PLENVM RESPONSVM AD FAMOSVM ET PRODITORIVM LIBELLVM, Inscriptum, (Declaratio Communium Angliae congregatorum in Parlamento, explicans rationes, propter quas nuper statuerint non ampliùs agere cum REGE,)

MICAE III. Vers. XI.

Capita eorum judicant mercedis causâ, & sacerdotes eorum docent stipendii causâ, & Prophetae pro pecunia: nihilominus accli­nant se Domino & inquiunt, An non est Dominus apud nos? nihil mali potest nobis accidere.

Impressum pro R. ROYSTON. 1648. Ex Anglico in Latinum fideliter translatum.

CONTENTA HVIVS RESPONSI.

  • AVctoris methodus. Pag. 2
  • Ipsorum Principales accusationes contra RE­GEM. Ibid.
  • 1. Suam Majestatem jecisse aptissima fundamenta Ty­rannidis, per illud axioma seu Principium, quod non te­neatur rationem reddere actionum suarum ulli, praeterquam soli Deo; &, quod Domus Parlamenti, junctae aut separatae, nullam habeant potestatem, neque ferendi neque interpretandi ullam Legem. Ibid.
  • 2. Secreti Articuli de quibus convenerat, cum ageretur de Connubio cum Hispania, & alteri cum actum fuit de Connubio cum Francia &c. Pag. 10
  • 3. Obitus Regis Iacobi, sive refutatio tetrae Illius ca­lumniae, qua Regem & Ducem Buckingamiae onerârunt. Pag. 11
  • 4. Negotium Rupellense. Pag. 15
  • 5. Destinatum de Germanis Equitibus, Mutuis, priva­tis sigillis, Coat & Conduct-Mony, Shipmony, & plurima Monopolia. Pag. 17
  • De Hispanica classe ad Dunas. Pag. 21
  • [Page] 6. Tortura corporum per flagellationem, aurium ampu­tationem ex aggravata per strictas incarcerationes, & Do­minium exercitum in animas per Iurisjuranda, excommuni­cationes & novos canones &c. Pag. 22
  • 7. Longa intermissio Parlamentorum, & post dissolutio­nem quorumdam eorum, violatio Privilegiorum, & in­carceratio quorumdam Parlamenti Membrorum. Pag. 23
  • 8. Nova Lyturgia & Canones, missi in Scotiam; & cancellatio, atque exustio articulorum Pacificationis. Pag. 24
  • 9. Vocatio & dissolutio Brevis illius Parlamenti, & actiones Regis post illam dissolutionem. Pag. 25
  • 10. Regem convocâsse hoc Parlamentum ut impetraret suppetias contra Scotos; & cum hanc spem vanam depre­hendisset, tam praefractè addictum fuisse malignantibus suis consiliariis, ut eligeret potius deserere suum Parlamen­tum & Regnum quàm illos permittere Legibus & Iustitiae. Pag. 26
  • 11. Reginae propositum ad Papismum promovendum, & quod observaverit Papisticum Iejunium: unà cum Secre­tarii Windebanckii transfretatione cum licentia suae Maje­statis, postquam esset jam accusatus. Pag. 27
  • 12. Commissiones datae Papisticis Agentibus ad secretò delectus habendos. Pag. 28
  • [Page] 13. Adductio Septentrionalis exercitus ad coëtcendum & subjugandum Parlamentum. Ibid.
  • 14. Oblationes factae Scotis, spoliorum urbis Londini, si vellent exercitum promovere; aut quatuor Comitatuum, cum trecentis millibus librarum, si se neutros vellent gerere inter utrosque. Pag. 32
  • 15. Negotium Hiberniae. Vbi suspiciones omnes quae Regi adspersae fuerunt refelluntur, & tota illa causa accura­tissimè excutitur. Pag. 34
  • 16. Inusitata praeparatio bellicorum apparatuum & armorum, (Rege è Scotia reverso) & novae excubiae in & circa Albam aulam; Machinae ignivomae inventae & captae in aedibus Papistarum; Turris impleta novis custodibus, & omni genere machinarum ignivomarum, mortariis, & grandioribus tormentis bellicis: dislocatio Wilhelmi Balforii, & substitutio aliorum officiario­rum, qui suspecti erant Ipsis & toti Civitati. Pag. 51
  • 17. Crimen laesae Majestatis intentatum quibusdam membris utriusque Domus, & quod Rex cum tanto comi­tatu venerit ad Domum Communium. Pag. 55
  • 81. Comparatio inter processus Regis contra quinque, & Exercitus contra undecim Membra. Pag. 59
  • 19. Commissiones concessae Comiti Novo-Castri, & Tribuno Leggio, ad intercipiendum Novum-Castrum [Page] & Hullam; & exspectatio externarum copiarum è Da­nia. Pag. 63
  • 20. Reginae iter in Hollandiam, & subductio atque oppigneratio antiquorum monilium Coronae. Pag. 67
  • 21. Quando primûm ceperint arma contra Regem. Ibid.
  • 22. Violatio Honoris & fidei in Rege, quod toties so­lemniter fuerit protestatus, contra ullum propositum addu­cendi septentrionalem exercitum, aut delectus copiarum, ad movendum bellum Parlamento, aut introductionem exter­narum copiarum, aut suppetiarum à partibus ultramarinis. Pag. 70
  • 23. Non observârunt Professiones suas factas Regi, ne­que servârunt quae Populo promiserant. Pag. 85
  • 24. Quod sua Majestas proclamaverit illos Proditores & Rebelles, erigens Standardum suum contra Parlamen­tum, quod nullus Rex Angliae fecerit ante Ipsum. Pag. 86
  • 25 Erectio ludicri Parlamenti Oxonii, ad opponendum illud contra Parlamentum Angliae. Pag. 91
  • 26. Plena Relatio primorum Tumultuum. Pag. 95
  • 27. Pacificatio & pax in Hibernia. Pag. 100
  • Regis diversae Missiones, & ipsorum Propositiones, & petitiones de Pace. Pag. 105
  • [Page]Quatuor ipsorum Billae exhibitae suae Majestati in arce Carisbrookia, insulae Vectae. Pag. 117
  • Communium resolutiones, quod nollent amplius agere aut tractare cum Rege. Pag. 131
  • Conclusio; Demonstrans, quod numquam queant Pa­cem Regno restituere, aut seipsos securos reddere, nisi resti­tuendo justam & legitimam potestatem REGI, & obe­dienter se submittendo & conjungendo Ipsius protectioni. Pag. 146

Errata quaedam ita corrigenda.

PAg. 2. l. 21. fidei commissae. l. 25. cui dicit, p. 3. l. 19. dele non. p. 4. l. 22. offe­rendi. p. 5. l. 21. conjunctim: p. 8. l. 21. Regi p. 13. l. 7. [...]notum est, p. 15. l. 18. Penningtonium p. 19. l. 29. ullum p. 21. l. 9. ultro p. 22. l. 12. negari. p. 24. l. 25. ab omni p. 33. l. 13. adde; cogerent reliqua facere p. 36. l. 21. pro denuò lege de uno; p. 37. l. 29. pro obligare ut, lege obligarent. p. 38. l. 6. pro, ibi in­vadere lege, se invasuros p. 39. l. 27. quod non potuerint. pag. 55. l. 28. ex actio­nibus. p. 56. l. 8. Tibaldi l. 10. ut vel minima p. 57. l. 12. pro sumus lege hujus, p. 61. l. 1. elevatis. p. 64. l. 28. momenti putentur; p. 67. l. 8. invitaret. l. ante­pen. captura p. 74. l. penult. Rex. p. 78. l. 16. pro ei lege &. p. 81. l. 7. insequen­tis. p. 84. l. 26. sua Majestas p. 85. l. 7. necessarium p. 88. l. 8. illo p. 92. l. 13. sub haec. p. 97. l. 2. studiorum ipsorum, l. 17. longam. p. 100. l. 26. horrorem p. 102. l. 4. ferre poterat: p. 105. l. antepenult. dare p. 109. l. 23. veteris. p. 111. l. egregium initium. p. 114. l. 4. Eveshamo, l. 7. velle l. 8. caecidisset, p. 117. l. 25. evadi p. 119. l. 24. quod poscunt p. 126. l. 10. umquam. p. 127. l. 28. à quo l. 29. civilis p. 131. l. 23. est Libertas p. 135. l. 25. quos p. 140. l. 20. quibus. p. 142. l. 9. quâ inops. p. 145. l. 4. suam.

RESPONSVM Ad Famosum & proditorium libellum, inscriptum; Declaratio Communium Angliae in Parlamento, exprimens rationes & fundamenta postremarum Resolutionum, de non amplius agendo cum Rege.

SI natura & mens hominum non magis in­clinaret in errorem & vitium, quàm in ve­ritatem & virtutem, & memoriae eorum non magis retinerent argumenta, quae ipsis subministrantur ad pervertendum, quàm quae applicantur ad revocandum eos, non esset opus respondere huic seditiosae & proditoriae Decla­rationi, quae solummodò complectitur diversas infames & scandalosas imputationes & opprobria (praeter odiosum & irrationalem Discursum de morte R. Iacobi, quem licet semper mussitaverint, tamen non nisi nunc pro suo agno­verunt) quae passim sparsa fuerunt contra Regem, in eo­rum Declarationibus & Remonstrantiis, & sint tantum eaedem calumniae & proditiones, compactae in minus vo­lumen; ad quae sua Majestas particulatim (cum liberè li­ceret loqui pro seipso, & populum suum informare de rei veritate) plenè & planè respondit, ita ut omnes possint ex eis colligere maximè naturalia & propria Antidota, ad ex­pellendum venenum, cujus spiritus & malignitas (uti spe­ro) pene ita evanuit per vetustatem & palpabilem igno­rantiam [Page 2] compositionis, ut nequeat sumi aut operari in corpus bene affectum; non tamen abs re erit, ad instructio­nem eorum, qui (fortassis) non legerunt Regis Respon­sa & Declarationes, & ad revocandum in memoriam aliis, qui obliti sunt eorum quae legerunt, colligere responsa ante data ad ea, de quibus sua Majestas jam accusatur; & addere iis, quicquid notitia & observatio plerorumque qui fideliter animum advorterunt ad praeteritas actiones, ea integritate & obsequio, quae decent subditos, poterit supplere: pro quo non opus fuerit longa Apologia, siqui­dem cuivis honesto magis regulariter & legaliter congruit, vindicare Regem ab his improbis adspersionibus, quam alicui combinationi & congregationi hominum Illum traducere.

Antequam aggrediamur monstrosas conclusiones, quae factae sunt, & ad quarum defensionem ista Declara­tio est concinnata; aut irrationales glossas supra Regis propositiones, & desiderium Pacis & Tractatum, opti­ma methodus fuerit, antè ponderare & examinare ea, su­pra quae volunt credi se fundâsse desperatas suas conclu­siones, & in quibus dicunt, esse continuam seriem rupturae fide commissae in tribus Regnis, postquam sua Majestas coepit re­gnare.

1. Primum crimen est, quod Rex in publicis orationi­bus & Declarationibus jecit fundamenta Tyrannidis, per maximè destructivum hoc Axioma & principium, qui di­cit se assentiri, quod non teneatur rationem reddere actionum suarum ulli, praeterquam Deo; & quod Domus Parlamenti, junctae aut separatae, non habent potestatem ferendi aut declarandi ullam Legem.

Quod omnes docti Christiani omnium aetatum, docue­runt, & omnes periti Iurisconsulti hujus Regni semper [Page 3] tenuerunt & agnoverunt, non est verisimile esse destructi­vum principium & aptum fundamentum Tyrannidis: & cer­tè haec assertio suae Majestatis non habet minorem autho­ritatem; nam primum incomparabilis Grotius, quem omnes docti venerantur, dicit,De Iur. bel. fol. 64. quod Samuël Ius Regum describens satis ostendit adversus Regis injurias nullam relictam in populo po­testatem; quod inquit, rectè colligunt veteres ex illo Psalmi; Tibi soli peccavi, quia cùm omnes sint ejusdem ordinis populus debet eandem obedientiam his, quam illis, licet absoluta potestas & jurisdictio Regum Israël, non sit norma quam caeteri principes debeant arrogare: & Grotius citat ibidem S. Ambrosium è notis ad illum textum: Neque ullis ad poe­nam vocantur Legibus, tuti imperii potestate, homini ergo non pec­cavit, cui non tenebatur obnoxius.

Sapiens & doctus D. Cancellarius Egerton, Postn. p. 107. in suo argu­mento de Post-natis, citat quosdam textus è lege civili, de magna & absoluta potestate Principum, ut Rex est lex lo­quens, & Rex solus judicat de causa à jure non definita, & ait, sc non nolle injuriam facere Iudicibus Legis communis Regni, ut ipsis imputet, quod aut ipsi aut Lex communis non attribuant, tantam potestatem & authoritatem principibus suis Regibus Angliae, ut Lex Canonica Imperatoribus suis: & tum citat è Bractone (sum­mo Iusticiario tempore Hen. III & authentico Autho­re in legibus) haec verba: De chartis Regiis & factis Regum non debent nec possunt Iusticiarii, nec privatae personae disputare, nec etiam si in illis dubitio oriatur, possunt eam interpretari & in dubiis & obscuris, vel si aliqua dictio duos contineat intellectus, Domini Regis erit expectanda interpretatio & voluntas: & idem Bracton alio loco dicit de Rege; Omnis sub eo est, & ipse sub nullo, nisi tantùm sub Deo.

Fundamentum excellentis illius legis Praemunire anno XVI. R. Rich. 11. cap. 5. & ipsa verba illius Statuti sunt; [Page 4] Quod Corona Angliae fuerit ita libera omni tempore, ut non fue­rit sub ulla terrena subjectione sed immediatè subdita Deo in omni­bus rebus, quoad Regalia illius Coronae, & nulli alteri; & super illud axioma legis, illud bonum Statutum contra Papam erat fundatum.

Si Rex teneretur rationem reddere suarum actionum ulli personae aut potestati cuicunque (excepto Deo) non posset esse, unicus supremus Gubernator hujus Regni, qualis de­claratus & agnitus fuit esse per juramentum supremita­tis, quod unumquodque Membrum Domus Commu­nium praestitit, aut si non praestiterit, non oportet illud ibi­dem sedere aut haberi Membrum Parlamenti, per Statu­tutum V. Elizab. cap. 1.

Quoad alteram partem hujus Axiomatis aut principii, quod Domus Parlamenti, junctae aut separatae non habent potesta­tem ferendi aut declarandi aliquid esse Legem, quod non ante ita fuerit factum: fuit judicium & sermo legis ipsius omnibus aetatibus, & sermo omnium Parlamentorum.

Iudicium erat Parlamen. an II. R. Hen. V. (citatum à Rege in Responso ad XIX Propositiones) Esse de Regis rega­libus, concedere aut negare tales petitiones, quales lubet Ipsi; quae erat tum forma usitata efferendi desideria, quae per Regis approbationem & consensum in acta referebantur ut le­ges. Erat sermo legis ann. 36. R. Hen. VI relatus à D. Dyero; Regem esse caput, Dominos principalia membra, & Commu­nes, puta, Equites, Cives & Burgenses, inferiora membra, & omnes constituere corpus Parlamenti. Et certe Privilegium Parla­menti non habebatur tunc tam sacrosanctum, cum Actio Debiti instituta fuit contra Vice-comitem Cornubiae, quod absolvisset quendam Trewynnardum, Burgensem Parlamen­ti captum durante sessione Parlamenti, ob Breve privile­gii, directum ad dictum Vice-comitem (& Regis Bancus [Page 5] (quo actio fuit ducta & Vice-comes absolutus) erat eo tem­pore proprius locus judicandi, quod esset privilegium Parlamenti, cum Lex esset maximè proprius Iudex illius privilegii, sicut & aliorum Iurium.

Est sermo Auctoris de Modo tenendi Parlamentum, 4 part In­stit. p. 25. qui vixit ante tempus Wilhelmi Conquestoris; & est sermo Eduar­di Cooke Equitis, in cap. de summa curia Parlamenti, quod publicatum speciali ordine Domus Communium post ini­tium hujus Parlamenti, quod non sit Actum Parlamenti, nisi adsit consensus Dominorum & Communium, & regalis assensus Re­gis: & idem Eduardus Coke dicit in 11 p. illius capitis, quod innovationes & Novitates in Parlamentariis actionibus sunt valdè periculosae & rejiciendae.

Est sermo Parlamenti I anno R. Iacobi, cum primum Actum perferretur, petebant suae Majestatis regalem as­sensum, sine quo, ajunt, non potest esse perfectum, neque ma­nere ad posteritatem &c. Denique est sermo hujus praesentis Par­lamenti, & quidem eo tempore quo non erant valde mo­desti in suis praetensionibus. nam in sua Declaratione XIX Maij, fatentur, quod per constitutionem hujus Regni, potestas sit in sua Majestate & Parlamento conjunctum: licet concludant in eadem Declaratione; quod si Ipse negaverit conjungere se cum illis, vellent opus suum agere per se sine Ipso.

Non est ulla Propositio quae magis seduxerit homines, quàm sermones de Parlamentis quod sint suprema curia Iudicaturae, & propterea habeant sola potestatem decla­randi Legem: in confesso est, Domum Parium in Parla­mento (nam omnis praetensio Domus Communium ad ju­dicaturam, est sine fundamento, & irrationalis, & inau­dita, ante hos septem annos) esse supremam Curiam Iu­dicaturae, ad quam quivis qui se opinatur oppressum per judicium alicujus Curiae, potest per Breve Erroris remove­re [Page 6] hoc Iudicium, de quo queritur; & à sententia illius cu­riae non est provocatio: quod sua Majestas bene expressit in Responso suo ad illam Declarationem 19 Maij, his ver­bis; Non negamus, eos habere potestatem declarandi particularem dubium casum regulariter adductum ad ipsos, quid sit Legis, sed facere generalem Declarationem, per quam cognita norma Legis possit perverti aut alterari, non habent potestatem, nec possunt ul­lam exercere, nisi adducant vitam & libertatem subditi ad illega­lem & arbitrariam subjectionem: quam assertionem esse ma­ximè rationabilem, tristis experientia omnium hominum evicit. Veritas est, potestatem illam declarandi in parti­culari casu ita coram ipsis deducto, potius esse potestatem declarandi quid faciendum sit in tali casu, quàm quid sit legis; nam si evertant judicium ad ipsos allatum, & aliter determinent, quàm judicatum fuerat à juratis Iudicibus, illud Iudicium non est norma Iuratis Iudicibus, sed licet illis in simili casu sine imputatione criminis Erroris, judi­care ut antè; quod ostendit judices esse solos interpretes Legis, in suis curiis, licet in his casibus remotis regulari­ter ad Dominos, pars debeat acquiescere, quia non est alia Curia ad quam provocare possint.

Adde his, omnibus temporibus, eam reverentiam de­latam juratis judicibus Legis, quod Domini in Parlamen­to semper secuti fuerint eorum opinionem in subjecto le­gis: neque umquam invenietur ante hoc Parlamentum, Domum Parium declarâsse aut judicâsse Legem in aliquo particulari casu contra unanimem opinionem Iudicum, qui ob illum tantum finem assistunt; neque aequum est aliquos credi idoneos Interpretes aut declaratores Legis, praeter eos qui didicerunt illam, & jurati sunt facere id ve­raciter. Et ad hoc propositum, licet sit multitudo exem­plorum, unum tantùm memorabitur. In Parlamento an­ni [Page 7] XXVIII Henr. VI, 16 Ianuar. Communes petebant, ut Wilhelmus de la Poole Dux Suffolciae incarceraretur ob multas proditiones & alia odiosa crimina ab ipso commissa; Do­mini in Parlamento ambigebant, quid responderent, pe­tierunt opinionem Iudicum, qui judicârunt, illum non esse incarcerandum; & ratio erat, quod Communes illum non accusarent de particulari aliquo delicto, sed tantùm onerarent generalibus calumniis & opprobriis; & quia specialia non erant ostensa, non esse incarcerandum: haec opinio recepta fuit, & Dux non fuit incarceratus, nisi post quatuordecim dies, cum Communes exhibuissent specia­les Articulos contra ipsum, quod conspirâsset cum Rege Franciae, ad invadendum Regnum &c. & tum missus fuit in Turrem: tantam reverentiam tum deferebant Iudici­bus, & Iudices audebant declarare quid Legis esset.

Postquam manisestavi, hoc destructivum Axioma aut principium, non esse novam positionem, sed congruentem Antiquitati, Conscientiae, veritati & Legi, & propterea non verisimile esse quod sit aptum fundamentum Tyrannidis: haud intempestivum fuerit, observare haec verba dicta fuisse à sua Majestate in prima sessione Parlamenti anno III Regni sui, & licet ipsa res saepius postea & semper de­beat ab ipso sustineri: quod ipsissima verba non fuerunt usurpata in Oratione aut declaratione à sua Majestate post initium hujus Parlamenti, & quod illud ipsum Parlamen­tum duraverit multos menses postea, & ne minimam qui­dem quaestionem de illis moverit, aut quicquam objece­rit, ante hanc novam Declarationem communium, pe­ne 18 annis post illa, & propterea non est probabile ante fuisse perperam intellecta, aut reprehensa.

Haud inconveniens fortè fuerit hoc loco populum do­cere, quid hi homines intelligant per potestatem Declarandi [Page 8] Legem, quàm tantopere ambiunt; ut intelligant, quàm parum ipsis defuturum sit ad destruendum Regem & po­pulum, si semel hanc potestatem adepti fuerint, in sensu quo intendunt, quod facilius liquebit ex instantiis in qui­bus eam assumsêre. Rex proclamat Ioannem Hothamum reum laesae Majestatis, quod clauserit sibi portas Hullae, & restiterit manu armata contra suam Majestatem, quod di­cit esse crimen laesae Majestatis per Statutum anni XXV Edw. III. cap. 2. Illi declarant Hothamum non occlusisse portas in opprobrium suae Majestatis, sed ad obsequium Ipsius, & illius Statuti mentem esse solùm adversus eos qui bel­lum movent contra Regis leges & Authoritatem: Regis autho­ritatem tantùm esse in ipsis: & illos solos posse judicare de Lege; & propterea, eos qui movebunt bellum eorum authoritate (licet contra personalia mandata Regis, & comitata illius praesentia) non incurrere periculum hujus Statuti: & quod illi qui adhaerent Ipsi adversus eos, esse reos proditionis per illud Statutum.

Rex ad informandum subditos suos, revocat illis in me­moriam Statutum an. II R. Henr. VII cap. 1. Nam qui­cunque tandem sit, qui attendit Rege & supremo Domino hujus Terrae pro tempore, in sua Persona & facit Ipsi verum & fidele ser­vitium obsequii, aut in aliis locis Ipsius mandato, in ipsius bellis, non accusabitur aut damnabitur criminis laesae Majestatis, neque amittet Terras, bona &c. Illi declarant per Regem, in hoc Statuto, intelligi Parlamentum si illis dicatur, Regem esse supremum caput & Gubernatorem supra omnes in ipsius Dominiis, & quod ipse ita fuerit agnitus per Iuramenta quae praesti­terunt, illi statim declarant hoc intelligendum de sin­gularibus personis potius quàm de Curiis, aut de collectivo corpore totius Regni: exempla innumera hujus generis addu­ci possent, & non est opus consequentias urgere.

[Page 9]Vt absurditas possit apparere, aequè atque malignitas, applicant hanc facultatem declarandi satisfactioni suae cu­riositatis, & sustinendum suam authoritatem, in subjecto Iuris & facti, aut quodvis propositum quod possit promo­vere eorum conatus: Intercipiunt Epistolam directam ad Reginae Majestatem à Dom. Digby, antequam bellum in­choaretur, & declarant fore ignominiosum suae Majestati & pe­riculosum Regno, si non resignaretur: atque ita inaudita praesum­tione aperiunt Epistolam & perlegunt, cum sua Majestas tantum unius diei itinere abesset: & cùm Rex jussisset Hothami literas aperiri, quae interceptae erant postquam rebellaverat declarant, id esse summam rupturam Privilegio­rum, quae per leges Regni & Protestationem tenemur defendere vitis nostris & fortunis.

Quidam Mr Booth generosus alicujus dignitatis in Lin­colniensi Comitatu, obtulit Petitionem Regi Eboraci, in qua queritur de quibusdam Generosis, qui ut Deputati locum tenentes, in illo Comitatu ordinationem de Mili­tia exsequebantur: & ponit in sua petitione diversas actio­nes factas & verba dicta ab illis eo tempore & tam ipse quàm quidam Mr Scroope fecêre affidavit coram Magistro Cancellariae, informationem in petitione esse praecisè ve­ram, quae petitio & jusjurandum cum essent excusa, Do­mus Communium declaravit, esse falsum: ut nihil dica­mus de eorum declaratione, quod Regis accessus ad Do­mum Communium fuerit proditoria molitio contra Re­gem & Parlamentum; & quod Ipsius proclamatio, quam pu­blicavit, ad apprehendendum illa Membra, fuerit falsa. Ita ut haec sola potestas declarandi, non opus habeat alia ulla potentiâ, ad subvertendum totam machinam Regiminis; atque ita disponendum de universis juribus Principis & Populi, secundum varietatem eorum appetituum & hu­morum: [Page 10] ajunt enim, ut quaedam exempla eorum Praedecessorum non debent esse regulae quas sequantur, ita non possunt limitare eo­rum actiones.

Et revera inconstantia & contradictio in ipsorum regu­lis & resolutionibus non minus observandae, quàm aliae exorbitantiae; in Petitione sua XIV Decemb. 1641. de­clarabant; quod Rex non debeat manifestare aut declarare suum consensum aut dissensum, approbationem aut refutationem alicujus Billae, in praeparatione aut disceptatione, antequam Ipsi offeratur debito ordine Parlamenti: tamen paucis diebus elapsis, in petitione quae comitabatur Remonstrantiam Status Re­gni, petebant à sua Majestate, ut concurreret cum iis, quoad auferendum Episcopis vota sua in Parlamento; cum Billa illa adhuc haereret in Domo Dominorum, & non verisimile esset probatum iri.

Per decretum III Ian. 1641. & multas subsequentes declarationes, declarârunt, quòd, si ullus, quicunque demum, praesumet Arrestare aut detinere personam alicujus Membri, non ante monita Domo, legitimum sit ei se defendere & resistere, & alteri cuivis auxiliari Illi in eo facto: sed in eorum Declaratio­ne II Novemb. sequentis, negant se hoc dixisse, & fatentur, quòd Membrum in casibus Proditionis, Feloniae, aut Pacis potest arrestari & detineri in ordine, ad comparendum coram Parla­mento.

Non esset finis harum instantiarum, ut non loquamur de iis in quibus Domus Parium declaravit Legem uno mo­do, & communes altero, ut in Statuto IX Septemb.

2. Secundum crimen est, Secreti Articuli de quibus con­venit in ordine ad Matrimonium Hispaniae, & alteri illi Articu­li in connubio Franciae, tam praejudiciales Paci, incolumitati, & Legibus, &c.

Qui hi secreti Articuli fuerint, aut sint non expressêre [Page 11] ut haud dubiè fecissent, si aliquod emolumentum ex iis sperari potuisset, cum haec scripta capta, & perlustrata fuerint ab iis, qui neque rationem habuêre dignitatis sui Principis, nec honoris suae Patriae. Articuli cum utro­que Regno transacti fuêre à sapientissimo R. Iacobo, neque possunt suae Majestati jure imputari: neque in uno aut al­tero ullus est Articulus, cui consentire non fuerit in Regis potestate, eo modo quo consensit: & neutrum fuisse prae­judiciale Paci, incolumitati, Legibus & Religioni hic sta­bilitae evidentissimum est, nam illa Pax & Securitas num­quam magis visibiles fuêre, neque Leges & Religio stabi­lita magis floruêre ulla aetate; quàm à tempore horum Ar­ticulorum ad initium infelicis hujus Parlamenti, quòd nullus discursus de correspondentia cum Roma impedire potest ne agnoscatur.

3. Tertium quod objicitur, est Sermo de Morte R. Iaco­bi, cujus mentio habetur in clausula accusationis Ducis Buc­kingamiae, per Domum Communium intentatae anno II hujus Regis; & quod Rex ingressus Domum Domino­rum, & noticiam sumens hujus criminis, dixerit; quòd posset eum testimonio suo in singulis excusare & quòd brevi post Parlamentum fuerit dissolutum; concludunt quod relinquant orbi judicare ubi haeserit reatus.

Durante vità R. Iacobi, & ad horam obitus Illius, non fuit res ulla terrena è qua par gaudium & solatium cepe­rit, quam ex obedientia & pietate Filii sui; qui non magis agnitus fuit Haeres apparens Coronae, quàm obsequiosissi­mus & piissimus filius in Regno, & qui numquam offen­derit Patrem in Ipsius vita; Rex obiit anno 59 suae aetatis, post terribilia symptomata febris, quae versa est in quoti­dianam; morbum ut plurimum lethalem personis ejus aeta­tis & corpulentiae, qualis erat R. Iacobus.

[Page 12]Post obitum ejus primo anno Suae Majestatis Regni, Par­lamentum fuit vocatum, quo durante ne minima quidem mussitatio aut suspicio fuit, de Regis morte, aliter quàm naturali, & tamen Rex habebat in Concilio suo multos magnos viros, & postea plures fuêre in illo Parlamento, haud valdè amicos Buckingamio, quorum multi necessariò debuerant observâsse, aut saltem informati fuisse de qui­busdam argumentis tam notorii & odiosi facinoris, & non praeteriissent quicquam, unde invidia Duci potuis­set creari.

Sub initium Parlamenti anno 2 Regis, quidam Georgius Eglisham infamis Scotus, & Papista, cum ambiret se ho­stem Ducis probare, transfretavit in Flandriam, atque inde sub initium illius Parlamenti, transmisit brevem libellum, formâ petitionis suo nomine ad Parlamentum, accusans Ducem Buckingamiae quod intoxicâsset Marchionem Hamilto­nium & Regem Iacobum: qui libellus industriè dispersus fuit in urbe Londinensi: & Domus Communium eo tempore infesta Duci, in sua accusatione aut Remonstrantia con­tra illum, oportunum judicabat inserere, quod exhibuisset illam potionem, & applicâsset illud emplastrum (quod erat omne memoratum in illo libello concernens R. Iacobum) fuisse transcendentem praesumtionem in Duce, ut editum fuit in illa declaratione. Si ingenui essent, etiam edidissent Ducis re­sponsum ad illam clausulam, & tunc populus intellexisset, nihil Regi administratum, sine conscientia Medicorum, & Ipsius importuno desiderio & mandato: cum applicata ejusmodi fue­rint, quae indocti per observationem & experientiam in his notis & communibus morbis, credunt multum prod­esse, & docti agnoscunt non posse nocere: & illud Parla­mentum duravit post illa supra septimanam postquam responsum illud fuisset exhibitum, & ne unus quidem [Page 13] comparuit, qui vel unum argumentum offerret ad clausu­lam hanc probandam, & Rex jure poterat ad honorem fidelis ministri exonerare conscientiam suam ad illum liberandum à tam horribili imputatione: & post disso­lutionem illius Parlamenti, omnis imaginabilis cura fuit adhibita ad examinandum fundamenta & detegendum authores illius suggestionis, & notum & miserum illum, qui scandalum hoc excitaverat, magna poenitentia agno­visse postea suam malitiam, & cum horrore reatus sui mortuum.

Anno sequenti, aliud Parlamentum fuit vocatum, quod duravit & sedit multos menses ante obitum Ducis, non magis ipsi devotum quàm prius; in quo Duo illi generosi, quorum mentio in Declaratione, potenter dominaban­tur, neque reconciliati erant Duci aut Curiae, tamen in omnibus illorum Remonstrantiis, ne minimum quidem verbum de hac adspersione, omnibus credentibus & intel­ligentibus esse planè sine ullo fundamento, & non imagi­nabilem.

Post exordium hujus Parlamenti, cum licentia loquen­di & concionandi seditiosè esset introducta, mussitatum fuit inter praecipuos Actores illius confusionis quae postea secuta fuit, quod vellent examinare negotium de mor­te Regis Iacobi, & paulò post negotium quinque Membro­rum, cum utraque Domus tam absolutè dominaretur, & Rex esset Windsorae hic libellus jam diu scriptus ab Eglis­hamo excusus fuit, & publicè venundatus in officinis, & per plateas, & quidam vir potens illius Factionis, cum quadam apparente perturbatione vultus, dixit uni Secre­tariorum Status, multos sibi licentiam sumere nimis au­dacter loquendi de morte R. Iacobi, & quod vellet ad eum mittere Ecclesiasticum quendam, qui posset dare particu­larem [Page 14] informationem de eo: eâdem vesperâ hic venit ad illum, qui dicebat esse quendam Papistam qui ageret circa Londinum, aut in proxima parte Surrejae, qui asserebat, se posse probare Regem Iacobum fuisse intoxicatum: Secretarius pe­tiit ab informatore ut postero die certa horâ ipsi adesset; & summo manè congregavit privatum Concilium & ape­ruit iis informationem & informatorem; & rogavit Do­minorum consilium & opiniones quid facto opus esset? maxima pars eorum haerebat: & ille qui primum de eo locutus fuerat & miserat informatorem, valdè turbatus videbatur quod res tam publicè esset communicata: è quo apparebat, illum in illa intimatione aliquid machinatum fuisse contra Honorabilem illam personam aut ejus Do­minum, quo sperabat se ad alium finem uti posse. Secre­tarius statim postquam haec ad ipsum essent relata, misit ad suam Majestatem, quodque intenderet id impartiri Con­cilio, siquidem haud difficile esset conjectare quid desi­gnaretur per eos, qui conscii erant, & propterea deside­rabat Regis placitum: & inveniens potentiorem partem concilii eo tempore nolle agere de eo, expectabat Regis mandatum, & interea tantum misit Auctoritatem ad ca­piendum illum Papistam, quod non poterat fieri sine di­ligentia & consilio informatoris, qui solus nôrat ubi esset, quare rogavit ut assisteret. Eodem aut postero die remisit Rex expressum suum mandatum; uti Domini sui Concilii o­mnem possibilem industriam & diligentiam adhiberent in exa­minando, & nullam viam intentatam relinquerent ad plenam de­tectionem. Quod mandatum immediatè à Secretario Do­minis fuit traditum, qui & quasdam directiones ad id de­derunt; sed Domini illi qui cupiebant celatum, soli gnari quinam essent Auctores, licet ordinatum fuerat ut inqui­reretur, nulla ulterior detectio facta, aut ulla mentio pro­fessa, [Page 15] ante hanc Declarationem: & dictum tunc clancu­lum inter illos, nondum tempus venisse, quo dextrè illo uti pos­sent. Sed plus satis dicta, occasione hujus absurdissimae calumniae & scandali: quod nunquam potuit aut potest, cuiquam sobrio & honesto intellectui persuadere praeter­quam horrorem adversus machinatores: Et omnia fidelia corda Anglorum eo usque indignabuntur, ut exprimant detestationem Auctorum, qui ebrii sanguine quem effu­derunt, & perturbati, à sensu suae malitiae, hac extrema sua actione declarârunt, quod jam fundum attigerint suae im­probitatis; & quod justo Dei judicio, tam propè ad finem pervenerint sui intellectus, quàm fidelitatis & obsequii & quod nihil ipsis sit reliquum, praeter desperationem & in­saniam ad perficiendum impios suos conatus.

4. Proximum crimen est, negotium Rupellae, & quod sua Majestas permiserit, diversas naves Regiae Classis, & alias mercatorum adhiberi contra eos, quibus promiserat auxilium: & Regis Epistola ad capitaneum Pemmigtonium, quam ajunt se posse ostendere sub illius manu, & quod Rupella per id fue­rit prodita. Licet aetas, qualitas & educatio maximae partis eorum qui consenserunt huic Declarationi non admittat suppositionem, quod multum noverint de transactione hujus subjecti; tamen sunt quidam inter eos, qui potuis­sent reminisci, ibi tantùm fuisse unam navem Regiae clas­sis, à Majestate sua mutuò datam Regi Franciae, & illam redditam diu ante obsidionem Rupellae, & pene, si non plenè biennium antequam traderetur: & propterea difficile fuerit probatu, illam fuisse perditam, (multò minus proditam) per illam actionem, aut naves fuisse adhibitas contra eos, quibus sua Majestas tenebatur auxiliari: verùm quia multi ignorantes sermones habiti fuêre de hoc subjecto ad prae­judicium Regis, & multi licet aliàs bene affecti nimis cre­duli [Page 16] fuerunt, non considerantes Actiones ejus naturae inter magnos Principes, fundatos esse super profundas rationes Status, supra captum vulgarium intellectuum; & quod Rex post hanc novam affinitatem, praesertim implicitus bello cum Hispania, magnas rationes habuerit gratificandi Fran­ciae omnibus officiis amicitiae; operae pretium fuerit bre­viter exponere veritatem hujus subjecti, & eorum quae sub­sequuta sunt.

