DE CAVSIS ERRORVM. Pars Prima.

OPVS Edoardi Baronis Herbert DE CHERBVRY ET Castri insulae de KERRY.

Rectum index sui & obliqui.

Londini, Excud. Curâ Philemonis Stephani, 1645.

Benev. Lectori.

QVem Libro de Veritate dudum promisi circa Errorum causas tractatum, haut diutius supprimendum duxi. Non enim decuit arduae Veritatis disqui­sitioni ab ipsâ etiam ineunte aetate de­ditum fidem fallere. Prodeat igitur in lucem Libellus exiguae quidem mo­lis, sed qui ad detegendos, haut secus ac praecavendos errores, patefaciat viam. Turpiter quippe in ipso Ve­ritatis limine impingitur. Obscuriora porrò quaedam lo­ca L. de Veritate heîc illustravi, reliqua illustraturus, si consiliis hunc in finem institutis satìs uti liceat. Ne (que) obstat, quòd quae proxime tractanda veniunt ad Errorum castiga­tionem, sint hiisce magis idonea. Suo enim ordine sin­gula retexenda sunt. Quin & Authores celeberrimi à me postulârunt, ut hoc Opus exantlarem, eoque potius quod ubi in Gallicam Linguam ab eruditissimo viro versum fu­erat, difficile in seipso argumentū, difficilius prae verborum philosophicorum inopiâ in utrâque linguâ evaserat. Ipse qui­dem paucis more nostro rem perstringo. Neque enim omnibus, sed ingenuis liberisque Philosophiae cultoribus Lucubrati­onē hanc nuncupo. Si igitur (etiam invito Genio) haeserint in Operibus nostris alicubi Phaeaces, id illis condono; ut qui facilè vel dissentientes feram. Non me latet quidem verba quaedam in diversum à vulgari sensum, in L. nostro de Veritate, distrahi. Sed quia pauca haec, tum à Definitio­nibus quas subjunximus intellectu facilia, haut mag­nam sedulo lectori molestiam creabunt. Quapropter si [Page 2] obsoletum Instinctus naturalis, aut Faculta tis insolens, aut Verisimilis anceps videatur vocabulum, in animo habeat Lector, doctrinā nostrā haut aliter explicari potuisse, ubi ap­tiora defuêre verba. Deni (que) & exempla quaedā quae Argumen­tū illustrarent, flagitabant passim Viri Eximii, quae etiā ubi è re fuit, heîc adduxi; ut agnoscam tamen circa explica­tionem Capitis L. de Ver. Quod facultas analoga appli­cetur, pag. 46. plurima desiderari. Sed hoc aliorum (modo juvet) sit Opus. Haut aliter quippe Capitis illi­us explicationem integram aggredi potui, quàm ut omnes ubique ferè orbis terrarum grassantes errores profligarem. Quod paucis tamen fieri nequiit; Vt taceam neque per valetudìnem, neque per senium ingruens, neque per saeculi iniquitatem, id praestari potuisse. Benè vale tu quidem, Lector, atque hiis quatenus per otium liceat, fruere.

De Causis Errorum.

Pars prima.

