[Page] HISTORIA ECCLESIASTICA CARMINE ELEGIACO CONCINNATA.

AUTHORE THOMA HOBBIO Malmesburiensi.

Opus Posthumum.

—Fraudesque dolique
Insidiae (que) & vis, & amor sceleratus habendi.
Ovid. Met.

AUGUSTAE Trinobantum: Anno Salutis, MDCLXXXVIII.

Lectori Salutem.

ENtibi, Lector benevole, Hi­storiam Ecclesiasticam; non à Monacho, non à Clerico; sed à Libero, à Philosopho homine, à Thoma Hobbio Malmesburiensi conflatam: qui neque Scholae, ne­que Sectae, neque Partibus, neque Magistris juravit uspiam; & cui tuto credas decurrenti hunc cam­pum, ubi illi neque seritur, neque metitur hilum.

Non haec juvenis lusit; sed bene senex per totam vitam cogitata, jam tandem versibus ligata maluit. Phoe­bi [Page] oracula, primae leges versibus: nec non primus sapiendi Magister Pythagoras nil, nisi carmine sanci­tum, voluit.

Limatiori versu Fastorum libros Ovidius; & alii Historias pompâ quâdam, & Heroico flatu tumentes procuderunt. At quin liceat, Hora­tio duce, aliquando dare Sermoni propiora? &, iisdem avibus, Ri­dentem dicere verum!

Visum est res Christi, & quae Pisca­tores docuere tractanti, humilem Sty­lum magis idoneum esse & popula­rem. Et proinde nudâ indigená (que) sim­plicitate omnia fluunt, sic ut nulla vox quae non Memoriae praesens paratiór­que sit, in versum venit: Ut pii doctique viri, Alter Enchiridion Fi­dei, Alter Mnemosynon Biblicum, [Page] Alter Memoriale Biblicum, & id ge­nus Carminice prolata concinna­runt; non alio fine, quam ut me­moriae inserviretur. Noster quidem mole rerum mentem occupatus, & materia tutus, flores & pigmenta poetica parvi fecit. Non tamen, quod omnia tam siccè, tam religio­sè, quin aliquando incalescat, ali­quando illucescat illa Mens divinior, atque Os magna sonaturum.

Quae philosophice scripsit magna in vestibulo ferunt Mersenni & Gas­sendi nomina; quin & in his poeticis memoretur [...] Edmundus Waller, nobilissimus poeta Anglus, & apud suos quasi Numerorum pa­ter, qui authori Nostro semper in­ter amicissimos fuit; & Monitor non defuisset, si Materia Culpam non protelasset.

[Page] Praeter paròdias nonnullas, nihil hîc cum Virgilio, Ovidio, reliquis­ve poetarum principibus. Noluit de toties recoctis phrasibus, & de communi penu quicquam appone­re. Quid Nobis servum pecus Imita­tores, cum ipsosmet, quos imitan­tur, praesentes habemus? Quis gut­tam quaerit, cui ad manum est ut toto se proluat auro?

Avia Pieridum, ut & ubivis ali­quid novum, & minime tritum meditari amavit. Si in Syllabarum Modulo quandoque negligentior sit, profecto apud veteres poetas (Chri­stianos velim) hoc non insolens fuit. Fortasse & alia sunt quibus non tanti habuit criticorum plebi in om­nibus abblandiri.

[Page] Si quaerant Historici unde ista de Aethiopibus; de Neptuno, de Jo­ve, diisque reliquis convivantibus [...]; videant Ho­merum testem satis luculentum. De Rege Ergamene; & famosâ illâ Sacerdotum strage consulant Dio­dorum Siculum lib. 4. De more isto Aegypti dirimendi lites per Col­lare, & Gemmam, veri indicem, eun­dem habent Diod. Sic. & Aelianum, à quibus V. V. C. C. Seldenus, & Marshamus, & plures alii in sua tra­duxerunt.

Quoad caetera, neque Chrono­logos, neque Philosophos moramur multum. Theologis vero ut quo­dammodo satisfiat nonnulla incum­bit cura. Non quod Thomistas, Scotistas, aut nescio quos Seraphicos, [Page] tanti habeamus; sed Nicaeni Patres, sapientia Graeca, & magnus ille A­thanasius authori nostro horrida bel­la interminantur. At dicendum est eum in istis mysteriis poeticè ali­quando (potius quam Catholicè) de­lirare.

Sed vero & istius Saeculi Divus ille Hilarius, ad Constantinum Au­gustum libro, eadem queritur; Con­scii sumus quod post Nicaenam Syno­dam nihil aliud quam fidem scribimus, dum in verbis pugna est, dum de novi­tatibus quaestio est, dum de ambiguis oc­casio est, dum de Autoribus querela est, dum de studiis certamen est, dum in consensu difficultas est, dum alter alteri Anathema esse coepit, prope jam nemo Christi est. Incertis enim Doctrina­rum verbis vagamur; & aut dum [Page] docemus perturbamur, aut dum doce­mur erramus. Proximi anni fides quid immutationis in se habet? pri­mum quae Homousion decernit taceri, sequens rursus Homousion decernit & praedicat; tertium quae Usiam simpliciter à patribus praesumptam per indulgenti­am excusat, quartum non excusat, sed condemnat. Tandem eo processum est, ut ne (que) penes nos, ne (que) penes quenquam ante nos sanctum exinde aliquid aut in­violabile perseveret; annuas atque men­struas de Deo fides decernimus, decre­tis poenitemus, poenitentes defendimus, defensos Anathematizamus, aut in no­stris aliena, aut in alienis nostra dam­namus: & mordentes invicem, jam absumpti sumus ab invicem. Et ip­semet Constantinus quam dissenti­ens fuit à sacris hujus temporis rixis, [Page] & quam aegre tulit Graeculorum al­tercandi ingenium, Index sit illa ad Alexandrum, &c. Epistola apud Eu­sebium: ubi dolet pro parvis & val­de modicis causis, propter levicu­lam quaestionem, propter parva & vana Sermonum Certamina, ina­nem verborum strepitum, subtilita­tes, futilitates, infantum fatuitates, fratres fratribus committi; & ad necessitatem blasphemiae, aut Schis­matis impelli.

Ad eadem concinit inter Catholi­cos istius saeculi Poetas Aurelius Pru­dentius:

Fidem minutis dissecant ambagibus,
Ut quisque lingua est nequior.
Solvunt ligantque quaestionum vincula
Per Syllogismos plectiles.
Vae Captiosis Sycophantarum strophis,
[Page] Vae versipelli astutiae.
Nodos tenaces recta rumpit regula
Infesta dissertantibus.
Idcirco Mundi stulta delegit Deus,
Ut concidant Sophistica.

Utcunque autem illius saeculi Poetae novum prospicientes campum, in arenam descendunt fervidi: non jam Laestrygonas, Harpyiasque pre­munt, aucupantur; sed Monothe­litas, Pneumatomachos, Homun­cionistas (nova Monstra) Haereticos toto Marte confodiunt.

Et quàm avide ubique sectantur aenigmata illa Sacra, Oidipodas age­re delectati! Nova Mysteriorum segete luxuriantes, & insolito caecu­tientes lumine, mirifico alite aethe­ra petunt. Bellè Noster ille Se­dulius Presbyter, in uno versicu­lo [Page] totum spirans Athanasium!

—una manens deitatis forma perennis
Quod simplex triplicet, quodque est tri­plicabile simplet.
Haec est vera fides—

Nos profectò longe sequimur; entheus ille tandem deferbuit ardor; tali oestro non rapimur; & Nobis non licet esse tam disertis.

Maluit hic Noster inter primos & piscatores Apostolos simplicitatem discere Christianam, quam apud Nicaenos patres, & Graeculos Theo­sophistas cerebellum perdere attoni­tus. Contentus nomine Philosophi, laïco ingenio, & ultra rationale ani­mal parùm sapientis. Sed nollem te, Lector, ulteriùs detineri. Vale, & fruere.

Siquae voces insolentiores sint, habes qua­lem qualem Explicationem.

  • Pag. 5. Ver. 89.
    • Umbri, Umbrarum silii.
    • Somnites, Somnigenae, à Somno prognati.
    • Amenenees, Astheneentes, invalidi, languescentes, [...].
  • p. 6. v. 103. Agyrtis, Montinbanchis.
  • p. 17. v. 348. Alazonibus, Jactatoribus:
  • p. 21. v. 434. Tertia verba Dei, SS. Scriptura. In lib. de Cive, c. 15. triplex verbum Dei, 1. Rationale. 2. Sensibile. 3. Propheticum.
  • p. 22. v. 474. Plemmyris, Mare plenum, seu aestus maximus.
  • p. 26. v. 548. Ephorum, Episcopum.
  • p. 27. v. 367. Bouleuterion, Locus ubi patres consi­debant.
  • p. 37. v. 1239. Cnodula, Animalia magnitudine, aut qualitate noxia.
  • p. 60. v. 1299. Chronometra, Horologium.
  • p. 68. v. 1475. Ovescere, Oves sieri.
  • p. 79. v. 1722. Epodis, Exorcismis, incantationibus.
  • p. 82. v. 1779. Verborum posteritatem, Consequentiam.
  • p. 83. v. 1881. Haeredicus, Haeres.
  • p. 87. v. 1975. Gallimatiam, Inconditam verborum far­raginem.
    • v. 1976. Ducocalanus. Fr. du Coq à l' âne.
    • v. 1979. Lalia, Infantum balbutientium Dea.
  • p. 94. v. 2047. Carolusque agnus, Carolus magnus.
  • p. 100. v. 2175. Vivi-Comburia, De Haeretico Combu­rendo, antea haec in Anglia; sed jam Compendio, per Ordinarium quemlibet, sine ambage. Vid. Stat. H. 4. 2. 15.

HISTORIA ECCLESIASTICA. DIALOGUS.