Circa tempus connubii suae Majestatis cum Regina, Rex Franciae multa moliebatur contra Italiam, & habebat par­ticularem controversiam cum Repub. Genuae, & post con­clusionem illius Tractatus, & renovationem antiqui foe­deris & amicitiae, sua Majestas contenta fuit mutuò dare illam navem, & permittere sex aut septem Mercatorum naves conduci (si proprietarii vellent) ad serviendum Regi Franciae in Mediterraneo Mari, sub expressa promissione, quod non usurparentur contra addictos Religioni in Francia: & secun­dum hanc, navis illa regia (& nulla alia) tradita fuit & Mercatorum naves conductae ab Agente Franciae, plenè con­sentientibus possessoribus, quorum singuli, aut eorum de­putati, naves illas duxêre in Franciam, & tradiderunt in possessionem Francorum.

Postquam hae naves ita concessissent in servitium Fran­ciae, & se junxissent eorum classi, in qua similiter erant XX naves bellicae mutuò acceptae ab Hollandis, quas ducebat Hauthainius ut Ammiralius & Dorpius Vice-ammiralius, quos neque eorum Dominos non est probabile conscios fuisse illius moliminis, & cum quibus multò superiores erant Protestantibus, etiamsi Anglicae naves abfuissent: impetum fecerunt in classem Rupellensem, & ceperunt ac destruxerunt multas eorum navium: Quod postquam Regi innotuisset, gravissimè de eo questus est per Legatum [Page 17] suum, & Rex Franciae culpam rejecit in Protestantes, qui, ut allegabat, sine causa ruperant pacem: quia Dux Subisius cum omnia essent quieta, interceperat omnes Francicas naves ad Blavetum, quae ipsae naves constituebant maximam partem classis quam jam aggressus erat & ruperat: & quod Regem Angliae opportebat affici hac injuria, siquidem Pax (ita rupta) facta erat, & Rex Franciae illi consenserat, ob suae Majestatis seriam mediationem & interpositionem: His non obstantibus, sua Majestas jure indignata quod suae naves adhibitae fuissent contra ejus voluntatem & promissionem Ipsi factam, quantocyus petiit suam & o­mnes Anglicas naves restitui; quo facto, statim ut mani­festaret orbi quantopere hoc factum sibi displiceret, movit Francis bellum, cujus praecipuum fundamentum erat, quod Anglicis navibus usi essent adversus Protestantes, contra expressam promissionem: ut apparet tam è Mani­festo Ducis Buckingamiae XXI Iulii, excuso post hoc Par­lamentum, quàm memorialibus Status, illius temporis. Iudicet nunc Orbis quo colore amissio Rupellae (quae, ut an­tè dictum, non accidit nisi pene aut plenè biennium post reditum Anglicarum navium) possit imputari Regi.

5. Quintus Articulus est, propositum de Germaniae equitibus; mutua (Loanes) privata sigilla, Coat and conduct mony, Shipmony, & plurima monopolia: quae omnia particulatim memorata fuêre in prima Remonstrantia Domus Com­munium XV Decemb. 1642. ut effecta pravorum consi­liariorum, cum protestatione in illa petitione, quae eam comitabatur ad suam Majestatem; quod fieret citra minimam intentionem ignominiam afferendi suae Majestatis regali personae, sed tantum ad repraesentandum quo pacto Regali ejus authoritate & fide commissa abutantur: & observantes, viles sermones & aspersiones, quae jaciebantur in Regem generaliter impro­bari; [Page 18] Domini & communes post ea in sua Declaratio­ne 19 Maij, dicunt populo; Si dicerent omnia perperam facta nuper in nomine suae Majestatis facta ab ipso, non secuturos se dire­ctionem legis, neque affectionem sui cordis; quod, inquiunt, sufficit ad liberandum suam Majestatem ab omni imputa­tione mali regiminis, & conferendum culpam in illius mi­nistros: & tunc improbantes eos, qui suam Majestatem faciunt Authorem pravorum consiliorum, utuntur his verbis: Nos suae Majestatis fideles & obsequentes subditi, non possu­mus alio stilo uti secundum illud axioma legis (Rex non potest facere injuriam) quàm, si aliquod malum commissum fuerit in materia Status, Concilium; sin in materia Iusticiae, Iudices debere rationem reddere: Ita ut si vellent Duci, sive per bonam ve­terem aut suas novas leges (à quibus non minus recedunt, quàm ab altera) ipsi responderunt & declarârunt contra hunc Articulum: sed examinemus particulatim, quia hoc jam non admittitur.

Tempus, quo supponitur hoc destinatum, fuit, cum sua Majestas bellum haberet cum duobus maximis Regibus Christiani orbis, Franciae & Hispaniae, & propterea si propo­suisset auxiliares copias trahere ad suum servitium, haud mirum fuisset, aut amplius quàm omnes Principes faciunt, tamen revera; numquam destinatum fuit introducere Germanos equites; tantummodò illis turbulentis tempo­ribus, cum tot mala Regno imminerent ab exteris, inter caetera ad robur & defensionem, tale quid propositum, aut mentio ejus facta: quam Rex rejecit, neque umquam consensit ut fieret: & propterea mirum videri potest hanc destinationem nunc objici suae Majestati, cum ipsa sola impediverit; & quod Balforius & Dalbierius (qui erant prae­cipui, si non unici inventores) tanti fiant à Declara­toribus.

[Page 19] Mutua, privata Sigilla, & alii modi parandae pecuniae, extra­ordinarii fuêre emergente necessitate, & ad eumdem mo­dum quo semper fuêre usitati: Et Monopolia sunt Zizania, quae semper succrescunt in pingue facto solo à longa pace & abundantia ejus generis reperient longiorem Catalogum in Diurnali suo 43 ann. R. Elizabethae, (de quo tempore nemo sanus queritur) quàm ullo tempore postea; quod ta­men neque tum imputatum fuit Coronae, neque jure po­tuit: siquidem nova inventa, ea privilegia habent per leges, ut, si ministri non satis vigilantes sint per quorum manus transeunt, non sit possibile prohibere ne sub speciosis prae­textibus, multa non concedenda, authoritatem Regiae ma­nus consequantur: verùm quàm primùm populus questus est de iis suae Majestati, lubens proposita remedia applicuit: & antequam hae turbae initium caperent, tulit tam excellen­tes leges ad praevortendum ejusmodi incommodis in futu­rum, ut melius securitati consuli non potuerit: ita ut existi­mandum sit hanc Rebellionem excitatam pro, non contra has exorbitantias, quae absque illa, numquam posthac exerceri potuissent in hoc Regno.

Atque hîc populus non potest satis observare & mirari, quod haec gravamina in hunc modum objiciantur Regi, qui ea removit & abolevit eo tempore, & per eos, qui ea­dem renovârunt & auxerunt, & introduxerunt novas vexationes super Ipsius subditos, illimitato modo & into­lerabili proportione.

Quid? illi conquerantur de proposito introducen­di Germanos equites ad redigendum nos in servitutem (quod, si modò illum fuit, bonitate Regis frustra fuit & rejectum) qui actu introduxêre exercitum omnium natio­num supra nos, & non habent ullum praetextum conti­nuandi illum, quam ut subjugent nos, dissolvant regimen [Page 20] Regni, & faciant nos mancipia suarum passionum & appetituum.

Quid? illi revocent in memoriam Regi coacta mutua, privata sigilla, &c. qui (postquam illa ab ipso sunt abrogata) suo Statuto, compulerunt homines mutuò dare quintam & vige­simam partem suarum furtunarum, ad sustentationem suorum exer­cituum: illam quintam & vigesimam partem aestimandam secundum proportionem quam certae personae ab iis no­minatae imponent, & si quis detrectaverit solvere pecu­niam ita impositam, tum collectores illam levabunt per pi­gnorum captionem, & si illa desint incarcerabitur, cum tali­bus circumstantiis severitatis, & inclementiae, quales num­quam fuêre exercitae per aliquod Regium mandatum.

Quid? illi conquerantur de aucto pretio pulveris nitrarii, in quo sua Majestas nihil fecit quàm quod per legalem ipsius praerogativam poterat facere; qui per suam ordina­tionem 3 April. 1644, de factura Nitri; & per aliam 7. Feb. 1645 de factura pulveris nitrarii, confirmârunt omnes illas clausulas in suae Majestatis commissione, de quibus aliquo colore queri poterat, projectoribus suis, cum tantò pejori­bus circumstantiis, quantò jurisdictio, quam eorum com­missarii exercent (ad quos provocandum est) est gravior, sumtuosior, & magis insupportabilis, quàm concilii privati.

Quid? illi mentionem faciant Patentis vini, solvendi 40 solid. de Tonna suae Majestati; qui per ordinationem 22 Iul. 1643 imposuêre sex libras, supra omnia vectigalia; & per ordinationem 9 Octob. sequentis, concesserunt oeno­polis illud venundare tanto pretio, & quoddam etiam majori, quàm umquam toleratum fuit, durante suae Ma­jestatis impositione.

Denique (ut omittam alia particularia, de Sale, Alumi­ne; Tobacco & reliquis, supra quorum singula, per particu­lares [Page 21] constitutiones imposuerunt graviora tributa, quàm illis temporibus in mentem venerant) quid? Illi Regi ex­probrent tributum in classem Ship-mony (quod ipsorum­met computatione non ascendebat supra 200000 per an­num) ut compendium omnium oppressionum & servitu­tum; pro quo sua Majestas habuit judicium in curia Le­gis, coram omnibus Iudicibus Angliae, & quod semper collectum fuit debita forma Legis, & quod sua Majestas, cum monita esset injustum esse, ultra rejecit, & sategit radicitus evellere, ne ullus surculus ejus denuò regermi­naret ad inquietandum Ejus populum; cum ipsi post illa ferè continuò, per constitutionem 1 Mart 1642, impo­suerint hebdomadarium tributum supra Regnum, trium & triginta mill. quingentarum & octodecim librarum, quod per annum adscendit haud minus quàm ad unam millionem, Se­ptingenta quadraginta duo millia, nongentas & aliquot libras. ad quod postilla addiderunt per suam constitutionem 18 Octob. 1644. ad subsidium Britannici exercitus in Hibernia, hebdomadarium tributum supra Regnum, trium millium, octingentarum libr. quod ascendit per annum ad centum nona­ginta septem mill. sexcentas & aliquot lib. (quantum umquam Ship-mony valuit) supra & praeter libera castra, (free quarters) & omnes eorum alias constitutiones de Sequestratione & vi­gesima parte, & crudeles circumstantias in exsequendo has & omnes alias constitutiones: contra quas irregulares actio­nes non admittunt Appellationes ad judices, licet ab ipsis creatos, sed reservant integram cognitionem & directio­nem sibi ipsis.

Piaculum foret parenthesi illi de Hispanica classe & exercitu in illa, ducta ad Dunas 1639 (de qua, pro boni­tate sua, ajunt se nihil dicturos) non respondere: De qua saepe ignoranter verba facta sunt, ut & nunc insinuatur, [Page 22] quasi de machinatione contra Angliam, cum ii, qui modò aliquid sciunt, non ignorent eam classem destinatam ex Hispania in Flandriam cum pecunia in Stipendia militum, & novis delectibus in Supplementum exercitus, quorum major erat numerus, quia propositum erat veteranos inde deducere in Catalauniam, sed omnes hi milites in classe erant inermes, & sine officiariis, & tam longè aberat, hanc classem paratam esse ad invasionem, ut in brevi pu­gna cum Hollandis antequàm ventus eam duceret ad Du­nas, pene omnem pulverem nitrarium consumserit & sup­plementum pecuniâ arcessendum fuerit Londino, quod honestè & jure non poterat negare, Hollandis ipsis offeren­tibus illis venundare pulverem pro praesenti pecunia.

6. Sequitur jam tortura corporum antehac tolerata per flagellationem, decisionem aurium & collistrigium, & similia, cum arcta custodia seu incarceratione aggravata per Tyranni­dem exercitam in animos, per jurisjuranda, Excommunicationes, Novos Canones &c. per quae concludi vellent suae Majestatis regimen fuisse plenum crudelitatis & oppressionis.

Irrefragabile est argumentum excellentis Regiminis, sobrietatis & obedientiae illo tempore, quod non fuerint supra sex infames personae, à primordio suae Majestatis Regni, ad primum diem hujus infelicis Parlamenti, quas notum sit meruisse has corporales poenas & ignominiam; & misericordiae illius temporis quod hi non passi fuerint graviorem poenam, cùm ne unus quidem eorum fuerit non reus seditionis in eo gradu, ut per legem obnoxii es­sent graviori poenae, quam tolerârunt: & quoad jurisju­randa, Excommunicationes, caeremonias & Canones, haud alia fuêre, neque aliter exercita, quàm congruebat Legibus & Regimini stabilito: quod Sectae, Schismata, Haereses, dissolutiones, profanitates & impietates, quae [Page 23] secutae sunt postquam benedictus ordo fuit improbatus & suppressus, plenius & melius manifestat, quàm quivis dis­cursus possit facere.

Atque hic rursus populus notet, quod haec judicia & processus, (quae semper agebantur, debita forma Legum, in Curiis Iustitiae quae nemo queri potest se innocentem tolerâsse) objiciantur Regi ab iis, qui absque ullo colore Iurisdictionis (quam qualem sibi assumsêre & usurpârunt) loco infligendi ordinarias paenas, auferunt vitas consub­ditorum suorum, qui non peccârunt in ullam notam le­gem; & incarcerant alios cum tam inusitatis circumstan­tiis crudelitatis atque inhumanitatis, quod multi hono­rati, integri divites, postquam ante omnibus fortunis spo­liati erant, quia noluerant se conformare iniquitati tem­porum, in carcere perierint; & verisimile est plures ejus­dem conditionis perituros inopiâ cibi, qui possit naturae sufficere: Et siquis comparet vetera bona juramenta for­mata & administrata legali Authoritate, quorum clausulis conscientiae hominum videbantur plenè se submittere, cum Iuramentis & Foederibus; per ipsosmet injunctis, habebit rationes concludendi hominum animos numquam fuisse in tanto periculo captivitatis, & quod subierunt rei noto­riorum criminum eo tempore de quo queruntur, fuerit so­latium & deliciae, prae iis quae jam omnes compelluntur pa­ti, quia sunt honesti & conscientiosi homines.

7. Longa intermissio Parlamentorum memoratur, & quod sub dissolutionem quorumdam, Privilegia fuerint violata & secuta fuisse arctas custodias & mortes.

Haec intermissio Parlamentorum gratiosè fuit praeventa & correcta in futurum diu ante has turbas, suae Majestatis assensu ad Billam triennalis Parlamenti, & populus se felicem duceret, si non haberet graviores conquerendi de continua­tione [Page 24] hujus, quam de priorum intermissione, cum hisce Duodecim annis gavisi fuerint tam ampla mensura prospe­ritatis & abundantiae, quàm ullus populus in ulla aetate fuit expertus, & parem miseriae proportionem post exordium hujus. Quoad violationem privilegiorum & incarcerationem membrorum, leges patebant omnibus ad appellandum & recurrendum ad eas, & singularis illa persona qui in carce­re obiit, passus est illam captivitatem Iudicio Regii Banci, ita ut si aliqua injustitia fuerit in hac causa, Suae Majestati jure imputari non possit.

8. Scena jam removetur in Scotiam, & nova Liturgia & canones cum eis quae successêre, constituunt proximum crimen, aggravatum per abolitionem & combustionem Articu­lorum Pacificationis ibidem factae per mediationem Domi­norum.

Si Rex non fuisset adeo tenax Acti oblivionis in Tractatu Pacificationis inter Duo Regna, ut non ferret se per ullam provocationem inclinari ad retexendum illud negotium, facile potuisset se liberare ab omnibus hisce calumniis & adspersionibus; Et non nisi justicia fuerit & gratitudo in ista Natione, gnaviter animadvertere, iniquum esse, dum omnes rei se recipiunt sub tectum hujus Acti oblivionis, suae Majestati (quae est unica innocens & offensa persona) os obturari (quae est ipsiusmet expressio & querela in Re­sponso Illius ad Declarationem Novo-Mercati) ad omni re­plicatione ad exprobrationes in illo subjecto ipsi objectas: Potuisset aliàs facile docere. Liturgiam & Canones ritè for­matos, & missos eò consilio aut approbatione Domino­rum concilii illius Regni; & si praxis & exsecutio eorum facta fuerit cum majori passione & impatientia ibi, quam prudentiae & politicae rationi congruebat, error omnino imputari debuit Ministris illius Regni, quibus aptè com­mitti [Page 25] poterat: Vt ut sit, tam generalem defectionem & insurrectionem, in nullo gradu, per Leges illius Regni justificari & defendi non potuisse, certissimum est, cum non haberent visibilem formam aut Parlamenti aut Re­gis, qua se tuerentur; ut Exercitus nuper observavit: Et quod Pacificatio primùm facta,Decl. & chart. ex­ercit. p. 39. clementiâ suae Majestatis & desiderio praeveniendi effusionem sanguinis suorum subditorum, quanquam malorum, rupta fuerit ab ipsis, & ob id declinata pleno consilio Dominorum Concilii Ipsius, quorum unanimi consilió Articuli publicè fuêre exusti, ut apparet è Recordo Libri Concilii.

9. Proximè memoratur, vocatio & dissolutio brevis Parla­menti, & Regis actiones post dissolutionem.

Quod vocatio istius Parlamenti, fuerit actus magnae sa­pientiae & bonitatis Regis, tum jure generaliter fuit agni­tum, & esse in Ipsius potestate illud dissolvere cum op­portunum Ipsi videtur, non magis dubitatur, verùm quod infeliciter pro se Ipso, ob falsam informationem in mate­ria facti, & malo consilio dissolverit illud Parlamentum, creditur ab omnibus, & confessum ab Ipsomet, & illam informationem & consilium valdè perniciosa fuisse, & originem fuisse omnium miseriarum quas passi sumus, non negatur; & propterea mirandum est, cum accusatio illius criminis fuerit pars accusationis duarum magnarum per­sonarum quarum sanguinem postea biberunt, illud parti­culare praetermissum fuerit in prosecutione utriusque: & licet satis notum sit per cujus informationem atque insti­gationem infortunatum illud consilium obtinuerit, extra­ordinaria cautio adhibita fuit, ne ob id in quaestionem tra­heretur, quod, cum excessivo gaudio quod praecipui Acto­res in hisce postremis calamitatibus expressêre tam tristi tempore, facit ut homines meritò concludant, concinna­tum [Page 26] fuisse ab iis qui fructum ex eo perceperunt. Quid Rex ceperit à subditis suis per vim, cum aliter obtinere non posset, post illam dissolutionem, haud particulatim exprimitur, & propterea probabile est non habuisse hanc calumniam fundamentum; neque sanè quisquam quid perdidit per illam Regis actionem.

10. Hactenus Catalogus pertingit ad Regis enormia crimina tempore sedecim priorum annorum Ipsius Regni ad ini­tium hujus Parlamenti: in quibus fatentur leniter egisse, quandiu spes erat, quòd vellent adhaerere suae Majestati adver­sus Scotos, & auxiliari in illo Bello: Sed cum ipse videret, hanc spem esse vanam, & quòd inciperent in quaestionem vocare Auctores horum perniciosorum consiliorum, sua Majestas aperuit se tam validè bene affectum erga malignantes Consiliarios & eorum consilia, ut mallet deserere & cogere Parla­mentum & Regnum, quàm mutare, & permittere improbos suos Consiliarios Legibus & Iustitiae.

Haud ita multi anni elapsi sunt post exordium hujus Parlamenti, (licet taediosa aetas fuerit, plena miseriarum & confusionum) quin omnes possint recordari & animad­vertere stoliditatem & falsitatem hujus criminis; non est imaginabile quòd Rex speraverit post exordium hujus Parlamenti, quod concurreret cum Ipso & Illi a ssisteret in bello contra Scotos, siquidem planè observaverat, eos qui futuri erant, & postea fuêre praecipui ductores & directo­res in illo Concilio, esse ejusdem factionis, & quàm procul abfuerit à protegendo aliquem Consiliarium aut mini­strum contra justiciam aut aliquam actionem Legis, satis notum est, neque negavit Regium suum assensum ulli Bil­lae, nisi postquam per vim & tumultus abactus erat ab Alba aula, & postquam revera consensisset omnibus, quae honestè ab Ipso peti poterant ad securitatem & beneficium Regni.

[Page 27]11. Regina nimis propinqua est suae Majestati, ut non ferat partem cum Ipso in hisce calumniis, & propterea Ejus propositum promovendi Papismum hîc commemoratur; & Ejus observatio papistici Iejunij; cum Secretarii Windebancks itinere ultra mare per suae Majestatis salvum conductum, postquam accusatus fuerat à Domo Communium.

Quodnam illud propositum Reginae fuerit ad promo­vendum Papismum, haud memoratur hîc particulatim, itaque illi responderi non potest, & cùm expresserint tan­tum malitiae erga Ipsam, toto tempore rebellionis suae, non est probabile celare eos voluisse quicquam, de quo Illam possent accusare. Quoad Iejunium ab Ipsa observatum, notum est illud eo tempore factum, cùm Rex esset in ca­stris, & persona ejus multis periculis obnoxia; quae pietas & devotio congruebat cum Ipsius bonitate & exemplari dilectione sui Conjugis: & Regnum opinaretur se abun­danter fortunatum si Iejunia postea observata ab hisce hominibus non produxissent pejores effectus, quàm illud quod observatum fuit à Regina. Quoad Secret. Winde­banck, erat in potestate Domus Communium, procedere con­tra illum, & praevortere illius fugam, cùm esset in Domo, & secundum ordinem concedere in conclave Commissio­nis, postquam relatio erat facta, & tantum apparebat, quantum umquam fuit objectum, aut postea repertum. Verùm Domus contra consuetudinem surrexit sine pro­secutione, & propterea licebat Regi ipsi concedere ut sibi consuleret: & verum est eos per quos tum Domus rege­batur, maluisse absentiam ejus, & studio declinâsse ulte­riorem processum contra illum, cum esset in illorum po­testate, putantes facilius fore impetrare illius munus uni principalium suorum Membrorum, cui id destinabant, beneficio fugae illius, quàm si perstitisset exspectare suum [Page 28] examen, quod ob multas causas non arbitrabantur acce­lerandum, aut procedendum in eo.

12. Omnes allegationes commissionum datarum Papi­stis Agentibus ad privatas collectiones (nisi intelligant col­lectiones factas inter Papistas pecuniae ad Regis expeditio­nem in Septentrionem, quae similiter & non minus liberali­ter completa fuit à Dominis privati concilii, & aliis Prote­stantibus primae qualitatis per totum Regnum) aut quod Papistae insurgerent & armarent se in partibus Borealibus & Wallia delectus militum sub praetextu Portugalliae, & captio Turris, tam vetera, vana & ridicula, ut (licet ad primam eo­rum concinnationem, servierit scenae concinnatorum, ta­men hominum observatio & judicium postea illos docuit, u­trumque vero absimile esse) non indigeat ulteriori responso.

13. Proximus articulus est, magna Cabala adducendi se­ptentrionalem exercitum ad subjugandum Parlamentum: cujus potissimam partem (ajunt) se posse probare, venisse ab ipso­met, ad principes Actores, licet Rex tam crebrò & tam so­lemniter, negaverit ut nihil praeter dissolutos discursus mo­destae Petitionis, quae jam evanuerant duos aut tres menses, in­quit, antequam ad eorum cognitionem venirent.

Bene faciunt, quod excipiant contra Regis positivam negationem, cum non habeant quicquam ad probandum quàm suam confidentem & positivam affirmationem: sed tam opus fuisset supprimere & delere omnes suae Majesta­tis Declarationes in quibus abundantissimè orbi satisfecit in hoc subjecto, quàm captivare Illius Personam, & uti celârunt depositiones ab ipsismet captas in hoc subjecto, quae clarè manifestâssent, nihil tali Regi fuisse proposi­tum, ita necesse est ut revocent omnes quas hactenus pu­blicârunt, si velint hoc propositum credi.

Rex in Responso suo ad Declarationem exhibitam [Page 29] Ipsi Novo-Mercati, utitur his verbis: Non possumus sine gravi indignatione pati Nobis exprobrari, quod intenderimus vel mini­mam vim aut comminationem Nostro Parlamento, ut conscientia adductionis Exercitus implicaret, sed vocamus Deum testem, hoc numquam nobis in mentem venisse, aut novisse umquam talem ali­quam resolutionem concernentem superiorem nostrum exercitum: Et postea sua Majestas in sua Declaratione 12 Aug. (cui num­quam fuit responsum) exposuit quaecunque noverat de hoc negotio, aut quae per exactam inquisitionem imagi­nari poterat; è quo planè apparet quosdam officiarios exercitus (optimae & confessae reputationis ob eorum amorem in Patriam) cum observarent mirabiles petitio­nes quotidie offerri Domui Communium contra stabili­tas leges & Regimen Regni, & illegalem modum in offe­rendo, à millibus inconditorum hominum per tumultus, supponebant petitionem modestam & officiosam ab in­tegro Exercitu, ad componendum omnia gravamina in Ecclesia & Statu per Legem, posse jure praevalere apud totam Domum, & cum veniret à tali corpore, confirmare eos, qui terrebantur metu violentiae per tumultus, quod & Rex postquam illi communicatum fuisset, approbârit, & non sine causa, siquidem non modò summa industria ad­hibita fuerat ad Ipsius Exercitum corrumpendum, & ad­dicendum improbis molitionibus quas parabant; sed ad persuadendum populo, exercitum, aegrè Regi servire, & paratum Parlamento obsequi quò vellet: Et (quemadmo­dum Rex dicit) si in disceptatione hujus negotii, aliqui praecipites sermones habiti fuerunt de movendo Exercitu, dubium est an illud seriò fecerint nec ne, quod numquam assensus sit, sed omnino rejecerit, supra duos menses ante­quam innotesceret; ita ut periculum non fuerit discussum potentia aut prudentia Parlamenti.

[Page 30]Apparet per Depositiones publicatas ab ipsis, per consti­tutionem 19 Maij 1642 unà cum ista Declaratione; quod haec periculosa Machinatio coeperit Rege neutiquam conscio, à quibus­dam Officiariis qui indignabantur & improbabant, de quinquaginta mill. libris quae destinatae erant ad stipendia solvenda Regis exercitui, decem mill. libras esse decerptas per novam constitutionem, ad satis­faciendum novae motioni & importunitati Scotorum. & quod illi Officiarii ita offensi disseruerint, malè de se mereri Parla­mentum & non Regem, & propterea concluserint servi­tium suum offerre suae Majestati in omnibus rebus, honestis & congruentibus cum fundamentalibus Legibus hujus Regni: quod in disceptationibus inter se, mentio facta fuerit, ducendi exercitum Londinum, & intercipiendi Turrem: idque simulac propositum esset, fuisse rejectum: & tantummodò propositum (ut loquuntur) ad manifestandum vanitatem & periculum Pro­positionum: & quod Rex, cùm Ipsi innotuisset, dixerit, has vias esse vanas & fatuas, & non ampliùs de iis cogitandum.

Quod Petitio ipsa, quam sua Majestas probavit, non fuerit supra normam Petitionum, & longè modestior quàm ulla recepta ab Authoribus hujus Declarationis cum ap­probatione, apparet ex ipsa Petitione, quae legi potest pag. 563 1 vol. collect. constitut. publicat. ab ipsismet: quae cum esset directa tam ad utramque. Domum, quàm ad Regem, faciebat mentionem seditiosorum Tumultuum, qui, uti asserebant, obsederant Parlamentum & ipsam Albam au­lam, non solùm in praejudicium illius libertatis, quae necessaria est magnis conciliis & tribunalibus, sed fortassis in periculum personale suae Majestatis & Parium: & propterea petebant ut praecipui ductores horum tumultuum punirentur, & sua Majestas & Parlamentum in futurum possent esse ab iis securi: ad quod impediendum offerebant, quod ipsi illis attenderent, si place­ret; quae securitas postea haud ita absurda fuit visa, cum [Page 31] exercitus fuerit vocatus & retentus circa ipsos, sub eodem praetextu, ad idem propositum, de quo plura paulò post: Et tres ge­nerosos fugisse ultra mare, ob modestam petitionem dete­ctam, mirum videri non debet, cum homines quotidie in­carcerarentur & destruerentur ob valdè triviales detectio­nes & absurdas conjecturas & suspiciones, quòd studerent declinare illorum judicium, (in quorum potestate erat in­terpretari quamvis detectionem prout liberet, & poenam infligere quam vellent, secundum talem interpretationem) aut quod Rex consenserit ministros suos removeri à tali Tribunali. Mirabilis est praesumtio quam hi homines ha­bent de credulitate populi, qui nolit examinare veritatem alicujus rei quam allegant, quamvis facilem reprobatu; aliàs non affirmarent, in conventu officiariorum Burough-Bridge, propositiones formatas & instructiones allatas à Rege, cum liqueat, per ipsorummet evidentias, quot Capit. Chudleigh, qui supponitur has Propositiones attulisse (& non apparet quales fuerint) non acceperit has Propositio­nes à Rege; & quòd, cum manum Regis oscularetur, sua Majestas ne verbum quidem fecerit de his Propositionibus, quod haud dubio fecisset, si conscius earum fuisset, aut aliquid sperâsset ab ejus Agitatione; cùm non allegetur, quen­quam officiariorum exercitus illo tempore tam immedia­tè adhibitum fuisse in illa Agitatione: Et quemadmodum non fuit ulla vel verisimilis evidentia in ulla Depositio­num tunc aut postea publicatarum, quae reflecterent in Regem; & multa in Gormgy secunda Examinatione, & aliis depositionibus, ab ipsis suppressa fuêre, quae si produ­cerentur, manifestarent numquam tale quid designatum, ut suggeritur; & quod communicationis illius Rex nequaquam conscius fuerit, sed improbârit cum audisset. Ita tum fuit obser­vatum, non sine admiratione, Cap. Chudleigh qui erat prin­cipalis [Page 32] Actor, & qui fatetur in sua Examinatione X Maij, se omnibus viribus conatum incendere exercitum contra Parlamentum; & accendere Zelum in eis erga Regem; tantum abfuerit ut indignationem eorum incurreret, ut immediatè fuerit adhibitus ab ipsis in Hibernia, & inde po­stea revocatus, ipsi secundus ordo, si non primus mandatus fuerit contra Regem in occidente, quod non fecissent, si antè ad illum modum fuisset obligatus suae Majestati.

Quae dicuntur de Principis adventu ad Exercitum, cum Com. Novi Castelli & turma equitum, probantur tantùm per unum majorem Exercitus, qui non modò ni­hil commune habebat cum Rege, sed etiam eo tempore numquam suam Majestatem erat allocutus; & non habe­bat majus argumentum, quàm altera pars machinationis, de Portsmoutha à Francis intercipienda: quod tam ridicu­lum est, ut non indigeat responso.

14. Scotis oblatam spoliationem Londini, si vellent promovere, aut quatuor septentrionales Comitatus, cum trecentis millibus lib. ut tantum neutros se gererent, est alius ramus impossibilis hujus criminis, de quo non com­paret vel minimus praetextus probationis in aliqua re ab ipsis publicata (& haud parci fuêre in publicando quic­quid noverant aut imaginabantur) quam quod Onealius in­terrogaverit Iacobum Ashly, quid si Scoti neutrales effici possent? Non est credibile Regem temperiem illius tem­poris (quam tam graviter sensit) non satis intellexisse, ut ignoraret Parlamentum & Scotos tàm arctè conjugatos esse, ut sua causa separari se non paterentur: & quatuor co­mitatus septentrionales eis oblatos (quod in confesso est Regem dare non potuisse) tam absurda est calumnia, ut ne­mo vel stolidissimus id possit credere, & illi, quibus dicun­tur, oblati, toto hoc tempore accusâssent Regem, si potuis­sent probare.

[Page 33]Observandum utique, quamvis hi homines, imagina­biles has detectiones & molimina destinata, tenent in Re­ge odiosa esse crimina, tamen haec eadem ab ipsis perfe­cta, non judicare delicta in ipsismet: & quamvis Regi non liceat optare, subditos suos Scotos se gerere neutros in con­troversia inter suam Majestatem & suum populum An­gliae: tamen non esse delictum in se ipsis Nationem illam in­volvere bello adversus supremum Principem utriusque Re­gni: & licet tralatitius discursus de adducendo exercitum ad terrendum Parlamentum, allegetur rupturam esse fidei commissae Regi, numquam obliviscendam; tamen actua­lem adductionem exercitus contra illud, & terrendum eo usque, ut fugarent multa membra, & cogerent reliqua quicquid exercitus suggereret, non esse delictum in ipsis, contra aut libertatem aut privilegia Parlamenti.

Ad clausulam illam, quod sua Majestas noluerit persua­deri ut differret iter suum in Scotiam anno 1641. non est necesse aliter respondere quàm rememorando suae Ma­jestatis propria verba in sua Declaratione XII Augusti: Monuimus eos, si essent plures bonae Billae, quas vellent perferri ad beneficium Nostrorum Subditorum, nos optare ut pararentur in tale tempus, quo resolveramus, secundum promissionem Nostris Subditis Scotis factam, (quam bene noverant) intrare Regnum nostrum Scotiae, ad componendum infelices ibidem controversias: post haec seriò rogati fuimus ab utraque Domo Parlamenti differre iter nostrum eo, tam sub praetextu periculi, si uterque exercitus ante non dimit­teretur, quàm quod multas bonas leges haberent paratas ad compo­nendas difficultates hîc; & persuaserunt iter differre ad diem, de quo inter ipsos convenerat &c. Quae relatio, eorum quae secuta sunt, probare potest suae Majestatis extraordinariam com­placentiam: & cùm discederet, reliquit commissionem, congruam Legi, & sufficientem ad praevortendum ulla in­commoda, [Page 34] quae possent oriri Ipso absente: cùm illud ipso­rum postulatum (ut assentiretur omnibus Actis quae facturi erant ante illius reditum) tam monstrosum esset, illegale, & inau­ditum, ut puderet ipsos ulterius illud urgere, & fuerint eontenti eo quod sua Majestas concedebat: neque appa­ret ullo tempore, antè, ullum proditum per Secret. Winde­bankium largioris extentionis: aut quod non esset con­gruens Legi, & politiae illius temporis.

15. Succedit jam gravis accusatio de rebus Hiberniae, quasi sperarent se persuasuros Populo quod Rex particeps fuerit proditionis & Rebellionis contra seipsum: atque eo tempore quo tantae distractiones erant in duobus ejus re­gnis, Ipse quoque tertium mitteret in flammam, ut nul­lum haberet quod Ipsum adjuvaret ignem in aliis accen­sum exstinguere.

Si qui nulla conscientia aut civilitate usi sunt in publi­cando omnes literas suae Majestatis (quibuscunque pravis mediis venerint in ipsorum manus) quas opinabantur, per populi simplicitatem & imbecillitatem, aut malitiosas in­terpretationes quas commenti sunt, aliquod ejus Majestati praejudicium posse afferre, an credi potest illos jam quid­quam celare quod proposito eorum serviat: & propterea quod non divulgent literas quas dicunt Regem misisse in Hiberniam per Baronem Dillon, immediatè ante Rebellio­nem, sufficiens est argumentum, aut non fuisse tales lite­ras, aut nihil in iis, quod ullo sensu in Regem possit tor­queri: neque potest fidem invenire apud quemquam, (non malitiosè & stupidè stolidum) quod, post tot iteratas calumnias apud populum per diversas Declarationes, Re­belles Hiberniae professos, se habere commissionem sub magno Sigillo Scotiae, sigillatam Edimburgi, cum Rex po­stremo ibidem esset; cum constet Illum non magis affi­gere [Page 35] potuisse hoc Sigillum (in cujuscunque manibus de­mum esset) alicui tali Instrumento si voluisset, (quod ne­mo Christianus credet) quàm jam potest uti eo quod est Londini; de qua Commissione, Orbis jam dudum fuisset informatus à Scotis, si potuissent invenire probabile fun­damentum hujus calumniae: Et sanè hi homines publi­câssent depositiones eorum qui (ut dicunt) illam viderant, si credidissent tales esse quae fidem apud homines mere­rentur.

