubitum, potum, nimium cum frigore motum.
Item.
Si cruor emanat, fpodium sumptum citò sanat.
Scabies.
Dum cutis prurit, quanto plus scalpitur, urit.
Item.
Vir quem tormentat s [...]abies, persaepè [...]at.
Vocis raucedo.
Nux, oleum, frigus capitisque, anguillaque, potus,
Ac pomum crudum, faciunt hominem fore raucum,
MORS, VIDE VITA.
In malis rebus morte nihil est melius.
Morte mori melius, quam vitam ducere mortis.
Me mortuo, terra miscea [...]ur incendio.
[Page 125] Dum morior, moritur mundus simul, & sepelitur.
Memorare novissima tua. Vide Mundus.
Cerne quid es, quid eris, humilis sic essicieris:
Vile cadaver eris, hoc ergo srequens mediteris.
Item:
Disce quid es, quid eris: memor esto, quòd morie [...]is.
Item:
Esto memor mortis, quo vivis tempore fortis.
Item:
Foelix ut hora sit ultima, perpetuò ora.
Item.
Non melius poterit hominis caro viva domari.
Mortua qualis erit quàm semper praemeditari.
Non igitur cesses ea quae bona sunt operari,
Nam mors non cessat tibi nocte diéque minari.
Item:
Pauper & exiguus exibis nudus ad umbras,
Quamvis perspicuus auro gemmisque nitescas.
Item.
Peccatum, tua mors, mors Christi, poena gehennae,
Judicium, vita, tibi sunt haec sex memo [...]anda.
Item.
Pensa quid es, quid eris, cinis in cinerem gradieris:
Hoc si corde geris, levius bona facta sequêris.
Item.
Pervigili cura semper meditare futura,
Semper habens memori mente necesse mori.
Item:
Quaere necessaria, sed non cumulare labora,
Sed cumules, ubi suprema statuêris in hora.
Item:
Regia majestas, omnis terrena potestas,
Prosperitas rerum, series longinqua dierum.
Transiet absque mora, mortis cum venerit hora.
Item:
Saepe recorderis, bone frater, quòd morieris:
[Page 126] Si memor es mortis, foelicis eris citò sor [...]is.
Item.
Tu modica sossa clauderis pellis & ossa:
Nil secum gestat moriens, nil tone sibi restat.
Mori omnibus co [...]munis.
Est commune mori, mors n [...]lli parcit honori.
Item:
Mors dominum servo, mors sceptra ligonibus aequam,
Dissimiles simili conditione trahens.
Item:
Mors est ventura, transitus ad alterajura:
Est nostrae sortis, transi [...]e per ostia mortis:
Et grave transire, quia transitus absque redire.
Item:
Mors juvenes rapit atque senes, nulli miseretur▪
Illa sremit, genus omne tremit quod in orbe movetu [...].
Item:
Mors minus est nequam quia nulli parcit, & aequam
Dat cunctis legem, recipit cum paupere regem.
Item:
Mors resecat, mors omne necat quod carne creatur,
Magni [...]cos premit & medicos, cunctis dominatur:
Nobilium tenet imperium, nullúmque veretur,
Tam ducibus quàm principibus communis habetur.
Item:
Ne metuas mortem, communem despice sortem:
Communis sors est, quòd cunctis debita mors est.
Item.
Nemo vitare mortem vale [...], aut superare:
Nam clausis portis, intrat loca singula sortis.
Item:
Nullus tam fortis, cui p [...]rcant vincula mortis.
Item:
Occidit injustus, nec non sine crimine justus.
Item:
Omne quod exoritur, te [...]ra fi [...] & moritu [...].
Omnes majores mors occupat atque minores,
Aequa falce secat, humilem majoribus aequat.
Item.
Omnia mors tollit, quam nulla po [...]entia molli [...].
Item.
Omnia peribunt, sic ibimus, ibitis, ibunt.
Item.
Ortus cuncta suos repetunt matrémque requirunt,
E [...] redit ad nihilum, quod suit ante nihil.
Item.
Pelles quot pecorum, tot venduntur vitulorum.
Item.
Tollit mors cunctos, nulli mors impia parcit,
Non evadit inops, nec qui marsupia sarcit.
Item.
Ultimus ad mortem post omnia fata recursus:
Omnia mors delet, omnia morte cadunt.
Mors s [...]lve [...] amorem.
Post mortis morsum, vertit dilectio dorsum.
Mor [...]is ho [...]a incer [...]a.
Ah homo si sciret, quando mors atra veniret,
Non sic dormiret, sed coeli regna sitiret.
Item.
Atropos ante sores astat, reliquaeque sorores.
Item.
Non tibi considas, quòd multo tempore vivas;
Nam quò quisquis abit, mors post vestigia vadit.
Item.
N [...]nquam promittas ti [...]i longae tempora vitae:
Nam quocunque datur gressus, te mors comitatur.
Item.
Quando place [...] Christo, de mundo tollimur isto,
Nemo potest scire, quis primo debet abire:
Nam venit abs (que) mora mors, qua non credimus hor [...]
Item.
[Page 128] Scis ó mortalis, quòd mors levibus volat alis,
Quae subitò absque mora, te tristi supprimit hora.
Item.
Vermis adhuc spiro, moriturus fortè sub horam,
Mors etenim certa est, suneris hora latet.
Mortis memoria amara.
Cum venerit lethum, neminem vidi fore laetum.
Item.
Me piget intrare feretrum, dico tibi quare.
Qui jacet in seretro, vix valet ova duo,
Item.
O mors, quàm dura, quàm tristia sunt tua jura?
Si mors non esse [...], quàm laetus quilibet esset?
Mortem optare malum, ti [...]ne [...]e pejus.
Linque metū lethi, nam s [...]ultū est tempore in omni.
Item:
Mortis linque metus, si tu vis vivere laetus.
Item.
Multum venturi ne cures tempora lethi.
Item.
Non mihi fit durum, quod novi me moriturum:
Nec mortem slebo, quia tecum Christe man [...]bo.
Item:
Non tibi sit curae mortis formido suturae.
Nae dii quidam à morte liberant.
Contra vim mortis, non est medicamen in hor [...]is.
Item:
Mors properat, [...]uga nulla potest mortale tributum
Solvere, naturae lege tenetur homo.
Item:
Nullus homo lachrymis unquam revocatur ab umbris.
Item:
Per nullam [...]ortem poteris depellere mortem.
Item:
Quis redimit, cum mors perimit? pia foedera nunquā,
Nec precium, nec servitium, mors recipiet unquam.
[Page 129] Nil refert ub [...], modo benè moriaris.
Quo moriare loco, nil refert: ad Jovis aulam.
A terra spatium semper ha [...]ebis idem.
MORES. Vide Virtus.
Mores m [...]nsa▪ Vide convivium.
Si steteris coram dominis, haec quinque tenebis:
Junge manus, compone pedes, caput e [...]ige, visum
Non dispergas, nisi jussus, pauca loquaris.
MULIER ET CONJUGIUM.
Portantes dominae claves, sunt undique mul [...]ae.
Aequalem [...]ibi quaere uxorem.
Foemina vult juvenem thalamo, sperni (que) senilem.
Item.
Rustice callose cunctis populis odiose,
Cur te formosae vis sociare Rosae?
Item.
Vir nimis antiquus, non est mulieris amicus.
A muliere initium factum est pecca [...]i.
Dante creatore dum sic homo fulget honore▪
Surgit ab uxore tentatio plena dolore.
Item.
Foemina, quae clausit, portam vitae reseravit.
Item.
Prima virum primum mulier dejecit ad imum.
Foemina nihil pestilentius.
A sumo, stillante domo, & nequam muliere
Te remove: quia sunt quae possunt valdè nocere.
Item:
Bestia crudelis, est, cor pravae mulieris.
Item:
Foemina, corpus, opes, animam, vim, lumina, voce [...],
Destruit, annihilat, necat, eripit, orbat, acerbat.
Item:
Foemina daemonio tribus assibus est mala pejor.
Item:
F [...]min [...] sax Satanae, rosa foe [...]ans, dulce venenum,
[Page 130] Semper prona rei quae prohibetur ei.
Item.
Foemina sraus Satanae: mala ferò, non bona mane.
Item.
Foemina quem superat, nunquam vivit sine poena,
Libertate caret, turpi constrictus habena.
Foelices illi, quos non capit illa sagena,
Hen, nisi mors sacit, vix rumpitur illa ca [...]ena.
Item.
Hunc fatuum fateor, quam calceus urget & uxor.
Item.
Mentiri, nere, lachryma [...]i, nilque tacere,
Decipere, hae verè dotes sunt in muliere.
Item:
Rebus in humanis tria sunt pejora venenis:
Perversus socius, mala foe [...]ina, falsus amicus.
Item.
Sunt tria gaudia: pax, sapientia, copia rerum:
Haec tria diluit, haec tria destruit ars muli [...]rum.
Item.
Sunt tria mala, domus, imber, mala soemina, fumus,
Quartum, cum mane surgunt pu [...]ri sine pane.
Item.
Vae tibi foemineo quisquis es apte jugo.
Malum est videre mulierem: pejus, alloqui: pess [...]num tangere.
Colloquium, risus, contactus, oscula, visus,
Haec saciunt verè concumbere cum muliere.
Item.
O mulier, verte te de me, ne laedar à te:
Nam tua formositas, est mea calamitas.
Item.
Post visum risum, post risum venis ad tactum.
Post tactum [...]actum, post sactum venis ad usum:
Ergo cave tactum, nè factum ducat in actum▪
Item.
[Page 131] Sit tibi consultum, mulieris spernere vultum,
Est verè venenum, nobisque videtur amoenum,
Attrahit ut viscus, intersicit, ut Basiliscus.
Mobilior ventis foemina.
Brumales tenebrae, favor aulae cum muliere,
Sicut vertebrae, sunt in vertigine crebrae.
Item.
Foemina non meminit post partum, quae benè sensit.
Item.
Foemina nulla bona: sed si bona, digna corona:
Pectore foemineo vernalis certior au [...]a.
Item.
Quid pluma est levius? slamen: quid slamine? ventus:
Quid vento? mulier: quid muliere? nihil.
Item.
Sub longis tunicis brevis est animus mulieris.
Mulier turture loquacior.
Crescunt sermones, ubi conveniunt mulieres.
Item.
Est quasi grande sorum, vox alta trium mulierum.
Mulieris blanditia viscus est illaqueans anim [...]m.
Cur mittis violas? nempe ut violentius uras,
Et violer violis, ó violenta, tuis.
Item.
Foemina donabit, donec virum superabit.
Item.
Foemina res sragilis, res lubrica, res puerilis,
Cor rapit & tollit, & ferrea pectora mollit.
Item.
Reddunt delirum, foemina, vina, virum.
Item.
Si Dominum quaeris, fuge colloquium mulieris,
Colloquium quarum nihil est nisi virus amarum,
Praebens sub mellis dulcedine pocula fellis:
Nam decor illarum laqueus fallax animarum,
Cum verbis blandis, fallacibus a [...]que nesandis.
[Page 132] Illaqueat stultos, & fert ad tartara multos.
Mulieres ad lachrymas sunt proclives.
Foemina dum plorat, dum rusticus ebrius orat,
Dum lusor ju [...]at, nihil haec devotio durat.
Item:
Foemina dum plorat, virum superare lahorat.
Mulieres dolis plenae sunt.
A muliere cave quamvis sit religiosa,
Quanto plus simplex tanto plus luxuriosa.
Item:
Adam, Sampsonem, Loth, Davidem, Solomonem,
Foemina decepit: quis modo tutus erit?
Item:
Foemina dum jurat, errat qui credere curat.
Item.
Foemina res ficta, res subdola, res maledicta.
Item.
Foemina ridendo, flendo, fallitque canendo.
Item.
Foemina sallere, falsáque dicere quando cavebit,
Sequana piscibus ac mare fluctibus antè car [...]bit.
Item:
Ille lavat laterem, qui custodit mulierem.
Item.
Lugeat in fine, quem decipit ars Catharin [...].
Item:
Tu caveas, quòd non subeas caveas mulierum,
Si caveas ut non habeas dispendia rerum.
Item:
Vincit saepè virum soemellae astutia dirum.
Mulierum avaritia.
Dum habes dare, solent te mulieres amare.
Item:
Foemina donabit tibi nil, sed cuncta rogabit.
Item:
Foemina pro dote nummorum dicit, Amo te.
Post casum rerum, cessabit amor mulierum.
Quinon litigat, coelebs est.
Linque malam Graecam, vitam capiesque quietam.
Item:
Qui capit uxorem, capit absque quiete laborem,
Longum languorem, lachrymas, cum lite dolorem.
Item:
Qui caret uxore, lite caret atque dolore.
Item:
Uxorem duxi, sed sentem posteà luxi.
Silen [...]ium ornat foeminam.
Dulcibus & modicis ornatur foemina verbis.