  • SECUNDUS,
  • PRIMUS,
  • Interlocutores.
Sec.
QUid fers, Prime, novi? Visendae quae fuit urbis
Causa tibi, modò qui ruris ama­tor eras?
Pr.
Rus mihi carcer erat; quo quamvis non male clauso,
Intravit bello praetereunte Metus.
Verum tu quid agis, qui magnâ tutus in urbe
Invito, Musis, Marte, Secunde, vacas?
Sec.
Non facio magni Musas, doctasve sorores,
Sunt illae nostri tristis origo mali.
Nonne vides rerum totus mutetur ut ordo?
Utque pium dicunt, quod fuit ante scelus? 10
[Page 2] Perfidiam, caedes, perjuria, furta, rapinas,
Nonne vides civis dicier acta boni?
Quam Christus dixit sinceram Relligionem
Monstrant perspicuè tradita jussa Dei:
Addas à Christi sperandam morte salutem,
Munera servatae Relligionis habes.
Pr.
Nunc impossibilem quandam formatur in artem,
Non Pietas vitam, Theiologia dabit.
Deque Dei dicunt naturâ dogmata vana
Pastores, populo non capienda rudi. 20
Excutitur natura Dei secreta. Sciendum est
Quid, Quando, Quare, Quomodo vult & agit.
Praeter Opus, Leges sanctas, Nomen (que) timendum,
Scire valent homines de Deitate nihil:
Sed nostri voluere viri praescire videri,
Quid Deus extremum judicat ante diem.
Unus, ab aeterno pendere, ait, omnia verbo,
Alter, ab arbitrio multa venire suo:
In partes veniunt omnes quibus utile bellum est:
Sic Doctis debes inde sequuta mala. 30
Nec miror, Natura homines raro facit ipsa
Egregiéve bonos, egregiéve malos,
[Page 3] Egregiè stultos, aut egregiè sapientes;
Perficit inceptum quodque Magister opus.
Ostendit Natura Deum; summeque colendum,
Sed cultus veri non docet illa modum.
Sec.
Quae nescit Natura, potestne docere Magister?
Pr.
Quid ni, Doctorem si docet ipse Deus?
Sec.
Quem vero docuit Deus, & quo teste sciemus
Credibili, quenquam sic docuisse Deum? 40
Pr.
Primus erat Moses, cui testes Signa fuere
Edita in Aegypto, retrogradoque mari;
Proximus huic Aron frater; summúsque sacerdos
Doctus voce Dei est, ordine quique suo.
Tum Testamenti veteris his adde Prophetas,
Et Jesum Christum, qui fuit ipse Deus;
Postremò Paracletus, id est, Ecclesia Christi
Credenda est veri verba docere Dei.
Sec.
Adde & Phanaticos hujus nova lumina secli;
Et Romae, si vis, adjice Pontificem, 50
Sed scio, non docuit pugnantia dicere secum
Verba Deus. Lex sunt, & nisi clara nihil,
Perspicuè descripta tenet quaecunque requirit,
In libris sacris, lex Vetus atque Nova.
[Page 4] Quorsum igitur doctae lites? Sententia dispar
Doctorum parti demit utrique fidem:
Me sequere ad Regnum Coelorum clamitat Alter,
Imo me potius, clariùs Alter ait. 60
Vela ratis sanctae jactantur in aere scisso:
Ejicitur Pietas simplicitasque foras.
Rex noster nobis & Moses est, & Aäron;
Nescio, Doctores qualia regna volunt.
Omnes alloquitur Dominus per Biblia sacra;
Verbaque, clam nobis, nulla susurrat eis.
Dié mihi, Prime, precor, secli studiose vetusti,
Et severe satis Censor in Historia,
Quis fuit ille hominum qui se (nisi Rex fuit idem)
Esse Deo-doctum dicere primus erat? 70
Pr.
Scis ut Aristotelis trutinata cacumina rerum
In duo divisit, Stultitiam, atque Dolum.
Est Dolus in rebus, sunt certi denique stulti,
Utris conveniunt Regia sceptra magis?
Et melius defendet uter Stultusne Dolosum,
Anne Dolosus eum qui caret ingenio?
Sec.
Arma Deo-doctis ipsorum Lege negantur;
Vita truces gladios tam pretiosa fugit.
[Page 5] Ergo quibus telis, quibus artibus, & quibus armis
Nos hi defendent, bellaque nostra gerent? 80
Pr.
Quos tu forte times hostes, non dico nec arma;
Sunt hostes alii, terribilesque magis.
Est Mundo nostro Mundus conterminus alter,
Nostri dissimilis, pe [...]petu [...]sque comes:
Qui Phoebum nunquam vidit nunquamque videbit,
Quantuncunque gradum grandiat ille suum;
Quem (que) habitat populus numerosus, qui ne (que) mortem
Nec morbum norunt; Spirituale genus;
Umbri, Somnites, Amenenees, Astheneentes,
Et Cacodaemonii, Daemoniique alii; 90
Quotquot & hinc homines nostri moriuntur ad illos,
Nec Regum Leges id prohibere valent.
Hi nobis hostes, hi nos terroribus implent,
Defessos animos nec relevare sinunt.
Invadunt homines noctu, somnoque ligatos
Terribiles oculis, unguibus, atque minis.
Attamen ad lucem, percussi pectoris agmen
Spectrorum, ventis ocyùs, omne, fugit.
Sed quoniam metuebat ab his, quod erat metuendum,
Et sperabat ab his omnia, turba levis, 100
[Page 6] Ars non magna fuit, jam fraenis ore receptis,
Ducere perdomitos quâ voluere viâ.
Sufficiebat enim, conjunctis foedere agyrtis
Cum sibi sit populi concilianda fides,
Alter ut alterius virtutem magnificaret,
In speciemque Artis verba locare nova:
Hinc Magus, Astrologus, Divin [...]s, Sortilegusque,
Creditur indoctis, esse Propheta Dei;
Talibus & cupiunt Regni committere jura.
Aut Praeceptores Regis habere sui. 110
Sec.
Scire velim fontem sceleratae qui fuit artis,
Primaque quae tantae fraudis origo fuit.
Pr.
Orbe fuit toto quondam sapientia vultu
Uno, jus Patriae scire & amare suae;
Quam docuit Natura, peritior Arte Magistra,
Commoda quae jussit quaerere quemque sua.
Ergo suae causa conspiravere salutis
Exigui multi magnus ut esset homo;
Cunctorumque opibus communem ut pelleret hostem,
Servaret pacem, justitiamque domi. 120
Regibus hinc vires, populo sunt otia nata;
Artibus ingenuis otium origo fuit.
[Page 7] Tunc astra, & coelum mirantibus, orta libido est
Quaerere quid faciunt, quo properantque loci;
Qua nobis facit arte diem Sol, Lunaque mensem,
Annum complures aedisicantque Dies.
Nec leges tantum Stellarum quaerere; frontes
Inspiciunt; utrum prospera, necne ferant.
Dama viatorem sic spectat praetereuntem,
Fortuitus quoniam nescit, an hostis eat. 130
Hinc primo nobis Ars utilis Astronomorum,
Ingenii puri filia nata fuit;
Haec cum Deliquium certa praediceret hora
Phoebi vel Phoebes, res faceretque fidem:
Si quo, quodque, loco coeli se ostenderet astrum,
Et quando, & nomen dicere promptus erat,
Quantus erat stupor bipedum, quanti faciebant
Astronomum! Socius creditur esse Dei.
Attamen ut tritici, crescunt zizania, in arvis,
Ambitio ingeniis gaudet adesse bonis. 140
Nam cum se tanto senserunt esse in honore,
Et sua dicta, velut dicta valere Dei,
Uti stultitiâ populi voluere, timeri
Quaerunt, humanum despiciuntque genus.
[Page 8] Credi scire futura volunt quaecunque; quia astris
Sunt inscripta, aiunt, nec legit astra alius.
Nec modo praedicunt adversa & prospera Regum,
Sed modicis etiam fata parata viris.
Sec.
Dic quibus in terris primùm, quo sole, lutoque
Egregio ingenia haec nata fuisse putas? 150
Pr.
Ne dubites, illic ubi summa potentia solis
Semper erat, tellus & bene cocta fuit;
Multus ubi serpens & corpore nascitur ingens,
Ingenio vincens quicquid habebat ager.
Sec.
Aethiopas dicis, quos, sunt qui dicere primos
Non dubitant hominum, quos generavit humus.
Ast ego cum multis deductas esse putavi
Artes Aegypto quasque Mathematicas:
Cernere ubi stellas longus concedit Horizon;
Adnictant quoties, quo coeuntque loco. 160
Nonne Aegyptia erat pretio sapientia quondam
Ingenti? Et Graecis non erat inde sua?
Quo nisi in Aegyptum Plato, Thales, Pythagorasque,
Atque alii plures, eximiique viri,
Et vacuus, nec habens longas quo falleret horas,
Ad mercandum artes ibat & ingenium?
[Page 9] Haec etiam Mosi placuit sapientia, cum vix
Nomen fama satis noverat Aethiopum.
Pr.
Aegyptus Graecos, Graeci docuere Latinos,
Artes; atque etiam (non nego) sacra sua. 170
Sed tamen Aethiopes priùs Aegyptum: Fuit illa
Limus, quando ingens fama erat Aethiopum.
Aethiopes coluere Deos, Urbes habuere,
Rexerunt, & erant artibus egregii,
Aegypto nondum prognatâ: Nam pietatis
Mercedem hanc illis apposuere Dii.
Nam quantis, quotiesque, Deos epulis meruere,
Essent ut placidi, submadidique sibi:
Neptunum imprimis, si vis cognoscere, testis
Natus in Aegypto certus Homerus erit. 180
Gratus ob haec, limum delatum flumine Nilo
Neptunus ripis addidit Aethiopum;
Firmavit Phoebus; missoque à montibus altis
Ignoto nobis Jupiter imbre rigat.
Nam surgens Nilus dum campos contegit undis
Nunc etiam Aegyptum dum rigat aedisicat.
Quam simulatque pati potuit, coepere colonis
Exercere suis Aethiopes Domini.
[Page 10] Atque suas populo leges, ritusque dedere,
Et sibi subjectos sic tenuere diu. 190
Sec.
Quis fuit Aethiopum status? Tum summa potestas
Cujus erat? Regis solius an populi?
Pr.
Nomine Regis erat, sed regnavere Sophistae,
Quos deceptores diximus Astrologos.
Hos quia sermones cum Dîs conferre putabat
Plebs stupida, ignorans atque futura tremens,
Regum electores voluerunt esse suorum;
A solis, ipsi, Dîs voluere regi.
Et sic Sacrifici Regem, fictique Prophetae
Per multos annos dantque reguntque suum. 200
Quid faceret Rex quoque die, quid qualibet hora,
Quando dormiret, quosque cibos caperet;
Quodque magis mirum est, quando discedere vita
Debebat Rex, nec quaerere quî meruit,
Audax dictabat Nebulonum Ecclesia stultis:
Parebant Reges, Lex valuitque diu.
Donec Alexandri paulò post tempora magni,
Rex fuit Aethiopum nobilis Ergamenes;
Qui regum vitam pendere à gentis iniquae
Arbitrio, indignum censuit esse viro. 210
[Page 11] Hic igitur misso delevit milite stirpem
Omnem, latrones anticipatque sacros.
Sic ratione dolum detexit, & ense abolevit
Ergamenes sapiens, nobilis Ergamenes.
Ex illo Aethiopum fit tempore pectus apertum,
Humanaeque capax gens rationis erat.
Et simulatque Dei coepit doctrina doceri,
Christi cum primis hi subiere jugum.
Ad Graecos artes venere bonaeque, malaeque,
Ante ex Aegypto quam fuit Ergamenes. 220
Una sacerdotis gens semper habebat honorem
Aegypto, Sophiae sanguis origo fuit.
Natos quisque sua pater instituebat in arte;
Ingenii fuit his una Magistra domus.
Sed numerosa domus, namque illis tradita alendis
Ex tribus Aegypti partibus una fuit:
Doctaque stillabant praecepris ora profundis,
Quae sitiens hausit Graecus, & Assyrius.
Mos erat unus eis ad sydera laude ferendus,
Nempe, in judiciis quem tenuere modum. 230
Nullus erat strepitus, nec vox audita clientis,
Patronis nullus, causidicisque locus.
[Page 12] Nam triginta viri jus cognitionis habebant
De re quae nondum, cuja liquebat, erat.
Conspicuis totidem delecti ex urbibus omnes;
Unus & adjectus, Praesidis esse loco.
Distinctum gemmis Praeses collare ferebat,
Quod vix credibili luce micasse ferunt.
Ergo (Index Veri) Veri quoque nomen habebat,
Victrici causae nomen ubique datum. 240
Illud enim Praeses cum scriptis applicuisset,
Vera an falsa (legens) sint ea scripta videt.
Ergo suam quicunque petit rem quam tenet alter,
Et patriâ lege ut restituatur Agit,
Is Quid sit factum, quo Pacto, & Quando, simul (que)
Quid Testes dicant, quid Ratione ratum est,
Et documenta sui juris ferre omnia scripto,
Et non ambiguo, debuit hisce viris.
Hique legunt secum, quo vult petitore beante;
Nullus non scripti pensitat omnem apicem. 250
Copia Scripturae sit; respondere jubetur
Qui tenet & causam verificare suam.
Tum scripto rursus petitor respondet, & ille
Qui tenet huic iterum. Denique ter fit idem.
Se.
[Page 13]
Nil video hic magni, nec magna laude ferendum;
In qua parte orbis non reperitur idem?
Pr.
Sed neque miror ego. Fertur sententia. Nemo
Obloquitur. Praeses judicat, at tacitus.
Nam (que) ut consessum est, scriptū effert Praeses utrum (que)
Collocat in mensam, separat atque manu. 260
Detractum collare sacrum scripto admovet uni:
Et certus litis terminus ille fuit.
Justitiam tacitam sine tempestate forensi
Miror; quam nunquam vis aliena movet.
Se.
Hoc rectè, sed utrum legissent scripta priusquam
Collare appositum est, noscere difficile est.
Parcere enim tanto cur non potuere labori,
Cum nil referret pars utra justa fuit?
Pr.
Tune ita inhumanos potuisti credere lectos
Spectatae fidei, praecipuosque viros? 270
Se.
Non ego inhumanos homines dico, sed iniquos.
Ut quid cuique libet sic quoque quisque facit.
Sed quia non multùm refert aequine, an iniqui
Hi fuerint, fuerint ut sibi cunque placet.
Sed dic, Aegyptum mos hic, venit [...]e ab Hebraeis,
An contra? quoniam par fuit his, & eis.
Pr.
[Page 14]
Nescio. At alterutrum si fortè necesse putarem,
Aegypti (dixîm) mos fuit ille prius.
Et maribus pueris praeputia scindere circum,
Author Niliacus, non Abrahamus erat. 280
Se.
Verumne est ergo quod rerum sola novarum
(Ut vulgo dicunt) Africa mater erat?
Pr.
Deinde Sacerdotum numerus, cum crescere coepit
Doctorumque fuit turba molesta sibi,
Ibat in Assyriam pars magna vocata. Sciendi
Sortem venturam tanta libido fuit.
His multas urbes terrasque dedere colendas
Assyrii. Cura his Relligionis erat,
Nomine Chaldaeis: Nomen venerabile quondam,
Ut Magus, ut Sapiens, ut (que) Mathematicus. 290
Sed quando gentem Romanus vicerat illam,
Niliacum populum subdideratque levem,
Venerat & Romam Chaldaeus; tunc inhonestum
Chaldaei nomen, Philosophique fuit.
Nam Regum mortes, audax, bellique futuros
Eventus, promptus dicere solus erat.
Persidiae coeptis audacibus atque pericli
Plenis, spem solitus vendere solus erat,
[Page 15] Matronis suasor, vates, adjutor & idem
Chaldaeus semper turpis amoris erat. 300
Astrologus, Leno, Chaldaeus, Philosophusque,
Judaeus, mendax atque Mathematicus,
Sortilegus, Vanus, Deceptor, Veneficusque,
Nomina certa scias unius esse viri;
Quem Româ Reges potuerunt pellere saepe,
Pulsum non potuit Roma tenere foras.
Sec.
Claudius, ut nosti, Ptolemaeus qui fuit author
Magni operis, minimè vanus habetur homo;
Astronomus priscoque & nostro tempore clarus,
Ille Genethliacae conditor artis erat. 310
Is, quod ab astrorum dependent omnia nutu,
Fortunam & sobolem syderis esse docet.
An stellas torpere putas sine viribus; aut vim
Non efferre satis posse putabo suam,
Quae tamen ad nos us (que) ferunt lucem at (que) calorem,
Et mutant faciem temperiemque soli?
Nilne frequens coeli facit observatio, nonne
Id quod saepe fuit, nos docet id quod erit?
Pr.
Non. Scit enim quid erit nisi qui sciat omnia nemo;
Omni contribuunt omnia namque rei. 320
[Page 16] Nescit Ephemeridum confector postera quid sit