VEritatis causa multiplex: Erroris non nisi quaedam: Ignorantiae autem nulla: Quin cum nil per se innuat Ignorantia, frustra ad comminiscendam ejus causam ingeniosus fueris. Superiora igitur ex­plicanda; Plurima autem ad Veritatem consummatam postulari, Libro nostro de Veritate do­cuimus, Scilicet Veritatem rei, Veritatem apparentiae rei, Veritatem conceptus circa apparentiam illam, & Veritatem Intellectus. Veritas autem Rei ejus existen­tiam veram denotat, eámque a non Re, ficto, & falso, distinguit. Hoc igitur primò in q [...]aestione An Investi­gandum. Nisi enim revera sit, quod sese diffundere queat, neque ulla effluxerit ejus apparentia: Sequitur Veritas apparentiae in quaestione Quale & Quanto-quid praecipuè respondens, à priori prorsus disparata. Rei enim quae vera fuerit, falsa dari potest apparentia, con­ditiones nisi intercedant debitae: Sua nihilosecius Ve­ritas apparentiae falsae inerit. Verè enim ita apparebit, vera tamen ex veritate rei non erit, ut falsa igitur Ap­parentia objectum novum constituat, quod suam uti­que sortiatur disquisitionem, ab Intellectu solo, citra sensuum ministerium, novissimè ventilandam; Appa­rentiae autem verae ea lex est, ut ubi conditiones con­venerint mediae, Vera objecti species, tanquam forma rei vicaria emanet. Quaenam verò sint illae conditiones, tum Libro nostro de Veritate videre licet, tum mox, [Page 4] ubi, de Erroribus ex eorum defectu vel ineptâ usurpati­one emergentibus, erit sermo. Sed neque hîc cunctae insumuntur conditiones ad veritatem Intellectus compa­randam. Plurima enim ex parte Conceptus circa Appa­rentiam illam postulantur. Quapropter, circa rem quae sub conditionibus suis veram exhibet apparentiam, falsus dari potest Conceptus, nisi sensoria suo defungan­tur munere, Organáque interna sint probè disposita, Unde etiam fit ut sanus & integer aliter atque insanus, & sui malè compos, aliter porrò sapiens animóque at­tentus, ac improvidus incautúsque de rebus statuat. Quapropter quae apparentias veras aliquibus annunci­ant, aliis non ita, utpotè qui illas ex pravo conceptu vitient. Veritas autem Conceptus in quaestione Ad­quid respondet. Ita tamen ut haud ultra facultates ex­ternas & prodromas ferri relationem per se animadver­tas. Ultima igitur veritatis causa, altiùs, tum ex ipso intellectu petenda est. Quum enim ea insit Intellectui vis, ut veras apparentias, à falsis, conceptus adaequatè veros demum, a mutilis depravatísque distinguere va­leat, illuc tandem rei summa redit: Dum ex notitiis quibusdam communibus menti insitis ingenitísque de rerum apparentiis aequè ac de earum conformatione cum conceptu, judicat. Et num Apparentia, rei sive ob­jecto, Conceptus, apparentiae demum responderit, om­ninò decernit. Fundamentum igitur Veritatis appa­rentiae ex re ipsà, sive objecto, fundamentum Veritatis Intellectus, tum ex apparentia, tum ex conceptu ritè conformatis desumendum est, Solus enim errata corri­gere potest Intellectus; Ex quibus patet, mediâ inter Rem, & Intellectum viâ, omnem erroris dari causam, ne­que enim vel res falsa esse potest, ubi objecti veri condi­tionem induit, vel Intellectus, ubi praemissa constiterint. [Page 5] Latere igitur ut possit res nisi vera ejus diffundatur ap­parentia, Inscius demum, sive ignarus ut esse queat Intel­lectus (Conceptus si sit pravè dispositus supinúsve) ubi tamen verae conditiones accesserint, & vera utique exhibetur species, nunquam frustratur Intellectus. Cu­jus idcirco munus est, ut ad conditiones regrediens, er­rorem ex quacunque parte castiget, & hanc defuisse, illam fortasse redundasse animadvertat; Sed non ad incomplexas tantum, & (ut ita dicam) monogrammas veritates, ex usu est distinctio nostra, Sed ad complexas etiam cum-primis facit. Ideo ubi propositio aliqua af­fertur, videndum primò, An sit; & ex qua demum facul­tate probatio adducatur, ut rei veritas ita affirmetur; Deinde in quaestione Quale Quid, & Quanto Quid, num distincta miniméque ambigua fuerit enunciatio, ut veri­tas apparentiae ita constat. Postea, in quaestione Ad­quid, num ex terminis ritè intellectis & cōcinnè, tum in seipsis, tum in foro interiori dispositis, verus fuerit Con­ceptus, ut ex hjsce probè inter se conformatis, Intel­lectus Veritas tandem exurgat. Praemissa enim nisi sint falsa, nunquam hallucinatur Intellectus. Porrò, ubi plures inter se committuntur propositiones, neque ista tantum advertenda, sed in qua quaestione enunciati­ones quaeque respondeant, ex quibus demum facul­tatibus Probatio adducitur, putà notitia communi, sensu interno, externo, vel discursu, ut tandem in judicium de­veniatur. Sed de istis obiter, donec pleniorem hujus argumenti tractationem aggrediamur. Primas simpli­cissimásque errorum causas, in praesens excutiemus, quo­rum ansa (uti diximus) inter conditiones ad confor­mitatem Objecti & Intellectus postulatas praebetur, adeout vel in Apparentia falsa, vel Conceptu deprava­to, vel hiisce saltem compositis toti errores vertantur.