Item:
Ex hoc laudatur mulier, si pauca loquatur.
Uxor bona optima possessio.
Dulcius est melle, jungi cum lege puellae.
Item.
Nil melius muliere bona, nil est mala pejus:
Omnibus ista bonis praestat, & illa malis.
Item.
Rusticus est verè, qui turpia de muliere
Dicit: nam verè sumus omnes de muliere.
MULTITUDO.
Multae manus on [...]s levius reddunt.
Si fuerit multus [...]enè tractat singula vul [...]us.
Multitudo Imperatorum Cariam perdidit.
Segniùs expediunt commissa negotia plures.
Multi [...]udini cedendum.
Ingenti turba franguntur fortia castra.
MUNDUS.
Mundi duratio.
Sex possunt signare dies, sex secula mundi.
In quibus est operans ille creator adhuc.
Lux septena diem venturum denotat, in quo
Sol sine nube micat & fine nocte dies.
[Page 134] Haec tunc una dies multorum milia vincens,
Luce micans, nubis nescia, fine carens.
Istam mirè diem benedictio sancta venustat,
Quam stabilem reddit, fine carere facit.
Tunc sol fulgoris septemplicis igne nitescet,
Et lunae species aemula solis erit.
Mundana non curanda.
A re terrena
  • procedunt mille venena.
  • requies removetur amoena.
  • sanctorum mens aliena.
De re terrena
  • non sit tibi gloria vana.
  • non sit tibi plena crumena.
  • tua mens non [...]at amoena.
In re terrena
  • labor eminet atque catena.
  • nec lex, nec juris habena.
  • nihil est aliud nisi poena.
Item.
Ambitiosus honos, & opes, & soeda voluptas:
Haec tria pro trino numine mundus habet.
Item:
Amplius in rebus noli sperare caducis;
Sed cupiat tua mens aeternae gaudia lucis.
Item:
Desere festinus, mundum transi peregrinus,
Curras absque mora, citò transit, nec redit hora:
Ad patriam sospes veniet, qui transit ut hospes.
Item:
Dic homo quid speres, qui mundo totus adhaeres?
Tecum nulla seres, licet omnia solus haberes.
Item.
Dum tumulum cernis, cur non mortalia spernis?
Tali namque domo clauditur omnis homo.
Item:
[Page 135] Effuge res viles, Christi fortissime miles,
Effuge jucundi laqueos & retia mundi.
Item:
E [...]rat homo verè, qui cum bona posset habere,
Spontè subit poenas i [...]sernalesque catenas.
Item:
Esse, suisse, sore, tria s [...]nt [...]orida sine [...]ore:
Nam simul omne perit, quod suit, est & erit.
Item:
Forma, genus, mores, sapientia, res & honores,
Morte cadent subita: sola manent merita.
Item:
Fortunae [...]ragilis fiat tibi copia vilis.
Item:
Gaudia [...]errena non esse queant sine poena:
Gaudia divina semper sunt absque ruina.
Item.
Gaudia vera petas, quae nunquam terminat aetas,
Ut careas poena, laeteris in aede suprema.
Item.
Gazae terrenae magno cruciamine plenae.
Nam miser est & erit, qui mundi prospera quaerit.
At dives verè, qui non ea curat habere.
Item.
Glo [...]ia mundana non est nisi visio vana.
Item.
Heu stolidae mentes pereunt peritura sequentes.
Sed sapiens spernit, quicquid mutabile cernit.
Item.
Luctum depone pro rerum perditione.
Item.
Mundus non mundat, sed mundus polluit: ergo
Qui manet in mundo, quomodò mundus erit?
Item.
Nil solidi mundus, nil omni possidet aevo:
Omnia praetereunt praeter ama [...]e Deum.
Non coelum quaeret, qui mundo totus adhaeret,
Quem mundana ligant, quem curae mille satigant.
Item:
Non est ridendum, sed in isto tempore slendum:
Nam qui non slebit, non f [...]endi tempus habebit.
Aeterno luctu lugebit tunc sine sructu.
Item.
Nónne vides mundum miserum nimis & furibundum
Sub gladio dirae mortis languendo perire?
Item.
O genus humanum, tibi consulo mente fideli,
Linque quod est vanum, ne ami [...]tas gaudia caeli.
Item.
Omne bonum velox: fugitiváque gaudia mundi,
Monstratur terris, & citò lapsa ruunt.
Item.
Omnia sunt mundi vaga, fluxa, caduca rotundi:
In pratis ut slos, sic perit omnis honos.
Item.
Pervigili cura pete gaudia non peritura.
Item.
Plus amat exilium miseri miser orbis amator,
Quàm patriam, sempér (que) cupit vagus esse viator.
Item:
Praedia terrarum, possessio divitiarum,
Fabrica murorum, grandis s [...]ructura domorum,
Gloria mensarum, cum deliciis epularum.
Resplendens vestis, quae moribus obstat honestis,
Grex armentorum, spatiosus cultus agrorum.
Fertile vinetum, diversa vite repletum,
Gloria natorum, dilectio cordis eorum,
Cuncta relinquentur, nc posthac invenientur.
Item:
Qui bona perpetua perdit propter peritura,
Ipsum se fallit, & se daemonibus addit.
Quicquid sormosum mundus gerit aut pretiosum,
Floris habet morem, cui dat natura colorem.
Item.
Quicquid habes hodie, cras te fortasse relinquet,
Aut modò dum loqueris, desinet esse tuum.
Item.
Quicquid vita dedit, tollit cum vita recedit,
Nec tecum tolles, plenos rubigne foll [...]s.
Item:
Quid genus aut species, quid opes, quid fama valebit,
Quando nil dives, sed totum pauper habebit?
Item.
Quid valet hic mūdus, quid gloria, quidve triumphus?
Post miserum sunus, pulvis & umbra sumus.
Item.
Quod breviter durat, quis prudens quaerere curat?
Vive Deo soli, quod amat caro quaerere noli.
Item.
Si quis amat Christum, mundum non diligit istum,
Aestimat obscoenum, quod mundus credit amoenum,
Totum vilescit, quicquid in orbe nitescit.
Item.
Stant modica puncta, mundana negotia cuncta.
Item.
Stare diu nec vis, nec honor, nec forma, nec aetas,
Sufficit in mundo: plus tamen ista placent.
Item.
Tempora transibunt, & gaudia vana peribunt,
Et parient fructum, tristem per secula luctum.
Item.
Tu quoque srater ita carnis contagia vita,
Ut placeas Christo, mundo dum vivis in isto,
Nec tibi sint cura, res ad nihilum rediturae.
Quae citò labuntur, magnó (que) labore petuntur.
Item.
[Page 138] Vir bone, quid curas res viles, res perituras,
Nil profuturas, damno quandoque futuras?
Nemo din mansit in culmine, sed citò transit:
Est brevis atque levis in mundo gloria quaevis:
Qui fuit hic imus, illic erit ordine primus.
MUNERA VIDE
Beneficentia.
Aurum expugnat omnia.
Accusativus si venerit ante tribunal,
Atque vocativus, quamvis fuerit peregrinus,
Proficit in nihilum, si venerit absque dativo.
Item.
In mundo mira faciunt duo, munus & ira,
Mollificant dura, pervertunt omnia jura.
Item:
Lex est desuncta, quia judicis est manus uncta,
Propter id [...]guentum, jus est in carcere tentum.
Item.
Munera lascivas corrumpunt saepe puellas:
Quásque preces nequeunt flectere, dona queunt.
Item.
Munera per gentes corrumpunt undique mentes.
Item.
Qui spernat munus, non est in millibus unus.
Item.
Si dare multa potes: quicquid avebis habes.
Nil recusandum quod donatur.
Si quis [...] mannos, ne quaere in dentibus annos.
Vulpes haud carrumpitur muneribus.
Nolens accipere, non solet ille dare.
Item.
Spernens omne d [...]um, non se sacit esse ligatum.
MUSICA.
Ad sonitum musae, d [...] saepe choreae,
Maxima luxurios. long [...] aetas, [...] brevis ira,
Haec tria sunt madidis semper cantoribus apta.
[Page 139] Musae quando sonant, sonitum bene tympana donant.
MUTUUM.
Mutuo dans, aut amicum aut rem perdit.
Cum rogo quem [...]mos, sine pignore non habet ul­los.
Qui suis insensus, dei mutuo.
Uxor, equus, vestis, & calceamenta, inhonestis
Dum conceduntur, cum damno restituuntur.
MATURA.
Natura paucis contenta est.
Parva manus pueri, modico solet esse repleri.
Item.
Qui non curaret plus quam natura rogaret,
Dives sic esset, quia res sibi nulla deesset.
Item.
Vir unus more veteri solo cibat ore.
Naturae propagatio, vide Origo.
In tali tales capiuntur flumine pisces.
Item.
Nomen abest picae, nisi quid varii tenet in se.
Item.
Ordine perpetuo currit natura beata,
Obsequiis Domini sta [...] statione dara.
Item.
Si quaeris quorsum verrit gallina? retrorsum.
Naturam expellas furca, tamen usque redibit.
Vide diversa studia.
Balnea cornici non prosunt, nec meretrici,
Nec meretrix munda, nec cornix alba sit unda.
Item.
Duc propè vel longè taurum, taurus redit ipse.
Item.
It lupus ad caulam citiùs quàm regis ad aulam.
Item.
Licet per multos cuculus cantaverit annos,
Psallere nescit adhuc alium cantum, nisi Gug, gug.
Non comedit lardum sic cattus ut aestimat ipsum.
Item.
Pinguis amore leves lambunt candelabra feles.
Item.
Rana petit saltum, quamvis ponatur in altum.
Item.
Rustica natura semper sequitur suajura.
Item:
Rusticus ad villas habitare triumphat, & ollas.
Item:
Sus magis in coeno gaudet quàm fonte sereno.
Item.
Trans mare ducatur cattus, mau vociferatur.
Protinus apparet quae plantae frugiferae futurae.
vide conjectura.
Tu nihil in vita dices faciésve Minerva.
Cantat avis quaevis, sicut collum sibi crevit.
Item:
Quod natura negat, nemo soeliciter audet.
NECESSITAS ET COACTUS.
Sunt quasi non facta Domino juranda coacta.
Valde coactus homo, qui bombum servat in agro.
Faxis ut libeat quod est necesse.
Est indulgendum, quod non [...]liter faciendum.
Picta citò recidunt in naturam suam.
Decrescit factus color, ac amor ipse coactus.
Item:
Non durant actus, homo quos facit ipse coactus.
Necessitas ingeniosum facit.
Quaeritat in cinere scintillas, qui caret igne.
Necessit as moras recusat.
Fundo stans und [...], jacitur de nave profunda.
Non liberat à podagra calceus.
Nulla valet diplois contra suspendia furis.
Si bovem non habes, asinum agas.
[Page 141] Assabis nidum, si non inveneris ovum.
NIHIL.
Ex nihilo nil fit.
Ex nihilo nil fit, summus Philosophus inquit.
Item:
Ex ovis pullus non natis quando fit ullus?
Item:
Panem Justina non conficit absque farina.
NOBILITAS ET OBSCURITAS.
Antiqua aeris possessio nobilitas.
Auri nobilitas luream si vestiat ollam,
Non ideo sequitur, hanc minus esse lutum.
Item.
Nobilis est ille, quem nobilitant bona villae.
Nobiles naturaliter sunt omnes, nullúsque degener, nisi vitiis qui deditus est.
Adam fodiente, quis nobilior Eva nente.
Item:
Postquam degeneres coeperunt nobilitari,
Nobilitas coepit in multis degenerare.
Nobilitas sola est atque unica virtus. Vide virtus.
NOVITAS.
Est quoque cunctarum novitas gratissima rerum.
Dum clypeus splendet, sub alta fornice pendet:
Sed cum vilescit, sub scamno saepe quiescit.
Item:
Omne novum charum, vilescit quotidianum.
Item.
Sunt nova grata tria: Medicus, meretrix, melodia.
NOX ET TENEBRAE.
Si tibi lumen abest, manibus res tangere prodest.
Tenebrarumopera mala sunt.
Daemon ipse crucem fugit, ut malus undique lucem.
Item:
Nocte laboratum non est opus undique gratum.
[...]
[...]
NUNTIUS.
Parva revelare si vis, noli propetare.
OBEDIENTIA.
Obedientia foelicitaris mater.
Audit car [...], spernens audire parentem.
Item:
Doctori pare, sunt artes si tibi curae.
OCCASIO.
Ad calamitatem qui libet rumor valet.
Saepe lu [...] modica fit ovis cibus undique causa.
Ex minimis grandia. Vide Origo.
Occasio facit furem.
Fur, obstante sera, non sutta facit nisi sera.
Item:
Hora, locus fáciunt, quòd fures non sua tollunt.
Occasio non omi [...]nda.
Dum satis est calidum, debemus cudere serrum.
Item.
Dum sus praebetur, tunc saccus promptificetur.
Item.
Est citus ille cocus, cum calet igne focus.