Allatura dies; decipit ille sciens.
Et cùm praedicit mala publica, cogitat illa
Quo pacto faciat; dignus & est laqueo.
Sec.
Verum cur habuit Chaldaeos Graecia nullos,
Graecia Romanis nota Magistra viris?
Pr.
Ob multas causas. Non fallit Aruspicem Aruspex;
Callida Graecorum natio tota fuit;
Nec deceptores fictos habuere Prophetas, 329
Sed proprios sibimet; nempe genus Logicum;
Ars erat hisce malam, victricem reddere, causam
Dicendo, quarto propria & illa modo.
Adde quod & pauper dominis subjecta Latinis
Natio tota fuit; non erat unde darent.
Namque Impostori non est locus ille salubris
Qui lucri sterilis, fertilis ingenii est.
Aegyptus Graecis ultro non attulit artes
Ingenuas; Graeci sed petiere viri.
Pythagoras, Thales, Plato, plures; nec petiere
Aegypti fraudes, nec sacra Niliaca, 340
Nec demonstrandi praecepta, nec Officiorum;
Sed mensurandi quicquid in orbe fuit.
Se.
[Page 17]
Quis Graecos reliquas artes docuit? Quis Elenchos?
Quis morum normam, justitiaeque dedit?
Pr.
Socratis inventum Dialectica dicitur esse,
Una quidem, dici quae solet Ironia.
Nam tantum rogat, & vult se nil scire videri,
Perpetua atque atrox hostis alazonibus,
Quae ducebat eos sensim, quaerendo, sequendo,
Non perceptibiles molliter in laqueos, 350
Mulciber ut Martem quondam fertur tenuisse,
Turpiter implicitum ridiculumque Deum.
Inde fuit magnis exosus civibus, atque
Ingenio vitam perdidit ipse suo.
Primus & ille fuit patrias concludere in Artem
Leges, mensurans jus ratione sua.
Et quia rem populi malè curans, sed sua rectè,
A populo Sapiens audit ubique loci.
Rectores stultos ridens nimis ambitiose,
Nec juvit, civis nec bonus ipse fuit. 360
O utinam, matulâ, mortem prius oppetiisset,
Ictus ab insana conjuge turpe caput,
Quam de Justitiâ coepisset sermocinari,
Et vitae dominis scribere jura suae.
[Page 18] Namque ab eo multi didicerunt, publica primò
Censuris, cives, subdere jura suis,
Scribereque ad vulgus praecepta Politica stulti
Certatim, ut stultos gloria vana jubet,
Et, Libertatis specioso nomine, Leges
Negligere, & Reges esse putare lupos. 370
Quos inter Stagyrita fuit, licet ipse Tyranni
Doctor erat magni, magnus Aristoteles.
Quem Cicero, & Seneca, Tacitus (que) & mille secuti,
Reges nos nostros dedocuere pati.
His Democraticis lectis Authoribus, & qui
Nil Libertatem significare putant
Praeterquam vice quemque sua regnare, nefanda
In Regem cives arma tulere suum:
Quo bello periere virûm prope millia centum,
Et victus tandem Rex jugulatus erat. 380
Quod fieri facinus plebs nunquam passa fuisset,
Maxima ni Cleri pars animasset eos;
Grex Aristotelis fuit hic; Metaphysicus atque
Physicus, & Logicus, Rhetoricusque simul;
Et quorum mandris nunc est Academia nomen,
Noster erat Pastor summus Aristoteles.
Se.
[Page 19]
Non tanti puto scire fuit Graecè atque Latinè;
Nec nova vox pretio sanguinis empta placet,
Quo nobis minus esse licet felicibus absque
Linguis externis, quàm fuit Assyriis? 390
Cur contenta sua fuit unâ Graecia Lingua
Garrula, nec petiit verba Latina prior?
Quare qui linguam solam addidicere Latinam,
Illam nec valde, praetereaque nihil,
Dicuntur Docti; qui scit bene pluribus uti
Dicitur Indoctus, Plebs, Idiota, Rudis?
Pr.
Quaeritur hoc rectè; nempe hac latet anguis in herba;
Fons erat hic nostri principiumque mali.
Nam Graecis, Sapiens, simul ac virtute virorum
Septem, praeclari nomen honoris erat, 400
Incoepit multis quibus otia suppetiere
Libertasque animi Philosophia coli,
Mundum hi, non libros legerunt, ingenioque
Incoepit causas quaerere quisque suo,
Nullius addictus jurare in verba Magistri,
Solus enim his primis Author erat Ratio,
Horum Epicurus erat, Plato, Zeno, Democritusque,
Pyrrho, Aristoteles, nescio quotque alii,
[Page 20] Digni laude viri, quorum sapientia juvit
Humanum multâ commoditate genus. 410
Hujus, post illos, devenit gloria laudis
Ad quotquot primos hi docuere viros.
Hos tamen equales ne credas esse Magistris;
Ingenio quoniam non sapuere suo.
His successerunt alii, verùm inseriores;
Atque artes lento sic periere pede.
Philosophis sed honos habitus non omnibus idem est
A cunctis; unum hic praetulit, ille alium.
Et distinxit eos nomen quandoque Magistri,
Et quandoque Scholae, quo docuere loco. 420
Hinc Stoa, & hinc Peripatus, multarum haeresiumque
Obvia sunt veteri nomina in historia.
Se.
Haeresis, oro, quid est? Nam me convicia tantum
Fecerunt magnum crimen ut esse putem.
Pr.
Doctorum Docti pugnans cum Dogmate Dogma,
Haeresis à Graeca gente vocata fuit.
Se.
Cujus erat quaeso legis violatio? natae,
Haeresis, an positae? Crimen ut esse sciam?
Pr.
Neutrius. Errat homo quia nemo libenter; & om­nis
Libera apud Graecos Philosophia suit. 430
[Page 21] Hi converterunt Pietatem in Theiologiam
Primi, spernentes tertia verba Dei.
Mox illis bellum peperit sententia discors,
Pugnari & coeptum est fustibus & baculis.
Nec Graecis tantùm fuit haec sapientia cordi,
Semina dissidii sparsit ubique loci.
Quantum orbis patuit Romanus, rixa erat inter
Coecos, de, Quis habet lumina clara magis.
Quorum olim mores, lepidus, depinxit ineptos
Lucius, & postquam desiit esse Asinus. 440
De quorum vitiis, ut dignum est, stultitiaque,
Quantumvis Rhetor, dicere nemo potest,
Vile genus, lucri cupidum, nil turpe recusans
Auri suaveolens unde veniret odor;
Insima faex plebis, pauper gens, atque superba,
Nullius frugi, nil nisi barba gravis.
Frontibus austeris obsceni, totaque vita
Ipsorum, contra quam docuere, fuit.
Se.
Nunc quo (que) Centauros videor, Lapithas (que) videre,
Clamosae quoties audio verba Scholae. 450
Nec non Theiologûm libris convicia foeda
Miror, & indignor, cumque rubore lego.
[Page 22] Nam qui Theiologis dissentit, protinus audit
Passim Blasphemus, Atheus, Haereticus.
Improba non dicet mulier convicia summa,
Si non se laesam sentiat esse priús.
Pr.
Non laesum credis Clerum, sapientia quorum
Spernitur, & parvi ducitur ingenium?
Virtute Ingenii dominari est summa voluptas;
Te, quibus hanc tollis, posse placere putas? 460
Et quibus est commissa teipsum cura docendi,
An diversa putas hisce docere leve?
Sunt quibus est etiam doctrinae gloria, Panis;
Non laedis, faciens hosce perire fame?
Si mandrita, pecus subreptum viderit iri,
Non vis ut fures clamet adesse gregi?
Sec.
Pastorem verò rectè non increpat alter
Pastor, nec furem fur bene, parque parem.
Pr.
Confiteor. Verum quid agemus? Relliquiae sunt
Antiquae nobis insipidaeque Scholae. 470
Tempore namque illo, quo nostrae Praeco salutis,
In Graecis sparsit semina, Paulus, agris,
Maxima erat mundo salsorum Philosophorum
Copia; nequitiae Plemmyris, illa fuit.
[Page 23] Quorum non paucos Ecclesia sancta vocavit
Ad mensam. Crevit sic parasita Fides,
Victum communem ut Christi cultoribus esse
Sensit egens nebulo, nomine Philosophus,
Rebus in adversis succurrere & omnibus omnes,
De grege Christicolûm se simulavit ovem. 480
Acceptusque fuit. Quid ni? Fuit utilis ille
Militiae Christi; dux fuit & sapiens.
Nam (que) Orator erat, doctusque abducere ab hoste,
Si cui forte duces non placuere sui.
Idem doctus erat duri vibrator Elenchi,
Et dilemma anceps torsit utraque manu.
Eminus è Cathedra telis pugnare peritus,
Cominus & furcis vincere doctus erat.
His igitur multis usa est Ecclesia Christi;
Nam docti multo sunt in honore bonis; 490
Et curanda ferè traduntur ovilia magna
His solis, sanctas hi Synodosque regunt.
Nam licet in Synodis Patres, Sanctique piique,
Atque proba noti simplicitate viri,
Philosophos numero superarent, attamen illos
Vincere sussragiis non potuere suis.
[Page 24] Attonitus verbis peregrinis Philosophorum
Vir simplex contrà dicere non potuit.
Christi vera Fides, Essentia quid sit ab Ente
Abstracta, ignorans, obstupefacta tacet. 500
Non ita Philosophi Patres; sed quisque Magistri
Dogmata conatur reddere vera sui.
Scinditur in partes Ecclesia; risit at hostis
Elanguitque jacens debilitata Fides.
Esse novae princeps fuit ingens gloria Sectae
Philosopho, sine qua non erat unde ederet.
Sic doctrinarum nascuntur mille colores,
Dum nebulo fama nobilis esse cupit.
Nascitur hinc odium, & pugnandi magna libido;
Sed pacem servant arma negata Gregi. 510
Mutua sed jaciunt convicia; credit utrique
Ethnicus, & Christi dulce jugum refugit.
Alter & alterius dum damnat dogmata, natum est
Nomen & Haeretici, Catholicique viri.
Nam cum sinisset Synodi sententia litem,
Vincere Catholicum, vinci erat Haereticum.
Consensere tamen signati nomine Christi
Contra Gentiles lignicolasque viros.
[Page 25] Ergo miles erat quoties bellum fuit inter
Ipsos Romanos Christicola egregius. 520
Hi Constantinum fecerunt vincere, & ille,
His, non credentum sanguine lavit humum;
Cunctaque falsorum destruxit templa Deorum,
Unius & sanxit publica sacra Dei;
Pastoresque gregum magno dignatus honore est
Praecipuos; Christi cultor & ipse fuit.
Summe temporibus Ecclesia floruit illis,
Agrorum sanctis proprietasque redit.
Inque dies crevit grex Christi; accessit ad illos
Omnibus è terris innumerus populus, 530
Principis exemplo, vel prosperitate vocati
Temporis, aut aliqua voce Ministerii.
Jamque nihil deerat quod gentem reddere Christi
Foelicem posset ni sibi deesse velit.
Sec
Desuit (haud dubium est) quod erat. Qui non bona norit
Ipse sua, aut nescit quid juvet aut noceat,
Hunc nec agri nec opes foelicem reddere possunt,
Nam sibi divitiis ipse molestus erit.
Pr.
Est ita. Divitias dederit si numen avaro
Quantum optat magnas, ambitiosus erit. 540
[Page 26] Si rerum curam commiserit ambitioso,
Vult dici sapiens, atque superbus erit.
Esse datam dicet, sicut par est, sapienti,
Debitaque ingratus, quae capit, esse putat.
Annis usa fuit paucis Ecclesia pace,
Quando commisit lis nova Philosophos.
Inter Alexandrum certatur, & inter Arium,
Inter, id est, Ephorum, Presbyterumque suum,
Christus an aequalis Patri fuit, an minor illo,
Illi, par visus, huic, minor esse Deo. 550
Ad mensam coeptum est, at (que) inter pocula quaeri:
(Ad mensam esse solet libera lingua mero.)
Hinc abit ad Cathedras sacra controversia sanctas,
Sectumque in partes concitat inde gregem.
Mox & Alexandri celebri pugnatur in urbe,
Et diversa furens miles in arma ruit:
Rex Constantinus multos jam, militiaeque
Florem, civili clade perire videns,
Ut Regem decuit prudentem, tollere causam
Dissidii studuit, & stabilire Fidem; 560
Convocat ex omni terrarum parte suarum
Doctos Rectores, Presbyterosque viros.
[Page 27] Ordinis & primi tunc convenere Trecenti
Octodecimque graves eximiique Senes.
Haec Nicena fuit Synodus Patrum generalis,
Primaque Romani totius orbis erat.
Cum consedissent, in Bouleuterion intrat
Princeps, in medio stansque salutat eos.
Consurgunt Patres, sed eos jubet ille sedere;
Nec voluit Princeps ipse sedere prior. 570
Ingenium nunc disce virorum Philosophorum
(Si modo Philosophus, Simius esse potest.)
Disce quid ad mores confert legisse Platonem,
Aut Aristotelem, aut Biblia sacra Dei,
Si legis ut doceas, & non ut vivere discas;
Virtutem nihil est scire, nisi sacias.
Urbem Nicenam venere à finibus orbis,
Ut fieret cunctis unica certa Fides,
De Christo, cultuque Dei per saecula Patris
Aeterni, libris conveniensque sacris. 580
Sed quid fecerunt? Pastoris crimina Pastor
Accusat, Patrem dedecoratque Pater.
Desert ad Regem sua quisque inscripta libellis
Jurgia. Doctrinae cura nec ulla fuit.
[Page 28] Hac iter esse putas ad pacem? Ecclesia numquid
Moribus his sponsa est immaculata Dei?
Quid Constantinus fecit? Capit ille Libellos,
Atque legit, lectos condidit inque sinum.
Sanctorum invidiam miratur, & ambitionem,
Sordes, mollitiem, & facta pudenda virûm, 590
Deinde gravis culpae, sed leniter, admonet illos,
Et docet ut ridens Ethnicus illa videt.
Certè ego si vestro vidissem ex ordine quemquam
Talia peccantem qualia fertis, ait,
Non modo rem turpem tacuissem, veste sed ista
Texissem. Christi sic puto poscit honor.
Vos precor ergo Patres nunc uni incumbite paci;
Cumque unus simus Grex, sit & una Fides.
Consulite ergo Gregi. Fidei componite formam;
At (que) illam faciam ne sit inanis ego. 600
Dixit. Et illato coram omnibus igne libellos
Comburi Patrum jussit edace nigros.
Sec.
Heu, quantum experti praestat sapientia Regis
Doctorum libris, ingenioque Scholae.
Quid fecere Patres postquam essent igne libelli
Combusti, nec erat jam locus invidiae?
Pr.
[Page 29]
Nescio. Non extant Synodi decreta. Quod extat
Indignum multis creditur esse fide.
Quorsum Philosophi spectat Comoedia victi?
Cur hostis sicto vulnere succubuit? 610
Dogmata sed constat Synodum damnasse Ariana,
Nam visum est, Jesum, Patribus, esse Deum.
Doctrinas etiam ante Arium damnasse fere omnes,
Adversas Fidei quam Sacra Scripta docent.
Sed dum verba Dei tentant exponere frustra
Verbis Graecorum, Philosophoque modo,
Non intellectae periere Patrum rationes,
Haeresis & crevit tanto Ariana magis.
Jussus Ab-aeterno genitum, si dixeris, ecquid
(Multoties repetens) concipis inde rei? 620
Sec.
Quî possum? superat captum generatio Christi
Nostrum, quâ Deus est, utque puto, Angelicum.
Sed possum jussus non contradicere. Possum
Credere, si dederit qui jubet ipse sidem.
Pr.
Dicit Aristoteles Ens est Essentia; dicunt
Doctores nostri quod Deus est Deitas.
Inque Deo Sapiens Sapientia, velle volens est,
Quodque Deo tribui debeat id Deus est.
[Page 30] Quem potes ex verbis sic junctis sculpere sensum?
Sec.
Audio verba, meras sed video tenebras. 630
Tune Fidem Christi stabilitam dixeris esse
Principis imperiis, ingeniisve Patrum,
Per nova, prolatam, nil significantia verba,
Et quae divinis sunt aliena libris?
Istane perpetuam procurant credita vitam,
Perpetuamve dabunt ista negata crucem?
Antiquos Dominus nos jussit adire Prophetas,
Cum sit salvatrix inde petenda Fides?
In Veteri sacro legiturne Essentia libro?
Non. Neque repperies talia verba Novo. 640
Nam ne (que) Christus eo, Christi nec Apostolus usquam
More loqui jussit, sicve loquutus erat.