Quid promissum fuerit Hibernis Commissariis Londini, verisimile est melius notum esse Auctoribus hujus Decla­rationis, quàm suae Majestati, cùm major pars eorum es­sent Papistae, & postea activi Rebelles, dum Londini essent, tantum potuerint apud potentia membra ibidem, ut impetrarent ab iis, ut se interponerent negotiis illius Re­gni eo modo quo desiderabant: & valdè probabiliter tum jecerunt fundamenta futurae suae Rebellionis, super prin­cipia quae tum videbant introducta & probata: per serium consilium & importunam interpositionem quorumdam horum principalium Membrorum impetrârunt, ut post obitum Domini deputati Wansford, nullus surrogaretur, qui per potentiam suam & vigilantiam praevortere posset ipsorum improbitatem: & si Rex ipsis donaverit aut pro­miserit plures quàm quinque Comitatus, non fuit per pri­vatam eorum mediationem, sed publicam directionem se­cundum instructiones Parlamenti, postquam Domus Communium recuperationem eorum & restitutionem suae Majestati, particularem Articulum in sua accusatione con­tra comitem Straffordiae fecisset, atque ita maculâsset ju­stum & legale interesse; & quicquid sua Majestas, in eo egit, actum fuit deliberato consilio in ipsius concilio, se­cundum usitatas formas observatas in negotiis illius Re­gni: [Page 36] probabile est Regem putâsse se tunc oppressum ab utraque Domo Parlamenti, cujus magnas habebat cau­sas, verùm ut hoc exprimeret, & optaret vindictam ab iis, coram illis commissariis, quos ratio suadebat credere se combinâsse cum alteris, omninò vero absimile est.

Proximum est, quod non exauthoraverit Hibernum ex­ercitum, non utique est praetereundum, quia non tempe­stivè disposuisse illud corpus, haud dubiè multum con­tulit ad Rebellionem quae paulò post erupit: sed liquet penes quos culpa haeserit.

Exercitus ille justè & prudenter erat coactus, cum pro­positum Scotorum jam cognitum esset, invadendi Hiber­niam, ad impediendum aut divertendum illam expeditio­nem, & si opus esset, reducendum illud regnum ad obse­quium; qui erat sensus, & non poterat esse alius verbo­rum imputatorum Comiti Straffordiae, si modò umquam dicta: Et postquam exercitus Scotorum Angliam esset ingressus, haud mirum erat si Rex non proclivis esset ad exercitum illum exauthorandum, antequam planè dis­cernere posset, quod alter intenderet revera discedere, & haud citius fuit certus denuò, quàm decerneret alte­rum: Sed tum prudenter considerabat, exauthoratio­nem ejusmodi corporis illo tempore, quo tanta licentia transplantata erat ex hoc, in illud Regnum, non tam opor­tunam esse ad pacem illius, quàm transportationem ejus, & propterea ejus Majestati convenit cum Legato Hispa­no, ut ipsi liceret transportare tria aut quatuor millia eo­rum ad servitium Domini sui, quod simul ac innotuisset, Commissarii Hiberni tunc Londini (qui fortè aliò illos desti­nârant) impetrârunt à Domo Communium, ut impedi­rent executionem hujus concessionis; qui (praecipuè con­siderantes coronam Franciae aegrè laturam quòd tantum [Page 37] auxilium datum esset Hispaniae) urgebant Regem ut illam revocaret, & exauthorationi assentiretur. Huic objectio­ni facile à Rege fuit responsum, quia convenerat cum Legato Franciae, ut parem numerum transportaret in Franciam, quo facto de toto exercitu dispositum fuisset: contra quod Hiberni Commissarii magis instabant quàm contra alterum, allegantes in illo Regno haud satis esse virorum: ad haec, Domus Communium (per secretos a­gentes) persuaserunt Legato Franciae (qui magis studebat supplementum Hispano impedire, quàm par Domino suo providere, & fieri potest, Regem potius reprehendi à Parlamento quàm alterum, horum) Regem absolvere à promissione, modò procurarent ne Hispanus milites nan­cisceretur; & in eum finem importunius institerunt, ut Rex exercitum dimitteret, & non emitteret Illum ex Hi­bernia; ad eum modum ut ejus Majestas cogeretur assen­tiri; atque eo, extra dubium, multum accessit opportuni­tati & proposito ad rebellandum: & quibus haec oppor­tunitas imputanda sit, judicet orbis. observandum tamen est, illius Hibernici exercitus (quod hi homines vellent credi, non minus quàm Stratagema fuisse contra Prote­stantem Religionem) non unum Officiarium supra Capi­taneum, & non supra duos ejus qualitatis, contra Regem stetisse in illa Rebellione Hiberniae.

In omnibus rebellionibus praecipui authores solent spe­ciosa quaedam praetexere, & ejusmodi juramenta conci­pere, quae apta sint populum seducere & ad se trahere: & propterea haud mirum est, Rebelles Hibernos juramen­tum concepisse, quo videri volebant quod se obligare ut ad obsequium R. Carolo praestandum & tuendum ejus rega­les Praerogativas, tunc cum nihil minus intenderent: Et Owen-Conelly (qui fuit index illius rebellionis) in eadem de­positione, [Page 38] in qua dicit, rebelles voluisse solvere Regi omnia sua jura; itidem dicit, eos asseruisse, se sequi vestigia Scotorum, qui eo facto privilegium erant adepti. & Marcus Paget, in eadem examinatione in qua dicit: Rebelles asserunt se habere Commis­sionem Regis & magnum sigillum pro iis quae agunt: inquit, eos minari, ubi exstirpârint Britannos & Anglos, ibi invadere An­gliam, ut opem ferant Papistis in Anglia. Et propterea mirum est, quod jurant, & dicunt, imputari Illi, contra quem re­bellabant & perjurabant. Auctores hujus Declarationis (praeter juramenta supremitatis & Fidelitatis) in Protesta­tione V Maij, jurârunt, se velle conservare & tueri Regis rega­lem personam, dignitatem & Statum: & paulò post voluerunt populò persuadere quod per hoc ipsum juramentum erant obli­gati arma sumere contra Ipsum. In sua Declaratione XIX Maij, utuntur his verbis: Providere publicae paci & prosperitati suae Majestatis & omnium ejus Regnorum, protestamur in praesentia omniscii Dei, fuisse & adhuc esse unicum finem omnium nostrorum consiliorum, & studiorum, in quo determinavimus continuare li­beri ab omnibus privatis scopis, personalibus respectibus, aut passio­nibus quibuscunque: & ipso postero die votavêre; quod inten­deret movere bellum suo Parlamento; &, quoscunque qui Ipsi ser­vient & assistent esse proditores secundum fundamentales Leges Regni: & (ex hac conclusione Ipsius intentionum) actu collegerunt exercitum, & moverunt contra Ipsum.

In eorum Petitione II Iun. dicunt Ipsi, se nihil habere in animo & desideriis, magis pretiosum (post honorem & immedia­tum servitium Dei) quàm justum & fidele obsequium Majestatis suae. Et cum illa petitione, XIX; obtulerunt Ipsi proposi­tiones, in quibus ipsi relinquunt tantam potestatem in Regno suo, quantam minimum quodvis membrum alterutrius Domus sibi reservat.

Denique (ut omittam alias infinitas instantias) in eo­rum [Page 39] Instructionibus XVIII Aug. ad deputatos Locumte­nentes Cestriae, requirunt ab iis, ut omnibus declarent; fuisse & porrò futuram unicam sollicitudinem & studium utriusque Domus Parlamenti, providere suae Majestati; neque nôsse, neque umquam novisse aliquid mali intendi Majestatis suae Personae; cum unicus finis earum Instructionum esset totum illum Comi­tatum ad arma concire contra Ipsum; ita ut clausula Iu­ramenti rebellium Hibernorum, non magis objici possit contra Regem, quàm aliae illae clausulae in ipsorummet Iu­ramentis & Declarationibus, quibus Regem nondum one­rârunt.

Quod attinet ad Proclamationem contra rebelles in Hibernia; quam dicunt, se non potuisse obtinere aliquot mensibus & tum tan­tum 40 exemplaria fuisse excusa, & expresse praeceptum ne ulla di­straherentur sine ulteriore directione. Audi Majestatis suae ple­num responsum ad hanc accusationem, in Ipsius responso ad Declarationem XIX Maij, his verbis: Notissimum est, Nos, cum Rebellio illa erumperet, fuisse in Scotia; Nosque immediatè cu­ram hujus negotii commendâsse utrique Domui Parlamenti hîc, postquam providissemus necessaria supplementa è Scotia; Nos post re­ditum nostrum, observâsse omnes formas, quas Concilium nostrum Hiberniae suaserat, aut utraque Domus hîc; & quod nulla Procla­matio citius exierit, id factum, quia Iudices illius Regni non ante desiderârunt, & desiderârunt tantùm viginti exemplaria, quaepe­tebant à Nobis signari, quod ut promtius fieret jussimus excudi (cir­cumstatiam hanc non petierant) atque ita plura signavimus quàm petierant. Ita ut sit impudens Assertio, quod potuerint ob­tinere pluribus mensibus, cum numquam petiissent; & simulac petierunt à Rege, eodem momento factum fuit.

Sed operae pretium fuerit (siquidem haec res toties & tam confidenter sine ratione Regi fuit objecta) aliquid di­cere de consuetudine & ordine vulgo usitato mittendi Pro­clamationes [Page 40] in illud Regnum, & causa ob quam tot & non plura exemplaria tunc fuerint missa. Rex numquam, nisi ob extraordinarias causas, signat amplius quàm primum exemplar Proclamationis, descriptum nitidè in pargame­no, quod missum ad Dominum deputatum, aut Dominos Iudices Hiberniae ibidem imprimitur; & impressa exem­pla disperguntur, quemadmodum in Anglia: Majestatis suae manuali signatura non addita his exemplis: Domini Iu­dices & Concilium animadvertentes industriè sparsum in­ter rebelles, quod haberent Regis authoritatem ad ea quae facerent, quod posset fidem invenire apud quosdam; pe­tiêre, ut habere possent XX Proclamationes signatas Regis signo manuali, ad eum finem, ut praeter excusa exempla, quae dispersuri erant secundum consuetudinem, possent unà cum illis mittere unum authenticum cum Regis manu, ad considerabiles personas, quos su­spicarentur seductos per falsum illum rumorem, quae videntes Regis propriam manum, inexcusabiles forent, si persisterent: Haec epi­stola & petitio Dominorum Iudicum & Concilii, lecta fuit in Concilio privato Regis, & conclusum, ut haberent du­plum numerum eorum quae petierant, signata à Rege: & quia de­scriptio tot exemplorum longius tempus postulabat, mandatum fuit ut 40 exempla excuderentur, quae omnia signata à Rege, quantocyus missa fuerunt in Hiberniam: & cautio, cur non plura excuderentur quàm quae mitteban­tur, valdè necessaria erat, ne rebelles horum gnari, aliquid comminiscerentur, quò finem evaderent ob quem mitte­bantur & parati essent ad defendendum suum vetus, aut excitandum novum scandalum suae Majestati: praeterquam quòd nulla ratio excogitari poterat, ob quam plura eo tem­pore imprimerentur Londini.

Quod scriptum fuerit è curia ad Dom. Musqueri Regi placere quae faceret; Majestati ejus imputari nequit, ne­que [Page 41] ille qui supponitur scripsisse talem epistolam (quem in superioribus Declarationibus asseruerunt fuisse Dom. Dillon, qui negavit se umquam scripsisse talem epistolam) habuit aliquem locum aut relationem in Curia. Et Rex habuit bonas rationes ob quas, diu post, scriberet Mar­chioni Ormondiae, ut singulares gratias redderet Musquery & Punket, siquidem fuerant Oxonii, missi ad Regem ab Hiber­nis, durante cessatione, & professi fuerant ea studia sua, ad reducendum alios ad officium, quae possent mereri Maje­statis suae gratias, quas sua Majestas haud minus promta fuit reddere iis rebellium hîc, qui expressêre aliquam mo­derationem & inclinationem revertendi ad obsequium, licet ipsi minimè placerent quae fecerant, neque propter illa ipsis gratias haberet.

Quoad id, quod Rex distulerit & detinuerit Comitem Lyce­striae, ab expeditione adversus rebelles, notissimum est suam Majestatem saepius ursisse Domus, ut dimitteretur; & unam fuisse rationum, quas dedit in Responso suo ad petitionem utriusque Domus XXVIII. Aprilis, suae resolutionis proficiscen­di in Hiberniam, quia Dominus Locumtenens, cui potissimum fi­debat tractationem negotiorum ibidem, haerebat in Regno, licet saepe promtitudinem suam esset testatus, mandatis suis obsequendi. Post quae, pene tres menses elapsi sunt, antequam ullae praepa­rationes fierent ad illius iter; & tunc sub finem Iulii aut initio Augusti Comes venit ad Regem Eboraci, ut ejus In­structiones acciperèt, praetendens quod tam plenè ab utra­que Domo expeditus esset, ut non esset opus eò reverti, sed simulac Majestatis suae mandata haberet, pergeret Ce­striam & naves conscenderet.

Accidit id circa tempus, quo Rex copias parabat ad fui defensionem contra Comitem Essexiae; unde factum ut Comes circiter mensem detineretur, antequam instructio­nes [Page 42] reciperet, & caetera quibus opus erat: & tunc valedixit Regi, professus se rectà proficisci Cestriam: verùm sive man­dato sive sponte; propositum mutavit & reversus est Londi­num, ubi duos menses fuit detentus, & tunc jussus à Domi­bus Cestriam rectà proficisci, nec Regem adire in transitu, li­cet ejus Majestas tunc Oxonii esset & non posset illud offi­cium omittere, nisi viam publicam deserendo: Cum Rex audiret illum esse Cestriae, ubi expectavit naves quae Ipsum transfretare debebant, supra tres septimanas, & non esse alias copias ad manum, quàm illius familiam, cum Legio­nes peditum & turmae equitum quae delectae erant ad illam expeditionem, essent adhibitae contra suam Majestatem Edge-hille, & adhuc partem facerent exercitus Com. Essexiae, neque illos apparatus esse ad manum, quae Concilium illius Regni importunè flagitaverat, Majestas sua conside­rabat, cum Rebelles in metu fuissent ob apprehensionem adventus D. Locumtenentis cum supplementis necessa­riis ad gerendum bellum (quorum spes etiam protestantes ibidem aluerat) si appelleret tam privato modo, sine ad­ditamento virium, aut supplemento copiarum quae ibi erant, id allaturum esse maximam afflictionem, & pusilla­nimitatem subditis suis Protestantibus, & parem animo­sitatem rebellibus, illum Oxonium accersivit, donec Ipsi melius à Domibus satisfieret de apparatu in usum illius Regni. Ita ut orbis possit judicare, à quibus Com. Lycestriae fuerit detentus.

Ad id, quod Rex negaverit Commissionem pro Dominis Broo­ke & Wharton; jam diu responsum fuit à sua Majestate, & veritas responsi numquam fuit refutata: Quod copiae sub illo­rum ductu collectae fuerint, antequam suae Majestatis commissio vel desideraretur, & quod commissio petita, independens foret à suae Majestatis Locumtenente in illo Regno, & propterea sua Maje­stas [Page 43] habeat graves causas non assentiendi: Et quàm rationabi­liter hisce fidi posset cum tali potestate, judicari ex eo pot­est, quod has ipsas copias quae collectae erant ad auxilium miserorum Protestantium Hiberniae, contra rebelles ibi­dem, pugnaverint contra Regem Edge-hilli paulò post­quam hae commissiones fuissent petitae.

Dicunt, se jam dudum nominâsse diversos Papistas & personas alicujus dignitatis, qui speciali Regis concessio­ne, postquam portus clausi fuissent ab utráque Domo Parlamenti, transfretârunt & capita fuêre rebellium, cum egerent ductoribus, Examina veritatem horum, de qua omnes, quibus libebit advertere, judices esse poterunt.

Sua Majestas ad animum revocans hanc accusatio­nem à Mr Pimmio prolatam in collatione cum Dominis circa initium Februarii 1641 (Oratio excusa fuit) per mis­sionem suam VII illius mensis ad Domum Communium, postulavit scire, an quid tale dictum fuisset, & si ita, quo fundamento; cum Majestas sua certa esset se omni cau­tione usum in concedendo liberum commeatum in illud Regnum.

Communes responderunt, Orationem habitam à Mr Pim­mio, congruere cum sensu Domus, quodque à diversis edocti fuis­sent, diversas personas obtinuisse à Majestate sua immediatas con­cessiones transfretandi in Hiberniam, post interdictum utriusque Domus; quorum quidam, ut intellexerant, postquam in Hiberniam appulissent, ductores inter eos fuerant, & quosdam detentos, & custodiri, quorum nomina edebant, & dicebant, se aliorum no­mina nondum recepisse, non tamen dubitare posse per examen detegi: Verùm ajebant, se credere id potius procuratum per prava instrumenta circa Regem, citra suae Majestatis conscientiam & propositum.

Rex reposuit; Quod nomina illa captivorum non probarent [Page 44] assertionem in illa oratione: praeterquam quod illorum transfretae­tio concessa fuisset à sua Majestate cum esset in Scotia, diu ante interdictum, cum de eorum bonâ fide non dubitaretur: & se cer­tum esse neminem eorum qui accusabantur, transfretâsse se conscio, aut sua concessione. & poposcit ut Domus Communium consideraret, utrum tam generalis informatio & notificatio (in qua ne quidem nomen cujusquam memoratum erat) sufficeret ad tam directam & positivam affirmationem, qualis erat posita in illa Oratione; quae, ratione loci & personae, & quod faterentur congruere sensui Domus, ejus erat authoritatis ut suae Majestati praejudicare posset in affectu suorum subditorum & existimari (consideratis tot scandalosis libellis ad illum finem) illum non satis affici illa Rebellione, tam horren­da & odiosa omnibus Christianis ex quâ in hac distractio­ne tale periculum possit accidere Majestatis suae Personae, & Statui, quale confidebat Domum Communium omni ope velle praevortere; & propterea ejus Majestas dicebat, se exspectare ut nominarent has personas, qui Ipsius licentiâ transfretârant in Hiberniam, & erant ibidem capita rebel­lium: aut si post suum examen non invenirent singularem evidentiam ad probandum hanc adspersionem (ut sua Ma­jestas confidebat eos numquam posse) ut haec affirmatio quae tangebat suam Majestatem erat admodum publica, ita vellent publicare talem declarationem per quam error ille corrigeretur, cum Majestas sua valdè afficeretur hoc particulari concernente Hiberniam siquidem certissimus erat, se & fuisse & esse paratissimum facere officium suum (quod Deus requisiturus esset à manibus suis) ad sublevan­dum miseros protestantes subditos suos ibidem, & plenè eradicandum illam rebellionem. Mensis effluxit ante­quam Rex aliud responsum ab ipsis acciperet & hinc di­xerunt, se nihil affirmâsse, quàm quòd crederent esse verum: & [Page 45] offerebant quaedam sua argumenta suae Majestati; quo­rum unum erat, quod ejusmodi Licentiae concessae personis sub re­strictione, aptae erant ad producendum tale effectum, quale me­moratum erat in positiva affirmatione: alterum erat: quod Ma­jestas sua non posset esse certa, non alios transfretare per illius li­centiam, & se habere causam, ob quam crederent, quosdam trans­fretâsse, quia talem generalem informationem acceperant. quas rationes (cum quibusdam aliis ejufdem generis) inquie­bant, se sperare sufficere ad persuadendum suae Majestati: quemadmodum habebant rationes fidem habendi dictis informationibus, ita sibi non esse propositum iis abuti ad Majestatis suae ignominiam, sed imputare culpam Ipsius ministris.

Rex replicavit denuò ad illam Missionem; nihil adhuc declaratum esse, quod posset fundamentum esse ejus quod Mr Pimmius tam audacter affirmaverat. nam hacte­nus nullus particulatim erat nominatus, qui vel rebel­lionis esset particeps, multo minus caput rebellium, cui Rex licentiam dederit, & propterea exspectabat, ut Do­mus Communium publicaret talem Declarationem, per quam error possit manifestari.

Ab illo tempore, ad hanc horam qua publicârunt hanc Declarationem, nihil egerunt, neque vel minimam in­formationem aut satisfactionem dederunt suae Majestati in hoc subjecto, quo tum dicebant, se non intendere uti ad Ipsius ignominiam: ita ut haec postrema praesumtio potue­rit tantum procedere è confidentia, quod populus credi­turus esset ipsorum dictis, & non examinaret eorum veri­tatem. Quid intelligant, per ductores & Officiarios quos Rex (ut ajunt) revocaverit ab officio contra rebelles; & naves ab excu­biis suis, ut rebelles supplementa possent ab exteris accipere; non capio, praeterquam de navibus quas designant sub Capit. [Page 46] Kettleby & Stradling, qui tum ad littus Hibernicum excu­babant, cum omnis classis suae Majestatis intercepta fuit ab utraque Domo, & versa contra Ipsum; quos Rex ea occasione, confidens eorum fidelitati, jussit cum navibus suis sibi attendere ad Novum Castrum, aut septentionem Angliae, ut duas suas naves haberet praestò: & eodem tem­pore (ne ulla supplementa rebellibus advenirent) utrique Domui id significavit, & postulavit ut curam haberent orae Hibernicae, quod plane neglexerunt; licet & has na­ves intercepissent, quas Rex desiderabat habere in sua potestate.

Nec melius intelligi potest quid sibi velint, per supple­menta à comite Antrim & Dom. Aboyne aut per arma & appa­ratus bellicos è Regis armamentariis, aut à Regina: quae nemo so­brius credet, cum nulla evidentia aut argumentum fuerit oblatum: Pauca vestimenta initio belli capta erant à Re­gis militibus circa Coventriam, cum civitas esset in aperta rebellione, quae praetendebant praeparata pro Hibernia, & quae Rex studuit restituere, sed non erat possibile, & erat ipsorum culpa, quod noluissent petere Salvum Condu­ctum, cum transirent per Regis castra.

Et quàm procul Rex fuerit à consensu aut approbatio­ne illius facti, patuit ex Majestatis suae expresso mandato (quod & executum fuit) transportandi in Hiberniam tria millia vestimentorum, quae invenit parata ad illum usum Cestriae, postquam Rex urbe esset potitus, & quae neglecta erant mittere, & quae non potuit persuaderi ut ad necessi­tates sui exercitus retineret.

Majestas sua numquam negavit majora tormenta à Concilio Hiberniae postulata, neque vel minimus color est hoc affirmandi: quas directiones dederint Rebelles in li­teris suis Represalium, si modò dederint ut allegatur, nul­lo [Page 47] modo ad Regem attinet: & quoad Officiarios qui fidem sibi commissam contra rebelles deseruerunt, notissimum est Comitem Leviniae, qui consensu Majestatis suae missus fuit Generalis Scotorum in Hiberniam contra rebelles, re­vocatum inde ut duceret exercitum in Angliam contra Regem: & cum Regis Commissarii in tractatu ad Vxbrid­gam allegarent & conquererentur, multos officiarios tam Scotos quàm Anglos initio belli deseruisse illam militiam, & conversos ab utráque Domo contra Regem, haud a­liud responsum acceperunt quàm, Non fuisse vocatos.

Quum res ita se habeat (ut revera habet) hi generosi haud majores causas habuêre credendi Rebellibus, cum toties jurarent se nihil facere sine authoritate & com­missione Regis; quàm rebelles credendi iis, cum jurarent XXII Octob. 1642 Quod nulla privata passio aut respectus, nul­la prava intentio contra Majestatis suae personam, aut propositum praejudicandi justo Ipsius Honori & authoritati, permoverit eos copias comparare, & postero die praelio certârunt contra Ipsum Edge-hilli. Neque magis ad rem facit, quod Phelim Oneale noluit credere, quod Generalis Lesly haberet au­thoritatem à Rege contra rebelles; quàm quod hi Gene­rosi crederent eodem tempore Exercitum collectum ad incolumitatem Regis personae, & jurarent se victuros & morituros cum comite Essexiae, quem nominârant Gene­ralem ad ducendum exercitum contra Regem.

Quae informatio fuerit data, aliquot mensibus antè, Archiepiscopo & aliis consiliariis Regis, quod Papistae inter se designâssent trucidare omnes Protestantes in Hibernia & An­glia &c, non est objectio contra Regem; etiam Archi­episcopus incarceratus fuerit aliquot menses antequam Rebellio illa erumperet, haud verisimile, si potuissent il­lum accusare quod illud celâsset, Illos hoc praeterituros [Page 48] fuisse in judicio, cum tantopere egerent probationibus contra illum, ut Capellanorum ipsius factum, quod non permiserint excudi libros contra Papismum, quos opina­bantur officere Protestantium causae, retulerint inter ar­gumenta ejus proditionis sed jam sine dubio nominâssent alios illos Regis consiliarios, si potuissent aliquid allegare, quod potuisset illos onerare aut illorum Dominum.

Sequitur deinde fasciculus Literarum Regis ad Papam cum esset in Hispania & aliarum postea pro Duce Lotha­ringiae, & quod Rex habeat Agentem Romae (quem satis constat numquam habuisse) aliquot mensib. ante Hiberniae Rebellionem. quae omnia tam obscurè proponuntur & tam ridiculè, ut crimina Regis, ut non sint digna respon­so; attamen quia licentiâ horum temporum scandalosi admodum sermones habiti fuêre de Epistola à Rege scri­pta cum princeps esset, & in Hispania ad Papam & translata & edita fuit ex exemplo edito in Mercurio Fran­cico, non erit abs re aliquid de hoc negotio dicere.

Princeps cum mandato Patris missus esset in Hispa­niam, ad connubium concludendum cum filia illius Coro­nae, de quo diu fuerat actum non poterat non cum ibi esset, non implere omnes Caeremonias requisitas ad perficien­dum id ad quod venerat. Regnum in quo erat habebat fir­mam amicitiam cum Roma, & ejusmodi dependentiam, ut dispensatio inde necessaria videretur per sapientiam illius Status ad connubium de quo agebatur ad cujus procura­tionem licet Princeps minimum posset contribuere per se, tamen non erat conveniens quicquam facere, quod dispen­sationis impetrationem difficiliorem redderet. Papa qui tunc erat, scripserat epistolam ad Principem, quae Ipsi tradi­ta erat per ejus ministrum ibi residentem; erat Epistola ple­na respectus, & interpretatione illius Status, amica; & in­tempestivus [Page 49] neglectus fuisset visus si Princeps non respon­disset: caeterùm facilius erat concludere scribendum esse, quàm quid; interea, qui urgebant ut fieret, parârunt Epi­stolae exemplar, eique attulerunt; quàm cum Princeps per­lustrâsset, propriâ manu delevit eas clausulas, quae videri possent tangere Religionem quam profitebatur, atque ita emendatam curavit mitti ad Papam: nihilo secius prioris illius exempla foris dispersa; unde & Mercurio Francico fuit inserta (quae superioribus annis studiosè translata & excusa atque dispersa) & nunc producitur contra suam Majestatem: Sed si detur eandem esse, & Principem in peregrino Regno scripsisse illam Epistolam, quo colore vel minimo potest quis ex ea argumentari eum inclinare ad Papisticam superstitionem, qui & eo tempore & postea maxima dedit testimonia sui affectus in Protestantium re­ligionem, quae ullus Princeps aut privatus dare posset: Authores hujus Declarationis, non putarent aequum ex eorum amicissimis literis ad Basham Argyrii, & illius ad ipsos, in quibus Gratias agit Deo, quod Agens Parlamenti An­gliae venerit eò ut pacem & amorem conciliaret inter ipsos ad finem usque mundi: ut apparet è Relatione illius Negotii fol. 15. divulgata ex authoritate; & ex amicitia cum illis, ad eum gradum, ut Turcarum navibus bellicis portus suos aperue­rint; concludi à quoquam, eis propositum esse Turci­smum amplecti; & tamen haec conclusio magis naturaliter deduci posset ex illis literis arcta illa amicitia, quàm Regis inclinatio ad Papismum, ex illa Epistola ad Papam.

Dicitur, itidem propositum fuisse in Anglia eodem tempore, & multa millia destinata ad jugulandos Prote­stantes in hoc Regno, cum Rex proficisceretur in Scotiam, & aliquot principalium rebellium id fassos, Commissarios suos Papistas ad Regem missos, communicâsse istud pro­positum [Page 50] cum multis Papistis in Anglia; & (licet quaedam fuerint mutata) generaliter conclusum, ut eodem tempo­re similia hîc à Papistis patrarentur: quae si vera essent (quae nemo sobrius credit) nequaquam tangunt Regem: & ii Papistae Commissarii magis missi erant ad Domos Parlamenti, quàm ad Regem, & potius ab iis admissi, qui singularem eorum curam habuêre.

Ex iis quae dicta sunt, sufficienter apparet, quàm injusta & irrationabilia sint haec particularia Scandala, quoad Hiber­niam, in quibus sua Majestas (licet impudentissimè adspersa) numquam quicquam egit, aut omisit, nisi secundum eas regulas, quae optimè justificari possunt coram Deo & ho­minibus; optandum est, ut utraque Domus aeque officium suum fecisset & obligationes: sed praeteriri non potest, quod circa initium hujus Rebellionis, cum Domus prae­tenderent miras difficultates ad delectus habendos ad illam expeditionem & cum modicum supplementum pe­nitus fregisset & dissipâsset Rebelles, Rex miserit ad illas missionem XXVIII Decemb. 1641. Quod Majestas sua seriò dolens miserias & calamitates subditorum suorum in Regno Hi­berniae, quae quotidie crescebant, & sanguinem jam effusum, per barbaram crudelitatem horum Rebellium, tam altè clamantem: & videns quod auxilia tam lentè procederent, constituisset Ipsa, per Commissiones, (quas concessura erat) decem millia Anglorum vo­luntariorum celeriter colligi ad illam expeditionem, si Domus Com­munium vellet declarare se stipendia soluturam: quae Majestatis suae oblatio fuit rejecta, & nulla considerabilia auxilia missa donec Majestatem suam adegissent consentire tali Billae delectuum, quae Illum exueret necessariâ & legali potesta­te inhaerente Illius Coronae.

Neque praetermittendum, quod retinuerint hos mili­tes qui delecti erant pro Hibernia, neque aliter se ad eorum [Page 51] servitium applicâssent, nisi sub illo praetextu, & duxerint illos ad pugnandum contra Regem ad Edge-Hillum & post­ea retinuerint in suo servitio: quod pecuniam collectam per Actum Parlamenti ad auxilium Hiberniae, & cum spe­ciali cautione haud aliter expensam iri, impenderint ad sustentationem exercitus quem ducebat Com. Essexiae con­tra Regem, & quod ab initio Rebellionis in Anglia (licet recepissent vastas pecuniae summas ad subsidium Hiberniae) numquam considerabilem summam eò miserint, quod ap­plicare eam possent ad promovendum suas machinatio­nes domi contra Regem.

Haec particularia, (cujus-generis plura in memoriam re­vocari possunt) neque singularia eorum complementa cum Hibernis Commissariis, cum primùm advenissent, non memorantur ut implicetur utramque Domum ream fuisse illius Rebellionis in Hibernia, (aliter quàm secundum ipsorum principia & processus ad diminuendum Regis su­premam potestatem) aut quod illam foverint jam coeptam, sed justè ipsis imputari potest quod affectaverint & arri­puerint potestatem promovendi illud bellum cui rei tam magnum corpus ineptum est, & quod imprudenter & im­politicè declarârint animositatem suam contra eam Na­tionem, atque adeò propositum eos exstirpandi, & terras eorum largiendi iis, qui in illam expeditionem contribue­rent: quod Actum & quae Declaratio multos compulit ad apertam Rebellionem, qui ante ne suspecti quidem erant, aut saltem non aperuerant se Rebellibus favere; denique eorum studia ad accendendum horrendam illam & mon­strosam Rebellionem hîc, quam alteram in Hibernia ex­stinguendum.

16. Succedit jam crimen adversus Regem, inusitata prae­paratio apparatuum bellicorum & armorum (post reditum Il­lius [Page 52] è Scotia) cum novis excubiis in & extra Albam Aulam, ma­chinae ignivomae inventae in aedibus Papistarum, Turris impleta novis custodibus, omni genere machinarum ignivomarum, mor­tariis & majoribus tormentis; Wilhelmus Balforius loco mo­tus, aliique officiarii inducti, suspecti ipsis & toti civitati.

Ne dicamus ea quae providerint ad Regem excipien­dum redeuntem è Scotia quando loco gratiarum actionis, ob tot Acta gratiae & favoris ipsis indulta, ita ut nihil es­set, quod Regnum rationabiliter posset ab Ipso petere, aut quod desideraretur ad hanc Nationem fortunatissi­mam faciendam totius Orbis: Ipsi obtulerunt Remonstran­tiam (ut vocabant) status Regni, exponentes Ipsi (ut utamur Majestatis suae verbis) & publicantes toti Orbi, omnes errores & omnia infortuniae quae acciderant à primo Ipsius aditu ad Coro­nam, & ante usque ad illud momentum; obliti felicis conditionis, qua omnes Illius subditi gavisi erant, beneficio Pacis & omnium rerum abundantiae, sub Majestate sua ad invidiam Orbis Christia­ni. Neque quicquam loquamur de licentia tum usitata in sermonibus, cum in disceptando de praetensa quadam ru­ptura ordinis, unus è principalibus concinnatoribus hu­jus declarationis, publicè in Domo Communium dice­ret, sine repraehensione, quod oporteret disciplinam eorum esse severam. nam inimicus erat in conspectu. Cum Rex tantùm u­nius diei iter abesset ab urbe: Majestas sua invenit cater­vam militum comparatam ad custodiam utriusque Do­mus Parlamenti, quod uti superioribus temporibus igno­tum ad istum modum, ita nunc ne minima quidem erat causa: sed quia in Scotia insidiae structae fuerant Marchioni Hamiltonio & Argylio, propterea fieri poterat ut strueren­tur principalibus membris hic, Rege reverso, Com. Esse­xiae resignavit commissionem quam Rex ipsi dederat du­rante absentia sua, ad conservandam pacem in Regno at­que [Page 53] ita custodes illi qui ipsius authoritate erant delecti di­missi fuêre: Rex ergo venit in Aulam Albam; quid autem post illa acciderit, audi Illius verbis, in Declaratione XII Aug. ingens multitudo tumultuantis plebis quotidiè confluebat Westmonasterii, & minabatur se demolituros aedes in quibus aliqui Episcoporum diversabantur, quosdam aggrediebantur in suis rhe­dis, fugabant alios in cymbis suis, violentas manus inferebant in Archiepiscopum Eboracensem transeuntem ad domum, & nisi li­beratus fuisset per vim, probabile est illum occidissent, vociferantes per plateas Westmunsterhal, & inter utramque Domum nul­los Episcopos, nullos Episcopos, non Papistas Dominos; & infestabant membra utriusque Domus, quos edocti erant, non favere ipsorum desperatis consiliis, proclamantes nomina quorum­dam Parium, ut improborum & putridorum Dominorum: & in reditu, subsistebant ante portam Aulae nostrae Albae, dicentes, se nolle amplius ostiariorum conclave, velle alloqui Regem cum lube­ret, & utebantur tam desperatis & seditiosis sermonibus, ut jure crederemus, nostram Personam, & Conjugem, & Liberos nostros in summo periculo versari violentiae, & propterea cogebamur ma­gna impensâ alere custodes, qui nos securos facerent ab eo periculo: Haec sunt Majestatis suae propria verba, & non continent amplius, quàm notissimum est omnibus, & numquam ab ipsis fuit negatum, quapropter Rex magnas rationes ha­buit providendi sibi ipsi custodes: & qui erant isti custo­des? Multi colonelli & officiarii alicujus dignitatis posce­bant à Parlamento stipendia ipsis debita per publicam fi­dem (quae hactenus non est soluta) hi cum servitium suum Regi obtulissent, in hac necessitate conscripti, praestò erant ad Aulam ut illam tuerentur à tumultibus: & pauci apparatus bellici & arma eò comportata ad istum usum: quod Domus paulò post erexerint majorem Custodiam pro se, citra & contra Regis assensum, & per eam atque [Page 54] alias copias quae huic favebant, Regem fugârint ex urbe, verum est & notissimum toti orbi.

Quid sibi velint machinis ignivomis illis inventis & ca­ptis in aedibus Papistarum, ignoro, nisi intelligant D. Her­berti aedes, quae suspicio, illo tempore citato & examina­to Ipso, in Domo Communium fuit rejecta ut vanus ru­mor, quibusdam principalium Membrorum affirmantibus se ibidem fuisse, & credere, nihil ibidem esse in praxi aut proposito, quàm quod jure probari posset.

Turris tantum abfuit ut impleretur novis custodibus, ut nullae introductae fuerint, antequam Domus illud au­derent facere: & si Rex addidisset novas copias in sua ar­ce, nihil fecisset, quàm quod jure poterat facere: sed quod omne genus machinarum ignivomarum, Mortaria & ma­jora tormenta, objiciantur Regi, mirum est, siquidem proprius locus est in quo ejusmodi utensilia belli haberi convenit; & si alio loco fuissent, potuissent occasionem suspicioni dare: haud plura majora tormenta parata & dis­posita fuêre contra Civitatem, quàm usitatum fuerat & consuetum.