Item.
Ferrum quando calet, cudere quisque valet.
Item.
Fronte capillata, post est occasio calva.
Item:
Remigo sub velo, benè dante notum mihi velo.
Tollenda mali occasio
Ardet de facili stramen, cum jungitur igni.
Item:
Cultum comburit, qui fervida balnea quaerit.
Item.
Fervidior locus est, qui propior focus est.
Item:
Filo captus eris, ancillis si socieris.
Item:
[Page 143] Non affectatur, oculus quod non speculatur.
Item:
Non intret molam, qui vult vitare sarinam.
Item:
Perpetuò lignis crescit crescentibus ignis.
Item.
Tutius est verè, morsum fugiendo cavere,
Quam prope serpentem procumbere virus habentem.
Item.
Ut cessent lites, illudentem tibi vites.
OFFICIUM.
Spartam quam nactus, bene orna.
Alterius noli in messem tu ponere falcem.
Item.
Linque coax ranis, cras corvis, vanaque vanis.
Item.
Orator verbis valeat, vir bellicus armis.
Item.
Quod non es, non esse velis: quod es, esse fatere.
Item.
Tu supplex ora, tu protege, túque labora.
OPERA.
Arbor ex fructibus cognoscitur, vide conjectura.
Non ex operibus salvamur, sed Dei dono.
Nil Deus in nobis, praeter sua dona, coronat.
Item.
Qui vult sanctè mori, coelesti fidat amori:
Quos verò solantur opera, non justificantur.
Sex opera misericordiae corporalia, & septem spiritualia.
Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, rumbo:
Corripe, suade, doce, dimitte, solare, fer, ora.
ORIGO.
Esquilla non nascitur rosa.
Arbor naturam dat fructibus, atque figuram.
Item:
[Page 144] Arbor quaequae bona, producit dulcia poma:
A radice mala nascuntur pessima mala.
Item.
Cattorum nati sunt mures prendere nati.
Item.
Dat pullus tales, qualis dignoscitur ales.
Item.
Ex pravo pullus, bonus ovo non venit ullus.
Item:
Ex vili vacca vitulus vilis generatur.
Item.
Filia moechatur, quae moecha matre creatur.
Item.
Filius ut patri similis, sic filia matri.
Item.
Naturam vitis sequitur vinum, benè scitis:
Item.
Saepè solet similis filius esse patris.
Item.
Si genitrix castè, castè quoque filia vivet:
Si mater meretrix, filia talis erit.
Ex minimis grandia.
Antè suit vitulus, qui jam fert cornua taurus.
Item.
De rebus minimis sit saepè molestia grandis.
Item:
Ex nuce sit corylus, ex glande sit ardua quercus,
Ex pravo puero sapè peritus homo.
Item:
Fit lis ex minimis interdum maxima verbis.
Item:
Sila scintilla perit haec domus, & ruit illa.
PAEDAGOGIA.
Docens utilia desistere non debet.
Honor est magistro, bonos habere scholares,
Coecos & claudos non imitare duces.
In sterili sterilis aratrum facit aggere sulcos,
Et labor in miseris est sine fruge scholis.
PARENTES.
Honora patrem tuum, & matrem tuam
Audit carnisicem, spernens audire parentem.
Item:
Esto pius verè super his qui te genuêre.
Item:
Ut vaccam vitulus comitetur, res jubet, & jus.
Liberorum piet as delectat parentes
Gaudet uterque parens, dum filius est benè parens.
Item.
Laetitiam patri generat sapientia nati.
Item:
Ut bona sit nata sua, vult mater violata.
Mali corvi malum ovum. Vide Origo.
Parentum est nutrire liberos.
Cattus habens plures pullos capit undique mures.
Item.
Est puer alendus à patre, simúlque tuendus.
PATIENTIA.
Feras, non culpes, quod mutari non potest.
Fer patienter onus, serri quodcunque necesse est:
Vincere nam poteris non meliore via.
Furor sit laesa saepius patientia.
Ranula calcatur tantum quòd vociseratur.
I eniter, ex merito quicquid patiare ferendum est.
Non animo tristi ser poenam quam meruisti.
Item.
Quam pateris dignè, patiare poenam benignè.
Item.
Quod pateris meritò, patienter ferre memento.
Sustine & abstine.
Audi, cerne, tace, si cum vis vivere pace.
Item.
[Page 146] Disce pati, si vis victorum tu fore civis.
Item:
Nobile vincendi genus est patientia: vincit,
Qui patitur: si vis vincere, disce pati.
Item.
Tempore si moesto vexaris, fortior esto,
Nam post adversa Deus bona dat vice versa.
Item.
Tripliciter morior: adversa ferens patienter,
Compatiens passus, meliora volens inimicis.
PATRIA.
Nemo propheta acceptus est in patria sua.
In patria natus, non est propheta vocatus.
Item.
Nemo propheta sua magnus erit patria.
Patriae fumus alieno igne est luculentior.
Dulcius est patrius alieno caespite caespes.
Item.
Mollius ossa cubant, manibus tumulata suorum.
Item.
Vult lepus esse loco semper generatus erat quo.
PAUPERTAS, MENDICITAS.
Semper inops habui, sed habens dives volo dici.
Achrematia docet parsunoniam.
Bursa carens are, vetat inter vina sedere.
Item.
Esurit atque sitit pauper qui lauta requirit.
Item.
Expensas sugere solet omnis qui caret are.
Item:
Impedit omne sorum defectus denariorum.
Item:
Pauper tu spernas semper intrare tabernas,
Fons ubi sit cernas, ibi te cum corpore sternas.
Item:
Pauperis est gentis, tenui plus sarre carentis.
Si tibi deficit as, miser es, praepinguia non es.
Asperius nihil est humili, cum surgit in altum.
Vide Fortuna.
Paupere ditato nil acrius esse putato.
Foeneratur Domino, qui miseretur pauperis.
Collige fragmentum, quod pauperis est alimentum.
Item.
Cum sis in mensa, primum de paupere pensa.
Item:
Ostia cur claudis, si vocem pauperis audis?
Fac quae Christus amat, dum pauper ad ostia clamat.
Item:
Pauperis in causa non auris sit tibi clausa.
Item.
Pauperis in specie dum Christus venerit ad te,
Impertire sibi, quod dedit ipse tibi.
Item.
Per miseros quique sancti ditantur ubique.
Item.
Qui dat pauperibus, thesauros colligit astris,
In quos nil sures juris habere queunt.
Item.
Si sum semper egens, non debet spernere me gens,
Christus pauper erat, qui nunc super omnia regnat.
Item:
Si vis gaudere, semper miseri miserere.
Item:
Spernit coelorum regem spretor miserorum.
Item.
Tunc benè prandetur, cum Christus adesse videtur:
Si des, ipse dabit; si non des, ipse negabit.
Item.
Vivas prudenter, gazas habeas sapienter:
Non abscondendo, sed egenis distribuendo.
[Page 148] Haud facilè emergunt pauperes.
Infortunatus, at tres obolos generatus,
Nunquam nummorum dominus fit ille duorum.
Item.
Pauper homo rarò vivit cum nomine claro.
Item
Pauper pauperiem per totum sustinet orbem.
Item.
Pauper pejorem restis tenet undique partem.
Item
Pauper ubique jacet, dum sua bursa tacet.
Item.
Pauperis in capite pereunt bona dogmata sapè.
Item:
Profectum faciunt rarum, quos debita stringunt.
Item:
Sint nova vel vetera, pauper sua cealcementa,
Rumpit palpando citius quàm dives eundo.
Mendico ne parentes amici.
Cum moritur pauper, sequitur vix unus & alter.
Item.
Dum pauper clamat, janua limen amat.
Paupert as aequanimiter toleranda est.
Exiguo pulchram ducit solertia vitam:
Pauperis in specie nam saepè Deus latet ipse.
Item:
In paupertate multi pollent bonitate.
Item:
Non miser est hic mas, cujus in saepè coquina.
Mucidus est panis, caro raucida, pendula vina.
Item:
O bona pauperies, nisi te Deus ipse tulisset,
Tunc tua durities multis ingrata suisset.
Item:
Pauperior census non fit turbatio sensus.
Item:
[Page 149] Tempus adhuc veniet, quod dives qui modo gaudet,
Assiduè flebit, dum pauper in corde ridebit.
Paupertas ridiculos homines reddit.
Dum dives loquitur, verbum Solomonis habetur.
Dum pauper loquitur, tunc barbarus esse videtur.
Item:
Multa licet sapias, re sine nullus eris.
Item.
Pauper vitatur, miser & vilis reputatur.
Item:
Pauper & absque pilis, est sponsa nimis mihi vilis.
Item.
Si careas aere, cupiet te nemo videre.
Item.
Utilis & sapiens vix toleratur inops.
Paupertas sapientiam sortita est.
Pauper mercator, bonus hic fertur mediator.
Item.
Paupertas caut is quarit ubique vias.
Prosperitas est, prosperitate carere.
Abs re qui vadit, res sibi nulla cadit.
Item:
Dives nil audet, paupertas libera gaudet,
Tutus in exiguo gramine dormit inops.
Item:
Est ubi res nulla, scio quòd non res cadit ulla.
Item:
Illico sternetur, ubi nil nisi saccus habetur.
Item.
Pauca gubernare, pacem solet hoc generare.
Item:
Perdere quid valeo, dum nihil obtineo?
Item:
Si brevis est baculus, brevior siet tibi saltus.
Item.
Si tibi paucares, est tibi magna quies.
Vivit securus, paupertas, est sibi murus.
Rebus semper pudor absit in arclis.
Ex veteri more, pauper caret ecce pudore.
Item.
Justus laudatur quod inops Cunrad vocitatur.
Satius est non fuisse divitem, quàm pauperari.
Post zephyros plus laedit hyenis, post gaudia luctus:
Unde nihil melius, quàm nil habuisse secundum.
PAX.
Pax optima rerum.
Dormiet illaesus melius, quam verbere caesus.
Item.
Dum cutis est plena, fiet dormitio sana.
Item.
Pax plenum virtutis opus, pax summa laboris,
Pax belli exacti pretium est pretiúmque pericli.
Item:
Praecedens pactum, bellandi disjicit actum.
Item.
Si dat oluscula mensa minuscula pace quieta,
Non pete grandia lautáque prandia faece repleta.
PECCATA, MALITIA, VITIA.
Canis reversus ad vomitum.
Quando languebat, monachus bonus esse volebat,
Sed cum convaluit, mansit ut antè fuit.
Item.
Scandala saepè nova peccata movent veterata.
Compendiaria res improbitas, virtus longa.
Labitur ex mente citò res bona, sed mala lentè.
Etiam mali quandoque benè agunt.
Declinans navis relevatur in aequore pravis.
Item.
Laedere qui potuit, prodesse aliquando valebit.
Ex transgressione Adam omnia mala.
Adam primus homo damvavit saecula pomo.
Lucem pro pomo perdidit omnis homo.
Item.
Mala, mali, malo, mala contulit omnia mundo.
Item.
Omnis origo malo, processit ab arbore mali.
Gloria peccati nulla petenda tui est.
Dupliciter peccat, qui se de crimine jactat.
In malitia perseverantes pereunt.
Fine mali claudi, mala vita meretur iniqui.
Item.
Pejus currendo vitium fit, quàm residendo.
Item.
Qui nunquam cecidit, hunc nullus surgere vidit.
Lupus pilum mutat, non mentem.
Stans, aut scurra sedens, est tamen aequivalens.
Mali ad nocendum assiduè proni sunt.
Nequam nequitiam monstrat ubique suam.
Item.
Semper iniquorum scelus impedit acta honorum.
Mali sunt homines, qui bonis dicunt malè.
Autumat hoc in me, quod novit perfidus in se.
Item.
Mos est stultorum, reprendere facta bonorum.
Malis benè est.
Gaudia stultorum cumulant augmenta dolorum.
Item.
Passere sub tecto remanente, vagatur hirundo.
Item.
Quo nequam pejor, tanto sors est sibi major.
Item.
Saepe mali florent, ut post ea gaudia plorent.
Nullus est quem non pudeat peccasse.
Clauditur os hujus, sunt publica crimina cujus.
Omnis malus, servus est, etiamsi rex sit.
Non liber natus, qui daemonibus propriatus.
[Page 152] Omne in praecipiti vitium stat.
Causidicis, Erebo, fisco, fas vivere rapto:
Militibus, medico, tortori, occidere ludo:
Mentiri astrologis, pictoribus atque poëtis.
Item:
Ecclesias Domini quas fundavêre parentes,
Perdere nituntur nati pietate carentes
Item.
Iliacos intra muros peccatur & extra.
Item.
Nummus est judex, fraus est mercator in urbe,
Nec lex in dominis, nec timor in pueris.
Item:
Quas sacras aedes pietas construxit avorum,
Has nunc haeredes devastant more luporum.