Progenies Noachi sic est fortasse loquuta,
Tunc cum cessarent aedificare Babel.
Sed missa haec facio, desidero namque quid actum est
Scire, quod Haeresium spectat ad Historiam.
Dic nunc quas isto signarunt nomine Patres
Doctrinas, & quae poena statuta quibus.
Pr.
Haereticum primò faciunt, qui, dicere nullos,
Aut uno plures, auserit, esse Deos. 650
[Page 31] Hoc expellebant Decreto Idololatriam,
Manetis, rerum Principiumque duplum.
Haereticum faciunt qui Mundum dixerit esse
Aeternum; aeterni quique opus esse negat;
Qui Jesum negat esse Deum, Genitumque, & eundem
Cum Patre; & ingenitum qui negat esse Patrem;
Qui (que) alium natum esse Deo Patre praeter Iesum
Dixerit; aut ipsum tempore natum aliquo;
Quique ipsum dicet, solido sine corpore, spectrum,
Vel rationalem non habuisse animam; 660
Aut illo negat esse modo Genitum quali generatur
Lumen ab accenso Lumine, & ambo simul;
Quique Deum carnem quo sumpsit tempore nostram
Descendisse negat Virginis in gremium;
Quique negat Genitum genitori [...] esse
Ingenito; aut natum Virgine Matre negat;
Et qui pro nobis passum nostraque salute
Esse negat; vel qui mortem obiisse negat;
Et qui post mortem non surrexisse [...]atetur;
Vel negat ad dextram nunc residere Patris; 670
Aut negat inde iterum venturum, ut judicet omnes
Viventesque homines, quique obiere diem.
[Page 32] Hos facit Haereticos Synodus Nicena. Sed Acta
Nicenae Synodi non valuere diu.
Nam Constantini Successor [...] illud
(Areii fautor) noluit esse ratum.
Sic nec habebat adhuc constantem Ecclesia pacem,
Nec certam Patres quam voluere Fidem.
Sec.
Non rectè Patres mysteria dicere verbis
Tentarunt, animis non capienda suis. 680
Namque hominem esse Deum, factis cognoscere solis;
Testibus & solis cernere facta, licet;
Facta ferebantur Christi miracula multa,
A solo fieri quae potuere Deo.
Illa quibus mediis siunt comprendere mente
Nemo, praeter eum qui sacit illa, potest.
Omne genus morbi verbi virtute fugavit,
Illum jussa levis sustulit unda gravem.
Illius ad vocem posucrunt stabra protervi
Venti, compressis & siluere animis. 690
Defunctis vitam; privatis lumine visum
Restituit, claudis (voce) gradumque dedit.
In vinum mutavit aquam. Bis multiplicatum
Ad populum panem numine fertque suo.
[Page 33] Quorum Factorum testes habuere probatos
Niceni Patres, queis habuere fidem,
Matthaeum, Marcum, Lucam, Petrum, at (que) Johannem,
Discipulosque alios. His habuere Fidem.
Quî potuere Patres igitur de re manifesta,
Et tam confessa, credere non eadem? 700
Pr.
Scis Graecos numero reliquos superasse, & in illis
Sectam Aristotelis praevaluisse aliis.
Judaeus Signis; Graecus cedebat Elenchis,
Ut qui quaerebat non [...] sed [...],
Sec.
Sed quo fine, Dei dum propria facta fatentur,
Quaerebant fieri quo potuere modo?
Pr.
Scilicet in Synodo docti, indoctique fuerunt;
Doctos quos fecit lectio Aristotelis.
Indocti verò, qui nil aliud didicissent
Quam pro se Christum mortem obiisse crucis, 710
Et quorum nullos servabant scrinia libros,
Excepto tantum Codice utroque sacro.
Hi quia non audent adversum dicere Doctos;
Dicere nec contra Biblia sacra volunt,
Contenti sanctam Triadem firmasse, simulque
Non uno plures in Triade esse Deos;
[Page 34] Solliciti nimium de verbis esse timebant,
Ne quis eos Doctus diceret esse rudes.
Namque ignorabant peregrina vocabula quantum
Ad res mutandas, dissidiumque valent. 720
Sec.
Damnatos autem quae tandem poena sequuta est?
Cujus ad arbitrium? Principis anne Patrum?
Pr.
Aspera poena satis, citraque gravissima mortem.
Peccanti Clero poena erat exilium.
Peccanti Laico via claudebatur ad omne
Civilis vitae, militiaeque decus;
Nec Patrum arbitrio (quibus accusare dabatur)
Legibus at scriptis Principis Imperio.
Sec.
Crimen erat, fateor, Synodi contraria dictis,
Cum fuerint lata lege probata, loqui. 730
Cur tamen impietas dicenda sit, haud bene cerno;
Nam non es, si non impius esse velis.
Et qui credebant se Biblia sacra sequutos,
Esse proculdubio se voluere pios.
Illo, damnati quam magnos, tempore, honores,
Quantas divitias deseruere, puta;
Quo vixere metu, quantos subiere dolores,
Ut conservarent quam tenuere Fidem!
[Page 35] Anne Fidem quisquam tanti facit Impius? Illis
Regnare est summum, divitiaeque bonum. 740
Errarunt. Synodi doctrinam cernere sanctae
In scriptis caeci non potuere sacris.
Ergone caecus homo damnabitur Impietatis,
Quando non (jussus Lege videre) videt?
Cur non & patria jubeatur cedere simus,
Si non & nasum corrigat ille suum?
Aequum erat, in tenebris verborum, ignoscere si quis
Cavit ne plures diceret esse Deos.
Inter Non-genitum, Genitumque in tempore nullo,
Quid sit dissidii non capit omnis homo. 750
Nec quorum lingua Verbum substantia dici,
Aut animo possit qua ratione capi.
Vox Hypostasis sonat ut substantia Graecis;
Qui dicit tres sunt, tres ait esse Deos.
Regnorum medici, verborum discite vires,
Dementem populum Lex sine mente facit.
Dic nunc cur Synodus non sanxit & Haeresin esse.
Verbum, Scripturas esse negare, Dei.
Pr.
Jus Indicendi Synodum tunc Caesar habebat
Solus, & indixit cum Synodo esset opus. 760
[Page 36] Tunc opus est autem cum turbant Dogmata pacem.
De Libris Sacris quaestio nulla fuit.
Quaestio talis enim Scriptura judice nunquam
Finiri, aut (alio judice) teste potest.
Quare si Patres certassent, Haereticique,
Dictavit libros quos Homo, quosque Deus,
Vir bone nonne vides, ut Judice Caesare, Verba
Essent nulla Dei non placitura sibi?
Si Nunc Haereseos Synodus damnasset & illum,
Scripturas, verbum, qui negat esse, Dei, 770
Consilium Patrum periisset Philosophorum,
Resque ignota foret spirituale forum.
Ergo Fidem tenebris visum est involvere densis,
Proque Dei verbo subdere verba sua;
Ut sic dum Reges regeret Scriptura Fideles,
Scripturam regerent, ut voluere, Patres.
Primus ad Imperium Clero fuit hic gradus, unde
Sacra vident placitis subdita scripta suis.
Sec.
Dic mihi quam causam populi conversio tanti,
Regibus invitis, tam celeremque habuit? 780
Pr.
Imprimis fecit numeroso cognita teste,
Occiso Domino reddita vita fidem.
[Page 37] Tum quòd tot Christus miracula fecerat ipse,
Tantaque discipuli tam manifesta sui.
Quodque suam lucem Christi doctrina ferebat
Secum, cogentem simplicitate sua.
Adde quòd ad Christum populo veniebat ab omni,
Si cui Sacrifici non placuere sui.
Israelitarum sic regnum transtulit olim
Fastus Elidarum junctus avaritiae. 790
Turba frequens erat haec & habebat nomina multa
Nobilium, notos divitiisque viros.
Traxit & (ut dixi) multos aequatio vitae,
Mensaque communis queis erat una Fides.
Doctis, Indoctis, Fidis simul & Simulatis,
Haec paupertatis dulce levamen erat.
Crescentem numerum jam non mirabere; Nam (que)
Crevit vera Fides, Hypocrisisque simul.
Denique summus honor Doctis fuit in grege Christi;
Maxima Christicolis haec fuit ambitio. 800
Sed quod non fuerant eadem, at contraria docti,
Principium primum seditionis erat.
Sec.
Quos doctos narras? Quoniā nec Apostolus ullus,
Discipulusve fuit, quod scio, Philosophus.
[Page 38] An quibus ingenium breve erat sed barba profunda;
Quorum asper sermo, lubrica vita fuit;
Et quos ad fraudes damnarat Inedia viles,
Re stultos, falso nomine Philosophos?
Pr.
Hos ipsos. Quorum multos Ecclesia habebat.
Quicquid cepissent re [...]ia, Piscis erat. 810
Ex horum numero siebat Episcopus, ut quis
Insignis Logicus, Rhetoricusve fuit.
Qui veteris certant imbuti errore Magistri,
Verba Dei ad Sectam ducere quisque suam.
Verborum pugnam parit ignorantia discors,
Quam nexus rerum conciliare solet.
Horum quisque tamen sapiens sibi tam vehementer
Esse videbatur, tamque superbus erat,
Ut non-Philosophos prae se contemneret omnes,
Ut pecudes totidem, quae ratione earent. 820
Philosophos (iisdem si non didicere Magistris)
Spurcabant ipsos, quo potuere, luto.
Qua freti virtute? Modo quoniam, atque Figura
Scibant disserere, & ludere in ambiguo.
Haec illis Logica, Ratio, Sapientia, Virtus,
Ambitio, Spes, & gloria summa fuit.
[Page 39] Deque sacris verbis dum disceptatur, in Artem
Vertitur ignotam debilitata Fides.
Ars ignota fuit, quae nunc est Theiologia.
An circumscripsit quis sine sine Deum? 830
Quae, de Natura Divina dicere fas est,
Quaeque tacere decet, Pagina Sacra docet.
Discipulus Christi discernitur agnitione,
Et cultu, Sacri quem docuere libri;
Et vitâ, quae sit divinae congrua Legi.
Non à Naturae cognitione Sacrae.
Sec.
At cur Niceni tanto conamine quondam
De Christo, Physicè disseruere Patres,
Cum nihil in tota Scriptura clarius extet
Quàm Salvatoris cùm Caro, tùm Deitas? 840
Pr.
Cur nisi quod puduit quicquam nescire videri
Philosophum, aut victum discere, vera licet?
Dum pugnant freti veteris ratione Magistri,
Non tenuere novam vasa vetusta fidem.
Causa Potestatis tamen haec discordia Patrum,
Principium & Regni Spiritualis erat.
Nam Constantinus populis dum reddere pacem
Nititur, atque unam constabilire Fidem,
[Page 40] Lex (inquit) fiet quicquid statuetis; & illam
Curabo ne quis transgrediatur ego. 850
Hinc vulgò visum est, in rebus Relligionis,
Consensu Regis non opus esse sui.
Unus, habebatur Princeps quoque, de grege, Caesar,
Seque suae Synodo subdere visus erat.
Utque alii, poterat, si dissensisset ab illa,
Haereticus dici Legibus ipse suis.
Non illum Domini sancta depellere Coena
Hactenus audebant. Spes (sed inermis) erat.
Hinc quo (que) praesumptum est conscripta Oracula libris
Sacra, Sacerdotis solius ore loqui. 860
Quaeque, ad Scripturas spectarat libera Sacras,
Ad Patres spectat nunc pavefacta Fides.
Lege Dei dupla facta est Ecclesia biceps,
Lex una est animis, altera corporibus.
At (que) duplex homines terrebat poena misellos,
Cognita poena omnes, credita poena pios.
Sec.
Magna suit, fateor, Synodorum prisca Potestas;
Atqui res, Synodus, rara brevisque fuit;
Nec Papae potuit concedere, Regia jura;
Nec quamvis poterant, id voluisse puto. 870
Pr.
[Page 41]
Per quatuor Synodos primas, centum (que) per annos,
Per Regum inscitiam, per populum (que) levem,
Creverat obscurè Papae furtiva Potestas,
Donec Romano Principe major erat.
Nimirum, Piscator erat, piscemque petivit;
Et Piscatorum coetus erat Synodus.
Sed pro pisce fuit rerum suprema potestas;
Capturam facilem turbida praebet aqua.
Cuncta fuere priùs tenebris turbis (que) replenda,
Terrarum Domini quam potuere capi. 880
Et partes aliquas sibi vult fortuna relinqui,
Quae summi tacita est actio certa Dei.
Sec.
Verum quo pacto, de paupere Philosophastro,
Obtinuit, terris, proximus esse Deo?
Pr.
Historiae filum quod nunc subtile retexo,
Ostendet breviter, perspicuéque satis.
Finita Synodo statim nova dogmata surgunt,
Quamque priùs fuerat acrior ira redit.
Post Constantinum, rexit Constantius Orbem,
Catholicos vexans; namque Arianus erat. 890
Ille & Athanasium Magnum terroribus implens,
Martyrium, vitâ, fecit amare minus.
[Page 42] Exul ab Aegypto, Constantis castra per Alpes,
Gallorumque adiit frigida rura senex.
Judice te, meritò, latas à Principe Leges,
Ausus, doctrinae post-posuisse suae.
Proximus huic, mundi tenuit Julianus habenas,
Antè quidem Christi qui simularat ovem;
Sanctorum nunc hostis erat; verùm ille pepercit
Fortunis, sacri corporibus (que) gregis. 900
Sed fecit quod pejus erat. Nam Templa Deorum
Surdorum pridem diruta restituit;
Atque Idolorum cultum revocavit ineptum.
Sic iterum ritus convaluere mali.
Christicolas autem sanxit non esse docendos
Ingenuas artes, bella paratque animis.
Sec.
Non tutam forsan Pietatem viderat inter
Grammaticos, Logicos, Rhetoricosque viros.
Scilicet, his, patrias amor est reprehendere leges,
Et statum rerum vertere, summa Venus. 910
Non minùs ingenii committit gloria Doctos,
Quàm Reges rapti dedecus imperii.
Pr.
At frustra cultum permisit Rex Julianus
Gentibus antiquum, nemo ubi sacra dabat.
[Page 43] Quis (que) suum Taurum, Vitulum, comedebat & Agnum;
Sacrisicus rarus, victima cara fuit.
Frigebant arae, desertaque Templa silebant:
Catholicum, de Diis dicere pauca, fuit.
Et dum quisque suam rem solam curat & urget,
De dubia dixit Relligione nihil. 920
Et quia desuerat populus Diis sacrisicare,
Fit nova Relligio, quae fuit antè vetus.
At mox à Persis Rex caeditur hostibus (hostis,
Dicebat clerus, quod fuit ille Dei.)
Tunc etiam Gotthi coeperunt arma movere,
In sibi vicinos Imperii populos.
Forsitan injustè, sed non tamen absque colore
Justitiae; satis est Regibus ipse color.
Gentibus & tandem posuerunt nomina victis,
Non audita priùs, quae voluere Duces. 930
Vandalus hinc, Gotthusque, Herulusque, Hunnusque, & Alanus
Ad Boream fines occupat Imperii.
Nominibus variis, una sed origine Gotthi,
Nascitur ex una pustula multa lue.
Et tandem Italiam crebris successibus implent,
Et miscent verbis verba Latina suis,
[Page 44] Et Gentem genti. Romanam possidet urbem
Gotthus; sed doctus sacra Latina priùs.
Atque sui Gotthis (ut Graecis atque Latinis)
Catholici (que) inerant, Haeretici (que) viri. 940
Post hunc regnavit Jovianus mensibus octo,
Christicolis demptas reddidit ille Scholas.
Catholicus fuit ille quidem, sed legibus uti
Aequis Catholicos, Haereticosque jubet.
Quo facto moritur; tanquam si sceptra tulisset,
Esset ut in tuto libera cuique Fides.
Romana accipiens tunc sraena Valentinianus
De sacra mutat Relligione nihil.
Nec qui successit cui nomen Gratia fecit.
Paci juncta fides dulcis utrique fuit. 950
Sec.
Quem tulit effectum concessa licentia tanta?
Pr.
Nec pax consequitur nec bene certa Fides.
Qui non audebant Deitatem tollere Christo,
Spiritui Sancto tollere non dubitant.
Impietatis erat tantae Macedonius Author,
Qui Byzantinas ore regebat oves.
Audax Orator; torrentis more sonorus,
Turbidus atque celer, non tamen altus erat.
[Page 45] Jamque iterum in partes Ecclesia scinditur. Iras
Aeternae vitae mutua cura facit. 960
Sec.
Unde meae vobis commissa est cura Salutis
Theiologi? Sine me consulitisne mihi?
Cur non & sine te liceat mihi cogere quemque
