GRAMMATICA LATINA.
De Grammaticâ, & ejus partibus.
Grammatica Latina rectè loquendi Latine praecepta continet. Ejus quatnor sunt partes,
GRammatica est rectè Scribendi atque Loquendi Ars.
Latinis Latiné.
Grammaticae quatuor sunt partes. | 1 | Orthográphia. | Lib. I. |
2 | Etymológia. | Lib. II. | |
3 | Syntaxis. | Lib. III. | |
4 | Prosódia. | Lib. IV. |
Nomen Grammaticae impositum est à literis, quas grammata G [...]ci vocant; sonátque idem quod literatura, quasi Artem L [...]erariam dicas: literae enim sunt prima hujus Artis mitia, ex quibus fiunt syllabae; ex syllabis, dictiones; & è dictionibus, [...]tio; quae soli [...] vel ligata est.
Orthographia versatur in Literis, Prosodia in Syllabis, Etymologia in Dictionibus & Syntaxis in Oratione. Ordo igitur naturalis postulat, ut Prosodia in secundo loco collocetur. Nobis autem methodum Vulgaris Grammatices observantibus (quippe, Syllabarum quantitas ante Vocum intelligentiam non tam facilè pe [...]pi queat) ultimum Prosodia locum assignare, visum est.
Lib. I. De Orthographia.
1. Orthographia agit
ORthographia est prima pars Grammatices, quâ docemur quibus quaeque dictio sit formanda literis; ut lectio non lexio.
Orthographia autem agit | De Literis. | Cap. I. |
De Syllabis. | Cap. II. | |
De Orthoëpia. | Cap. III. | |
De Sententiarum punctis. | Cap. IV. |
Cap. 1. De Literis.
1. De Literis quae sunt Vocale, & Consonantes. Minusculae & Majusculae. quae significant Vocabulum aut Numerum
LItera est minima pars Dictionis.
Literae Latinae sunt viginti tres. A B C D E F G H I K L M N O P Q R S T V X Y Z.
Tria accidunt unicuique literae. | 1. Nomen, quo apellatur. |
2. Figura, quâ notatur. | |
3. Potestas, quâ pronunciatur. |
Distinguuntur Literae secundùm sonum in | Vocales, & |
Consonantes. |
Vocalis est litera quae per se sonat; & sunt quinque, a e i o u, & y Grae [...]: ex quibus variè dispositis totidem fiunt Dipthongi, ae au ei eu oe, & ij.
Consonans est litera, quae non nisi cum vocali juncta sonat; ut B C D &c. J etiam & V consonantes fiunt, cùm vel sibi, vel aliis vocalibus in eâdem syllabâ praeponuntur; ut Juno, Jovis; voluntas, vultus.
Consonantium aliae sunt | 1. Mutae, quae sonum nullum à seipsis habent, & sunt novem, b c d f g k p q t, in quibus sonus vocalis sequitur. |
Nam f respondet φ Graecorum, & q ut sonat semper adsciscit u. | |
2. Semivocales, quae aliquid soni à seipsis habent, & sunt septem, l m n r s x z, in quibus sonus vocalis praecedit. |
Semivocalium aliae sunt | Liquidae, quae post Mutam in eâdem syllaba liquescunt, sive vim suam amittunt; ut l m n r. |
Duplices, quae duarum literarum vim habent; ut x. z & j inter duas vocales. Nam in jejunium, primum j videtur esse consona simplex, secundum duplex, & tertium vo cale. |
S nec Liquida est, nec Muta, sed suae potestatis, (sive pronuntiationis) litera; quam idcirco nonnulli Monadicon appellârunt.
H propriè quidem non est litera, sed asspirationis nota; ut pulcher, homo, hiatus; sed ante i e rarò pronunciatur; dicere enim solemus Hjeremias, Hjerosolyma, quasi ab J consona inciperet; sed Hierarchia, tanquam inciperet ab i vocali.
Literae quoad formam suam sunt | Minusculae, quae minusculis characteribus scribuntur, ut a b c: |
Majusculae, quae majusculis characteribus scribuntur, ut A B C. |
Majusculis inchoantur
1. Sententiae; ut Deum time. Regem honora.
2. Propria nomina; ut, Carolus, Londinum, Thamisis.
3. Dictiones quaelibet in oratione notatu digniores; ut,
4. In Carminibus versus singuli; ut,
[Page 9] In reliquis locis maxima ex parte Minusculae scribuntur, è quibus istae sunt praecipuè notandae, quae duplicem obtinent characterem, ut i u and s; nam i & u vocales sunt; j verò & v sunt consonae; quas aliqui ja & va nominârunt. s Longum etiam semper in principio, vel medio dictionis pingitur, sed [...] breve in fine; ut, scripsimus.
Literae majusculae cùm solae aut paucae scribuntur, significant
aliquando | Integra vocabula; ut, M. T. C. Marcus Tullius Cicero. S. P. D. Salutem plurimam dicit. A. M. Anno Mundi. A. D. Anno Domini. R. P. Respublica. P. C. Patres Conscripti. H. S. aut LL. S. Duae librae & semis. N. B. Nota bene. |
Numerum; ut, I unum, V quinque, X decem, L quinquaginta, C centum, ∽ vel CC ducenti, D vel D quingenti, ∞ vel M vel M mille, ↁ quinque millia CCIↃↃ decem millia. ↇ quinquaginta millia. ↈ centena millia. (roman 500000) quingenta millia. (roman 1000000) decies centena millia. |
Minor numerus praepositus tantundem demit majori sequenti; postpositus verò tantundem addit: ut, IV valet quatuor, VI verò sex: IX valet novem, at XI undecim.
Linea transversa notis numericis superposita, easdem tot millia continere innuit, quot alioqui minores numeros continerent, ut III tria millia, X decem millia, & sic de caeteris.
Cap. 2. De Syllabis.
2 De Syllabla: & earundem distinctione, vel connexione.
SYllaba est comprehensio literarum uno spiritu prolata; ut, vir-tus.
Estque | Impropria, quae constat ex solâ vocali vel diphthongo; ut, Ae-a-cus. |
Propria, quae constat ex consonante unâ vel pluribus, cum vocali vel diphthongo comprehensis; ut, Coelestis. |
Rectè scripturo discendum est syllabas, inter seribendum, aptè distinguere, atque connectere.
Notandum igitur quòd
1. Syllaba apud Latinos numerum senarium literarum non excedat; ut, Stirps, Scrobs.
2. In Polysyllabis consonans inter duas vocales posita ad posteriorem pertineat; ut, Do-mi-nus.
3. Si consonans geminetur, prior ad praecedentem, posterior ad sequentem syllabam pertinet; ut, An-nus.
4. Consonae, quae in initio vocis conjungi non possunt, in medio sunt distinguendae; ut, Sul-cus: Et è contrà; ut, No-ster.
5. In simplicibus vocibus hae literae vocali sequenti semper adhaerent, viz.
bd | ut | He-bdomas. | quia dicitur | Bdellium. |
cn | Te-chna. | Cneus. | ||
ct | Do-ctus. | Ctesipho. | ||
gn | A-gnus. | Gnatus. | ||
mn | A-mnis. | Mnemosyne. | ||
phth | Na-phtha. | Phthisis. | ||
ps | Scri-psi. | Psittacus. | ||
pt | A-ptus. | Ptolomaeus. | ||
sb | Le-sbia. | Sbesis. | ||
sc | Pi-scis. | Scamnum. | ||
sm | Co-smus. | Smaragdus. | ||
sp | A-sper. | Spero. | ||
sq | Te-squa. | Squalor. | ||
st | Pa-stor. | Sterto. | ||
tl | A-tlas | Tleptolemus. | ||
tm | La-tmius. | Tmolus. | ||
tn | Ae-tna. | Thnesko. |
6. In compositis quaeque pars ab alterâ separanda est; ut Abs-con-do.
7. In compositis cum praepositione auribus & Eupboniae serviendum est; ut, Aufero, non absfero, & abstuli, non autuli: ideóque Consonantes non rarò interseruntur; ut, Redamo pro Reamo, Ambigo pro Amigo.
8. Post X in compositis, quorum simplicia incipiunt ab S, rectissimè scribitur s; ut, Exscribo, ab ex & scribo; exsul, ab ex & solum; sed non in aliis; ut exoro, ab ex & oro; exigo, ab ex & ago.
Cap. 3. De Orthoëpia.
3. De Orthoëpia, & vitiis sermon it omendatia [...].
ORthoëpia est rectè Enuntiandi ratio; ut, Homo non Omo.
Pueri nec sermonem praecipitent, nec ad singulas quasque voces censilescant. Deterrendi sunt autem à vitiis sermonis vulgò propriis, cujusmodi sunt
1. Traulismus, qui est haesitantia vel titubantia oris; ut, Cacacanit pro canit. Cui vitio facilè succurritur, si centones quosdam affectatae difficultatis, quàm citissimè volvant; ut,
Arx, tridens, rostris, sphinx, praester, torrida, seps, strix.
[Page 11] 2. Plateasmus, est justo crassior pronunciatio; ut Argò pro Ergô. Mountes pro Montes. Taibai pro tibi.
3. Ischnotes, est justo exilior pronunciatio; ut, Nync pro Nunc. Eliquis pro Aliquis. Aut blaesior; ut, Aputh pro Apud. Amath pro Amat.
Cap. 4. De Sententiarum Punctis.
4: De sentententiarum punctis, quae sunt, 1. Comma , 2. Colon : 3. Semicolon ; 4. Periodus . 5. Parenthesis () 6. Interrogatio ? Exclamatio ! 8. Hyphen -
PUnctum sive Pausa est nota distinctionis, respirandi intervallum significans. Horum octo sunt praecipuè notanda.
1. Comma est semi-circulus, sententiam sustinens, breviores ejus clausulas distinguendo; ut,
2. Colon sunt duo puncta, quae sententiam diutiùs suspendunt, medias ejus partes dirimendo; ut,
Ʋtendum est aetate: cito pede praeterit aetas.
3. Semicolon est punctum cum Commate subjecto, sententiam diutiùs paulò sustinens quàm Comma; minùs diu verò quàm Colon; ut, Tu, quid divitiae possint, consideras; quid virtus, non item.
4 Periodus est punctum plenum post perfectam sententiam; ut, Deum time. Regem honora.
5. Parenthesis sunt duae semilunulae sententiam includentes, quâ remotâ sermo tamen manet integer; ut.
6. Interrogatio signat quaestionem duobus punctis, quorum superius est caudatum; ut, Quomodo vales?
7. Exclamatio item notatur duobus punctis, quorum superius est lineola in punctum descendens; ut, O'tempora! O mores!
8. [Page 17] Hyphen est lineola interposita voci dissectae in fine lineae; ut, Humanissimé: aut in vocibus unitis, sed non compositis; ut, Res-publica.
LIB. II. De Etymologia.
Etymologia agit
ETYMOLOGIA est pars Grammaticae, quae docet dictionum diserimina, singularum proprietates, sive Accidentia diligenter expendens.
Est autem dictio sive vox, pars orationis, quae ipsa aliquid significat, sed in partes significantes dividi non potest; ut, Pi-e-tas.
Cap. 1. De octo Partibus Orationis, & earum Accidentibus generalibus.
De octo Partibus Orationis, quae sunt Declinabile [...] Indeclinabiles, Quibus accidunt, Numeri duo Singularis & Pluralis. Personae tr [...]s. Prima. Secunda. Tertia.
OCto sunt vocum genera.
- 1. Nomen. Cap. 2.
- 2. Pronomen. Cap. 23.
- 3. Verbum. Cap. 24.
- 4. Participium. Cap. 39.
- [Page 19]5. Adverbium. Cap. 40.
- 6. Conjunctio. Cap. 41.
- 7. Praepositio. Cap. 42.
- 8. Interjectio. Cap. 43.
Atque hae vulgò vocantur Partes Orationis, quòd ex hisce omnis oratio conficiatur.
Harum quatuor | priores | sunt | Declinabiles, sive variabiles, quae in fine possunt variari. |
posteriores | Indeclinabiles, sive invariabiles, quae in fine non possunt variari. |
Accidunt cuique Parti Orationis
1. Species, | secundùm quam vox dicitur | Primitiva, quae aliunde non trahitur; ut, Arbor, Amo. |
Derivativa, quae aliunde formatur; ut, Arbustum, Amicus. | ||
Simplex, ut, Amicus, Amo. | ||
2. Figura, | Composita, ut, Inimicus, Redamo. |
Accidunt vocibus Declinabilibus
1. Analogia, cùm dictio convenit Communi Regulae; ut, Musa, Amo.
2. Anomalia, cùm dictio recedit à Communi Regulâ; ut, Filia, Fero.
3. Numeri | Singularis | loquitur | de uno; ut, Lapis. |
duo | de pluribus; ut, Lapides. | ||
quorum. | Pluralis |
4. Personae tres, | Prima, quae loquitur de se; ut, Ego nugans puer ludo. |
Secunda, ad quam loquimur; ut, Tu nugans puer ludis. | |
Tertia, de quâ loquimur,; ut Ille nugans puer ludit. |
Ego & Nos sunt semper Primae personae.
Tu & Vos, & omnes Vocativi Secundae.
Caetera Nomina, Pronomina, & Participia sunt Tertiae personae, nisi ista exprimantur vel subintelligantur.
Cap. 2. De Nomine, & ejus Accidentibus specialibus.
Nomen rem nominat, estque Substantivum Vel Adjectivum Proprium Vel Commune. Ejus sunt
NOmen est Pars Orationis quae rem nominat sine ulla Temporis aut Personae differentiâ; ut, Manus, Domus.
Estque
Substantivum, quod per se in Oratione subsistit, & nihil addi postulat ad suam significationem exprimendam; ut, Homo.
Adjectivum quod Substantivo indiget ad suam signicationem exprimendam; ut Bonus.
Substantivum indicat quid sit; ut, Equus.
Adjectivum indicat quale sit; ut, Albus.
Quorum utrunque est
Proprium, quod rem uni individuo propriam significat; ut, Carolus, Londinum, Thamisis, Anglus, Scotus.
Commune, sive Appellativum, quod rem multis [Page 23] communem significat; ut, Homo, Ʋrbs, Fluvius, Regio, Magnus.
Accidunt Nomini, Pronomini, & Partieipio, | Casus. | Cap. 3. |
Genus. | Cap. 4. | |
Declinatio. | Cap. 11. | |
Comparatio. | Cap. 17. |
Cap. 3. De Casu.
Sex Casus Nominativus. Genitivus. Dativus. Accusativus. Vocativus. Ablativus.
CAsus est specalis Nominis, Pronominis, aut Participii terminatio.
Sunt autem Sex casus in utroque numero.
1. Nominatiuus est prima vox, quâ rem aliquam nominamus: praecedit autem Verbum, & respondet quaestioni Quis, aut Quid? ut, Magister docet.
2. Genitivus significat cujus sit res quaepiam, & respondet quaestioni Cujus? ut, Doctrina Magistri.
3. Dativus quid cuipiam attribuit, & respondet quaestioni Cui? ut, Do librum Magistro.
4. Accusativus sequitur Verbum, utpote in quem actio Verbi immediatè transit, & respondet quaestioni, Quem, vel Quid? ut, Amo Magistrum.
5. Vocativus vocandis compellandisve personis accommodatur; ut, O Magister.
6. Ablativus conjungitur ferè Praepositioni Ablativo inservienti; & respondet quaestioni à quo; ut, Accepi librum à Magistro.
Nominativus aliquando Rectus casus dicitur: caeteri verò Obliqui, quòd eorum terminationes flectunt à Nominativo.
Cap. 4. De Genere.
Genera septem Masculinum: Foemininum Neutrum, Commune duorum. Commune trium. Dubium. Epicoenum
GEnus est Sexûs discretio ratione sermonis. Discernit enim inter ea nomina, quae tanquam mares aut foeminae construuntur, propter convenientiam Substantivi & Adjectivi cognoscendam.
Genera Nominum sunt septem: quorum tria prima non ineptè Simplicia, quatuor verò postrema Composita dici queant.
Dignoscuntur autem suis Articulis (sive notis) qui à Pronominibus accipiuntur, & in hunc modum variantur.
Singulariter | Masc | Foem. | Neut | Pluraliter | Masc. | Foem. | Neut. | |
Nom. | Hic | Haec | Hoc | Hi | Hae | Haec | ||
Gen. | Hujus | Hujus | Hujus | Horum | Harum | Horum | ||
Dat. | Huic | Huic | Huic | His | His | His | ||
Acc. | Hunc | Hanc | Hoc | Hos | Has | Haec | ||
Abl. | Hôc | Hac | Hôc | His | His | His |
1. Masculinum genus maribus attribuitur; cujus nota est Hic; ut Hic vir.
2. Foemininum foeminis attribuitur; cujus nota est Haec; ut, Haec mulier.
3. Neurrum nec maribus, nec foeminis attribuitur; cujus nota est Hoc; ut, Hoc saxum.
[Page 27] 4. Commune duorum ex Masculino & Foeminino componitur; cujus nota est Hic & Haec; ut, Hic & Haec Parens.
5. Cmmune trium ex omnibus simplicibus generibus componitur; cujus nota est Hic, Haec & Hoc; ut, Hic, Haec, & Hoc, Felix.
6. Dubium aut Masculinum aut Foemininum Articulum indifferenter assumere potest; cujus nota est Hic vel Haec; ut, Hic vel Haec Dies.
Epicoenum sub uno Articulo utrunque sexum complectitur; ut, Hic passer. Hoc autem in genere, ad vitandam ambiguitatem, sexum exprimere solemus per marem & foeminam; ut, Passer mas, Passer foemina.
Propria quae Maribus: VEL, GUILIELMI LILII Regulae DE GENERIBUS NOMINUM.
CAP. 5. De Regulis Generalibus Propriorum.
Regulae de ge [...]erious nominum. 1. Generales. 1. Substantivotum Propriorum. 1. Propria 1. Deorum, 2. Virorum, 3. Fluviorum 4. Mensium, 5. Ventorum, mascula sunt. 2. Propria 1. Dearum, 2. Mulierum. 3. Uibium, 4. Regionum, 5. Insulatum, Faeminina sunt,
1. PRopria, quae maribus tribuuntur, Mascula dicas; Ʋt sunt 1. Divorum, Mars, Bacchus, Apollo. 2. Virorum, Ʋt, Cato, Virgilius. 3. Fluviorum; ut, Tibris, Orontes. 4. Mensium; ut, October. 5. Ventorum; ut, Lybs, Notus, Auster.
Cap. 6. De Regulis Generalibus Appellativorum.
II: Generalis Appellativotum. 1. Appellati [...] Arborum sunt foeminina. 2. Appellative voluerum, fotarum, & [...] Epico [...] sunt. 3. Omne i [...] [...] & inva [...] abile [...] Regulae speciales Appellativorum sunt tres.
Cap. 3. De primâ Regulâ Speciali, & ejus Exceptionibus.
1. Nomen non crescens, est Muliebre. Excipiuntur Masculin [...]. Neutra. [...]. Communia. Excipe haec Puerpep.
Cap. 3. De secundâ Speciali Regulâ, & ejus Exceptionibus.
II. Nomen acu [...] crescens est muliebre. Excipiuntur, Masculina, Neuters. Dubia, Communi
Cap. 9. De tertia Speciali Regulâ, & ejus exceptionibus.
III. Nomen graviter crescens, ef [...] masculinum. Excipiuntur Foemiaina. Neutra, Dubia. Commnnit.
Cap. 10. De Generibus Adjectivorum.
1. Adjectiv [...] unius vocis sunt omnis generis. Adjectiva gemiuae vocis in prima sunt Commune dust [...], in secunda Neutra [...]. Adjectiva tr [...] um vocum, in prima sunt Masculini, in secunda foeminini, in tertia neutrius generis. 1. Adjectiva propè Substantiva. Adjectiva quaeper er & is [...].
Cap. 11. De Declinatione primâ.
Declinationes sunt quinque. Nomina Primae variantur ut Musa,
DEclinatio est variatio dictionis per Casus.
Sunt antem Declinationes nominum quinque.
Dignoscitur nomen cujus sit Declinationis ex terminatione genitivi singularis; desinit enim
genitivus | 1mae | 2dae | 3tiae | 4tae | 5tae |
in | ae | i | is | ûs | ei |
Genitivus fit à Nominativo, (qui est prima vox) mutatâ terminatione; alii autem casus à Genitivo formantur.
Vocativus singularis plerunque similis est Nominativo; pluralis semper.
Nomina neutrius generis habent nominativum, accusativum, & vocativum similes in utroque numero; qui tres casus in plurali desinunt in a.
Dativus, & Ablativus plurales semper sunt similes.
Genitivus pluralis in complurimis Syncopen admittit.
Prima Declinatio est nominum Latinorum (plerunque foemininorum) non crescentium in a; quae variantur sicut Musa.
Primae Declinationis terminationes sunt | Singulariter | Nominativo | casu | a | Ejus Exemplum sive Typus est | Musa |
Genitivo | ae | Musae | ||||
Dativo | ae | Musae | ||||
Accusativo | am | Musam | ||||
Vocativo | a | Musa | ||||
Ablativo | â | Musâ | ||||
Pluraliter | Nominativo | casu | ae | Musae | ||
Genitivo | arum | Musarum | ||||
Dativo | is | Musis | ||||
Accusativo | as | Musas | ||||
Vocativo | ae | Musae | ||||
Ablativo | is | Musis |
As in Genitivo reperiturad Graecorum imitationem; ut, Paterfamilias.
Prisci dissolvebant ae in a [...],; ut, aulai pro aulae.
Filia, nata, dea, equa, cum paucis aliis Dativum & Ablativum pluralem mittunt in abus, ut distinguantur à suis Masculinis, Filius, natus, Deus, equus, quae sequuntur formam secundae Declinationis.
Est etiam haec Detlinatio Graecorum Masculinorum in as, & es, & Foemininorum in a, & e.
As, & a, Accusativum am & an faciunt; ut,
Nom. | Gen. | Dat. | Acc. | Voc. | Ablat. |
Aeneas | Aeneae | Aeneae | Aeneam, an | Aenea | Aeneâ |
Maia | Maiae | Maiae | Maiam, an | Maia | Maiâ |
Graeca in plurali declinantur ut Latina.
Es, in Accusativo en sumit, in Vocativo vel Ablativo e, vel a; ut,
Nom. | Gen. | Dat. | Acc. | Voc. & Ablat. |
Anchises | Anchisae | Anchisae | Anchisen | Anchise vel Anchisâ |
E, Genitivum in es mittit, Dativum in e, Accusativum in en, Vocativum & Ablativum in e; ut,
Nom. | Gen. | Dat. | Acc. | Voc. & Abl. |
Penelope | Penelopes | Penelope | Penelopen | Penelope |
Sunt qui huc addunt Hebraea quaedam in am, ut, Adam, Adae; quae tamen meliùs ad secundam Declinationem reducuntur, addendo us; ut, Adamus, Adami.
Cap. 12. De secunda Declinatione.
Secundae; ut [...] Magister, Dominus, Regnum
SEcunda Declinatio est (plerunque) Masculinorum,
in | er | ut | Magister | Neutrorum in um; ut, Regnum. |
us | Dominus |
Terminationes hujus Declinationis sunt | Singulariter | Nom. | r, us, um. | Ejus Exempla sive Typi sunt | Magister | Dominus | Regnum |
Gen. | i. | Magistri | Domini | Regni | |||
Dat. | o. | Magistro | Domino | Regno | |||
Acc. | um. | Magistrum | Dominum | Regnum | |||
Voc. | r, e, um. | Magister | Domine | Regnum | |||
Abl. | o. | Magistro | Domino | Regno | |||
Pluraliter | Nom. | i, a. | Magistri | Domini | Regna | ||
Gen. | orum. | Magistrorum | Dominorum | Regnorum | |||
Dat. | is. | Magistris | Dominis | Regnis | |||
Acc. | os, a. | Magistros | Dominos | Regna | |||
Voc. | i, a. | Magistri | Domini | Regna | |||
Abl. | is. | Magistris | Dominis | Regnis |
Quando Nominativus exit in us, Vocativus exit in e; sed Deus format ô Deus, & Filius, ô fili.
