PROPONITUR, MAimonidis More Nevochim typis mandandum Lingua Arabica, qua ab Authore primò scriptum est. Suscipiendi Operis causae sunt,

  • I. Latina editione Buxtorfiana ante multos annos prorsus distracta & absumpta, iste Liber (ad explicandas S. Scri­pturas apprime utilis) hodie quovis pretio non est redi­mendus.
  • II. Quamvis Clarissimi Buxtorfii Versio Latina (si modo ha­beri posset) maxima ex parte sit accurata, alicubi tamen est justo laxior, & alibi aliquando Virum Doctissimum fe­fellit Linguae Hebraicae amphibolia, cum non esset origi­nalem Textum Arabicum consulendo.

Cum itaque Doctrinam dicto Libro contentam à tertia tan­tum manu (idque aliquantulum imperfecte) traditam hactenus acceperimus, si melioris Literaturae Patronis vi­sum fuerit, Maimonides ipse ex nova Editione sequente mo­do instituta, propriis suis verbis Arabicis loquens audiatur: viz.

  • I. Textus Originalis Arabicus ex Hebraicis Literis (quibus à Maimonide scriptus est,) in proprias Arabicas transcri­batur, & Typis Arabicis evulgetur.
  • II. Apponatur Textus Arabici justa Translatio Latina.
  • III. Ad calcem cujusque paginae adjiciantur Notae quaedam necessariae, tam ad Textum Arabicum quam ad Versio­nem Hebraicam pro nata occasione spectantes.

Si autem tales Notae censeantur facere ut hoc Opus in nimi­am molem excrescat, his omnibus omissis, nudus Textus Arabice & Latine emittatur. De his autem penes hujus Operis Promotores judicium esto.

Dicti Operis sequitur hujusmodi SPECIMEN.

[Page] [...] [Page] [...] [Page] [...]

O Discipule charissime R. Jo­seph (custodiat eum Rupes sua) fili R. Jehudae (cujus quies sit in Paradiso,) quando substitisti mecum, & ab extremis-parti­bus Regionis contendisti ad legendum coram me, magna fuit apud me aestima­tio tuî propter cupiditatem tuam ad vehementiam usque in Doctrinae-acqui­sitionem. Et quando in Carminibus tuis vidi hoc ex vehementiâ desiderii tui ad res speculativas, (quod fuit post­quam Epistolae tuae & Consessus tui ab Alexandria ad me pervenissent, antequam phantasiam tuam expertus fueram,) tunc dixi, Fortassis desiderium ejus for­tius est apprehensione ipsius. At quan­do coram me legisti de Scientiâ Astro­nomiae id quod tunc legisti, & de Ma­thematicis ea quae praemiseras, (quo­rum necessaria erat praestratio,) tum auxi de te gaudium propter ingenii tui praestantiam & phantasiae tuae prompti­tudinem. Et deinde videns desideri­um tuum ad Mathematica esse magnum, reliqui te ad exercitationem in eis, cum probe scirem intellectum tuum. Quan­do vero legisti coram me de Arte Lo­gica id quod tunc legisti, spes mea in te intensior fuit: & tum perspexi te esse idoneum cui Librorum Propheticorum Arcana revelarentur, ut ita observares ex illis ea quae perfectiores observare debent. Ideoque incepi aliquid de his tibi1 [Page]insinuare. Cum autem viderem te ad­huc plus à me petere, meque urgere ut res aliquas Theologicas tibi explica­rem, & ut de istis scopis Scholastico­rum te informarem, an scilicet istae methodi essent demonstrativae necne, aut ex quali tandem sorte essent; & viderem te aliquantulum profecisse in aliquibus horum ab aliis praeter me, te­que esse perplexum; (quippe vexaret te mentis-confusio, & tamen nobilis tu­us animus à te posceret reperire res de­sideratissimas;) tum non destiti te ab hoc depellere, & tibi praecipere ut res ordine capesseres, ea à me intentione, ut ita veritas tibi rectius-constaret per not as methodos suas, non autem ut in­cideret tibi certitudo quasi per acci­dens. Ideoque quamdiu me conveni­res, quotiescunque fieret mentio ali­cujus Versûs Biblici aut Textûs Sapi­entum Talmudicorum in quo esset in­dicium de aliquo sensu peregrino, tum non recusavi quin hoc tibi expli­carem. Quando vero Deus determi­naverat2 [Page]nos separari, & exinde tu ali­orsum te converteres, istae dictae Con­ventiones excitarunt in me firmam-re­solutionem, quae quidem antea langui­dior fuerat: & ista tua absentia mo­vebat me ad ponendum istum Discur­sum, quem posui pro te & tuî simili­bus, (qui quidem sunt pauci,) quem­que disposui in distinctas Sectiones. Et quicquid ex eo scriptum fuerit, sigillatim ad te perveniet ubicunque fueris. Tuque salvus sis.

Not am fac mihi ô Deus viam in qua incedam: nam ad te attollo animam meam. Psal. 143.8. Ad vos ô. viri clamo, & vox mea ad filios homi­num. Prov. 8.4. Inclina aurem tuam, & audi verba Sapientum, & appone cor tuum ad scienti­am meam. Prov. 22.17.

Hujus Discursûs scopus primarius est explicare sensus Nominum quae ve­niunt in Libris Propheticis: ex qui­bus Nominibus quaedam sunt Aequi­voca, quae imperiti adhibent secun­dum aliquos tantum sensuum quibus di­ctum est ejusmodi Nomen aequivo­cum. Et quaedam horum sunt Meta­phorica, quae tamen adhibent sensu primo à quo translata sunt. Et quae­dam horum sunt Analoga, de quibus a­liquando putant ea dici per Consensum [seu univocè], & aliquando putant ea esse Aequivoca.3

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.