Vestrum, quod sperat, quaerere more meo?
Quod si praeceptis rem tantam credere vestris
Insanus cupiam, quis mihi ductor erit?
Nam dum continuò pugnatis, nescio cujum
Sum pecus; & videor neutrius esse mihi.
Hoc scio, sum Christi, qui jussit regibus omnes
Auscultare suis. Rex mihi rector erit, 970
Rex mihi rector erit Vocis; Mens libera soli
Parebit domino, quo velit ille modo.
Jam Divina Libro desixit Gratia Sacro
Quam servabo Fidem; si tamen ille velit.
Quam (puto) Doctorum sententia nulla resiget;
Sed nec eo Patriae jura tenebo minus.
Quid nobis Arius, quid Athanasius? Reperitur
In solo sacro Codice plena salus.
Unde igitur Patrum discordia tanta profecta est,
Si non ambitio maxima causa fuit? 980
[Page 46] Indignum Doctis non Reges esse putabant
Philosophi; pecudum nos habuere loco.
Pr.
Post hunc Theudosiusque, puer (que) Valentinianus
(Theudosius Magnus) Sceptra habuere simul.
Vicerat hic Gotthos, & eos servire coegit
Victos, sed certa conditione, sibi.
Hic & [...]berinis victas ejecerat arvis
Gentes Vandalicas, Haereticum populum;
Imperii summa meruit virtute coronam;
Jure etiam tenuit cum sibi dante pari. 990
Catholicus fuit & multum praebebat honorem
Praelatis sanctis de grege Catholico.
Nec nisi concordi censebat milite bella
Contra concordes, prospera, posse geri.
His Synodum causis indixit. Episcopus omnis
Constantinopolin, jussus adire, venit.
Spiritus hîc Sanctus decernitur esse colendus
Ut Deus, & credi de numero esse Dei.
Hic quoque firmantur Synodûs decreta Nicenae
Omnia; Christicolûm perficitur (que) Fides. 1000
Post hunc successit Honorius, Arcadiusque,
Principe Theudosio natus uterque patre.
[Page 47] In partes iterum Regnum discinditur. Ille
Occiduas Aquilas, hic Orientis habet.
Tunc Gotthis ducibus concessa à Caesare pridem
Audent Romani jura negare Duces.
Corripiunt e [...]ses Gotthi, Romamque petentes
Accipiunt Urbem sub ditione sua;
Aequassetque solo fortassis Alaricus Urbem
Dimidii mundi quae caput antè fuit, 1010
Si non Romanus venientibus obvius isset
Papa, ferens Christi jura, precesque suas.
Sed flexus pietate viri, Rex cessit, & ipsum
Protegere incolumi jussit in urbe gregem;
Sic tamen ut tantum jus danti subditus esset,
Et successuris Regibus Italiae.
Hoc quoque nactus erat, dum miles crederet illi
De Verbo Domini; deque salute sua,
De Fidei mercede; quot essent gaudia coelis,
Et bona Catholicis quanta parata viris; 1020
Quantus amor sratrum; quam suavis cantio, quando
Concinit Angelicus, Catholicusque Chorus.
Haereticis contrà quas servant Tartara poenas;
Quas ignis flammas, quas tenebrasque simul;
[Page 48] Ardentesque animas, etiam clam corpore, quàmque
Aeterni colubri vulnera saeva dolent.
De forma & vultu tortoris, ut illius ore
Spiret saevities, emineantque minae.
Haec inquam miles cum crederet, eligeretque
Idem, cui Romae sceptra gerenda daret; 1030
Ne dubita quin eligeret quem Papa volebat,
Dummodo Catholicum; si numerusque sinat;
Si quoque non alii Regni tribuisset habenas
Qui prior in manibus jure tenebat eas.
Sec.
Theiologi verò concordes, credo, fuere
Jam de Personis in Deitate tribus;
Vel tacuere metu legum, quas sanxerat antè,
Theudosius, multas, Haereticisque malas.
Pr.
Verum ut Theudosius naturae Legibus ille
Magnus concessit, sitque timente minor, 1040
Veste nova rursus prodit vetus Haeresis; Unà
Secum prodibat docta caterva virûm.
Hi clamant Christos plures non esse, sed unum;
Naturasque negant unius esse duas.
Dicite utram vultis, nam possum credere utramvis;
Res est difficilis credere utramque simul.
[Page 49] Catholicus regerit cur non potes impie utramque?
Anne ignota tibi est Unio Hypostatica?
Nota Et ob hoc ipsum non possum credere utramque;
Una est, quas unit Unio Hypostatica. 1050
Concilium rursus placuit generale vocari;
Et resonat rixis u [...]bs Ephesina sacris.
Unde redit tristis ter victaque pars Ariana,
Non convicta tamen; sed neque muta diu.
Pòst etenim, Synodum tenuit pars illa, vocante
Principe, quo dubium, sed tenuere tamen;
Quae sua suffragiis stabilivit dogmata multis.
Sic lance aequata Theiologia stetit.
Et nisi Catholici Chalcedone consuluissent,
Essent nunc illi forsitan Haeretici. 1060
Cuncta sed ad normam Synodo revocantur ab illa
Nicenae Fidei, Catholicumque modum.
Haeresin, in plures formas quae vertitur una,
Quam quondam Proteus, vincula nulla tenent:
In Chalcedonia Synodo damnata repressa est,
Sed tamen ut verbis mox reditura novis:
Namque unam jussi Personam dicere Christi,
Scilicet ut nobis esse, nec esse duas;
[Page 50] Non plures una voluerunt dicere Christi
Esse voluntates; unica quippe Patri est. 1070
Graeca vocavit eos Ecclesia Mounothelitas;
(Haeresis Imperio posthuma at illa fuit,
Nataque cum Synodos generales Papa vocabat,
(Neglecto dudum Principe) jure suo.
Sec.
Ille Voluntatem Christi qui fecerit unam
Ut debet, quamvis crederet esse duas,
Salvus erit. Nihil haec vitae subtilia prosunt;
Zona viatoris respuit hanc maciem.
Non populum Veteris docuit sic Foederis author;
Tale nihil dixit Sancta Cathedra Sinae. 1080
Sed contrà; De me frustra quicunque loqueris,
Non impunè feres. Sum. Tibi sit satis hoc.
Vos, ô Doctores Graeci, cur dicitis uni
Tres Hypostases simplici inesse Deo?
Qui scitis? Si non scitis, ne dicite frustra:
Nuda Libri Sacri sint tibi verba satis.
Esse Deum Christum liber hic declarat apertè,
Atque Deo-genitum: Quî queat esse rogas?
Stulte, prius videas, an possis noscere ab actu
Ipse tui Patris, quòd generandus eras. 1090
[Page 51] Tu, qui musca quid est, aevum nescibis in omne,
Quid siet, expectas, improbe, scire, Deus?
Pharmaca peccatis summo ne tange palato.
Sanari si vis, injice fortis hians.
Nam sacra qui Logico mandit mysteria dente,
Hunc vertigo capit, nauseaque, & vomitus.
Pr.
Philosophis illis Nicenis nota fuerunt
Haec satis, & scibant quid sacra verba docent.
Sed Doctrina Dei non expediebat eorum
Consiliis, mundi quos agitabat amor. 1100
Nec populum mundi ranta dulcedine cepit,
Quantâ venalis gratia Pontlsicum.
Namque suos Christus jubet omnes invicem amare,
Et bona vicinis omnia velle suis.
Quae bona non tua sunt, Formae spectator & Auri,
Ne cupias, inquit, si meus esse cupis.
Omnibus ô legem duram moechis & avaris,
Quam, mundanorum quis tolerare potest?
Irasci vetat, & veniam donare petenti,
(Et puto si veniam non petat) ille juber. 1110
Christe, vetas, ne quis sapientem se puter esse,
Despiciatve rudem simplicitate virum;
[Page 52] Aequa quidem, verùm tibi dura, Scholastice, lex est,
Qui cupis ingenio subdere cuncta tuo.
Discipulis Dominus, non, dixit, cogite quemquam,
Invitis quoniam gratia spreta perit.
Condere nec Leges jussit, nec habere tribunal
In terris; sed eos ire, docere, jubet.
Non placet hoc munus sapientibus; esse meretur
Qui Rex summus (ait) ludimagister erit? 1120
Si peccatorum quem poenitet, atque salutem
Concredat Christo non variante fide,
Salvus erit, sacris si fas est credere libris,
Durum est Romanus Clericus omnis ait.
Illene salvus erit qui non intelligit utrum
Christus homo fuerit factus, an induerit?
Qui Genitum esse nequit distinguere ab esse Profectū,
Aut nescit Genitus quî Deus esse potest?
Si datur hoc Laicis, frustra est sapientia nostra,
Atque animas nostras corpora crassa regent. 1130
Semina, Christus ait, bona quidam severat arvis
Agricola, at veniens mox inimicus homo,
Nocte latens, agro Zizania sevit eodem.
In segetem semen crevit utrumque simul.
[Page 53] Mirantes servi, dubiique quid esset agendum,
Ut mos est, Dominum consuluere suum.
Evelline jubes istas radicitus herbas?
Vel si non placet hoc, dicito quid facimus.
Ille, simul crescant dum Messis venerit, inquit,
Igni fasciculos inde parate meo. 1140
Haereticos Christus vetat hac sub imagine tolli,
Ante diem extremum, judiciumque Dei.
Doctrinae vestrae si frater forte repugnet;
Molliter hunc verbis instrue, Paulus ait,
Si Deus illius velit illucescere menti,
Ne non inveniat gratia sera locum.
Non magni fecere Patres textum hunc, ne (que) multo
Pluris eis rectae Lex rationis erat.
Maxima quando meo mea res sit agenda periclo,
Mene vetas uti, tu, ratione mea? 1150
Daemonis inferni si te duce labor in ignem
(Quod ne contingat nescio quid prohibet)
Praecipit, ut redimas, Lex aequi, corpore corpus,
Proque salute mea perdere velle tuam.
Haec dictat ratio si coget. Det mihi qui vult
Consilium; sed qui coget iniquus erit.
Sec.
[Page 54]
Haereticis leges tibi non placet esse molestas,
Doctrinae nulli crimen inesse putas?
Quas caedes, nescis, nuper doctrina nesanda
Egressa Oxonio, Cambrigiâque dedit? 1160
Occidit Carolum doctrina Academica Regem,
Multosque insignes nobilitate viros.
Necnon Henrici, doctrina Pontificali,
Gallorum Reges occubuere duo.
Curam qui pacis suscepit cunque tuendae,
Doctorum duris legibus ora premat.
Pr.
Quid potuit doctrina mali ex hoc tempore vidi,
Et vidi Leges quàm valuere parùm.
Infecto sed sera venit medicina popello
Multo; qui, quae sunt Principis, arma tenet. 1170
Regi cui praesens non est exercitus, illi
(Seu vult, seu non vult) Ensifer est populus,
Ut nil sit quod agant leges. Nihil est resecandum;
Optima demulcens est medicina manus.
Exigat ad Leges pacem, convicia tollat
Rex; dubitare potes quin Schola inermis erit?
Caetera sit calamus liber, sit libera lingua,
Si mores saltem non docet illa malos.
[Page 55] Non loquitur Pietas perplexa. Sed insidiarum
Signum non fallax est tenebrosa phrasis. 1180
Nam Christus lux est; ad eum venientibus ipse
Praelucens claro lumine monstrat iter.
Numquid divinae, sunt pars, aenigmata, legis,
Ingeniovè salus est tribuenda meo?
OEdipodas solos salvandos credimus esse?
Aut Christi tenerae Sphinge regentur oves?
At Sphinges nequeunt, aenigmata Conciliorum
Primorum quatuor, solvere mille decem.
Cur agit ergo (putas) Nicena Ecclesia Sphingem,
Si non ut tollat Regibus imperium? 1190
Sustulit imperium, passus non debita jura,
Constantinorum primus, habere Patres.
Inde suos populus coepit contemnere Reges,
Portantes unâ Pontificale jugum.
Atque utri vellet, Domino servire, duorum,
Suetus, vix patria lege regendus erat.
Nam quoties patrias leges sibi frangere visum est,
Fracturae, leges opposuere Dei.
Et quoties servire Deo minus expediebar,
Excussit populus liber utrum (que) jugum. 1200
[Page 56] Exitiosa fuit nimia ista licentia paci;
Sed populo Lotus, militibusque fuit.
Prona igitur facilisque fuit victoria Gotthis,
Qui Romam Mystae supposuere suo.
Jamque potestatis Papa esset culmen adeptus,
Si non Gotthorum Rex metuendus erat.
Namque à Romanis Aquilis Oriente remotis,
Non ulla apparens causa timoris erat.
Illas miles aves fecit quacunque volare,
Vellet; sunt & aves quas jubet ille bonae. 1210
Non caret auspicio quodcunque inceperit ille
Cui non invitae subjiciuntur aves.
Jamque probans vires Papa excommunicat ipsum
Induperatorem, nomine Anastasium.
Se.
Cur?
Pr.
Chalcedoniae Synodi decreta teneri
Non fecit, quantum Catholicum decuit.
Post hunc Justinus, post illum Justinianus
Regnavit, Papis & placuere suis.
Quorum hic imprimis Romani Codice juris
Insignis, longo tempore jura dedit. 1220
Foelix eximiis belloque & pace ministris,
Quorum virtutes credidit esse suas.
[Page 57] Huic Gotthos Latiis Belisarius expulit arvis,
(Quanquam uxore minor) maximus ille ducum.
Pontificum pulsis Effulsit gloria Gotthis;
Sub coelo rerum maxima, Papa fuit.
Cedunt arma mitrae, concessit Episcopus omnis,
Etsi quisque sibi jus cupiebat idem.
Cessit, sed tardè, Constantinopolitanus,
Aequali quanquam dignus honore fuit. 1230
Leviathan naribus, Behemoth (que) receperat hamum;
Et Rex & Populus servus uterque fuit.
Sec.
Amplius ergo nihil Papae restabat agendum
Quàm genus humanum luce beare sua;
Et post terrarum, coelorum quaerere regnum,
Ut serpens, sapiens; simplicitate puer.
Pr.
[...]
Nempe datum prius est, posterius minimè.
Omnia Pontifices superarunt cnodula quotquot
Producit tellus calliditate sua. 1240
Sed Regnum duplex, Carnale, & Spirituale,
Non nimiae signum simplicitatis erat.
Nec Papas credas egisse per otia vitas,
Nec quod agendum ultra nil habuere putes.
[Page 58] Vota hominum semper votis augentur adeptis;
Accedens partas copia servat opes.
Piscator solitam non spernit callidus artem,
Quantavis praeda retibus implicita.
Res agit ille suas semper. Vel retia sarcit,
Si quo perrupit magna balena loco. 1250
Aut hamos fortasse novas mediatur, & escas
Piscibus, aut aliquod nectere fraudis opus.
Aut illis placitos escarum adhibere colores,
Noxia vel nitidis Pharmaca quaerit aquis.
Omniaque emissis scrutatur litora servis,
Quae fugit, & quae, quis litora piscis amat.
Tum quos, & quibus, & quanti vendat nova cura est;
Et mensae pisces quos retinere suae.
Quos sale conspergat, compluri quos sale duret;
Et quis marcescens abjiciendus erit. 1260
Adde quod & multis cura est, & maxima, natis
Perduraturas aedisicare casas.
Circumstant similes curae Papam; similisque
Ars est; & semper res agit ille suas.
Principibusque parat nova vincula relligionis
Tenuia, quae faciet fortia stultities.
[Page 59] Doctrinisque novis sarcit, si postulat usus,
Aut levius reddit relligionis onus.
Aut aliquod monstrum doctrinae, è pyxide Circes,
Ornat, ita ut Pytheus crederet esse suum. 1270
Absurdumve aliquod sustentat dogma bifurcis,
Unde stupens capitur, qui fuit ante catus.
Debet & ad gentes longinquas mittere scitum
Quales sunt; illis qualis & esca placet.
Indo, namque Scythae, divisoque orbe Britanno,
Est anima, & salvam rem cupit esse suam.
Et Novus Orbis habet, tellusque Incognita, multas
Nec nigras animas, corpora nigra licet.
Argentique habet illa, & flavi frusta metalli;
Haec sibi ne pereant Papa cavere solet. 1280
Quos premet, & quibus indulgebit, id est, sale sparget
Reges & proceres, abjicietve, putat,
Et quos post mortem (sed longo tempore) Divis
Debet sacratos adnumerare suis.
Ut sale durati, durant hi pluribus annis,
Non magno pretio quos sibi pauper emat.