Propria Hominum in ius faciunt Vocativum in i; ut, Nom. Georgius, Voc. Georgi.
Agnus, lucus, chorus, fluvius, formant Vocativum in e, & in us.
Legimus plurali | Dii | Deorum | Diis, Deos, Dii, Diis. |
Dei | Deûm |
Nomina Graeca hujus Declinationis tres habent terminationes; viz. eus Masculini, os Masculini & Foeminini, & on Neutrius.
Eus Genitivum ferunt in eï, vel eos, Dativum in eï Accusativum in ea, Vocativum in eu, Ablativum in eo.
Nom. | Gen. | Dat. | Acc. | Voc. | Abl. |
Orpheus | pheï, pheos | Orpheï | Orphea | pheu | pheo |
Os Accusativum in on mittit; ut, Nom. Delos, Gen. Deli' Dat. Delo, Acc. Delon, Voc. Delt, Abl. Delo.
Sed Attica in os, Genitivum in o mittunt; Androgeos, Androgeo, &c. Etcontracta in us formant Vocaivum in u; ut Oedipus, Oedipu.
On formatur more aliorum Neutrorum; ut. Nom. Ilion, Gen. Ilii, Dat. Ilio, Acc. Ilion, Voc. Ilion, Abl. Ilio.
Cap. 13. De tertia Decliatione.
Tertiae, ut Lapis, aut Caput. Quae nomina formant Acc [...] in im. Im & em. Abl. ju [...]. Nom pl. in ia. Es & eis. Gen. in ium. Abl. in i [...] & [...].
TErtia Declinatio est admodum varia. continet enim omnia genera, & undecim (ad minimum) terminationes in Nominativo singulari: a, c, e, i, l, n, o, r, s, t, x.
Terminationes hujus Declinationis sunt | Singular. | Nom. | variae | Ejus Exempla sive Typi sunt | Lapis | Caput |
Gen. | is | Lapidis | Capitis | |||
Dat. | i | Lapidi | Capiti | |||
Acc. | em | Lapidem | Caput | |||
Voc. | variae | Lapis | Caput | |||
Abl. | e | Lapide | Capite | |||
Plural. | Nom. | es | Lapidum | Capita | ||
Gen. | um | Lapides | Capitum | |||
Dat. | ibus | Lapidibus | Capitibus | |||
Acc. | es | Lapides | Capita | |||
Voc. | es | Lapides | Capita | |||
Abl. | ibus | Lapidibus | Capitibus |
[Page 55] Quorundam Accusativi flectuntut tantùm in im; ut, Vim, ravim, sitim, tussim, maguderim, Charybdim, & amussim. Quibus addas & Fluviorum nomina; ut, Ararim, Tybrim.
Quaedam Accusativos flectunt in im, & em communiter; ut, Pelvis, turris, buris, puppis, torquis, securis, restis, febris, clavis, bipennis, aqualis, navis.
Quorum Accusativus in im tantùm desinit, iis ablativus exit in i; Tussim, Abl. tussi.
Mensium nomina in er, & is, Ablativum in i solùm mittunt; ut, September, Abl. bri; Aprilis, Abl. Aprili.
Neutra desinentia in al, ar, & e, Ablativum magna ex parte mittunt in i;
ut, | Vectigal, Abl. li. | Nam Rete in Ablativo, est à Retis. |
Calcar, Abl. ri. | ||
Rete, Abl. ti. |
Haec tamen in ar & e retinent e in Ablativo: Far, hepar, jubar, nectar, gausape, praesaepe, Soracte, Praeneste, Reate.
Adjectiva, quae Nominativum communem in is vel er, & e Neutrum habent Ablativum mittunt in i; ut, Fortis, forti; acer, vel acris, acri.
Quae Adjectivorum naturam induunt, majori exparte mittunt Ablativum in i; ut, Sodalis, li.
[Page 57] Excipe propria; ut, Clemens, te.
Nomina, quorum Accusativi per em & im finiunt, formant Ablativos in e & i; ut, Puppis, Acc. pem vel pim, Abl. pe vel pi.
Par, quoque cum compositis, e & i habet. Comparativa etiam, ut melior, & reliqua Adjectiva, praeter ea quae suprà dicta sunt in er & is. Sed Pauper, degener, uber, sospes, hospes, in e tantùm faciunt Ablativum.
Substantiva quaedam, ut, Ignis, amnis, anguis, supellex, vectis, unguis: Gentilia, ut, Arpinâs: et Verbalia in trix; ut, Victrix, Ablativum mittunt in e & i.
Neutra, quorum Ablativus exit in i, vel in e & i, Nominativum pluralem mittunt in ia; ut, fortis, fortia; felix, felicia. Praeter Comparativa; ut, fortiora; Plus haber plura & pluria. Nonnulla Nominativum & Accusativum pluralem mittunt per es & eis diphthongum; ut, Omnes vel omneis. Eis autem aliquando contrahitur in is; ut, Sardis.
Ex Ablativis in i tantùm, vel in e & i, fit pluraliter Genitivus in ium; ut, utili, utilium; puppi vel puppe, puppium. Praeter Comparativa; ut, meliorum, Item praeter ista; Supplicum, complicum, strigilum, artificum, veterum, vigilum [Page 59] Memorum, inopum, pugilum. At plus, plurium format.
Quando Nominativi singulares duabus consonantibus finiuntur, genitivi plurales exeunt in ium; ut, Pars, partium.
Excipe. Hyemum, principum, forcipum, municipum, inopum, caelibum, clientum, participum.
Ubi in Nominativis & Genitivis singularibus reperiuntur pares syllabae, Genitivus pluralis exit in ium; ut, Collis, collium. His adde; virium, salium, ditium, manium, penatium, litium.
Excipe tamen vatum, juvenum, canum, opum, apum, panum.
As format assium; mas, marium; vas-vadis, vadium; nox, noctium; nix, nivium; os, ossium; faux, faucium; mus, murium; caro, carnium; cor, cordium.
[Page 61] Ales facit alituum, & coelites, coelituum, assumendo u.
Boum à bos bovis, anomalum est, ut etiam bobus vel bubus, pro bovibus,
Festorum nomina quae tantùm pluralia sunt, Genitivum aliquando in orum; ut, Agonalia, liorum: aliquando in ium; ut, Floralia, lium: aliquando tam in orum, quàm in ium mittunt; ut, Saturnalia, liorum, & lium.
Neutra Graeca singularia in a, faciunt Dativum & Ablativum pluralem in is & ibus; ut, Problema, matibus, vel matis. Sic etiani Quinquatria, triis, vel tribus.
Graeco fonte derivata quando juxta linguae suae morem variantur, haec exempla imitantur.
Sing. | Nom. | Gen. | Dat. | Acc. | Voc. | Abl. | Horum nonnulla formant Genitivum pluralem in ων vel ium. |
Titan | an | anos | ani | ana | an | ane | |
Arcas | as | ados | adi | ada | as | ade | |
Phyllis | is | idos | idi | ida | i | ide | |
Genesis | is | is, eos | i | im, in | i | i | |
Opus | us | untos | unti | unta | u | unte | |
Tethys | ys | yos | yi | yn | y | y | |
Dido | o | ûs | o | o | o | o | |
Achilles | es | eos | i | ea | e | e |
Cap. 14. De quarta Declinatione.
QUarta Declinatio duas tantùm sortitur terminationes in Recto singulari,
Masculinorum & Foeminorum in us | ut | Manus: |
Neutrorum in u [...] | Cornu. |
Terminationes hujus Declinationis sunt | Singularly | Nom. | us, u. | Ejus Exempla five Typi sunt | Manus | Cornu |
Gen. | ûs, u. | Manûs | Cornu | |||
Dat. | ui, u. | Manui | Cornu | |||
Acc. | um, u. | Manum | Cornu | |||
Voc. | us, u. | Manus | Cornu | |||
Abl. | u, u. | Manu | Cornu | |||
Plural. | Nom. | us, ua. | Manus | Cornua | ||
Gen. | uum, | Manuum | Cornuum | |||
Dat. | ibus. | Manibus | Cornibus | |||
Acc. | us, ua. | Manus | Cornua | |||
Voc. | us, ua. | Manus | Cornua | |||
Abl. | ibus. | Manibus | Cornibus |
Olim Genitivus singularis exibat in i & üis, indè Veteres dixerunt fructi pro fructûs, & anüis pro anûs.
Sacro-sanctum nomen Jesus habet in Accusativo Jesum, in reliquis verò casibus Jesu.
Dativus interdum u habet; ut, fructu pro fructui.
Haec Dativum & Ablativum pluralem in ubus formant; viz. Artus, arcus, tribus, acus, ficus, specus, quercus, lacus, partus, veru, genu. Caetera omnia in ibus.
Cap. 15. De quinta Declinatione.
Quintae, [...].
QUinta Declinatio unicam habet terminationem in es; ut; Facies.
Omnia nomina hujus Declinationis sunt foeminina; exceptis Dies, & meridies.
Terminationes hujus Declinat. | Singulariter | Nom. | es | Eius Exemplum sive Typus est | Facies | Genitivus singularis olim etiam in es, ii, & e, exibat, & Dativus aliquando in e. |
Gen. | ei | Faciei | ||||
Dat. | ei | Faciei | ||||
Acc. | em | Faciem | ||||
Voc. | es | Facies | Quaedam nomina tertiae Declinationis juxta hanc flectebantur; ut, Plebs, plebei. | |||
Abl. | e | Facie | ||||
Pluraliter | Nom. | es | Facies | Haec Declinatio Genit. Dat. & Ablativum pluralem in nullis sortita est, praeter Res, species, facies, acies, dies, & meridies. | ||
Gen. | erum | Facierum | ||||
Dat. | ebus | Faciebus | ||||
Acc. | es | Facies | ||||
Voc. | es | Facies | ||||
Abl. | ebus | Faciebus |
Cap. 16. De flexione Adjectivorum.
Adjectiva trium Terminationum vatiantur sicut Bonus. Adjectiva trium Arriculorum variantur ut, Felix, aut Tristis.
ADjectiva flectuntur tribus Terminationibus, vel tribus Articulis.
Adjectiva trium Terminationum variantur ad formam primae & secundae Declinationis, viz. r sicut Magister; us sicut Dominus; a sicut Musa; um sicut Regnum.
Horum exemplum sive typus fit | Singulariter | Nom. | Bonus | Bona | Bonum |
Gen. | Boni | Bonae | Boni | ||
Dat. | Bono | Bonae | Bono | ||
Acc. | Bonum | Bonam | Bonum | ||
Voc. | Bone | Bona | Bonum | ||
Abl. | Bono | Bonâ | Bono | ||
Pluraliter | Nom. | Boni | Bonae | Bona | |
Gen. | Bonorum | Bonarum | Bonorum | ||
Dat. | Bonis | Bonis | Bonis | ||
Acc. | Bonos | Bonas | Bona | ||
Voc. | Boni | Bonae | Bona | ||
Abl. | Bonis | Bonis | Bonis |
[Page 67] Ʋnus, totus, solus, ullus, alter, uter, & eorum composita formant Genitivum in ïus, & Dativum in i: sic & alius, alia, aliud, Gen. alius, Dat. alii, &c.
Ambo & duo sunt anomala, & formant neutrum genus per o: sic autem variantur.
Pluraliter | Nom. | Ambo | Ambae | Ambo |
Gen. | Amborum | Ambarum | Amborum | |
Dat. | Ambobus | Ambabus | Ambobus | |
Acc. | Ambos | Ambas | Ambo | |
Voc. | Ambo | Ambae | Ambo | |
Abl. | Ambobus | Ambabus | Ambobus |
Adjectiva unius vel duarum Terminationum sequuntur formam tertiae Declinationis, & flectuntur tribus Articulis.
Horum Exempla sint | Singul. | Nom | Hic, haec, & hoc, Felix. | Singul. | Nom. | Hic, & haec, Tristis, & hoc, Triste. |
Gen. | Hujus, Felicis. | Gen. | Hujus, Tristis. | |||
Dat. | Huic, Felici. | Dat. | Huic, Tristi. | |||
Acc. | Hunc, & hanc, Felicem, & hoc, Felix, | Acc. | Hunc, & hanc Tristem, & hoc Triste. | |||
Voc. | Felix. | Voc. | Tristis, & Triste. | |||
Abl, | Hoc, hac, & hoc, Felice, vel Felici. | Abl. | Hoc, hac, & hoc, Tristi | |||
Plural. | Nom. | Hi, & hae, Felices, & haec, Felicia. | Plural. | Nom. | Hi, & hae, Tristes, & haec Tristia. | |
Gen. | Horum, harum, & horum, Felicium. | Gen. | Horum, harum, & horum, Tristium. | |||
Dat. | His, Felicibus | Dat. | His, Tristibus. | |||
Acc. | Hos, & has, Felices, & haec. Felicia. | Acc. | Hos, & has, Tristes, & haec, Tristia. | |||
Voc. | Felices, & Felicia. | Voc. | Tristes, & Tristia. | |||
Abl. | Felicibus. | Abl. | His, Tristibus. |
[Page 69] Nomina Composita à duobus rectis declinantur in utrisque; ut, Res-publica, Rei-publicae; jus-jurandum, juris-jurandi
Composita verò à recto & obliquo, declinantur tantùm ex parte recti; ut, Pater-familiâs, patris-familiâs.
Cap. 17. De Comparatione.
Comparatjonis Gradus sunt tres. Positivus. Comparativus Superlativus. Quo'undam verò Comparatio est Irregularis. Inufitatior. Defectival Abusiva.
COmparantur nomina, quorum significatio augeri, minuive potest.
Comparatio est variatio dictionis per Gradus.
Gradus Comparationis sunt tres, | Positivus. |
Comparativus. | |
Superlativus. |
Positivus Gradus est prima vox quae rem simpliciter, & sine excessu significat; ut, Tristis, durus.
Comparativus Positivi significationem per magis auget; ut, Tristior, durior.
Superlativus supra Positivum cum Adverbio valdè vel maximè significat; ut, Tristissimus, durissimus.
Comparativus | fit regulariter à primo Positivi casu in i, addendo | or, & us; ut, à Tristi fit tristior, & tristius; à Duri, durior, & durius. |
Superlativus | ssimus; ut, à Tristi, fit tristissimus; à Duri, durissimus. |
Positiva in r, formant Superlativum assumendo rimus; ut, Pulcer, pulcerrimus.
[Page 71] Excipiuntur autem Dexter, dexterior, dextimus; & sinister, sinisterior, sinistimus, prout antiqui formabant.
Sex ista in lis formant Superlativum mutando lis in limus; viz. Docilis, docillimus; agilis, agillimus; gracilis, gracillimus; humilis, humillimus; similis, simillimus; facilis, facillimus.
Quae derivantur à dico, loquor, volo, facio, comparantur tanquam à Positivis in ens; ut,
Si vocalis praecedit us finale, fit gradus Comparativus per magis, & Superlativus per maximè; ut, Pius, magis Pius, maximè Pius.
Haec etiam à Regula Generali praecedente excipiuntur.
Bonus, melior, optimus. Malus, pejor, pessimus. Magnus, major, maximus. Parvus, minor, minimus. | Multus plurimus, multa plurima, multum plus plurimum. Vetus, veterior, veterrimus. Maturus, maturior, maturimus, & maturissimus. |
Nequam, nequior, nequissimus. |
Et istiusmodi multa, quorum Positivi ab Adverbiis & Praepositionibus derivantur; ut,
Exterus, exterior, | extimus, | ab Extra. |
extremus, | ||
Inferus, inferior, infimus, ab Infra. | ||
Posterus, posterior, postremus, à post. | ||
Superus, superior, | supremus | à Supra. |
summus |
Quibus addi solent, Ʋltra, ulterior, ultimus. Propè, propior, proximus. Pridem, prior, primus; & Diu, diutior, diurissimus.
Haec in legendis autoribus rarò occurrunt, rarò igitur sunt usurpanda, viz. Assiduior, strenuior: egregiissimus, mirificissimus, pientissimus, vel piissimus, ipsissimus, perpetuissimus, tuissimus, exiguissimus, multissimus, proximior.
Quaedam carent Positivo, Ocyor, ocyssimus; Potior, potissimus; Deterior, deterrimus; Penitior, penitissimus.
Quaedam carent Comparativo; Novus, novissimus; Inclytus, inclytissimus; Invitus, invitissimus, Meritus, meritissimus; Sacer, sacerrimus; Falsus, falsissimus; Fidus, fidissimus; Nuper, nuperus, nuperrimus; Diversus, diversissimus.
Quaedam carent Superlativo; ut, Opimus, opimior; Juvenis, junior; Senex, senior; Declivis, declivior; Longinquus, [Page 75] ginquior; salutaris, salutarior; supinus, supinior; adolescens, adolescentior; ingens, ingentior; satur, saturior; antè, anterior; infinitus, infinitior; taciturnus, taciturnior; communis, communior.
Licentior est solus Comparativus.
Interdum etiam à Substantivis fit Comparatio, sed abusivè; ut, Nero, Neronior; Poenus, Poenior.
Quae Genus: SIVE ROB. ROBINSONI Regulae de Heteroclitis, seu Anomalis.
Cap. 18. De Heteroclitis variantibus.
Heteroclits sunt Vatint
1. QƲae genus aut flexum variant, 2. quaecunque novato Ritu deficiunt, 3. superántve, Heteroclita sunto.
Cap. 19. De Heteroclitis defectivis Casu.
2. Defectiva Casus.
2. QƲae sequitur manca est Numero, Casúve propago:
1. Quae nullum variant casum; ut, fas, nîl, nihil, instar; Multa & in u simul i, ut sunt haec cornú que, genú que; Sic gummi, frugi; sic Tempe, tot, quot, & omnes A tribus ad centum numeros Aptota vocabis.
2. Estque Monoptoton nomen, cui vox cadit una; Ceu noctu, natu, jussu, injussu, simul astu, Promtu, permissu, plurali legimus astus, Legimus inficias, sed vox ea sola reperta est.
2. Sunt Diptota, quibus duplex flexura remansit, Ʋt, fors, forte dabit sexto; spontis quoque sponte; Sic plus, pluris habet; repetundarum, repetundis; Jugeris, & sexto dat jugere; verberis autem Verbere; suppetiae quarto quoque suppetias dant. Tantundem, dat tantidem, simul impetis hoc dat Impete; junge vicem sexto vice: nec lego plura Verberis, atque vicem, sic plus, cum jugere, cunctos Quatuor haec numero casus tenuere secundo.
3. Tres quibus inflectis casus Triptota vocantur, Ʋt, precis, atque precem, petit & prece blandus amicam, Sic opis est nostrae fer opem legis, atque ope dignus. Integra vox vis est, nisi desit fortè Dativus; Omnibus his mutilus numerus prior, integer alter.
5. Quae referunt, ut, qui; quae percontantur, ut, ecquis? Et quae distribuunt; ut, nullus, neuter, & omnis.
[Page 81] Infinita solent his jungi, ut, quilibet, alter; Quinto haec saepe carent casu; & Pronomina praeter Quatuor haec infrà, noster, nostras, meus, & tu.
Cap. 20. De Heteroclitis defectivis Numero.
Defectiva numero. singulars [...]
Cap. 21. De Heteroclitis Redundantibus.
3. Redundantia.
Cap. 22. De Speciebus Nominum.
Nomina sunt 1. Primitiva. 2. Derivativa.
1. NOmina Primitiva sunt haec quae sequuntur, & hujusmodi, viz.
1. Collectivum, quod singulari numero multitudinem significat; ut, Turba, grex.
2. Fictitium, quod à sono fingitur; ut, Sibilus, tintinnabulum.
3. Interrogativum, quo in interrogando utimur; ut, Quot? qualis?
4. Redditivum, quod Interrogativo responsum reddit; ut Tot, talis.
Atque haec duo migrant aliquando in | Indefinita, quae certam rem non definiunt. |
Relativa, quae ad vocem praecedentem referuntur; ut, Talis erat, qualem nunquam vidi. |
5. Numerale, quod numerum aliquo modo signicat, cujus etiam species multae sunt, viz.
1. Cardinale, à quo alia numeralia dimanant; ut, Ʋnus, duo.
2. Ordinale, quod ordinem denotat; ut, Primus, secundus.
3. Distributivum, quod totum in partes distribuit; ut, Singuli, bini.
4. Partitivum, quod significat vel multa singulatim; ut, Quisque, uterque; vel unum è multis; ut, Alter, aliquis.
5. Ʋniversále, quod universaliter rem significat; ut, Omnis, nullus.
6. Particuláre, quod partem universalis significat; ut, Quidam, aliquis.
[Page 93] 7. Multiplicativum, quod multiplicitatem rei significat; ut, Simplex, duplex.
8. Proportionále, quod proportionem significat; ut, Simplum, duplum.
9. Temporále, quod tempus significat; ut, Binus, trinus; & Biennis, triennis.
10. Ponderále, quod pondus significat; ut, Ternari, us, centenarius.
II. Derivativa, etiam sunt multiplicia, quorum hae sunt praecipuae species.
1. Verbále, quod à Verbo derivatur; ut, Lectio, flexilis.
2. Patrium, quod patriam significat; ut, Londinensis.
3. Gentile, quod gentem, partes, aut sectam significat; ut, Graecus, Ciceroniánus, Christiánus.
4. Patronymicum, quod vel à patre, vel ab alia quâpiam suae familiae personâ derivatur; ut, Aeácides.
5. Desinunt autem Patronymica vel in | des, | ut | Latoïdes | Masculina. |
ion, | Iapétion | |||
as, | ut | Ilias, | Foeminina. | |
is, | Meneláis, | |||
ne, | Nerine, |
6. Diminutivum, quod significationem sui Primitivi minuit; ut, Stultulus, lapillulus.
[Page 95] 7. Possessivum, quod possessionem significat; ut, Regius, paternus.
8. Denominativum, quod ab alio solâ terminatione differt; ut, Justitia, à justus.
9. Materiale, quod materiam significat; ut, Aureus.
10. Locale, quod locum denotat; ut, Hortensis, agrestis.
11. Participiale, quod à Participio fit; ut, Sapiens.
12. Adverbiale, quod ab Adverbio derivatur; ut, Crastinus, à cras. Diligenter autem hic observandum, quòd,
1. Omnes voces habeantur pro Primitivis in Latina linguâ, quorum origo in eadem vel ignota vel incerta est; imò, licèt ab alia linguâ dimanent; ut, Ego, musa.
2. Nè ridiculus sis in investigandis dictionum originibus, diligenter observes terminationes quae Primitivis accedunt; ut, ab Amo, fit amator, amicus, amabilis, &c.
Cap. 23. De Pronomine.
Pronomen pro Nomin [...] ponitur. Sunt autem Pronomina quindecits Quorum alia Primitiva. Et alia Derivativa sunt, Pronomina quatuor habent Declinationes. Primae sunt Ego, tu, sus. Secundae, Ille, ipse, i [...]te. Hic, is. Terriae, Meus, Tuus, Suus, Noster, Vester, & Cujus. Quartae, Nostras, vestras, o [...]jas.
PRonomen est pars Orationis pro Nomine posita, & vicem ejus supplens.
Pronomina sunt quindecim; Ego, tu, suî, ille, ipse, iste, hic, is, meus, tuus, suus, noster, vester, nostras, vestras.
[Page 97] Quibus addi possint, Qui, quis, cujus, & cujas.