Iusta potestas erat Regis removere aliquem à praefectura Turris, de cujus fide aut affectu dubitabat, tamen (quam­cunque rationem habuerit alterutrius) Wilhelmus Balforius, remotus fuit proprio consensu, & sub tali compensatione in praesenti pecunia, quam amplissimam judicabat: ve­rum est, quosdam factiosos Cives (qui semper parati erant ad aliquam seditiosam actionem) expostulâsse contra Ioan­nem Byronium, qui illi successit: & allegâsse suspiciones suas esse ejusmodi ut prohiberentur argentum portare ad mo­netam: cum revera nullus esset inter eos qui querebantur, qui umquam argentum ad monetam portâsset; atque ut utar Majestatis suae propriis verbis notissimum est; Plus argenti [Page 55] importatum monetae, tempore hujus Generosi praefecturae, quàm pa­ri tempore umquam antè. Et sanè magna nota inusta est illi tempori & civitati apud posteritatem, & testimonium, quam procul abfuerint ab Anglorum ingeniis & affectu, quod se minus securos opinarentur in Ioanne Byronio, viro nobilis extractionis, generosae educationis, inculpatae re­putationis, & opulentae fortunae; quàm in inope extra­neo, qui non didicerat alias artes, quibus viveret, quàm illas de quibus merito querebantur, & qui ipsis obsequi non poterat, nisi fidem falleret Domino suo, cui jura­mentum particulariter praestiterat, & cui infinitìs modis erat obligatus.

Hactenus tantum examinârunt errores, aut saltem mi­nus rabiosas enormitates primorum sedecim aut septen­decim Majestatis suae Regni, nunc ingrediuntur vias pu­blicas, ubi inquiunt, vis aperta adversus Parlamentum & Re­gnum visibilior apparet.

17. Primum argumentum est; accusatio proditionis contra quosdam utriusque Domus: & illa incomparabilis actio violentiae, per Regis accessum, ita comitati, ad Domum Communium; quem ajunt tantum Prologum fuisse sanguinolentae Tragoediae, &c.

Licet illo tempore sermo Membrorum serviret ipsorum proposito, ad agendum in mentes imperiti & non bene distinguentis populi, & applicandum ad suum obsequium, tamen credebatur illos debuisse pudere id nunc rememo­rare, siquidem, uti judiciosis hominibus eo tempore non satis constiterat de eorum innocentia; ita postea omnes exactionibus illorum Membrorum concluserunt, Regem tunc habuisse gravissimas causas eos accusandi, licet for­tasse non satis feliciter de actione fuerit deliberatum, ut praevideri possent accidentia, quae progressum illius dis­turbarent.

[Page 56]Antequam aliquid dicatur de re ipsa, quam procul ab­fuerit Rex à faciendo quod non esset justum, operae pre­tium fuerit retrospicere, quo usque hanc actionem tum imputaverint Regi, quae nunc est principalis pars Illius accusationis: Postquam Majestas sua excepisset adversus quasdam expressiones, quibus usi erant, de Illius aditu ad Domum Communium quasi intendisset violentiam: in sua Petitione Ipsi oblata Tiballi 1 Mart. 1641. obsecrabant ut Rex crederet; quod periculosa & desperata molitio in Do­mum, non fuisset inserta ea intentione & vel minima aspersio in­tenderetur Regi, sed se collimâsse in malignantem partem &c. Ita ut videantur Domus tum non fuisse ejusdem sententiae, cujus nunc hi homines sunt.

Quoad rem ipsam; quòd omnia Membra alterutrius Do­mus possint accusari ad eum modum, quasi non essent Membra ob crimen laesae Majestatis & feloniam, tam nota est veritas, ut nullus (qui praetendit se nôsse Leges Regni, aut exempla Parlamentorum) umquam contrarium senserit aut audiverit assertum, ante hunc casum horum Membrorum: atque hoc semper agnitum fuit in omnibus Parlamentis, & pot­est dici agnitum, postquam supremus Iustitiarius Cooke, ponit illud tanquam axioma in cap. de suprema Curia Parlamenti;4. Part. In­stit. fol. 25. qui liber fuit impressus authoritate Domus Communium, initio hujus Parlamenti.

Regem graves habuisse causas accusandi haec Membra criminis laesae Majestatis haud dubium est, siquidem par­ticulatim probare poterat contra illos, solemnem combinationem in­ter ipsos ad alterandum Regimen Ecclesiae & Status eorum sollicita­tionem & attractionem tumultuum ad Westmonasterium, & quod mandâssent populo furenti vadere ad Albam Aulam: op­probriosos & odiosos sermones de suae Majestatis persona: quod mo­liti essent Principem intercipere: & minati externam potentiam [Page 57] ipsis subsidio esse venturam, si perficere nequirent, quae machina­bantur. Et quare Regis Advocato non licuit, ob has causas tam le­galiter accusare haec Membra criminis laesae Majestatis, quam Ad­vocato Generali primo anno Regni hujus Regis, accusare Com. Bri­stoliae ob crimen magis Generale, qui propterea missus est in Tur­rim; & quare Rex non poterat sperare quod ob hos Articulos (non tam generalem quàm mere verbalem accusationem) criminis laesae Majestatis, quaeque Domus committeret sua Membra, ut plurima commissa erant durante hoc Parlamento; & circa hoc tempus, duo­decim Episcopi simul (cum omnes, qui nôrunt quid sit Proditio, haud ignorarent ipsorum factum non esse tale) solummodò, quia accusa­bantur; (dicit Rex occasione facti sumus) se neque tunc neque nunc posse intelligere.

Cùm hic fuerit casus, nihil restat nisi Majestatis suae itio ad Domum Communium, de qua audi Ipsius verba in Re­sponso ad Declarationem XIX Maij, ubi haec res ipsi cri­mini data erat: Cum determinâssemus, conveniens esse ad No­stram incolumitatem & honorem & pacem Regni, agere contra illas personas, licet haud ignoraremus nullum esse gradum privilegii in eo casu, tamen (ut ostenderemus Nos velle correspondere cum utraque Domo Parlamenti) elegimus potius quàm apprehendere eos per ordinarios ministros Iustitiae (quod secundum opinionem & pra­xin superiorum temporum potuissemus facere) praecipere Procuratori nostro Generali ut Domui Parium propositum nostrum notum face­ret, & omnes generales materias Nostrae Accusationis (quod sanè erat plus quàm nuda Accusatio) & procederet porrò; & eodem tem­pore misimus juratum ministrum, Sergeantum ad arma, ad No­stram Domum Communium ad indicandum illis, Nos accusare, & persequi in judicio statuisse quinque ea Membra illius Domus de cri­mine laesae Majestatis, & postulatum ut custodiae traderentur. Id fe­cimus, non solum ut demonstraremus Nos nequaquam intendere privilegia eorum violare aut invadere; sed uti pluribus caeremoniis, [Page 58] quam putabamus jure à Nobis requiri posse; & operiebamur saltem tale responsum, quod Nos informaret, si forte extra semitam isse­mus: Sed nullum accepimus; solummodò eo ipso momento, absque ulla suggestione suorum privilegiorum Nobis oblata, Statutum fa­ctum & eadem vesperâ publicatum: Si quisquam quicunque tandem, conaretur arrestare personam alicujus Membri ejus Domus, non antè monita Domo, & obtento mandato illius Domus, licitum fore talibus Membris, aut alicui personae ipsis adsistenti, se defendere & resistere secundum Protestationem factam, tueri privilegia Par­lamenti; & tum primum audivimus Protestationem torqueri posse in istum sensum, aut quod in ullo casu (licet maximè indubitati & confessi privilegii) fas esset alicui resistere & violentiâ uti con­tra publicum ministrum Iusticiae, armatum legali authoritate: licet haud ignoremus, etiam talem ministrum puniri posse ob executio­nem ejusmodi authoritatis. Fateor Nos ad inspectionem hujus con­stitutionis nonnihil fuisse commotos, cum similem numquam antè vi­derimus neque audiverimus, licet meminissemus Membra alteru­trius Domus carceri commissa, sine tanta formalitate, quantam adhibuimus, & ob crimina multo inferioris naturae, quàm ea quae suggessimus: & non habentes viam propositam Nobis ad prose­quendum: tantum monebamur, non esse quod procederemus contra illos, siquidem essent supra metum legis: Difficile Nobis erat deter­minare quid faciendum esset: si secundùm ordinem consuetum mi­nistros Iusticiae adhibuissemus (qui sine dubio non detrectâssent) praevidebamus verisimile oppositum iri, quod sine sanguine fieri non poterat: Si autem ob hunc terrorem destitissemus, confessi fuisse­mus debilitatem Nostram, & imbecillitatem Legum; in hac per­plexitate, subitò determinavimus experiri, an Nostra praesentia posset illustrare Nostrum propositum, quod fortè aliter fuerat ac­ceptum, & auferre dubia, & praevortere stolidas insolentias quae vi­debantur imminere: Atque ita demum determinavimus ire in persona ad Domum Nostram Communium; quod non antè re­velavimus [Page 59] quàm eo ipso momento, quo vocari jussimus ministros Nostros & Generosos qui tum erant in Aula, ut nos comitarentur Westmonasterium, strictè injungentes, ne ullo accidenti aut pro­vocatione se abripi paterentur ad tales actiones, quae implicare pos­sent propositum violentiae in Nobis: &, cum comitibus praecepissem ne fores ingrederentur, Ipse Domum Communium sum ingressus; quod nudum factum, non magis credebamus violationem privile­giorum, quam si eodem tempore ingressi fuissemus Domum Parium, & eos vocâssemus ad Nos, ut consuetudo est.

Haec fuit suae Majestatis responsio antè ad hoc crimen, quae propterea prolixè hîc inseritur, quia tam plena est, ut non sit opus quicquam addere: & apparuit è depositione Bernardi Ashlii, & aliorum capta ab ipsis, quod Rex dederit Comitatui suo expressum & positivum mandatum, quod non offerrent ullam offensam aut malum verbum cuiquam, qualis­cunque provocatio obvenisset; quae depositiones studiosè fuêre suppressae & celatae, dum utebantur testimoniis indigen­tium & infamium hominum, ad exprobrandum suae Maje­stati quosdam leves & improvidos sermones, qui praeten­debantur dicti à quibusdam junioribus Generosis, qui se conjecerant in Comitatum.

Vt concludam, observandum est, quod, etiamsi fuisset tam gravis transgressio in Rege (contra quem solum cri­men laesae Majestatis potest admitti) ejusmodi accusatio­nem deferre contra quinque Membra Domus Commu­nium, qui convocati erant per illius Breve, & aliqua ru­ptura privilegiorum, ita ut eos absolveret ab obsequio, tamen similis accusatio contra undecim Membra ab Exerci­tu, mota & defensa ab iis, & quibus non tenebantur ra­tionem reddere eorum quae agebant, non fuit crimen existimatum. Et haud inconveniens exercitium fuerit iis generosis, qui tanto cum contemtu supremae potestatis, [Page 60] cui obsequium debebant, despexerunt suae Majestatis ju­stam Authoritatem, nunc in sua afflictione, captivitate & exilio considerare Dei manum super se, quae compulit eos submittere se mercenariae potestati ab ipsis adunatae ad opprimendum suum Regem:1 Art. con­tra Mem­bra. Quod licet superârint Regis articulum, quod studuerit subvertere fundamenta­les Leges & regimen Regni, & spoliaverint Regem legali sua potestate, & subditis imposuerint arbitrariam & Ty­rannicam potestatem, tamen non potuêre superare accu­sationem Exercitus, ob invasionem, violationem & stu­dium evertendi Iura & Libertates subditorum hujus Na­tionis, per arbitraria, violenta, & oppressiva media; & studium per indirectas & corruptas vias differendi & ob­struendi Iustitiam, ad insigne detrimentum & praejudi­cium multorum miserorum Communium Angliae.

2 Art. con­tra V Mem­bra.Licet nimis potentes erant quàm ut corriperentur ob Regis postulationem quod studuissent multis foedis adsper­sionibus in Regem & regimen Ipsius, alienare dilectio­nem populi & suam Majestatem illi odiosam reddere:2 Art. con­tra XI Membra. non potuerunt tamen excutere onus accusationis, quod stu­duissent per falsas informationes & repraesentationes aut scandalosas suggestiones contra Exercitum, procreare dissensiones, praejudicia aut suspiciones in Parlamento ad­versus Exercitum, & imponere intolerabiles injurias, op­probria & provocationes Exercitui, ad provocandum exercitum ad tumultus.

4 Art. con­tra V Mem­bra.Licet contemserint Regis accusationem, quod prodito­riè invitâssent & animâssent externas copias ad invaden­dum suae Majestatis regnum Angliae, tamen non possunt ef­fugere accusationem Exercitus,4 Art. con­tra XI Membra. quod invitaverint Scotos, & alias externas copias venire in hoc Regnum hostiliter, ad adsistendum ipsis in prosecutione & perfectione suarum machinationum.

[Page 61]Denique possunt oculis,6 Art. con­tra V Mem­bra. manibus & cordibus elevati ad coelum, reminisci, quomodo contemserint & despexerint Regem, cum ipsos accusaret, quod operam dedissent, quan­tum in ipsis erat, per vim & terrorem compellere Parlamen­tum, ad jungendum se ipsis in proditoriis machinationibus; & quod in illum finem excitârant tumultus, iisque faverant contra Regem & Parlamentum: & nunc ipsorummet exer­citus quorum plurimi ipsis tunc adstiterunt in illis tumulti­bus ad fugandum Regem, & membra utriusque Domus, ac­cusat eos quod invitârint,5 Art. con­tra XI Membra. animârint aut faverint diversis exauthoratis officiariis & militibus, tumultuosè & violen­ter se congregare Westmonasterii ad terrendum & assilien­dum Membra Parlamenti, in ingressu & egressu è Domo; ad offerendum violentiam ipsi Domui, & per ejusmodi violentiam, injurias & minas subjugandum Parlamentum.

Sicuti accusatio nunc probata & sustentata ab ipsorum­met Exercitu quoad subjectum eadem est cum illa quae cum tanta insolentia fuit rejecta, quum à Rege intentare­tur & quae nunc Regi objicitur ut odiosum crimen; ita in relatione ad eorum Privilegia (quae ut Logicorum Linea est divisibilis in semper divisibilia, & serviunt eorum scenae, ad eos idoneos faciendum, quidquid à Rege postulare quod ipsis lubet, & negare, quicquid Ille ab ipsis poscit) progressus & actiones, differentes fuêre: loco suspenden­di & reprobandi eos ad Regis accusationem, per trium­phum introducti fuêre in Domum cum Exercitu: Exer­citus post nudam exhibitionem generalium suorum Arti­culorum, requirit ut accusati quantocyus suspendantur à sessione in Domo, & nolunt admittere negationem, assentiri necesse est, siquidem pati nolunt accusatos per­severare in potestate ad obstruendum debitos processus contra semetipsos, & ad sui liberationem à Iusticia minari [Page 62] ruinam toti Nationi, ut è literis ab exercitu 21 Iun. ap­paret.

Rex impeditus fuerat ob Privilegia, & dein imperiosè requisitus mittere evidentiam, quam habebat contra eos quos accusaverat, ad Domum, in quâ illi praecipuè regna­bant, & facile poterant judicare quid securum sibi ipsis esset. Rex poscebat; ut antequam probationes Ipsius aperirentur contra eos, & ne novus error longiores moras afferret determina­retur, utrum sua Majestas teneretur respectu privilegiorum actio­nem suam prosequi in Parlamento, aut an ipsi liberum esset diem Illis dicere ad legem communem, consueto modo, aut liberum esset Ipsi eligere quod vellet: ad quod haud aliud responsum vo­luerunt dare, quàm quod peterent ab eo daret operam, ut Parla­mentum posset informari ante diem Veneris proximum, quae proba­tiones essent contra illos, ut vocari possent ad legale examen; quia indubitatum jus & privilegium erat Parlamenti, quod contra nullum Membrum Parlamenti procedi possit sine consensu Par­lamenti.

Exercitus dicit illis planè per literas suas 25 Iun. Quod desiderent ut nomen Privilegiorum non appendatur in bilance cum incolumitate Regni & realitate faciendi justitiam, quod (ut saepius jam dixerant) non poterant exspectare, siquidem personae quas ac­cusaverant erant Regni & ipsorum Iudices. Et in Remonstran­tia exercitus 23 Iun: quod nulla privilegia debeant protegere im­probos homines, in faciendo injuriam privatis aut detrimentum publico; & quod qui maxime adorant & diligunt haec privilegia, optimè expriment zelum suum erga ea, sollicitè cavendo ne quis iis abutatur aut extendat ea ad privatam injuriam & publicum dam­num. nam, ajunt, se clarè invenire, & omnes sapientes posse vi­dere, quod Parlamenti privilegia aequè ac Regales praerogativae per­verti possint & perperam usurpari, ad destructionem majorum fi­nium, ob quorum protectionem & conservationem admissa fuerunt, [Page 63] videlicet, Iurium & libertatum Populi, & incolumitatis Totius: & cum ita sit contra abusum, malum & periculum eorum haud minus contendendum, & remedium haud minus providendum, quàm ad­versus alterum: & ex his argumentis concludunt; se coactum iri tales extraordinarias vias ingredi quales Deus ostendet eis, nisi ante diem Iovis proximum nanciscantur securitatem pro se & Re­gno, tutioris & optabilioris processus, ordinariâ viâ concessis iis, quae antè postulabant.

Ita processum fuit nuper in subjecto accusationis Mem­brorum & casu privilegiorum, quae eo usque probata sunt à Domibus, quod exercitui gratiae publicè fuerint actae pro omni­bus quae egerunt, & Accusationes fuerunt receptae & pro­motae, & petita concessa contra accusatos: quemadmo­dum ergo Rex in accusatione Membrorum nihil egit nisi congruum Legi & superioribus exemplis Parlamenti, ita quodcunque egit, postea justificatum fuit à posterioribus exemplis, quibus ipsimet consenserunt & faverunt; atque ita revertimur ad propositum à quo haec consideratio nos paulum abduxit.

Fit mentio domini Digbii comparentis more militari, & postea profecti ultra mare, atque inde consulentis Regi ut se recipiat in munitum aliquem locum &c. quibus (caetera notissimis) toties responsum fuit, ut tempus teri in iis refu­tandis non debeat.

18. Proximum crimen est: Commissiones concessae Com. Novi-Castri & Col. Legge, ad intercipiendum Novum-Castrum & Hullam, quae, inquiunt, occasionem dederunt ipsis, con­sulendi sibi: ad quod & rumor de copiis è Dania contribuit; & laborant suspicionem illam de Dania verisimilem reddere.

Commissiones Com. Novi-Castri & Col. Legge à Rege concessae, haud aliae fuêre, quàm quas per leges concedere Ipsi licebat: neque illas concessit, antequam certò intel­lexerat, [Page 64] Membra dominantia in Domo Communium, pro­posuisse illud oppidum intercipere, & postquam jam co­pias collocâssent circa Turrim Londinensem, terra & flumine sub ductu novi officiarii sui Skippon, cui mandatum erat ut nullos commeatus permitteret importari cujus cunque de­mum Authoritate.

Si aliquis metus fuerit externarum copiarum è Dania, hoc ipsis favere non poterat ad intercipiendum Hullam, sine & contra Regis licentiam, cujus Ius & Iurisdictio est providere contra externas invasiones: verùm ut rumor ille de copiis è Dania, omnibus intelligentibus tum ridiculus visus, ita experientia postea probavit, nullum colorem pro eo militâsse: & appulsus illius navis cum apparatibus bel­licis & armis (nam nulli in ea fuêre ductores) prope Hullam, penè sex menses pòst accidit quàm Domus praesidium in Hulla collocâssent, & penè tres menses postquam Hothamus, portas occlusisset suae Majestati; & nisi rebellis illa actio intercessisset, ii apparatus & arma non fuissent missa.

Invasio Dominiorum Regis Daniae per Suecos accidit supra biennium post interceptam Hullam, quare non poterat esse interruptio illius molitionis, si intensa fuisset: sed quod frivolus rumor de colloquio cujusdam ministri D. Digby, (qui numquam nominatus fuit) cum nauta, ad deducen­dum classem è Dania in Angliam; aut intercepta epistola ex Haga ad secretarium Nicolai, quae dicitur scripta XXVI No­vemb. post praelium ad Edge-Hill; in qua fit mentio armo­rum pro decem millibus peditum & mille quingentis e­quitibus; alicujus momenti: putentur ad probandum Re­gis propositum favendi invasioni in proprium Regnum, infra stoliditatem est cujusvis, cui satisfieri oporteat.

Missio Colonelli Cockram ad Regem Daniae, accidit post Rebellionem jam inchoatam, & cum Com. Essexiae jam [Page 65] moveret exercitum suum contra Regem, & principalis ejus instructio erat, permovere illum Regem ad mitten­dum suae Majestati suppetias pecuniae, armorum & appa­ratuum (cum utraque Domus jam intercepisset quicquid erat suae Majestatis) in navibus Danicis, quia omnes suae Regi jam ablatae erant & excubabant ad intercipiendum commeatus qui Ipsi mitterentur; & haud mirum est quod Rex studuerit in instructionibus ad suum Agentem, Avun­culum suum R. Daniae permovere ad injurias & indignita­tes sibi oblatas ad animum revocandum: neque erat ea ipsa clausula (quam improbi hi tam insolenter & atrociter exprobrant suae Majestati) sine justo fundamento; cum notum esset eos ordinariè mussitare in suis privatis Cabalis multa, quae non audebant publicè profiteri; cujus generis fuêre eorum sermones de morte R. Iacobi; nunc ita sunt improbi ut eos divulgent: & alteri, quorum fit mentio in illa Instructione. Ajunt, se haec eò repetere, quia, quando declara­verant se intellexisse Cockramum missum in Daniam ad procu­randum inde copias; Rex illud negaverit, & vocaverit vile scan­dalum in suo responso ad Declarationem 22 Octob. 1642.

Accusatio eorum contra Regem in ea Declaratione XXII Octob. erat, quod Ioannes Hendersonus eq. & colonel. Cockram (homines malae famae & quoad religionem & quoad ho­nestatem) missi erant Hamburgum & in Daniam, ut credibili­ter erant edocti, ad copias ibidem comparandas, & ducendum No­vum-Castrum, & conjungendum se cum Com. Novi-Castri &c. Ad hoc Rex respondit: se numquam quàm tunc habuisse majores rationes securè confidendi subditis suis, & propterea credere non posse tam vile scandalum fidem facere hominibus sobriis: & notum est Ipsum eo tempore non desiderâsse à Dania, aut aliis Ipsius confoederatis, quàm pecuniam, Arma & appa­ratus bellicos, verùm nisi securè confidisset subditis suis, [Page 66] merito culpari potuisset, quod non studuisset accipere externas suppetias ad conservationem Sui, Regni sui & Coronae; ne obrueretur & subjugaretur à potentia Rebel­lium suorum subditorum.

In eisdem Instructionibus ad Cockramum, ajunt, Rex de­clarabat quod tum exspectaret suppetias à vicinis Principibus & confoederatis, & particulatim maximam partem classis Statuum ex Hollandia: quod & si verum foret, non eget responso, si­quidem haud abs re erat, quod Rex exspectaret suppetias à vicinis Principibus & confoederatis suis, contra tam odio­sam & horribilem Rebellionem; & fieri potest ut multi eo­rum inveniant inconveniens fuisse, quod non magis ad ani­mum revocarint impetum factum in Principatum, prae­sertim, si loco assistendi Regi, contribuerint ad oppri­mendum Regalem potestatem: sed hi homines tam sunt hostes ingenuitatis, quòd in repetitione dictorum & fa­ctorum à Rege, omittant multa verba quae datura fuissent alium sensum, quàm congruat eorum proposito, licet quisquis examinaverit, facilè veritatem sit inventurus. Nam qui perlecturus est has Instructiones (quomodocunque illas acceperint) inveniet Regem tantum mentionem facere Classis Hollandicae, ut concessae per ordines ad conducendum Regi­nam tutò in Angliam: quod hi homines vellent intelligi, ut mutuò datam Regi ad auxiliandum Ipsi contra suos re­belles subditos; cùm satis notum sit, eo tempore utram­que Domum plus subsidii accepisse ab hisce Statibus, quàm suam Majestatem; & quod Rex tum dixit de vicinis suis Principibus, & confoederatis, (quod vellent populo persuadere referendum esse ad promissionem mittendi Ipsi copias) solummodò fundatur in eo, quod Rex meritò speraret Principes illos affici indignitatibus suae Majestati oblatis. haec enim illius verba; Exspectat & sperat omnes vici­nos [Page 67] suos Principes & confoederatos, non adspecturos tam periculosum exemplum suis coronis & Monarchiis, sine suppetiis ad supprimen­dum tam perniciosam machinationem coeptam in suo Regno. Deus condonet iis Principibus, qui suam Majestatem decipi sunt passi, in tam justa & Regia exspectatione.

Hic quoque memorandum, quod utraque Domus mi­serit suum Agentem Stricklandium ad Status unitarum Pro­vinciarum, ut invitet eos ad suam amicitiam & auxilium, & impediendum eorum foedus cum sua Majestate, ante­quam Col. Cockramus mitteretur in Daniam; quia eorum Declaratio ad illas Provincias praefert datum VIII Octob. quod fuit antequam Cockramus proficisceretur in Daniam.

19. Reginae profectio in Hollandiam, proximè objicitur Regi, & quod contra fidem sibi commissam, miserit antiqua monilia Coronae Angliae, pignori danda aut venundanda pro apparatibus & armis, cujus inquiunt, certam notitiam habuêre antequam arma sumerent; & quod ne quidem semel petierint Militiam antequam Regina proficisceretur in Hollandiam; ut quod iter Illius ultra mare fuerit suspensum multos menses antè, per suggestiones eorum ad Regem, quia, (inter alias rationes) intellexerant, Illam convasâsse monilia Coronae, è quo poterant colligere, quid illo itinere intende­retur, nisi praevortissent usque ad hyemem.

Valde detrectant convenire de tempore, quo primum arma ceperunt, & vellent credi, interceptionem castellorum Re­gis, usurpationem militiae Regni, & Regiae Classis, tantùm exer­citium fuisse supremae potestatis, & non capturae armo­rum: verùm licet persuadere possent orbi, quod favere & inducere tumultus, per quos primum abegerunt multa Membra à Domibus & dein Regem ipsum ab Aula-Alba, non esset capturam armorum, quia non erat approbatum per Actum utriusque Domus, excitare tumultus, tamen ne­gare neutiquam possunt suum egressum è civitate cum exercita­tis [Page 68] civibus (Trained Bands) Londini, hostili more ad West­monasterium, ubi utraque Domus gratias egit praecipuis Officiariis, approbavit ea quae fecerant, & indemnes ser­vavit, & constituit novum officiarium è suis, ad regendum has copias, (quod factum XI Ian. 1641.) esse capturam ar­morum.

Cum postero die mandârunt novo suo Officiario Skippo­ni obsidere Turrem Londinensem, cum copiis civicis, terrâ & aquâ, & prohibere ne qui commeatus introducerentur, cum Regis Locumtenens in ea esset; & declarârunt, quem­cunque, qui illum interturbaret, hostem fore Reipub. quod & ab eo perfectum: oportet ut fateantur quod indubiè ceperint Arma: & ambo haec gravia facta (quae secundum expres­sum Statutum XXV R. Edu. III sunt crimina laesae Maje­statis) acciderunt antequam vel unum monile pertinens ad Coronam aut Regem, elatum esset è Regno.

Quoad tempus quo Militiam flagitârunt, licet nulla temporis circumstantia id possit justificare [ut nihil dica­mus de Scheda (Billa) oblata ad illum finem multos men­ses antè] Domus Communium per petitionem suam XXVI Ian. postquam Domus Parium detrectâsset concur­rere ad tam inobedientem petitionem, postulavit à sua Ma­jestate, at Turrem Londinensem & praecipuas arces Regni, & u­niversam militiam, iis crederet, quos idoneos ipsi judicabant: & Regina non est profecta in Hollandiam ante XXIII Febr. ne­que fuit ejus profectio determinata ante initium illius mensis. Ita ut eorum assertio, quod nec quidem postulâ­rint Militiam antequam Regina proficisceretur in Hollan­diam, sit plane falsa, & cum gnari facti fuissent hujus pro­positi Reginae, nullatenus dissuaserunt.

Sed quid fuit Reginae iter in Hollandiam, aut Regis missio cum Ipsa Monilium Coronae, prae eorum captura Armo­rum? [Page 69] Licebat Reginae ire ad aliquem locum quem Rex ido­neum judicabat & Principe Mariâ eo tempore profectu­ra in Hollandiam ad Maritum suum sua Majestas conve­niens putabat, ut Regina illam comitaretur eò. Quoad Monilia coronae (licet plura monilium quae Regina trans­portavit, fuerint propria ejus bona) ostendant aliquam Legem, quâ Regi non liceat disponere de hisce monili­bus ad incolumitatem vitae suae, & emendum arma & ap­paratus bellicos ad defendendum se contra Rebelles, qui interceperunt illius reditus, & nihil Illi reliquerunt ad vi­tam sustentandam praeter haec monilia, quae sola habuit in sua potestate ad subducendum ea illis, aut relinquen­dum ut illi ea interciperent & venderent; qui omnia quae praeter ea habebat & Ipsius reditus, applicârunt ad acce­lerandum Ipsius destructionem.

In mentione prioris Reginae propositi proficiscendi ul­tra mare, remorati (ut ajunt) per ipsorum suggestionem, quia intellexerunt, quod convasâsset monilia & argenteam suppellectilem Coronae utuntur veteri sua & consueta li­centiâ.

Si libeat examinare suum diarium, non invenient inter omnes illas rationes, quae portatae fuêre per Mr Pimmium ad Dominos in collatione 14 Iul. & postera die oblatae Regi ad dissuadendum Reginae iter, vel minimam men­tionem, convasationis monilium & argenteae suppellecti­lis Coronae; sed quod accepissent informationem de convasatione magni thesauri in Monilibus, argentea suppellectile & parata pecunia transportandi cum Regina: & quod diversi Papistae & alii, sub praetextu Reginae bonorum, verisimiliter transportaturi essent magnas summas pecuniae & alios thesauros ultra mare, quod non tantùm statum inopem faceret, sed impendi posset ad fomentandum damnosas Machinationes ad turbandum publicam pacem: & po­tuissent [Page 70] in memoriam revocare, inter praecipuas rationes quibus utebantur ad dissuadendum Reginae, fuerit eo­rum professio & Declaratio (siquidem audiverant praecipuam causam suae Majestatis morbi procedere ex offensione animi) si quic­quam quod esset in Parlamenti potestate posset Illam contentam red­dere, 5 Ratio. quod tantopere diligerent Illius sanitatem, tam respectu suae excellentissimae Majestatis, quàm Illius, ut parati essent promovere quo Illi in omnibus satisfieret: & quod ignominiosum futurum esset huic Nationi, 6 Ratio. Reginam tam intempestivo tempore excedere Regno propter molestiam hîc oblatam: & quod propterea omnibus modis vellent operam dare ad auferendum & praevortendum omnes ju­stas occasiones quae Illam possent turbare, atque ita procurare ut es­set contenta atque sana, quod summum solatium & gaudium esset allaturum ipsis & reliquis suae Majestatis dilectis subditis.

Harum obligationum oportuerat eos meminisse, & re­linquere orbi recordari quàm rite perfecerint. Sermo Burroug Bridge, quod Rex vellet pignori dare sua Monilia pro Exercitu: tantundem facit ad rem, quàm reliqua sermo­num ibidem habitorum, cum solum dictum fuerit à Cap. Chudleig, qui non videtur id credidisse, quia ab eo tem­pore se addixit Parlamento (ut quod melius stipendia sol­veret) & summopere ab iis fuit commendatus.

20. Videntur credidisse, frivolas & malitiosas suas al­legationes sufficere ad probationes, itaque sumunt auda­ciam exprobrandi suae Majestati violationem honoris & fidei, & taxandi Illum quod Deum advocaverit testem, & fecerit tot sollemnes protestationes contra ullum propositum adducendi septen­trionalem exercitum, aut delectum copiarum ad movendum bellum Suo Parlamento, aut inducendi externas copias aut suppetias ab ultra Mare; quod, inquiunt, Ipse ajebat, non solum conjecturum esset Regnum in subitam destructionem & ruinam; sed etiam suum nomen & posteritatem in perpetuum opprobrium & infamiam.

[Page 71]Si hi generosi bona fide agere vellent cum orbe, & fa­teri quid ipsos maximè torqueat, agnoscerent ipsis dole­re, quòd Rex tam exactè & severè fidem servet & prote­stationes suas: si voluisset uti eorum artibus dissimulandi, & descendere ad eorum vilem licentiam promittendi & protestandi, de quo ipse postea ne semel quidem cogita­ret, potuisset eos praevenire in multis illorum successibus: sed magnitudo animi Ipsius dedignabatur prosperare aut securus esse per aliquas deviationes à veritate & honesta­te: & quod promisit, religiose observavit, licet cum in­commodo suo & damno: non protestatus est se non ad­ducturum septentrionalem exercitum aut adunaturum copias contra Parlamentum, aut pro juribus subditorum, quod non esset exactè verum, & conveniens regiis suis co­gitationibus & resolutionibus animi sui.

Occasio, quâ Rex, ea protestatione est usus de externis copiis (quae hîc ab illis commemoratur) haec fuit: in decla­ratione Ipsi tradita ab utraque Domo, Novo-Mercati IX Mart. 1641, ajebant ipsi; quod creberrimis notificationibus, à Roma, Venetiis, Parisiis & aliis partibus edocti erant, quod Ma­jestas sua aliquid magni moliretur, & quod Nuntius Papae sollici­taverat Reges Franciae & Hispaniae ut singuli Ipsi mutuo darent quatuor mill. virorum, ad tuendum regalem suam dignitatem con­tra Parlamentum, causas esse suorum terrorum & suspicionum: Ad quae Rex respondit in haec verba: Quae sint vestrae notifi­cationes à Roma, Venetiis, Parisiis & aliis partibus, aut quid Nuntius Papae sollicitaverit Reges Franciae & Hispaniae face­re, aut à quibus hae notificationes ad vos venerint, aut quomodo dignitas & fides ejusmodi personarum fuerit examinata, ignora­mus, sed confidimus, nullum sobriè honestum virum in nostro Re­gno posse credere, Nos esse tam desperatos aut insensatos, ut fovea­mus ejusmodi proposita, quae non solum sepultura essent hoc No­strum [Page 72] regnum in subitam destructionem & ruinam, sed etiam Nostrum Nomen & Posteritatem in perpetuum opprobrium & in­famiam.

Hoc responsum prudentissimè & justissimè repositum fuisse extravaganti illi & stolidae suggestioni, dubitari non potest; verùm quia Rex eo tempore, ante bellum, aut expressum propositum in illis movendi bellum contra I­psum, ducebat odiosum & infame cogitare de adducen­dis externis copiis in suum Regnum, quod Ipsi postea non licuerit judicare necessarium & putare justum, ad­vocare externas suppetias ad defendendum se contra Rebellionem, quae, praeter mixturam omnium Natio­num, adjuvabatur ab integro externo Exercitu ad oppri­mendum Ipsum, & ipsius Posteritatem, nemo prudens potest supponere: & tamen quàm longè abfuerit ab alen­do tale subsidium, eventus declarat: quod fortassis multi prudentes numerant inter maximos Ipsius errores & ne­gligentias; & quod sine dubio (nisi tam plenus fuisset di­lectione & commiseratione erga Populum suum, quâ hi homines carent) haud difficulter potuisset facere.

Pergunt probare hoc irrationale scandalum alio argu­mento: quod cum sua Majestas ipsamet, & Domini protestati sunt Eboraci contra delectum copiarum, Ipse praeceperit subditis suis per Proclamationem resistere ordinationi Parlamenti, & alia multa egerit contra eam Protestationem, quae particulatim memo­rantur, & examinabuntur atque refellentur.

Actum, quod ipsi vocant Protestationem, à Rege & Do­minis factum Eboraci 15 Iun. 1642 sex & viginti dies, post­quam utraque Domus declaraverat, Regem intendere bellum movere contra Parlamentum, & consequenter publicâssent Propositiones suas, ad conferendum pecuniam aut argen­team suppellectilem, ad cogendum & alendum exerci­tum: [Page 73] Rex concipiens quod tam positiva & monstrosa as­sertio posset impressionem facere & fidem invenire apud populum suum, convocavit Pares qui Ipsum comitaban­tur, &, considerata Declaratione, ipsis manifestavit; quod semper abhorruisset & adhuc abhorreret ab ejusmodi machinatio­nibus, & petebat ut Ipsi declararent, utrum in loco existen­tes, vidissent ullas praeparationes aut consilia, quae possent fidem facere talis propositi, & utrum non plenè essent persuasi suam Majestatem nihil tale meditari? Ad quod septem & tri­ginta Pares, qui Illum tum comitabantur (duplus nume­rus prae illis qui tum aut postea remansêre in Domo Pa­rium Westmonasterii) unanimiter declarârunt sub manibus suis, (quod publicatum fuit Regno) quod non viderent ullas praeparationes aut consilia, quae possent fidem facere talis propositi, & professi sunt coram Deo, & testificati toti orbi, quod plenè persuasi essent suam Majestatem nihil tale meditari, sed quod o­mnia Illius studia tenderent ad firmum & constans stabilimentum verae Protestantium Religionis, justorum privilegiorum Parlamen­ti, Libertatis subditorum, Legum, Pacis & prosperitatis Regni; non obstante hoc tam claro argumento, accelerârunt quantum poterant cogere Exercitum, & commovere po­pulum contra supremum suum Dominum Regem.