Denique, quod primum est claras non negligit ille
Natis, cognatis, aedificare casas.
[Page 60] Plures Pontificum sunt curae; quas numerare
Difficile est, mentem ni juvet ordo meam. 1290
Ostia sed susci stabo Polyphemus ad antri,
Utque foràs tendit quemque notabo dolum.
Sec.
Hac nimium vereor ne sit narratio longa;
Fraus potuit doctos nulla latere Senes.
O quantum fraudis, sexcentos posse per annos,
Milleque ab ingeniis surgere, credis, opus?
Tempus adest coenae, serum est percurrere cuncta;
Crastina, si vis tu, finiet illa dies.
Pr
Non serum est, meus ecce bonus Chronometra quid inquit;
Praecisè sextam dimidiamque notat. 1300
Septima sermoni finem faciet nota nostro,
Otia ne non det crastina forte dies.
Praeter Judaeos, Gentes Idola colebant,
Omnes, & domibus plura habuere suis.
Aurea divitibus stabant, & eburna Sacellis,
Aut ex argento, aut aere Corinthiaco,
Aut stabat summi Parius lapis arte Magistri
Factus. Materiam nam superabat opus.
Ingenium nullum, potuit facundia nulla
Eripere haec avidis tam pretiosa viris. 1310
[Page 61] Quid faciet Praeco (quoniam miracula cessant.)
Quî potuit verbo conciliare fidem?
Nam si non illis simulachra indulta fuissent,
Judaeum Graecus vix coluisset homo.
Ergo coli sapiens permisit Doctor; at illa
Sub certa tantum conditione coli.
Nempe ut mutarent divorum nomina. Nolunt
Vel Solis dici, vel simulachra Jovis,
Vel Phoebi, Martis, Lunae, Veneris, vel Amoris,
Mercurii, Bacchi, Palladis, aut Cereris. 1320
Sed Christi, Petri, Pauli, Sanctaeque Mariae,
Aut alio quovis nomine Apostolico.
Sic Fidei verae comes ire Idololatria
Permissa est; vera plus placuitque Fide.
Quam nullus Princeps est ausus tempore longo
Laedere, nec sibi grex senserat esse male.
Sed veluti properae curae subnascitur ulcus
Acre, quod ad tempus non breve saepe latet,
Et tandem erumpit; sic morbum Rex Leo primus
Sensit, nec potuit jam superare malum. 1330
Sed tamen hinc natum est bellum calamare Sophistis.
Temporis illius qui docuere Fidem.
[Page 62] Hoc bello victi cessarunt Iconomachi,
Non concedentes, sed siluere diu.
Hac arte effectum est, ne quando cerneret artem
Stulta, stupens, & hians plebs in Imaginibus.
Numina nec tantùm Gentes sictilia amabant,
Sed Festos etiam concelebrare dies;
Tollere quos quicunque esset conatus ineptus,
Fecisset madidum saxeus imber cum. 1340
Hinc Chronicus festus (tunc Saturnalia) nunc est
Catholicus festus, nomine Carnevale.
Nonne etiam mensis Maii primum meministi,
Te puero, juvenes concelebrare diem?
Ut Phallum arboreum (membrum navile) ferebant
E sylvis, medio quem statuere foro;
Utque illum circa juvenes duxere Choreas
Aptus vir bellis, apta puella viris?
Hunc festum Gentes olim Priapeia vocabant,
Optatum pueris Virginibusque diem. 1350
Nondum defecit vetus Ambervalia festus
(Festus, at innocuus, permanet ille dies.)
Et quem rurales sinita messe coloni
Cum Baccho Cereris concelebrare solent,
[Page 63] Temporibus priscis sunt Bacchanalia dicta,
Cum Vini colerent ebrietate Deum.
Multa tulere patres legi contraria Christi,
Dum populum properant conciliare sibi.
Nec sic venisset fortasse Proselyta multus,
Si non à causis pluribus actus erat. 1360
Vita Sacerdotum cunctis odiosa erat, illis
Ingenii aut morum gratia nulla fuit.
Nam tristi gravitate superbus Hypocrita quem non
Offendit, quamquam caetera doctus homo?
Qui spretis aliis sapiens vult solus haberi
Et dici, quamvis nil sciat ille boni;
Justa tibi solvi qui postulat omnia, summo,
Adque datum punctum, jure Geometrico;
Ipse tamen solvit sua, libertate Poetae;
Hunc socium vitae dixeris esse bonum? 1370
Compulit ad Christum, vita improba Sacrisicorum
Multos foelices ingenuosque viros.
Quippe parùm possunt insulsos ferre, pudico
Ingenio nati, non inopesque viri.
Sed multò plures traxit communio victus,
Quanquam illos inopes, contiguos (que) fami.
Sec.
[Page 64]
Siste gradū. Quoniā nec adhuc, in imagine Christi,
Aut Sancti, quicquam cerno ego inesse mali.
Non ego, si flector, si verba effundo precantum,
Sique meos oculos detinet effigies; 1380
Non illi flector, non alloquor, aut colo. Solum
Oro Deum, nomen cogito mente Dei.
Tune Deos Romae credis simulachra videri?
Quid faciunt ergo tot simulachra? Monent.
Quod fuit olim Serpens Aeneus Israelitis,
Atque Sacerdoti quod Cherubinus erat,
(Ante illos, Domino (que) Authore, precatio facta est)
Hoc sancto, Sancti praestat imago, viro.
Pr.
Difficile esse putas homini, praesertim Idiotae,
Credere in Effigie posse latere Deum? 1390
Naturam humanam nimium nescire videris.
Credere (crede mihi) quidlibet ille potest.
Nam simul ac hominem possedit cura futuri
Temporis, ipse suum consuluit (que) metum,
Credere pronus erit spem qualemcun (que) ferenti,
Atque sequi multos quâ videt ira via.
Credebant Gentes habitare in Imagine numen,
An minùs illorum est vivida nostra fides?
[Page 65] Quòd simulachra monent, color est è pyxide Circes
Sumptus, & Idolo cuilibet aptus erit. 1400
Nil facit exemplum Serpentis, nec Cherubini,
Quos fieri & statui jusserat ipse Deus.
Respice mandatum Domini. Tibi sculptile, dixit,
Non facies. Populus fecerat illa Deo.
Cessantis quondam pluviae signum fuit Iris;
Sanatimorsus Aeneus ille Draco.
Sec.
Nec colui Simulachra, nec esse colenda putabam;
Attamen assensu laetus abibo tuo.
Persequere inceptum, quibus insuper artibus usi
Sunt Piscatores ordine quasque refer, 1410
Pr.
Est aliud genus Idoli subtilius omni
Materia, quali vita carere nequit.
Aëre simplicius, subtilius aethere puro;
Mobile; sed nullo quod queat esse loco.
Talibus Idolis non est macilentior umbra;
Nam (que) patente oculo cernitur umbra nigra.
Illa Idola oculis nunquam cernuntur apertis,
Sed tantum clausis, attonitisve metu.
Sicut subtilis magis est sapientia per se
Quam quisquam sapiens, re bonitas (que) bona; 1420
[Page 66] Sic etiam subtilior est Idololatria
Quam dico, quàm quae materialis erat.
Sec.
Haec aenigmaticè quamvis narrasse videris,
Attamen ut capiam non opus OEdipode est.
Namque mera indoctae coluerunt Somnia Gentes
Picta Sacerdotes quo voluere modo.
Nocturnum populum nemo non viderat. Unde
Advenere tamen nescius omnis erat.
Pr.
Hinc metus ignoti, doctrinaque Daemoniorum,
Subdita corruptis Philosophisque Fides. 1430
Respexitque Fides ex illo tempore Patrum
Dogmata, non Sacri quae docuere Libri.
Sic populus trepidus pendebat ab ore Magistri;
Coeperunt Regum jussa valere parùm.
Cara nimis pauci versabant Biblia. Nondum
Artis erat libros multiplicare Typis.
Inque Patrum manibus mansere Oracula Sancta,
Quorum praeceptis tunc didicere loqui.
Deinde quod in Templis curabant commemorari
Doctorum quaedam nomina amica sibi, 1440
Expediebat eis. Spes ostentata triumphi,
Militiae est semper maxima causa bonae.
Sec.
[Page 67]
Sed quid, an in Templis, & dum celebrantur honores
Divini, fas est concelebrare hominem
Quem pius ignoras sit an impius, ignibus atris
Subtùs, an in coeli luce beatus agat?
Regibus infesto signabis nomine Fastos?
Becchetti stabit Fatum in Ephemeride?
Pr.
Quod stetit id stabit, vim legis dum tenet Usus.
Et populos recta pro ratione regit. 1450
Papa sed ad magnam spem cor dilatat, & orbis
Totius imperium cogitat esse suum.
Et juris titulos extorquet Codice sacro;
Supponi sibi vult omnia Jure Dei.
Nominibusque capit Regum Regalia jura.
(Saepe Fidem gignit nomen inane rei.)
Pontificem dici vult se, quo nomine quondam
Augustus Romae coeperat Imperium.
Quodque fuit Moses Judaeis, & quod Aaron
In toto Christi postulat esse grege. 1460
Utque vocant trepidae summi Jovis arma Tonantis
Gentes, Censuras sic vocat ille suas.
Nec Majestatis contentus nomine, nomen
Sanctius assumit, conveniensque Deo.
Sec.
[Page 68]
Quin siet impietas nec parva haec, nolo negare.
Censuras rectè fulmina forte vocat.
Nam sicut Fulmen, si quando se insinuarit
In commissuras parjetis igne suo,
Disjungit lapides, si non & disjicit, & sic
Quod fuerat firmum debile reddit opus; 1470
Sic quoque dissociat cives Censura timenda
Illis qui stultè Phasmata vana timent.
Pr.
Ad genus omne boni mundani carbasa praebent;
Ad visas, velis omnibus, itur opes.
Ut capiant populos, cogant & ovescere Reges,
Quoque modo possint parta tenere student;
Queis opus est multo stratagemate perficiendis,
Nequitia docta, Philosophaque Fide.
Suevit ut in Templis, audisti, Ecclesia Patrum
Prima, satellitium commemorare suum. 1480
Nunc autem Papis dominantibus, adnumeratur
Divis, quisquis eis profuit arte sua.
Reddita sic rursus populo est Idololatria,
Nemoque non Divum coepit habere sibi.
Sec.
Romani moris suit haec imitatio prisci
Ut qui Caesaribus par tribuere decus.
[Page 69] Sed non tam temerè tantos concedit honores
Papa, sed ut vitas Signa probare videt;
Nec subitò, sed cum vita decesserit annis
Permultis quemquam sanctificare solet. 1490
Pr.
Nec mirum. Praesens mendacia respuit aetas,
Ad quae posteritas sera coacta tacet.
Jam fuit aeternae nimium via commoda vitae.
Durum erat in tota Relligione nihil.
Externus labor omnis erat, nec erat gravis. Intus
Nescitum est cujus Relligionis erant.
Qui servit Clero, qui Clero praedia donat,
Clero magnificas aedificatque domos,
Is Pius est. Divum (que) olim referetur in Album;
Aeterna est illis vita in Ephemeride. 1500
Papa licet rigidus divini exactor honoris
Non erat, & facilem praestitit esse Fidem,
Non ita neglexit placidè sua jura & honorem;
Sed summus, si quis deroget, ultor erat.
Gentis Anastasius Romanae erat Induperator,
Ille tamen sacro fulmine tactus erat.
Cur? Quia passus erat violari Chalcedonensis
Articulos Synodi, saepius admonitus.
[Page 70] Sed confirmata est Synodus sub Justiniano,
Haereticae Fidei terribilisque fuit. 1510
Namque is Theiologus doctus cupiebat haberi,
Atque suo Princeps Codice plenus erat.
Ille tulit leges primus, quibus Haeresis (etsi
Congrua Scripturis) morte luenda foret.
Ille sibi, & Papis multos jugulavit honestos
(Quales nos hodie dicimur) haereticos.
Ille metu solvit, detraxit fraenaque Papis,
Expulsis Ghottis Regibus Italia.
Ille Potestatem Papalem Spiritualem
Inflavit, pestis quae fuit imperii. 1520
Alter damnabat sanctos, spoliabat & alter;
Regnum Papa petens; Rex, ut avarus, opes.
Jamque animo Papae dolor unicus haesit, habere
Constantinopoli Praesulem honore parem.
Attamen obtinuit paulò post, Principe Phoca,
Primatum ad nostros quem tenet usque dies.
Nam Rex Tiberius successit Justiniano,
Cui vitam dempsit Sceptraque Mauritius;
Mauritio Phocas; Phocaeque Heraclius armis.
Proditor is fuit, hic mounothelita fuit. 1530
[Page 71] Phocas Catholicus Primatum Spiritualem
Papae concessit; participi sceleris.
Plus ultra nihil est. Res est altissima terris
Papa, sibi visus vix-minor esse Deo.
Solaque cura manet quo pacto debeat uti
Fortunae fluxu, muneribusque frui;
Quantos induerat radios splendoris, & esset
Stella quibus foelix, stella maligna quibus;
Regna quibus deceat dare, vendere, tollere, quique
Exaltandus erat, quique premendus erat. 1540
Promere sed lumen Libri, atque abscondere, Sacri,
Ipsius arbitrio, maxima cura fuit.
Nam (que) per hoc tempus cessavit lingua Latina
Romae, quae longo tempore Babel erat;
Inque unam linguas multas conflaverat aetas;
Italica haec vulgo nomine dicta fuit.
Sic qui doctrina caecus fuit antè popellus,
Cogitur officiis surdus adesse sacris.
Clerus cognoscet solus Scriptura Precesque
Quid dicunt. Populus dicere discat Amen. 1550
Uni cunctorum commissa est cura salutis,
Romani loquitur Praesulis ore Deus.
[Page 72] Quod si concedas, quid prosunt Biblia sancta?
Salvus eris, si quae jusserit ille facis.
Sec.
Non erat ambitio, sed erat sapientia, vulgò
Scripturas sacras quod vetuere legi.
Nonne Dei populum vetuit conscendere montem
Flammantem Moses inde videre Deum?
Nuper ut in partes fracta est Ecclesia nostra
Vidisti; Sectae quotque fuere hominum? 1560
Independentes, Tremuli, Presbyteriani,
Quintimonarchistae, Praesulici, Dibaphi.
Quàm multo saevum satiabant sanguine Martem.
Scituri bello judice verba Dei.
Qui cupit in celsum Sinae conscendere montem,
Antè in Parnasso fabricet ille scalam.
Pr.
Tune adeo bonus es, tantorum ut causa malorum
Visa sit esse tibi Biblia Sacra legi?
Sederat in Clero veteris faex ambitionis;
Non illis nostrae cura salutis erat: 1570
Quis Fidei nostrae, certabant, imperitaret,
Et caperet lucrum, quod venit inde, sibi.
Nam cum naufragium passa est Romana potestas
Ad scopulos nostros, juraque perdiderat,
[Page 73] Evasere tamen Praelati, & fragmina pauca
Antiqui juris salva tulere sui.
Hoc lucrum quamvis non magnum Presbyter illis
Invidet, & partem clamat habere suam.
Dumque illi bello certant de Relligione,
Jus Regni Populus certat habere sibi. 1580
Non erat in culpa divini lectio Libri,
Nec vacuum est populo ruris, adesse libris.
Sed redeo Romam quae nil nisi grande sepulchrum est,
Et Papa ad tumulum Caesaris umbra minax,
Regnans in tenebris quas fecerat, & facit ipse;
Verborumque dolis regia jura petens.
Nicenae Synodi Patribus concesserat olim
Rex Constantinus (sed nimium temerè) 1590
Ne Fidei lites alio sub Judice sinem
Acciperent, praeter Spirituale forum.
Pro se, dumque mererentur concesserat ille;
Hi semper poscunt, & quasi jure suo.
De causis Fidei tantùm concesserat ille;
Isti personis applicuere suis.
Desiit ex illo jam longo tempore Clerus
Formidare minas Caesaris, atque forum.
[Page 74] Nec de criminibus vult respondere vocatus
Coram Civili Judice Clericulus. 1600
Cur? Quia Paulus ait, Nonne inter vosmet habetis
Solvere qui justè jurgia vestra sciat?
Sec.
Quae Deus indulsit crudeli jura sub hoste,
Non eadem Sanctis semper habenda dedit.
Vivere vix licuit; licuit jus dicere? Sancte,
Nunc quoque si placeant accipe utrum (que) simul.
Pr.
Si fur, si latro, si moechus Clericus esset,
Regum Judiciis eripiendus erat;
Sique suum Regem jugulasset proditor ipsum,
Aut compilasset delubra sancta Dei; 1610
Tunc moderabatur poenas Ecclesia Judex,