Item:
Virtus, justitia, clerus, mammon, Symonia,
Cessar, calcatur, errat, regnat, dominatur.
Omnia praetendimus quàm malitiam nostram.
Ardea culpat aquas, cum nescit ipsa natare.
Item.
Neptuno Satanas nunc vult imponere culpas.
Item.
Quòd puer est casus loquitur, non cur ita laesus.
Peccati gravitas ex circumstantiis aestimanda.
Aggravat ordo, locus, mos, causa, scientia, tempus,
Lucta pusilla, modus, culpa, genus, status altus,
Conditio, numerus, aetas, & scandala sexus
Peccata in principio resecanda sunt.
Nemo nimis properè didicit nociva cavere.
Item.
Prorsus & absque mora, vitium removere labora.
Peccatores odit Dominus.
Degeneri vita vitam corrumpere vita.
Ne vitae merita demeritaris ita.
Item.
[Page 153] Nunquam coelesti Domino placuêre scelesti.
Item:
Omnis homo verè debet peccata timere:
Tempora transibunt, sed non malefacta peribunt.
Qui semel malus, semper.
Infamis verè debet vae semper habere.
Item:
Qui semel es furans, furis nomen cape durans.
Item.
Vili parcatur, ne vilior efficiatur.
Qui sibi malus nemini bonus. Vide Proprium.
Turpe quid ausurus, te sine teste time.
Non manet occultum, quod latro facit, nec inultum.
Unicuique dedit vitiúm natura creato.
Jam vix sunt visi, qui caruêre nisi.
Item:
Non aliquem potuit sine culpa gignere mundus,
Solus homo Christus fuit inter millia mundus.
Item.
Nullus in Ecclesia vivit fine sorde viator:
Sed suit absque nota solus mundi Dominator.
Item.
Omne bonum quod habes, contaminat unica labes.
Item.
Quadrupes in plano qandoque cadit pede sano.
Non mirare bipes, si labitur tibi pes
Item.
Quis sine peccato? credite, nullus homo.
Item.
Qui sint absque nisi, non sunt homines mihi visi.
Item.
Si nisi non esset, perfectus quilibet esset.
Voluntatem Domini sciens, nec faciens, plagis vapulabit multis: & contrà.
Ignorans facinus, pecco sciente minus:
Tu quia scis quid agis, est tibi culpa magis.
POENA MALEFACTI.
Adsit regula peccatis, quae poenas irroget aquas.
Ad facinus duplex, non sufficit ultio simplex.
Aegypti decem plagae.
Prima rubens unda, ranarum plaga secunda.
Inde culex tristis, pòst musea nocentior istis,
Quinta pecus stravit, vesicas sexta creavit:
Inde subit grando, pòst bruchus dente nesando,
Nona tegit solem, primam necat ultima prolem.
Item.
Sanguis, rana, culex, muscae, pecus, ulcera, grando,
Bruchus, caligo, mors, obtinuere necando.
Canis peccatum sus dependit.
Quod sus pecavit, sucula saepe luit.
Mali puniendi
Justi vexantur, nisi pravi corripiantur.
Item.
Ultio tarda fovet crimina, damna movet,
Crimina non fieri, regia poena facit.
Mala malis eveniunt.
Bestia dicetur, qui te non Christe veretur:
Quique malignus erit, mox sine fruge perit.
Serò Jupiter diphterum inspexit.
Ad mala patrata, sunt atra theatra parata.
Item.
Ad vada tot vadit urna, quòd ipsa cadit.
Item.
Ante Dei vultum nihil unquam restat inultum.
Item.
Nostra Deus subitis non damnat crimina poenis:
Compensat longas sed gravitate moras.
Item.
Poena venit serò, veniens à judice vero.
Item.
Sentit adhuc proles, quod commisere parentes:
Et quae sera venit, magna ruina venit.
Seu plebs, seu princeps, poenas dabit impius omnis:
Effugiet nemo vindicis arma Dei.
Item.
Stat scelus occultum, sed non remanebit inultum:
Ultio justa Dei digna resundit ei.
PEREGRINUS.
Delinquit citius ignotus, non bene visus.
PEREGRINATIO.
Coelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
Duc propè vel longè taurum, taurus redit ipse.
Item:
Parthisios stolidum si quis transmittat asellum,
Si suit hic asinus, non ibi fiet equus.
Item.
Stultus iens mille leucas, stultus redit ille.
Item:
Trans mare ducatur cattus, man vociferatur.
Non semper domi manendum.
Est puer in patria, quasi bos nutritus in aula.
Regredi praestat quàm malè currere.
Circumiens valida non dicetur via curva.
Item:
Non errat totum,, faciens in calle regressum.
Item.
Si quis calle malo fuerit, festinet ab illo.
Virtus, fida peregrinantis custos.
Osque manús (que) serva, nec non genitalia membra,
Sic transire loca poteris quaecunque remota.
PERICULUM.
Addiscens altè suspendi, strangulor antè.
In periculoso negotio non est dormitandum.
Non stat securus, qui protinus est ruiturus.
Ovem lupo committere.
Non est consultum, super ova ponere stultum.
Item.
[Page 156] Nunc est muricipi commissius caseus ipsi.
Item.
Stultior est stulto, fatuum ponens super ova.
Namque superpositus frangere quaeque solet.
PERSEVERANTIA.
Qui perseveraverit usque ad finem salvus erit.
Insta, ne cesses, aderunt post semina messes:
Post lachrymas [...]isus, post exilium paradisus.
Item.
Praemia victorum pendent à sine laborum:
Ut Scriptura sonat, finis non pugnacoronat.
Proximus sum egomet mihi.
PHILAUTIA.
Esto bonus charis, ne tu damnum patiaris.
Item:
Si fueris quarum divisor particularum.
Hanc discas artem, majorem sumito partem.
Item.
Te primò benedic, nam presbyter ipse facit sic.
Suum cuique pulchrum.
Excaecat stolidas ventosa philautia mentes.
Et vanis inflat corda superba notis.
Tunica pallio propior.
Mittimus interdum, quò nolumus ire, catellum.
PICTURA.
Qui pingit florem, non pingit floris odorem.
PIETAS. Vide Virtus.
Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, & proximùm tuum sicut te ipsum.
Corde Deum toto cole, dilige: consule fratri:
Haec fidei summa est, hic pietatis apex.
Item.
Cur alios laedis, qui laedi forsan ab ipsis
Nolueris? contra téque Deúmque facis.
Item.
[Page 157] Dilige sic alios, ut [...] quoque Ch [...]s amavit:
Et grates toto pectore [...] Deo.
Item.
Hac defiderii Dens [...] si p [...]e colendus,
Justitia ut [...] [...] [...] pse Deus.
Item.
Hic est legis apex, [...]aec [...]a [...]um dogmata: charus
Primùm sit Dominus, proximus inde tibi.
Item
Hoc facias homini, quod cupis ipse tibi.
Item.
Inprimis venerare Deum, sed & inde propinquum
Dilige: in hoc coëunt omnia jussa Dei.
Item.
Ipse Deus primas sibi vendicat, ipse secundas
Proximus: id vates summáque Legis habent.
Item:
Jussa Dei sunt haec: Benefac, malefacta relinque:
Sic sacias aliis, sicut sieri cupis in te.
Item:
Nunquam peccares, Dominum si semper amares.
Item:
Primo Deo pietas debetur, proxima fratri:
Prima Deo, fratri cura secunda vacet.
Primus amor Domino fratri sed congruit alter:
Sic lex, sic omni [...] namque Propheta jubet.
Item:
Quod sibi quis [...] [...], non inferat ulli:
Quin aliis faciat, cen cupit ipse sibi.
Item
Quod tibi vis fi [...]ri, mihi fac: quod non tibi, noli:
Sic potes in terris vivere jure poli
Item:
Summa Deo pietas debetur, at altera fratri:
Idque chorus Varum, [...]éxque verenda docent.
Pietas adomnia utilis est.
[Page 158] Aria sunt coeli menti patefacta sideli.
Item.
Christo junguntur, sua qui mandata sequuntur.
Item.
Crimina devita, nam famam dat bona vita.
Item.
Fle, si solari: jejuna, si saturari:
Da, si ditari: servi, si vis dominari.
Item:
Mente Deum gerere, peccata futura cavere,
Mundum despicere, coelestia corda tenere.
Haec est syncerae mentis sapientia vera.
Item.
O quàm ditantur, qui coelica regna lucrantur:
Quantum gandebunt, quos gaudia summa replebunt!
Ergo fide pura te Christo subdere cura,
Auxilio cujus fugies mala temporis hujus.
Item.
Pro paucis justis, multis parcetur iniquis.
Item.
Semper gaudebit, Domini qui jussa tenebit.
Item.
Si quis salvari vult perpetuóque beari,
Christo devotum studeat se tradere totum.
Item.
Vivo tibi, moriórque tibi dulcissime Jesu:
Mortuus ac vivus sum, maneóque tuus.
Item.
Vive Deo gratus, toti mundo tumulatus,
Pectore pacatus, semper transire paratus.
Item.
Vive Deo soli, quod amat caro quaerere noli.
Item.
Vive Diu, sed vive Deo: nam vivere mundo,
Mortis opus: vera est, vivere, vita Deo.
Item:
[Page 159] Vivere coneris benè, nam benè sic morieris:
Vix benè viventem vidi pravè morientem.
Item:
Utilis est pietas, plus quàm terrena potestas,
Nemo potestate salvatur, sed pietate.
Probitas laudatur & alget
Multos audivi sapientia verba movere,
Stultorum verè mores actúsque tenere.
POENITENTIA.
Poeniteat vos erroris, ut deleantur peccata vesta.
Cor compungatur, os dicat, opúsque sequatur.
Item:
Fle pro peccatis, in coelum scandere si vis.
Item:
Nemo dolet verè, causas fugiat nisi culpae.
Item.
Nunc locus est flendi, nunc est peccata dolendi:
Postea gandebunt, qui nunc sua crimina flebunt.
Item.
Nunc tempus est flendi, locus & peccata luendi:
Postea gaudebunt, qui nunc sua crimina flebunt.
Item:
Peccatum verè faciat te saepè dolere.
Item.
Plange, dole, pia corde leva, veniámque precare!
Sic vult offensus te lacrymare Deus.
Item.
Post peccata pudor prodest, post balnea sudor.
Item.
Si malè fecisti, tunc respice vulnera Christi,
Flecte genu, plora, Christum sapienter adora.
Item.
Si vis delere peccatum, dic miserere:
Per miserere mei, tollitur ira Dei.
Poenitentia sera. Vide Prudentia.
[Page 160] Quaenimis est sera, non est confessio vera.
POSSIBILIA.
Forsan currit aqua, quò quondam currere visa.
PRAESENTIA.
Domini oculus saginat equum.
Ex visu domini fit pulchritudo caballi.
Item:
Quae tua sunt cerne, pigris commi [...]ttere sperne.
Item.
Visus heri pulchrum sacit ornatúmque caballum.
PRAECATIO ET VOTUM.
Crede, quòd optantes sunt divitias cumulantes.
Dominum Deum tuum adorabis, & illum solum coles.
A macula sordis munda precor intima cordis.
Item.
Casta Deus mens est, casta vult mente vocari,
Et castas justit pondus habere preces.
Item.
Christus rex regum, qui non dormitat in avum,
Protogat hanc aedem, nec non sine crimine plebem.
Item:
Dignus adorari non est Moyses nec Helias.
Hac salvatori gloria sola datur.
Item.
Langueo amore tui, Jesu, dulcissime Jesu,
Tu mihi cor recrea: langueo amore tui.
Item.
Mane precare Deum, quòd laeta dies tibi plaudat:
Vespere, quòd tutus tempora noctis agas.
Item:
Orandum est ut sit mens sana in corpore sano:
Caetera pro patrio faxit amore Deus.
Item:
Qui priùs implorat Christum, faeliciter orat.
Quisque roget Christum, veniens ut liberet ipsum.
Item.
Sancta Columba super requiescis vertice Christi,
Sancta Columba etiam me requiesce super.
Item:
Te precor omnipotens, ut me tua gratia gratum
Ad finem ducat, navigantem per mare latum.
Item:
Ut contra Stygium pugnemus sortiter hostem,
Suggere tu nobis pectus & arma Deus.
Non quidvis continget quod optaris.
Coelos non penetrat oratio, quam canis orat.
Item:
Fert ut plebs satur, saccus, quod quisque precatur
Item:
Tu petis, & rogito, saccus tamen est quasi virgo,
Orabo spiritu, sed orabo & mente.
Corde fluens humili, fidáque precatio mente,
Ardua perruptis nubibus astra subit.
Item:
Dum cor non orat, nequicquam lingua laborat.
Item:
Non vox, sed votum: non musica carmina, sed cor
Non clamor, sed amor, psallit in aure Dei.
Item.
Ut sit grata Deo, penetretque oratio coelum,
Corde sit ex puro, sit brevis atque frequens.
Petitio justa facilisque esse debet.