Quod sua Majestas non intenderit per illam professio­nem pro sua parte, aut Domini se putârint obligatos pro suis partibus, admittere aut non adversari ordinationi­bus, quae tum quotidiè prodibant à Westmonasteriensi­bus, qui se ferebant utramque Domum, non requirit aliud argumentum, quàm suae Majestatis Declarationem publicatam XIII Iun. in qua inter alia, declarat Paribus, quod nollet illos (ut falsò praetendebatur) aut aliquem eorum impli­cari alicui bello contra Parlamentum, nisi fuerit ad necessariam sui defensionem & incolumitatem, adversus eos qui essent insolenter [Page 74] invasuri aut attentaturi contra suam Majestatem, aut Ipsi adhae­rentes: Et eo ipso die Pares (quorum Comes Sarisburiensis erat unus) obligârunt se sub suis manibus, quod defensuri essent suae Majestatis personam, coronam & dignitatem, contra omnes personas & potestates quascunque, & quod non obedituri essent ulli mandato aut ordinationi qualicunque concernenti Mili­tiam, quae non haberet regalem assensum.

Prima commissio Arraye prodiit aliquot dies ante hanc Professionem & Protestationem factam à sua Majestate & propterea non potest dici contra illam esse: & circiter su­pra tres menses post illegalem & extravagantem Constitu­tionem de Militia, & postquam illa exequutioni tradita fue­rat in multis Regni partibus, non obstante suae Majestatis proclamatione contra illegalitatem & perduellionem e­jus, postquam postulâsset ab eis ut producerent unam ordinationem ab initio Parlamentorum ad hoc ipsum Parlamentum, quae studue­rit aliquid imponere subditis, sine Regis assensu: cujus ad hunc diem numquam dederunt, aut dare possunt unum exem­plum. Ipsa commissio Arrayae, est secundum Legem, & ita tenetur hoc tempore esse à pluribus Iuris peritis, & ita fuit judicata à Mro Iustitiario Hultone, in ipsius argumento in Camera aerarii in causa Mr Hambdeni.

Epistola, quam ajunt se producere posse authogra­pham, Regis ad Iohannem Heydon, Vice-praefectum machi­narum bellicarum, XX Iun. 1642. nullo modo contraria est suae Majestatis professioni, sed talis qualem necessa­rium erat eo tempore scribere, ad juratum Officiarium & Ministrum suum, ut mitteret Ipsius propria bona quae erant in ejus custodia, & quibus utendi fortassis occasio erat futura: & optabat ut secretò posset fieri, quod tan tum argumentum est iniquitatis illius temporis, quo Re cogebatur uti arte secreta ad accipiendum ea quae ad [Page 75] Ipsum pertinebant, ne raperentur ab iis, qui nōvem dies ante datum hujus Epistolae, publicaverant constitutionem ad intercipiendum quicquid ad Ipsum iret. Sua Majestas non requisivit ullam subscriptionem argenti, Equorum & Armorum, nisi plures dies postquam publicâssent suas Propositiones ad illum finem, & receperunt magnas pe­cuniae summas, & vastam quantitatem argenteae supelle­ctilis per has Propositiones; adversus quae sua Majestas scripserat regias suas literas ad Civitatem Londinensem XIV Iun. & duos dies post publicaverat Declarationem cum testimonio omnium Parium qui Ipsi aderant, in quibus dicebat; quod si non obstante tam clara declaratione suarum in­tentionum, hi homines per hos rumores belli Ipsum excitarent ad necessariam curam defensionis sui & populi sui, & se ipsos tam in­audito modo pararent (& seducerent alios ad idem faciendum) ad offendendum suam Majestatem; quandoquidem enim tam insigne testimonium dederant suarum affectionum, quid facturi forent, cum idonei essent: omnes boni Ipsius subditi judicarent necessarium ut sibi ipsi consuleret: & tunc excitabat omnes suos bene affectos sub­ditos, secundum juramenta eorum supremitaetis, & Fidelitatis, & secundum solemne eorum votum & Protestationem (per quae obli­gati erant defendere Ipsius personam, Honorem & statum) contri­buere suum auxilium ad praeparandum necessaria ad opponendum & supprimendum proditoria attentata &c. Et tunc vellet illud ac­ceptabile servitium ducere, si quis, in tam urgenti & visibili ne­cessitate suae Majestatis, & tam manifesta perturbatione Regni, ad­duceret Ipsi, aut ad Ipsius usum, pecuniam aut argenteam supelle­ctilem, & subministraret equos aut arma &c. Hoc fuit tempus, & hic modus quo sua Majestas requisivit subscriptionem illam Argenti, Equorum & Armorum, quam hîc Ipsi ex­probrant. Inquiunt, Regem delegisse custodiam equitum & peditum circa se; & per eos non solum ignominiosè tra­ctâsse [Page 76] commissarios eorum ad Ipsum missos, pulsâsse eorum publicos Officiarios & Nuntios, protexisse notorios Papistas, proditores aut felones, ut Beckwithum & alios, à Posse Comitatus; sed etiam hisce custodibus, machinis & armis ultramarinis, ten­tâsse intercipere Hullam, hostili more, idque paucos dies post hanc solemnem Protestationem Eboraci: quae omnia particula­tim examinanda sunt. Delectus Regiae custodiae factus hac occasione & ad hunc modum:

Rex cum Sua Curia resideus in civitate Eboracensi & importunè requisitus ab utraque Domo Parlamenti, ut consentiret, suum Armamentarium Hullae traduci inde (ad melius supplendum necessitates Hiberniae) ad Turrim Lon­dinensem; quod cum ob multas rationes inconveniens pu­taret, sua Majestas resolvit ire in persona ad oppidum suum Hullam, ad lustrandum sua arma & apparatus bellicos, ut determinare posset, quam partem necessarium foret ibi­dem remanere, ad securitatem & satisfactionem septen­trionalium partium (siquidem principales personae ab Ipso petierant, ne omnia removerentur) & quae pars impendi posset Hiberniae, quid ad armandum Scotos qui eò profecturi erant, quid ad implendum principale Ipsius armamenta­rium in Turri Londinensi; & vadens eo XXIII April. 1642. reperit omnes portas sibi occlusas, & pontes levatos man­dato Ioannis Hothami Eq. qui pertinaciter negabat Ipsi in­troitum, è muris, qui & militibus muniti erant & machi­nae dispositae contra Regem: Cum sua Majestas frustra hortatus fuisset Hothamum, & obtulisset ingredi cum vigin­ti equitibus, quia allegabat Ipsius comitatum nimis gran­dem esse; denique coactus fuit regredi Eboracum, postquam proclamâsset Hothamum perduellem, secundùm omnes no­tas leges in tali casu.

Postero die misit Rex Epistolam ad Domos, requirens [Page 77] justitiam contra Hothamum: cui non responderunt, nisi post quatuordecim aut plures dies: miseruntque interea delecta quaedam Membra Hullam ad gratias Hothamo agen­das pro iis quae egerat, & affirmandum quod illum in iis justi­ficaturi essent; & alios in Lincolniensem provinciam, cum mandatis ad deputatos suos Locumtenentes & alios Offi­ciarios, ut illi suppetias ferrent si opus esset: & miserunt deinde quaedam alia Membra, ut suos Commissarios Ebo­racum, cum Responso suo ad Regem, in quo dicebant; quod Hothamus non potuerit fidei sibi commissae satisfacere, aut finem obtinere ob quem ipsi custodia illius oppidi, & Armamentarii tradita fuerat, si intromisisset suam Majestatem cum talibus Consi­liariis & comitatu, ut tunc erant circa eum; & propterea post ple­nam resolutionem utriusque Domus declaraverant Hothamum non esse reum odiosi illius criminis perduellionis; & probaverant, quod nihil in eo egisset, quàm in obsequium utriusque Domus: Cum revera, licet praesumserant contra legem & jus illum eò mittere & gubernatorem ad tempus constituere ejus loci, nullum verbum esset in ipsius Commissione aut instructio­nibus, quae implicarent vel minimam directionem, ne permitteret suam Majestatem eò venire; sed contra, prae­textus eorum erat suae Majestatis singulare servitium.

Rex breve responsum fecit ad tam alienam responsio­nem, & tradens illud ipsorum Commissariis petiit ut cum eo reverterentur ad Domos, quod negârunt se facturos di­centes Ipsi, se constitutos esse à Parlamento ut residerent Eboraci, interea responsum Regis missuros Westmonasterium.

Nimis longum esset hoc loco; & fortè alienum videri posset, considerare, utrum haec consuetudo mittendi resi­dentes Commissarios in Comitatus, quae coepit hoc tem­pore, congruat Legi & justae potestati Domorum: nam ut similia exempla non reperiuntur superiorum Parlamen­torum, [Page 78] verisimillimum est, quod illud concilium quod Regis Brevi vocatum est ad conveniendum Westmonasterii, non magis possit constituere quaedam Membra sua reside­re Eboraci; aut alio quovis loco, quàm seipsum eò transfer­re: & videtur contra jus, eos Deputatos qui à Comita­tibus aut civitatibus missi sunt ut praesentes sint ipsorum loco in Domo Communium Westmonasterii, mitti ad alium locum, ita ut illi, quos repraesentant, sint ibidem sine ullis Membris.

Ad hoc responsum Commissariorum tam inopinatum, quàm alterum illud Domuum; & alia actitata eodem tem­pore, ut missio aliorum Commissariorum Hullam, aliorum in Lincolniae comitatum, ad persuadendum populo, ut probaret quae Hothamus egerat, & adsistendum ei si occa­sio postularet: Rex jure coepit apprehendere aliquam machinationem in suam Personam, & tunc ei non antè determinavit & declaravit se velle habere custodiam ad securitatem suae Personae, Ne Hothamus posset (ut Sua Ma­jestas dicebat) iisdem copiis, aut majoribus, delectis sub praetextu ejusdem Authoritatis (nam cogebat quasdam quotidie) alere bellum, quod contra Ipsam susceperat, & aeque captivare Ipsius Per­sonam, quàm detinere Ipsius bona, & suam Majestatem tam con­cludere Eboraco, quàm Ipsam excluserat Hulla.

Custodia ista ad haec delecta fuit, è consilio principa­lium Generosorum illius comitatus, & consistebat ex una legione comitatus illius exercitatarum turmarum, cui prae­erat Colonellus, è praecipuis ibidem Generosis, tam quoad fortunas, quàm dignitatem; & unâ turmâ equitum, cui hic honor est habitus ut Principis Walliae turma diceretur, cui praeerat Com. Cumberlandiae, consistens pene è centum maximam partem, si non omnibus, Generosis illius Comi­tatus; & ut rumor, scandalum & imputatio quod Papistae [Page 79] adhibiti fuerint dilucidè refutari possit; neque Officiarius neque miles fuit in ista Legione aut Turma, qui non prae­stiterit Iuramentum Fidelitatis & Supremitatis; & stipendia illis exactè à Rege soluta, ne quis quereretur.

Haec fuit Custodia, haec occasio, & modus deligendi, quinque plenos menses postquam utraque Domus contra Legem aut exemplum, & sine vel minima specie periculi, longè majorem Custodiam sibi delegerant, sub praefectura novi sui Officiarii Skipponis, postquam Turrim obsederant, & Regem coëgerant regimen ejus committere viro quem ipsi nominârant & elegerant: postquam Gubernatorem & praesidium imposuerant Hullae, & Ille Regem oppido arcuisset; postquam invito Rege & contra illius expressum mandatum, Regiam classem tradidissent in manus & prae­fecturam Comitis Warwicensis; postquam in multis Comita­tibus executioni mandaverant Statutum de Militia; & postquam discrimen adduxissent ad fores cubiculi sui, prae­cipiendo ipsi Vicecomiti Eboracensis provinciae, ut auxiliare­rur Hothamo, & commissarios suos ad idem adhibuissent.

Quoad injurias illatas suis commissariis, debuerant (& sine dubio si fuisset in ipsorum potestate voluissent) me­morare vel unam injuriam illis illatam; notissimum est il­los omni libertate & respectu gavisos, licet suam Majesta­tem non laterent prava & seditiosa eorum ibidem officia; & licet adessent omnibus publicis Conventibus, & cum sua Majestas aliquid proponebat comitatui, producebant suas instructiones & dissuadebant Comitatui, obsequi justis Ipsius desideriis; tolerâsse ista, majori jure imputari pote­rat Regi, quàm ulla injuria ipsis illata: cujus rei ipsorum propriae Literae mandato eorum excusae sufficientes testes esse possunt, & cum Rex Eboraco discederet Nottinghamum postquam per Proclamationem declaraverat quod vellet [Page 80] explicare Regium suum vexillum (Standart:) Dom. Fair­faxio (uno Commissariorum) ob valetudinem subsistente in Domo sua in illo Comitatu, licet Rex nôsset quàm pra­va officia Ipsi fecisset, & quod illum custodiendo in carce­re longè plura posset praevortere; tamen quia illum rece­perat ut Membrum deputatum à Parlamento, & quod re­ditus illius impediretur à morbo, noluit illum apprehen­di, sed reliquit illum quietum, ut se recolligeret & agno­sceret suae Majestatis bonitatem: tantum abfuit ut Com­missarii illi aut ullum membrum injuriam paterentur, quantumcunque meruerant.

Proximum argumentum, quod Rex fregerit suam Pro­testationem aut aliquid contra illam egerit, est pulsatio pu­blicorum suorum Officiariorum & Nuntiorum; & protectio noto­riorum Papistarum, proditorum, Felonum, ut Beckwithi & alio­rum à Posse Comitatus: siquidem haud alius nominatur veri­simile est, illum esse unicum, & maximè notorium exem­plum protectionis, & propterea operaepretium erit exami­nare, quae fuerit viri illius causa.

Hic generosus Mr. Beckwith (Papista, nec ne, haud inter­est) agebat Beverleyae, quo Rex venit nocte, postquam Ho­thamus Ipsum Hullâ excluserat, & erat suae Majestati planè ignotus, sed afficiebatur eo sensu indignitatis oblatae suo Principi, quo par erat honestum subditum affici, & cala­mitate quae obventura erat illi Comitatui & Regno per istas rebelles actiones, & exprimebat (ut plerique Gene­rosi illius Comitatus) desiderium restabilendi suam Maje­statem, & praevortendi incommoda quae aliàs videbantur sequutura.

Habebat Hullae generum Foukium Locumtenentem pe­destris turmae in illo praesidio, quem supponebat (cum tan­tum introductus esset cum exercitatis turmis) haud mali­tiosè [Page 81] implicatum proposito proditionis, & ea propter tam ad conservandum virum sibi tam affinem à noxa, quàm ob alios respectus ad Regem & patriam, arcessivit illum, qui (cum congressus utrimque nondum esset prohibitus) & venit & inter sermones se ostendens alieniorem ab iis quae illegitimè erant acta, & pronum Regi in aliquo servire, de­claravit, se nocte diei Iovis proxime insequentes excubias habiturum ad septentrionalem portam, & si armorum stre­pitus excitaretur ad aliam portam Hesselgate, intromissu­rum missos à Rege; Beckwithus promisit, si haec perficeret, largam mercedem & si posset convertere Capitaneum suum Lowanger (Germanum) ut se illi jungeret, itidem lar­gè remunerandum. Hoc est omne quod objectum fuit Beckwitho, ut apparet ex Epistola Hothami ad Mr. Pimmium de tota informatione, insertâ Diario Domus Commu­nium, & mandato illius excusa.

Foukius, Hullam regressus, rem totam aperuit Hothamo, qui notificavit id Domui Communium, ut dictum est, & illi ad haec miserunt Sergeantum ad Arma aut ejus Nun­tium ad capiendum Beckwithum ut delinquentem, qui gna­rus illius proditionis generi sui, desertâ Domo suâ confu­git Eboracum.

Nuncius, confidentiâ Dominorum suorum, eò venit & inveniens hunc generosum in Curia & in Horto in quo Rex Ipse ambulabat, praesumsit ei exhibere Commissio­nem suam, & illum Captivum praetendere: mirum sanè nuntium non severè acceptum fuisse, sed reverentiâ Regiae personae illum servavit, qui nullam reverentiam exhibue­rat Regi: & sua Majestas informata de iis quae acciderant, vocavit hominem & inspectâ ejus Commissione, jussit redire ad eos qui miserant ipsum, & abstinere à simili insolentia, nequid pejus ipsi accideret: haec fuit pulsatio ministri eo­rum, [Page 82] & protectio Beckwithi; neque umquam ulla Posse Comi­tatus excitata, Vice-comite quotidie comitante suam Maje­statem & observante mandata quae ab Ipsa dabantur, se­cundum officium muneris sui.

Qualecunque fuerit ejus delictum, inauditum erat (an­tè hoc Parlamentum) quod Nuntius alterutrius Domus praesumeret exhibere Commissionem in Regis Curia, multo minus in Illius praesentia: quae durante fidelitate & obsequio, sacra fuit habita adversus ejusmodi praesumtio­nes: dictante Lege talia privilegia & immunitates de­beri illis locis: Quod Dominus non potest capere villicum suum Rege praesente, quia praesentia Regis ipsi est asylum, inquit Dom. Dyerus. fol. 60. b. pl. 23.

Quoad rem ipsam, sanè nemo mentis suae compos, di­xerit, oportuisse Regem pati ut Beckwithus captivus duce­retur Westmonasterium, ut delinquens, quia Officium fece­rat boni subditi: & examinaretur ab iis, quorum propria erat proditio commissa; neque nominari potest ullus, quem arcessiverint ut delinquentem, quem Rex protexe­rit: exceptis iis qui annum integrum attenderant iis pe­tentes Iusticiam: aut iis, quibus nihil objiciebatur, quàm quod servirent suae Majestati: nam tantum reperire erat proditores & Felones intra ipsorum limites, & protectos ab eorum privilegiis.

Paucae lineae suffecerint ad observandum differentiam, quomodo Regis nuntii habiti fuerint ab iis, & eorum à Rege: ipsorum Nuntius missus ad illegale ministerium, ad apprehendendum personam, quam arcessere non erat in eorum potestate, & ob crimen (si modò reus fuisset) cujus cognitio ad eos non pertinebat, & executioni man­dans eorum mandatum illegali modo, & in loco, in quo non debuerat facere, licet mandatum fuisset justum; à [Page 83] Rege fuit dimissus sine captura aut restrictione:Daniel Kniveton. Regis Nuntius à sua Majestate missus Londinum cum legali Brevi, ad procrastinandum Terminum, quod est absolutè in Re­gis potestate, & non potest aliter regulari forma fieri, quia officium fecerat in hoc ministerio, secundum Iuramen­tum suum, & non fecerat quid ob quod poenae esset obno­xius, & merito munere suo excideret, sine alio crimine ipsi objecto, captus fuit, incarceratus, examinatus in Curia Belli, ab iis condemnatus & suspendio affectus: hic sanguis altè clamabit.

Sed inquiunt, hisce custodibus, machinis & armis ultramari­nis, Rex tentavit capere Hullam hostili modo, idque paucos dies post illam sollemnem Protestationem Eboraci editam.

Qualis protestatio fuerit, jam antè dictum, & suae Ma­jestatis publicata resolutio de hoc subjecto, ante illam Pro­testationem: neque celavit sua Majestas suum propositum, in hoc aut aliis casibus hujus naturae neque dissimulavit suum propositum speciosa aliqua promissione aut praetex­tu, sed planè affirmavit iis & orbi, quid illis ab ipso exspe­ctandum esset.

Ad expostulatoriam & comminantem Petitionem ob­latam suae Majestati simulac venisset Eboracum, 26 Martii, Rex in suo Responso usus est his verbis: Quemadmodum non detrectavimus aut detrectaturi sumus ullam viam congruentem Iusticiae & honori, quae Nobis offeretur ad concordiam inter Nos re­staurandam; ita resolvimus, nullas angustias aut necessitates (ad quas compellemur) umquam nos permoturas facere, quod ratio & in­tellectus quem Deus Nobis largitus est, & dignitas nostra & inter­esse, quae Deus Nobis credidit ad bonum Nostrae Posteritatis & Re­gnorum, nobis ingrata & gravia reddituras.

In secunda missione, altero die post portas Hullae Ipsi clausas Rex utitur his verbis: Si redacti sumus in conditionem longe pejorem quàm subditi nostri, ut, dum vos omnes gaudetis ve­stris [Page 84] privilegiis & possessiones vestrae turbari non possunt, aut tituli in quaestionem vocari, nos soli spoliemur, excludamur oppidis nostris, & privemur bonis nostris; tempus est examinandi quomodo amise­rimus haec privilegia, & experiri omnes possibiles vias, auxilio Dei & Legis Terrae, & dilectionis bonorum subditorum nostrorum re­cuperandi ea, & Nos ipsos vindicandi ab his injuriis.

In replicatione sua ad Responsum de Ioanne Hothamo, exhibito Ipsi IX May, sua Majestas dixit illis, quòd expecta­verit illos non mandaturos executioni statutum de militia, donec ostendissent per quam Legem authoritatem haberent illud faciendi sine Illius assensu; aut si facerent, se confidere quod plus obsequii re­perturus esset secundum Legem, quàm illi contra Legem.

Denique, in suo Responso ad Declarationem XXI Iunij 1642. (circiter quatuordecim dies ante ejus iter ad Hullam cum custodibus corporis) sua Majestas planè illis intimavit; quòd exclusio Ipsius ab Hulla per Hothamum fuerit factum per­duellionis contra Ipsum, & ablationem armamentarii sui & appara­tuum, fuisse actionem violentam in Ipsum, (per quos, aut quorum mandato demum fuerit factum) & in utroque casu, auxilio Dei & Legis vellet obtinere justiciam, aut amittere vitam in requirendo eam; ita ut Rex nunquam celaverit aut dissimulaverit pro­positum suum; & propterea, circa medium Iulij movit versus Beverlyam cum suis custodibus, credens Hothamum poenitere criminis quod admiserat, & velle reparare quan­tum poterat; quo fallente (ad sui ipsius miseram destru­ctionem) sua Majestate non tentans per vim cogere re­versus est Eboracum.

Cum jam plenè & planè ostenderim quàm falsò & sine fundamento suae Majestati exprobretur vel minima tergi­versatio aut deviatio à promissis suis & professionibus (quas nullus Princeps umquam arctius & religiosius observavit) exigui temporis jactura erit vicissim examinare quàm arctè [Page 85] hi conscientiosi reprehensores sui Principis observaverint quae jurârunt & dixerunt.

In prima Remonstrantia Domus Communium, de Statu Regni declarant; Procul esse ab ipsorum proposito aut de­siderio laxare aureas habenas disciplinae & Regiminis in Ecclesia, & sinere privatos homines aut particulares congregationes assumere formam divini Cultus quem velint; nam, inquiunt, necessariam putamus per totum Regnum uniformem ordinem quem Leges prae­scribunt.

In sua Declaratione XIX Maij, ubi loquuntur de conti­nuatione hujus Parlamenti, inquiunt, certum nobis, gratio­sum favorem suae Majestatis expressum in hac Billa, & securitatem quam habemus nos non dimittendos, non animaturam nos ad quic­quam agendum, quod non fuerit idoneum agi.

In conclusione suae Declarationis XXV Maij 1642. me­ritò apprehendentes suas expressiones ad minimum pro­ducturas gravem suspicionem de eorum fidelitate, ajunt, Non dubitare se quin in fine appariturum sit toti orbi, ipsorum stu­dia fuisse seria & sincera, ad tuendum veram Protestantium Reli­gionem, Regis justas praerogativas, Leges & libertates Terrae, & privilegia Parlamenti, in quibus studiis, gratiâ Dei, perseveraturi sint, licet perirent in opere.

In sua Declaratione XIV Iun. 1642. Domini & Com­munes declarant; finem harum Propositionum (de argento & pecunia) esse, tueri Protestantium Religionem, Regis Authorita­tem & Personam in regia sua dignitate, liberum cursum Iustitiae, Leges Terrae, Pacem Regni, & Privilegia Parlamenti.

Quemadmodum servârunt has & alias suas professio­nes Regi & publico; ita & servârunt sua promissa Populo: in suis propositionibus X Iun. 1642. de Collatione pecuniae & argenti, Domini & Communes declarant; nullius affe­ctum aestimatum iri secundum proportionem suae oblationis, modo [Page 86] exprimat bonam suam voluntatem ad servitium, quácunque tandem proportione: primum propositum erat involvere quotquot possent culpae, quàm exiguum modò esset supplementum; verùm XXIX Nov. sequentis iidem Domini & Communes constituerunt sex personas, quae aut quatuor earum, potestatem haberent taxandi omnes opulentos qui non contribuerant, & eos qui contribuerant quidem, sed non secundum opes suas, cogendi ad sol­vendum talem summam aut summas pecuniae, secundum fortunas suas, quales hi taxatores aut quatuor eorum idoneum & justum pu­tarent, modò non excederent vigesimam partem possessionum.

Infinita exempla hujus generis produci possent, quod minus est necessarium, quia quicunque voluerit legere eo­rum Declarationes & constitutiones, non poterit invenire, unam protestationem aut professionem ab ipsis factam Deo omni­potenti in subjecto Religionis, aut Regi in puncto obsequii & obe­dientiae, ut unam promissionem populo in subjecto libertatis, legis & Iustitiae, eo usque prosecutam ab ipsis, ut umquam condiderint unum Actum ad implendum alterutram earum. quae verissima assertio concludet hanc responsionem ad illam exprobra­tionem, quod sua Majestas non servaverit Protestationes suas.

21. Proximum crimen est; quod sua Majestas proclamave­rit eos proditores & Rebelles, erecto Standardo suo contra Parlamen­tum, quod numquam ullus Rex Angliae (ut ajunt) fecit ante Ipsum. Sua Majestas numquam proclamavit aut potuit proclama­re hoc Parlamentum Proditores, noverat quippe (praeter­quam quod Ipse sit ejus caput) quod quatuor partes quin­que partium Domus Parium numquam praesentes fuis­sent, cum hae proditoriae conclusiones factae fuêre, & quod longè maxima pars Domus Communium semper absens fuerit, & quod eorum qui praesentes fuêre plurimi semper se opposuerint aut diffenserint ab omni illegali actu, & pro­pterea [Page 87] absurdum fuisset, si omnes hi innocentes è quibus Parlamentum constabat unà cum reliquis proclamarentur Rebelles & proditores ob actitata à paucis seditiosis, qui semper fuêre nominati: & si Parlamentum umquam pro­clamatum fuerit reum Majestatis, id tantum factum per eos, qui praesumtuosè tegebant proditorias suas actiones sub venerabili illo nomine, & qui declarabant; quod quae­cunque violentia adhibita fuerit adversus eos qui exercebant mili­tiam, aut contra Hullam, se aliter credere non posse quàm factum contra Parlamentum. Nominâssent unum aliquem proclama­tum Rebellem aut Proditorem à Rege, qui non judicetur talis secundùm Leges.

Rex non proclamavit Hothamum proditorem (licet for­te antè reus fuerit multarum proditoriarum actionum) an­tequàm occluderet portas Hullae contra Ipsum, & per ar­matos arcuisset suam Majestatem inde, & praeter concur­rentia testimonia omnium judiciorum Legis, apparet & determinatum est à summo Iusticiario Cokio (in libro pu­blicato per Domum Communium initio hujus Parlamen­ti) in Cap. de Crimine laesae Majestatis; si quis copiis & armis, offensivis & defensivis, tenuerit & defenderit Castellum aut Mu­nimentum contra Regem & Illius copias, esse motionem belli contra Regem, intra Statutum XXV Eduardi III.

Rex non proclamavit hos Rebelles aut Proditores, qui votârunt, se coacturos exercitum, & quod Comes Essexiae esset Generalis illius exercitus (quidcunque tandem fecis­set, neque ipsum Comitem Essexiae proditorem ob haec vota, donec suscepisset illum titulum & praefecturam Capi­tanei Generalis, & ea qualitate compareret inter milites, animans & adhortans eos in proditoriis eorum & rebellibus ma­chinationibus, ut apparet ex suae Majestatis proclamatione IX Augusti 1642. per quam primùm Proditor fuit procla­matus: [Page 88] & non erat alia via purgandi Com. Essexiae à cri­mine proditionis per istum illius actum, intra expressa ver­ba cap. 2. XXV Ed. III quàm declarando, quod per movere bellum contra Dominum nostrum Regem in suo Regno (quod in illo Statuto declaratur crimen laesae Majestatis) intelligatur movere bellum contra Parlamentum: & tamen Mr. S. Iohns ob­servat in suo Argumento contra Com. Straffordiae, excuso per Authoritatem, nomen Regis in ullo Statuto intelli­gendum de naturali Regis persona. nam ea persona tan­tùm mori potest, habere conjugem, Filium incarcerari &c.

Dominus summus Iusticiarius Cokius in suis Commen­tariis super illud Statutum, dicit: si quis moveat bellum ad expellendum peregrinos; liberandos homines è carcere, removen­dum consiliarios, aut contra ullum Statutum, aut ad alium finem, praetexens Reformationem, è suo capite, sine ulla Authoritate, hoc est movere bellum contra Regem, quia assumunt sibi regiam Authori­tatem, quod est contra Regem: & ne ullus scrupulus haereat in illa expressione sine Authoritate idem Auctor dicit,3 Part. In­stit. fol. 9. eodem loco, & aliquot lineis praecedentibus, quod nullus subditus pot­est movere bellum intra Regnum sine Authoritate à Rege. nam ad Ipsum solum pertinet.

Id. fol. 12. Praeparatio per aeliquem apertum actum ad deponendum Regem, aut capiendum, per vim & manu forti, & incarcerandum Illum, donec concesserit certa postulata, est sufficiens apertus actus ad pro­bandum machinationem & meditationem mortis Regis; nam hoc est velle Regem facere subditum, & spoliare Illum regio suo Officio & Regimine, Id. fol. 9. ut concluditur ab eodem reverendo Auctore; itemque, quod movere ad alterandum Religionem stabilitam in Regno, aut Leges, est Proditio.

Hi declaratores non possunt nominare unum procla­matum à Rege rebellem aut proditorem, qui è confesso non esset reus, saltem unius horum particularium: & cum [Page 89] ita esset, Rex non ampliùs fecit, quàm quod per Leges Ipsum oportebat facere:fol. 7. & Mr. S. Iohns. fatetur in suo Ar­gumento contra Com. Straffordiae; quod is qui movet bellum contra Regis personam, necessariò ei machinatur mortem; itemque esse bellum contra Regem, cum intenditur alteratio Legum aut Re­giminis in aliqua parte, aut destructio alicujus majorum Officiario­rum Regni.

Quoad erectionem Standardi, id non antè factum, quàm hi, qui fovebant internum odium & malignitatem adversus suae Majestatis personam & Regimen, adunâssent Exercitum, & jam proditoriè & rebelliter moverent contra suam Majestatem suum supremum Dominum, ut apparet è suae Majestatis proclamatione XII Aug. 1642. in qua de­claravit propositum erigendi regium suum Standardum; & postquam exercitu obsedissent Regis antiquum praesi­dium Portsmuthae, (in quo Regis Gubernator erat) & postu­lâssent dedi Parlamento; & postquam misissent exercitum equitum peditumque sub ductu Com. Bedfordiae in occi­dentem ad capiendum Marchionem Hertfordiae, qui ibi pacificè agebat sine ullis copiis, donec compelleretur illas adunare ad sui defensionem, & conservandum pacem illorum Comitatuum, qui ab exercitu invadebantur; & cum sua Majestas cogeretur ob has causas erigere suum Standardum quo affectu erga utramque Domum Par­lamenti illud fecerit, haud melius intelligi potest, quàm ex Ipsius verbis, in Declaratione publicata eodem die quo proclamatio illa exiit, quae haec sunt: Quae nostra opi­nio & resolutio sit de Parlamentis, plenè in nostris Declaratio­nibus expressimus; diximus & porrò dicemus, tam essentialis pars sunt constitutionis hujus Regni, ut nullam felicitatem asse­qui possimus sine illis, neque quicquam umquam contra ea atten­tare meditabimur: Novimus Nos & ambas Domus constituere [Page 90] Parlamentum, & nos esse instar Geminorum Hippocratis, unà nobis ridendum & flendum, vivendum & moriendum; ita ut ne­mo possit esse amicus uni & inimicus alteri: Injustitia, injuria & violentia Parlamentis oblata, est de qua potissimum querimur: & denuò asserimus omnibus nostris dilectis subditis, coram omnipoten­te Deo, omnia Acta à Nobis perlata in hoc Parlamento, à nobis aequaliter observatum iri, quemadmodum desideramus ea observari quae jura nostra concernunt: Non est nobis lis cum Parlamento, sed cum particularibus hominibus, qui vulnera inflixêre, & nolunt ea sanari, sed faciunt ea profundiora & latiora tentando, foventes dissidia & suspiciones inter corpus & caput, Nos & ambas Domos, quos nominamus, & parati sumus probare esse reos criminis laesae Majestatis, & tunc nominat Rex illas personas.

Haec erat Regis opinio de Parlamento, & ita se gessit erga illud; longè aliter quam ij qui possident supremam potestatem; nimirum Exercitus qui in sua Remonstrantia XXIII Iunij nuper elapsi, utuntur his verbis: Compellimur in hoc casu (cum summo animi dolore) tam planè edisserere praesens malum & calamitatem, simul cum pejoribus consequentiis rerum nuper actarum, in ipso adeò Parlamento, quae nimis visibilia omni­bus; atque ita sine fuco ea exponere ante Parlamenti fores, donec Parlamento placuerit sive per se cognitionem capere & domum li­berare ab iis, qui aliquo modo falso suggesserunt, deluserunt, aut alio modo imposuêre Parlamento ad sciscendum res tam turpes; aut nobis & aliis viam aperient, quo pacto possimus, &e.

Quae hîc non fuissent relata, si tantum extravagans actus & verba Exercitus essent, sed postea justificata sunt & facta verba utriusque Domus in postrema sua Declarat. IV Mart.P. 88. in responso ad scripta Commissariorum Scotiae; si quaedam insana principia quoad Rellgionem aut Statum sint in qui­busdam Exercitus quemadmodum in tali corpore solent esse extrava­gantes humores, injuriâ imputantur toti Exercitui, cujus gubernans [Page 91] pars laboravit supprimere & coërcere ejusmodi peccantes humores, & ostenderunt se hactenus constantes & fideles erga verum bonum utriusque Regni, & causam quam susceperunt, & personas qui se ad idem obligârunt. nam cùm Remonstrantia illa, sit actus Ge­neralis, Vice-generalis & Concilii bellici (quae sine dubio gubernans pars) per hanc declarationem manifestè osten­ditur esse illum sensum utriusque Domus.

22. Erectio ludicri Parlamenti Oxonii, ad opponen­dum & protestandum contra Parlamentum Angliae, quod sua Majestas & ambae Domus continuaverant per Actum Parlamenti; proximo loco Regi objicitur.

Neque reale neque ludicrum Parlamentum erectum Oxonii, sed cum Rex deprehenderet pleraque Membra u­triusque Domus abacta esse Westmonasterio per violentiam, ut & sua Majestas, & tamen authoritas & dignitas Parla­menti usurparetur ad justificationem omnium rebellium actuum commissorum, adeoque in invitatione exterarum copiarum in Regnum; tam ad satisfactionem populi sui, ut intelligere possent quàm multa vera membra Parlamen­ti abhorrerent ab actionibus praetensae illius Authorita­tis; quam sui ipsius informationem, sua Majestas per Pro­clamationem 22 Decemb. 1643. invitavit omnia Membra utriusque Domus, quae erant abacta aut (aut inopia Liber­tatis) subduxerant se Westmonasterio, adunare se Oxonii XII. Ia­nuar. sequentis, cum (diceret) omnes suos fideles subditos cognitu­ros, quàm paratus esset recipere consilia de Religione, Legibus, & in­columitate Regni, ab iis quos ipsi deputaverant, licet non posset recipe­re in loco quem designârat: Ad quam vocationem & invitatio­nem suae Majestatis, octo & quadraginta Domini apparue­runt suae Majestati, cum ad minimum viginti adhibiti essent in Ipsius Exercitibus, & diversis Comitatibus, de quorum praesentia dispensatum, & praeterea novem in partibus ul­tramarinis, [Page 92] veniâ suae Majestatis: & è Domo Communium supra centum quadraginta, & pene triginta absentes in Exercitibus, qui Oxonii convenienter adesse non poterant.