Non inconsulta commoditate sua.
Sed si quis Laicus, non dico laeserat illos,
Sed si, quod dicunt, dicere nolit idem;
Ure, Ure, exclamant, & vociferantur ad ignem,
Mortemve atrocem, siqua sit, igne magis.
O Sancti, soli qui Sancti vultis haberi,
Commendat vobis saevitiemne Deus?
Non tamen ingenii sunt haec, sed facta timentum,
Quae conabantur ne patefacta forent. 1620
[Page 75] In populum láqueos pluerant, ideoque timendum,
Si populus sciret, ne plueret lapides.
Crimina criminibus celantur prima secundis;
Ultima sed tandem non erit unde tegant.
Nempe Lutherus erit qui fraudes deteget omnes;
Et Papas feriet fulmine Saxonico.
Ambitio in longos perrarò prospicit annos,
Quantumvis, praesens utile, acuta videt.
Nec sua', Philosophi credebant posse refelli
A Laicis unquam, dogmata docta, viris. 1630
His quia temporibus turbabant Mounothelitae,
Cum Christi Sanctum distraherentque gregem;
Principis injussu tunc primùm Papa vocavit,
Ipsius arbitrio, Catholicam Synodum:
Coeperunt Reges tunc primum posse putari
Haeretici; & vinctos legibus esse Scholae.
Sec.
Legibus esse Scholae subjectos non puto Reges;
Subjectos nosti Legibus esse Dei.
Pr.
Lex divina nihil de nugls continet istis;
Nam Lex haec lux est, recta jubendo, docens. 1640
Sed doctrinarum tenebras has, nec videt ipse
Umbrarum dominus, qui sine luce videt.
[Page 76] Mille voluntates habet unus, dum modo vult hoc,
Deinde aliud; nullam, si nihil optat, habet.
Christus ait clarè, Sumus unus Egoque Paterque;
Visne Voluntates Unius, esse duas?
Haec provenerunt ab inani Philosophia
Temporis illius, quam coluere Patres.
Namque animae lepidam narrabant Oeconomiam
Illis temporibus, Philosophi veteres: 1650
Quod domus est Animae Corpus, fit quod jubet illa;
Non homo, non corpus, non opus ipsa facit:
Sed bene dispositis peraguntur cuncta ministris;
Fungitur & promptè munere quisque suo;
Olfacit, & Gustat, Tactu sentit, Videt, Audit,
Non homo, sed Sensus proprius ista facit.
Nempe suum mittit simulachrum res in ocellos,
Idque videt Visus; non videt illud Homo.
Nec sonus auriculas penetrat quin audiat illum
Auditus; nihil est ipse quod audit Homo. 1660
Acceptas species, considerat Intellectus;
Supputat & Ratio; Visque memor retinet.
Sic quoque Judicium discernit; vult (que) Voluntas;
Sic verè dictum est, Est Microcosmus Homo.
Sec.
[Page 77]
Nil facit ad nostram comoedia slulta salutem;
Nec nos salvabunt Physica, vera licet.
Sunt credenda quidem libris quaecunque leguntur
Sacris; sed Codex non habet ista, Dei.
Non tollit peccata hominum Sapientia Graeca,
Nec facta est tardis poena Gehenna animis; 1670
Sed fastu plenis, mendacibus, atque hypocritis,
Ingratis, avidis, omnibus atque nigris.
Nam bene moratum Physicus si perderet error,
Quo staret Doctor discipulusque loco?
Pr.
Post hanc suppressam, statim venit altera major,
Quam Reges multi sustinuere diu.
Christicolis dederat primis Ecclesia prima
Idola (at verso nomine) habere sua.
His populus fudere preces, & honore colebant
Quem dederat falsis Ethnicus antè Deis. 1680
Id quod Pastores, regnante Leone secundo,
Innumeri, & docti non potuere pati.
Certatum est centum, scripto (que) & voce, per annos,
An licitè in sacris possit Imago coli.
Sed victi tandem cesserunt Iconomachi,
Et simul Eoum languiit Imperium.
[Page 78] Nam circa hoc tempus coepit Saracenica Secta
Fortiter armari, cum Mahomete suo;
Inque dies crescens, Turca duce, tandem Orientis
Sustulit Imperium, Catholicam (que) Fidem. 1690
Haeresis interea longùm lassata quievit
Partibus Occiduis, pòst valitura tamen.
Sed quantum Papae derasum est partibus illis,
Partibus his tanto durius incubuit.
Ut ferrum candens subitum si frigus ab una
Sensit parte, magis fervet ab opposita;
Sic quoque conatus Paparum Oriente repulsi,
Partibus Occiduis invaluere magis.
Credi namque jubent fieri miracula ab illis
Quorum sunt usi simplicitate virûm. 1700
Sed non ante obitum, nec post, nisi tempore longo:
Non patitur praesens ficta valere dies.
Non tot Moeonius narravit monstra Poeta,
Quot populo Christi Papa Legenda dedit.
Sec.
Nicenae Fidei subscripsit Episcopus unus
Qui paulò, ut dicunt, mortuus antè fuit.
Nam (que) Patres ipso posuerunt Acta sepulchro,
Orantes subtùs scribere ut ille velit.
[Page 79] Discessere boni Patres, saxoque reposto
Cauti signa omnes applicuere sua 1710
Postridiè redeunt, subscriptum nomen & Actis
Inveniunt, gaudent, magnificantque Deum.
Pr.
Audiit hoc etiam Rex Constantinus? An ingens
Miraclum solus nesciit ille Dei?
Sec.
Nescio.
Pr.
Ne Credas. Cur non testatus & ipse est
Rem certam, ut posset certa valere Fides.
Sed nec tem vidit Princeps, nec id audiit unquam:
Multo posteriùs fabula ficta fuit.
Dein quod Daemoniis infernis imperitarent
(Nomine nam populus Spectra vocabat eo) 1720
Quodque locis sacris illos expellere Epodis
Possent, possessis corporibusque hominum
(Cuncta videbatur quia sanctus scire Sacerdos)
Antiqua didicit crederé turba side.
Sec.
At Daemon mendax, qui nunc possederat ipsos,
Si credi cuperent, ejiciendus erat.
Pr.
Spiritus (adde) & avaritiae, fastûsque superbi,
Litis, vindictae, saevitiaeque ferae.
Sed nunc ridiculae miracula mitto Legendae;
Ut quae jamdudum sunt tibi nota satis. 1730
[Page 80] Hoc aevo terrae spoliavit parte Latinae
Rex Lombardorum, Pontificem Laicus.
Tum Rex Chilpericus, stupidus cognomine, Regnum
Gallorum tenuit; fecit at ipse nihil:
Omnia erat Pipinus; opemque oravit ab illo
Contra Lombardos Papa; nec ille negat.
Armis Italiam petiit, superavit & hostem;
Pontifici glebam restituitque suam.
Digna rogas operae quae cepit praemia tantae?
Fit Rex Pipinus; Chilpericus Monachus. 1740
Nec dum finis erat Pipino morte remoto,
Lombardus victus rursus in arma ruit.
Ablatas iterum Romanas occupat Urbes,
Quas iterum miles Gallicus eripiet.
Nam Carolus Magnus, Pipini filius, armis,
Lombardum ereptos reddere cogit agros.
Et veniens Roman turbatis Schismate firmam
Romanis pacem, Pontisicemque dedit.
Sic Papam fecit, victoris jure, Leonem;
(Tertius ille fuit cui Leo nomen erat.) 1750
Nec fuit ingratus Leo; nam Carolo dedit ille
Caesaris antiqui nomen & Imperium.
Sec.
[Page 81]
Talia dona solet producere gratia rarò;
Contracto potius foedere pacta puto.
Italus, aut Gallus quid in Anglos juris habebat?
Non sua Rex Carolus, non sua Papa dedit.
Pr.
Nil refert Quo Jure; sed actum est; & fuit alter
Terrarum Dominus; Rex Fidei alter erat.
Nec tot ad Imperii potuit tuba signa ciere
Tela, quot ad Fidei castra venire volunt. 1760
Namque tubae clangor mortales indicat hostes;
In Sibilo Fidei creditur esse Deus.
Ipse caput Caroli cinxit diademate clarum
Papa suus (populo conspiciente) Leo.
Nec facile exultans populus sua gaudia texit,
Corde uno Reges laetus habere duos.
Ut verò capiti Regis Leo Papa coronam
Imposuit, verbis & benedixit ei;
Unus & alter erat qui clara voce DEUS DAT
Dixit, fortuitus, nescio, an appositus, 1770
Tunc veluti quando nimium ferventia ligna
Intûs saevo ardent igne, latente tamen;
Admota facula collucent omnia flammis,
Monstrat & ardorem libera flamma suum;
[Page 82] Sic vulgus simul ac sensisset verba DEUS DAT,
Vocibus extensis, DAT DEUS omne sonat.
Post haec Christicolûm coeperunt regna videri
Esse data à Papis omnia, Jure Dei.
Sed non prospexit verborum posteritatem,
Aut parvi fecit Rex generosus eam. 1780
Quae tandem neglecta in Legem transiit Usu,
Et Regum fecit jura valere parùm:
Quae Caroli soboles conatur reddere firma,
Frustra; nam Caesar nil nisi nomen erat:
Nomen, amicitiis, regnique vigore paterni,
Egregiis factis, vix tenuere tamen.
Una, Potestatem partam nunc cura manebat,
Ut, quantis, colerent artibus esset opus.
Altera, ne possent sua jura reposcere Reges;
Ne populi saperent, tertia cura fuit. 1790
Ergo Sacerdotum statuerunt ne quis haberet
Uxorem propriam. (Sed statuere senes.)
Sec
A stupro veniens potuit celebrare Sacerdos?
A propria veniens conjuge non potuit?
Pr
Non quo tu reris Legem tinxere Colore,
Sed qui de Sacro Codice sumptus erat.
[Page 83] In Regno, Christus, Coelesti, dicit aperte,
Conjugium nullum; non Vir & Uxor erit.
Omnibus at Regni, Sanctis Haeredibus, hujus,
Angelico, vitam vivere, more datur: 1800
Clericus & (docti dicunt) Haeredicus idem est;
Atque hinc est Clero quod Venus omnis abest.
Sed Color hic falsus, fugiensque in luce diei;
Et nisi sub noctem fallere ineptus erat.
Ingeniosa fuit, meditataque machina, contra
Reges, ne possent Ordinis esse Sacri.
Nam duo conjuncti tituli, Rex atque Sacerdos,
Regnum Civile, & Spirituale dabant.
Quod ne quando foret, provisum hac lege videre
Pontifices, Reges non potuere boni. 1810
Regibus, hoc Pacto, vel Regni haerede carere,
Ordinibusve Sacris, stante, necesse fuit.
Sec.
Nonne sui populi Rex, Pastor summus & idem est?
Et Sub-Pastores nonne creare potest?
Ipsa gregis Christi (data sit cuicunque) regendi
Cura, Sacerdotem solaque (credo) facit.
Pr.
Cernere sed Pythico velaras carmine technas,
Magnanimi Reges quo potuere modo?
[Page 84] Nullus erat Princeps, ad sancta oracula Papae,
Quin stupidus fieret, Chilperico (que) magis. 1820
Sec.
Sed quare populus non sensit fraudis odorem?
Anne illo nasus tempore nullus erat?
Pr.
Nasus erat, toto sed tunc Epidemicus orbe
Nasorum morbus praevaluit Polypus.
Qui ne cessaret, subtilem excogitat artem,
Callidus ut Vulpes ambitione Leo.
Ingenio, studioque solet sapientia quaeri;
Hanc generi humano tollere Papa parat.
Sec.
Nescio qui stultus sieri queat ex Sapiente;
Ex stulto sapiens erudiendo potest. 1830
Pr.
Stultitiam fortasse putas non posse doceri:
Difficile est [...]urum (credo) docere senem:
Sed teneris annis, ceu mollis cera, figuram
Quamlibet accipiet, sit bona sitve mala.
Stultior esse potest quisquam, quam qui sapientem,
Et doctum egregiè se putat esse, nec est?
Sec.
Certum est. Stultitias in sese possidet omnes,
Qui nimio ingenii est captus amore sui.
Pr.
Attamen hic stultus, non Naturalis, at arte
Est factus, gignet persimilesque sui. 1840
[Page 85] Qui bene composito loquitur disiria vultu,
Sermones vacuos fundit & ore gravi,
Anne in Catalogo quaeres hunc classis euntis
Anticyram, an sanis adnumerandus erit?
Nam juvenes etiam diliria discere possunt,
Aut accusandus ludimagister erit.
Sec.
Posse quidem stultos fieri concedo docendo,
Verum sic factos nemo fuisse putat.
Dic quare, Quando, quibus artibus, atque Magistris,
Effectum est foedum pestiferumque scelus. 1850
Pr.
Pontisicis suasu, Carolus, novus Induperator,
Artibus ingenuis ferre volentis opem,
Inscius includi curavit moenibus omnes,
Ut quae cui placita est, inde petenda foret.
Et primò foelix studiorum Gallus amator
Festinat Musis aedisicare domum.
Parisiis surgit, quae nunc Sorbona vocatur,
Theiologûm studiis appropriata Schola.
Hujus ad exemplum, Reges, alii (que) Potentes
Christicolûm studiis tecta superba dabant, 1860
Hortosque & libros, & quae tibi singula dici
Non opus est. Quae sunt, qualia, quot (que) vides.
[Page 86] Solus Papa tamen Leges dabat atque' Magistros.
Laedere ne posset Philosophia Fidem.
Sec.
Non placet hoc. Animis quos non infigere sensus
Venturi populi, si voluit, potuit?
Nam cum carceribus vinctas concluserat artes,
Atque Fidem servam fecerat esse sibi,
Quid veruit, si quas sibi posse nocere putaret,
Aut prodesse parum, quin jugularet eas. 1870
Pr.
Sic fecit. Nam qualis erat doctrina per orbem
Sparsa, à Lombardo, quae tenebraeque Scoti?
Quos Praeceptores habuit Schola Parisiensis
Primos. Illorum gloria durat adhuc.
Sec.
Fama, parum sana es, tantundem dando Sophistis,
Qui virtute carent, insipidisque viris,
Quantum illis quorum populos sapientia juvit,
Aut virtus ingens, vel decoravit eos:
Nil tibi Pelides, nil nunc tibi debet Homerus.
Vilia dona tibi jam periere tua. 1880
Sufficit ergo mihi, si quid bene fecero, vivo
Aemulus oblatret, laudet amicus homo.
Pr.
Hi primi (dicunt) Lombardusque, & Scotus à Duns,
Cum sociis primae quos habuere Scholae,
[Page 87] Ex Patribus, Sacris Scripturis, & Stagyrita
Mixtis, doctrinam composuere novam.
Linguam Romanam vertêre in Gallimatiam.
Sec.
Sermo quis?
Pr.
Appositè. Ducocalanus erat.
Sec.
Quorū hominū sermo?
Pr.
Somnitûm, non procul Umbris.
Scripsit eo multos Musa Lalia libros.
Quorum doctrinam pleno quicun (que) bibisset 1891
Haustu, mutatus, non erat id quod erat.
Potus ut in mensa geminas putat esse lucernas;
Sic Regem ille suum concipit esse duos.
Ut qui veneficae gustarat pocula Circes,
Illic è puero sit lupus, ursus, aper.
Et cicures vigilare jubentur ad atria Circes;
Sic Papis debent advigilare Scholae.
Sicut amor Loti socios mutavit Ulissis,
Ne vellent patriae plus meminisse suae; 1900
Sic Papis cives adjunxit vita Scholaris,
Fecit (que) aversos regibus esse suis.
Hoc quo (que) par Ithaci sociis est, at (que) Scholari,
Mutatus specie ut, se putet esse virum.
Egressus (que) Scholae tenebris, quos convenit omnes,
Communis vitae nescius ipse, docet.
[Page 88] Exclamat, clamat, declamat fortiter; omnes
Intempestivè corrigit atque docet.
Simpliciter, [...], Typicè, Topicè, Tropicéve
Omnia, quae libitum est dicere, vera facit 1910
Huic hominum generi mandatum est justificare
Omnia, quae voluit Papa vocare Fidem;
Obsequium (que) Sacrae dare tunc sine limite Sedi,
Jussaque Pontificis, jussa vocare Dei.
Haec omnes sonuere Scholae, docuere Cathedrae,
A cunis didicit sic puer esse pius;
Contemptus Regum surgit cum Relligione;
Et plebs civili libera lege furit.
Nempe Deo visum est tunc solvere cingula Regum,
Qui mox stultitiae verbera digna ferent. 1920
Sec.
Non ego Alexandri Magni, nec Caesatis acta
Amplius admiror, Hannibalisve dolos,
Qui sibi larga quidem, sed sanguine, regna pararunt;
Parta tenere tamen non potuere diu:
Quod potuit subjectus inertibus esse Magistris
Perdomitus mundus, dum reputo, stupeo.
Castra quidem video; nam sunt Collegia castra,
Arma tamen desunt, & quibus arma darent.
Pr.
[Page 89]
Erras. Pontisicum fuit unusquis (que) satelles,