Exige rem justam, si non cupis inde repulsam.
Item.
Illum nullus amat, qui semper, Da mihi clamat.
PRINCIPIUM
Boni principii bonus finis.
Gratia principiis semper respondet honestis.
Principium, dimidium totius.
Dimidium facti, qui benè coepit, habet.
[Page 162] Satius est initiis mederi, quàm fine.
Principiis obsta, serò medicina paratur,
Cum mala per longas convaluêre moras.
PROCERES.
Est procerùm verè, procerum corpus habere.
PROCRASTINATIO.
Bona procrastinanda non sunt.
Cras do, non hodie: sic nego quotidie.
Item:
Esse bonus propera, nunquam nimiùm properabis.
Qui non est hodiè, cras minùs aptus erit.
Item:
Noli per cras cras, longas tibi ponere metas:
Qui non est hodie, cras minus aptus erit.
Item.
Per multum cras cras, semper dilabitur aetas.
Item.
Quando dies unus differtur, saepè fit annus.
Item.
Tunc moritur mannus, dum gramina potrahit annus.
PROFUSIO.
Cui largior est copia rei cujusdam, ea prosusius licebit uti.
Copia cui piperis, hoc vescitur ipse polentis.
Facilius est prodigere, quam colligere.
Perditur exiguo, quaesitum tempore longo.
Item.
Res quaesita mora, parva consumitur hora.
Prodigalitatem sequitur indigentia.
Expendens plura, quàm lucri det sibi cura,
Non est delictum, si talis perdit amictum.
Item.
Parca manus, labor assiduus, designat habere.
Larga manus, labor insolitus, desistit habere.
Item.
Perdens cuncta bona, religatur brachia zona,
Prodiga res totum tollit cum semine saccum.
Item.
Qui nimis expendit, alienum postea rependit,
Item:
Qui plus expendit, quàm rerum summa rependit,
Non admiretur, si paupertate gravetur.
Item.
Qui sua demergit, mendicus ad ostia pergit.
Item:
Quisque coquens multum, solet hic consumere multū.
PROMISSIO.
Charetis pollicitationes.
Bursa manet vacua, vox licet ampla tua.
Item.
Promissis dives quilibet esse potest
Item:
Promittit largè, qui certo jam caret aere.
Promissis standum.
Bis non spondebis, quod mox praestare valebis.
Item.
Fas est implere promissa decentia verè.
Item:
Res mala, res stulta, dare nil, promittere multa.
Sponde, noxa adest.
Rem tibi promissam, nulli promiseris unquam.
PROPRIUM.
Dum me titillo, rideo quando volo.
Bis vicit, qui se vincit.
Fortior est qui se, quàm qui fortissima vincit
Oppida: quique potest cor domuisse suum.
Item:
Linguam fraenare, plus est, quàm castra domare.
Item:
Qui scit fraenare linguam, sensúsque domare,
Fortior est illo qui frangit viribus urbes.
Vincere cor propriū, plus est, quàm vincere mundum
Consilium malum consultori pessimum.
Infontem sontes Conantur pendere: verum,
Poe [...]a re [...]rquenda est in caput ipsa suum.
Item.
Saepè suum proprium facit puer ipse flagellum.
Propria domus omnium optima
Est quasi, qui proprius, aureus ipse socus.
Propria vineta caedere.
Unus non alium, vetus annus non docet annum.
Qui sibi malus, nemini bonus.
Est avis ingrata, quae desoedat sua strata.
Item:
Non bonus est ulli, qui malus ipse sibi.
Item.
Si tibi non sueris, nee mihi rector eris.
Tunica pallio propior.
Nunquam privatis alienos anteseraris:
Nam privata sedent, aliena casibus harent.
Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum.
Castigans alios, te castiga prius ipsum,
Ut casugatus sis castigare paratus.
Item.
Exemplum detis, alios quicunque docetis:
Sinon servatis quae prae cipitis, taceatis.
Item.
Me malè castigat, proptio qui crimine sordet.
Item.
Nosce tuas maculas, si noscere vis aliorum.
Item:
Qui me deridet, non sua sacta videt.
Item.
Qui vult alterius oculorum tergere labem,
De proprio citiùs eruat ipse trabem.
Item:
[Page 165] Si culpare velis, culpabilis esse cavebis.
Item:
Si quis damnavit, quod primitus esse probavit:
Talis laudator levitans habetur amator.
Item:
Tunc alios culpa, cum tu sueris sine culpa.
Tute hoc intrasti, omne tibi exedendum est.
Quae secit sibimet mala quisque, pati quoque debet.
PRUDENTIA, SOLERTIA.
Deliberandum ante opus.
Cum tibi sit cura, patrare negotia plura:
Tu primò cura, cujus mora plus nocitura.
Item:
Effundens escas, rarò benè colligit illas.
Item.
Est tardè nimium, post bombum claudere culum.
Item.
Foemineus verè dolor est, post facta dolere.
Item:
Investigetur res quae suspecta videtur.
Nam solet verè res indiscussa nocere.
Item.
Nescit prodesse, qui nescit providus esse.
Item.
Nil cito mutabis, donec meliora videbis.
Item.
Non plus mactabis, quàm tu condire valebis.
Item:
Palmas p [...] visas habeas tu quando chorisas.
Item:
Pravigili cura, semper meditare sutura.
Item:
Praevius in calle fiat, benè qui nequit ire.
Item:
Primò sternatur equus qui tardus habetur.
Item:
[Page 166] Quicquid agas, sapienter agas, & respice finem.
Item:
Res quae sparguntur, totae non saepè leguntur.
Ingenium vires superat.
Magis consiliis, quàm armis, bella geruntur.
Illa quidem faciunt jussa, sed ista jubent.
Mus non uni fidit antro.
Mus miser est, antro qui tantùm clauditur uno.
Omnia probate, quod bonum est tenete.
Nidificans caveas vult passer visere multas.
Item:
Omne, licet charum, tibi quod fore putas amarum
Ejice, nec retine, ne sit tibi causa ruinae.
Item:
Qui videt utilius, & simile deteriora,
Absit eiradius luminis absque mora
Prudentia est, de iis quae ad bene beateque viven­dum conducunt, benè consultare posse.
Corrige praeteritum, praesens rege, cerne suturum,
Hoc enim sapiens vir tenuisse solet.
Item:
Doctor erit, semper qui vivere scit sapienter.
Item:
Principium finémque simul solertia spectat.
Item:
Quis, quid, ubi, quando, cui, quantum, quomodo, quare,
Ista notanda diu respice, quicquid agas.
Item.
Rem praecedentem videas, & cerne sequentem.
Sapiens non eget.
Providus est plenus, improvidus extat egenus.
Tela praevisanocent levius.
Improvisa magis vulnera saepe nocent.
Item.
Non de ponte cadit, qui cum saplentia vadit.
Item.
[Page 167] Se minus asslictum sentit, qui providet ictum.
Item.
Tela nocent levius, visa volare prius.
PUDOR.
Ubi pudor, ibi honor.
Dum cernit quasi flens, veniam petit ipse rubescens.
Item.
Jure coronetur, quicunque pudore repletur.
Item.
Virtutum florem perdis, perdendo ruborem.
PARITAS.
Rarum charum.
Fit, quod contemptis, peto nigrum, panibus albis.
Item.
Omne boni precium nimio vilescit in usu.
Item.
Omne rarum charum, vilescit quotidianum.
Item.
Qui pectit rarò, cum pectine pectitavaro.
Item.
Quod procul assertur, hoc dulcius esse resertur.
Item.
Quod sapit insipidum vitiosa frequentia reddit.
REQUIES.
Quod caret alterna requie durabile non est.
Ictibus assiduis siet hebes quaeque securis.
Item.
In matutinis quicunque cupit vigil esse,
Is cum gallinis habet ire cubare necesse.
Item.
Stare diu nescit, qui non aliquando quiescit.
RISUS.
Fatuus in risu exaltat vocem suam.
Hunc homo deridet, qui multum vel citò ridet.
Item.
[Page 168] Per risum multum, debes cognoscere stultum.
RUSTICI.
Rusticus roga [...]us intumescit.
Collum curvatur villano, quando rogatur.
Item:
Rusticus ins [...]atur, nimi [...] sisaepe rogatur.
Item:
Villicus elatus solet esse nimis rogitatus.
SANITAS.
Sanitatis tuendae remedia quaedam generalia.
Lote cale, s [...]a pranse, vel I, srigesce minute.
Item.
Mingere cum bombis, est res sa [...]issima lumbis.
Item.
Si tibi deficiant medici, medici tibi fiant
Haec tria: mens hilaris, requies, moderata diaeta.
Item.
Si vis incolumem, si vis te reddere sauum,
Curas tolle graves, irasci crede prosa [...]m,
P [...]e mero, coenato parum, non sit tibi vanum
Surgere post epulas, somnum suge meridianum,
Ne mictum retine, nec comprime sortiter anum:
Haec benè si serves, tu longo tempore vivis.
Aer.
Ludicrus ac mundus sit ritu habitabilis aër,
Infectus neque sit, ncc olens soetore cloacae.
Balnea.
Balnea corporibus prosunt, sed visibus obsunt.
Item.
Bal [...]ea sunt grata, sed potio sit moderata.
Atque novellarum suge potum cervisiarum.
Item.
Post ferrum frigus, post balnea quaere calorem,
Post ferrum vigila, post balnea quaere soporem.
Item:
Quantumcunque potes, medicum post balnea potes.
Rheuma, dolor capitis, oculus, dens, vulnera sebris,
Impletus venter, haec septem balnea vitent.
Cerebri confortatio.
Lumina mane, manus surge [...] gelida [...]avet unda,
Hàc illàc modicum purga [...] [...]odicum sua membra
Extendat, crines p [...] [...]tes [...]icet, is [...]a
Consortant cerebrum, c [...] sortant caetera membra.
Edendi atque bibendi ra [...]i [...].
Abstineas pransus po [...]u: quoniam calesactus
F [...]igescit stomachus, si sit potu madesactus.
A primis annis istud quicunque tenebit,
Non e [...] it hydropicus, nec non mala multa cavebit.
Item:
Ex magna coena, stomacho fit maxima poena:
Ut sis nocte levis, si tibi coena brevis.
Item:
Inter prandendum, sit sapè parúmque bibendum:
Ut minùs aegrotes, non inter fercula potes:
Ut vites poenam, de potibus incipe coenam.
Item:
Omnibus assuetam jubeo servare di [...]tam:
Approbo sic e [...]se, ni sit mutare necesse:
Hippocrates testis, quoniam sequitur mala pessis.
Fortior haec m [...]ta medicinae est, certa diaeta:
Quam si non curas, satuè regis, & malè curas.
Item.
Quale, quid & quando, quantum, quoties, ubi, recta
Debent haec medico in victus ratione notari,
Nè malè conveniens ingrediatur iter.
Item:
Quantumcunque potes, inter tua prandia potes.
Et non aegrotes, si mea dicta notes.
Item:
Salvia cum ruta faciunt tibi pocula tuta:
Adde rosae storem, minuúnt (que) potenter amorem.
Tu nunquam comedas, stomachum ni noveris esse
Purgatum, vacuúmque cibo quem sumpseris antè.
Ex desiderio id poteris cognoscere ce [...]ò:
Haec sint signa tibi subt [...]lis in ore diae [...]ae.
Fla [...]uum re [...]entio.
Quatuor ex vento ve [...]unt in ventre retento:
Spasmus, hydrops, colica, & vertigo, hocres probat ipsa.
L [...]tio ma [...]m.
Lotio post mensam tibi consert munera bina,
Mundificat palmas, & lumina [...]eddit acuta.
Item.
Si fore vis sanus, ablue saepè manus.
Nausea marina
Nausea non pote [...]i [...] quemquam vexare, marinam
Undam cum vino mixtam qui sumpserit antè.
Phlebotomia
Denus septenus vix phlebotomon petit annus,
Spiritus uberió [...]que exit per phlebotomiam.
Spiritus ex potn vini mox multiplicatur,
Humorúmque cibo damnum lentè reparatur.
Lumina clarificar, sincerat phlebotomia.
Mentes & cerebrum, calidas facit esse medullas,
Viscera purgabit, stomachum ventrémque coërcet,
Puros dat sensus, dat somnum, taedia tollit,
Auditus, vocem, vires producit & auget.
Item.
Exhilarat tristes, iratos placat, amantes,
Ne sint amentes phlebotomia facit.
Item.
Ex salvatella tibi plurima dona minuta,
Splenem, hepar, pectus, vocem; praecordia purgat,
Innaturalem tollit de corde dolorem.
Item.
Fac plagam largam mediocriter, ut citò fumus
Exeat uberiùs, liberiūsque cruor.
Frigida natura, & frigens regio, dolor ingens,
Balnea, post coitum, minor aetas atque senilis,
Morbus prolixus, repletio potus & escae,
Si fragilis, vel subtilis sensus stomachi sit,
Et sastiditi non sunt phlebotomandi.