Horum autem alia dicuntur | Substantiva, viz. Ego, tu, suî, quae ad tria genera referuntur sine variatione. |
Adjectiva, viz. omnia reliqua quae per tria genera variantur; ut, Meus, mea, meum. |
Secundùm Speciem suam dicuntur | 1. Primitiva, quae sunt primae voces, viz. Ego, tu, suî, ille, ipse, iste, hic, is, & qui. | |
Atquae haec vocantur | Demonstrativa, quae in re aliqua non priùs demonstranda usurpantur; ut, Ego, tu, suî, ille, ipse, hic, is. | |
Relativa, quibus in repetenda re aliquâ priùs dictâ utimur; ut; Ille, ipse, iste, hic, is, & qui. | ||
2. Derivativa, quae derivantur à suis Primitivis; ut, Meus, tuus, suus, noster, vester, nostras, vestras, quis, cujus, & cujas. |
Ex his etiam alia sunt
Possessiva, quae possessionem significant; ut, Meus, tuus, suus, noster, vester.
Gentilia, quae gentem aut nationem, vel partes & sectas significant; ut, Nostras, vestras, & cujas, quae proferebant ur olim ut nomina in átis, & áte.
Finita, quae definiunt certam personam; ut, Ego, tu.
Indefinita, quae certam personam non definiunt; ut, Quis, cujus.
Reciproca, quae recipiunt se ad eandem tertiam personam quae praecessit; ut, Suî, suus.
Petrus rogat nè se deseras. Parcit quisque erroribus suis.
Trahit sua quemque voluptas, i. e. Quisque trahitur à voluptate suâ.
[Page 101] Declinationes Pronominum sunt quatuor.
Genitivus Singularis primae Declinationis exit in i, Secundae in ius, vel jus, Tertiae in i, ae, i, Quartae in atis.
Ego, tu, suî, primae sunt Declinationis, & sic varianur.
Singular. | Nom. | Ego | Plural. | Nom. | Nos |
Gen. | Meî | Gen. | Nostrûm, vel Nostrî | ||
Dat. | Mihi | Dat. | Nobis | ||
Acc. | Me | Acc. | Nos | ||
Voc. | Voc. | ||||
Abl, | à Me | Abl. | Nobis | ||
Singul. | Nom. | Tu | Plural. | Nom. | Vos |
Gen. | Tuî | Gen. | Vestrûm, vel vestrî | ||
Dat. | Tibi | Dat. | Vobis | ||
Acc. | Te | Acc. | Vos | ||
Voc. | Tu | Voc. | Vos | ||
Abl. | à Te | Abl. | Vobis |
Sing. & Plur. | Gen. | Suî | Caret autem Nominativo & Vocativo utriusque numeri. |
Dat. | Sibi | ||
Acc. | Se | ||
Abl. | Se |
Ille, ipse, iste, hic, is, qui, & quis, secundae sunt Declinationis & sic variantur.
Singulariter | Nom. | Iste, ista, istud. | Pluraliter | Nom. | Isti, istae, ista. |
Gen. | Istius. | Gen. | Istorum, istarum, istorum. | ||
Dat. | Isti. | Dat. | Istis. | ||
Acc. | Istum, istam, istud. | Acc. | Istos, istas, ista— | ||
Voc. | Voc. | ||||
Abl. | Isto, ista, isto. | Abl. | Istis. |
Ille, & ipse variantur sicut iste, nisi quòd ipse in Neutro genere in Nominativo & Accusativo singulari facit ipsum.
[Page 101] Hic declinatur ut priùs in Articulis dictum est, pag. 7.
Singulariter | Nom. | Is, ea, id. | Pluraliter | Nom. | Ii, eae, ea. |
Gen. | Ejus: | Gen. | Eorum, earum, eorum. | ||
Dat. | Ei. | Dat. | Iis, vel eis. | ||
Acc. | Eum, eam, id. | Acc. | Eos, eas, ea. | ||
Voc. | Voc. | ||||
Abl. | Eo, eâ, eo. | Abl. | Iis, vel eis. |
Sic variatur etiam compositum ab is & demum: | Sing. | Nom. | Idem, eadem, idem. |
Gen. | Ejusdem. | ||
Dat. | Eidem. | ||
Acc. | Eundem, eandem, idem. |
Singulariter | Nom. | Qui, quae, quod. | Pluraliter | Nom. | Qui, quae, quae. | |
Gen. | Cujus. | Gen. | Quorum, quarum, quorū. | |||
Dat. | Cui. | Dat. | Quibus, vel queis. | |||
Acc. | Quem, quam, quod. | Acc. | Quos, quas, quae. | |||
Voc. | Voc. | |||||
Abl. | Quo, | quâ, quo. | Abl. | Quibus. | ||
Quî, | Queis. |
Ad hunc modum etiam variatur Quis, quae, quid, &c.
Ejus compositum sic: | Nom. | Quisquis, quicquid. |
Acc. | Quicquid. | |
Abl. | Quoquo, quaquâ, quoquo. |
Meus, tuus, suus, noster, vester, & cujus, tertiae sunt Declinationis, & variantur ad formam Adjectivorum trium Terminationum in hunc modum.
Nominativo | Meus, mea, meum. | Genitivo | Mei, meae, mei. | Et sic in reliquis casibus. |
Tuus, tua, tuum. | Tui, tuae, tui. | |||
Suus, sua, suum. | Sui, suae, sui. | |||
Noster, nostra, nostrum. | Nostri, nostrae, nostri, | |||
Vester, vestra, vestrum. | Vestri, vestrae, vestri. | |||
Cujus, cuja, cujum. |
Sed Meus habet Mi, mea, meum, in Vocativo singulari.
[Page 103] Nostras, vestras, & cujas, quartae sunt Declinationis, & variantur ad formam Adjectivorum trium Articulorum.
Ut, | Nom. | Nostras, | Gen. | Nostratis. | &c. |
Vestras, | Vestratis. | ||||
Cujas, | Cujatis |
Pronomina Componuntur,
1. Inter se; ut, Ego-ipse, meî-ipsius, mihi-ipsi. istic, & illic.
Istic & illic sic variantur, | Nom. | Istic, istaec, istoc, vel istuc. |
Acc. | Istinc, istanc, istoc vel istuc. | |
Abl. | Istoc, istac, istoc. |
Plur. Nom. & Acc. Istaec.
2. Cum Nominibus; ut, Aliquis, hujusmodi.
3. Cum Verbis; ut, Quivis, quilibet.
4. Cum Adverbiis; ut, Nequis.
Sic etiam | Eccum, eccam, | ab ecce & is | Ellum, Ellam, |
Eccos, Eccas, | Ellos, Ellas, ab ecce & ille. |
5. Cum Conjunctione; ut, Quisnam, siquis.
6. Cum praepositione; ut, Mecum, nobiscum.
7. Cum syllabicis adjectionibus, met, te, pte, ce, cine, quarum met adjicitur primae & secundae personae; ut, Egomet, tuimet, sibimet, etiam & semet dicimus. Sed tumet non dicimus, nè videatur esse Verbum à tumeo.
Te adjicitur tantùm tu & te; ut, Tute, tete.
Pte apponitur istis Ablativis foemininis, Meâ, tuâ, suâ, nostrâ, vestrâ; ut, Meâpte, tuâpte, suâpte, nostrâpte, vestrâpte, & interdum eorundem masculinis & neutris; ut, Meópte labore. suópte jumento.
Ce adjiciur obliquis horum Pronominum, Hic, ille iste, quoties in s desinunt; ut, Hujusce, hosce, hisce. Dicimus etiam hicce, huncce, & ejusce, & interdum hice legitur.
Cine apponitur casibus in c desinentibus; ut, [Page 105] Hiccine, haeccine, hoccine; Hunccine hanccine, hoccine, &c.
Quis, & qui in hunc modum componuntur.
Quis in compositione hisce particulis postponitur, viz.
En, | ut | Ecquis. |
Ne, | Nequis. | |
Alius, | Aliquis. | |
Num, | Nunquis. | |
Si, | Siquis. |
Et haec tam in foeminino singulari, quàm in neutro plurali, qua habent, non quae; ut, Siqua mulier. Nequa flagitia. Sed Ecquis habet ecquae & ecqua in foeminino.
His autem particulis praeponitur Quis in compositione, viz.
Nam, | ut | Quisnam | Et haec ubique quae retinent; ut, Quaenam doctrina; quaecunque negotia. |
Piam, | Quispiam. | ||
Putas, | Quisputas. | ||
Quam, | Quisquam. | ||
Que, | Quisque. |
Qui in compositione praeponitur his particulis, viz.
Dam, | ut | Quidam |
Vis, | Quivis. | |
Libet, | Quilibet. | |
Cunque, | Quicunque. |
Cap. 24. De Verbo, & ejus Accidentibus.
III. Verbum esse agere aut pati significat. Estque Personale, Vel Impersonale. Accidunt Verboquinque genera. Activum. Passivum. Neutrum. Deponens. Commune. Modi quatuor. Indicativus. Imperativus. Subjunctivus. Infinitivus. Ad quem pertinent, Gerundia Di, do, dum. Supina, Um, & u. Tempora quinque. Praesens. Imperfectum. Perfectum. Plusquam perfectum. Futurum. Conjugationes quaturo. Prima habet a longum. Secunda e longum. Tertia e breve. Quarta [...] longum ante re & ris.
VERBUM est pars Orationis, quae esse aliquid, ageréve, aut pati significat; ut, Sum, Amo, Amor.
Verrbum dividitur inprimis in | Personale, quod tribus personis in utroque numero distinguitur; ut, Singulariter Amo, Amas, Amat; Plur. Amamus, Amatis, Amant. |
Impersonale, quod nullius personae aut numeri certam significationem, nisi ex adjuncto casu obliquo, sortitur; ut, Oportet me, oportet te; Statur à me, statur à te. |
Verbo quidem accidunt, I. Genus. II. Modus. III. Tempus. IV. Conjugatio..
I. Quinque sunt Genera Verborum.
1. Activum, quod agere significat, & in o finitur; ut, Amo: assumto verò r Passivum formare potest; ut, Amor.
2. Passivum, quod pati significat, & in or finitur, demto verò r Activi formam resumere potest; ut, Amor.
3. Neutrum, quod in o vel m finitum, nec admittit r ut fiat Passivum; u, Curro, Sum.
Neutrorum tria sunt genera, secundùm eorum significationem.
Substantivum, quod subsistentiam rei significat; ut, Sum.
Absolutum, quod ipse sensum absolvit; ut, Dormio.
[Page 109] Transitivum, cujus actio in rem cognatae significatienis transit; ut, Curro stadium.
4. Deponens, quod in or finitum, vel Activi significationem habet; ut, Loquor verbum; vel neutrius; ut, Glorior.
5. Commune, quod in or finitum, tam Activam, quàm Passivam significationem habet; ut, Osculor.
II. Modi Verborum sunt quatuor:
1. Indicativus simpliciter aliquid indicat, aut interrogat; ut, Ego amo. Amas tu?
2. Imperativus imperat aut rogat; ut, Ama tu. Da mihi.
3. Subjunctivus subjungitur alteri Verbo in eâdem sententiâ; ut, Cùm amarem, eram miser.
Atque hic Modus dicitur Optativus, quando in optando usurpatur; Potentialis verò quando per possum, volo,, aut debeo exponitur.
4. Infinitivus, certam personam, aut numerum non definit; ut, Amare. Et ad hunc Modum pertinent Tria Gerundia, quae à Nomine casum, à Verbo significationem accipiunt.
Di, | ut | Amandi. |
Do, | Amando. | |
Dum, | Amandum. |
Duo Supina quorum | Prius exit in um, & Activè significat; ut, Amatum. |
Posterius exit in u, & Passivè significat; ut, Amatu. |
III. Tempora Verborum sunt quinque.
1. Praesens, quod de tempore praesenti loquitur, & aliquid nunc agere vel fieri significat; ut, Amo.
[Page 111] 2. Praeteritum imperfectum, de tempore nondum perfectè praeterito loquitur, & aliquid fieri, sed nondum absolvi significat; ut, Amabam.
3. Praeteritum perfectum de tempore perfectè praeterito loquitur, & aliquid jam perfici significat; ut, Amavi.
4. Praeteritum plusquam perfectum de tempore plus quàm perfecto loquitur, & aliquid jamdiu perfectum significat; ut, Amaveram.
5. Futurum loquitur de tempore futuro, & aliquid de futuro significat; ut, Amabo.
Subjunctivi Futurum dicitur Exactum, quòd praeteriti simul & futuri significationem habeat; ut, Cùm Amavero.
IV. Conjugatio est variatio Verbi per Modos & Tempora.
Verborum quatuor sunt Conjugationes, quae à se invicem certis indicibus, sive literis characteristicis distinguuntur.
1. Prima Conjugatio habet a productum ante re & ris; ut, Amáre, amáris. | |
2, Secunda Conjugatio habet e productum ante re & ris; ut, Docére, docéris. | In Infinitivo praesenti Verborum in o. |
3. Tertia Conjugatio habet e correptum ante re & ris; ut, Légĕre, légĕris. | Et in secunda persona singularis Indicativi praesentis Verborum in or. |
4. Quarta Conjugatio habet i productum ante re & ris; ut, Audire, audiris. |
As in Praesenti: SIVE GUILIELMI LILII Regulae de Praeteritis & Supinis Verborum.
Cap. 31. De Praeteritis Verborum Simplicium.
Regulae de Praeteritis Verborum Simplicium. 1. In prima Conjugatione as format avi. 2. In Secunda es format ui. In Tertia, Bo fit bi. Co, ci, Do, di. Go, xi. Ho, xi. Lo, ui. Mo, ui. No, vi. Pso, psi. Quo, qui. Ro, vi. So, sivi. Sco, vi. To, ti. Ecto, exi. Vo, vi, Xo, xui. Cio, ci, Dio, di. Gio, gi. Pio, pi. Rio, ri. Tio, ssi. Uo, ui. In Quarta is format ivi.
Ho fit xi, traho ceu traxi, docet & veho vexi.
Fit dio, di; ut fodio fodi. Gio, ceu fugio gi.
Cap. 32. De Compositorum Verborum Praeteritis.
Simplex & Compositum idem habent Praeteritum. Excipe, 1. Geminantia primam syllabam. 2. Plico. 3. Oleo. 4. Pungo. 5. Do & Sto. 6. Mutantia primam vocalem in e [...] 7. Pasco. 8. Mutantia primam vocalem in i. 9. Placeo. 10. Pango. 11. Maneo. 12. Scalpo, calco, salto 13. Claudo, quatio, lavo: 14. Mutantia primam vocalem praesentis in i, sed non praeteriti. 15. Facio. 16. Lego.
Cap. 33. De Simplicium Verborum Supinis.
Supinum formatur ex Praeterito. Bi format tum. Ci, ctum. Di, sum. Syllaba non geminatur Supinis. Gi, ctum. Li, sum.
Mi, | tum. |
Ni, | |
Pi, | |
Qui |
Ri, sum. Si, sum, Psi, tum. Ti, tum. Vi, tum. Ui, itum. Ʋtum. Sum. Xi, ctum.
Cap. 34. De Compositorum verborum Supinis, & De Praeteritis verborum in Or.
Compositum supinum formatur ut Simplex. Verba in [...] admitunt Praeteritum ex posterioresupino,
Cap. 35. De verbis quibusdam Anomalis.
Verba Anomala sunt 1. Redundantia, Praeteritum. Activae & Passivae vocis habentitia. 2. Variantia ut, 1. Neutropastiva. & 2. Praeteritum mutuantia. 3. Defectiva 1. Praeterito. 2 Defectiva Supinis.
Cap. 33. De verbis quae deficiunt certis Modis & Temporibus.
3. Certis Modis & Temporibus, ut, Aîo. Ausim. Duim. Salve. Ave. Cedo. Faxo. Forem. Quaeso. Infit. Defit. Confieri. Inquam. Odi. Cepi. Memini. Dor. For. Sci. Eo, & queo, Orior, Morior. Volo. Nolo. Malo. Fero. Feror. Edo. Sum.
VErba (magis usitatè) Defectiva vocantur quae certis Modis & Temporibus deficiunt, viz.
Indicativus Praesens Aïo, aïs, aït. Plur. Aïunt.
Imperfect. Aïebam, habet omnes personas.
Imperativus, Aï.
Subjunctivus Praesens, Aïas, aïat. Plur. Aïamus, Aïant.
Participium praesens, Aïens.
Subjunctivus Praesens, Ausim, ausis, ausit. Plur. Ausint.
Sic Duim, duis, duit. Plur. Duint.
Veteres enim Subjunctiva per im efferebant, unde creduim pro credam legimus.
Indicat. Futur. Salvebis.
Imperat. Salve, salceto. Plur. Salvete, salvetote.
Infinitivus, Salvere.
Imperativus, Ave, aveto. Plur. Avete, avetote.
[Page 157] Infinitivus, Avere.
Imperativus, Cedo. Plur. Cedite, & apud Antiquos Cette.
Indicat. & Subjunct. Fut. Faxim vel faxo, faxis, faxit. Plur. Faxint.
Subjunct. Forem, fores, foret. Plur. forent.
Infinit. Futur. Fore.
Indicat. presens, Quaeso. Plur. Quaesumus.
Indicat. praesens, Infit. Plur. Infiunt. Et Defit, defiet, defiat, ut item defieri & confieri.
Indicat, praesens, Inquio vel inquam, inquis, inquit. Plur. Inquiunt.
Perfectum, Inquisti, inquit.
Futurum, Inquies, inquiet.
Odi, coepi, memini, habent ea solùm tempora quae à praeterito formantur; viz. in ram, rim, ssem, ro, & sse desinentia. Sed memini habet in imperativo singulari, memento. Plur. mementote.
Dor, for, der, fer, simplicium non reperiuntur in primâ personâ singulari praesentis, sed in caeteris (ferè) omnibus.
Dic, duc, fer fac, per Apocopen concisae sunt.
[Page 159] Sci à scio non reperitur, nec solebo à soleo, nec fuo antiquum.
Eo & queo habent imperfectum ibam & quibam, & futurum ibo & quibo.
Orior oreris habet Infinitum oriri, sic & morior mori & moriri.
Volo, nolo, malo, fero, feror, edo Syncopen ferè admittunt in plerisque temporibus; ut, Volo, vis, vult, Vultis. Nolo, non vis, nonvult, Nolumus. Malo, mavis, mavult, Malumus. Fero, fers, fert. Feror, ferris vel ferre, fertur. Edo, edis vel es, edit vel est, &c. ex quibus volo & malo carent Imperativo. Nolo facit Imperativo Noli nolito. Plur. Nolite nolitote.
Sum cum compositis caret gerundiis, Supinis, & participo praesenti, nisi quod ab absum, praesum, veniunt absens, praesens, nam futurus est à fui, quod praeteritum olim obsoleti verbi fuo. Possum caret Imperativo.
Cap. 38. De Impersonalibus & Defectivis.
Impersonalia conjugantur in tertia singulati. Sunt autem Activae vocis. Vel 2. Passivae vocis. Derivativa sunt 1. Inchoativa. 2. Frequentativa. 3. Desiderativa. 4. Diminutiva. 5. Imitativa 6. Apparativa. Denominativa.
IMpersonalia conjugantur in tertiâ personâ singulari per omnes modos & tempora.
Sunt autem duplicia, | 1. Activae vocis, quae in t desinunt, ut decet, decebat, decuit, decuerat, decebit. deceat, deceret, decuerit, decuisset, decuerit, decere. |
2. Passivae vocis quae in tur desinunt, ut Studetur, studebatur, studitum est vel fuit, studitum erat vel fuerat, studebitur. Studeatur, studeretur, studitum sit vel fuerit, studitum esset vel fuisset, studitum erit vel fuerit, studeri. |
Impersonalia Gerundiis, & Supinis & Participiis plerunque carent.
Participia, per quae Praeterita circumloquimur Substantivè ponuntur in neutro genere.
Impersonalia Activae vocis sunt haec undecim, Conjugationis secundae, quae semper ferè manent Impersonalia, viz. Decet, libet, licet, liquet, (cujus non exstat praeteritum) lubet, miseret, oportet, poenitet, piget, pudet, taedet, quae interdum etiam inveniuntur in tertia plurali, ut decent, oportent, pudent.
His accensentur quaedam Impersonalia (quae absolutè inveniuntur in tertia persona absque nominatjvo, sequente mox Infinitivo). Cujusmodi sunt,
In prima Conjugatione, delectat, juvat, praestat, restat, stat, constat, vacat.
[Page 165] In Secunda, Apparet, attinet, debet, patet, placet, solet.
In Tertia, Accidit, coepit, conducit, contingit, desinit, incipit, sufficit.
In Quarta, Convenit, evenit, expedit.
Inter anomala, est, interest, prodest, potest, fit, resert.
Ad Impersonalium etiam naturam quodammodo accedunt verba exemptae potestatis, viz. actionem significantia non humanae potestatis, ut Fulgurat, pluit, lucescit, &c.
2. Impersonalia Passivae vocis certum numerum non habent, quia fiunt ab omnibus verbis Activis, & quibusdam neutris, ut Legitur, curritur.
Denique nullum ferè verbum est tam personale, ut non idem impersonalis formam possit induere, atque nonnulla Impersonalia remigrant aliquando in Personalia.
Verbum Impersonale, pro singulis personis utriusque numeri indifferenter accipi potest, viz, ex vi adjuncti obliqui, ut,
Oportet | me, | Oportet | nos, |
te, | vos, | ||
illum, | illos. |
Statur | à me, | Statur | à nobis, |
à te, | à vobis, | ||
ab illo. | ab illis. |
Derivativa saepissime pro ipsis primitivis usurpantur, ut Timesco pro timeo, hisco pro hio.
Derivatorum quinque sunt genera.
1. Inchoativa sive Augmentativa, quae inchoationem [Page 167] aut augmentationem significant, & in sco desinunt; ut, Lucesco, ardesco.
2. Frequentativa, quae assiduitatem quandam vel conatum significant, & in to, so, xo, aut tor desinunt; ut, Visito, viso, nexo, sector.
3. Desiderativa sive Meditativa, quae appetentiam quandam, aut studium significant, & desinunt in urio; ut, Lecturio, coenaturio.
4. Diminutiva, quae diminutionem sui Primitivi significant, & desinunt in lo, vel sso, ut, Sorbillo, pitisso.
5. Imitativa, quae imitationem significant, & desinunt in isso & or; ut, Patrisso, vulpinor.
6. Huc pertinent & Apparativa, quae apparatum significant, & in co desinunt; ut, Vellico, fodico.
7. Item Denominativa, quae à nominibus veniunt, & propriam appellationem non habent; ut, lignor, rusticor.
Cap. 39. De Participio.
Participium partem capit à Nomine, & Verbo. Species Participiorum sunt quatuor. 1. Praesentis. 2. Praeteriti. 3. Futuri in rus. 4. Futuri in dus. De modo Participia formandi. Et à quibus verbis derivantur. Nomina Participialia. Participia Praesent is variantur sicur Felix, Reliquorum temporum sicut Bonus,
PARTICIPIUM est pars Orationis à Verbo derivata, tam à Nomine quàm à Verbo partem capiens; ut, Amans.
Participium habet genera, casus, & declinationem à nomine; tempora & significationem à Verbo; numerum & figuram ab utroque.
Secundùm tempus species Participiorum sunt quatuor.
1. Participium Praesentis, habet significationem praesentis, & definit in ans, ens, & iens; ut, Amans, docens, legens, audiens.
[Page 197] Caeterùm iens ab eo rarò legitur in Nominativo, sed euntis, &c. in obliquis. Composita verò Nominativum habent in iens, & Genitivum in untis, praeter Ambiens, ambientis.
2. Participium Praeteriti, significat tempus praeteritum, & desinit in tus, sus, xus, ut, Amatus, visus, nexus, & unicum in uus, ut, mortuus.
3. Participium Futuri in Rus habet significationem praesentis Infiniti sui Activi; ut, Amaturus, doctu rus.
4. Participium Futuri in Dus, significationem habet Infiniti sui Passivi; ut, Amandus.
Participium Praesens formatur ab imperfecto mutando ultimam syllabam in ns; ut ab Amabam amans.
Participium Praeteriti formatur à posteriori Supino addendo s; ut ab Amatu amatus.
Participium Futuri in rus formatur à posteriori Supino addendo rus; ut ab Amatu, amaturus.