Quae (que) dabant Reges arma, ferebat eis. 1930
Sec.
Heu, Schola qualis erat capiendis Machina Regnis!
Ingenii plusquam Mercurialis opus.
Vincula, quae mollem tenuerunt ferrea Martem,
Firma fuere minus, crassa fuere magis.
Tanta meâ nunquam sapientia laude carebit,
Qui sum stultitiae conscius ipse meae.
Pr.
Vasa quidem & nummos facile est subducere furto,
Et sceptrum, si vis, & Diadema simul;
Regnum, difficile est; fieri sed tempore longo
Possibile est. Aetas omnia, longa potest. 1940
Movisset Terrae Siculus mirabilis orbem,
Si locus esset ubi staret in orbe alius.
Partem operis si dat breve tempus, tempore multo
Perficiet totum, qui tenet id quod habet.
Unco fur noctu subducit stragula lectis;
Pastorale pedum, crede, quod uncus erat.
Furtum ne laudes; non est sapientia, sed fraus,
Quae nunquam magnis insidet ingeniis.
Sec.
Sed quid agas? Nolles Collegia habere tot agros,
Aut tam magnisicas, tot (que) habitare domos? 1950
[Page 90] Ergo cave, si vis, ne forte fuga vitiorum
In majora ruas, barbariem (que) meram.
Non fama pejore videbere Templa deorum,
Doctrina celebres quam spoliare Scholas.
Pr.
Non illis, studio quibus est sapientia, & artes,
Tecta superba, libros, invideo nec opes.
Opto sed in primis ut vera scientia crescat,
Ut (que) sciens omnis sit manus artificis.
Ut (que) omnis Doctor quid justum est norit & aequum,
Quoque Deum deceat conciliare modo; 1960
Et quae conducunt, quae sunt contraria Paci,
Quaelibet & virtus unde sit & vitium;
Noverit & factu quid turpe sit, & quid honestum;
Quosque onerat rerum copia, quos (que) levat;
Quid sperare facit, quid terret, quid (que) pudere
Cogit; quique humilem noverit erigere.
Haec si quis rectè, scierit, poteritque paterno
Ore, quasi ad natos, cum gravitate loqui;
Nec propriae suevit contraria dicere voci,
Nec, quae non quadrant cum ratione, docet;
Et norit Methodū rectam qua quae (que) docenda 1971
Ars est; illius & prima Elementa sciat.
Sec.
[Page 91]
Verùm quis tam doctus in ipsa est Arte Docendi,
Omnibus ut mereat scribere jura Scholis?
Pr.
Judicii res est & doctrinae mediocris;
Et facere hoc possem forte (vocatus) ego.
Hunc ego quantovis, meritò, dignabor▪ honore;
Hunc merui, populi postulat utilitas.
Nondum se, Reges satis afflixisse, putabat
Papa; fuere amplae quas metuebat opes. 1980
Quas ut pro Christo possent fudisse videri,
In bellum Eoum sub Cruce mittit eos.
Nam (que) armis Asiam Saraceni tunc tenuere
Papae subductam, quae repetenda fuit.
Inde mali Martis crudelia verbera passi,
Exhausti redeunt, ad mala multa, domi.
Mox majora audet, regum feritate subacta,
(Gesta priora meri gesta fuere hominis.)
Humano majus jus postulat, atque videri
Posse aliquid, solus quod Deus ipse potest. 1990
In summum commissa Deum peccata remittit
Maxima, nescio quo Jure Tribunitio;
Quamvis in Sedem sacram commissa remitti
Aut nunc, aut post haec secula, posse negat.
[Page 92] At peccata idem pretio sine, nulla remittit;
Sed vult divinas vendere Sector opes.
Ut promus condus Divini, factus, Amoris,
Distribuit variis fata futura locis.
Egregiè meritos de Sacra Sede locabat
In summo coeli culmine stelliferi. 2000
Deinde Patres veteres, ut Noen, ut (que) Abrahamum,
Davidem, Mosen, inferiore loco.
Post hos, Infantes nondum Baptismate lotos,
Expertes poenae Tertius Orbis habet.
Perpetuis Quartus consumit crimina nummis,
Et nisi quae non sunt igne levanda, levat.
Ultimus, horribilis Serpentibus atque tenebris,
Est datus Haereticis, Daemonibusque locus.
Spe summae Sedis vanos mulcebat amicos,
Atque hostes Imo terruit Orbe leves. 2010
Prosuit, & prodest nunc Purgatorius ignis
Pontifici multùm, Sacrificisque suis.
Sec.
Sed Patribus quare visum est puerisque seorsim
Assignare orbes? Nil venit inde boni.
Pr.
Non summo hos Patres coelo posuere, quod illi
De Papa Romae nil meruere boni.
[Page 93] Non imo foedo (que) loco posuere, quod illi
De Papa Romae nil meruere mali.
Infantes Limbo neutro posuere, quod illi
Nil potuere boni, nil potuere mali 2020
Sed simulatque animas decrerant esse animatas,
Debebatur eis certus in orbe locus.
Nec dum credebat Reges satis esse subactos,
Sed Nova Castra parat, Militiam (que) novam.
Infundit Regum terris examina Fratrum,
Mendicos sacros, quos aleret populus.
His quo (que) vermiculis Reges homines (que) opulenti
Magnificas certant aedisicare domos.
Unde volant, alis enatis, Templa (que) bombo 2029
Implent; nam musca est quae modo vermis erat;
At (que) per ora virûm volitans non multa scientum,
Illorum patulis insidet auriculis;
Corrumpens mores Civiles, nec sinit illos,
Ut debènt, fidos Regibus esse suis.
Parendum esse Deo, potius quam Regibus, inquit,
Nil dubii est: Eadem Papa Deusque jubent.
Sedulus ad lectum morientibus adstat, & audit
Quae sua quis (que) velit non bene facta loqui.
[Page 94] Consilioque juvat, pia Testamentaque dictat;
Da (que) Deo, dicit, Qui tibi tanta▪ dedit. 2040
Inde tot & tanti sacris Donaria Templis,
In Reges videas arma parata, Deo.
Explorator erat quo (que) Confessarius omnis,
Et confessa Deo dicere doctus erat:
Nam Deus in terris hoc tempore Papa fuisset,
Si non per Regum jura creandus erat.
Papa Leo Carolus (que) agnus sibi mutua regna
Tradiderant pacto, Carnis & Ingenii.
Sed pactum hoc Papae non servavêre sequentes;
Non aequum est par jus Carnis & Ingenii. 2050
Namque, inconsulto, Papas, Induperatore,
Est ausus Clerus saepe creare sibi.
Hinc sub Conrado (sed quaere quoto) ferus ille
Longusque occiduo motus in orbe fuit.
Pro Papa Guelphi, pro Caesare stant Gibelini,
(Temporis istius nomina forte ducum)
Exiit hoc bellum Frederico Caesare capto,
(Illo qui primus nomine Caesar erat.)
Hunc Veneti vicere, Fugatus Papa triumphat;
Nomine Alexander Tertius ille fuit; 2060
[Page 95] Qui capta Roma, Veneta latitabat in Urbe,
Detectus (que) ipso Caesare major abit.
Cujus & in collum steterat, dictis (que) superbis
Insueto dederat vulnera saeva animo.
Sec.
Crescere plus ultra terrena potentia nescit,
Omnis & ambitio sic satiata perit.
Nil habuere ultra sperandum, nil metuendum
Pontifices; cessit spes (que) metus (que) simul.
Ridebat quoties spectabat aruspicem aruspex,
Ingenii miro captus amore sui. 2070
Pr.
Quod risere parum est. Humilis sublatus in altum,
Insultans victis Iudere saeva solet.
Regibus imponit duram contra Saracenos
Militiam; ipsorum sumptibus id (que) suis.
Deinde animi causa, Reges populi (que) subacti
Experiebatur quid potuere pati.
Lascivire solet nimiùm secura potestas;
Regnantumque facit jussa superba quies.
Nam (que) super Panem sanctum si quando Sacerdos
Verba Dei rectè Sacra Ioquutus erat, 2080
Credi Papa jubet Panem non amplius esse,
Sed veri Carnem, Sanguinem, & Ossa Dei.
[Page 96] Qui non credebat, Christi pellendus ovill
Et vita (nisi se credere juret) erat.
Nec tamen hac crevit jam summa potentia Papae
Lege; sed ob pulchrè gesta Triumphus erat.
Nam voluit toti manifestum reddere mundo
Obsequium simplex se sibi velle dari,
Nec passurum impunè loqui sua dogmata contra
Quemquā hominem; Fidei nam dabit ipse modū.
Etsi tu Panem esse putas, si dixerit ille, 2091
Caseus est, dices tu quo (que) Caseus est.
Sensit idem tecum; non indiget ut doceatur,
Indiget officiis obsequio (que) tuo.
Post multos cyathos stomachū movet ultimus, & quod
Antè erat ebibitum redditur omne simul.
Moverat haec multos sic Transmutatio Panis,
Ut scita à Papis plurima rejicerent.
Waldus erat quidam vir Lugdunensis, & idem
Ingenio at (que) opibus clarus in urbe sua, 2100
Scripturaeque sciens sacrae Laicus, solitusque
Non quid sit Dominus quaerere, sed quid ait;
De (que) Fide sensit quae nunc Ecclesia sentit
Nostra ferò; non est nunc nova nostra Fides.
[Page 97] Nec sensus narrare suos metuebat amicis,
Haereticis quanquam tunc grave tempus erat.
Ergo per innumerum populum doctrina volare
Waldi, & paulatim crescere vera Fides;
Donec ad ingentem strepitum perculsus, in illos,
Immisit Reges Papa quibusque suos. 2110
Waldenses tandem multi anni, praelia multa
Extinx [...]re. Dei non sine consilio;
Nam (que) animis hominum tunc semina jacta fuere,
Quae surgent Papis exitiosa seges.
Territus his turbis multo crudelior exit;
Suspectum Haeretici nomine quem (que) rapit.
Suspectum abjurare facit (si vult) vel ab igne
(Si non vult) vivus vertitur in cineres.
Qui falsò abjurat, resipiscere dicitur; at si
Quem juramenti poenitet, ille perit. 2120
Sec.
Nonne quibus vellent potuerunt parcere Reges?
Pr.
Non. Non credebant Juris id esse Sui.
Et mox Concilio Legem tulit in Laterano,
Ne quis Rex esset mitis in Haereticos;
Qua, nisi post annum, monitus purgaverit omnis
Haereseos regnum, dejiciendus erat.
[Page 98] Hoc est si Reges Papis parere recusent,
Civibus obsequii vincula nulla sient.
Quo potuere loco securi vivere Reges,
Cum percussori Lex daret ista sicam? 2130
Sed solitos repetit securus Papa triumphos
Ad nomen quamquam palluit Haeretici.
Caetera fortis erat vacuusque superstitione.
An Romae Clerum Spectra timere putas?
Illorum nemo est, etiam sino Aqua Benedicta,
Qui dubitat noctu solus, & in tenebris;
Ad defunctorum monumenta quiescere sacra;
Inque adytis Templi; si jubet utilitas.
Sed metuunt potius ne nos ea non metuamus;
Hoc est, Haereticos, atque patere timent. 2140
Sec.
Cur non in Clerum Laicis saevire Latinum
Principibus licuit, par (que) referre pari?
Pr.
Non patiebatur tempus. Papalis arundo
Haesit crudeli non quatienda manu.
Post haec Wiccliffus (regeret cum Tertius Anglos
Edwardus) doctus disputat Oxoniae,
Plera (que) defuncti defendens dogmata Waldi,
Ingeniis rectis vincere visus erat.
[Page 99] Mox (que) rei gestae commovit fama Bohemos,
Unde ortum bellum est Haereticale novum. 2150
Perdidit Haereticos tandem victoria crebra,
Pontifices (que) auxit miles utrin (que) cadens.
Sec.
Sed miror potuisse homines tot ad arma vocari
Haereticos. Nemo lege coactus erat.
Nec, puto, cura fuit sincerae Relligionis,
De qua securus rusticus esse solet.
Paucis scire datur Verborum sensa Sacrorum;
Uno emptum (sine re) scire, nec asse, velint.
Vulgo nulla mali nota est mensura bonique;
Juris & Injusti nomina sola tenent. 2160
Justum quis (que) vocat quicquid tutò facit ipse;
Quod patitur Nolens, id putat esse Nesas:
Impia sumpserunt in Reges ergo Bohemi
Arma suos stulti, nec placitura Deo.
Pr.
Nec placuere Deo; qui lucem reddere mundo
Lege parat Justa, non populi facibus.
Wiccliffum texit Dux Lancastrensis, & idem
Insignis sastûs spiritualis osor.
Secta tamen mansit, Lollardorum (que) vocata est,
Territa sed duris Legibus obticuit. 2170
[Page 100] Nam Rex Henricus, Rex illo nomine Quartus
Adjutus populi sceptra favore rapit;
Invidiam (que) volens Cleri placare, quod hostis
Verticibus rasis Dux pater ejus erat,
Haereticis nostris Vivi-comburia festum
Lege dedit primus; expediebat enim.
Sed post centum annos, decimo Papante Leone,
Sub Duce Saxonico Principe legitimo,
Exurgit damnata Fides, clamante Luthero,
Qui magno populos permeat ore loquens; 2180
Discidit (que) locis plus centum retia Papae,
Texta à Nobilibus, sed male texta Scholis.
Unde quot elapsi Reges, Urbesque Potentes,
Papali portant libera colla jugo;
Quàm sit ubi (que) ferè Papae nunc tonsa Potestas,
Dicere non opus est pluribus; ipse vides.
Sec.
Quod restat video. Sed te volo pauca rogare,
Et respondebis tu brevitate tua.
Gloria erat quondam Romani Praesulis ingens;
Calcavit pedibus Regia colla suis. 2190
Illius innumeri Reges mandata manebant,
Et Regum cicurum bella gerebat ope.
[Page 101] Ut Jovis, illius tremuere ad fulmina gentes,
Sacro figentes oscula blanda pedi.
Divitias omnis cogebat ventus ad illum,
Frigidus Eurus, Afer, Vesperus, & Boreas.
Ille sedens nutu librabat cuncta verendo.
Quod curaret erat praeter hiare nihil.
Adde quod in tuto fuit illi tanta Potestas;
Si potes in terris quid reperire ratum. 2200
Stabat nam (que) super populum fundata volentem:
(Quod, non fert populus si bene junctus, onus?)
At populum sensu varium res unica jungit,
Jussa sui Regis, jussa putare Dei.
Jussa Dei populis cum solus Papa ferebat,
Et credebatur vix minor esse Deo;
Quis tantum imperium, tam sido milite fultum,
Rupe situm celsa, posse perire putet?
Verum nunc minus est. Quodcunque attriverit aetas,
Tandem & conficiet, dente licet tacito. 2210
Magna (que) jampridem periit pars ense resecta
Machummet, quam nunc Turcica Luna regit.
Pars quo (que) defecit doctis abducta Lutheri
Scriptis, qui servam noluit esse Fidem.
[Page 102] Longos saepe dies sine Solibus ire videmus,
Cuncta (que) perpetua sydera nube tegi;
Quam Sol mox altus penetrans vibrantibus armis
Discutit, & varios cogit adire locos;
Sic nova Saxonici exoriens doctrina Lutheri
Discussit Papae Spirituale jugum. 2220
Agricolis igitur missis ambos arat Indos,
His (que) novi Imperii semina condit agris;
Tanquam si migrare velit, sedem (que) locare,
Secula post aliquot, fertiliore loco.
Et Fidei fontem surgentem forte videbunt
Monte Potossino secula sera sacrum:
Nos autem Christi populus portabimus istuc
Pontificis pedibus basia danda nigri.
Quas habuit tanti causas Ecclesia damni,
Tingendi (que) novo retia sicca mari? 2230
Pr.
Dicam. Saevitiem, Fastum, gladium Mahometis,
Contemptum Regum, Dogmata surda, Typos.
Sec.
Scire etiam cupio Christus cui, quae facienti
Donat foelices, & sine fine dies.
Pr.
Foelicem fore Christus ait qui non petit alta,
Contentus paucis ambitione procul.
[Page 103] Qui (que) sit ingenio mitis nec pronus ad iram;
Qui sorti alterius compatitur (que) malae;
Vivere qui justè toto conamine tendit:
Et peccata libens corrigit ipse sua. 2240
Cor quibus est mundum, simplex (que) dolo sine turpi;
Et qui certantes conciliare studet;
Et qui condonat facilis peccata aliena;
Atque animo si quis fert sua damna bono.
Denique salvus erit quisquis peccata sua odit
Corditùs; & Christi fixerit illa Cruci.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.