Item.
Haec facienda tibi, quando vis phlebotomari.
Vel quando minuis, fueris vel quando minutus,
Unctio, sive lavacrum, & potus, fascia, motus,
Debent non fragili tibi singula mente teneri.
Item.
In plena luna non tangatur tibi vena.
Item.
Martini, Ba [...]ili, Philippi, Battholomai,
His festis minuas, ut longo tempore vivas:
Philip. Barth. dextras, Martin. Blas [...]ique sinistras.
Item.
Omnia de lacte vitabis ritè minutus.
Et vitet potum phlebotomatus homo.
Frigida vitabit, quia sunt inimica minutis.
Interdictus eritque minutis nubibus a [...]r,
Spiritus exultátque minutis luce per auras,
Omnibus apta quies, & motus saepè nocivus.
Item.
Principio minuas in acutis perper acutis,
Aetatis mediae multum de sanguine tolle.
Sit puer atque senex, tollet uterque parum.
Ver tollat duplum, reliquum tempus tibi simplum.
Item.
Qui scindunt venas, min [...]unt de corpore poenas.
Item.
Sanguine substracto, sex horis est vgilandum,
Ne somni fumus laedat tibi sensile corpus:
Ne nervum laedas, non sit tibi plaga prosunda,
Sanguine purgatus, ne carpas protinus [...]scas.
Tres insunt istis, Maiu [...], September, Aprilis.
Et sunt Lunares, sunt velut Hydra dies:
Prima dies primi, postremáque posteriorum,
Nec sanguis minui, nec carnibus anseris uti.
Sit senium atque juventa licet, si sanguis abundat,
Omni m [...]se pro [...]è con [...]rt incisio venae.
Hi sun [...] tres menses, Maius, Septem [...]r, Aprilis.
In quibus eminuas, ut longo tempore vivas.
Item
Ver, aestas, dextras: autumnus hyemsque sinistras.
Q [...]uor [...]c memb [...]a, hepar, p [...]s, copha, cor, vacuāda:
Aestas hepar habet, v [...]r cor, sicque ordo sequetur.
Quatuor anni temp [...].
Temporis a s [...]ivi jejunia corpora siccant:
Quolibet in mense & conse [...], vomitus quo (que) purgat,
H [...]mores noc [...]os, stomachus quos continet intus.
Ver, autu [...]us, hyems, aestas, dominant [...]r in anno.
Temp [...]re vernali c [...]lidúsque [...]r madidúsque,
Et uullum tempus melius est phl [...]botomiae.
Usus tunc homini Veneris confert moderatus.
Corporis & motus, ventrisque solu io, sudor,
B [...]lnea, purgentur tunc corpera per medicinas.
Aes [...]as more calet sicca, & noscatur in illa.
T [...]nc qu [...]que pracip [...]è choleramru [...]ram domina [...]i.
H [...]da, srigida fercula dentur, sit venus extrà,
B [...]ea [...] prosu [...]t, sint ra [...]ae phlebotomiae,
Utilis [...]st r [...]qui [...]s, si [...] cum moderamine potus.
Item.
Temp [...]ibus veris modicum prandere juberis,
Sed calo [...] [...]s dapi [...]us nocet immoderatis.
A [...] s [...] caveas [...] sint tibi luctus,
De m [...]sa su [...] qua [...]tum vis▪ tempore brumae.
Sc [...]us.
Sanat, sancti [...]icat, ditat, te surgere manèr
Item.
[Page 173] Sit brevis aut nullus tibi som [...]us meridianus.
Febris, pigrities, capitis dolor, atque catar [...]hus;
Hac tibi proveniunt ex somno meridiano.
Item.
Surgere manè citò, spatium peragraréque se [...]ò.
Hoc saciet pulch [...]os homine [...], sanósque, jocundos.
Sudor.
Sub qua veste sudas, cave [...]s hanc [...]rre [...]r [...]quenter.
Usus recreatio.
Foeniculus, v [...]r [...]na, rosa & chelidonia, ruta,
Subveni [...]nt oculis dira caligi [...]e press [...]s:
Nam existis a qua sit, quae [...]umina reddit acuta.
Item.
Fons, speculum, gr [...], [...] dant oculis relevamen,
Ma [...]è igitur montes, sub [...]rum inquiri [...]o sontes.
SAPORES.
Hi [...]ervore vigent tres, sa [...]sus, amarus, acutus:
Alge [...] acetosus, sic stip [...]ns, po [...]ticus atque:
Unctus & insipidus, dulcis, dant temp [...]ramentum.
SATIETAS.
Satietas serociam parit.
Angulus erigitur in sacco, quando replet [...].
Item.
Cattus saepè satur, cum capto mure jocatur.
Item.
Dum satur est venter, gaudet caput inde libenter.
Item.
Luxurians asinus saltando comminuit crus.
Item.
Non vult scire satur, quod jejunus patiatur.
Item.
Repletus venter non vult sudare libenter.
Item:
Tunc caput est lae [...]um, dape corpus quando repletum.
Satietas nauseam facit.
Mus satur insipidam dijudicat esse sarinam.
Stat equus & curat, cibus illum quando saturat.
SCRIPTURA SACRA.
Coelum & terra transibunt, verba autem mea non transibunt
Aequor, humus, coelum, vacuas labentur in auras:
Vox autem Domini vivida semper [...]rit.
Item.
Aequora, terra, polus, pariter resoluta liquescent:
Syderei verbum durat at usque patris.
Item.
Aether, campus, aquae, recident discrimine eōdem:
Per seclum Domini verba perenne virent.
Item.
Arva, solum, stellae, casu solventur eodem:
Verba tamen stabunt tempus in omne Dei.
Item:
As [...]ra, solum, pelagus fugiunt: divina per aevum
Perpetuum vivae dicta salutis erunt.
Item.
Cum rebus transit mundi sugitiva figura:
Sed per cuncta Dei secula sermo viget.
Item.
Omnia praetereunt in coelis, aequore, terra▪
Sed se [...]o tempus vivit in omne Dei.
Item:
Omnia sunt hominum subito [...]uitantia motu.
Tempus in aeternum vox viret una Dei.
Item:
Pontus, olympus, agri, simili ratione peribunt:
At Domini cunctis verba diebus erunt
Item.
Rus, polus, oceanus, caldem patiuntur eandem:
Sed Domini semper viva s [...]atuta manent.
Item:
Terra, polus, pontus pereunt: coelestia solùm,
[Page 175] Verba pet aeternos sunt benè firma dies.
Ex ver bo Dei ratio vivendi petenda.
Vitam quaerenti dat i [...]er sacra lectio menti.
Evangelislae qu [...]tuor.
Est Lucas v [...]tulus, Joannes avis, leo Marcus;
Atque homo Mat [...]aeus, quatuor ista Deus.
Ordo libro [...]um sacrorum.
Genesis, Exo. Levit, N [...]merorum, Deuteronomi,
Pòst Josue, Judicum, Ruth, Regum, Paralip▪ Esdrae,
Tobias, Judith, Hester, Job, Davidicúsque,
Verba dat Ecclesi Cantat. Sapit, Ecclesiastic.
Esaias, Jeremi, Barnch, Ezech, Daniélque,
Oze, Joël, Amos, Abdi, Jonas, Miche, Naum. Aba.
Sophon. Aggaeus, Zacha, Malachias, Machabaeus,
Matthaeus, Marcus, Lucas, Postremò Joannes,
Roma, Corint. Galat Ephe Philippen. Colossenses,
Thessal. Timotheus, Titus, Philemon, [...]ebraeus,
Et Actus, Jacob, Petrus, Joan, & Judas, Apoc.
SECURITAS.
Dum manet in nemore lupus, est plebs abs (que) timore.
Securitas gignit lasciv [...]am.
Bella gerunt mures, ubi cattum non habet aedes.
Item.
Dum vult dormire cattus, vult mus resilire.
Item.
Mus salit in stratum, cum scit abesse catum.
SENECTUS.
Aetate prudentiores reddimur.
Amplior in senibus est experientia sensus.
Item.
Prudens consilio ve [...]us est vir, tardus eundo.
Item.
Sunt tria quae verè Solomoni displicuêre:
Os mendax, fatuúsque senex, paupérque superbus.
Item.
Ut nequeas laedi, majori semper obedi.
Utere consilio, vir amice, senum, tibi [...]ando.
Antiquis debetur veneratio.
Ante senex juvenem meritò captabit honorem.
Item.
Vis ut honoreris? semper ean [...]s venereris.
Senectus ipsa morbus est.
Cornix saepè lupum non essugit inveteratum,
Item.
Cum se curat anus, retrò malè sibilat anus.
Item.
Fortè manet juvenum quis, sed nullus seniorum,
Item.
Indiget arvina s [...]pè senex ocrea.
Item.
Optamus senium, dum venerit est malè ventum.
Hoc est gibbosum, surdum, caecúmque morosum.
Senectus loquax est.
Bursa vetus more veteri patet ac hiat ore,
Item.
Ex veteri more, vas est vetus absque liquote.
Item.
Utribus antiquis noli committere vina,
Nec senibus sensum quem retinere velis.
S [...]nes communiter avari sunt.
Quando senex sueris, tibi plus amor imminet aris.
SERMO.
Dicere facilius quàm facere.
Disce bona sari, bona si nequeas operari,
It [...]m.
Omnibus est nomen, sed non est omnibus omen,
Item:
Sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.
Eloquentiae vis maxima.
Christus vim verbis, vim ge [...]is, vim dedit herbis.
Verbis majorem, gemmis herbisque minorem.
Excitat & nutrit sacundia dulcis amorem.
Item:
Lingua facundi, sectantes lubrica mundi,
Candida denigrant, & nigra loquendo dealbant:
Cum dissolvuntur, nec nigra, nec alba loquuntur.
Item.
Litis lingua parens, os terit osse carnes.
Item.
Stellis ac herbis vis est, sed maxima verbis.
Grata brevitas.
Est Domino gratum, verbum verum breviatum.
Item.
Est sermo tanto melior, brevior scio quanto.
Levissima res oratio.
Bis duo notavi, quae non possunt revocari:
Virginitas, tempus, dictum verbúmque, juventus.
Item:
Vox audita perit, sed litera scripta manebit:
Et semel emissum non est revocabile verbum.
Qui moderatur labia sua, prudentissimus est.
Nec nimium taceas, nec verba superflua dicas,
Affectes medium, sic tutus habeberis usque.
Item.
Non sis verbosus, nec in omni samine mutus:
Item:
Nunc est dicendum, nunc est ratione silendum.
Item.
Omnis homo, quacunque domo, qua sede moratur,
Provideat quando taceat, vel quando loquatur.
Item.
Os unum natura, duas formavit & aures:
Ut plus audiret, quam loqueretur homo.
Item:
Pauca loqui, sua verba coqui vult providus: ô qui
Talia consuescit, semper cum laude senescit.
Principium verbi, finem quoque respice verbi,
Ut melius possis praemeditata loqui.
Item:
Qui benè vult fari, benè debet praemeditari.
Item:
Scire loqui decus est, decus est & scire tacere:
Haec duo si poteris scire, peritus eris.
Item.
Si sapiens fore vis sex serva quae tibi mando,
Quid loqueris, & ubi, de quo, cur, quomodo, quando.
Sermo hominis index.
Ex verbis fatuos, ex aure tenemus asellos.
SERVITUS.
Dominis duobus servire nemo potest.
Deficit ambobus, qui vult servire duobus.
Item.
Nan vult verna probus Dominus servire duobus.
Item.
Vix placet ambobus, qui vult servire duobus.
Mendacitas, superbia & pigritia in servis maximè detestanda.
Non habeas servum, mendacem sive superbum.
Item:
Non retine servum, quem noveris esse protervum.
Item.
Saepe prophetizat servus quicunque pigrisat.
Item.
Servi plebani sunt omni tempore tardi:
Dum comedunt, sudant: frigescunt, quando laborant.
Servi Dominis pareant, fidem ostendentes bonam.
Servi servite Dominis vestris sine lite,
Nè dicant ritè vobis, Nunc nunc procul ite.
Item.
Si fueris verna, probitate sis undique verna.
SIMILITUDO.
Aequè pars ligni curvi ac recti valet igni.
Aequalitas non parit bellum.
Aequalis nullum disrumpit sarcina collum.
Item.
Disparibus bobus ratò trahitur benè currus.
Item:
Dividit iniquè, nolens partem dare cuique.
Malo nodo malus cuneus.
Asperior sanat graviores potio morbos.
Nauta nautae.
Dulcia pro dulci, pro turpi turpia reddi
Verba solent, odium lingua sidémque parit.
Item:
Durior immanem succend it sermo surorem.
Item:
Est mirum bellum, quòd asellus culpat asellum,
Pondera succorum nam portat quilibet horum.
Par praemium labori.
Pro cupreis cupreas nummis lege clerice missus.
Item.
Si modicum vlaet aes, missae sint pauca valentes.
