PROPONITUR, MAimonidis More Nevochim typis mandandum Lingua Arabica, qua ab Authore primò scriptum est. Suscipiendi Operis causae sunt,
- I. Latina editione Buxtorfiana ante multos annos prorsus distracta & absumpta, iste Liber (ad explicandas S. Scripturas apprime utilis) hodie quovis pretio non est redimendus.
- II. Quamvis Clarissimi Buxtorfii Versio Latina (si modo haberi posset) maxima ex parte sit accurata, alicubi tamen est justo laxior, & alibi aliquando Virum Doctissimum fefellit Linguae Hebraicae amphibolia, cum non esset originalem Textum Arabicum consulendo.
Cum itaque Doctrinam dicto Libro contentam à tertia tantum manu (idque aliquantulum imperfecte) traditam hactenus acceperimus, si melioris Literaturae Patronis visum fuerit, Maimonides ipse ex nova Editione sequente modo instituta, propriis suis verbis Arabicis loquens audiatur: viz.
- I. Textus Originalis Arabicus ex Hebraicis Literis (quibus à Maimonide scriptus est,) in proprias Arabicas transcribatur, & Typis Arabicis evulgetur.
- II. Apponatur Textus Arabici justa Translatio Latina.
- III. Ad calcem cujusque paginae adjiciantur Notae quaedam necessariae, tam ad Textum Arabicum quam ad Versionem Hebraicam pro nata occasione spectantes.
Si autem tales Notae censeantur facere ut hoc Opus in nimiam molem excrescat, his omnibus omissis, nudus Textus Arabice & Latine emittatur. De his autem penes hujus Operis Promotores judicium esto.
Dicti Operis sequitur hujusmodi SPECIMEN.
O Discipule charissime R. Joseph (custodiat eum Rupes sua) fili R. Jehudae (cujus quies sit in Paradiso,) quando substitisti mecum, & ab extremis-partibus Regionis contendisti ad legendum coram me, magna fuit apud me aestimatio tuî propter cupiditatem tuam ad vehementiam usque in Doctrinae-acquisitionem. Et quando in Carminibus tuis vidi hoc ex vehementiâ desiderii tui ad res speculativas, (quod fuit postquam Epistolae tuae & Consessus tui ab Alexandria ad me pervenissent, antequam phantasiam tuam expertus fueram,) tunc dixi, Fortassis desiderium ejus fortius est apprehensione ipsius. At quando coram me legisti de Scientiâ Astronomiae id quod tunc legisti, & de Mathematicis ea quae praemiseras, (quorum necessaria erat praestratio,) tum auxi de te gaudium propter ingenii tui praestantiam & phantasiae tuae promptitudinem. Et deinde videns desiderium tuum ad Mathematica esse magnum, reliqui te ad exercitationem in eis, cum probe scirem intellectum tuum. Quando vero legisti coram me de Arte Logica id quod tunc legisti, spes mea in te intensior fuit: & tum perspexi te esse idoneum cui Librorum Propheticorum Arcana revelarentur, ut ita observares ex illis ea quae perfectiores observare debent. Ideoque incepi aliquid de his tibi1 [Page]insinuare. Cum autem viderem te adhuc plus à me petere, meque urgere ut res aliquas Theologicas tibi explicarem, & ut de istis scopis Scholasticorum te informarem, an scilicet istae methodi essent demonstrativae necne, aut ex quali tandem sorte essent; & viderem te aliquantulum profecisse in aliquibus horum ab aliis praeter me, teque esse perplexum; (quippe vexaret te mentis-confusio, & tamen nobilis tuus animus à te posceret reperire res desideratissimas;) tum non destiti te ab hoc depellere, & tibi praecipere ut res ordine capesseres, ea à me intentione, ut ita veritas tibi rectius-constaret per not as methodos suas, non autem ut incideret tibi certitudo quasi per accidens. Ideoque quamdiu me convenires, quotiescunque fieret mentio alicujus Versûs Biblici aut Textûs Sapientum Talmudicorum in quo esset indicium de aliquo sensu peregrino, tum non recusavi quin hoc tibi explicarem. Quando vero Deus determinaverat2 [Page]nos separari, & exinde tu aliorsum te converteres, istae dictae Conventiones excitarunt in me firmam-resolutionem, quae quidem antea languidior fuerat: & ista tua absentia movebat me ad ponendum istum Discursum, quem posui pro te & tuî similibus, (qui quidem sunt pauci,) quemque disposui in distinctas Sectiones. Et quicquid ex eo scriptum fuerit, sigillatim ad te perveniet ubicunque fueris. Tuque salvus sis.
Not am fac mihi ô Deus viam in qua incedam: nam ad te attollo animam meam. Psal. 143.8. Ad vos ô. viri clamo, & vox mea ad filios hominum. Prov. 8.4. Inclina aurem tuam, & audi verba Sapientum, & appone cor tuum ad scientiam meam. Prov. 22.17.
Hujus Discursûs scopus primarius est explicare sensus Nominum quae veniunt in Libris Propheticis: ex quibus Nominibus quaedam sunt Aequivoca, quae imperiti adhibent secundum aliquos tantum sensuum quibus dictum est ejusmodi Nomen aequivocum. Et quaedam horum sunt Metaphorica, quae tamen adhibent sensu primo à quo translata sunt. Et quaedam horum sunt Analoga, de quibus aliquando putant ea dici per Consensum [seu univocè], & aliquando putant ea esse Aequivoca.3