Participium Futuri in Dus formatur à Genitivo participii praesentis mutando tis in dus; ut ab Amantis amandus.
Haec participia praeter Analogiam à verbis suis deducuntur; Pariturus, nasciturus, soniturus, arguiturus, moriturus, luiturus, nosciturus, osurus, futurus, oriturus.
Tunicatus, togatus, personatus, larvatus: &c. similia participiis sunt, à nominibus verò deduucuntur.
[Page 171] Ab Activis & Neutris quae habent Supina, veniunt duo participia, unum Praesentis, alterum Futuri in rus; ut ab Amo, amans, amaturus, à Curro, currens, cursurus.
A quibusdam verò neutris reperiuntur etiam participia in dus; ut Dubitandus, vigilandus, carendus, dolendus. Et ab iis quae praeteritum faciunt more passivorum formatur etiam participium praeteriti; ut, Gaudeo gavisus, juro juratus: sic ab Impersonalibus in tur; ut ab Aratur, aratus.
A Passivis veniunt duo participia Praeteriti & Futuri in dus; ut ab Amor, amatus, amandus.
A Deponentibus veniunt tria participia, Praesentis, Praeteriti, & Futuri in rus; ut ab Auxilior, auxilians, auxiliatus, auxiliaturus.
Multis accidit etiam participium in dus, praecipuè Accusativum regentibus; ut à Loquor, loquens, loquuturus, loquutus, loquendus.
A Communibus veniunt quatuor participia, ut à Largior, largiens, largiturus, largitus, largiendus.
Ab Impersonalibus nulla exstant participia praeter Poenitens, decens, libens, lubens, pertaesus, poenitendus, pudens, pudendus, pigendus.
Participia degenerant in nomina Participialia.
1. Cùm alium casum quàm suum verbum, regunt, ut Amans pecuniae.
2. Cùm componuntur cum dictionibus, cum quibus ipsorum verba componi non possunt, ut [Page 173] Infans, indoctus.
3. Cùm comparantur; ut, Amans, amantior, amantissimus.
4. Cùm tempus non significat; ut, Sapiens, sponsa.
Participia praesentis temporis non rarò fiunt Substantiva, modò masculini generis; ut, Oriens: modò foeminini; ut, Consonans: modò neutrius; ut, Accidens: modò communis; ut, Appetens.
Participia praesentis variantur tribus Articulis; ut, Hic, haec, & hoc Amans, sicut Felix.
Participia reliquorum temporum variantur tribus terminationibus; Amatus, ta, tum; Amaturus, ra, rum; Amandus, da, dum, sicut Bonus.
Cap. 40. De Adverbio.
V. Adverbium explanat Verbum. Species Adverbiorum sunt 33.
ADVERBIUM est pars Orationis adjecta aliis vocibus (sed praecipuè Verbis) ad sensum & significationem earum perficiendum & explanandum.
Significationes Adverbiorum sunt multae, quarum varietas ex Verborum circumstantiis colligenda est.
Secundùm eorum significationem quaedam dicuntur Adverbia | Loci eáque | In Loco; ut, Hic, illic. |
Ad Locum; ut, Huc, illuc. | ||
A Loco; ut, Hinc, illinc. | ||
Per Locum; ut, Hac, illac. | ||
Temporis; ut, Nunc, tunc, hodie; usque Temporis & Loci est. | ||
Numeri; ut, Semel, bis, ter, iterum. | ||
Ordinis; ut, Indè, denique, demum. | ||
Interrogandi; ut, Cur? quare? unde? | ||
Vocandi; ut, Heus, ô, eho. | ||
Affirmandi; ut, Certè, nae, profectò, scilicet. | ||
Negandi; ut, Non, haud, minimé. | ||
Jurandi; ut, Pol, aedipol, hercle. | ||
Hortandi; ut, Agè, sodes, sûltis. | ||
Concedendi; ut, licèt, estò, sit-sané. | ||
Prohibendi; ut, Nè, non. | ||
Adulandi; ut, Amabo. | ||
Optandi; ut, Ʋtinam, ô si. | ||
Congregandi; ut, Simul, unà, pariter. | ||
Segregandi; ut, Seorsim, gregatim, bifariam. | ||
Eligendi; ut, Potiùs, imò, satiús. | ||
Excludendi; ut, Tantùm, modò, solúm. | ||
Includendi, sive negatae solitudinis; ut, Non modò, non solùm, nedum. | ||
Diversitatis; ut, Aliter, secus. | ||
Propinquitatis; ut, Obviàm, praestò. | ||
Intendendi; ut, Valdè, nimis, funditùs, omnino. | ||
Remittendi; ut, Vix, aegrè, paulatim, pedetentim. | ||
Restringendi; ut, Quatenus quoad, in-quantùm. | ||
Rei non peractae; ut, Penè, ferme. | ||
Explanandi; ut, Putà, utpote, nimirum, i. e. (id est) viz. (videlicet) q. d. (quasi dicat). | ||
Dubitandi; ut, Forsan, forsitan, fortassis. | ||
Eventûs; ut, Fortè, fortuitò, fortè fortunâ. | ||
Demonstrandi; ut, En, ecce, sic, itá. | ||
Similitudinis; ut, Sic, sicut, ceu, tanquam, velut. | ||
Quantitatis; ut, Parùm, minimè, satis, abunde. | ||
Qualitatis; ut, Bene, malè, & quae in e desinunt ab Adjectivis trium terminationum; ut, Doctè, pulcrè: item in er ab Adjectivis trium Articulorum; ut, Graviter, feliciter. | ||
Comparandi; ut, Tam, quàm, minks, aequè, magis atque. |
Adverbia ab Adjectivis derivata more Adjectivorum comparantur, sed solâ terminatione differunt; ut, Doctè, doctiùs, doctissimè; fortiter, fortiùs, fortissimé.
[Page 179] Similiter & Bene, meliùs, optimè; saepè, saepius, saepissimè; nuper, nuperrimè, cum paucis aliis.
Aliquando Neutra Adjectiva induunt formam Adverbiorum, ad Graecorum imitationem; ut, Recèns, pro recenter; Torvùm pro torvê.
Cap. 41. De Conjunctione.
VI. Conjunctio voces & sententias conjungit. Species ejus quoad significationem sunt 17. Quoad Ordinem quatuor.
CONjUNCTIO est pars Orationis, quae voces & sententias aptè connectit.
Quoad potestatem five significationem Conjunctionum aliae sunt | Copulativae, quae & sensum & verba copulant; ut, Et, que, nec. |
Suspensivae, quae orationem suspendunt sive aliud exspectari faciunt; ut, Cùm, tum, &, vel, geminatae. | |
Disjunctivae, quae sensum disjungunt, verba verò copulant; ut, Aut, sive, vel. | |
Causales, quae caussam reddunt superioris sententiae; ut, Nam, enim, quia. | |
Discretivae, quae discretionem faciunt; ut, Sed, verò, at, ast. | |
Conditionales, quae conditionem implicant; ut, Si, sin, nisi, dum. | |
Exceptivae, quae aliquid excipiunt; ut, Ni, nisi, quin, alioquin. | |
Interrogativae, quae interrogant; ut, Nè, an, utrum. | |
Dubitativae, quae dubitant; ut, An, num, nunquid. | |
Rationales, sive Illativae, quae ex ratione proposita [Page 181] conclusionem inferunt; ut, Ergò, ideo, itaque. | |
Continuativae, quae membra orationis ordine continuant; ut, Deinde, porrò, proinde, insuper. | |
Concessivae, sive Adversativae, quae aliquid concedunt cui posterior sententia adversetur; ut, Etsi, quanquam, licèt, tametsi, quamvis. | |
Redditivae earundem, quae ad Concessivas relatae diversam sententiam superiori reddunt; ut, Tamen, attamen, veruntamen. | |
Electivae, quae ostendunt praecedens membrum sententiae praeferri; ut, Quàm, ac, atque. | |
Diminutivae, quae diminuunt sensum; ut, Saltem, vel. | |
Expletivae, vel Completivae, quae ornatûs gratiâ sententiam complent; ut, Quidem, autem, scilicet, enimvero. | |
Conjunctiones adverbiales, vel Adverbia conjunctiva, quae tenui discrimine ab adverbiis discernuntur; ut, Quando, proinde. |
Quoad Ordinē sunt | Praepositivae, quae in sententiarum exordio ponuntur; ut, Nam, quare, at. |
Subjunctivae, sive Postpositivae, quae secundum, tertium, vel quartum locum in clausula occupant; ut, Quidem, quoque, verò, enim. | |
Communes, quae indifferenter & praeponi & postponi possunt; ut, Ergò, igitur, itaque, sed. | |
Encliticae sive Inclinativae, quae affixae praecedenti voci, accentum suum in ejus ultimam syllabam inclinant; ut, Que, nè, ve, dum, sis, nam. |
Cap. 42. De Praepositione.
VII. Praepositio aliis vocibus praepoponitur. Praepositiones sunt 54. Quarum alii sunt, 1. Separabiles. 2. Aliae Inseparabiles.
PRAEPOSITIO est pars Orationis quae aliis vocibus praeponitur,
vel in | Appositione; ut, Ad Scholam. |
Compositiont; ut, Advenio. |
Praepositiones sunt vel | 1. Separebiles. |
Sive | |
2. Inseparabiles. |
1. Separabiles sunt, quae & in & extra Compositinem usurpantur; de quarum regimine dicemus, LIB. 3. CAP. 8.
Ex his enim triginta una Accusativum regunt, viz.
Ad. | Erga. | Praeter. |
Apud. | Extra. | Prope, |
Adversús. | Infra. | Propter. |
Adversúm. | Inter. | Secundúm. |
Ante | Intra. | Secus. |
Cis. | Juxta. | Supra, |
Citra. | Ob. | Trans. |
Circum. | Penés. | Versús. |
Circa. | Per. | Ʋltra. |
Circiter. | Poné. | |
Contra. | Post. |
Quas aliqui quatuor versibus complectuntur.
- Ad, penès, adversùs, cis, citra, circiter, extra,
- Erga, apud, ante, secus, trans, supra, versus, ob, infra,
- [Page 185]Ʋltra, post, praeter, propter, propè, ponè, secundùm,
- Per, circum, circa, contra, juxta, inter, & intrá.
- Duodecim verò regunt Ablativum; A, ab, abs, absque, coram, cum, de, è, ex, prae, pro, sine.
Quinque serviunt utrisque casui; Clam, in, sub, subter, super; unicum tenus gaudet Ablativo singulari, & Genitivo plurali.
2. Inseparabiles sunt, quae nunquam extra Compositionem inveniuntur.
Am, | ut, | Ambio. |
Di, | Diduco. | |
Dis, | Disttrabo. | |
Re, | ut, | Recipio. |
Se, | Sepono. | |
Con, | Convivo. | |
Ve, | Vesanus. |
Praepositionum significatio non tam regulis, quàm assiduo legendi ac scribendi usu discenda est.
Quaedam Praepositiones suis casibus postponi solent; viz. Cum, ut quibuscum; tenus, ut pube tenus; versùs, ut Londinum versús: quibus addi potest usque, ut ad Orientem usque.
Praepositiones cùm sine casu ponuntur fiunt Adverbia; ut, Coràm laudare, clàm vituperare.
Quaedam Adverbiorum, Conjunctionum, & Praepositionum, pro variâ eorum significatione, modò Adverbia, modò Conjunctiones, modò Praepositiones censeri possunt.
Quaedam Praepositiones procreant Adjectiva Comparativi & Superlat. gradûs, ut videre est, Cap. 17. l. 2.
Cap. 34. De Interjectione.
VIII. Interjectio caeteris partibus orationis interjicitur.
INterjectio est pars Orationis quae subitò prorumpentem animi affectum demonstrat.
[Page 187] Tot igitur sunt Interjectiones, quot sunt animiperturbati motus, viz.
- Exultantis; ut Evax, vah, io.
- Dolentis; ut, Heu, hoi, hei, oh, ah.
- Timentis; ut, Atat.
- Admirantis; ut, Papae.
- Indignantis; ut, Hem, vah.
- Vitantis; ut, Apage, apagite.
- Vocantis; ut, Eho, ho, io.
- Laudantis; ut, Euge, eja.
- Deridentis; ut, Huî.
- Exclamantis; ut, Oh, proh.
- Imprecantis; ut, Malùm, vae malúm.
- Fastidientis; ut, Phy.
- Minantis; ut, Vae,
- Ridentis; ut, Ha, he, he.
- Silentium orationi injungentis; ut, Au, 'st, pax.
Aliquando Nomina, Verba, & aliae voces interjiciuntur more Interjectionum; ut, Infandùm, amabò, malùm, mirabile dictu, &c.
LIB. III. DE SYNTAXI.
Syntax is debitam partium Orationis Compositionem docet. Per Regulas
SYNTAXIS, sive Constructio, est tertia pars Grammatices, quae debitam partium Orationis inter se Compositionem docet.
Ea verò est debita Compositio, quâ veterum probatissimi, tum in scribendo, tum in loquendo sunt usi.
Syntaxeos partes duae sunt, | Concordantia. & | CAP. 1. |
Regimen. | CAP. 2. |
Cap. 1. De Concordantiâ.
1. Concordantiae.
COncordantia est dictionum constructio secundùm earum in accidentibus quibusdam convenientiam.
Sunt autem Concordantiae tres, | Prima inter Nominativum & Verbum. s. I. |
Secunda inter Substantivum & Adjectivum. §. II. | |
Terria inter Antecedens & Relativum. §. III. | |
Quibus adjungi possunt Regulae | De casu Relativi. §. IV. |
De Interrogativo & Redditivo. §. V. |
§. I. Regula primae Concordantiae.
VErbum Personale cohaeret cum Nominativo Numero & personâ; ut,
- Praeceptor legit, vos verò negligitis.
- Dum felis dormit, saliunt mures.
1. Obs. Nominativus primae vel secundae personae rarissimè exprimitur; ut,
Absque Deo nihil possumus.
1. Exc. Nisi caussâ discretionis; viz. cùm diversa studia significamus.
Tu ludis, ego studeo.
2 Exc. Aut Emphasis gratiâ; viz. cùm plùs significamus, quàm expressè dicimus; ut,
Tu es patronus, tu pater, si deseris tu, perimus.
2. Obs. Verbum Substantivum saepissime subauditur; ut, Nulla salus bello.
Qualis Dominus, talis Servus.
3. Obs. Saepe reticentur & alia verba; ut,
Cornici oculum. (* configere)
Sus ad lutum. († redibit)
§. II. Regula secundae Concordantiae.
ADjectivum cum Substantivo, genere, numero, & casu consentit; ut,
Rara avis in terris, nigróque simillima cygno Vera fides.
Canis festinans coecos parit catulos.
1. Obs. Adjectivum Substantivè positum supplet locum Substantivi; ut,
- Doctus pauper indocto divite praestantior est.
- Omnia mala sunt fugienda.
- Vir bonus est commune bonum.
§. III. Regula tertiae Concordantiae.
3. Tertiae.
RElativum (qui) cum Antecedente concordat genere, numero, & personâ; ut,
- Vir sapit, qui pauca loquitur.
- Prima, quae vitam dedit, hora carpsit.
- Leve fit, quod bene fertur onus.
N. B. Antecedens (ferè) est dictio quae Relativum antecedit, & à Relativo refertur.
Nominativus, Substantivum, & Antecedens dicuntur Supposita, quia Verbo, Adjectivo, & Relativo in Concordantia (quae etiam à quibusdam Apposita vocantur) quasi supponuntur atque ea sustentant: hinc
1. Obs. In orationibus quae ad homines tantùm pertinent Suppositum saepe subauditur; ut,
- Sic vulgò dicunt.
- Boni discunt seduli.
- Bona bonis prognata.
- Qui nimiùm properat, seriùs absolvit.
- Quae nocent, docent.
2. Obs. Aliquando oratio, membrum orationis, verbum Infiniti modi, Adverbium cum Genitivo, aut dictio pro se posita, supplent locum Suppositorum; ut,
- Ingenuas-didicisse-fideliter-artes, emollit mores.
- Diluculo-surgere saluberrimum est.
- Partim signorum sunt combusta.
- In-tempore-veni, quod omnium rerum est primum.
- Saepe vale dicto, rursus sum multa loquutus.
[Page 185] 3. Obs. Suppositum quandoque cum Verbo, vel Adjectivo, vel Relativo sensu magis quàm voce convenit. ut,
- Turba ruunt. Vterque deluduntur.
- Gens armati pugnant.
- Ubi illic scelus est qui me perdidit?
4. Obs. Verbum, Adjectivum, aut Relativum inter duo supposita diversorum numerorum, aut generum collocatum, cum alterutro convenire potest; ut,
- Amantium irae amoris redintegratio est.
- Paupertas visum est magnum onus.
- Animal plenum rationis, quem vocamus hominem.
- Avis (qui vel) quae passer appellatur.
5. Obs. Plura Supposita singularia per Conjunctionem copulata saepe Verbum, vel Adjectivum, vel Relativum plurale exigunt, atque haec cum Supposito digniore quadrabunt; ut,
- Ego & tu, qui studemus seduli, sumus in tuto.
- Tu atque ille, qui sedetis tam supini, cavete ne vapuletis.
N. B. Suppositi dignitas spectatur secundùm | 1. Genus. aut, |
2. Personam. |
1. Dignior enim est persona prima quàm secunda, aut tertia, & dignior secunda quàm tertia.
2. Dignius etiam est masculinum genus quàm foemininum, aut neutrum, & dignius foemininum quàm neutrum.
Exc. At in rebus inanimatis neutrum genus adhibetur tanquam dignius; ut,
- Arcus & calami sunt bona.
- Virga tua & baculus tuus (ipsa) me consolata sunt.
6. Obs. Cùm Verbum vel Adjectivum pluribus Suppositis respondet, cum viciniore convenit expresse, cum reliquis per supplementum; ut,
- Cubas ubi ego, coenas quando nos.
- Maritus & uxor est irata.
Exc. Attamen quando est comparatio vel similitudo, Verbum vel Adjectivum convenit cum remotiore Supposito; ut,
- Ego meliùs, quàm tu, scribo.
- Divina lex, sicut mel, dulcis est.
7. Obs. Pronomen Primitivum includi vel subintelligi in Possessivo videtur, ideóque Relativum aut Adjectivum cum tali Primitivo saepe concordant; ut,
- Nil meâ refert, qui sum natu maximus.
- Scripta cùm mea nemo legat, vulgò recitare timentis.
§. IV. Regula de casu Relativi.
Quibus addas, 4. De casu Relativi.
QUoties nullus Nominativus interseritur inter Relativum & Verbum, Relativum erit Verbo Nominativus; ut,
- Qui antè non cavet, pòst dolebit.
- Quod rarum charum.
- Facilè inveniat baculum qui cupit caedere canem.
At si Nominativus Relativo & Verbo interponatur, Relativum regetur à Verbo, aut ab alia dictione in eadem oratione; ut,
- Saepe vincas patientiâ quem non vincas impetu.
- Si non potes quod vis, id velis quod possis.
- Cujus umbram veneror.
- Cui similem non vidi.
[Page 199] 1. Obs. Sicuti Relativum Verbo Nominativus, ità Adjectivo Substantivum fieri potest; ut,
- Qui malis gaudet alienis bis miser est.
- Felix quem faciunt aliena pericula cautum.
2. Obs. Nomina Interrogativa & Indefinita regulam Relativi sequuntur, quae semper praecedunt verbum sicuti Relativum; ut,
Qualis erat? Talis erat, qualem nunquam vidi.
§. V. Regula de Interrogativo, & ejus Redditivo.
5. De Interrogativo & Redditivo.
INterrogativum & ejus Redditivum ejusdem casûs, & temporis erunt; i. e. quo casu vel tempore quaeritur, in eodem respondebitur; ut,
Quid agitis? Studemus.
Quis dives est? Qui nîl cupiat. Quis pauper? Avarus. Quid rerum nunc geritur in Anglia?
Consulitur de Religione.
1. Obs. Fallit haec regula, quoties diversa vocum natura diversos casus exigit; viz.
1. Quoties interrogatio fit per Cujus, ja, jum; ut,
Cujum pecus? Aegonis.
2. Aut per dictionem variae Syntaxeos; ut,
- Furtine accusatur, an homicidii? Ʋtroque, vel de utroque.
- Quanti constitit? Denario.
3. Quoties per Possessivum respondere licet; ut,
- Cujus est hic codex? Meus.
- Cujus est haec domus? Paterna.
Cap. 2. De Regimine Nominum.
2. Regiminis 1. Nominum
REgimen est constructio dictionum, secundùm quam praecedens quaeque dictio regit certum casum vel modum sequentis.
Est autem Regimen | Nominum, Cap. 2. |
Pro nominum, Cap. 3. | |
Verborum, Cap. 4. | |
Participiorum, Cap. 5. | |
Adverbiorum, Cap. 6. | |
Conjunctionum, Cap. 7. | |
Praepositionum, Cap. 8. | |
Interjectionum, Cap. 9. |
Omnes enim partes orationis regunt casus, exceptâ Conjunctione, quae tamen certos modos & tempora postulat.
Nomina regunt quatuor casus: viz. | Genitivum, §. VI. |
Dativum, §. VII. | |
Accusativum, §. VIII. | |
Ablativum, §. IX. |
§. VI. Regula de Nominibus Genitivum regentibus.
6. Genitivo
GEnitivum regunt.
I. Substantiva: Quum enim duo Substantiva diversae significationis concurrant, posterius in Genitivo ponitur; ut,
- Timor domini est initium sapientiae.
- Verbum Dei manet in aeternum.
1. Obs. Sin duo vel plura Substantiva sint ejusdem rei, in eodem casu ponentur; ut,
- Pater meus vir amat me puerum.
- Marcus Tullius Cicero Princeps Oratorum.
2. Obs. Genitivus possessoris saepissimè in Adjectivum possessivum mutatur; ut,
- Patris domus, vel Paterna domus.
- Heri filius, vel herilis filius.
3. Prius Substantivum quandoque per Ellipsin subauditur; ut,
- Ad *Templum. Stae Mariae.
- †Servum. Hujus video Byrrhiam.
- Tertio *Die. Kalendarum.
4. Adjectivum in neutro genere Substantivè positum Genitivum postulat; ut,
- Quantum quisque suâ nummorum servat in arcá, Tantum habet & fidei
- Non videmus id manticae quod in tergo est.
Sic & alia Graecorum imitatione; ut,
- Nigrae lanarum nullum bibunt colorem,
- Canum degeneres caudam sub alvum reflectunt.
5. Nomina qualitatem denotantia ad laudem vel vituperium rei efferentur in Ablativo vel Genitivo post Nomen vel Verbum Substantivum; ut,
- Ingenui vultûs puer, ingenuique pudoris.
- Contemptissimus quisque solutissimâ est linguâ.
6. Opus & usus pro necesse, gaudent Ablativo; ut,
- Quid verbis opus est.
- Ʋsus est viginti minis.
Opus verò pro necessarius variè construitur; ut,
- Dux nobis opus est.
- Quae tibi opus sunt para.
II. Adjectiva quae desiderium, notitiam, memoriam, curam, timorem, aut ejusmodi animi affectionem significant; ut, Est natura hominum novitatis avida.
[Page 205] Mens est praesaga futuri.
Vive memor mortis. Timidus procellae,
Rudis literarum.
III. Verbalia in ax; ut,
Virtus est vitiorum fugax.
Tempus edax rerum.
IV. Partitiva; ut, Aliquis vestrûm.
Ʋtrum horum mavis accipe.
V. Partitivè posita; viz. quae per de, è, ex, de, aut inter exponuntur, cujusmodi sunt,
1. Interrogativa quaedam; ut Quis fratrum?
An quisquam hominum est aequè miser ut ego?
2. Certa Numeralia; viz. Cardinalia & Ordinalia; ut, Quatuor judicum.
Sapientum octavus quis fuerit nondum constat.