Si vis inter se convenit ursis.
Quando lupum lupula vorat, esurit undique sylva.
Item:
Quando lupus est lupulum, nunquam prius est mihi visum.
Item.
Sunt benè concordes iterum, Pilatus, Herodes.
Simile simili gaudet.
Coetus iniquorum gaudet semper acta malorum.
Item:
Consonus esto lupis, cum quibus esse cupis.
Item.
Dum similis simili sociatur, pax dat [...] [...].
Item:
[Page 182] Eligat aequalem prudens sibi quisque sodalem.
Item:
Gaudens gaudenti, stultus placet insipienti.
Item.
Ni mihi sis ut ego, non eris alter ego.
Item.
Prudens prudenti, stultus placet insipienti.
Ridens ridenti, flens flenti, pauper egenti.
Item:
Quale forum fuerit, vectigal tale requirit.
Item:
Saepius est hospes talis, qualis suus hospes.
Item.
Semper adest similis simili, licet undique vilis
Item.
Se quaerunt & amant similis, simul undique clamant.
Item.
Sic suit, est, & erit: similis similem sibi quaerit.
Vulpinari cum vulpe.
Difficile est vulpi, scciam decipere vulpem.
Item.
Fur malè furatur, si sur domui dominatur.
Item.
Hoc est dissicile, vulpem comprendere vulpe.
Item:
In domibus surum furari sit tibi durum.
Item.
Res miranda, nova picae sur abstulit ova.
SIMPLICITAS.
Estote prudentes veluti serpentes, & simplices sicuti columbae.
Est bona simplicitas, est mala simplicitas.
Simplicibus facilè imponitur.
Est facilis salli mens falli nescia, falli
Simplicitus facili credulitate solet.
Item:
[Page 183] Fallitur ex facili, qui caret arte doli.
SIMULATIO, DISSIMULATIO.
Ficta cita recidunt in naturam suam.
Empta fides, radice carens, est nescia stare.
Sed perstat verum, rumor & ipse cadit.
Melle litus gladius.
Mel potas ore: sed sel latitat tibi corde.
Item:
Pelle sub agnina latitat mens saepe lupina.
Item:
Simplex apparet, simplicitate caret.
Item.
Simplicitas extrà est, residet sub pectore vulpes.
Non omnes qui habent [...]itharam, sunt [...]itharoedi.
Auri natura non sunt splendentia plura.
Item.
Fae tibi devites sub falso nomine mites,
Nec credas undam placidam non esse profundam.
Item.
Flos in pictura non est nisi sola figura.
Item:
Naso stertentes interdum sunt vigilantes.
Item.
Non cocus ex cultro longo nec virgo probatur.
Dependente coma, non clericus ampla corona.
Item.
Non est in speculo res quae speculatur in illo.
Item:
Non infirmatur, quisquis vae, vae, tibi satur.
Item:
Non omnes discunt, qui scholas undique quaerunt,
Sed plures veniunt, ut videantur ibi.
Item:
Non omnes sancti, qui calcant limina templi.
Item.
Non orat semper stans intra templa frequenter:
[Page 180] Sed quoque lascivas interdum quaerit amicas.
Item.
Non teneas aurum totum quod splendet ut aurum,
Nec pulchrum pomum quodlibet esse bonum.
Item.
Omne quod est rubeuru, nomen non impetrat auri:
Omne quod est nitidum, non imitatur ebur.
Item:
Quisque coronatus non presbyter est vocitatus.
Qui nescit dissimulare, nescit imperare
Nescit regnare, qui nescit dissimulare.
SOLUTIO.
Dum malè computo, sicque recedo, tune benè solvo,
Solve libens vina, vel non dic, vina propina.
SOMNIUM.
Somnia diuturnas animi cogitationes quandoque referunt.
Ad tribulos asinus, semper sua somnia vertit.
Item.
Somnia de siliquis sus cernit, quando quiescit.
Somnia falsa veris miscent.
Deludunt multos nunc somnia, quod vetus est mos.
Item:
Interdum veram praetendunt somnia causam.
Item:
Somnia ne cures, nam fillunt plurima plures.
SOMNUS.
Somnus modum non excedat.
Est sanum planè de lecto furgere manè.
Item.
Longa quies somni, vitio sit fomes in omni.
Item.
Sanat, vivisicat, ditat quoque surgere manè.
SPES.
Dominus adjutor & protector est sperantium in se.
Cum pascat corvos Deus, & non deseret orbos.
Item:
[Page 181] In Domino dirum mortificabo virum.
Item.
In solo sperare Deo, tutlssima res est:
Spem fidam nunquam non jubet esse ratam.
Item.
Spes confisa Deo, nunquam refusa recedet:
Magnanimo interea pectore damna feram.
Dum spiro spero.
Impositis galeis tractantur foedera pacis.
Item.
Manè sub aurora res vertitur ad meliora,
Lumine participat, qui modò caecus erat.
Item.
Multum delirat, non sperans dummodo spirat.
Item.
Rebus in adversis melius sperare supersis.
Spes pretio emenda non est.
Plus valet in manibus passer, quàm sub dubio grus.
Spes servat afflictos, sed & multos decipit.
Cum spes frustratur, non spes, sed poena vocatur.
Item.
Est spes in dubiis semper comes optima rebus.
Item.
Qui furnum superat hiando, diu puer hiscet.
Item.
Spes reficit Dominum, fallit & ipsa suum.
Item.
Spes servare solet, sublata sorte secunda,
Spe sola solor, spes superesse sinit.
STULTITIA.
Ob res portandas asini vocitantur ad aulas.
Dulce est, desipere in loco.
Esse loco stultum, est saepius utile multum.
Insipientia est, quae abundat in malo.
Linguam cum manibus nescit compescere stultus.
Item.
[Page 186] Fac male, dic multum, si te vis reddere stultum.
In ore fatuorum, cor illorum.
Insipiens fatur subitò, quicquid meditatur.
Item:
Si secretarum seriem vis n [...]scere rerum,
Ebrius, insipiens, pueri, dicunt tibi verum.
Item:
Stultus nil cleat, quod habet sub corde revelat.
Stul [...]us nes [...]it uti foelicitate.
Cujus mens stulta, pro pauc [...]s vult dare multa.
Item:
Stultus habens pura, vor [...]t haec vivens sine cura.
Stulto homine nihil intractabilius.
Argue consultum, te diliget: argue stultum,
Avertet vultum, nec te dimittet inultum.
Item.
Cum fatuis, chari pueri, nolite jocari.
Item:
Cum forti fatuo certatim ludere nolo.
Item:
Mori morantur, quocunque sub axe morantur.
Item:
Offendit multum, qui corrigit ad bona s [...]ultum.
Item:
Quo plus superstat fat [...]us, eo stultior extat.
Item.
Unus blax multos faciet per secula stultos.
Stul [...]i facilè laetantur & [...]ristantur.
Laetatur stultus, dum sermo datur sibi cultus.
Item.
Laetisicat stultum dives promissio mul [...]um.
Item.
Stultus quandò videt, quod pulchra p [...]ellula ridet,
Mox fatuus credit, se quòd amare velit.
Item.
Stultus ridere solet, & pro gramine [...]lere.
Stulti improvidi sunt.
[Page 187] Insipiens curam malè ges [...]at corde [...]uturam.
Item.
Stultus l [...]s sua mi calcaria viscitur obli.
S [...]ul [...]i magis ex sermone, quàm aspectu cog [...]oscuntur.
A [...]stimo quod multi sunt i [...]isi, quasi stul [...].
Item:
Ex verbis satuos, ex aure tenemus asellos.
Item.
Irrisos multos invenimus undique stultos.
Item:
Multi sunt asini nunquam saccis onerati.
Item.
Sunt asini multi, solùm bino p [...]de sulti.
TACITURNITAS.
Non semper silendum, vide Sermo.
Qui tacet ut mutus, rarò fit mun [...]re tutus.
Qui tacet, annuere uidetur.
Non contradicens, dicitur esse s [...]quens.
Silentii tutissimum praesidium.
Nil melius verè, quàm cum ratione tacere.
Item.
Saepe carent multa responsis verbula stulta.
Item.
Ut mala vitentur, aliquando verba tacentur.
Tacere qui nescit, nescit loqui.
Perdo silere bonum, dum loquor ipse malum.
Item.
Qui modicum fatur, sapiens hic esse probatur.
TARDITAS.
Sat citò, si sat benè.
Est multum factum, si sit benè quodque peractum.
Tardè venientes, malè sedentes.
Pòst teneat sedem, qui post me construit aedem.
Item:
Qui tardus fuerit, & fercula sumere quaerit,
Aut malè prandebit, aut sedis honore carebit.
Saepe domum prop [...]iam vir reperit undique clausam.
TEMPERANTIA. Vide Ebrietas.
Nos qui sumus Dei, sobrii su [...]us.
Non ut edas, vivas: sed edas, ut vivere possis.
Item.
Visne coronari, vis deliciis saturari?
Is [...]ud tibi praesto dictum breve: Sobrius esto.
Temperantia sanitatem tuetur.
Cui charus venter, cibat hunc tractátque decenter.
Item.
Esse cupis sa [...]us? sit tibi parca manus.
Item.
Gulae pone metas, ut sit tibi longior aetas.
Item.
Non tibi sit venter Dominus, sed vive decenter,
[...]t medicus fatur, parcus de morte levatur.
Item.
Parcito saepe cibis, & sic annosior ibis.
Item.
Parcus vescendo, parcis [...]imus es [...]o bibendo.
Item.
Pauca voluptati debentur, plura saluti.
Item.
Sanior esse potes, si cum moderamine potes.
Item.
Si vitare velis morbos, & vivere sanus,
Non bibe non sitiens, & non comedas satiatus.
Item.
Sume cibum modicè, modico natura sovetur:
Crapula vitetur, nè corpus ménsque gravetur.
Item.
Vix erit inter cus tibi, si scis mandere parcus.
TEMPUS.
Accomoda te temp [...]ri.
Et tog [...] si [...] [...]alis, ventus sit borealis.
Simonis Judae non debes currere nudè.
Item:
Tunc bonus est ignis, cum pendent stiria tignis.
Fugit irreparabile tempus.
Bis duo notavi, quae non possunt revocari:
Virginitas, tempus, dictum verbúmque, juventus.
Item.
Damna s [...]eo re [...]um, sed plus [...]leo damna dierum:
Quisque potest rebus succurrere, nemo diebus.
Item.
Ludis & indulges genio, sed labitur aetas:
Labitur, & nunquam, quae suit, illa redit.
Item.
Non stat per menses septem Maius redolentes.
Item.
Quàm brevis est hora, quae labat absque mora!
Item.
Tempora transibunt, & gaudia vana peribunt.
Item.
Transit ut unda [...]luens, tempus & hora rue [...]s.
Omnia fert tempus.
Cum sunt matura, breviter pyra sunt ruitura.
Item:
Cuncta tra [...]t secum vertitque volubile tempus,
Nec patitur certa currere quaeque via.
Item:
Incipe spe, melius dedit, & dabit omnia tempus.
Item.
Ipsa etiam veniens consumit saxa vetustas,
Et nullum est quod non tempore cedat opus.
Item.
Mulcet longa dies saevum indomitúmque leonem.
Item.
Non sibi, sed rebus, peritura tempora currunt,
Quae vel erant, vel erunt, vel sunt, vel origine surgunt,
[Page 190] Crescunt, aut pereunt, semper aguntur, agunt.
Item.
Tempore mitescunt, posita f [...]ritate, leones:
Tempore leni [...]i tygris & ursa solet.
Item:
Tempore sanatur, quod ratione nequit.
Temporum notatio.
C [...]ara dies Panli, bona tempora denotat anni,
Si [...]e [...]i [...]t [...]bulae, pereunt animalia quaeque.
Si [...]r [...]t vent [...], n [...]scuntur praeli [...] genti:
Si nix aut pluvia, desig [...]t tempora cara,
Da [...] Clemens hyemem, dat Petrus ver cathedratus,
Ae [...]uat Urbanus, a [...]tumnat Bartholomaeus.
Item.
Ver P [...]ro detur: aest [...]s exinde sequ [...]tur.
Hanc dabit Urbanus: aut [...]mnum Symphorianus:
[...]s [...]um [...]le [...]entis c [...]p [...]t hye [...]is e [...] venientis.
[...] clares [...]it, quòd hyems algore rigescit.
Lu [...] crescente, tu carpere poma memento:
Nam dum decrescit si c [...]rpseris, inde putrescit.
Pocula Janus amat, sed Febrius Algeo clamat,
Mart [...]us arva fodit, sed Aprilis slorida prodit.
Flos & fons nemorum [...]unt Maio somes amorum,
Dat Junius soe [...]a, Julio resecatur avena,
Augustus spicas, September colligit [...]vas,
Seminat October, spoliat virgulta November.
Qu [...] habere cibum, porcum mactando December.
