Aeternitati Sacrum. SERENISSIMƲS, POTENTISSIMƲS, AƲSPICATISSIMƲS PRINCEPS, OLIVARUS, Ejus Nominis Primus, Ex Nobili CROM WELLORUM Familiâ oriundus, BRITANNIARUM PROTECTOR Inauguratus 1653. Decembris 16;

Christianae Religionis Columen,
Protestantium Asylum,
Pietatis Fautor, & Exemplar,
Academiarum Stator,
Gladio potens, & Eloquio,
Gentis, & AEtatis suae Culmen,
Orbi Notus, & Sibi,
Victus à Nullo, nisi à Seipso,

BRITANNICUM IMPERIUM, non Sibi perinde, atque Patriae asseruit. Id quod sic ampli­ficavit, ut Occidentalis India ad Leonis Albi rugitum perhorruerit. In quam, & Copias, & Colonias per Atlanticum deduxit, 1654. Stupenda verò, quae in Mari propiore gessit, eloquatur TUNETUM; & Nostris Amica Classibus Argira; & Gades, quos Superbi incolunt Hispani; & Canariensium Arces Ligneae nostro pulvere pyrio concrematae. Haec autem singularia sunt, & angusta. Universum insuper Oceanum, Ipse, ut Tremor Ponti, & alter Piratarum Scopulus, Mercatoribus nostris tutum reddidit. Quin &, Ejus Auxiliis juxtà ac Consiliis, Dunkirkâ Praedonibus maritimis infami, Angliae (que) propiùs infestâ, terrâ, maríque obsessâ, & ad deditionem coactâ, Galli, Anglorum ope, in ipsa Flandriae viscera penetrârunt 1658.

Praelia verò Ejus Terrestria, non solùm Intestina, sed etiam Ea, quibus cum Scotis & Hibernis decertavit, ut Fidem, ita & Numerum exsuperant. Siquidem, vel uno Quinquennio plura & grandiora praestitit, quàm multorum facilis Po­testas Lustris decem. Hic enim BRITANNICI IMPERII Genius, & Ipsa Herôum Entelechia, Compatriotarum suorum Animos erexit, erectos auxit, Auctos nobilitavit.

Absque quo fuisset, Anglia nec vires suas nôsfet; nec Exteris innotuisset. Qui, licèt Ipse fuerit Rebus Gestis Par Regibus, Ipsum tamen Regis Nomen, communi Omnium Ordinum suffragio oblatum, detrectavit. Suspiravit enim, non ad inanem Titulorum umbram, sed ad veram Meriti Glorian. Cujus postea Verecundam Magnanimitatem, In­sidiae, & ejus Capiti Pugiones intentati, malè exceperunt. Quo [...] ubi sagaciter evitâsset, (exitiali morbo, septimanas ali­quot, conflictatus) tandem inevitabili Fato, inter Suorum Singutus, Lacrymas, & Tertiata Verba, humanitus conces­sit. Et, (in memoriam Ejus nunquam interituram) quae indefesâ, & insuperabili Virtute suâ acquisiverat, Successori Suo moriens legavit; Angliam (devictis Hostibus, & Partium Studiis domi consopitis) ad Pristinam ejus Gloriam restitutam. Scotiam & Hiberniam Pacatas, & Paceflorentes. Pacis foedera, cum Gallis, Lusitanis, Suecis, Danis, Belgis, Venetis, Helvetis, Repub. Bremensi, &c. inita. Et, (quo nihil vel Ipsi gloriosius, vel Nobis felicius) reliquit Filios Binos, tum egregiis suis dotibus conspicuos; tum Paternae Claritatis, & Fortitudinis aemulos.’

Quorum Natu Major, Illustrissimus RICHARDUS Senatûs, Populique Britannici, non Consensu modó, sed & Applausu, (ad continuandam Pacem Bello tam impensè quaesitam, tam diu desideratam)in PROTECTO­RATU, & in INPERATORIS Munere, Patri suo Ter-Maximo, maturé successit; Cui, superiore Anno, in celeberrimae Oxoniensis Academiae Cancellariatu, & in Bonarum Literarum Patrocinio, tum ex proprio meri­to, tum ex Totius Academiae voto, successerat.

Nobilissimus veró HENRICUS, Natu Minor, [...]iberniae LOCUM-TENENS Autoritate Supremâ constitutus, Eandem hodie, Pié, Fortiter, & Prudenter administrat.

Natus Anno 1599, Aprilis Vicesimo quinto.

Denatus Westmonasterii, in Basilica Alba-Aula nuncupata, Anno 1658, Septembris Tertio. Ut, quo Die, in duobus Praeliis infignissimis; Altero 1650, non procul Dunbarrâ in Sc [...]tia; Altero 1651, ad Wigorniam in Anglia, depugna­tis, Hostium suorum robur attriverat; eodem etiam Ejusdem Mensis Die, de Morte, Hoste ultimo, Triumphârit. Quo in Triumpho, Spiritus Ejus coelestis terrenâ Tabernaculisui domo egressus, & Coelo redditus, (quod potissi­mùm in toto vitae suae decursu anhelaverat) in Beatarum Anim [...]rum Coetum, & Gaudium, Piorum precibus, & An­gelorum manibus tralatus est.

Joannes Harmarus Lin. Gr. P. P. Oxon. debitâ cum Observantiâ Posuit.

LONDINI, Typis Joannis Macock, Anno Domini 1658.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.