3. Comparativa & Superlativa; ut,
Manuum fortior est dextra.
Digitorum medius est longissimus.
1. Obs. Haec tamen in alio sensu Ablativum exigunt cum praepositione; ut,
Primus ab Hercule. Tertius ab Aenea:
2. In alio verò sensu Dativum; ut,
Nulli pietate secundus.
3. Usurpantur etiam cum Praepositionibus per quas Genitivus exponi solet; ut,
Est deus è vobis alter. Solus de plurimis.
Primus inter omnes.
VI. Ingens praetereà Adjectivorum turba, (viz. Compos, reus, exsors, particeps, &c.) crebrâ lectione meliùs addiscenda; ut,
Compos voti. Reus furti. Omnis culpae exsors.
Illius consilii particeps.
De quibus videsis LINACRUM & DISPAUTERIUM.
§. VII. Regula de nominibus Dativum regentibus.
7. Dativo.
DAtivum regunt.
I. Adjectiva quibus significatur
1. Commodum aut Incommodum; ut,
- Sis bonus ô felixque tuis.
- Patriae idoneus, utilis agro.
- Turba gravis paci, placidaeque inimica quieti.
2. Similitudo aut Dissimilitudo; ut,
- Est finitimus Oratori Poëta. Aequalis Hectori.
- Veritati dissentaneum.
3. Voluptas; ut, Jucundus omnibus.
4. Submissio; ut, Parenti supplex.
5. Relatio ad aliquid; ut,
- Otium tibi molestum erit.
- Invia virtuti nulla est via.
6, Huc referuntur ex Con Praepositione composita; ut, Mihi cognatus.
1. Obs. Quaedam tamen ex his quae Similitudinem significant Genitivo gaudent; ut,
- Domini similis es.
- Par hujus erat. Affinis sceleris vel sceleri.
2. Obs. Communis, alienus, immunis, proprius, conscius, & superstes variis casibus serviunt; ut,
- Commune animantium omnium.
- Mors omnibus communis est.
- Hoc mihi tecum commune est.
- Alienum consilii. Alienus ambitioni.
- Alienus à Scevolae studiis.
- Immunis hujus mali. Omnibus immunis.
- Immunes ab illis malis sumus.
- Proprium est stultorum. Mihi proprium.
- Mihi nullius culpae conscius sum.
- [Page 209]Is conscius illi facinori fuit.
- Superstes dignitati suae vixit.
- Superstes omnium rerum.
3. Obs. Natus, commodus, incommodus, utilis, inutilis, vehemens, aptus, ineptus, par, aequalis, interdum etiam Accusativo cum Praepositione junguntur; ut,
- Natus ad gloriam. Calcei ad pedes apti.
- Homo ad nullam partem utilis.
- Virtutes ipsae inter se aequales & pares. Cic.
II. Verbalia in bilis accepta passivè; ut,
- Multis ille bonis flebilis occidit,
- Nulli flebilior quàm tibi.
§. VIII. Regula de Nominibus Accusativum regentibus.
ADjectiva regunt Accusativum significantem magnitudinis mensuram; ut,
Altus pedem. Latus manum.
Crassus tres digitos. Septem pedes longus.
Sed interdum regunt | Genitivum; ut, Areae lat [...] pedum denum. |
Ablativum; ut, Fons latus pedibus tribus. |
§. IX. Regula de Nominibus Ablativum regentibus.
A Blativum regunt.
1. Comparativa (Nomina, Verba, & Adverbia) quum exponuntur per quàm, aut post se habent nomen significans mensuram excessûs; ut,
- Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
- Nullum theatrum veritati conscientiâ majus est.
- Ʋno pede altior. Viribus praestare.
[Page 211] 1. Obs: Tantò, quantò, multò, paulò, nimiò, eò, quò, hòc, aetate, natu, utrique gradui apponuntur, ut,
- Longè caeteris peritior est, sed non multò melior.
- Quò quis indoctior, eò impudentior.
- Maximus aetate. Minimus natu.
II. Dignus, indignus, praeditus, captus, contentus, extorris, fretus, ut,
- Dignus es odio.
- Indignum sapientis gravitate.
- Omni virtute praeditus. Captus oculis.
- Sorte tuâ contentus abi.
- Extorris suâ domo. Fretus tuâ clementiâ.
Obs. Dignus & indignus interdum etiam Genitivum vindicant, ut, Militia operis digna tui.
Magnorum non indignus avorum.
III. Nomina diversitatis, Ablativum sibi cum Praepositione subjiciunt, ut, Aliud ab hoc. Alter ab illo.
Et nonnunquam Dativum, ut huic diversum.
IV. Adjectiva & verba quae ad copiam egestatémve pertinent, interdum Ablativo, interdum & genitivo gaudent, ut, Amor & melle & felle est foecundissimus.
- Res est soliciti plena timoris amor.
- A more abundans. Cares virtute.
- Dives nivei pecoris. Dives agris.
- Expers fraudis. Gratiâ beatus.
- Macte sis virtute. Integer vitae.
1. Obs. Ex his quaedam junguntur Ablativo cum Praepositione, ut, Vacuus irae, irâ, ab irâ.
V. Quodvis Nomen aut Ʋerbum admittit Ablativum,
1. Instrumenti, ut, Ense validus. Melior remis. Daemona non armis, sed morte subegit IESUS.
[Page 213] 2. Causae: ut, Pallidus irâ.
- Deteriores licentiâ.
- Invidus alterius rebus macrescit opimis.
3. Circumstantiae, modi actionis aut rei; ut,
- Nomine Grammaticus, re barbarus.
- Troianus origine, Syrus natione.
- Jam veniet tacito curva senecta pede.
1. Obs. Sed Ablativo caussae aut modi aliquando additur Praepositio; ut,
- Imparatus à pecuniâ. Cic.
- Summâ cum humanitate tractavit hominem.
VI. Adjectiva & Verba mercandi regunt Ablativum pretii; ut,
- Vilis viginti minis. Asse carus.
- Nec gemmis, nec purpurâ venale, nec auro.
- Multo sanguine ac vulneribus ea victoria stetit.
- Mercede docuit. Vili venit triticum.
- Addicere denario. Locare solido.
- Habitat decem minis.
1. Obs. Haec tamen sine Substantivis posita, Verbis subjiciuntur in Genitivo; viz. Tanti, quanti, pluris, minoris; as,
- Non vendo pluris quàm alii, sed minoris.
- Tanti valent res, quanti vendi possunt.
N. B. Ablativus absolutê ponitur expresso Participio vel subaudito; ut,
- Rege veniente hostes fugerunt.
- Me duce.
Et resolvitur per Dum, cùm, si, &c.
VII. Adjectiva, & Verba Passiva, & Neutralia, significantia aliquam proprietatem vel passionem, possunt regere Accusativum, vel Ablativum, significantem partem in qua est proprietas aut passio; ut,
- Aeger pedes, vel pedibus. Aegrotat animo magis quàm corpore.
- Rubet capillos. Ruber crine.
1. Obs. Sed pars affecta interdum in Genitivo ponitur; ut, O te felicem cerebri!
Angis te animi.
2. Obs. Graecae Phrases sunt:
- Caetera laetus. Caetera similis.
- Huic vocem colorem similis est.
Cap. 3. De Regimine Pronominum.
2. Pronominum.
MEî, tuî, suî, nostrî, vestrî ponuntur cùm passio; sed Meus, tuus, suus, noster, vester, cùm actio vel possessio significatur; ut,
Pars tuî. Pars tua. Imago nostrî. Imago nostra.
Amor suî. Amor suus.
1. Obs. Possessiva verò interdum pro Primitivis usurpantur; ut, Meâ caussâ fecit, i. e. meî.
2. Obs. Nostrûm & vestrûm sequuntur Distributiva, Partitiva, & Comparativa, & Superlativa; ut, Aliquis vestrûm. Major vestrûm. Maximus natu nostrûm.
3. Obs. Meus, tuus, suus, noster, vester, quosdam Genitivos post se recipiunt; viz. ipsius, solius, unius, duorum, trium, omnium, plurium, paucorum, & Genitivos Participiorum qui referuntur ad Primitivum in Possessivo inclusum; ut,
- Ex tuî ipsius animo conjecturam feceris.
- Nostros vidisti flentis ocellos.
II. Ipse & idem omnibus personis adjungi possunt; ut
- Ego-ipse videbo. Idem perge facere.
- Ipse Plato dixit. Hic idem fecit.
Idem regit aliquando Dativum; ut,
[Page 217] Invitum qui servat idem facit occidenti.
Sed frequentiùs Ablativum cum praepositione, ut, Idem cum illo.
III. Ille eminentiam rei denotat; Iste verò contemptum, ut, Alexander ille. Iste homuncio.
Hic ad posterius & propius antepositum; ille ad prius & remotius usitatissimè refertur; ut,
Agricolae contrarium est Pastoris propositum; ille sructum è terra sperat; hic è pecore.
Chap. 4. De Regimine Verborum.
VErba regunt | Nominativū | Casum, | §. X. |
Genitivum | §. XI. | ||
Dativum | §. XII. | ||
Accusativum | §. XIII. | ||
Ablativum | §. XIv. |
Quibus accidunt Regulae | De variam constructionem habentibus. §. XV. |
De Modo infinito, Gerundiis, & Supinis. §. XVI. | |
De tempore, Spatio, & loco. §. XvII. | |
De Impersonalibus. §. XVIII. |
§. X. Regula De Verbis Nominativum Regentibus.
3. Verborum. cum 1. Nominativo.
Verba Substantiva, passiva quaedam, & Verba gestûs, utrinque nominativum expetunt, ut,
- Deus est summum bonum.
- Fides Religionis nostrae fundamentum habetur.
- Malus Pastor dormit supinus.
- Hic evadet vir doctus.
1. Obs: Omnia ferè Verba post se Nominativum habebunt Adjectivi nominis, quod cum supposito verbi, casu, genere, & numero concordat, ut,
- Terra manet immobilis. Scribo rarissimé.
- Boni discunt seduli. Loquor frequens.
§. XI. Regula De Verbis Genitivum Regentibus.
2. Genvo.
GEnitivum regunt.
I. Sum, quoties significat possessionem aut ad aliquid pertinere, ut,
- Haec domus est patris.
- Adolescentis est majores natu revereri.
Boni Pastoris est tondere pecus non deglubere.
1. Obs: At hi Nominativi meum, tuum, humanum, &c. usurpantur ubi officium aut munus subintelligi videtur per Ellipsin. ut,
Non est meum contra Autoritatem Senatûs dicere.
Humanum est irasci; Belluinum verò saevire.
Regium est benefacere.
II. Verba aestimandi.
- Parvi penditur probitas.
- Plurimi passim fit pecunia.
- Non hujus te facio, qui me pili aestimas.
- [Page 221]Aequi, boni consulo, vel facio.
1. Obs. Aestimo Ablativum etiam adsciscit; ut,
- Magno virtus aestimanda est.
- Tribus denariis aestimavit.
2. Obs. Valeo cum Genitivo, frequentiùs autem cum Accusativo, & Ablativo junctum reperitur; ut,
Tanti valet. Valet duos asses, vel duobus assibus.
3. Obs. Dicimus etiam, Pro nihilo puto, habeo, duco, &c.
III. Verba accusandi, damnandi, monendi, & absolvendi, Genitivum criminis, vel poenae postulant; ut, Qui alterum incusat probri eum ipsum se intueri oportet.
- Socratem innocentissimum capitis condemnabunt.
- Admonuit me errati.
- Furti absolutus est.
1. Obs. Vertitur hic Genitivus aliquando in Ablativum vel cum Praepositione, vel sine Praepositione; ut, Condemnabo te eodem crimine.
- Accusatur furti an stupri? Ʋtroque, vel de utroque.
- Putavi eâ de re admonendum esse te.
IV. Satago, misereor, miseresco; ut
- Is rerum suarum satagit, Miserere laborum.
- Generis miseresce tui.
1. Obs. At misereor & miseresco rariùs cum Dativo leguntur; ut,
Huic misereor. Miseresce malis.
V. Reminiscor, obliviscor, & memini; ut,
Datae fidei reminiscitur. Proprium est stultorum, aliorum vitia cernere, oblivisci suorum.
Faciam ut meî semper memineris.
1. Obs. Et haec Accusativum etiam desiderant; ut,
Reminiscor lectionem. Obliviscor carmen.
VI. Quaedam etiam more Graecorum Genitivum admittunt; ut,
- Desine mollium querelarum. Hor.
- [Page 223]Tempus desistere pugnae. Virg.
- Dignus est omni malo qui erubescit fortunae. Curt.
§. XII. Regula de Verbis Dativum regentibus.
3. Dativo.
DAtivum regunt,
Omnia verba acquisitivè posita; ut,
- Huic habeo non tibi.
- Non omnibus dormio.
- Mihi istic nec seritur, nec metitur.
Atque huic regulae appendent Verba,
1. Significantia Commodum aut Incommodum; ut,
- Non potes mihi commodare nec incommodare.
- Bonis nocet qui malis parcit.
2. Comparandi; ut,
- Parvis componere magna.
- Fratri se adaequavit.
1. Obs. His autem interdum additur Accusativus aut Ablativus cum Praepositione; ut,
- Si ad eum comparatur nihil est.
- Comparo Virgilium cum Homero.
3. Dandi & reddendi, ut, Fortuna multis nimiùm dedit,, nulli satis.
Ingratus est qui gratiam bene merenti non reponit.
4. Promittendi ac solvendi, ut, Haec tibi promitto.
Aes alienum mihi numeravit.
5. Imperandi aut nuntiandi, ut,
- Imperat, aut servit collecta pecunia cuique.
- Quid de quoque viro, aut cui dicas saepe caveto.
[Page 225] 6. Fidendi, ut, Mulieri nè credas, nè mortuae quidem. Hoc tuae mando fidei.
7. Obsequendi & repugnandi, ut,
- Semper obtemperat pius filius patri.
- Ignavis precibus fortuna repugnat.
8. Minandi & irascendi, ut.
- Vtrique mortem minatus est.
- Irascor tibi.
9. Sum, cum compositis, praeter possum, ut,
- Ʋrbi pater est, Vrbique maritus.
- Multa petentibus desunt multa.
Obs. Item Sum & suppetit pro habeo, ut,
- Velle suum cuique est.
- Sunt nobis mitia poma.
- Pauper non est cui rerum suppetit usus.
2. Obs. Sum cum multis aliis geminum adsciscit Dativum; ut,
- Exitio est avidis mare nautis.
- Rex pius est Reipublicae ornamento.
- Speras tibi laudi fore, quod mihi vitio vertis.
10. Composita cum Adverbiis Satis, bene, malè, & Praepositionibus, prae, ad, con, sub, ante, post, ob, in, inter, ut,
- Benefecit multis, malefecit nulli.
- Neminem tibi antepono.
- Auditis aliquid novus adjicit Autor.
1. Obs. Pauca ex his mutant Dativum aliquoties in alium casum; ut
- Praestat ingenio alius alium.
- Interdico tibi aquâ & igni.
2. Obs. Sed Praeeo, praecedo, praecurro, & quaedam alla Composita cum prae Accusativo potiùs junguntur, ut,
Praeibis me.
[Page 227] 3. Obs. Saepe fit Pleonasmus sive redundantia Dativorum Mihi, tibi, sibi, ut,
Suo sibi hunc jugulo gladio.
4. Obs. Aliquando Dativus figuratè ponitur pro Accusativo cum Praepositione, & à nonnullis dicitur octavus casus, ut,
- It clamor caelo pro ad caelum.
- Solstitium pecori defendite, pro à pecore.
§. XIII. Regula de Verbis Accusativum Regentibus.
4. Accusativo.
Verba Transitiva exigunt Accusativum, ut,
- Deum time. Regem honora.
- Filii est, revereri parentes.
- Torva Leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam.
1. Obs. Verba absoluta Accusativum admittunt cognatae significationis & aliquando Ablativum, ut,
- Ʋivo vitam vitâ diu vivere.
- Endymionis somnum dormis
- Gaudebant gaudium valdè magnum..
- Longam ire viam. Ire rectâ viâ.
- Morte obiit repentinâ.
2. Obs. Quaedam etiam figuratè Accusativum habent, ut,
- Olet hircum. Sonat hominem.
- Eadem peccat. Curios simulant & Bacchanalia vivunt.
3. Verba Rogandi, docendi, vestiendi, duplicem regunt Accusativum, unum personae, alterum rei, ut,
- Tu modò posce Deum veniam.
- Multa hominem fames docet.
- Induit se calceos, quos priùs exuerat.
[Page 229] 4. Sed interdum mutant alterum Accusativum in Dativum vel Ablativum, cum, vel sine Praepositione; ut,
Induo te tunicâ, vel tibi tunicam. Senatum edocet de itinere. Veniam oremus ab ipso.
§. XIV. Regula de Verbis Ablativum regentibus.
5. Ablativo.
ABlativum regunt. | De quibus in Regimine Nominum supra dictum est, p. 211. |
I. Quodvis Verbum, modò iste Ablativus sit | |
1. Instrumenti. | |
2. Caussae. | |
3. Modi Actionis. | |
II. Verba Pretii. | |
III. Verba proprietatem vel passionem significantia. | |
IV. Verba Abundandi, & Implendi. |
V. Certa quaedam Deponentia & Neutra, viz.
Fungor, | ut | Qui adipisci veram gloriam volunt Justitiae fungantur officiis. |
Fruor, | Optimum est alienâ i nsaniâ frui. | |
Ʋtor, | In re malâ, animo si bono utare, juvat. | |
Vescor, | Vescor carnibus. i | |
Nitor, | Nitor meis viribus. Virtute decet non sanguine n ti. | |
Dignor | Haud equidem tali me dignor honore. | |
Prosequor, | Prosequor te amore. | |
Muto, | Mutat quadrata rotundis. | |
Munero, | Regni eum societate muneravit. | |
Supersedeo, | Exemplorum multitudine supersedendum est. | |
Communico, | Communicabo te semper mensâ meâ. | |
Afficio. | Afficio te gaudio, cum paucis aliis. |
VI. Verba quae vim comparationis obtinent, ut,
- Praefero hunc multis gradibus.
- Paulo intervallo illum superat.
- Deforme est ab iis virtutibus superari, quos dignitate praestas.
VII. Verba accipiendi, distandi & auferendi Ablativum cum Praepositione optant, ut,
- Audivi ex multis. Longè distat à nobis.
- Eripui te à malis.
1. Obs. Vertitur hic Ablativus aliquando in Dativum. Eripuit illi vitam.
VIII. Mereor Ablativo adhaeret cum Praepositione De, ut, De me nunquam bene meritus es.
Catilina pessimè de Republica meruit.
IX. Verba passiva admittunt Ablativum cum Praepositione, & interdum Dativum, ut,
- Virgilius legitur à me.
- A cane non magno saepe tenetur aper.
- Honesta bonis viris, non occulta, petuntur.
1s Obs. Caeteri casus manent in passivis qui fuerunt activorum, ut,
- Accusaris à me furti.
- Habeberis ludibrio.
2. Obs. Vapulo, veneo, liceo, exsulo, fio, Passivorum constructionem habent; i. e. Ablativum admittunt cum Praepositione, vel Dativum, ut,
- A Praeceptore vapulabis.
- Malo à cive spoliari, quàm ab hoste venire.
- Quid fiet ab illo? virtus parvo pretio licet omnibus.
- Cur à conviviis exsulat Philosophia?
§. XV. De Verbis variam constructionem habentibus.
Cum diversa significatione.
EIdem verbo diversi casus diversae rationis apponi possunt, ut,
Dedit mihi vestem pignori, te presente, propriâ manu.
II. Haec variam habent constructionem,
- 1. In eâdem significatione, viz.
- 1.
Adulo tibi. Adulor te. - 2. Aspersit
- mihi labem.
- me labe.
- 3. Attendo
- tibi,
- te.
- 4. Consentio
- tibi,
- te cum.
- 5.
Dissentio tibi, à te Dissideo tecum. - 6 Dono
- tibi librum,
- te libro.
- 7. Illudo
- tibi,
- te.
- 8 Impertio
- tibi fortunas meas,
- te fortunis meis.
- 9. Induo
- tibi tunicam,
- te tunicâ.
- 10. Instravit
- equo penulam.
- equum penulâ.
- 11. Interdico tibi hanc rem, vel te hâc re.
- 12. Medicor
- gnato tuo,
- istum morbum.
- 13. Moderor
- affectui,
- affectum.
- 14. Obtrecto
- laudem,
- laudi.
- 15. Praestolor
- tibi,
- te.
- 16. Prohibeo
- te domo.
- tibi domum.
- 17. Subeo
- tectum,
- tecto.
- 2. In diversâ significatione.
- 1. Accedo
- tibi, i. e. Assentior.
- te, i. e. Adeo.
- 2. Aemulor
- tibi, i. e. Invideo.
- te, i. e. imitor.
- 3. Ausculto
- tibi, i. e. Obedio.
- te, i. e. Audio.
- [Page 235]4.
Caveo tibi, i. e. periculum à te averto. te, i. e. declino. à te, de te, i. e. do aliquid ad cautionem. - 5. Cedo
- tibi.
- urbe.
- librum.
- 6. Consulo
- tibi, i. e. consilium do, vel prospicio.
- te, i. e. consilium à te peto.
- in te, i. e. statuo.
- 7. Contingit
- mihi, i. e. accidit.
- me, i. e. tangit:
- 8. Cupio,
- tibi, i. e. faveo.
- te, i. e. expete.
- 9. Deficit
- mihi, i. e. deest.
- me, i. e. destituit.
- à me, i. e. in alteram partem transit.
- 10.
Do, tibi literas, i. e. ut ad aliquem feras. Mitto, ad te literas, i. e. ut legas. - 11.
Foenero, tibi, i. e. do ad usuram. Foeneror, abs te, i. e. accipio ad usuram. - 12. Laboro
- febri.
- de salute publicâ.
- 13.
Metuo, Timeo, te, vel à te. i. e. nè mihi noce [...]s. Formido tibi, vel de te, i. e. sollicitus sum. - 14. Memini tuî, te. de te.
- 15. Potior urbis. Potior voto.
- 16. Recipio
- tibi, i. e. promitto.
- te, i. e. accipio,
- domum, i. e. confero.
- 17. Refero
- tibi, i. e. narro.
- ad te, i. e. propono.
- 18. Renuntio
- muneri, i. e. recuso.
- consulem, i. e. declaro.
- 19. Solvo
- tibi, i. e. satisfacio.
- te, i. e. libero.
- [Page 237]20. Studeo.
- huic, i. e. operam do.
- hoc, i. e. cupio.
- 21. Vaco
- nugis, i. e. operam do.
- ad nugas, i. e. otium habeo.
- culpâ, i. e. careo.
- 1. Accedo
- 1.
Vacat locus.
Caetera docebit usus.
§. XV. Regula de Infinitivo Modo.
De Infinito modo.
I. VErba Infinita quibusdam tum Verbis tum Adjectivis subjiciuntur; ut,
- Vis fieri dives Pontice? nîl cupias.
- Et erat tum dignus amari.
- Audax omnia perpeti. Patiens vocari.
1. Obs. Pro Nominativo Accusativum ante se statuunt; ut, Jubeo te abire.
Gaudeo te bene valere.
Atque resolvuntur per quòd & ut; ut, Jubeo ut tu abeas. Gaudeo quòd tu bene valeas.
2. Obs: Utrinque eosdem casus habet; ut, Hypocrita cupit videri justus, vel se videri justum. Natura beatis omnibus esse dedit si quis cognoverit uti.
3. Obs. Ponuntur interdum absolutè per Ellipsin; ut,
Haeccine fieri flagitia? i. e. decet.
Agnus trepidare. i. e. coepit.
§. XVII. Regula de Gerundiis.
De Gerundiis. Di. Do. Dum.
GErundia & Supina regunt casus suorum Verborum; ut,
[Page 239] Ʋtendum est aetate. Auditum concionem.
Et se habent ut nomina utriusque numeri.