Cum sua Majestas deprehenderet tam multos praesen­tes, & tanto superiores numero, quàm dignitate, quàm Westmonasterii, sperabat bonum medium fore ad compo­nendum mentes aliorum ad debitam considerationem ca­lamitatis, in quam patriam suam conjecerant; & retulit ad eos ut proponerent aliquod consilium quod tam saluta­rem effectum produceret; quae tunc & postea consulta & acta fuerint à Rege ad ineundum aliquem Tractatum Pa­cis, & quo contemtu & opprobrio fuerint rejecta, nimis longum foret hîc inserere, & Orbi notissimum est; sed haec hoc corpus Dominorum & Communium publicâ­runt Declarationem ad Regnum, latè exponentem parti­culares actus violentiae, per quos abacti erant Westmonaste­rio, per quos Libertas Parlamenti erat ablata, & porrò de­clarabant quantopere detestarentur inobedientes & re­belles actus, qui fovebantur ab iis qui ibi substiterant, & manifestârunt suam submissionem & fidelitatem erga suam Majestatem; & in fine concludunt; Quod, quemadmo­dum nunquam alterutra aut utraque Domus Parlamenti potest per aliqua statuta aut scita aliquid imponere Populo sine assensu Regis, ita ob defectum libertatis & securitatis pro omnibus Membris Par­lamenti conveniendi Westmonasterii & ibidem sedendi, votan­di & loquendi liberè & securè, omnes actiones, Vota, scita & De­clarationes factas ab illis Membris quae Westmonasterii persi­stunt, esse vana & nullius efficaciae: tamen se longè abesse, inquie­bant, à dissolutione Parlamenti, aut violatione alicujus Acti facti & confirmati à sua Majestate, sed dolere se nomine Regni, quod si­quidem Parlamentum non esset dissolutum, potentia ejus per pro­ditionem & violentiam horum hominum eo usque suspenderetur, [Page 93] quod Regnum careret fructu & beneficio Parlamenti, quod reduci non possit ad aliquam actionem aut authoritatem, donec libertas debita membris esset restituta & admissa: quae Declaratio non solùm nullum accepit Responsum, sed summa curâ non fuit tolerata excudi in postrema collectione Scitorum & Declarationum, in qua reliqui processus Oxonii illo tem­pore sunt proditi, ut populus careret ea evidentiâ contra eos, cui responderi & quae eludi non potest.

Haec erat illa Congregatio, quam hi Declaratores ap­pellant ludicrum Parlamentum Oxoniense, & hae illius actio­nes; de cujus justitia & regularitate, si ante dubitari potue­rit, id nuper sufficienter vindicatum fuit ab utraque Do­mo: nam si hi Domini & Communes Oxonii non potuerunt jure abesse Westmonasterio, ubi incolumitas & libertas jis e­rat ablata; quo jure aut authoritate minor numerus supe­riore Iulio se subducere potuit sub eodem praetextu? & si il­lud corpus Dominorum & Communium quod regulari­ter convenit Oxonii authoritate suae Majestatis, qui primùm vocaverat illos Westmonasterium non poterat declarare A­cta facta ab iis qui Westmonasterii substiterant vana & ineffi­cacia, quia non licebat ipsis interesse & liberè sententiam dicere; quâ demum imaginabili authoritate potuit Orator Domus Communium (qui non habet majorem libertatem & potestatem faciendi talem declarationem, quàm quod­vis Membrum Domus) declarare, quod haec aut illa Vota facta in Domo erant inania & nulla? & quod omissio circumstantiae, aut alicujus formalitatis in procrastinatione domorum, poterat afferre praejudicium futuris conventibus & actionibus Parlamenti, cum de­nuò convenisset & sederet ut liberum Parlamentum, ut fecit per suam singularem declarationem mense Iulio superiore: ad quae, potentissima illa anarchia Exercitus, liberè declara­vit; quod omnia ea membra utriusque Domus Parlamenti, quae jam [Page 94] erant in Exercitu ad securitatem suarum personarum, & cogeban­tur Westmonasterio abesse, ducerent & aestimarent, ut personas in quibus publica fides Regni perseveraret, licet eo tempore sedere ut Parlamentum cum libertate & incolumitate Westmonasterii non possent, & quorum consiliis cupiebant regere se ipsos in gravi­bus hisce negotiis; atque ad eum finem hortabantur eos confugere ad Exercitum: & dicebant, se ducere obligatos ad probandum hono­rabilem illam actionem Oratoris Domus Communium, qui actuali­ter se subduxerat, & promittebant se summam & celerem operam daturos, ut ille & reliqua Membra utriusque Domus, quae tum ali­quomodo abacta erant Westmonasterio, liberè & securè ibi se­deant, & officium faciant, ut liberum & legale Parlamentum: & interea declarabant contra novam illam electionem Oratoris per aliquot Generosos Westmonasterii, ut contrariam juri, rationi, Legi & Consuetudini; & profitebantur se planè persuasos in suo ju­dicio, & credere quod Regnum ipsis assentiretur; quod tunc rebus sic stantibus non erat liberum & legale Parlamentum sedens, sed per praedictam violentiam suspensum: & quòd vota, scita & resolu­tiones à Domibus extortae die Lunae XXVI Iulii praecedentis, ut & illa quae conderentur in illo conventu paucorum Dominorum & Ge­nerosorum Westmonasterii, sub quocunque demum praetextu, erant inania & nulla, & quibus liberi subditi Angliae se non debeant submittere.

Non negatur, praesentationem illam humilium deside­riorum juniorum & apprenticiorum Civitatis Londinen­sis ad utramque Domum XXV Iul. quibus compellebant eos destruere & abrogare duo Acta utriusque Domus scita antè triduum, destruere privilegium & libertatem Parla­menti; & extra controversiam Oratores & Membra utrius­que Domus justam causam habuisse se subducendi ob illam violationem; sed affirmatur, libertatem Parlamenti non minùs obstructam fuisse per diversas alias actiones praece­dentes, [Page 95] quam XXVI Iulii; & quod Membra utriusque Domus, quae aderant suae Majestati Oxonii, haud minores causas habuêre se subducendi, & saltem tantum Authori­tatis declarandi defectum libertatis quantum Orator & reliqui tum habebant, aut exercitus, pro iis declarandi.

Cum tumultus excitatus per Manwaringum & Venium com­pelleret Domum Parium ad sciscendum Actum damnationis contra Com. Straffordiae, cui quinta pars Parium numquam con­sensit (reliquis inde fugatis) & postea tam absolutè cogeret suam Majestatem ad signandum, ut Illius Actum appellari non possit, manu Illius directa ab iis qui pugiones pectori Illius intentabant, & regium nomen affigebant: & Ipsi di­ceretur ad mensam Concilii, ab iis qui jurarânt Ipsum de­fendere contra talem violentiam, nisi fieret illo momento non superesse incolumitatem Ipsi regali ejus consorti & Progeniei, faece plebis tunc obsidente Illius Palatium: Libertas Parlamenti haud minus fuit violata quàm XXVI Iul. superioris.

Cum idem Cap. Venius, tum Membrum Domus Com­munium (mense Novemb. & Decemb. 1642) mitteret notas sub sua manu ad Civitatem; ut plebs descenderet West­monasterium, quia verisimile erat meliorem partem Domus sub­jugatum iri à pejore parte; ad quae eo tempore & aliquot diebus po­stea multitudines infimae plebis, cum armis non congruentibus ipsa­rum conditioni aut consuetudini, ad modum contrarium & destru­structivum privilegiorum Parlamenti, implêrunt vias inter utram­que Domum, injurias offerentes & verbis & factis, & violentas manus inferentes diversis Membris, proclamantes nomina diver­sorum Parium, ut improbi & putridi cordis Dominorum; vocife­rantes multis horis contra Leges stabilitas, maximè tumultuosâ & minaci viâ; & cum de his actionibus conquestum esset apud Domum Communium, & testes oblati qui Cap: Venium reum illius seditio­nis [Page 96] peragerent: & quidam qui aggressus erat & probaverat Mem­bro Domus Communium, & tunc cum petitione adstabat, ostendere­tur, & de eo querela institueretur; tamen in neutro horum casuum, justicia, ne quidem examinatio potuit obtineri: & cum his actioni­bus tantopere faveretur à particularibus Membris, quod, cum Do­mus Parium de his quereretur ut derogantibus tam libertati quàm dignitati Parlamenti; Mr. Pimmius diceret, Deus prohibeat, ut animos demamus amicis nostris, qui accurrerunt ad suppetias nobis ferendas: haud dubiè, libertas & incolumitas Parlamenti in non minori discrimine versabatur & violabatur quàm 26 Iul.

Cum mense Ianuar. 1642. (postquam prima Propositio de Militia ad Domum Parium esset allata & rejecta) Peti­tio illata Domui Parium, tumultuosum in modum, nomi­ne incolarum Hertfordiae provinciae, postulans libertatem prote­standi, contra omnes eos ut inimicos Publici, qui detrectabant se con­jungere cum Honorabilibus Dominis, quorum studia serviebant bono publico, & cum Domo Communium ad salutem Regni procu­randum sub praefectura ejusmodi personarum, quas Parlamentum designaret; Cum aliae petitiones ejus naturae, & eodem modo oblatae, praesentarentur illi Domui, concludentes, quod in obsequio obligatae forent defendere eorum Dominationes, in quantum se unirent Domui Communium, in justis & piis eorum actionibus: cum eodem tempore Civis quidam pluribus aliis comitatus diceret ad septum Domus Communium sine reprehensione, audivisse se esse Dominos, qui detre­ctarent assentiri & concurrere illis, & quod lubenter vel­lent scire eorum Nomina.

Cum insignis illa Petitio multorum millium inopum è plebe offerretur Domui Communium, quae mentionem fa­ciebat Malignantis factionis, quae faceret abortire omnes illorum bonas motiones, & profitebatur nisi aliquod subitum remedium ad- [...] [Page 97] removendum tales obstructiones quales impediebant felicem pro­gressum studiorum ipsum, Petitores nollent quiescere, fol. 7. sed cogerentur proximum remedium arripere, quod erat ad manum, removendo turbatores Pacis: Et cum monstrosa illa Petitio deferretur ad Domum Parium, ab eminenti Membro Communium, ut argumentum ad concurrendum cum Communibus in subjecto de Militia; & illud Membrum peteret, si Domo Communium non assentiretur in eo puncto, illi Domini qui parati erant concurrere, aliquo modo se notos facerent, ut intelligi, posset, qui contrarii essent, & ipsi possent id notum facere iis qui ipsos miserant: ad quam petitionem tam absurdè con­cinnatam & secundatam, multi Domini subduxerunt se, vitae suae timentes, atque ita scitum de Militia bis jam ante rejectum, assensum meruit: Libertas Parlamenti tam ab­solutè violata fuit, quàm superiore XXVI Iulii.

Mense Augusto 1643. Domus Communium consensit, post longum & solemnem disceptationem conjungere se Dominis in mittendo Propositiones Pacis ad Regem; pro­ximo die impressae chartae sparsae in plateis & affixae publi­cis locis Civitatis & suburbiorum, requirentes omnes bene affectos insurgere instar unius hominis, & venire ad Domum Com­munium proximo mane, nam 20000 rebellium Hibernorum in terram esse expositos: quae eodem modo è pulpitis detonata à seditiosis praedicatoribus; & in quibusdam harum Char­tarum subscriptum erat, malignantem partem superâsse melio­rem, & nisi praevorteretur, pacem fore: Commune Concilium vocatum illâ vesperâ, licet dies esset Dominicus, & petitio formata contra Pacem, quae proximo mane delata est ad Domum, favente Aldermanno Pennightone (Majore tum Londini) qui eo die venit ad Domum Communium, comi­tatus magna catervâ tenuiorum personarum, quae uteban­tur minis & exprobrationibus in Membra utriusque Do­mus. [Page 98] Petitio eorum faciebat mentionem Propositionum sci­tarum à Dominis de Pace, quae (si probarentur destructurae) essent Religionem, Leges, & Libertates, & propterea petebant constitu­tionem congruentem Acto communis Ipsorum Concilii nocte praece­dente: Gratiae actae à Communibus interea dum Domini quererentur de tumultibus & poscerent concursum ad im­pediendum, & praevortendum similes, multis è plebe di­centibus Membris utriusque Domus, nisi bonum responsum acciperent, fore ut proximo die duplo numero venirent: ob has minas & violentiam Propositiones antè receptae fuerunt rejectae, & omnis cogitatio de pace abdicata: & tunc sa­nè libertas Parlamenti tantumdem ablata quàm XXVI Iu­lii proximè elapsi.

Breviter, cum Membra utriusque Domus compelleren­tur ad sumendam Protestationem, vivendi & moriendi cum Com. Essexiae, & quaedam incarcerata & expulsa fuêre, quia detrectabant; cum cogerentur sumere sacrum illud Votum & Foedus 6 Iun. 1643. per quod jurabant, quod vellent om­nibus suis viribus adsistere copiis delectis & continuatis ab utraque Domo Parlamenti contra copias adunatas à Rege; cum compelle­rentur sumere postremam solemnem Ligam & Foedus, il­lud Iuramentum Corban, per quod se rentur absolutos ab o­mni obligatione divina & humana, ut praedecessores eo­rum (Iudaei) putabant se liberos per id (licet se obligâssent) non adjuvare aut sublevare suos Parentes: & postremò, cum exercitus moveret Londinum initio superioris Au­gusti, in favorem Oratoris & eorum Membrorum, quae ad ipsos fugerant, & reducerent illa in Domos, & expellerent aliquot, & quaedam Membra contrariae factionis in carce­res compingerent: Libertas & Immunitas Parlamenti non minus violata fuit & invasa quàm superiori 26. Iul.

Ob has causas & defectum Libertatis, hi Domini & [Page 99] Communes, qui attendebant suae Majestati Oxonii, se sub­duxerant Westmonasterio, & potuissent tunc tam verè & magis regulariter dicere, quàm Exercitus postea dixit cum approbatione & gratiarum actione XXII Iun. proximè ela­psi, Quod libertas hujus Parlamenti non sit melior, quàm eorum Membra, in quae secundum conscientiam suam student praevortere bellum, & contrariam viam ineunt quam ipsi; qui (ad sui conser­vationem) id intendunt, opus est id facere cum discrimine vitarum suarum.

Quod cùm bonum fuerit argumentum pro iis qui nu­per moverunt ad S. Albanum, aut Hounslou-hoath, non pot­est minus justum videri pro aliis qui tendunt Oxonium.

Siquidem haec objectio, vocâsse Membra Parlamenti Oxonium non sit satis validum pro inimicis Ipsius, contra suam Majestatem; student eorum ibidem acceptionem re­prehensibilem facere apud Ipsius Amicos, & vellent iis persuadere ipsis illusum in illa expressione Regis in literis ad Reginam, ubi eos appellat mixti generis Parlamentum, ex quo inferunt; quodnam praemium Ipsius pars debeat ex­spectare, postquam naufragârunt fidem suam Ipsius volun­tati & tyrannidi?

Sanè, qui naufragant fidem suam & conscientiam, non est quod exspectent praemium à Rege, verùm hi Domini & Ge­nerosi qui attenderunt suae Majestati in illa conventione, optimè nôrunt, quod numquam ullus Rex admiserit con­silium à suo Parlamento cum majori gratia & candore, quàm sua Majestas ab Ipsis, & ipsorum conscientiae nimis probae sunt, quàm ut opinentur se tangi in illa expressione, etiamsi Rex ipse non manifestâsset de qua parte intelli­gendum esset; praeterea notissimum est, quosdam qui ibi comparuerunt cum magna professione fidelitatis, tantum fuisse exploratores, qui paulò post Illum deseruerint, ut [Page 100] Ioannes Pricius eq. & alii in Wallia; & quidem postea allegâ­runt in Domo Communium aut coram Commissariis, ad defensionem sui contra accusationem quod Oxonii fuis­sent in illo Conventu, Quod majus servitium ibi praesti­terint Parlamento, quàm potuissent praestare Westmonasterii; ita ut Rex graves habuerit causas opinandi multos ibidem fuisse mixti generis.

23. Vltimum crimen est, Pacificatio in Hibernia; & post illa Pax: & quod Commissionem concesserit transfretan­di decem millia Hibernorum ad subjugandum Parlamentum & re­bellem Civitatem Londinum; & conditiones illius Pacis.

Vociferationi illi contra Cessationem in Hibernia tam plenè & planè responsum fuit à Regis Commissariis in Tractatu Vxbrigiae, ut nullus scrupulus remanere possit ei, qui attentè legerit transacta in illo tractatu: planè liquet, Regem non potuisse induci ad illam Cessationem, ante­quam pateret Protestantes Illius subditos in illo Regno a­liter servari non posse: Domini Iusticiarii & concilium il­lius Regni significârunt oratori Domus Communium per Epistolam suam 4 April. (quod fuit supra sex menses ante Cessationem) Quod suae Majestatis exercitus & boni subditi ibi, erant in discrimine pereundi ob defectum necessariarum suppetia­rum ex Anglia, & quod Ipsius Majestatis copiae necessariò hac il­lac, dispersae erant, ut experirentur quo pacto se possent sustentare in agris & vitam tueri donec suppetiae advenirent, sed si illud consilium falleret, spes suas versum ire in honorem, videndo miserias officia­riorum & militum ob omnium rerum defectum; & quidem insup­portabiles ob inopiam ciborum; diversosque officiarios declarantes se exiguam spem habere suppetiarum à Parlamento, magnâ impor­tunitate urgere ut ipsis liceret Regno excedere, difficileque fore eos retinere: & in alia parte illius Epistolae exprimebant, quod in eo essent ut expellerent omnes extraneos, & cogerentur dimitte­re [Page 101] in Angliam millia miserorum exspoliatorum Anglorum, quo­rum cibatio tunc insupportabilis erat illi loco; quod ipsorum confu­siones non essent permissurae ut plures literas scriberent, si ullas, (nam scripserant plures alias ad indicandum suas necessitates) & ne Sua Majestas & Anglica Natio, inevitabiliter & irrevocabiliter pa­teretur, petebant, ut (licet ferè nimis serum esset) suppetiae commea­tuum & apparatuum bellicorum quàm ocyssimè submitterentur, ad vitam sustentandam, donec reliqua sequerentur; quia nulla victua­lia supererant, neque supra 100 vascula pulveris nitrarii (exi­gua proportio ad tuendum Regnum) cum praesidiariis extra urbem fuisset prospectum & illae reliquiae secundum ordinarios usus, & ex­traordinaria accidentia non essent suffecturae uni mensi. Et in illa Epistola mittebant schedulam signatam à diversis officia­riis Exercitus, ipsis oblatam, cum parati essent obsignare illam Epistolam, per quam apprehendebant imminens discrimen: quae memorabat, quod ad eam inopiam essent re­dacti, ut parati essent spoliare alii alios, siquidem inopiae ipsos desperatos redderent; nisi domini Iusticiarii & Concilium ibi­dem invenirent celerrimum remedium ad ipsorum conservatio­nem, petebant ut ipsis liceret discedere; si id non concederetur, ad legem naturalem ipsis recurrendum fore, quae dictat omnibus, seipsos conservare.

Vtraque Domo, quae susceperat illud Bellum prosequi, & receperat omnem pecuniam ad illum usum, negligente suppetias eò mittere: Domini Iusticiarii & Concilium per literas circa Medium Maij monuerunt Regem, Quod non haberent victualia, vestes aut alia necessaria, non pecuniam ad pro­videndum ea quibus egebant, non arma, neque supra quadraginta vascula pulveris nitrarii, non copiam idoneorum equorum, nullae visibilia media, terra aut mari, apta ad conservandum illud Re­gnum: Et in aliis 4 Iul. quod Illius exercitus cogerentur ob ino­piam à signis discedere aut Regnum relinquere, nihilque expectan­dum [Page 102] praeter perditionem Regni, & destructionem Ipsius subditorum qui adhuc reliqui erant.

Haec erat funesta conditio miseri illius Regni, cui Rex nullo modo, per se, opem ferre; & Ipsius commendatio & mediatio apud utramque Domum, quibus fiderat, ita con­temnebatur, ut ipsorum mandato, uno tempore, centum mill. libr. demerentur pecuniis coactis pro Hibernia, ad sup­plementum copiarum sub Essexio; licet constitutum fuisset per Legem, secundùm quam hae pecuniae erant collectae, quod nulla pars earum impenderetur ad alium finem, quàm redu­ctionem rebellium Hiberniae; Sua Majestate per specialem mis­sionem consulente & requirente ut mandatum illud retra­ctarent, & pecunias impenderent in rectum finem, (neces­sitatibus Hiberniae tum summo studio repraesentatis ab iis qui erant in loco) non aliam satisfactionem aut responsum reddiderunt, quàm Declarationem, quod illae directiones suae Majestatis ad retractandum illud mandatum, essent gravis infra­ctio privilegiorum Parlamenti.

Cum sua Majestas animadverteret, nullas suppetias mit­ti, aut probabile esse missum iri, & Hostis quotidie corro­boraretur copiis & potentiâ, retulit considerationem & provisionem pro seipsis, ad eos, quorum salus periclitaba­tur, & qui erant proximi testes inopiae, & optimi Iudices, quomodo aut tolerari possent, aut sublevari; atque ita cum pleno consilio & approbatione, Iustitiariorum & Conci­lii ibidem, concurrente opinione praecipuorum Officia­riorum Exercitus, ea cessatio facta, per quam solam Pro­testantium in illo Regno, & suae Majestatis interesse eo tempore poterat conservari.

De hac Cessatione, suae Majestatis subditi neque in eo neque in hoc Regno, meritò possunt queri. Examina jam pacem, quam ajunt postea factam, sub tam odiosis, infami­bus [Page 103] & indignis conditionibus, ut Regem puduerit illam pro sua agnoscere, aut impartiri suo Locumtenenti Com. Ormondiae, sed privata commissio directa fuerit ad Dom. Herbertum ad illam faciendam.

Quandiu Rex habuit aliquam spem tolerabilis pacis in hoc, aut probabilem viam prosequendi bellum in illo, de­dit commissionem ad pacem ibi concludendum, & liqui­dò apparet è relatione Tractatus Vxbrigiae (contra cujus ve­ritatem ne minimum quidem fuit objectum) Actis Com­missariorum utriusque partis extantibus; nullum medium fuisse propositum, (licet saepe desideratum à Regis parte) ad prosequendum illud bellum, nisi sua Majestas absolutè vellet abdicare Regalem suam potestatem in illo Regno, atque ita omnes suos subditos ibidem, (Anglos & Hiber­nos) ponere extra suam protectionem, in eam urriusque Domus Parlamenti hîc, qui eodem tempore contende­bant de Supremitate in hoc, & qui majorem eo tempore potestatem resignârant Scotis, quam sibi ipsis reservave­rant: Regis itaque erat secundùm pietatem & politicam prudentiam, officium suum erga Deum & homines, stu­dere conservationi illius Regni per pacem, quod reduce­re non poterat per bellum, & arcessere inde tale corpus & numerum Suorum subditorum, quale Ipsum magis tre­mendum posset reddere his, qui, deposita omni naturali obsequio & reverentia erga Ipsum, solummodò considera­bant, quae copiae & vires, & non quod jus Illi esset reli­quum.

Pax conclusa fuit, illis conditionibus, quae ratione tem­poris justae erant & honorabiles; & cum continuari non posset, nisi consentiendo magis pudendis conditionibus, Marchio Ormondiae, suae Majestatis Locumtenens in illo Regno (qui solus habebat integram authoritatem à Rege [Page 104] concludendi pacem, & contra quem omnis eorum invi­dia & malitia, ne vel minimum potuit objicere) melius sciens Regis mentem, elegit potius non facere pacem, & fidere providentiae suae Majestatis Iura, quàm talibus pro­positionibus consentire: Dom. autem Herbertus numquam habuit commissionem faciendi pacem, sed cum Rex non haberet ullam causam ejus fidelitatem & promtitudinem ad suum servitium suspectandi, & ejusdem Religionis cum Hoste, aliquid apud eos posset, tali testimonio fuit deco­ratus, quod illi majorem fidem faceret apud illos, persua­dendi ad rationem: ejus restrictio & captivitas decreta à pleno Concilio ibidem, licet appareret ejus errores pro­cessisse ab ignorantia & imprudentia, & non à malitia, quare postea relaxatus fuit ab eadem potestate.

Innaturales conclusiones & illationes ab his hominibus factae ex iis quae Rex dixit aut fecit, applicando nuperas actiones ad verba prolata septennium antè, non possunt imponere ullam notam Regis Religioni, quae lucet in Ipso ut in primitivis Martyribus; atque adeò Literae captae Na­zebyae (quas prudens Rebellis, aut fortis Inimicus num­quam publicâsset) futurae sunt omni posteritati tam illu­stria monumenta Ipsius zeli erga Protestantium Religio­nem, in illis angustiis in quas conjectus fuit ab iis qui pro­fitebantur illam Religionem, quam aliquis Princeps po­tuerit relinquere, aut relicta fuerint ab illo Principe post­quam Christianitas obtinuit: & si illa Religio prosperet minori vigore, quàm antè & Christianus atque paganus orbis minus eam suspiciat, quàm ante, hi Reformatores ju­re sibi possunt attribuere gloriam illius declinationis, & triumphare de opprobriis quae adduxerunt super maximè Orthodoxam Ecclesiam, quae floruerit ulla aetate post tempora Apostolorum.

[Page 105] Crimina & opprobria in Regem, quae jam particulari­ter examinavimus & diluimus, & de quibus Orbis poterit judicare aggravantur per Regis frequentes detrectationes suggestionum de Pace: quarum suggestionum veritas (li­cet methodi gratiâ ordo eorum Declarationis fuerit in­versus) jam discutienda est, & omne illius generis, disper­sum & dislocatum in Declaratione, ejusdem methodi cau­sa, colligetur in unum & refutabitur; & in hoc Argumento putant se tantum praevalere, ut eis potius Apologia facien­da sit coram Orbe, quòd toties detulerint ad Regem, quàm quod determinârint non ultra facere; id est, quod volue­rint se tandiu ut subditos gerere, quàm determinâsse non ampliùs tales esse.

Veritas est, numquam retulerunt ad Regem de pace; tan­tummodò aliquando obtulerunt recipere Illius Coronam, si sua Majestas eam ipsis vellet tradere, sine ulteriori pugna pro ea. nam nullae Propositiones umquam ad Ipsum missae alium sensum aut interpretationem possunt admittere; & cum dicant, se non debere esse tam ingratos erga Deum, ut obli­viscantur se numquam coactos ad tractatum, affirmatur, non fuisse sex Membra, quae concurrerint ad hanc Declaratio­nem, quae umquam consenserint alicui Tractatui hacte­nus, nisi cum compellerentur à majori parte ad assensum, tam ingrati erant erga Deum ob oportunitatem restau­randi benedictam pacem in Patria, ut formarent tales propositiones, & Commissarios ejusmodi instructionibus induerent, quae Concordiam impossibilem facerent.

Licet nulla Arithmetica, praeterquam ipsorum propria, enumerare possit haec septem tempora, quibus obtulerint ta­les Propositiones Regi, quae possent occasionem dari orbi judi­candi, quod non solùm immolârint suas voluntates & affectus, sed & rationem & judicium, ad obtinendam pacem & concordiam: [Page 106] tamen haud difficile fuerit breviter recolligere, quae utrin­que fuerint oblata, & ex iis melius liquebit, an Rex numquam quid obtulerit, quod oportuerit eos accipere, aut voluerit accipere ab ipsis oblatum.

Quae Propositiones ab iis factae fuerint ad praevorten­dum bellum, non est necesse commemorare, qui legerit no­vemdecim ad Ipsum missas Eboracum, vix poterit nominare unam quâ non supremam potestatem sibi ab Ipso petie­rint: neque nunc possunt illum facere minus Regem, quàm fuisset, si tunc illis consensisset.

Postquam Standardum suum erexisset, & sua Majestas ostendisset quòd nollet imbelliter spoliari Regali sua po­testate, sine summo conatu defendendi illam, misit Missio­nem à Nottingamo antequam ullus sanguis esset effusus, ad postulandum ut idoneum numerum personarum deputarent, ad tra­ctandum cum pari numero deputandorum à sua Majestate, ad eum modum, & eâ disceptandi libertate, quae optimè posset tendere ad felicem conclusionem, quam omnes boni desiderabant, nimirum Pacem Regni, ad quam gratiosam Regis oblationem, respon­sum fuit, quod antequam Rex abrogaret suas Proclamationes & Declarationes, & deponeret Standardum suum, se non posse re­spondere.

Et eodem tempore publicârunt Declarationem ad Re­gnum; Quòd nollent arma ponere, antequam Rex adimeret suam protectionem omnibus ejusmodi personis, quas utraque Domus vo­taverat delinquentes, aut tales votarentur; ut eorum fortunae impendi possent in sumtus à Repub. factos; Et quos intelligerent per Delinquentes, jam antè aperuerant in sua Declaratio­ne ad incolas Eboracensis provinciae; quod omnibus satisfieret è bonis omnium talium in ulla parte Regni, qui subduxerant se Ebo­racum, & persisterent servire Regi &c.

Haec erat una Applicationum, in quibus immolârant [Page 107] voluntates suas & affectus, rationem & judicium ad obti­nendam pacem. Ajunt, se habere causas recordandi, Re­gem nonnumquam abnuisse recipere humiles eorum Petitiones pro pace; quibus mallent potius credi universim, quàm notare tempus & modum, quibus id factum fuit; sed ex antece­dentibus eorum scriptis facile est judicare quid innuant. Cum Rex esset Salopiae, & Com. Essexiae, Worcestriae sub finem Septemb. 1642. utraque Domus misit Petitionem ad suum Generalem, offerendam suae Majestati securâ qua­dam & honorabili via; in quâ Petitione humiliter posce­bant à sua Majestate, ut subduceret suam personam à suo Exer­citu, & relinqueret eum supprimendum ab illis copiis quas miserant contra eum, & quod in pace & incolumitate vellet sine suis copiis reverti ad suum Parlamentum. Comes Essexiae per epistolam ad Com. Dorsettiae, qui tunc comitabatur Regem, intima­bat quod haberet Petitionem utriusque Domus exhiben­dam suae Majestati & petebat Salvum Conductum pro iis, quos cum illa esse missurus: Comes Dorsettiae, (suae Majesta­tis mandato) respondit, quod, quemadmodum numquam ne­gâsset recipere Petitionem ab utraque sua Domo Parlamenti, ita jam paratus esset dare talem receptionem & responsum, quam par esset, & portatores ejus venturos & redituros incolumes, solummodo requirebat ne ulla earum personarum, quas singulatim accusaverat criminis laesae Majestatis (quae eo tempore paucae erant) sub praetextu illius Petitionis mitteretur ad suam Majestatem. Hoc responsum declaratum fuit esse ruptura privilegiorum, atque ita illa Petitio, quae (ut Rex dicit in suo Responso ad Declaratio­nem 22 Octob.) aptior erat ad offerendum post praelium & ple­num Conquestum Ipsius, quàm in capite Exercitus sui, cum videri posset in Ipsius esse potestate; utrum deponi vellet, nec ne; num­quam fuit oblata, & haec est Petitio illa, quam nunc di­cunt Ipsum aliquando negasse recipere.

[Page 108]Ajunt, cùm petiissent ab Ipso ut designaret locum, quo Commissa­rii utriusque Domus illum adirent cum propositionibus Pacis, & nominâsset Windsoriam, promittens se ibidem mansurum donec ad Illum venirent, subitò movisse versus Londinum, ut pene illud interciperet, cum se ita obligâsset ad Tractatum.

Hoc quoque pertinet ad Petitionem missam ad suam Ma­jestatem Colbrociae: & omnibus circumstantiis plenè respon­sum fuit à sua Majestate in sua Declaratione eâ occasione, cùm hoc primum sine ratione ipsi imponeretur; verùm est, post praelium ad Edge-Hill, cum diutiùs populo persua­dere non possent Regis copias esse dispersas, & suum exer­citum Ipsum persequi, sed contra, evidenter nôssent, Re­gis exercitum tendere adversus ipsos, & Redingham ce­pisse, cum Com. Essexiae haereret circa Warwikum, II Nov. resolverunt mittere ad suam Majestatem ad agendum de Pace; & ne liceat dicere illos ad hoc coactos fuisse, tamen quicunque legerit illam Petitionem quae delata fuit ad Regem Colbrociae, è stilo opinabitur, fuisse pleniores timo­ris, aut obsequii, quàm fuerant cùm suae Majestatis obla­tionem à Nottingamo rejicerent, aut decem dies post illa, aut unquam postea: huic Petitioni responsum fuit à Rege summo candore, & Windesoria electa ad locum tractatûs, si praesidium suum inde deducerent: sed cum nuntii essent reversi, qui ne minimam quidem mentionem faciebant Cessationis, apparebat è certissimis indiciis, Com. Essexiae, qui nocte praecedente suum exercitum duxerat in aut cir­ca Londinum, postquam hi nuntii erant dimissi ad suam Majestatem, traxisse bonam partem suarum copiarum, & militiam Londinensem versus Regem, & misisse alias Asto­nam ab uno latere, & Kingstonam ab altero; & praesidio Win­desorae existente, si Rex Colbrociae substitisset, insensibiliter fuisset cinctus indagine ab hostibus; quare subitò consi­lium [Page 109] cepit promovendi Brandfordiam, ut compelleret eos corpus adunare, atque ita iter faciens per illud oppidum caesâ unâ aut altera legione, quae se objecerant & iis qui Kingstonae metabantur coactis discedere Rex concessit ad proprium palatium Hamtoncourt & frustra expectatis Com­missariis ad tractandum retrocessit Redingam, ubi substitit, donec animadvertit illos omnes cogitationes de Tractatu deposuisse, & mitterent Ipsi novam probrosam Petitio­nem, revertendi ad suum Parlamentum cum suo Regali & non Martiali comitatu.

Ianuario proximo, importunitas Civitatis Londinensis, & generalis clamor populi coëgit eos praetendere inclinatio­nem ad pacem; itaque misêre Propositiones ad Regem, quae licet numero tantùm XIV, continebant totum sub­jectum XIX, cum additamento quorumdam Scitorum utriusque Domus, ad quae Regalis assensus poscebatur, quorum unum erat, de exstirpatione & eradicatione totius formae Ecclesiastici regiminis; & alterum de confirmatio­ne Conventus Theologorum quos elegerant ad concin­nandum novum regimen, quod eò tutiùs iis fidi poterat, quod in toto numero (consistebat autem è supra centum & poterat augeri prout iis libuisset) non erant supra duo­decim, qui se non declaraverant hostes veteres, licet pauci essent qui non illi antè subscripserant; & promissio requisita à sua Majestate, quod assentiretur, omnibus schedis (Bils) quas utraque Domus in posterum Ipsi offerret, post consultationem cum illa Congregatione.

Quantumcunque extravagantes essent hae Propositio­nes, Rex tantopere suppressit & subjugavit Regiam suam indignationem, ut illos super has propositiones traheret ad tractatum, exspectans (ut expressit in suo Responso, cùm Tractatum proponeret) ut eae quae derogabant aut de­struebant [Page 110] justam Ipsius potestatem & Praerogativam, vitarentur, & alia plura quae in iis erant obscura, & dubia explanarentur per di­sceptationem: Concludens si vellent consentire tractatui, simili­ter darent talem potestatem & Authoritatem ratiocinandi iis, quibus fidebant, ut possent aut dare aut accipere satisfactionem secundum ea Principia pietatis, honoris & justitiae, quae utique agnoscebant se­quenda esse.

Quomodo haec tractatio fuerit habita, quibus instru­ctionibus Commissarii eorum fuerint adstricti, ita ut non liceret vel minimum unguem discedere à Propositionibus de quibus agebatur, neque vel unam horam manere ultra tempus primò praefixum ipsis, licet Rex seriò postularet ut Tractatus continuaretur, donec accepisset Responsum ad suas Propositiones quas miserat ad utramque Domum, quia Commissarii non habebant potestatem iis respon­dendi; & quo pacto Commissarii eodem die discesserint Oxonio; & Com. Essexiae cum toto exercitu moverit ad obsi­dendam Redingam, omnibus notissimum est, ut ex eo pos­sint concludere, eos numquam intendisse illam Tractatio­nem ad producendum pacem.