Si pl [...]it in sesto processus Martiniani,
Quinquaginta solet continuare dies.
TERRA.
Terra mater est omnium
Altivolans volu [...]ris, tamen escam quaerit in imis.
TESTIMONIUM.
Non loq [...]ris contra proximum tuum falsum testimonium.
Co [...]ditio, sexus, aetas, discretio, sama.
[Page 191] Et fortuna, fides, in testibus ista require.
Item:
Inveniet falsos testes, qui quaeritat illos.
TIMOR.
Prona est timori semper in pejus fides.
Pessimus in dubia sorte propheta t [...]mor.
Quantum quisque timet, tantum sugit.
Sic adstat socio, sicut lepus ipse molo [...]o.
Item:
Si timor in mente, currit vetus ipse repentè.
Res est imperiosa, timor.
Quatuor ista, timórque, odium, dilectio, census.
Saepè solent boni rectos pervertere sensus.
Timidi nunquam statu [...]re trophaeum.
Ne se mutat, qui se mutari desperat.
Item:
Non mare transisset, pavidus si nauta fuisset.
Item.
Non venit ad silvam, qui cuncta rubeta veretur.
Item.
Ramum quemque timens, malus est venator & amens.
Ubi timor, ibi pudor.
Debet adesse timor, vel perit omnis honor.
Item.
Quando puer crescit, & non metuendo pavescit.
Tunc sibi decrescit honor omnis, quando senescit.
VALETUDO.
Si non aegrotat, benè mingit qui benè potat.
VENATIO
Dum canibus cervus capitur philomeláqueniso,
Dum volat accipiter, quasi tunc sumus in paradiso.
VENUS. Vide Amor, & Meretrix.
Curis arctatur, si quis Veneri sociatur.
VERITAS.
Loquimini veritatem unusquisque proximo suo.
Verbum laudatur, si sactum tale sequatur.
[Page 188] Veritas odium parit.
Displicet omni hero, qui vult intendere vero.
Item.
Hic o [...]endit herum, qui vult nimis edere verum.
Item.
Ostia clausa sera mihi sunt, quia profero vera.
VESTITUS ET
Ornatus.
Vestes soemineae benè nocte tegunt, quia longae.
Simia est s [...]ia, etiamsi aurea gestat insignia.
Cinge caput lauro, tege gemmis corpus & auro.
Si fueris pridem, rem [...]nebis as [...]us idem.
Item.
Est in persona pudo [...] insipiente cor [...]n [...].
Vestis virum facit.
Hunc homines decorant, quem vestimenta decorant.
Item.
In vili veste, nemo tractatur honestè.
Item.
Si careas veste, nec sis vestitus honestè,
Nullius est laudis, quamvis sapis o [...]e quod audis.
Item:
Si te non amicis, nunquam placebis amicis.
Item:
Vestes, non homines, omnis honorat homo.
Item:
Vir benè vestitus, in millibus esse peritus
Creditur, in mille quamvis idiota sit ille.
Veste decenti tegatur corpus.
In curta tunica, saltat miles quasi pica.
Item:
Invidiam nimio cultu vitare memento.
Item:
Non cures juvenis multum, qua veste tegaris:
In vestimentis non est sapienta mentis.
Item.
[Page 189] Qui nimium cultus amat, sit pauper adultus.
VEXATIO.
Est misero pejus derisio, quàm dolor ejus.
VICINITAS.
Proximus Ecclesiae semper vult ultimus esse.
Qui se non noscat, vicini jurgia poscat.
Melior est vicinus jux [...]à, quàm frater procul.
Non homines tribules, quos tu scis esse tribules.
Item.
Sit benè, sit ne malè, cum vicinis teneas te.
VIRTUS.
Deus operatur in vobis virtutes.
Virtutum munus praestare potest Deus unus.
Invia vir [...]uti nulla est via.
Ire bonus sanguis quò nescit, repit ut anguis.
Virtus auro nobilior est.
Collige thesaurum, qui gemmas vincit & aurum:
Nempe bonos mores, thesauros interiores,
Tollere quos fures nequeunt nec rodere mures.
Item.
Gazas congestas praecellit mentis honestas.
Item.
Hic benè se ditat, qui semper noxia vitat.
Item:
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
Virtus fuga est vitii.
Est virtus ver [...], semper malefacta cavere.
Vir [...]us gloriam parit.
Dedecus est natis, claros habuisse parentes,
Ni studeant illis moribus esse pares.
Item:
Disce bonos mores, si [...] te comitantur honores.
Item.
Filius ancillae moratus plus valet ille:
Quam regis natus, qui non est morigeratus.
Item:
[Page 192] Illustrem gentem satis hic habet atque parentem,
Qui virtute suam nobilitat patriam.
Item.
[...] pa [...]e [...] tibi sit Thersites, dummodò tu sis,
[...] similes, Vulcaniáque arma capessas,
Quàm te Ther [...]ae similem producat Achilles.
Item.
Mi [...]en [...]ur potius, quos munera mentis adornant,
Quàm qui corporeis enituêre bonis.
Item.
Nobilitas morum plus ornat, quàm genitorum.
Item:
Nobiliter vivens & agens, haec nobilis est gens.
Item:
Non pa [...]er aut mater puero dant nobilitatem,
Moribus & vita nobilitatur homo.
Item:
Scire bonos mores, dat divitias & honores:
Donabit scire miseros cum regibus ire.
Item:
Virtus nobilitat hominem: virtute remota,
Migratin exilium nobilitatis honor.
Virtus omnia in se habet bona.
Dilige virturem, si vis retinere salutem.
Item:
Fac benè, dic parum, si te vis reddere charum.
Item:
Nulla valet vita, nisi sit virtute polita
Item.
Vir bonus est pluris, quàm tota scientia juris.
Item.
Vir fine virtute, semper manet absque salute.
Virtus post num [...]os.
Ad lucrum mores multi sunt, non ad honores.
VITA.
Vita aeterna. Vide Judicium extremum.
[Page 193] Vita brevis ac misera. Vide Homo.
Est haec vita brevis, lubric [...], poena, dolor.
Item.
Est haec vita brevis, transit ut aura levis.
Item.
Est tua vita brevis, modò vivis, cras morieris.
Item.
Fallitur Insipiens vitae praesentis amore:
Sed sapiens benè scit, quantum sit plena dolore.
Item.
Heu patimur mulctas pro vili corpore multas.
Item.
Itur quò scitur: nescitur quando reditur.
Item.
Non potest sine vae nunc vivere filius Evae.
Item.
Omnis in hoc mundo fragilis stat sicut arundo.
Item.
Omnibus in terris dolor est, regionibus, aulis,
Urbibus, in cunctis cura labórque locis.
Item:
Quid prodest homini, si vivat saecula centum?
Cum moritur, vitam transisse putat quasi ventum.
Item:
Vita brevis, velut umbra, Ievis, sic annihilatur,
Sic vadit, subitóque cadit, dum stare putatur.
Item.
Vita quid est hominis, nisires vallata ruinis
Item
Vita quid est? labor est, & habendi vana cupido.
Tristis ad extremum sollicitudo diem.
Vita magis in pretio est quàm quaeque temporalia bona.
Ut vitam redimas, vestes ac omnia vendas.
UNUS.
Vir unus, nullus vir.
Nusquam denarius auditur clangere solus.
Omni fine soli dominantur ibi duo soli.
Item.
Sermo solius est quasi dimidius.
Item.
Solus quando datur, tunc nullus homo reputatur.
Item.
Unus homo veram nunquam sacit esse choream.
Vincus oculus charissimus
Solus tergendus oculus sit & aspiciendus.
VOLUNTAS.
Deus operatur & velle & persicere.
Non est velle bonum mihi vel tibi perpetuatum:
Volenti facile est imperare.
Quando libens graditur, crine vir attrahitur.
Volenti nihil est grave.
Hoc portat leviter, quod portat quisque libenter.
Veluntem bovem ducito.
Bos ad aquam ductus, non vult potare coactus.
Item.
Invitis canibus nil venator capit ullus.
Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas.
Exiguum munus cum dat tibi pauper amicus,
Accipito placidè, & plenè laudare memento.
Item.
Hospitis in mensa vultum, non fercula pensa.
Item.
Pauperis in mensa vires, non fercula pensa.
VOLUPTAS.
Deliciis ad astra non itur.
Asper erit victus, asper labor, asper amictus,
Aspera cuncta tibi, si vis super aethera scribi.
Item.
Mentes corruptas excaecat blanda voluptas.
Item.
Sperne voluptatem, pulchram cole sobrietatem.
[Page 195] Haec quos prostavit, virtutibus evacuavit:
Haec quos subjecit, pecudes sine robore secit:
Haec regit & munit, superis conjungit & unit.
Item.
Spiritus inde perit, dum corpus dulcia quaerit.
USUS.
Usus facit artem.
Artem discamus, usum verò teneamus.
Item.
Doctrinae pater est usus, doctrina scholaris:
Intercisa perit, continuata viget.
VULGUS.
Vulgo instabili satisfacere nemo potest.
Pravo servit hero, qui vulgo servit iniquo.
CONCLUSIO.
O homo devita peccatum, tótque pericla:
Nam si coecus eris, nullóque dolore moveris,
Atque Deum spernes, animam cum corpore perdes.
Et nisi parebis, coelesti sede carebis.
Proverb. 20.‘Luxuriosa res vinum, & tumultuosa [...]brie­tas: quicunque his delectatur, non erit sapi­ens.’
Proverb. 31.‘Noli regibus ó Lamuel, noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas. Ne forte bibant & obliviscantur judiciorum, & mutent causam siliorum pau­peris.’
Esaiae 5.‘Vae qui consurgitis mane ad ebri [...] atem sectandam, & potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis.’
Ibidem.‘Vae qui potentes estis ad bibendum vi­num, & viri fortes ad miscendam ebriota­tem.’
Esaiae 28.‘Verùm hi quoque prae vino nescierunt, & prae ebrietate erraverunt. Sacerdos & prophe­ta nescierunt prae ebrietate, absorpti sunt à vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt vi­dentem, ignoraverunt judicium. Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiúmque, ita ut non esset ultrà locus, &c.’
Oseae 4.‘Fornicatio & vinum, & ebrietas auferunt cor.’
Habacuc. 2.‘Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum, & inebrians, ut aspiciat nuditatem eius. Repletus est ignominia pro gloria. Bibe tu quoque, & consopire: Circumdabit te calix dexterae Domini, & vomitus ignominiae super gloriam tuam, &c.’
Ecclesiasticus 31.‘Quàm sussiciens est homini erudito vinum exiguum, & in dormiendo non laborabis illo, & non senties dolorem. Vigilia & cholera & tortura viro infrunito, somnus fa [...]tatis in homine pareo.’
Ibidem.‘Diligentes in vino noli provocare, multos enim exterminavit vinum, &c.’
Ibidem.‘Vinum in jocunditatem creatum est, & non in ebrietatem ab initio. Exultatio animae & corporis vinum moderatè potum. Sanitas est animae & corporis, sobriè potus. Vinum mul­tum potatum irritationem, & iram, & ruinas multas facit, &c.’
Ecclesiasticus 37.‘Propter crapulam multi abierunt: qui au­tem abstinens est adiicit vit [...].’
Mat. 17.‘Hoc genus non ejicitur, nisi per orationem & jejunium.’
Luc. 21.‘Attendite vobis, ne fortè graventur cordae vestra in crapula & ebrietate.’
Rom. 13.‘Abiiciamus opera tenebrarum, & indua­mur arma lucis, sicut in die honestè ambule­mus: non in comessationibus & ebrietati­bus.’
1 Cor. 5.‘Si is qui frater nominatur, ebriosus est, cum hujusmodi nec cibum sumite.’
Gal. 5.‘Manifesta sunt opera carnis quae sunt ebri­tates, [Page 198] comessationes & his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.’
Ephes. 5.‘Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.’
1 Thes. 5.‘Non sumus noctis neque tenebrarum. Igi­tur non dormiamus sicut & caeteri: sed vigi­lemus & sobrii simus. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt, & qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, sobrii si­mus.’
Ad Tit. 2.‘Loquere quae d [...]nt sanam doctrinam, ut senes sobrii sint.’
1 Pet. 4.‘Sat est nobis, quòd antéacto vitae tempore vo­luntatem gentium patraverimus, cum versa­remur in lasciviis, concupiscentiis, vinolentiis, comessationibus, compotationibus, &c. Sitis igitur sobrii & vigilantes ad orandum.’
1 Pet. 5.‘Sobrii estote, vigilate: quoniam adversa­rius vester diabolus tanquam leo rugiens ob­ambulat, quaerens quem devoret.’

INMENDACES OBTRE­CTATORES.

In detractores malè qui surantur honores,
Atque bonos fictis cupiunt traducere dictis,
Haec ediscatur, & cantio saepe canatur.
Laus tibi sit Christe, quoniam liber explicit iste:
Dextrae scriptoris benè dic precor omnibus horis.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.