In | Di | tanquam | Genitivi | Casûs |
Dum | Accusativi | |||
Do | Ablativi |
ut, | Occasio studendi. |
Aptus ad studendum. | |
Fessus studendo. |
Huic est quòd,
1. Gerundia in Di pendent à quibusdam tum Substantivis tum Adjectivis; ut,
- Non est narrandi locus.
- Amor sceleratus habendi. Certus eundi.
- Peritus jaculandi. Illorum videndi gratiâ.
- Licentia deripiendi pomorum.
1. Obs. Infinitivus aliquando loco hujus Gerundii ponitur; ut, Peritus medicari.
2. Gerundia in Do pendent ab his Praepositionibus A, ab, abs, de, è, ex, cum, in, pro; ut,
- Ignavi à discendo citò deterrentur.
- Rectè scribendi ratio cum loquendo, conjuncta est.
1. Obs. Ponuntur & absque Praepositione; ut, Docendo discimus.
3. Gerundia in Dum pendent ab his Praepositionibus, inter, ante, ad, ob, propter; ut,
Inter coenandum hilares este.
Christus moriebatur propter nos redimendum.
1. Obs. Cùm significatur necessitas ponuntur citra Praepositionem, addito Verbo est cum Dativo expresso vel subintellecto, ut,
Abeundum est mihi. Orandum est ut sit mens sana in corpore sano.
N. B. Saepe vertuntur Gerundia in Participalia in Dus, quae suis Substantivis conveniunt; ut,
- Legendis veteribus proficies.
- [Page 241]Ad Accusandos homines duci praemio proximum latrocinio est.
§. XVIII. Regula de Supinis.
De Supinis. Ʋm. U.
I. PRius Supinum sequitur Verbum aut Participium significans motum ad locum; ut,
Spectatum veniunt.
Cur te is perditum?
1. Obs. Illa verò Do venum, do filiam nuptum, latentem habent motum.
2. Poëticè dicunt, Eo visere. Vado videre.
II. Posterius sequitur nomina Adjectiva; ut, Facile factu. Turpe dictu.
§. XIX. Regula de Tempore.
De Tempore.
FRequentiùs usurpantur
1. In Ablativo, quae significant partem temporis, i. e. quando; ut,
- Nemo mortalium omnibus horis sapit.
- Nocte vigilas, luce dormis.
2. In Accusativo, quae durationem temporis denotant, i. e. quamdiu; ut,
- Hyemem totam stertis:
- Noctes atque dies patet atri janua Ditis.
1. Obs. Interdum additur Praepositio; ut,
Ante tres menses. Per tres annos. In paucis dicbus. Circa id aetatis. Id tempus. per vel sub.
§. XX. Regula De spatio Loci.
De Spatio.
SPatium loci in Accusativo effertur, interdum & in Ablativo; ut,
- A rectâ conscientiâ transversum pedem nè discedas.
- Nec multis inter se passibus absunt.
§. XXI. Regula de Loco.
De Loco.
NOmina loci, cùm apponuntur Verbis significantibus actionem aut motum,
1. In loco, ad locum, à loco, aut per locum; si sint nomina Appellativa vel nomina majorum locorum viz. Regionum &c. adduntur ferè cum Praepositione; ut, In foro versatur.
- Vivo in anglia. Ad templum abiit.
- Venit per Galliam In Italiam.
- Profectus est ex oppido.
1. Obs. Sed omittitur aliquando Praepositio; ut Italiam petiit.
2. In loco aut ad locum (si sint propria nomina Urbium aut oppidorum) primae vel secundae Declinationis & Singularis numeri, Genitivum; sin tertiae declinationis & pluralis duntaxat numeri, Ablativum admittunt; ut,
- Quid Romae faciam? Londini vixit.
- Athenis natus est. Romae Tibur amo ventosus, Tibure Romam.
3. Ad locum (si sint propria) ponuntur in Accusativo, ut,
- Eo Londinum ad merces emendas.
- [Page 245]Concessi Cantabrigiam.
IV. A loco aut per locum, (si sint propria) ponuntur in Ablativo; ut
Profectus est Londino (vel per Londinum) Cantabrigiam. Discessit Londino.
Obs. Humus, militia, bellum, Domus, & Rus propriorum sequuntur formam; ut,
- Domi bellique simul viximus.
- Rure educatus est.
- Ego rus ibo. Ite domum.
- Rure reversus est.
- Nuper domo exiit.
§. XXII. De Regimine Impersonalium.
De Impersonalibus. 1. Activis. 2. Passives.
1. IMpersonalia activae vocis regunt.
I. Genitivum, viz. Interest, refert, & est pro interest, ut, Interest omnium rectè agere.
Refert multùm Christianae Reipublicae Episcopos doctos & pios esse.
1. Obs. Praeter Ablativos meâ, tuâ, suâ, nostrâ, vestrâ, & cujâ, as,
- Tuâ refert teipsum nôsse.
- Ʋestrâ parvi interest.
II. Dativum, viz. Accidit, certum est, contingit, constat, confert, &c. quae acquisitivè ponuntur; ut,
Peccare nemini licet. Emori per virtutem mihi praestat, quàm per dedecus vivere.
Stat mihi casus renovare omnes.
III. Accusativum 1. solum, viz. Juvat, decet, delectat, oportet, ut, Dedecet viros muliebriter rixari.
2. Cum Praepositione Ad, viz. attinet, pertinet, spectas.
Ad te attinet. Spectat ab omnes bene vivere.
3. Cum Genitivo, viz. Poenitet, taedet, miseret, miserescit, pudet, piget, ut,
- Suae quemcunque fortunae poenitet.
- Taedet me vitae.
II. Impersonalia passivae vocis similes cum Personalibus passivis casus obtinent; ut,
- Mihi istic nec seritur, nec metitur.
- Itur Athenas. Dormitur totam noctem.
- Ab hostibus constanter pugnatur.
I. Obs. Sed & horum casus interdum non exprimuntur; ut, Quid agitur in ludo literario? Studetur.
Cap. 5. De Regimine Participiorum.
5. Participiorum.
PArticipia regunt casus suorum Verborum; ut, Fruiturus amicis.
Consulens tibi. Septem vocati sapientes.
1. Obs. Sed cùm fiunt nomina Genitivum postulant; ut, Alieni appetens. Cupientissimus tuî.
2. Obs. Quae in Dus verò Dativum; as,
Mihi exorandus est.
3. Obs. Exosus, & perosus, activè significantia regunt Accusativum; ut
Exosus saevitiam.
Passivè verò Dativum; ut,
Exosus Deo & sanctis.
4. Obs. Pertaesus nunc Genitivum, nunc Accusativum regit; ut Pertaesus thalami. Ignaviam suam.
5. Obs. Natus, prognatus, satus, cretus, creätus, ortus, editus, in Ablativum feruntur; ut,
- Nate Deâ.
- Bona bonis prognata parentibus.
- Quo sanguine cretus?
Cap. 6. De Regimine Adverbiorum.
6. Adverbiorum. 1. Cum Casu.
§. I. De Adverbiis quae casus regunt.
ADverbia regunt,
Nominativum, viz. En & ecce, demonstrandi; ut, En Priamus. Ecce duo altaria.
1. Obs. Exprobrantis verò Accusativo junguntur; ut, En habitum. Ecce alterum.
2. Genitivum, viz. Adverbia loci temporis & quantitatis; ut, Ʋbi gentium. Quò terrarum. Tunc temporis. Abunde fabularum. Satis verborum. Partim virorum.
1. Obs. Sic & ergô pro caussâ, ut, Illius ergô.
2. Obs. Pridie & postridie Genitivum aut Accusativum regunt; ut, Pridie ejus diei.
Postridie Kalendas, sive Kalendarum.
3. Obs. Minimè gentium peculiaris phrasis est.
3. Dativum, viz. quae derivantur à Nominibus Dativum regentibus; ut, Venit obviàm illi.
Canit similiter huic. Sibi inutiliter vivit.
1. Obs. Sunt & hi Dativi Adverbiales Tempori, luci, vesperi; ut, Tempori surgendum. Vesperi cubandum. Luci laborandum.
4. Accusativum Praepositionis unde sunt profecta; ut, Propiùs urbem. Proximè Hispaniam.
N. B. Plùs, minùs, ampliùs, Nominativo, Genitivo, Accusativo & Ablativo, junguntur; ut,
- Plus trecenta vehicula. Plùs quinquaginta hominum.
- Plus quinginta passus. Plus eo.
§. II. De Adverbiis quae Modos regunt.
Cum Modo.
UBi, postquam, & cùm, Indicativum regunt; ut, Cùm faciam vitulâ pro frugibus, ipse venito.
Et Subjunctivum; ut,
Cùm canerem Reges, & praelia, Cynthius aurem vellit.
Donec pro quousque regit Indicativum; ut, Cogere donec oves stabulis numerúmque referre jussit.
Aut Subjunctivum; ut,
Donec ea aqua, quam adjeceris, decocta sit.
Donec pro quamdiu regit Indicativum; ut,
Donec eram sospes.
Dum de re imperfectâ, regit Indicativum; ut,
Dum apparatur virgo.
Dum quod te dignum est facis.
Dum pro quamdiu, dummodo, & donec, regit Subjunctivum; ut, Dum prosim tibi.
Tertia dum Latio regnantem viderit aestas.
Quoad pro quamdiu, Indicativum regit; ut,
Quoad exspectes contubernalem.
Aut Subjunctivum; ut, Quoad possem & liceret.
Quoad pro donec regit Subjunctivum; ut,
Omnia integra servabo, quoad exercitus huc mittatur.
Simulac, Simulatque Indicativum regunt; ut,
Simulac belli patiens erat.
Vel Subjunctivum; ut, Simulatque adoleverit aetas.
Quemadmodum, ut, utcunque, sicut, regunt Indicativum; ut, Ʋt salutabis, ità & resalutaberis.
Aut Subjunctivum; ut, Ʋt sementem feceris, ità & metes.
Ʋt pro postquam Indicativum regit; ut.
Ʋt ventum est in Urbem.
[Page 253] Quasi, ceu, tanquam, perinde acsi, haud secus acsi, regunt Subjunctivum; ut,
Quasi non nôrimus nos inter nos.
Atque haec copulant similes casus; ut,
- Novi hominem tanquam te.
- Arridet mihi quasi amico.
Nè Prohibendi Imperativum regit; ut,
Nè saevi tantopere.
Aut Subjunctivum; ut, Hic nebulo magnus est, nè metuas.
Cap. 7. De Regimine Conjunctionum.
7. De Conjunctionibus quae copulant.
§. I. De Conjunctionibus quae Copulant.
COnjunctiones Copulativae & Disjunctivae, cum his quatuor, quàm, nisi, praeterquam, an, similes omnino casus, & aliquoties similes modos & tempora conglutinant; ut, Nox, & amor, vinúmque nihil moderabile suadent.
- Est minor natu quàm tu.
- Nemini nisi sibi placet.
- Petrus & Joannes precabantur & docebant in templo.
1. Obs. Saepe verò dictionum aliqua privata ratio diversos casus, modos, & tempora postulant; ut,
- Emi librum centussi & pluris.
- Vixi Romae & Venetiis
- Tibi gratias egi, atque agam dum vivo.
2. Obs. Cùm & tum, item tum geminatum similes casus copulant;
Amplectitur cùm eruditos omnes, tum in primis Marcellum. Odit tum literas, tum virtutem.
§. I. De Conjunctionibus quae Modos regunt.
Regunt Modos.
ETsi, tametsi, etiamsi, quanquam, in principio Orationis regunt Indicativum; ut,
Etsi nihil novi afferebatur.
Sed in medio Orationis, Subjunctivum; ut,
Me culpas; etiamsi ipse feceris.
Quamvis, & licèt frequentiùs Subjunctivum regunt; ut,
Ipse licèt venias.
Ni, nisi, si, siquidem, quòd, quia, quàm, postquam, posteaquam, vbi pro postquam, nunquam, priusquam,
regunt | Indicativum, aut, | ut, | Quòd tu rediisti, |
Subjunctivum, | (vel redieris incolumis, gaudeo. |
Si regit | Indicativum; ut, Si vales, bene est. & |
Subjunctivum; ut, Si negaveris, vapulabis. |
Si pro quamvis, Subjunctivum; ut,
Non; si me obsecret.
Quando, quandoquidem, & quoniam regunt Indicativum; ut,
Dicite, quandoquidem in molli consedimus herbâ.
Quippe regit Indicativum; ut, Quippe aegrotat.
Quippe qui, Indicativum & Subjunctivum; ut, Quippe qui bis pejeravit, sive pejeraverit.
Qui, cùm Quippe subintelligitur: habens vim Causalem, Subjunctivum; ut,
Stultus es qui huic credas.
[Page 257] Cùm pro quamvis, quandoquidem, & quoniam, regit Subjunctivum; ut,
Cùm sis aptus.
Nè, an, num Interrogandi, regunt indicativum; ut, Superátne?
Dubitandi, Subjunctivum; ut,
Vise num redierit.
Ʋt, caussalis, & pro nè, non, pro quanquam, & utpote Subjunctivum regit; ut,
- Ʋt unà esset tecum.
- Metuo ut substet.
- Ʋt omnia contingant, quae volo.
- Ʋt qui toties fèfelleris.
Ʋt pro postquam, quemadmodum, sicut, & Interrogativum regit Indicativum; ut,
- Ʋt ab urbe discessi.
- Perge facere, ut facis.
- Ʋt est dementia. Ʋt valct?
Cap. 8. De Regimine Praepositionum.
8. Praepositionum.
- 1. Ad Ecclesiam.
- 2. Apud forum.
- 3. Ante obitum.
- 4. Adversos duos.
- 5. Adversùm te.
- 6. Cis Tamesin.
- 7. Citra fluvium.
- 8. Circa oppidum.
- 9. Circùm montem.
- 10. Circiter duo millia.
- 11. Contra stimulum.
- 12. Erga populum.
- 13. Extra aedes.
- 14. Inter calicom & labrum.
- 15. Intra domum.
- 16. Infra omnes.
- 17. Juxta fontem.
- 18. Ob praemium.
- 19. Penès illum.
- 20. Per campos.
- 21. Ponè tergum.
- [Page 259]22 Post mortem.
- 23 Praeter casam.
- 24 Propter vicinum.
- 25 Secundùm Aristotelem.
- 26 Secus decursus aquarum.
- 27 Supra captum.
- 28 Trans Alpes.
- 29 Londinum versús.
- 30 Ʋltra Indos.
Duodecim verò regunt Ablativum, viz.
- 1 A Deo.
- 2 Ab inimico.
- 3 Abs quovis.
- 4 Absque pecuniâ.
- 5. Coram praeceptore.
- 6 Cum damno.
- 7 De nugis.
- 8 E fonte.
- 9 Ex altâ rupe.
- 10 Prae omnibus.
- 11 Sine pane.
- 12 Pro pauperibus.
- III. Quinque regunt Accusativum & Ablativum.
- 1
Clam patrem, patre. - 2
In tectum. tecto. - 3
Sub noctem, nocte. - 4
Super lapidem, lapide. - 5
Subter terram, terra.
- 1
Quibus addas Tenùs; ut,
Pube tenús. Pectoribus tenús.
Aurium tenús.
1 Obs. Praepositio saepe subauditur; ut,
Exspecto hodie, aut *Ad. summum cras.
Apparuit †Sub. humanâ specie.
2 Obs. Saepe verò redundat; ut, Abstine à vitiis.
Amicos ad vocabo ad hanc rem.
3 Obs. Praepositio in Compositione eundem nonnunquam casum regit quem & extra compositionem regebat; ut,
Praetereo te insalutatum. Decedo magistratu.
[Page 261] 4 Obs. Limen exire. Cursu praevertere ventos, &c. videntur singularia.
Cap. 9. De Regimine Interjectionum.
9. Interjectionum.
QUaedam Interjectionum regunt casus; viz.
1. O Exclamantis Nominativum, Accusativum, & Vocativum; ut,
O festus dies! O fortunatos agricolas! O formose puer! Vocantis verò Vocativum tantùm; ut,
Huc ades ô Galataea!
2. Heus & ohe vocativum; ut,
Heus Syre! Ohe libelle!
3. Pro & proh, ah & vah, Accusativum & Vocativum; ut, Proh Deûm atque hominum fidem!
Proh sancte Jupiter! Ah me miserum! Vah inconstantiam! Ah virgo infelix! Vah scelus!
4. Heu Nominativum, Dativum, & Accusativum, ut,
Heu Pietas.
Heu stirpem invisam. Heu misero mihi.
5. Hem & apage Accusativum; ut, Hem astutias.
Hem Davum tibi. Apage istiusmodi salutem.
6. Hei & vae Dativum; ut, Hei mihi.
Vae tibi.
1 Obs. Interjectiones non rarò absolutè & sine casu ponuntur; ut,
Hei vereor. Quae (malùm) dementia?
2 Obs. Saepe etiam subintelliguntur; ut, Me miserum. Facinus indignum. Credo vos mirari, judices.
Cap. 10. De Figuris dictionis.
De Figuris, 1. Dictionis.
FIgura est novatâ arte aliquâ dicendi forma, sive mutatio formae dictionis aut orationis à communi Ioquendi consuetudine, idque bonorum scriptorum autoritate.
Est autem Figura duplex, | 1. Dictionis: | quae | Etymologiae | accidit. |
2. Constructionis. | Syntaxi |
Figura dictionis, (sive Etymologica) est quae dictionis formam aliquo modo mutat; ejus hae sunt praecipuae species.
1. Prosthesis, (sive adjectio) est appositio literae vel syllabae ad principium dictionis; ut, Gnatus pro natus, tetuli pro tuli.
2. Aphaeresis, (sive detractio) est ablatio literae vel syllabae à principio dictionis; ut, Ruit pro eruit, temnere pro contemnere.
3. Epenthesis, (sive insertio) est interpositio literae vel syllabae in medio dictionis; ut, relligio pro religio, Induperator pro Imperator.
4. Syncope, (sive concisio) est ablatio literae vel syllabae à medio dictionis; ut, Abiît pro abivit, dîxti pro dixisti.
5. Paragoge, (sive productio) est appositio literae vel syllabae ad finem dictionis; ut, Dicier pro dici, emorier pro emori.
6. Apocope, (sive abscissio) est ablatio literae vel syllabae à fine dictionis; ut, Ingenî pro ingenii.
7. Diaeresis, (sive divisio) est divisio unius syllabae in duas; ut, Auläi pro Aulae, evolüisse pro evolvisse.
8. Synaeresis, (sive complexio) est contractio duarum vocalium (quae ad diversas syllabas pertinent) in unā syllabam; ut, Thesei pro Thesei, vêmens pro vehemens.
[Page 265] 9. Metathesis, (sive trajectio) est transpositio literae vel syllabae; ut, Pistris pro pristis.
10. Antithesis, sive Antistoechon, (sive oppositio) est positio litèrae pro litera; ut, Olli pro illi.
11. Tmesis, est dissectio vocis compositae, cujus partibus alia interponitur; ut, Quae mihi cunque placent.
12. Enallage, (sive Antimeria) partes Orationis, earúmque Accidentia alia pro aliis ponit; ut, Populum latè regem, i. e. regnantem. Agnus trepidare, pro trepidabat.
13. Archaïsinus, est vetus & jam obsoletus loquendi mos; ut, Valdè tonit, pro tonuit. Tam nulli consili. pro nullius consilii. Operam abuti.
14. Metaplasmus, (sive transformatio) est quaevis mutatio vocis; ut, Agreste pro agresti.
Cap. 11. De Figuris Constructionis.
2. Constructions.
FIgura Syntaxeos, sive Constructionis, est quae orationis structuram aliquo modo mutat. Ejus Species sunt,
1. Appositio, est duorum vel plurium Substantivorum ejusdem casûs conjunctio; ut, Flumen Rhenus. Ʋrbs Athenae. M. T. C.
Fit autem caussâ, | 1. Restringendae generalitatis; ut, Animal equus. |
2. Tollendae aequivocationis; ut, Canis, astrum. | |
3. Ad proprietatem attribuendam; ut, Erasmus vir exactissimo judicio. |
[Page 267] 2. Syllepsis, est comprehensio indignioris generis vel personae sub digniore; ut,
- Ego & frater sumus candidi.
- Mars & Venus, impliciti laqueis, nudus uterque jacet.
3. Prolepsis, est pronuntiatio quaedam rerum summaria; ut, Duae aquilae volaverunt, haee ab Oriente, illa ab Occidente. Populus vivit, alii in penuriâ, alii in deliciis. Alter alterius onera portate. Curemus aequam uterque partem.
4. Zeugma, est Verbi vel Adjectivi, ad diversa Supposita reductio, ad unum quidem expressè, ad alterum verò per supplementum; ut,
- Joannes fuit piscator & Petrus.
- Maritus & uxor est irata.
5. Synthesis, est Oratio congrua sensu non voce; ut, Gens armati ruunt. Ʋterque laesi sumus. Anser foeta. Duo millia caesi.
6. Antiptôsis, est positio casûs pro casu; ut, Omne genus elegantiá, i. e. omnis generis. Idne estis autores, i. e. ejus.
7. Synecdoche est, eùm id quod partis est, attribuitur toti; ut, Aethiops albus dentes. Saucius frontem, vel fronte. Flores, inscripti nomina regum.
8. Elleipsis, est defectio vocis in Oratione; ut,
Memini * videre, i. e. * me.
Ego continuò * mecum, i. e. * cogitabam.
9. Pleonasmus, est abundantia vocis in Oratione supra necessitatem; ut,
- Vidi his oculis.
- Suo sibi hunc jugulo gladio.
10. Asyndeton, est Conjunctionum in Oratione defectus; ut, Velis, nolis, fiet.
Ede, bibe, lude.
11. Polysyndeton est Conjunctionum in Oratione redundantia; ut,
[Page 269] Somnus, & vinum, & epulae, & scorta, & balneae corpora atque animos enervant.
12. Anastrophe, est cùm Praepositio suo casui postponitur; ut,
Te penès imperium.
13. Synchysis, est ordo Verborum confusus; ut,
Namque1 pilâ7 lippis3 inimicum2 &4 ludere6 crudis5.
14. Hypallage, est mutua casuum permutatio; ut,
Dare classibus Austros.
15. Hellenismus, sive Graecismus est recessus à Latinâ consuetudine in imitationem Graecorum; ut,
Noli pugnare duobus, i. e. contra duos.
Caeterae quae ad ornatum magis Orationis, quâm structuram ejus spectant, à Rhetoricis inquirendae sunt.
LIB. IV. DE PROSODIA.
IV. Prosodia. agit de
PROSODIA est quarta pars Grammatices quae rectam vocum pronuntiationem tradit.
Recta pronuntiatio est, quae observat in unaquāque voce Spiritum, Tonum, & Tempus Syllabarum.
Dicendum ergò in Prosodiâ de | 1. Spiritibus, & | Cap. 1. |
2. Tono, sive Accentibus. | ||
3. Tempore, sive Quantitate Syllabarum, Cap. 2. 3. |
Cap. 1. De Spiritibus & Tonis, sive Accentibus.
1. Spiritibus. 2. Tonīs.
1. SPiritus est ratio proferendi syllabam cum spiritu, estque,
Vel | Asper, quo asperè profertur syllaba; ut, Hamus, homo. |
Lenis, quo syllaba leniter profertur; ut, Amo, omnis. |
2. Tonus, sive Accentus est ratio pronuntiandi syllabam, eandem elevando vel deprimendo; ut, Probitátem, vituperáre.
Est autem Accentus triplex, | 1. Acutus, qui syllabam acuit, sive attollit, & notatur virgulâ obliquâ in dextram asscendente ('). |
2. Gravis, qui syllabam gravat sive deprimit, & notatur virgulâ obliquâ in dextram descendente (`). | |
3. Circumflexus, qui syllabam longiori morâ effert, pariter attollens cum acuto, & deprimens cum gravi, & signatur notâ ex acuto & gravi conflatâ (). |
Tonorum regulae sunt tres.