Ab altera parte, Rex solummodò proponebat, ut naves suae Ipsi restituerentur, & Arces atque Reditus, quae omnium Con­fessione violenter Ipsi erant ablata: & quod sua Majestas & Mem­bra utriusque Domus, quae fugata erant Westmonasterio, aut eò possent reverti sub cautione securitatis in futurum à tumultibus; aut ut Parlamentum removeretur ad locum aliquem securum, atque ita omnes exercitus statim exauthorarentur; Cui Regis propo­sitioni numquam dignati sunt respondere; & Rex post­quam frustra id ab iis exspectâsset, & supplementum appa­ratuum bellicorum, quibus antè egere videbatur, recepis­set, misit alium Nuntium per Mr. Alexandrum Hambdenum XIX Maij, 1643. quo dicebat iis, quod, cum consideraret sce­nam [Page 111] omnium calamitatum haerere in visceribus sui Regni, & sangui­nem qui effundebatur esse Suorum subditorum; & quàm demum victoriam Deo placeret largiri, futuram de iis quos non fuerat fas manus contra Ipsum extendere; cum animadverteret has despera­tas civiles dissensiones posse invitare externos hostes ad spoliandum totam Nationem; quod Hibernia in praesenti periculo esset perdi­tionis; quod gravia Iudicia Dei, pestilentia, famesque, inevitabiles comites essent futuri hujus innaturalis contentionis; & quod brevi tempore generalis habitus inhumanitatis & crudelitatis contrahen­dus foret, ut ne pax quidem ipsa quiret populum restituere pristinae moderationi & securitati; sua Majestas haud desperet, licet nullum responsum accepisset ad superiorem suam Missionem, sed denuo seriò postularet ut considerarent quid antè obtulisset, quod tam egregium dederat ad finiendum has innaturales distractiones.

Haec gratiosissima missio Regis, haud melius accepta quàm superior, & non tantùm illi non responsum, sed & Nuntius (generosus singularis dignitatis & integritatis) li­cet civiliter receptus à Domo Parium, ad quam missus erat, à Domo Communium caperetur & incarceraretur, nec umquam relaxaretur, donec finem vivendi faceret ex longo & consumente morbo.

Hic ille Nuntius quem designant, quum (ut excusent inhumanitatem & crudelitatem suam erga eum) ajunt, eodem tempore qui portabat speciosam Missionem de renovando Tractationem, instructus erat quomodo dirigeret sanguinolentam lanienam Londini, quae tum designata erat Regis mandato, postea publicato.

Antequam quicquam dicatur de hac machinatione, notum est, illum generosum incarceratum fuisse multos dies antequam mentio fieret alicujus machinationis; & Domus Parium expostulavit de injuria in eo ipsis facta, & frustra poscebat ejus relaxationem, quod non fecissent, si [Page 112] alia fuisset objectio contra illum, quàm quod venisset sine licentia Generalis, quae numquam visa fuerat necessaria, donec Domus paucos dies antè declarâsset esse, licet ipsi mitterent nuntios ad Regem nullâ licentiâ ante impe­tratâ.

Nunc quoad ipsam machinationem; sanè ipsi publicâ­runt narrationem illius machinationis, quae serviebat ipso­rum proposito barbarè occidendi duos honestissimos viros & perdendi multò plures; & probabile est eos istam re­lationem fecisse ita plenam & planam, quàm poterant, & tamen quisquis illam legerit, non poterit rationabiliter concludere aliud in illa fuisse, quàm Communicationem honestorum virorum bonae famae & fortunarum & aman­tium pacis, quomodo possent reprimere illam incondi­tam foecem plebis, quae quâvis occasione protestabatur contra pacem, & comparebat tanto numero quanto ipsi, & qui merebantur eundem favorem à Parlamento, quem illi alteri: hi discursus produxêre disquisitionem generalis affectionis Civitatis, & magis particularem computatio­nem & aestimationem inclinationum singulorum, atque ita mentionem diversarum rerum, quae in hoc aut illo casu factu opus forent; & hi discursus per proditionem famuli manifestati iis, qui nôrunt componere machinationes & conspirationes ex quibusvis Ingredientibus, junxerunt hos & Commissarios quosdam quos offenderant, & ita for­mârunt Conspirationem quâ utebantur ut terriculamento ad fugandum quamvis licitam & publicam inclinationem ad pacem, quàm urgere eo tempore sibi inconveniens ju­dicabant; sed hi discursus & illa Commissio, nihil com­mune habebant, neque quisquam accusatus fuit conscius fuisse illorum discursuum, cujus nomen esset in illa Com­missione, aut reverà ejus conscius, quae multò antè nata [Page 113] erat, & cujus usus erat futurus (quum esset non nisi legalis commissio Arayae in Anglico) si Rege cum exercitu mo­vente in illas partes animum addidisset populo apparen­di pro Ipso; nec potest sobriè objici Regi quòd concesserit ejusmodi Commissionem, cum Ipsi ad omnes occasiones paratas haberent suas constitutiones, executioni mandan­das in Regis castris, & nominâssent Commissarios ad illum finem in omnibus Comitatibus Regni.

Sed ut procedamus in suggestionibus de pace, à fine tractationis Oxonii mense Aprili 1643, numquam quic­quam suggesserunt suae Majestati de pace ante finem No­vemb. 1644. quos progressus interea Rex fecerit ad eam, hîc commemorandum: Post captam Bristoliam, cum suae Majestatis vires conspicuae essent in occidente & septen­trione & inimicorum conditio humilis & quorumdam o­pinione desperata, Rex (licet Ipsius superior Nuntius ad­huc in carcere esset, & nihil responsi accepisset) per de­clarationem 30 Iun. renovavit omnes professiones & obla­tiones eis ante factas; inquiens, vindictae aut sanguinis sitim numquam sibi imputatam vel ab iis, qui neque Ipsius regimen aut naturam reliquerant indiscussam cum summa audacia & malitia, & propterea obsecrabat eos ut ad obsequium redirent: quid ab Ipso Rege & Dominis atque Communibus Oxonii Martio se­quente factum sit, & quâ importunitate petierint ut tra­ctatio institueretur, per quam viae & media inveniri pos­sint ad pacem procurandam: & quàm peremtoriè & ignominiosè hi rejecerunt hoc desiderium in suo Respon­so ad Regem IX Martij: quia maximus numerus Parium Regni & maxima pars Communium tum cum Rege Oxo­nii, videbatur ab Ipso aequalis condiitonis facta cum iis qui erant Westmonasterii, licet ipsi postea officiarios Exercitus aequalis ad minimum conditionis fecerint cum sibimet [Page 114] ipsis, tractando cum iis, legi potest & non indiget repeti­tione.

Iulio sequenti anno 1644. postquam dissipâsset opti­mam partem Wilhelmi Walleri exercitus, & cepisset illius machinas bellicas, Rex ab Eneshamo aliam missionem di­rexit ad utramque Domum, petens, ut adhuc Cessatio fieret, & quidam mitterentur ad Ipsum cum Propositionibus ad bonum Popu­li, vellet se iis assentiri: ad quam numquam responderunt.

VIII. Septembris cum totaliter cecidisset Exercitum Com. Essexiae in Cornubia, captis machinis, armis & impe­dimentis, Rex denuò ad eos misit; quod extraordinarii suc­cessus quibus Deus Ipsi benedixerat tam eminenti modo, sibi nul­lum gaudium attulissent ob aliam causam, quàm ob spem quam habe­bat, alios ad animum revocaturos, sicut Ipse revocabat, miserias ad­ductas & perseverantes super Regnum per hoc innaturale bellum & quod aperirent aures & disponerent mentes ad recipiendum oblationes pacis & reconciliationis, tam crebrò & seriò iis intima­tas per Ipsum, & constantia atque ferventia studia, à quibus ipsi propositum erat numquam desistere, atque ita, conjurabat eos ut attenderent ad superiorem Ipsius missionem, eique re­sponderent: ad hanc itidem missionem, numquam respon­derunt: atque hae fuêre suae Majestatis oblationes, quas ajunt numquam fuisse receptibiles: pergemus jam ad eas quas ipsi idoneas judicârunt Ipsi offerre, & quas accusant Regem non recepisse.

XXIII. Novemb. 1644. Commissarii ab utrâque Do­mo attulêre Propositiones ad Regem, de quibus, ajunt, convenerat inter Parlamenta utriusque Regni, non solùm ut justis, sed & necessariis ipsi essentiae horum Regnorum ad stabilem pacem & incolumitatem: quae requirebant suam Majestatem resignare totam suam Regalem potesta­tem in tribus Suis Regnis, iis qui mittebant has Proposi­tiones; [Page 115] sumere eorum Foedus, & aliis injungere ut sume­rent; & immolare suam partem (quae Ipsi servierat hone­stè & fideliter) furori & appetitui eorum, qui abjecerant suum Obsequium erga Ipsum, & sibi Ipsi nudum nomen Regis relinquere.

Quomodo viginti illi dies postea Vxbrigiae fuerint con­sumti, publicatum est Orbi, in quo postrema observatio Commissariorum Regis non est omittenda; Quod, post pe­ne quadriennale bellum, cujus defensio Protestantium Religionis, Libertatis & proprietatis Subditorum, causa & fundamentum erant facta, in tractatione viginti dierum, neque adeo in omnibus propositionibus de quibus tractaretur, nihil propositum fuisset de vio­latione alicujus Legis, Libertatis & proprietatis subditorum aut pri­vilegiorum Parlamenti, sed tantum de mutando regimine per Le­ges stabilito & ferendo novas Leges per quas pene omnes veteres aut abrogantur aut abrogari possunt; & à parte Regis nihil postu­latum, quod non sit secundum Legem, aut negatum à Regis Com­missariis, ab eis requisitum, ut debitum per Legem.

Quoad protestationem, quam ajunt, insertam (circa tem­pus Tractatus) in Libro Concilii, de quo Rex rationem red­didit Reginae, constat non fuisse nisi Declarationem, quod cum vocaret eos Parlamentum, non inferri ex eo posse quod eos agnoverit liberum Parlamentum, quod pauci tum credebant; & ipsi postea ob leves causas confessi sunt.

Allegant ut mirum testimonium mitis sui & probi in­genii, quod, postquam exercitus suae Majestatis dissipati essent, & Ipse dissimulato habitu fugerat Oxonio ad Scotos Novomerca­tum & inde proficisceretur Novocastrum, obtulerint Ipsi No­vocastri, & postea cum Scoti Ipsum dediderant Commissariis Parla­menti, Hampton Curiae; porrò easdem Propositiones in effectu, quae oblatae fuerant antè, in medio Ipsius potentiae & copiarum: quod potius argumentum est, quod eas antè ita iniquas fecerant, [Page 116] quam potuissent, sed qúod postea aequè erant factae: & (considerando naturam horum declaratorum) non pot­est esse validius argumentum iniquitatis & vilitatis ha­rum Propositionum, quàm quod non fecerint eas pejores; neque est condicio in quam jam impiè conjecerunt suam Majestatem ob illarum rejectionem, pejor, quàm fuisset, aut poterat esse (ejus personali libertate solummodò exce­pta) si illis assensisset; & ratione una est multò melior, quia jam confessus est actus violentiae & proditionis erga Ipsum, quod si semel consenserit eorum Propositioni­bus, (ubi occasionem invenerint) videbuntur legitimè ea fecisse.

Adhuc semel, è desiderio concursus suae Majestatis, de­scenderunt ad aliam oblationem, & dicebant, quod ita moderârant dictas propositiones, ut ubi consistere poterat cum publica incolumitate, Ipsius consuetis scrupulis & objectionibus ita erat praeventum, aut illi remoti; ut con­sentiebant Personali tractatui, hac conditione ut Rex an­te signaret quatuor Billas, quas judicabant non solùm ju­stas & honorabiles, sed etiam necessarias ad praesentem pacem & incolumitatem durante tali Tractatu; & si has refutet, desperant de aliquo bono obtinendo per has actiones cum Rege; neque sibi fas esse ita injurios esse populo, diutius differen­do ejus stabilimentum, aut amplius postulando Illius assensum ad has aut alias Propositiones.

Quales priores Propositiones & relationes ad suam Majestatem fuerint, & quàm impossibile Ipsi fuerit illis consentire salvâ Ipsius conscientiâ, dignitate aut incolu­mitate, ante apparuit; & quàm inconveniens fuisset Re­gno si fecisset, Ipsimet declarârunt, faciendo tam impor­tantes alterationes, respectu Anglorum in iis quae oblatae fuerant Novocastri, prae iis de quibus tractatum Vxbrigiae; [Page 117] quare operaeprecium fuerit excutere quatuor illas Billas, quae erant conditiones Tractatus.

Vna harum Billarum est, exuere suam Majestatem & Ipsius Posteritatem omni potestate in Militiam; & transferre hoc jus, & amplius quàm umquam fuit Coronae, hisce hominibus, qui detinent Ipsum captivum; est enim in eorum potestate, utrum velint umquam consentire ut sit in aliquo altero; & dare ipsis potestatem colligendi copias quas velint, & imponere talia tributa subditis Ipsius, qualia, & quibus modis, iis lubebit.

Non opus est alio responso, cur inconveniens & impos­sibile sit Regi assentiri,Resp. Scotor. p. 20. quàm quod Commissarii Scotiae dederunt utrique Domui, cum dissensum suum declara­rent: Si Coronae non habent potestatem in Militiam, quomodo po­terunt resistere hostibus suis & Regni, protegere subditos suos, & amicitiam custodire cum confoederatis? omnes Reges ratione officii sui & Iuramenti Coronationis tenentur protegere Leges & subdi­tos, absonum itaque foret Coronam in perpetuum à potestate id fa­ciendi secludere, quod tenentur perficere per illud Iuramentum, & cujus obsequium incidit in Iuramentum Fidelitatis; & sanè si Rex & Illius posteri non habebunt potestatem inferendis Legibus, neque in Militia, evertitur validissimum fundamentum dignitatis & in­columitatis, & liquebit coram oculis orbis, sceptrum & gladium ma­nibus Ipsorum extorqueri.

Nec potest huic justae & honorabili Assertioni respon­deri, aut eradi, dicendo,Decl. ad Scot. Chart. p. 68. quod Militia fuerit principale & im­mediatum fundamentum controversiae, ratione conservationis Reli­gionis, & jurium atque Libertatis Populi; & quod Scoti Commissa­rii saepe in eo consenserint iis; & quod Regnum Scotiae pugnaverit pro eo cum iis, & super fundamentum hoc; & quod nunc arguant contra possessionem illius, penè iisdem verbis, quibus Rex initio belli in suis Declarationibus.

Haud mirum est, quae hi homines fecêre, & horrendam [Page 118] confusionem quam introduxerunt, evicisse multas verita­tes, quae non ita omnium intellectui patebant è dictis Re­gis; aut quod non tam benè sentiant de iis qui asserunt ipsis, Esse aliam & magis naturalem viam ad pacem, & ad finien­dum bellum, 3 artic. Conven. quàm per conventionem, nimirum Conquestum; quam sentiebant de iis qui cum omni imaginabili solemnitate jura­bant, quod vellent sincerè, realiter & constanter satagere fortunis suis & vitis, mutuo conservare & tueri Reg. Majestatis personam & Authoritatem, in conservatione & defensione verae Religionis, Libertatum Regni, ut orbis testari posset cum eorum conscientiis, de eorum fidelitate; & non cogitarent aut intenderent diminuere suae Majestatis potentiam aut magnitudinem, quae obligationes pos­sent persuadere multis, propositum eorum aliud fuisse, quàm nunc appareat.

Quoad alteram potestatem; postulant indicere pecu­nias quas velint, & eo modo quo lubebit; universus An­gliae populus dicturus est, quod Exercitus honestè dixit in sua Repraesentatione, de qua convenerat Novomercati, 4 & 5 Iunii contra constitutionem de indemnitate, doleret no­bis nostram relevationem occasionem esse eregendi plura arbitraria tribunalia, Decl. Ex­erc. p. 31. quàm jam sunt, cum tam ampla potestate incarcerandi aliquem liberum Anglum, ut haec Billa concedit, appareant ii qui­bus committitur, tam justi & fideles quantum libet.

Sane postulatur à Rege per hanc Billam, quod neque Rex potest dare, neque illi accipere; Rex non potest do­nare suum Dominium, neque suos subditos subjicere al­teri Principi aut potestati, quàm illi sub quo nati sunt; ne­mo credit Regem posse transferre supremam suam pote­statem Regi Franciae aut Hispaniae, aut Statibus unita­rum Provinciarum: & per eandem rationem non potest transferre Statibus Westmonasterii. Et doctus & sapiens Gro­tius (qui non admittit ullo modo, subditos posse arma ca­pere [Page 119] contra Principem, quovis specioso praetextu) con­cludit: si Rex tradere Regnum aut subjicere moliatur, quin ei re­sisti in hoc possit, non dubito, aliud enim est imperium, aliud ha­bendi modus, qui ne mutetur obstare potest populus; cui applicat illud Senecae, Etsi parendum in omnibus patri, in eo non paren­dum, quo efficitur ne pater sit; & fortè hic unicus est casus, quo subditis licet arma defensiva capere, ut maneant sub­diti; nam sine dubio nullus Rex habet potestatem, non esse Regem; quia spoliando seipsum alienat jus quod ad alios pertinet, quoad protectionem.

Vtraque Domus ipsa videbatur esse in hac opinione, cum in sua Declaratione XXVII Maij, 1642. diceret, Rex per suam supremitatem non potest destruere suum populum, sed pro­tegere & tueri eum; & suprema Curia Parlamenti, & omnes alii suae Majestatis Officiarii & Ministri, debent subservire illi potestati & Authoritati, quam Lex constituit in sua Majestate ad hunc fi­nem, licet ipse in sua persona id negligeret: Ita ut Ipsorum judi­cio & confessione non sit in Regis potestate dimittere illud quod postulant ab Illo; & valdè probabile est, si prae­valuissent apud Ipsum ut illud faceret, illos jam dudum hoc addituros fuisse Illius accusationi, ut maximam vio­lationem fidei commissae, cujus ullus Rex umquam fuerit reus.

Non possunt recipere quod possunt, licet Rex vellet largiri; in Diario Domus Communium reperient Prote­stationem insertam ab ipsis tertio anno Regis; cum Petitio Iuris penderet, in disceptando quaedam expressiones erant adhibitae, quae capaces erant perversae interpretationis; Quod neque proponebant, neque poterant nocere Regis Praerogati­vae; Et D. Summus Iusticiarius Cokius, in quarta parte sua­rum Institut. publicatarum eorum authoritate, initio hu­jus Parlamenti, dicit,Fd. .4. quod fuerit declaratum XLII ann. R. [Page 120] Edw. III à Dominis & Communibus in pleno Parlamento, quod non possent assentiri ulli rei in Parlamento, quae tenderet ad exhaere­dationem Regis & Illius Coronae, quàm juraverant: Et Iudex Hut­tonus in suo Argumento contra Ship-monii, pag. 25.26 publicato iti­dem ex mandato post hoc Parlamentum, expressè confir­mat; quod potestatem faciendi bellum & foedera, potestatem mo­netae, & valorem numismatum (usurpata itidem ab his Decla­ratoribus) ut multas alias Monarchicas potestates & praerogati­vas, auferre, foret contra naturalem rationem & sint accidentia tam inseparabilia, ut à Parlamento auferri non possint: cui addi potest Authoritas recentioris Auctoris, quae est validissima opinio,Mart. Inde: p. 27. Mr. Martini, qui ait, quod Parlamentum ipsum, sua hu­mili opinione; non habeat satis Authoritatis ad erigendum aliam Authoritatem aequalem suae: & ambitiosi, qui impiè arripiunt supremam potestatem, recordari possunt fatum quod ex­cepit Statutum illud tempore R. Henr. III cui Rex metu incarcerationis perpetuae compulsus est consentire; & per quod cu­ra & regimen Regni traditum fuit in manus XXIV. quàm indicibiles calamitates Regno acciderint per illud, & quod brevi tempore succreverint tantae factiones & ani­mositates inter ipsos, ut major pars optaret Statutum abro­gatum, & Regi restitutam justam suam potestatem: quod ii qui detrectabant miserè perierint, & eorum familiae fue­rint destructae cum ipsis, & Regnum non sensit pacem, fe­licitatem aut quietem, donec satisfactum esset Regi, & ii famam meruêre qui paratiores fuêre redire ad obsequium; ita ut credatur, si Rex transferret has potestates, licet mul­ti honorati & opulenti infeliciter seducti sint ad hanc com­binationem, quod reverà ne unus quidem eorum vellet se submittere ad ferendum partem insupportabilis hujus one­ris, aut partem capere illius administrationis, praeter tales quorum nomina hactenus inaudita, & ignotos ante has dis­tractiones.

[Page 121]Si Rex consentiret alteri quatuor Billarum, subverte­ret totam substructionem regiminis, & relinqueret Sei­psum, Posteritatem & Regnum sine securitate, igne, qui jam ardet, extincto, faciendo Rebellionem, legitimatum infantem Legis; nam si legale & justum est quod hi ho­mines fecêre, & rationes ob quas fecêre justificabiles, idem denuò fieri poterit, & praeterea, Ipsi fatendum erit & declarandum omnes eos qui ipsi fideliter servierunt & secundum maximè abstractas considerationes conscientiae & honoris, esse improbos & nocentes, atque ita redde­re has gloriosas personas, quae plenè quod debebant suae Majestati & Patriae, solverunt amittendo vitas suas in sua justa causa, & quarum memoriam decet florentem & pre­tiosam servare ad succedentes aetates, infames, post obi­tum ipsarum, declarando quod malè fecerint; & prae irreparabili praejudicio quod ex eo accresceret veritati, innocentiae, honori & justitiae, omnia imperia orbis essent vi­lis merces.

Neque potest impossibile hoc postulatum reddi aequum,Decl. ad Scot. chart. p. 86. dicendo; foret vile & inhonestum factum Domuum Par­lamenti, in ea conditione in qua sunt, tractâsse sub pati­bulo & ut proditores, causa eorum non justificata, neque declarationibus adversus eos ut Rebelles abrogatis magis vile esset & inhonestum foret, renunciare & Veteri & Novo Testamento & declarare non esse Dei verbum: abrogare & subvertere omnes Leges & Regimen hujus Regni; quae omnia facienda sunt, antequam causa eorum & modi de­fendendi eam possint justificari: & nisi perversè caeci es­sent in propria utilitate, possent intelligere & discernere talem actum tam esse pernitiosum ipsismet, quàm veritati & rationi, eorum securitate pendente ab eo maximè, ut provideatur, ne aliis in futurum liceat, quod ipsi fecerunt; [Page 122] nec possunt gaudere ulla re, quàm super fundationem Le­gis quam studuerunt evertere.

Rex saepe obtulit Actum oblivionis, quod exscindet omnia patibula, & delebit omnes opprobriosos terminos, & poterit facere ipsam memoriam & mentionem Prodi­tionis & proditorum, tam poenalem, quàm crimina esse oportuerat; qui plus desiderant, postulant impossibilia, quodque ad ipsorum destructionem faceret; & quicun­que requirit causam suam justificari, non potest habere ra­tionem id agendi, quàm quia intelligit id non esse justi­ficatum.

Tertiae Billae scopus est, dishonorare eos Suae partis, quos ho­nore dignos duxit; & abrogare ea Acta gratiae & favoris, quae iis indulsit; quod est contra omnem rationem & justitiam: nam si Rex non habuit potestatem conferendi honores, non opus est Acto Parlamenti, ad declarandum nullita­tem: sin habuit potestatem, nulla est ratio, ob quam mi­nus Domini sint in quos contulit eum honorem superiori anno, quàm quos creabit proximo: neque est Propositio haec minimi imaginabilis momenti ad pacem Regni aut securitatem Tractatus, licet non sit minoris momenti suae Majestati, quàm aliquis illustrissimorum florum in Ipsius Corona.

Postrema Billa est, dare utrique Domo potestatem removen­di ad quem locum & quo tempore ipsis placuerit, quod per Actum continuationis nunc non possunt facere, sine Regis consensu, licet non sit causa plus attribuendi in hoc casu Ipsi, quàm in aliis rebus, ad quas ejus consensus necessarius est, & si revera cre­dunt, Regalem Ipsius potestatem virtualiter esse in ipsis, tam possunt hoc facere sine Ipso, quàm reliqua fecerunt.

Rex per missionem suam XII Aprilis 1643, potius in­timabat, quàm proponebat remotionem Parlamenti ad [Page 123] aliquem locum 20000 à Londino, quem Domus elige­rent, ut optimum remedium, quod opinari poterat, ad suam & eorum securitatem à tumultuosis illis congrega­tionibus, quae libertatem ejus interrumpebant: ad quod licet nullum responsum reddiderint suae Majestati, tamen in Declaratione post Tractatum Oxonii, declararunt, mi­ram inconvenientiam & absurditatem illius propositionis; incom­moda quae passuri erant ii, qui occasionem haberent apparendi Par­lamento, removendo illud tam longè à residentia ordinariarum curiarum Iusticiae, & locis ubi archiva Regni manent: quod daret tacitum assensum gravi illi & periculosae aspersioni terrendi Mem­bra hujus Parlamenti, & nimium faveret aspersioni illi quae crimi­ni data erat Civitati Londini cujus Zelum & fidelitatem sine exemplo erga Protestantium Religionem; & Libertatem Regni numquam, ajebant, decet oblivisci, & quod certi essent; fidelita­tem illius civitatis erga Regem, & affectiones erga Parlamentum, tales esse, ut aequent, si non excedant, alterius loci aut Civitatis in Regno; quae rationes, cùm tam validae sint nunc, quàm tunc erant, Rex secutus est ipsorum opinionem in non con­sentiendo huic Billae. Vno verbo; totus orbis haud potest refutare Suae Majestatis responsum ad oblationem harum quatuor Billarum, aut justificare eorum actiones, Quod cum Rex desideret personalem tractatum cum iis ad stabiliendum pacem, illi proponunt, ipsissimum subjectum maximè essentialis par­tis illius primò concedi, & propterera Rex prudentissime & magnanimiter declarat, Quod neque desiderium liberationis ab hac taediosa & molesta conditione vitae, quam tandiu toleravit, neque apprehensio ejus quod Ipsi possit accidere, mutabit illius de­terminationem non consentiendi ulli Acto, antequam pax plene fuerit conclusa; nam revera nihil est evidentius, quàm si as­sentiatur his Billis, non poterit refutare aliquid quod pro­ponent. non enim sibi reservavit ullum titulum ad ali­quam [Page 124] potestatem; cum resignârit praecipuas suas Regali­tates, summa foret imprudentia ab iis dissentire in minoris momenti concessionibus; & cum omnes honestos viros reos fecerit, non potest jure negare, punitionem eorum referre ad illos, qui illam optime poterunt crimini aequa­re: ita ut subsequens tractatus non posset tendere ad alium finem, quàm ut absolveret sui ipsius destructionem cum Majori solemnitate & pompa: cum scopus tractatus sit (neque alius esse possit) post disceptationem satisfactio­nem accipere: Quod possit legitimè concedere quod petitur, quod faciat ad Beneficium Populi, ut illud concedat, quantumcum­que praejudiciale sibi ipsi: Et illo concesso, Ipse securè gaudebit eo quod reliquum est, quantulumcunque sit, & quod Illius Regnum per tales Ipsius concessiones plenè possidebit pacem & quietem, quo­rum postremum fieri non potest (saltem habeo validas ra­tiones suspectandi non posse) sine consensu Scotorum, qui peremtoriè protestantur contra has Billas & dicunt expressè provisum in octavo Articulo; Quod nulla cessatio aut Pacificatio aut concordia de pace qualiscunque demum fiet ab alterutro Regno, aut Exercitibus alterutrius Regni, sine mutuo consilio & consensu utriusque Regni, & deputatorum ipsorum, cui neque responsum est, aut refutatum, dicendo; quod nullus paulò aequior, possit legere illum articulum Tractatus, quin necessariò consentiat, solummodo intelligi posse dum bellum esset, & exercitus existerent ab utraque parte & necessariò debere finem accipere, cum fine belli; nam praeterquàm quod bellum non sit fi­nitum, neque possit finiri, antequam sit concordia (& si sit, quare tantus exercitus alitur in Regno?) ob eandem rationem iste Articulus ita fuit intellectus, ut nunc urge­tur à Scotis, antequam intrarent Regnum, & ita potest intelligi postquam discesserunt: & quod ipsae Domus ita intellexerint, initio Ian. 1643 antequam Scotorum exer­citus [Page 125] intraret, apparet è Declaratione Mr St Iohns factâ eo tempore nomine utriusque Domus (& excusa ex manda­to) ad Civitatem Londinensem in Guild-Hall, post detectio­nem astutae machinationis, (ut ajebant) dividendi & de­struendi Parlamentum & Civitatem, sub notione Pacis, & implicandi eos Tractatui de Pace, sine consilio & assensu fratrum suorum Scotorum, quod (ajebat) futurum erat contra­rium postremis articulis, de quibus solemniter convenerat inter u­trumque regnum, & perpetuo ignominiosum huic Nationi ob vio­lationem publicae fidei promissae illi Nationi: itaque cum utra­que Domus mentem suam exposuerit in hoc puncto, Rex Magnam habuit rationem, si non aliam, quod voluerit totum disceptari coram Se, & singulorum rationes pon­derari, & de iis conveniri, antequam consentiat ulli parti quae majus detrimentum posset afferre, quàm negatio omnium.

Neque haec aut alia eorum extravagantia & licentiosa postulata melius vindicantur, per vilipendentiam praesen­tis Regis potentiae, per insolentem quaestionem in postre­ma eorum Declaratione de Scotis commissariis (quae re­vera non est nisi Paraphrasis orationis Demetrii ad Socios suos, Domini, nôstis nos per has fraudes accepisse opes nostras) quid potest Rex ipsis donare, quod non habeant?

Non provenit ex eorum obsequio & bona voluntate erga Ipsum, quod Ipsi se applicant; & si reveta crederent, Ipsum eis nil posse largiri quod non jam habeant, non Ipsum amplius compellarent, sed probè nôrunt, se nihil adhuc habere, nisi amplius addat, & quod vir qui exspo­liatus est omnibus quae habebat, cum remissionem impe­travit, & condonaverit furibus & latronibus, non dederit eis amplius, quàm ante habebant, & id quod solum potest efficere eis utile quod antè habebant; intellecturi sunt & [Page 126] sentient judicium super impium in Iobo;Iob. 20.15.19.22. Deglutivit Iura, & evomet ea rursus, Deus ejiciet illa ex ejus ventre; quia oppressit & dereliquit inopem; quia violenter rapuit domum quam non aedi­ficavit; in plenitudine opum suarum indigebit. ut omnia illorum opprobria & exprobrationes, quibus triumphârunt super Vnctum Domini, descendant in ventrem eorum ut aqua, & sicut o­leum in ipsorum ossa;Psal. 109·18. & ut nihil possit eos restaurare & con­servare quàm Antidota, cardiaca, & Balsamum, quae Rex solùm potest exhibere: optimè intelligunt, etiam infortu­natissimos Reges, qui numquam fuêre in Anglia, non po­tuisse destrui sine proprio assensu, & omnem eorum poten­tiam & robur & successus (licet ad tempus possint oppri­mere) numquam posse subjugare Coronam, nisi Ipse con­sentiat propriae ruinae: & Rex optimè novit, quod id quod jam patitur non procedat à suo errore, sed à tali impoten­tia quae posset destruere omnia imperia mundi, & quod in omnibus indicibilibus calamitatibus, (quas boni Ipsius sub­diti tolerant) Ipse est innocens; cujus conscientia Illum refocillavit in omnibus afflictionibus, & facit eorum inso­lentiam, contemtum & Tyrannidem superare, & constan­ter adhaerere Regiae suae & piae resolutioni; verùm, si per aliquem infortunatum suum assensum, res ita constituan­tur, ut tam Ipse & posteri ejus, quàm populus calamitati­tibus exponantur, Ipsi soli incumberet, & spoliaret Ipsum ea pace mentis, quâ jam gaudet & quàm aestimat supra o­mnes considerationes hujus mundi, persuasus Deum illam requirere,Ios. 1.7. & non minus ab Ipso, quàm à servo suo Iosua; tantum esto fortis, & benè animatus, ut facias secundum omnes Le­ges quas servus mens Moses praecepit tibi, & non deflectas ab iis neque ad dextram, neque ad sinistram, ut prospereris quocunque vades.

Honesti viri & boni Christiani minus movebuntur eo­rum [Page 127] audaci & arroganti conclusione, quàm didicerunt à novis suis confoederatis Turcis;Decl. ad Scot. p. 70 quod Deus ipse pro ipsis sen­tentiam tulerit, in ipsorum successibus; non dissimili Logica quàm quâ utebatur Dionysius, cum prosperâ aurâ in mari uteretur, postquam spoliâsset Templum Proserpinae, & con­cludebat, Deos immortales favere sacrilegio. Verum est, eos fuisse instrumenta gravium judiciorum Dei super maximè peccantem populum, in miris successibus; tamen si velint audire Solomonem, invenient, Tempus est quo unus in alterum imperium exercet, in suum detrimentum:Eccl. 8.9. & prosperitas num­quam fuit bonum argumentum hominum pietatis, aut quod justè agerent: & si hi homines seriò respicerent Deum omnipotentem, & revolverent opera manuum Ipsius, in hac Rebellione, & postquam se Conquestores putârunt, tantum abessent ab opinando quod sententiam suam pro ipsis tulisset, ut potius concluderent, illum per­misisse eos prosperari ad hunc gradum, ut Ipsius potentia & immediata manus clarius discerneretur & manifestaretur in eorum destructione, & causa ejus propria videri posset in miraculosa vindicatione Ipsius.

Si Mr. Hamdenus minus animosè se gessisset in negotio Militiae, quod accidere potuisset per naturalem rationem & reformationem sui intellectus, judicium & sententia Dei non fuisset ita visibilis, quàm fuit, cum vitam amitte­ret in eodem campo, in quo primus praesumserat exsequi Statutum contra Regem.

Si Ioannnes Hothamus, numquam negâsset Regi introi­tum & portas Hullae occlusisset contra Ipsum, quo naturale obsequium & civili prudentia eum poterat cohibere, Iu­dicium & sententia Dei minus evidens fuisset, quàm fuit, cum postquam optâsset, ut Deus destrueret, se & posteritatem suam, nisi se fidum Regi probaret; eo tempore cum machinas [Page 128] contra Illum disposuisset: ipse & filius ejus supplicio affe­cti fuêre ab iis, qui numquam nisi per Proditionem po­tuissent illam jurisdictionem exercere: & quod cum in ejus potestate esset, perfidè detrectaret servire Regi, & postea vitam amitteret ob conatum, quem non poterat perficere.

Qui reminiscuntur affectatam virulentiam Alexandri Careies contra Regem, & eos omnes qui ei adhaerebant: & quàm magnificè extulerit perjurium & perfidiam fa­muli, quasi Officium fecisset Regno, prodendo Dominum suum Regem; & quod hic vir postea perfidè à famulo suo fuerit proditus, & caput amiserit judicio eorum, quorum causâ deliquerat in Regem; non possunt non credere sen­tentiam Dei magis visibilem fuisse quàm si se continuisset intra limites obedientiae, & numquam deflexisset à sua fi­delitate.

Vt omittam infinitas alias instantias, quas observatio singulis potest suggerere, sententia Dei non fuisset tam visibilis & notoria, si Rex cum exercitu suo superior fuis­set, & rebelles suos subditos ad obsequium reduxisset, quod naturaliter expectari poterat à causa & fato quod rebelles vulgò manet: quàm ut post totalem destructionem Regia­rum copiarum, & omni potentia labente in eorum manus, non solùm versarentur in majori perplexitate & turbis, quàm cum haberent potentem exercitum cum quo con­tenderent, sed etiam majori periculo, quàm si ab illo exer­citu fuissent superati.

Quod Civitas Londinensis exposita fuerit omni igno­miniae, contemtui & periculo, per Statutum de Mili­tia, per quod eorum arrogantia & seditio principaliter Regnum exposuit iis calamitatibus quas toleravit; quod eaedem artes & Stratagemata Petitionum, & Actorum [Page 129] Communis Concilii, quibus Regi insultârunt & Illum fugârunt, adhibeantur ad ipsorum confusionem & rui­nam.

Quod ea Membra, quae fuêre principales auctores no­strarum calamitatum, severissimi & atrocissimi persecu­tores omnium qui ipsis non consentiebant, & maximi fau­tores horum tumultuum; qui fugârunt Regem & omnes qui Ipsi bene volebant, & Ipsi fidos Westmonasterio, perse­cutionem paterentur ob suas opiniones ab iis, quibus fa­verant; & fugarentur inde per eandem violentiam; & ut Regem odiosum reddiderant populo contra suas con­scientias, exprobrando Ipsi quod faveret Rebellioni Hiberniae; ita ipsi ad eundem finem accusarentur de obstructione sup­petiarum Hiberniae; ita ut quibusdam eorum, Historia illa Iasonis, (quae licet non Canonica scriptura,2 Mach. 5 canonica tamen est Historia) litteraliter possit applicari, qui occidebat Ci­ves suos sine misericordia, non considerans quod superare suos, ipsi foret infortunatum, & postea fugiens ex oppido in oppidum impetebatur ab omnibus, odio habitus ut deser­tor Legum, abominabilis & publicus hostis suae regionis & civium, pulsus fuit in Aegyptum; atque ita qui multos expulerat è sua terra, periit in peregrina terra, & qui mul­tos abjecerat insepultos, neminem habuit qui eum luge­ret, neque ullam solemnem sepulturam, aut monumentum cum suis parentibus.

