Hymnus Eucharisticus.

Praeludium.

EXultate Justi in Domino; Rectis est Laus decora:

Cantate Deo Canticum novum; scitè pulsate cum laeto sonitu.

Quia rectum est Verbum Domini, & omne Opus Ejus in Fide: Diligit Justitiam & Judicium; Misericordiâ Domini plena est Terra.

Quàm pretiosa est Benignitas tua, Deus? Filii hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt; Saturabuntur pinguedine Domus tuae; De Torrente Deliciarum potabis eos.

Nam apud te est Fons Vitae, in Luce tua Lucem videamus.

Chorus Primus: 4 Voc.

Extende tuam Clementiam in eos qui te norunt, & Justitiam tuam his qui recto sunt Corde; Nè me superborum pes aggredi­atur, nè moveat me manus Impiorum.

Deus est nobis Spes & Robur; Auxilium in adversis praesen­tissimum: Idcirco non timebimus licèt moveatur Terra, & Mon­tes transferantur in medium Mare.

Flumen amoenum laetificat Civitatem Dei, sacrum Supremi Domicilium.

Deus est in medio Illius, non dimovebitur.

Deus Illam maturè adjuvabit.

Durat Misericordia Domini à seculo in seculum erga timen­tes eum & Justitia ejus erga Filios, erga Observantes Foedus ip­sius & qui sunt memores Mandatorum ejus ad faciendum ea.

Collauda Dominum Anima mea; & omnia interiora mea, be­nedicite sancto ejus Nomini.

Chorus Ʋltimus a 5 Voc. cum Instrumentis.

Sit benedictus Dominus Deus Israelis, qui solus facit mirabi­lia; Sit benedictum Nomen ejus gloriosum; & impleatur Gloriâ ejus tota terra. Nos benedicemus Deo nunc & in seculum, Ejus Clementia erga nos excellit, Halelujah, & Fides Domini in aeter­num, Halelujah.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.