1. Monosyllaba dictio, brevis, aut Positione longa, acuitur; ut, Mél, párs; at Naturâ longa Circumflectitur; ut, Spês, flôs.
2. In Dissyllabâ dictione, si prior longa fuerit naturâ, & posterior brevis, prior Circumflectitur; ut, Lûna, mûsa; in caeteris verò acuitur; ut, Bónus, Déus, sólers.
3. Dictio Polysyllaba, si penultimam longam habet, sequente longâ, penultimam acuit; ut, Libértas; sequente verò brevi, circumflectit penultimam; ut, Amâre. Românus.
Sin brevem habet penultimam, acuit antepenultimam; ut, Dominus, Póntifex.
Caeterae omnes syllabae in Polysyllabis gravantur, etsi non notentur; ut, Celeberrimus.
1 Obs. Composita à Fácio penultimam acuunt; ut, Benefácis, malefácis.
2 Obs. Composita à Fis, fit, ultimam acuunt; ut, Calefit, malefit.
3. Obs. Grammatici circumflexum cum acuto saepe confundunt, quòd ab eo vix prolatione discernitur.
Quinque sunt quae Tonorum regulas perturbant, five Tonos mutant.
[Page 275] I. Differentia, cujus caussâ
1. Quaedam dictiones Circumflectuntur in ultima; ut, Ablativus primae Declinationis Musâ, quo differat à Nominativo & Vocativo Musa,. Sic ergô pro caussâ differt ab ergò Conjunctione.
2. Quaedam acuuntur, ut Adverbia plurima, nè videantur esse aliae partes Orationis; viz. Ʋnà, aliquò, putà, penè, &c. quae in fine sententiarum acuuntur, in consequentia verò gravantur.
3. Quaedam Antepenultimam suspendunt; ut, Déinde, déorsum, quinimo, intereáloci, nihilóminus, quâtenus, &c. cùm non sunt orationes diversae; ut sunt, Intérea lóci, nihilo minus, púbe ténus, &c.
N. B. Accentûs nota nusquam ferè jam apponitur, nisi differentiae caussâ, tunc enim signatur non tantùm in ultima, sed etiam in penultima, & antepenultimâ; ut, óccido, occido.
II. Transpositio, Praepositiones enim postpositae suis casibus gravantur; ut, Transtra pèr & remos. Te penès imperium.
III. Attractio, cùm scil. ultima syllaba praecedentis dictionis attrahit sibi Accentum Encliticae Conjunctionis; ut, Lumináque laurúsque Dei.
1 Obs. ubi verò manifesta est Compositio, non variatur tonus; ut, itaque, úndique, hiccine.
IV. Concisio, cùm dictiones per Syncopen aut Apocopen castrantur, tunc enim tonum retinent integraedictionis; ut, Virgili pro Virgilii, Arpinâs pro Arpinâtis. Sic hûc, illûc, pro hûcce, illûcce; & Composita à Dic, duc, fac; ut, Benedic, reduc, benefac.
[Page 277] V. Idioma, sive linguae proprietas. Dictiones enim Graecae si integrae ad Latinos veniant, (i. e. si iisdem planè literis proferantur) servant tonum suum; ut, Metamórphosis, Orthographia.
Sin prorsus Latinae fiunt, Latinum quoque tonum servant; ut, Geórgica, Philosóphia, idólum.
N. B. 1. Si ignoretur proprius peregrinae vocis tonus, tutissimum fuerit juxta Latinum accentum illam enuntiare.
2. Syllabae communes (i. e. ubi muta cum liquida sequitur vocalem brevem) in prosa oratione corripiuntur; Célebris, Cáthedra; in aliis verò dictionibus producuntur; ut, Ʋnius, illius, ubique.
3. Interrogatio etiam tonum transfert; ut, Siccine aïs Parmenó?
Cap. 2. De Tempore, sive Quantitate Primarum & Mediarum Syllabarum.
3. De tempore sive quantitate. Primarum. Medinum.
TEmpus sive Quantitas est syllabae pronuntiandae mensura, sive spatium modulandae vocalis, quo scil. moram ejus in pronuntiando metimur.
Secundùm tempus, sive quantitatem Syllaba dicitur | Brevis, quae unum habet tempus, sive quae celeriter pronuntiatur; ut, Lĕgĕrë, cujus tempus breve sic notatur (˘). |
Longa, quae duo tempora habet, sive quae spatium duarum brevium exigit; ut, Aūdīre, cujus tempus longum sic notatur (¯). |
Secundùm ordinem suum quem habent in dictionibꝰ sylae dicūtur | Primae, | quae | primum | locum in dictione quâvis occupant. |
Mediae, | medium | |||
Ʋltimae, | ultimum |
Primarum syllabarum quantitas octo modis cognoscuntur, viz. | I. Positione. |
II. Vocali ante vocalem. | |
III. Diphthongo. | |
IV. Derivatione. | |
V. Compositione. | |
VI. Praepositione. | |
VII. Regulâ. | |
VIII. Exemplo seu Autoritate. |
Mediarum verò peculiaris est cognoscendi modus quem videre licet IX.
I. Juxta Positionem.
1. Vocalis ante duas consonantes, aut duplicem in eadem dictione longa est; ut, Vēntus, āxis, patrī zo. Sed Composita à jugum corripiunt; ut, Bĭjugum.
2. Quòd si consonans priorem dictionem claudat, sequente item à consonante inchoante, vocalis praecedens longa erit; ut,
Majōr sum quām cui possīt fōrtuna nocere.
3. Vocalis brevis in fine dictionis, sequente à duabus consonantibus inchoante, interdum, sed rariùs producitur; ut,
Occultā spolia, & plures de pace triumphos.
4. Vocalis brevis ante mutam sequente liquidâ, communis redditur; ut,
Et primò volŭcri similis, mox vera volūcris.
Longa verò vocalis non mutatur; ut, Arātrum, simulācrum.
II. Vocalis ante alteram in eadem dictione brevis est; ut, Dĕus, nĭhil.
[Page 281] Sed 1. Genitivi in ius, penultimam habent communem; ut, Ʋnius, illius, licèt i in alterĭus semper sit brevis, in alīus semper longa.
2. In quinta declinatione e inter geminum i longa fit; ut, Faciēi.
3. Fi in Fio ubique longa est, nisi sequatur e & r simul; ut,
Omnia jam fīent, fĭeri quae posse negabas.
4. Ohe primam syllabam ancipitem habet; ēheu semper longam.
5. Vocalis ante alteram in Graecis dictionibus subinde longa fit; ut, Dicite Pierides; & in Possessivis; ut, Aenēia nutrix.
Sed Graecarum quantitas à Graecis rectiùs addiscenda est.
6. In peregrinis quantitas est ambigua; ut, Michaël, Abraham.
III. Omnis Diphthongus longa est; ut, Aūrum, Musâ. Syllabae item Contractae; ut, Cōgo, nīl.
Sed prae ante vocalem saepius corripitur; ut, Ver praeit aestatem; rariùs producitur; ut, Domino praeiret Arion. ae in Maeotis est anceps.
IV. Derivata eandem cum Primitivis quantitatem sortiuntur; ut, ămator primâ brevi ab ămo. Excipiuntur tamen quaedam,
Vox, vōcis, | à | Vŏco. |
Lex, lēgis, | Lĕgo. | |
Rex, rēgis, | Rĕgo. | |
Sēdes, | Sĕdeo. | |
Jūnior, | Jŭvenis. | |
Hūmanus, | Hŏmo. | |
Jūcundus, | Jŭvo. | |
Vōmer, | Vŏmo. | |
Lāterna, | Lăteo. | |
Tēgula, | Tēgo. | |
Mācero, | Măcer. | |
Pēnuria, | Pĕnus. |
Dux, dūcis, | à | Dūco. |
Dĭcax, | Dīco. | |
Fĭdes, | Fīo. | |
ărena, ărista, | āreo. | |
Pŏsui, | Pōno. | |
Genui, | Gīgno. | |
Frăgor, | à | Frāngo. |
Frăgilis, | ||
Nŏto, as, | Nōtu. | |
Năto, as, | Nātu. | |
Dĭsertus, | Dīssero. | |
Sŏpor, | Sŏpio. |
Atque alia nonnulla utriusque generis.
V. Composita simplicium quantitatem sequuntur; ut, Pŏtens, impŏtens. Sōlor, consōlor.
1. Excipiuntur tamen | Innŭba, | à Nūbo. | Cognĭtum. | à Nōtum. |
Pronŭba, | Agnĭtum. | |||
Dejĕro, | à Jūro. | Perstĭturus | à Stāturus. | |
Pejĕro, | Restĭturus. |
2. Item Composita à Dīco in dicus; ut, Ma'edĭcus.
3. Ambĭtus Nomen corripitur, ambītus Participium producitur.
4. Idem Masculinum producit i, Neutrum verò corripit.
5. In Compositis.
1. Cum Verbis, prior pars vocis in e desinens corripitur; ut, Valĕdico.
2. Cum particulis, bi, tri, tre, du, eaedem corripiuntur; ut, Bĭceps, trĭceps, trĕcenti, dŭcenti.
3. Cum Nominibus, prior pars exiens in i, y, u, corripitur; ut, Tardĭgradus, Polydorus, cornŭpeta, excipe quīvis & pauca alia.
6. Hae voces ultimam syllabam simplicium, quae communis est, producunt, viz. Ʋbīque, ubīlibet, ibī dem, quandōque, quandōcunque, sed do in quandŏquidem corripitur.
VI. Ex Praepositinibus.
1. A, de, è, se, prae, & quae in a desinunt, ubique producuntur, nisi vocali sequente; ut, Ʋnda dĕhiscens.
2. Pro Latina longa est, praeterquam in istis, [Page 285] Prŏcella, prŏfugus, prŏtervus, prŏnepos, prŏneptis, prŏfanus, prŏfiteor, prōfundus, prŏficiscor, prŏfari, prŏparo, prŏfugio, profectò, prŏpello, prŏpulso. Sed
1. | Propago, gas, & | pro habent ancipitem. |
Propago, gĭnis, |
2. Pro Graeca corripitur; ut, Prŏpheta, prŏlogus, Prŏmetheus, &c. Sed in propino anceps est.
3. Di producitur, nisi in dĭrimo, & dĭsertus.
4. Reliquae Praepositiones, si positio sinat, corripiuntur; nam re in refert pro utile est, à nomine res est, ideóque producitur.
VII. Regula est duplex | 1. De Praeteritis & Supinis dissyllabis. |
2. De primam Praeteriti geminantibus. |
1. Omne Praeteritum & Supinum dissyllabum priorem habet longam; ut, Lēgi, ēmi, mōtum, lātum. Excipiuntur tamen,
1. Sex Praeterita, Fĭdi, bĭbi, dĕdi, scĭdi, tŭli, steti.
2. Novem supina, Dătum, sătum, cĭtum (à cieo) ĭtum, lĭtum, quĭtum, sĭtum, rătum, rŭtum.
2. Primam Praeteriti geminantia, primam itidem brevem habent; ut, Pĕpendi, mŏmordi, spŏspondi.
VIII. Quarum syllabarum quantitas sub praedictas rationes non cadit, à Poētarum usu Exemplo atque Autoritate petenda est; atque haec ratio est omnium certissima & generalissima,
1. Quia regula omnis autoritate veterum nititur.
2. Quia multarum syllabarum modulus non nisi exemplo cognoscitur.
1. Haec primam syllabam habent communem; [Page 287] viz. Britannus, Bithynus, Cacus, Cosyra, Crathys, Creticus, Curetes, Fidene, Gradivus, Hinulus, Hymen, Italus, liquor, liquidus, Lycas, Orion, Pachinus, palatium, Pelion, Pyrene, rudo, Sychaeus, Sycanius, cum quibusdam aliis.
3. Haec verò mediam; Batavus, connubium, Ficedula, malea, Pharsalia, Sidonius, &c.
IX. Mediae syllabae partim eâdem ratione quâ primae, partim etiam 1. ex incrementis Genitivi, atque 2. Conjugationis Analogiâ cognofci possunt.
1. Incrementum Genitivi est quando Nomen plures habet syllabas in Genitivo singulari, quàm in Nominativo; juxta hoc, penultima Nominum crescentium
1. Acutè, longa est.
2. Graviter, brevis est.
2. Analogia Conjugationis est quando verba sequuntur communem regulam conjugandi; & juxta hanc,
a | index | Primae | Conjugationis | longa | est. |
e | Secundae | longa | |||
e | Tertiae | brevis | |||
i | Quartae | longa |
Sed in Do & ejus Compositis, quando primae suut Conjugationis, a brevis est; ut, Dămus, circundămus, dăbis circundăbis, dăre circundăre.
Syllaba rimus & ritis in Praeterito modi Subjunctivi sunt breves; ut, Amaverĭmus, amaverĭtis; in Futuro verò longae; ut, Amaverīmus, amaverītis.
Adjectiva in inus Latina penultimam producunt; ut, Clandestīnus, mediastīnus, &c. Praeter haec sequentia, diutĭnus, crastĭnus, pristĭnus, perendĭnus, hórnotĭnus, serotĭnus, oleagĭnus, fagĭnus, cedrĭnus, carbasĭnus, & reliqua materialia, sive à metallorum nominibus formata in inus; ut, Chrystallĭnus myrrhĭnus, &c. à Graecis deducta.
Cap. 3. De Ultimarum Syllabarum quantitate.
Et ultimarum syllabarum.
ULtimae syllabae numerantur juxta ordinem literarum finalium, sic,
Finita in | A | producuntur; ut, amā, contrā, ergā. |
Excipe, | ||
1. Pută, ită, quiă, ejă. | ||
2. Item omnes casus in a, praeter vocativos in a, à Graecis in as, ut, ô Aeneā, & Ablativum primae declinationis; ut, Musā. | ||
3. Numeralia in ginta, quae a habent communem; ut, Triginta, quadraginta. | ||
B | brevia sunt, ut, ăb. | |
Excipe, | ||
1. Hebraea; ut, Jacōb. | ||
C | producuntur; ut, āc, sīc, & hīc Adverbium. | |
Excipe, | ||
1. Lāc, nĕc, donĕc, quae contrahuntur. | ||
2. Fac, & Pronomen hic sunt communia, item & ejus Neutrum hoc modò non sit Ablativi casûs. | ||
D | brevia sunt; ut, ăd. | |
1. Excipe Hebraea; ut, Davīd. | ||
E | brevia sunt; ut, Marĕ, penĕ, legĕ, scribĕ. | |
Excipe, | ||
1. Voces Quintae Inflectionis in e; ut, Fidē, diē, rē, cum Adverbiis indè enatis; ut, Hodiē, quarē. | ||
2. Fame, quae nunc Tertiae Inflectionis brevis, olim quintae longa fuit. | ||
3. Secundae personae singulares Imperativorum Activorum secundae Conjugationis; ut, Docē, movē, manē. | ||
Sed e in Cave, vide, salve, & vale quandoque etiam corripitur. | ||
4. Monosyllaba in e; ut, mē, tē, cē, praeter quĕ, nĕ, vĕ, Enclyticas Conjunctiones. | ||
5. Adverbia in e, ab Adjectivis deducta; ut, doctē, valdē, item fermē, & ferē. Benĕ tamen & malĕ corripiuntur. | ||
6. Quae à Graecis per n scribuntur; ut, Anchisē, cetē, tempē. | ||
I | longa sunt; ut, Dominī, amarī. | |
Excipe | ||
1. Mihi, tibi, sibi, ubi, ibi, uti pro ut, & cui dissyllabum, quae sunt communia. | ||
2. Nisĭ, & quasĭ quae corripiuntur, ut & Dativi & Vocativi Graecorum quorum Genitivus in os breve exit; ut, Palladĭ, Daphnĭ. | ||
L | corripiuntur; ut, Animăl, mĕl. | |
Excipe | ||
1. Sāl, & Sōl. | ||
2. Hebraea, quae Graecè scribuntur per vocalem longam; ut, Michaēl. | ||
N | producuntur; ut Paeān, Hymēn, nōn. | |
Excipe | ||
1. Forsăn, forsităn, ăn, tamĕn, attamĕn, veruntamĕn. | ||
2. Voces per Apocopen castratas; ut, Mén', vidén'. | ||
3. In cum Compositis; ut, Exĭn, subĭn, &c. | ||
4. Nomina in en, quorum Genitivus ĭnis correptum habet; ut, Carmĕn, pectĕn, tibicĕn. | ||
5. Graeca in on per o parvum; ut, Iliŏu, Peliŏn, Caucasŏn. | ||
6. Graeca in in, yn, & an, quorum Nominativus est brevis; ut, Alexĭn, Ityn, Maiăn. | ||
O | Communia sunt; ut, Amo, virgo, porrò, docendo. | |
Excipe, | ||
1. Obliquos in o, qui semper producuntur; ut, Dominō, servō. | ||
2. Adverbia ab Adjectivis deducta; ut, Tantō, falsō, &c. Sed sedulō, crebrō, mutuō, sunt communia, tutiùs producenda. | ||
3. Monosyllaba in o produ cuntur; ut, dō, stō, item ergō pro caussâ. | ||
4. Ambo, duo, ego, homo, cito, modò cum compositis vix leguntur producta. | ||
5. Graeca per [...] producuntur; ut, Sapphō, nisi descendant à Nominativis in [...] quibus v adimitur; ut, Leo, Plato, quae plerunque corripiuntur. | ||
R | Corripiuntur; ut, Caesăr, torcúlăr, pĕr, diciĕr. | |
Excipe, | ||
1. Fār, lār, năr, vĕr, fur, cūr, & pār, cum compositis. Cor semel apud Ovidium producitur. | ||
2. Graeca in n [...] er; ut, Aēr, cratēr, except patĕr & matĕr. | ||
S | pares cum numero vocalium terminationes habent. | |
as | producuntur; ut, Amās, musās. | |
Except, | ||
1. Graeca quorum Genitivus singularis in dos exit; ut, Archăs, Pallăs. | ||
2. Accusativos plurales nominum crescentium; ut, Heroăs, Phyllidăs. | ||
es | Longa sunt; ut, Anchisēs, sedēs, docēs. | |
Excipe | ||
1. Nomina in es tertiae Decliationis graviter crescentia; ut, milĕs, divĕs. Sed ex his, Cerēs, abiēs, ariēs, pariēs, & pēs cum Compositis longa sunt. | ||
2. Es quoque à sum unà cum Compositis, potĕs, adĕs, prodĕs, obĕs, & penĕs Praepositio corripiuntur. | ||
3. Item Neutra singularia: & Nominativi plurales Graecorum in es breve non eis desinentia; ut, Cacoethĕs, Cyclopĭs. | ||
is | brevia sunt; ut, Parĭs, panĭs, tristĭs. | |
Excipe | ||
1. Obliquos Plurales in is, ut, Musïs, do minīs, & queīs pro quibus. | ||
2. Producentia penultimam Genitivi crescentis; ut, Samnīs, nitis. | ||
3. Quae fiunt in is ab eis Diphthongo; ut, Omnīs, Simoīs. | ||
4. Monosyllaba omnia; ut, Vīs, lis, praeter ĭs, bĭs, & quĭs. | ||
5. Velīs, cum Compositis, malīs, nolīs, item ausīs, faxīs. | ||
6. Secundas personas singulares Indicativi praesentis quartae Conjugationis; ut, Audīs, dormīs. | ||
7. Secundas personas Futuri Subjunctivi, quae sunt communes; ut, dederis, amaveris. | ||
os | producuntur; ut, Herōs, honōs, dominōs. | |
Excipe | ||
1. Compŏs, impŏs, & ŏs ossis. | ||
2. Graeca per o parvum; ut, Delŏs, Palladŏs. | ||
us | corripiuntur; ut, famulŭs, tempŭs. | |
Excipe, | ||
1. Nominativos acutè crescentium; ut, Virtūs, salūs. | ||
2. Genitivos singulares, Nominativos, Vocativos, & Accusativos plurales Quartae Declinationis; ut, hujus manūs, hae manūs, has manūs, ô manūs. | ||
3. Monosyllaba in us, ut, pūs, crūs. | ||
4. Quae à Graecis scribuntur per [...]; ut, Panthūs, cliūs. | ||
Atque piis cunctis venerandum nomen Iësūs. | ||
u | producuntur; ut, Manū, genū. | |
y | & ys corripiuntur; ut, Moly, Tiphys. | |
Ultima cujusque versûs syllaba habetur communis. |
Appendix Grammatices.
Appendix Grammatices, agit De Ordine
HActenus de vocum Elementis, Accidentibus, Constructione & Pronuntiatione, quae quidem, quatuor, quas j am diximus, Partes Grammaticae, tanquam propria & partialia singularum subjecta, constituunt, & ipsam orationem jux'a Regulas Grammatices componendam, (tanquam subjectum hujus Artis, ut Logici dicunt, adaquatum, totale & principale) conspiciunt.
Nunc verò de Croine vocum pauca subjiciemus. Nam & hoc etiam ad finem Grammatici aliquo modo conducit, ut quo ordine voces sint collocandae, ad orationem meliùs eloquendam, aut scribendam intelligat.
Cap. 1. De Ordine vocum Grammatico.
Dictionum sive vocum, 1. Grammatico. 2. Oratorio.
ORdo dictionum est earundem inter se collocatio, ità ut alia necessariò praecedat, alia sequatur.
Est autem Ordo triplex, | 1. Grammaticus, | quem observant | Grammatici | in Oratione cōponendâ. |
2. Oratorius, | Oratores | |||
3. Poëticus, | Poëtoe |
1. Ordo Grammaticus sive naturalis est quando voces in oratione juxta naturam suam collocantur, nullo observato sonorum numero.
Atque hic ordo è sermone vernaculo praecipuè cognoscitur.
Secundùm hunc ordinem composita oratio Translatio dicitur.
[Page 299] In Translatione verò sic collocentur voces.
1. Vocativus, vocandi particulae, & quae ab illis pendent.
2. Nominativus, & quae ab eo pendent.
3. Verbum principale, & quae ab eo pendent, viz.
1. Infinitum. 2. Casus Verbi, & quae ab illis pendent. Hic tamen obser vandum,
1. Adverbium Verbo subjungitur.
2. Substantivum & Adjectivum,
Item Praepositio & suns casus conjungi debent.
3. Interrogativa, Relativa, Indefinita, & Partitiva, Adverbi a quaedam, & Conjunctiones praecedunt alias voces.
4. Impersonale quandoque incipit orationem.
5. Accusativus ante verbum Impersonale exponi debet per quod vel ut.
6. Si quid defuerit suppleri debet.
Exemplum Ordinis Grammatici.
Scipio & Laeli, artes exercitationésque virtutum sunt omnino arma aptissima senectutis; quae cultae afferunt fructus mirificos in aetate omni, cùm vixeris multùm diúque non solùm quia deserunt nunquam, nè quidem in tempore extremo aetatis, quanquam id est maximum; verùm etiam quia conscientia vitae actae bene, recordatióque benefactorum multorum est jucundistima.
Cap. 2. De Ordine vocum Oratorio.
ORdo Oratorius est quando voces in oratione juxta Artem Oratoriam collocantur, observatis quidem certis, sed omninò dissimilibus sonorum numeris.
Juxta hunc ordinem compositae voces prosam sive solutam orationem (quam & [...] Orationem dicimus) constituunt.
[Page 300] In oratione componendâ.
1. Obliquus in principio, Nominativus in medio, & Verbum in in fine collocetur.
2. Adjectivum praecedere, Substantivum vero sequi debet.
3. Inter Adjectivum & Substantivum aliae voces interseruntur.
4. Adverbia, Praepositionésque cum suo casu venustiùs ante Verbum vel Participium suum collocantur.
5. In prosâ versum fugito: citare tamen potes.
6. Principium vel exitum carminis nec principium nec exitum prosae facito.
7. Principii cura sit major, medii penè nulla, clausulae verò maxima.
1. Clausula varianda est maximé.
9. Artificium numeri nunquam longiùs senis à fine syllabis observetur
10. Ex longis omnibus clausula rarior est, rarissima ex omnibus brevibus, at ex temperatione longarum & brevium frequentior.