Quod illi qui affirmabant Regi, si perseveraret in negan­do Militiam, pericula & intemperiem Regni esse, talem, ut non posset ferre longiores moras, sed nisi vellet ipsis confirmare per hos nuntios, & subito dare Regalem suum assensum superioribus eo­rum postulatis se coactum iri ad incolumitatem suae Majestatis & Regnorum, disponere de Militia ex Authoritate utriusque Domus eo modo quo erat propositum, & ipsi concluserant; Equo [Page 130] Rebellio contra Regem nata;Decl. Ex­erc. p. 67. iidem à sua Militia audi­rent: Se certò persuasos esse, quod & Officium & fides erga Parla­mentum, appellet & praecipiat, & imminens necessitas cogat ipsos, non facere aut admittere longiores moras, sed inire extraordina­rias vias, quas Deus ostensurus esset, ad res ad properum finem de­ducendas, nisi ad diem Iovis proximum receperint responsum & se­curitatem pro se & Regno, ea concessum iri quibus insistebant: quod erat diversa Acta, abrogari, & alia ante rejecta perferri; quae omnia facta.

Dec. Exerc. p. 39.40.Quod ipsorummet Exercitus rebellaret contra eos, ex iisdem principiis Declarationum ipsorum; quod (inquiunt illis) semper dirigit ad aequum sensum omnium Legum & constitu­tionum & dispensat de litera ipsa, & est supra illam, cum de incolu­mitate & conservatione omnium agitur; omnem Authoritatem fun­damentaliter sitam in Officio, & tantum ministerialiter in personis; & non resisti Magistratui, cum quis justis principiis Legis Naturae & Gentium adhaeret: quae fuêre ipsissima principia è qui­bus hauserunt & justificârunt suam Rebellionem contra Regem.

Denique, quod haec ipsa Declaratio, quâ sperabant men­tes & affectus populi tanto praejudicio imbuendos contra Regem, ut concurreret cuivis atroci Acto contra Ipsum & ejus Posteritatem; ita incenderet populum promiscuè contra eos, ut post illa eos intuiti sint, ut odiosissimam fe­cem hominum, quae umquam infestaverit Nationem; & plus per eam perdiderunt, quàm umquam acquisivêre per ullam victoriam.

Haec sunt visibilia argumenta sententiae Dei de causa; ita ut, (omissis hypocriticis eorum discursibus de Religio­ne) si tangerentur vel minimo sensu Dei favorum, aut me­tu judiciorum,Iob. 21.14. & non dixissent Ipsi, Discede à nobis, neque enim cupimus notitiam viarum tuarum; jam dudum sensissent [Page 131] illas cordis angustias, & tremorem articulorum, è sensu Dei manus super ipsos, ut non quiescerent antequam se prostravissent ad pedes ejus quem offenderunt, & adhi­buissent omnes facultates ad restaurandum gratiosum suum Principem, & obligandum vulnera penè perditae suae patriae.

Cujus loco, ut suam insaniam haud minùs manifesta­rent quàm Rebellionem, resolverunt & promulgârunt suas resolutiones: 1. quod nolint ampliùs agere aut applicare se Regi. 2. Ne quis hoc faciat, sine ipsorum licentia, 3. quod quicun­que contraveniet huic constitutioni incurret paenas criminis laesae Majestatis 4. quod nolint porrò recipere ullam missionem à Rege, & nequis praesumat portare ullam missionem à Rege ad ipsos, aut alium quemcunque.

Per quorum primum & postremum, declarârunt se non esse Parlamentum; nam cum per Breve vocati sint ad tra­ctandum cum Ipso, si nolint aut mittere ad Ipsum, neque audire ab Ipso, non possunt diutiùs esse Parlamentum.

Per secundum, abstulerunt subditis trium Regnorum, quod agnoscunt esse eorum naturale jus & libertatem, nam dicunt (& quidem verè) in sua declaratione VI Maij. 1643: Quod praesentare humiles suas petitiones & Propositiones suae Majestati & Libertas ad ipsos pertinens non solùm qua membra Parlamenti, sed est quâ liberè natos subditos. tamen haec liber­tas aufertur hisce votis.

Ad tertium non est opus plura dicere,Decl. Ex­erc. p. 35. quàm quae dixit Exercitus (& haud dubiò probabunt quae dixêre) ad hoc subjectum; denegare non solùm jus & libertatem postulandi, sed & sub censura haud minus quàm capitali; & exponi amissioni for­tunarum, libertatis, vitae, & omnium, ob petitionem ejus quod quis putat sibi deberi; idque eo inaudito, quid possit pro se dicere; secum allaturum esset tam gravem speciem injustitiae, oppressionis [Page 132] ac tyrannidis, ut ejus exemplum vix sit reperire in processibus corruptissimorum & arbitrariorum tribunalium contra vel vilissi­mum hominem privatum: & benefacient si recordentur pro­prii sui judicii in Remonstrantia sua XXV Maij. 1642 in his verbis: Si proclamare solemniter aliquem Proditorem, signifi­cet aliquid, conjicit hominem, & omnes eos qui auxiliantur aut ad­haerent ipsi in eandem noxam, & attrahit in eum omnes consequen­tias Proditionis: & si hoc per Legem possit fieri, sine debito processu Legis, subditus exiguam habebit protectionem à Lege, & mini­mam, si modo aliquam, mensuram libertatis, & parum proderit alicui ita poenis exposito per declarationem quod sit proditor, dicere, quod postea legale examen sit habiturus, cum ante condemnetur, & postea examinetur.

Omnes partes eorum declarationis jam discussae sunt, & quantumcunque hi desperati sibi ipsis blandiantur, & quo usque tandem perseveraverint in damnabili sua Apo­stasia; praesens & succedens aetas credet eos loco demon­strandi REGEM indignum & inidoneum supremi Officii, ad quod Deus Ipsum promovit, Ipsum reverà eos vindi­câsse ab omnibus opprobriis quae in ipsum conjecerunt, & dignissimum esse magno illo munere ad quod natus est, licet non haberet ad id alium titulum, quàm admirabiles suas virtutes & perfectionem; post audacissimam & stri­ctissimam inquisitionem, quae umquam facta fuit in vitam & mores alicujus Generosi; post examen omnium actio­num & sermonum Ipsius, impiâ licentia, pervertendo & torquendo has actiones & sermones absurdis suis glossis & interpretationibus: post irruptionem in Ipsius conclave, corruptionem proximorum famulorum, per quos ipsis in­notuit quicquid aut per passionem aut indispositionem di­xerit aur fecerit; post apertionem pectoris Ipsius, & exa­men secretissimarum Ipsius cogitationum, perscrutatio­nem [Page 133] Ipsius archivorum, perlectionem Ipsius epistolarum, etiam earum quas scripsit ad dilectissimam suam conju­gem, Reginam in cifra, & ipsius privatorum memoria­lium; non potuêre Ipsi objicere crimen aut errorem ul­lum, qui posset modestissimo vultui ruborem afferre; ne­que per omnes suas minas, aut promissiones, concutere pias & magnanimas Ipsius resolutiones; ita ut revera, ipsorum vexatio haud alia sit,1 Sam. 18.15. quàm ea quam David dabat Saulo, cum videret illum prudenter se gerere, metuebat eum.

Sed hi miseri debent advertere, quod, licet Rex esset tam injustus & tantus oppressor quàm Ipsum credi vel­lent, & optimus eorum esset futurus si esset Ipsius loco; non habent ullum jus aut qualitatem Ipsum ita tractandi, uti fecerunt: nam si licitum fuerit subditis arma capere contra suum principem, sub praetextu quod sit injurius, & non fungatur officio Regis, praeter confusionem quae se­cutura esset, assumendo sibi judicium in illa causa, in eo­rum potestate foret resistere & vitare unum maximorum & immediatorum judiciorum Dei; quae immittit ad cor­rigendum & castigandum Nationem quae illum ad indi­gnationem provocavit: Et Aegyptios tradam in manus crudelis Domini, & atrox Rex dominabitur illis, inquit Deus ipse apud Prophetam Iesaiam: Esai. 19.4. Ille qui potest destruere Nationem per judicia quae Ipsi placent; Hic qui potest humiliare hunc populum per famem, & illum destruere per pe­stem; potest etiam si opportunum videatur, alterutrum facere, per crudelitatem & immanitatem Regis;Hos. 13.11. Dedi vo­bis Regem in ira mea, dicit idem spiritus apud Prophetam Hoseam, si autem fas esset nobis indignari Regi, quem Deus nobis dedit in ira sua; aut atroces esse in eum, cu­jus atrocitatem Deus ut judicium suum nobis inflixit, fa­cile possemus eludere has sententias vindictae ipsius, & [Page 134] pellere has afflictiones à nobis, per nostram animosita­tem, non exspectatâ opportunitate Ipsius liberationis: & haud incommoda ratio fuerit illius expressionis apud pro­phetam Samuëlem,1 Sam 15.23. quod Rebellio sit instar peccati divinationis: quia ut homines accedunt ad sagas & sagae ad Diabolum, ad accipiendum aut decelandum aliquid, quod non vult illos accipere aut decelare; ita rebelles satagunt ope Dia­boli roborari contra Deum Omnipotentem & evadere suâ industriâ calamitatem, quâ Deus meditatur illos revoca­re:Proverb. 16.14. Indignatio Regis est instar nuntii mortis, sed sapiens placabit illam, inquit Solomon; non opponere se & resistere illi: & tamen Idem Solomon; dicit nobis, Indignationem esse cru­delem: Est aliquid injusticiae, inclementiae, & crudelitatis in omni indignatione, & tamen sapiens, honestus, ju­stus & conscientiosus vir non cogitat nisi de pacificatione ejus; modestia & humilitas adhibenda ad molliendum in­dignationem; sanè tantùm debetur omni indignationi; sapiens & mitis hanc operam sumet in reformando & componendo indignationem vicini, aequalis sui; sed lon­gè ampliùs requiritur ad indignationem Regis placan­dam: & Tremellius extendit hanc sollicitudinem sapien­tis longiùs, quàm ad pacificationem, & vertit hunc tex­tum, sapiens expiabit eam; geret se, ac si noxa esset in ipso, & quasi ipse provocaverit & incenderit Regem ad indi­gnationem, expiabit & satisfaciet per preces, per submis­sionem, per quodvis sacrificium quod possit esse acce­ptum offensae Majestati; & per exactam perfectionem ejus quod decet subditos, convincet Regem sui erroris in il­lo affectu; qui sub praetextu innocentiae, negligunt & contemnunt iram & indignationem Principis, non sunt satis innocentes, nec respiciunt Majestatem eâ reveren­tiâ quae illos decet. Solomoni sapiens expiabit Regis indi­gnationem, [Page 135] à quocunque demum affectu aut praejudicio procedat.

Negari non potest, injustos & crudeles Principes ma­gnam esse calamitatem & Iudicium super populum; ta­men calamitates sub talibus tolerabiliores sunt, quàm confusiones sine ullis; & propterea Deus saepe exercuit peculiarem & electum suum populum per profanos im­probos & tyrannicos Reges, & recreavit eum denuo per pios, devotos & justos Principes; sed erat praecipuum si­gnum desolationis cum declarabat, quòd filii Israël multos dies manerent sine Rege, & sine Principe; & cum non habebant Regem, certum erat signum quòd non timuerant Domi­num, & quid Rex illis prodesse posset?

Si principales ministri confusionis, & ii qui minùs appre­hendunt ejus effecta, considerent in suâ quique statione, ca­lamitatem & desolationem quae inevitabiliter sequitur vio­lationem ordinis vel exiguam: si Pater cogitet impossibile sibi esse vivere in sua domo, cum uxori & liberis licet sequi dictata propriae rationis, voluntatem & appetitum, sine ob­servatione ipsius regulae & directionis; si Dominus intole­randam putet suam conditionem cum famulis licebit oblo­qui & contemnere ipsius mandata, adeoque contraria age­re; aptiores essent ad considerandum calamitates, quas Re­gna & Respub. pati necesse est, cum subditis licet rebella­re contra Authoritatem & potestatem Principum, quod Deus constituit super ipsos. Praerogativa est Mariti, Patris Domini, voluntatem ejus non controverti, ab uxore, liberis, famulis quorum pietas consistit in obedientia; non possunt ferre mentionem praerogativae Regis, per quam solam servare possunt suam. Digno sarcasmo redarguit Lycurgus eum qui suadebat ut Democratiam Lacedaemoni institueret; Incipe, ajebat, in propria familia; Sanè licet hi Ephori (quo­rum [Page 136] professio est deprimere potestatem Regum) nihil mi­nus metuant quàm vel minimam partem suae Authoritatis amittere; rogandi, an non senserint insensibiliter eam po­testatem minui, dum ambitiosè inhiârunt alienae? Estne pietas liberorum & obedientia famulorum eadem quae erat ante hos dies licentiae? An non eundem defectum re­verentiae humanitatis misit Deus in familias, quem capita familiarum istarum foverunt in Repub? fortasse haud me­lius aut facilius remedium fuerit reducendi nos ad offi­cium, quàm seriò ponderare Dei judicia super nos, post­quam rei fuimus ejus violationis. Si Pater quem afflixit pertinax inobedientia filii, crederet (ut par esset) Deum misisse eam pertinaciam in sua viscera, ad puniendum suam pertinacem inobedientiam in Patrem Regni, su­premum suum Dominum, si Dominus oppressus & pro­ditus, per fraudem, infidelitatem & perjurium famuli sui recordaretur quàm falsus, infidus & perjurus fuerit in Do­minum suum Regem, & concluderet famulum tantum esse ministrum vindictae divinae in se, ob illam transgressio­nem: si tota Natio consideraret opprobrium & infamiam quam patitur apud omnes Nationes, Christianos & paga­nos cogniti orbis, & fateretur Deum hoc grave judicium inflixisse ei ob contemtum illius, cujus causa Nationes o­mnes nostram suspiciebant; fieri non posset quin conscien­tiae nostrae paeniterent ob malum quod fecimus, ut Deus in­duci posset ad auferendum malum quod patimur, & quod non possimus sperare vel minimam prosperitatem ipsi, ni reddamus Regi quod rebelliter Illi fuit ablatum.

Ajunt, licet determinârint non amplius agere cum Rege, ta­men summam operam daturos ad stabiliendum tale praesens Regi­men, quod optimè possit consistere cum pace & felicitate Regni. Quod illud praesens regimen sit nemo intelligit, & pro­pterea [Page 137] scire non potest quae illa pax & felicitas sit futura, quam proponunt Regno accessuram per illud; Exiguum conclave Parium (nam Domus contracta est ad illam pro­portionem) non habet partem in eo, ut apparet ex classis possessione data Rainsbourougio sine eorum consensu, cum ipsi illam petiissent, & ex eo quod multa alia magni mo­menti faciant, eorum concursu ne quidem postulato: non esse in Communibus liquet per abrogationem talium suo­rum Actorum, & perlationem aliorum, prout exercitus ab illis flagitat: & Exercitum non possidere illud, haud alio opus est argumento, quàm violatione omnium arti­culorum ab exercitu factorum ad quamvis deditionem. nam si potestas esset in ipsis, observati utique fuissent ob eorum honorem: ita ut omnis eorum opera, quam pro­mittunt se daturos ad stabiliendum praesens Regimen, haud aliud est quàm sollicitudo, quae eò tendit ut omnes Leges & legalis authoritas in praesenti supprimantur, & nullum plane sit Regimen. Et sanè fieri potest ut ipsorum potestas augeat confusiones, & promoveat desolationes quae nos manent; sed stabilire ullum genus Regiminis, quod pacem afferat aut ullum gradum felicitatis languenti Regno, aut securitatem ipsis, eorumque posteris, nisi se submittant veteri, sub quo nati sunt, non est in eorum potestate, neque rationabiliter potest sperari. Nihil faci­lius est demonstratu, quàm quod numquam possint stabi­lire pacem in Regno, aut securitatem sibi, quàm resti­tuendo justam potestatem Regi & obedienter submitten­do se Illius protectioni; & manifestum est eos ista viâ, posse Regno pacem reddere & conservare seipsos, familias & posteritatem in plena securitate & dignitate. Examinatio & probatio harum duarum Propositionum concludet hunc discursum.

[Page 138]Superstitiosa Reverentia quam populus generaliter ha­buit nomini & authoritati Parlamenti; & per cujus falla­ciam inciderunt in has calamitates quas nunc patiuntur, ita exsolevit, ut nisi captivent intellectum suum haud diu­tius respiciendo illud ut concilium, & planè discernant; ambitionem, imbecillitatem, malitiam & stupiditatem particularium Membrorum, è quibus est, & non oporte­bat esse constitutum; & facile concludant, quod sicuti ipsos spoliârunt maximè prospera & abundanti conditio­ne qua ullus liber homo totius orbis umquam fuit gavisus, ita numquam esse posse instrumenta alicujus pacis aut se­curitatis; & sicuti dissolverunt nobilissimam structuram & formam regiminis, in Ecclesia & Repub., quae umquam fuerit in Christiano Orbe; ita etiam esse tam perversos suis affectibus & noxis, & tam exiguae experientiae & in­telligentiae, ut non queant aut novam formam constitue­re aut veterem emendare; praeterquam quod planè discer­nant, quod non sint ministri regionis, à qua electi erant & deputati, sed exercitus, cujus dictatis coguntur obsequi, ita ut, etiamsi inclinationes eorum essent bonae, non ha­beant vires eas exsequendi; & sunt instar Aquilae in Esdra, cum vox non exiret è capite ejus, 2 Esdr. 11.10. sed è medio corporis.

Mutua confidentia inter eos & eorum Exercitum tota­liter est dissoluta, cum non sit possibile ut Domus fidant ulli Exercitui, neque enim possunt credere ullum exerci­tum ipsis obsequentiorem fore, quam merito videbantur opinari de eo sub Thoma Fairfaxio; aut quod exercitus ple­num obsequium sit redditurus; nam admisso, quod factio quae jam potentissima est in exercitu, sit ejusdem senten­tiae cum potentissima factione in Domibus, cum semper corrivales sint supremae potestatis, numquam plenè sibi invicem fidere possunt aut se alteri submittere: licet Do­mus [Page 139] consisterent solummodò ex iis qui eo tempore gau­debant, Regem abductum Holmbya, & exercitum à signis discedere, tamen semper recordabuntur, alterum factum sine mandato aut consensu, & exercitum idem posse face­re cum lubebit, & cum non erit ipsis commodum; & quòd non solùm non discesserunt à signis eo tempore, sed declarârunt solemni compacto Exercitus V Iun. quod nol­lent discedere à signis, neque separari, Decl. Ex­erc. p. 22. neque toleraturi essent se dimitti aut dividi; antequam satisfactionem & securitatem nanci­scantur de iis quae postulârant, eo modo quo convenietur per Conci­lium, consistens ex Generalibus officiariis Exercitus (qui concurre­runt cum exercitu in iis quae acta & postulata sunt) cum duobus Commissariis & duobus militibus eligendis pro quaque legione, qui concurrerunt & concurrent cum ipsis in praemissis & praesenti Com­pacto; ita ut appareat Exercitum, velle regi tantùm à se ipsis, & merito, siquidem absque eo non possunt habere securitatem. nam quantumvis Domus illi complaceant in praesenti, milites non possunt oblivisci quòd semel fuerint proditores declarati, quia tantum parabant petitionem, & prudenter observant, quod semel est factum, denuo posse fieri: & per moras quae factae sunt quoad incolumitatem & im­munitatem Oratorum, & fidelium eorum Membrorum quae abacta erant per violentiam, & immunitatem Exer­citus in movendo versus Londinum (non obstante publica professione & gratiarum actione Deo oblata) agnoscunt se tantummodò salvos ob inopiam virium in Domibus, è quacunque demum factione constent, ambitione, inju­stitiâ & tyrannide in utrisque pari existente.

Exercitus jam declaravit contra eorum vota & resolu­tiones, quare praesumendum est numquam concursurum ad eorum defensionem;Decl. Ex. erc. pag. 23. Generalis ipse in Epistola sua VI Iun. à Cantabrigia ad oratorem, ait, sicut ipsius maxime serium [Page 140] & humile desiderium est, ita deprehendisse unanime studium esse Exercitus, firmam pacem in Regno stabiliri, & libertates populi con­firmari, secundum plurimas Declarationes per quas invitati fuêre & inducti se immiscere huic bello; Et in Declaratione & Reprae­sentatione Generalis & totius Exercitus XIV Iun. ad Par­lamentum planè & honestè dicunt, se non fuisse merè merce­narium exercitum, conductum ad inserviendum ulli Arbitrariae potestati Status, sed vocatum & conjuratum per diversas Declara­tiones Parlamenti ad defensionem ipsorum & populi Iurium & Li­bertatum, atque arma cepisse in judicio & conscientia ad hos fines, & ita perseverârunt, perseverabuntque secundum priora justa de­sideria in suis Declarationibus, & ejusmodi principia quae accepêre à crebris informationibus, & communi suo sensu de his fundamen­talibus Iuribus & Libertatibus: & vindicaturos justam potestatem & jura hujus Regni in Parlamento ob communes fines praemissos, contra omnem Arbitrariam potestatem, violentiam & oppressionem, & omnes particulares factiones quascunque: Et in sua Remon­strantia XXIII Iun. à S. Albano ajunt; Regnum ab ipsis conten­dere ne à signis discedant, antequam videant Iura, Libertates & Pacem Regni confirmatam, secundum plurimas Declarationes, qui primum exciti fuêre & invitati ad se miscendum huic Bello.

Qui autem sint illi fines, desideria & principia in eo­rum Declarationibus, ante dictum, & omnibus notum, qui legerint Declarat. non esse alia, quàm defensionem verae Protestantium Religionis, Regis praerogativae, Legum & Liberta­tum Terrae & privilegiorum Parlamenti, quibus studiis vellent porrò insistere, etiamsi in opere perirent; Et tam longè aberant à non mittendo ad Regem, aut Ipsum audiendum; ut de­claraverint, quemadmodum Ipsi non dederunt justum subjectum subducendi se à magno suo. Concilio, ita non impedituros Ipsius re­gressum; Et suo responso ad Declarationem Regis, post praelium ad Edge-Hill, quoad allegationes quod exercitus [Page 141] collectus à Parlamento erat ad occidendum & deponen­dum Regem; inquiunt, sperare se concinnatores istius Declara­tionis, aut omnes qui modo Christianum nomen profiteantur, non posse tam alienos esse à Charitate ut ejusmodi scandalum excitent, prae­sertim cum non ignorent Protestationem singulorum Membrorum utriusque Domus, quâ promittunt in praesentia Dei Omnipotentis, defensuros se Majestatis suae personam: Et per Protestationem 22 Octob. 1642. (supra citatam) declarant in praesentia omnip. Dei, huic Regno & Nationi & toti orbi; Nullam privatam passionem aut respectum, nullam pravam intentionem contra suae Majestatis personam, nullum propositum praejudicandi justo Ipsius Honori & Authoritati se induxisse ad copias adunandas, aut arma sumendum. Itaque cum haec sint desideria, fines & principia in eorum Declarationibus, quibus Exercitus in­vitatus ad bellum, nolent se praecipites agi in perpetuam abjurationem suae fidelitatis, aut instrumenta fieri destru­ctionis omnium ad quae defendenda comparati fuêre; sed discernent, utcunque excusari possint quòd seducti fuerint per tam speciosas professiones, quibus jure credebant (qui fuit casus multorum honestorum hominum) post tam pal­pabilem detectionem impii eorum propositi, non posse se recuperare aut tueri innocentiam & fidem suam, quàm detestando eos, qui eos implicârant ad honestos publicos fines, nunc corrumpunt eos ad immolandum & corpus & animam, privatis ipsorum desideriis, malitiae, & ambitio­ni: Et non possunt esse obliti, illius verae professionis Domi­norum & Communium in sua Petitione XIV Dec. 1641. ad Regem, in qua dicunt; agnoscere se Regium Ipsius favorem & protectionem esse magnam benedictionem & securitatem ipsis, ad possidendum & conservandum omnes illas publicas & privatas Li­bertates & privilegia; quae ad eos pertinent.

Si populus ita insaniret; si ipsorum terror aut stoli­ditas [Page 142] eo usque eos superaret ut se submitterent tali stabi­limento, quale hi declaratores meditantur, haud sunt de­cem eorum, quorum nomina Regno sunt nota, qui nove­rint, aut convenerint quàm speciem Regiminis velint sta­bilire in Ecclesia aut Repub. Terrores eorum & suspiciones quibus se delectabant degenerârunt in reales morbos, qui ipsis somnum adimunt; atque ita, pace conscientiae seposita, quam non ambiunt, ne unus quidem inter eos gaudet ex­teriori ea securitate, inops quis Cavallerius (ita vocabant Regios milites) quem omnibus facultatibus spoliârunt, & quem tamen omnis eorum arrogantia & abundantia invi­dis oculis intuetur;Ezech. 8.3. An non sedes idoli Zelotypiae, quae provo­cat ad Zelotypiam, in porta quae respicit Septentrionem? & non­ne exspectant quotidie destrui ab iis, quorum auxilio penè destruxerunt totam Terram?

Non est quod quisquam illis fidat aut domi aut foras, cum non tantum violârint omnes obligationes divinas & humanas, sed prodiderint talem contemtum harum obli­gationum, ut non amplius tutò ipsis credi possit; nam quomodo credi potest eorum Iuramentis (quae tamen sunt vincula maximè solemnia inter homines, cum legitimè praestantur) cùm commententur & interpretentur ea ut ipsis serviunt, directò contra literam & verba Iuramenti? & si non possint ea viâ evadere, vocant ea Almanacca supe­rioris anni, & ita extra Datum dirigendi eos? cum eos cum qui­bus inierunt tractatum, & firmissimum foedus quod pot­erat cogitari, & cui se obligârunt, non transigere quic­quam quod concernat publicum Regni sine ipsorum con­sensu, dicent, postquam res adduxerunt ad hanc extre­mitatem in qua nunc versantur,Decl. ad Scot. p. 62. quod non curent, utrum as­sentiantur aut dissentiant, attestentur aut protestentur de ulla re quam opinabuntur idoneam stabiliri in hoc Regno, sive ad Ecclesiae [Page 143] regimen, sive Status? Quinimo dicent iis, non esse quod am­plius necessarium urgeant suum consilium, quàm Hispanorum, In­dorum, aut remotissimarum regionum terrae; & quod quandiu egebant eorum auxilio; poterant habere causas interdum iis con­ventus largiendi, nunc verò cum seipsos possunt defendere, sufficien­tissimos esse ad propria negotia agenda?

Necessarium fuerit addere, quod in omnibus suis trans­actionibus Domi, quibus applicârunt publicam fidem, non implêrunt contractus factos, sed determinârunt eo tem­pore cum illos facerent, non observare illos, ut apparet è constitutione II Iun. 1646, per quam Domus Commu­nium resolvit; quod omnes qui resident aut residebunt in Parla­menti castris, sument nationalem ligam & compactum, & negati­vum Iuramentum, non obstantibus ullis Articulis factis aut facien­dis à militia: atque ita non tantùm violârunt Articulos fa­ctos ad deditionem Exoniae & aliorum locorum, sed virtute hujus constitutionis, quae nota esse non poterat iis quos concernebat, etiam declinârunt factos in deditione Oxonii, ab ipsismet confirmatos, quorum principalis Articulus erat; quod nemo cogeretur praestare ullum Iuramentum eo tempore quo licebat subsistere Londini, aut domi suae, aut ubi libebat, quod erat sex menses post deditionem.

Sicuti ob has & alias infinitas rationes, affectiones & cor­da populi, penitus à Parlamento sunt alienata, ita aequali vigore conversa sunt ad Regem; & fatentur plenam reve­rentiam erga Sacram Ipsius Personam (cujus defectus jure haberi potest primaria causa omnium nostrorum malorum & promotio omnium nostrarum distractionum) & am­plam agnitionem Regiae sapientiae & incomparabilis con­stantiae, Ipsi deberi: Ob insignem magnanimitatem tem­pore captivitatis, cum omnes fuêre ab Ipso remoti, qui inclinabant aut in Illius personam, & Iura, ex obsequio & [Page 144] fidelitate; aut in Illius opiniones è judicio & intelligentia: Illius inconcussam constantiam, quia dimoveri se non passus est à magnis suis principiis, per omnia promissa & minas successivè ob acumen intellectus Illius, per quod, quavis occasione & in omnibus sermonibus cum Com­missariis qui ipsum comitabantur, demonstravit eorum impietatem in puncto Religionis; injustitiam in puncto Legis; absurditatem in puncto Politiae, etiam in relatione ad semetipsos, in omnibus quae Ipsi proposuêre ad Pacem, cum tanta libertate judicii, & candore ingenii, ut quidam ministri eorum cogerentur ad eorum detrimentum, pro­fiteri Ejus mirabiles qualitates: omnes agnoscunt quic­quid sapienter dictum, quicquid prosperè factum in maxi­mis illius negotiis, processisse ab Ipsius virtute & regimine; & omnes pravos successus, effecta fuisse imprudentiae, Ignorantiae, & passionum Ipsius Consiliariorum & Mini­strorum.

Et quod Regis magnae virtutes haberent & habiturae forent hunc grandem influxum in populum, exercitus be­ne noverat, cum (ut se commendarent post suae Majestatis abductionem ab Holmbya) declararent in sua Remonstran­tia XXIII Iun. à S. Albano) quod, cum scandalosae informationes exhibitae essent Domibus, & industriè excusae, quasi sua Majestas ut captivus detineretur inter ipsos, & barbarè atque inciviliter tra­ctaretur, se non posse non declarare, hanc & alias omnes suggestio­nes ejus generis esse falsas & scandalosas, & absolutè contrarias non solùm suis declaratis desideriis, sed etiam suis principiis manifestis­simis pro generali jure & justa libertate omnium hominum; & pro­pterea hac occasione, inquiunt, non posse non declarare particula­riter, se idem optare Regi & omnibus illius partis; & ultra clarè profitebantur, se non videre, quomodo pax posset esse in hoc Regno firma & constans, sine debita consideratione & provisione, juris, [Page 145] quietis, & immunitatis suae Majestatis regiae familiae & Ipsius parti­cipum; Et eorum Generalis per epistolam VIII Iul. ad Ora­torem, haud citius missam quàm excusam, liberè illis inti­mavit; quod ipsorum Exercitus, multoties sam Majestatem rogave­rit ut concurreret cum Parlamento, ad stabiliendum & conservan­dum Iura & libertates, & firmandum pacem in Regno; & affirmâ­rint Ipsi, ubi publico prospectum foret, per hunc suae Majestatis con­cursum, plenè convenire cum suis principiis, & ipsos omnem operam daturos, ut (cum & in tali stabilimento Publici) etiam juribus suae Majestatis regiae familiae provideretur, ita ut constans pax & concor­dia in Regno constitueretur: & quod, ut ante declarârant in genera­libus terminis, ita (si res perducantur ad stabilimentum) non detrectarent (in suis sphaeris) generale illud desiderium extendere ad particularia naturalis aut civilis Iuris, quoad suae Majestatis per­sonam & familiam, quod non praejudicaret, aut rursus in periculum conjiceret publicum. Quibus plausibilibus professionibus, unà cum admissione talium famulorum & Capellanorum qua­les Ipse poscebat, & barbarè à Domibus erant negati, (qui eo tempore ita agnoscebant suum errorem, ut desiderarent Regis praesentiam, propriis conditionibus) tantam fidem meruêre apud Regis partes, & Civitatem Londini, & uni­versaliter apud populum, ut hoc solo stratagamate, idonei & satis potentes facti fuerint ad Ipsum concludendum in Arce Carisbrookia, & procedendum ut postea fecerunt; Et sanè, ubi Exercitus penitiùs consideraverit grandes pro­fectus quos fecerunt per has professiones & protestatio­nes, & quantum abfuerint à praestando eas Regi, non pa­tientur se usurpari ad promovendos viles fines particula­rium personarum, neque Moralem suam Iustitiam, de quâ tantoperè triumphant, transire in proverbium, summae & indignissimae fraudis, Hypocriseos & Proditionis.

Restat nunc, siquidem nullo studio horum hominum, [Page 146] quandiu non redierint ad obsequium & fidelitatem, im­possibile est stabilire aliquam pacem aut felicitatem Re­gno, aut securitatem sibi ipsis, persuadere iis, ut ad mini­mum faciendo officium Christianorum, possint non solùm servare patriam, quod nemo dubitat, sed etiam superare omnes difficultates & pericula, quibus noxa eorum obno­xios ipsos facit.

Est etiamnum in eorum potestate absolute, Regis re­staurationem, facere suum opus, ut sua Majestas teneatur in puncto utique gratitudinis, id agnoscere, & tantum re­cordari quorum fidelitate amissa recuperaverit, & non eo­rum noxam, quâ amiserit, & Illius pars (qui conscientiae causâ amiserunt) novit, Charitatem tam fundamentale officium esse Christiani, ut nulla excusatio sit reliqua vel minimo gradui animositatis & vindictae, quàm magnae demum sint injuriae ipsis illatae; & Regis propria experien­tia de hominibus, sufficienter docuit Ipsum, quod, ut mul­ti bene affecti per imprudentiam & credulitatem, seducti ad combinationem contra ipsum, per gradus fortassis pe­jores facti sint quàm antè intenderant, ita omnes qui vi­debantur sequi bonam causam, non esse bonos viros, sed fines habuisse tam improbos; quàm ii quibus se oppóne­bant. quapropter omni mentione & memoria priorum errorum deletâ, praesumi potest illum velle fidere & uti omnibus Suis bonis subditis, secundùm ipsorum diversas facultates, obliviscendo quomodo aliquo tempore erga Ipsum fuerint affecti: & causas habent credendi Regem religiosè observaturum, & effecturum ut alii observent, quicquid libero consensu promiserit. Tempestivè itaque tractent cum sua Majestate, talibus consiliariis accedenti­bus, quales Ipse elegerit & conveniatur de Articulis, qui possint dare mutuam securitatem omnibus personis, qua­rum [Page 147] interest; quibus ubi Rex assenserit eo modo quo desi­derabitur, omnes Illius consiliarii & ministri Iustitiae totius Regni, solemni juramento adstringi poterunt his Articu­lis: quo facto, & confirmato per Actum, eo modo perla­tum, quo validum fore judicabunt; infortunatum hoc Par­lamentum dissolvator; intermissione Parlamenti hoc tem­pore magis necessariâ ad vindicationem justitiae & Legum Regni, & restaurationem felicis Pacis, quàm umquam congressus Parlamenti fuerit ad reformandum & amoven­dum gravamina.

Vt concludam, absurdae & injustae Propositiones possunt continuare bellum & ejus destructiones; numquam Pacem facere, quae nihil est aliud quàm libertas gaudendi eo quod jure & merito debetur; & quandiu mundus subsistet, illud responsum Legati Privernatium, ad senatum Romanum rationi consonum reperietur; qui interrogatus, cui paci cum Ipsis Romani possent fidere (qui rei erant cujusdam defectionis) respondit, si bonam dederitis, Liv. l. 8.21. & fidam & perpe­tuam; si malam, haud diuturnam; quod sapiens ille Senatus honestum responsum fatebatur, & stultum esse credere, ullum populum aut privatam personam in ea conditione, cu­jus eum poenitat, diutius quàm necesse sit mansurum. Resarcia­mus▪ itaque (ut Angli) rupturam quam ipsi fecimus, & non acceptam feramus Nos aut Posteri nostri nostram re­demtionem ulli externae potentiae; sed prosternamus nos ad pedes offensi nostri Principis, cum ea cordiali confes­sione & testimonio, quod Rex Tyri misit ad Salomonem;2 Chron. 2.11. quia Dominus dilexit populum suum, constituit Te illis Regem; Profa­no, dissoluto & licentioso populo dedit piissimum & tem­peratissimum Regem, ad reducendum & corrigendum eum illius exemplo; impio & rebelli populo, humanissi­mum & clementissimum Regem ad conservandum ejus [Page 148] bonitatem;Heb. 10.26.27. verùm si ultro peccaverimus post acceptam cognitio­nem veritatis, non adhuc reliqua est hostia pro peccatis, sed horren­da quaedam expectatio Iudicii, & ignis fervor, qui devoraturus est adversarios.

Mich. VII. 4.

Optimus eorum similis est spinae, rectissimus acutior spineto: dies speculatorum tuorum, & visitatio tua advenit; nunc erit perplexi­tas istorum.

Ezech. XXIII. V. 5.9.

Et Ahola scortata est cum esset mea, egitque amasiam cum ama­toribus suis, cum Assyriis vicinis.

Quocirca tradidi eam in manus amatorum ipsius; in manum Assyriorum, quos deperibat.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.