11. Vocalium in diversis vocibus concursus sit quàm rarissimus.
Exemplum Ordinis Oratorii.
Aptissima omnino sunt, Scipio & Laeli, arma senectutis artes exercitation esque virtutum; quae in omni aetate cultae, cùm multum diúque vixeris, mirificos afferunt fructus; non solùm quia nunquam deserunt, nè in extremo quidem tempore aetatis quanquam id maximum est; verùm etiam quia conscientia bene actae vitae, multorúmque bene factorum recordatio, jucundissima est.
N. B. Neque tamen haec praecepta sunt ita mordicus tenenda, quin ut puer ex doctissimorum observatione potiora iis apprehendat & in compon enda Oratione proprias aures & pulmones consulat.
Cap. 3. De Ordine vocum Poëtico.
3: Poētico. Juxta quem Carmen constituitur. In quo dignoscendisunt.
ORdo Poëticus est quando voces in oratione juxta Artem Poëticam collocantur, observatis quidem & certis & similibus sonorum numeris.
Juxta hunc ordinem constricta Oratio Carmen sive Poëma dicitur.
Carmen | 1. Pro Diversitate | 1. Versûs (qui Graecis Colon sive membrum dicitur), | usitatè dividitur in | 1. Monocólon, quod constat unius generis metro. | ||||
2. Dicólon, ubi duo sunt genera versuum. | ||||||||
3. Tricólon, ubi triplex est metrum. | ||||||||
4. Polycólon, in quo plura metri genera concurrunt. | ||||||||
2. Strophae, sive reditionis ad idē versuū genꝰ | ufitatè dividitur in | 1. Distrophon, | cùm post | seeundum | versum ad primi generis versū redimus. | |||
2. Tristrophon, | tertium | |||||||
3. Tetrastrophon, | quartum | |||||||
4. Pentastrophon, | quintum | |||||||
2. Pro Ratione | Numeri versuum, | usitatè dicitur | Hemistichon | quod continet | dimidium versûs. | |||
Distichon, | duos versus. | |||||||
Tetrastichon, | quatuor versus. | |||||||
Hexastichon, | sex versus. | |||||||
Eteostichon, | annorum numerū. | |||||||
Hemerostichon, | dierum numerū. | |||||||
Acrostichis, cujus initiales, finales, aut mediae literae collectae certum sensum praebent. | ||||||||
Materiae | Comoedia, Tragoedia, Bucolica, Elegia, Ode, Hymnus, Georgica, Satyra, Epigramma, Epitaphium, Epithalamium, Genethliacum, &c. |
In Carmine verò ritè constituendo summa cura adhibenda est ad dignoscendos pedes, & diversa versuum genera. Ex pedibus enim conjunctis fiunt Versus, & ex Versibus Carmen.
Cap. 4. De Pede, & ejus generibus.
[...]: Pes. 1, Simplices. 2. Compositi.
PES est duarum syllabarum pluriúmve constitutio, ex certâ temporum sive quantitatum observatione.
Pes est | 1. Simplex, atque is | 1. Dissyllabus, qui constat ex duabus syllabis. | |
aut | 2. Trissyllabus, qui constat ex tribus syllabis. | ||
2. Compositus, qui constat ex simplicibus pedibus conjunctis. | |||
Dissyllabi pedes sunt quatuor | Spondaeus, | qui constat ex | duabus longis. a |
Pyrrbychius, | duabus brevibus. b | ||
Trochaeus, | priore longâ, & posteriore brevi. c | ||
Iambus, | priore brevi, & posteriore longâ. d |
ut, a Virtūs. b Dĕŭs. c ānnŭs. d ămāns
Trissyllabi sunt octo, | Molossus, | qui constat ex | tribus longis. e |
Tribrachus, | tribus brevibus. f | ||
Dactylus, | primâ longâ, reliquis duabus brevibus. g | ||
Anapastus, | primis duabus brevibus, postremâ longâ. h | ||
Bacchius, | primâ brevi, rel iquis duabus longis. i | ||
Antibacchius, | primis duabus longis, postremâ brevi. k | ||
Amphimacer, | primâ longâ, mediâ brevi, ultimâ longâ. l | ||
Amphibrachus, | primâ brevi, mediâ longâ, ultimâ brevi. m |
ut, e Māgnātēs. f Dŏmĭnŭs. g Scrībĕrĕ. h pĭĕtās. i Hŏnēstās. k Aūdirĕ. l Chārïtās. m Vĕnirë.
Pedes compositi, potiùs pedum conjunctiones quàm pedes à quibusdam vocantur, atque ab aliis omittuntur, tanquam non multùm ad institutum Grammatici pertineant. Hos tamen tetrasyllabos nihilominus adjecimus, propter aliquem eorum usum in Carminibus illis quae ab his nomen acceperunt, viz. Choriambicum, Ionicum, &c.
Pedes igitur compositi praecipui sunt 18. | Proceleusinaticus, | qui constat ex | duobus Pyrrhichiis. a |
Dispondaeus, | duobus Spondaeis. b | ||
Choriambus, | trochaeo & Iambo. c | ||
Antispastus, | Iambo & Trochaeo. d | ||
Diambus, | duobus Iambis. e | ||
Dichoraeus, | duobus Trochaeis. f | ||
Ionicus à majore, | Spondaeo & Pyrrhichio. g | ||
Ionicus à minore, | Pyrrhichio & Spondaeo. h | ||
Epitritus primus, | Iambo & Spondaeo. i | ||
Epitritus secundus, | Trochaeo & Spondaeo. k | ||
Epitritus tertius, | Spondaeo & Iambo. l | ||
Epitritus quartus, | Spondaeo & Trochaeo. m | ||
Paeon primus, | Trochaeo & Pyrrhichio. n | ||
Paeon secundus, | Iambo & Pyrrhichio. o | ||
Paeon tertius, | Pyrrhichio & Trochaeo. p | ||
Paeon quartus, | Pyrrhichio & Iambo. q |
ut, a Hŏmĭnĭbŭs. b Cōnclūdēntēs. c Hīstŏrĭae. d Alēxāndĕr. e Sĕvērĭtās. f Cōmprŏbārĕ. g Cāntābĭmŭs. h Vĕnĕrāntēs. i Sălūtāntēs. k Cōnoĭtātī. l Cōmmū nĭcānt. m īncāntārĕ. n cōnfĭcĕrĕ. o Rĕsōlvĕrĕ. p Sŏcĭārĕ. q Cĕlĕrĭtās.
Ex pedibus au tem Iambus, & Trochaeus, Spondaeus & Dactylus, Anapaestus, & Tribrachus usitatissimi sunt.
Cap. 5. De Versuum variis generibus.
2 Versus, & eorundem 1. Scansio. Cui accidunt, 1. Caesura. 2 Synalaepha. 3. Ecthlipfis. 4 Synaeresis 5. Diaeresis. 5. Systole. 7. Diastole. 2. Depositio. Secundùm quam dicitur, 1. Acatalecticus:. 2. Catalecticus. 3. Brachycatalecticus. 4. Hypercatalecticus. 3. Metrum. Secundùm quod est, 1. Adonicus. 2. Archilochius dactylicus. 3. Alcmanius: 4. Glyconicus. 5. Pherecratius. 6. Aesclepiadaeus. 7. Sapphicus. 8. Phaleucius. 9. Elegiacus. 10. Heroicus. 11. Iambicus. Archilochius Heptameter.
VErsus est oratio justo atque legitimo pedum numero constricta.
Versum composituro discendum est, pedibus ipsum ritè metiri, (sive in suos pedes distinguere) quam Scansionem sive Dimensionem vocant; ut,
Pārvĕ nĕc | īnvĭdĕ|ō sĭnĕ | mē lĭbĕr|ībĭs ĭn|ūrbēm.
Hēi mĭhĭ | quōd dŏmĭ|nō | nōn lĭcĕt | īrĕ tŭ|o.|
[Page 305] Scansioni accidunt hae Figurae.
1. Caesura, quum ità secatur vox ut posterior ejus pars initium sit pedis sequentis; ut;
Sīc canĭ|būs catŭ|lōs sĭmĭ|lēs sīc | mātrĭbŭs | hoedōs.
Species ejus sunt quatuor,
1. Triemimeris, | cùm post | primum | pedem relinquitur syllaba; ut, |
2. Penthemimeris, | secundum | ||
3. Hepthemimeris | tertium | ||
4. Eneemimeris, | quartum |
Illĕ lă|tūs1 nĭvĕ|ūm2 mōl|lī 3 fūl|tūs4 hyă|cīnthō.
Ob Caesuram, syllaba brevis in fine dictionis aliquando extenditur
Post | 1um | pedem, ut | Pēctŏrĭ|lŭs ĭnhĭ|āns spī|rāntĭā cōnsŭlĭt | ēxtā, |
2um | Omnĭă | vīncīt ă|mōr & | nōs cēdāmŭs ă|mōrĭ. | ||
3um | Ostēn|tāns ār|tēm părĭ | tēr ār|cūmquĕ sŏ|nāntĕ. | ||
4um | Illĕ lā|tūs nĭuĕ|ūm mŏl|lī fūl|tūs hyăcĭntho. |
N. B. Invenustus est versus qui Caesurâ caret; ut,
Aūrĕă | cārmĭna I|ūlī | scrībīs | māxĭmĕ | vātūm.
Ʋrbĕm | fōrtēm | nūpēr|cepit | fōrtĭŏr | hōstĭs.|
2. Synalaepha est elisio quaedam vocalis ante alteram in diversis dictionibus; ut,
Sēră nĭ|mīs vī|t' est | crāstĭnă | viv' hŏdĭlē.
At heu, ô, & io nunquam intercipiuntur; ut,
At bĭs ĭ|ŏ Arĕ|thūsā, ī|ō Arĕ|thūsā vŏcāvīt. Interdum etiam Synalaepha negligitur; ut,
Et sūc|cūs pĕcŏ|rī ēt | lāc sūb|dūcĭtŭr | āgnīs.
Tēr sūnt cōnā|tī īm|pōnĕrē | Pē ĭŏ | ossām.
Aliquando fit in fine versûs; ut,
Omn [...]ăă | Mērcūrĭ|ō sĭmĭlīs vō|cēmqŭe cŏlŏrēn | suē Et crīnēs flāvōs.
3. Ecthlipsis est quoties m cum suâ vocali perimitur proximâ dictione à vocali exorsâ; ut,
Mōnstr', hōr|rēnd', īn|fōrm', īn|gēns cūī | lūmĕn ā|dēmt' Olim elidebatur S; ut,
Arbŏrĭ|būs vĕtĕ|rēs dē|cīdĕrĕ | fālcĭbŭs | rāmōs.
[Page 306] 4. Synaeresis est duarum syllabarum in unam contractio; ut,
Sēu lēn|tō fŭĕ|rīnt * āl|vārĭă | vīmĭnĕ | tēxtă.
* pro alvearia.
Fit autem frequentiùs in his dictionibus, Dii, Diis, iidem, iisdem, deinde, deinceps, semianimis, semihomo, semiustus, deest, deero, deerit, anteambulo, anteit, cui, & Genitivis nominum in eus; ut, Ʋlisseus, Ʋlissei, cum multis aliis.
5. Diaeresis, est ubi ex unâ syllabâ dissectâ fiunt duae; ut,
Dēbŭĕrānt fūsōs ēvŏlüīssĕsŭōs. pro evolvisse.
6. Systole est quae longam syllabam corripit; ut, Mātrī lōngă dĕcēm tŭlĕrūnt fāstīdĭă mēnsēs.
7, Diastole est quae brevem syllabam producit; ut, In quēm rēcĭdĭmūs quīcquīd mōrtālē crĕāmur.
Atque haec si reperitur in ultima dictionis syllabâ Caesura frequentiùs dicitur; ut,
Omnĭă | vīncĭt ă|mōr ēt | nōs cē|dāmŭs ă|mōrī.
Versuum genera sunt varia pro ratione | 1. Depositionis, & |
2. Metri. |
1. Depositio est terminatio scansionis, ex quâ versûs abundantiam, plenitudinem, aut defectum cognoscimus.
Secundùm hanc versus dicitur,
1. Acatalecticus, sive perfectus, cui nihil aut superest aut deest; ut,
Mūsae | Jŏvīs | sūnt fī|lĭae.
2. Catalecticus, sive semimutilus, cui in fine deest syllaba; ut,
Mūsae | Jŏvēm | cănē|bānt.
3. Brachycatalecticus, sive mutilus, cui in fine pes deest; ut,
Mūsae | Jŏvīs|gnatae|—.
[Page 307] 4. Hypercatalecticus, sive exuberans, In quo una, aut duae syllabae supersunt, ut;
Mūsae | sŏrō|rēs sūnt Mĭnēr vae.
Mūsae | sŏrō|rēs Pāl|lădīs lugent.
2. Metrum est legitimus pedum numerus, quo versum metimur.
Quoad Metrum versus dicitur.
1. Dimeter, | qui constat pedibus | duobus éstque | 1, Adonius, sive Adonicus, qui constat ex dactylo & spondaeo; ut, |
Gāudĭă | pēllē. | |||
Pēlle tĭ|mōrēm. | |||
2. Archilochius dactylicus qui constat ex duobus dactylis, & syllabâ; ut, | |||
Dīscĭtĕ | jūstĭtĭ|am. | |||
2. Trimeter, | tribus, éstque | 3. Alcmanius, qui constat ex tribus dactylis & syllabâ; ut, | |
Dīscĭtĕ | jūstïtĭ|ām mŏnĭ|tī. | |||
4. Glyconicus, qui constat è spondaeo & duobus dactylis; ut, | |||
Tāndēm | rēgĭă | nōbĭlĭs. | |||
5. Pherecratius, qui constat è spondaeo, dactylo & spondaeo; ut, | |||
Nīgrīs | aequŏră | vēntīs. | |||
Hic versus aliquando pro priori spondaeo habet trochaeum; ut, | |||
Prōdĕ|ās nŏvă | nūpta. | |||
Aliquando Anapaestum; ut, | |||
Sĭmĭlī | sūrgĭt ăb | ŏrtū. | |||
3. Tetrameter | quatuor, éstque | 6. Aesclepiadaeus, qui constat ex spondaeo, dactylo, & syllabâ longâ, & duobus deinde dactylis; ut, | |
Maecē|nās ătă | vīs | edïtĕ | rëgĭbŭs. | |||
4. Pentameter, | quinque, èstque | 7. Sapphicus, qui constat ex trochaeo, spondaeo, & duobus demum trochaeis, ut, Jām să|tīs tēr|rīs nĭvĭs | ātquĕ|dīrae. [Page 308] Post tres versus Sapphicos, Adonicus addi solet. | |
8. Phaleucius, qui constat ex Spondaeo, dactylo, & tribus tandem trochaeis; ut, Quōquō | diffŭgĭ|ās pă|vēns Mă|bili. Nostrum | non pote|ris la|tere | nasum. | |||
9. Elegiacus, qui constat dactylo vel spondaeo, cum syllabâ longâ; & duobus tandem omnino dactylis, cum syllabâ item longâ; ut, (amor. Rēs ēst | sōllĭcĭ | tīplēnă tĭ | mōris Hēimĭhĭ | quōd dŏmĭ | nŏ | nōn lĭcĕt | īrĕtūo | |||
5. Hexameter. | sex, èstque | 10. Heroïcus, qui constat quatuor primis locis è spondaeo veldactylo, quinto dactylo, & sexto spondaeo; ut, Tytïrĕ | tū pātŭ|lae rĕcŭ|bāns sūb | tēgmĭnĕ fāgī Sylvē strēm tĕnŭ|ī Mū|sām mĕdĭtārĭs ă|vēnā. Reperitur etiam spondaeus aliquando in quinto loco; ut, Chāră Dĕ|ūm sŏbŏ|lēs mā gnī Jŏvĭs | īncrē|mēntūm. Est & Heroïcus Tetrameter qui constat ex quatuor postremis Hexametri pedibus; ut, Aūt Ephĕ|sūm bĭmă|rīs vĕ Cŏ|rīnthī. | |
11. Iambicus, qui constat è pedibus Iambicis; ut, Sŭīs | ĕt īp|să Rō|mă vī|rĭbūs | rŭīt. | |||
Est autem hic versus | 1. Purus, sive Legitimus, qui constat è solis Iambis; ut, Phăsē|lŭs īl|lĕ, quēm | vĭdē|tĭs hōspĭtēs; | ||
2. Impurus, qui aliquot in locis recipit pedem diversum Iambo; ut, Jūs ēst | ĭn ār|mīs, ōp|prĭmīt | lēgēs tĭmŏr. | |||
3. Scazon, sive Choliambus, i. e. claudicans Iambus, qui in sexto loco Spondaeum, & in quinto Iambum retinet; ut, Nēc fōn|tĕ lā|bră prō|lŭi | Cäbāl|līnō. | |||
N. B. Recipit Iambicus interdum (ob maiorem gravitatem exprimendam) in locis imparibus (i. e. primo, tertio, & quinto) pro Iambo tribrachum, spondaeum, dactylum, anapaestum; atque in locis paribus (i. e. secundo & quarto) quandoque tribrachum, spondaeum rariùs, ultimum verò locum rarò mutat; & saltem binos pedes Iambos perpetuò sibi servat. | |||
Hic versus etiam diducitur in duo genera usitatiora | 1. Dimetrum, sive tetrametrum, qui constat ex quatuor pedibus quémque metimur | ||
vel | Per dipodiam, i. e. geminū pedem more Graeco; ut, O cār|mĭnūm | dūlcēs | nōtae. | ||
Per monopodiam, i. e. singulos pedes more Latino; ut, O cār|mĭnūm | dūlcēs | nōtae. | |||
2. Trimetrum sive senarium, qui senis constat pedibus, quémque metimur, | |||
Vel | Per dipodiam; ut, Qūi nōs dāmnānt | sūnt hīstrĭōnēs māxĭmī. | ||
Per monopodiam; ut, Qūi nōs | dāmnānt | sūnt hī|strĭō|nēs māxĭmī. | |||
6. Heptameter, | septem, est (que) | 12. Archilochius Heptameter, qui constat quatuor primis pedibus Heroïcis & tribus tandem trochaeis; ut, Sōlvĭtŭr | ācrĭs hy|ēms grā|tā vĭcĕ | vē rĭs|ēt Făvōnĭ: |
Plura qui quaerit, Autores qui de Arte Poëtica fusiùs scripserunt, otiosior consulat.
Et discas oportet, & quod didicisti agendo confirmes, Sen. Epist.
Doctissimorum enim virorum usus pluris faciendus, quàm omnes omnium Grammaticorum Canones. Danesius.
Artifices, solus, qui facit, usus erit. Ovid.
A Synopsis or short view of the Latine GRAMMAR.
- I. Orthographie, which teacheth how to spell words, Lib. 1. It treateth—
- 1. Of Letters. Chap. 1.
- 2. Of Syllables. Chap. 2.
- 3. Of Right Utterance. Chap. 3.
- 4. Of Points in Sentences. Chap. 4.
- II. Etymologie, which treateth of the Eight parts of speech, & their Accidents, Li. 11.
- 1. In general, Chap. 1.
- 2. In particular,
- 1. Of a Noun, and
- 1. its proper Accidents, Chap. 2. which are
- 1. Case, Chap. 3.
- 2. Gender, Chap. 4. the Rules to know which are—
- 1. General,
- 1. Of Substantives
- 1. Proper, Chap. 5.
- 2. Commō, Chap. 6.
- 2. Of Adjectives, Chap. 10.
- 1. Of Substantives
- 2. Special, Of Nouns
- not increasing, Ch. 7.
- increasing
- Long, Ch. 8.
- Short, Ch. 9.
- 1. General,
- 3. Declension
- the first, Chap. 11.
- the second, Chap. 12.
- the third, Chap. 13.
- the fourth, Chap. 14.
- the fifth, Chap. 15.
- To which belong the manner of declining Adjectives, Chap. 16.
- 4. Comparison, Chap. 17. To these belong the Rules of Heteroclits, which are
- Variant, Chap. 18.
- Deficient in—
- Case, Chap. 19.
- Number Chap. 20.
- Redundant, Chap. 21.
- 2. its Kindes, Chap. 22.
- 1. its proper Accidents, Chap. 2. which are
- 2. Of a Pronoun, Chap. 23.
- 3. Of a Verb, and its
- Accidents, Chap. 24.
- Form of the Conjugation
- first, Chap. 27.
- second. Chap. 28.
- third. Chap. 29.
- fourth. Chap. 30.
- [Page]Hitherto belong 1. The Rules to know
- 1. The Preterperfect Tenses Of Verbs in O
- 1. Regular
- Simple, chap. 31.
- Compound, c. 32.
- Simple, chap. 33.
- Compound, and the Preterperfect Tens of Verbs in or, ch. 34.
- 1. Regular
- 2. The Supines of Verbs in O
- 1. Regular
- Simple, chap. 31.
- Compound, c. 32.
- Simple, chap. 33.
- Compound, and the Preterperfect Tens of Verbs in or, ch. 34.
- 2. Irregular, Chap. 35.
- 3. Defective, Chap. 36.
- 1. Regular
- 2. The Forming the Verb Sum, Chap. 37.
- 3. Impersonals and Derivatives, Chap. 38.
- 1. The Preterperfect Tenses Of Verbs in O
- 4. Of a Participle, Chap. 39.
- 5. Of an Adverb, Chap. 40.
- 6. Of a Conjunction, Chap. 41.
- 7. Of a Preposition, Chap. 42.
- 8. Of an Interjection, Chap. 43.
- 1. Of a Noun, and
- III. Syntaxe, which teacheth the due joyning words together, Lib. III. by way of
- 1. Concordance, Cha. 1. conteining the Rule of the
- first Concord. §. 1.
- second Concord §. 2.
- third Concord §. 3.
- Case of the Relative, §. 4.
- Question and Answer, §. 5.
- 2. Of Government
- 1. Of Nouns, Chap. 2. with a
- Gen. Case. 6.
- Dat. Case. 7.
- Acc. Case. 8.
- Abl. Case. 9.
- 2. Of Pronouns, Chap. 3.
- 3. Of Verbs, Chap. 4. with a
- Nom. Case. 10.
- Gen. Case. 11.
- Dat. Case. 12.
- Acc. Case. 13.
- Abl. Case. 14.
- To which also belong the Rules of
- Verbs having divers Constructions. § 15.
- the Infinitive Mood §. 16.
- the Gerunds. §. 17.
- Supines. §. 18.
- Time. §. 19.
- Space. §. 20.
- Place. §. 21.
- Impersonals. §. 22.
- 1. Of Nouns, Chap. 2. with a
- [Page]4. Of Participles. Chap. 5.
- 5. Of Adverbs, Chap. 6. with
- Cases. §. 1.
- Moods. §. 2.
- 6. Of Conjunctions, Chap. 7. which
- Couple Words. §. 1.
- Govern Moods. §. 2.
- 7. Of Prepositions. Chap. 8.
- 8. Of Interjections. Chap. 9.
- 1. Concordance, Cha. 1. conteining the Rule of the
- To Etymologie belong Figures
- Of a Word. Chap. 10.
- Of Construction. Chap. 11.
- To Syntaxis belong Figures
- Of a Word. Chap. 10.
- Of Construction. Chap. 11.
- IIII. Prosodie, which teacheth the right Pronuntiation of Words, Lib. IIII. by observing their
- Spirits and Tones. Chap. 1.
- Quantitie of Syllables
- First & Middle, Chap. 2:
- Last. Chap. 3.
To Grammar after a manner perteineth that which is said concerning the Order of Words, which is | 1. Grammatical, Cap. 1. | |
2. Rhetorical, Cap. 2. | ||
3. Poëtical, Cap. 3. touching which wee consider the sorts of | Feet. Cap. 4. | |
Verses. Cap. 5. |