Conditio autem prima, (uti Libro nostro de Veritate vi­dere licet) fuit, ut Objectum intra nostram staret Analogiam.

EAm vocamus Analogiam nostram, ad quam (modò Conditiones adsint) sive externus, sive internus sen­sus noster, aut intellectus saltem ex Discursus ministerio ferri potest. Huc igitur attinent ea omnia quae ullo tandem modo liquent. Neque igitur terrae meditullium, vel ulterior, vel media, vel ipsa citerior undequaque pars sive planetarum sive stellarum fixarum, intra Ana­logiam nostram satis constituuntur, Saltem dum hîc agimus. Sed neque dubitatione vacat, num quae intra istorum pomaeria existunt, nobis innotescant, Quum neque Incolas terrae (quibusdam Gnomos) in mine­riis, non raro tamen conspicuos, neque aeris (quos [...] vocant) pro libitu percipiamus. Quid quod magnalia plurima non in Coelis tantum, sed in ipso communi naturae promptuario abscondi in confesso sit, Hinc igitur solennes jique crebri scatent errores, dum, quae extra Analogiam nostram, vexant ineptis suis com­mentationibus Philosophastri, de iis quae sunt, vel non sunt, intra istorum ambitum, plurima jactitantes, Quum tamen sobriè sapere oporteat, atque ita ut ex terminis cognitionis, rerum termini haud praefiniendi sint. Neque enim, rerum mensura, ex cognitione nostra de­sumitur, quum quae hîc necessaria, nobis tantum osten­dat Natura, reliqua vel sibi, vel nobis, ubi istis piè usi fuerimus, servans. Nihil tamen frequentius inter Au­thores occurrit, quàm ut omnia adeo ex modulo ferè sensuum suorum aestiment, ut ea quae insuper infinitis re­rum Spatiis extare possunt, sivè superbè sive impruden­ter rejiciant; quin & ea omnia in usum suum fabricata [Page 7] fuisse glorientur, perindè facientes ac si pediculi huma­num caput, aut pulices sinum muliebrem propter se so­los condita existimarent, eáque demum ex gradibus saltibúsve suis metirentur: Sed aliter se res habet, quum nihil revera, nisi quod ad Analogiam nostram spectat, reclusum sit, sed in illa quidem deficiat nunquam Provi­dentia divina universalis, quod maximè advertendum, ne se plus justo scire vel quidem nescire cogitet huma­num genus.

Conditio secunda, fuit, ut Objectum justam haberet magni­tudinem.

EAm vocamus justam magnitudinem, quae neque ob transcendentiam exuperat (putà infinitum, aeternum, & omne maximum) neque ob parvitatem latet facultates nostras externas (putà minimum quodvis) quo in ge­nere non solùm Acari, vel animacula quaedam in scobe abdita, & a sensibus externis occulta, quae Cornelii Dri­bell perspicillum nuper detexit, sed & quaedam alia, quae Intellectus solus adsequitur recens [...]ri possunt. Plu­rima enim eorum quae intra Analogiae nostrae spatia exi­stunt, suis recessibus tamen invisibilia & impalpabilia abdi nemo negaverit, qui quantitatum ipsarum porti­unculas minimas nullo sensu deprehensibiles adverterit, putà odorum vel saporum minimas illas partes, quae nul­lo indicio constant: hîc igitur Intellectus scrutinium instaurat, & odorum evanescentium, saporum diluto­rum fragmina minutiásque carpens, subfuisse aliquid quod sensuum suorū acrimoniam effugerit, ritè statuit. Sed neque ipsum Minimum, Intellectus per se satis aptè statuere ex partium divisione potest; licet enim Atomi & puncta mathematica inter minima recenseantur, ita ta­men [Page 8] intelligi debent, ut signentur, naturámque objecti induant. Ut detur enim aliquid adeò exile fingi posse, quod Additionis tantum sit capax: eopse tamen suam differentiam nanciscitur, & in numerum Entium vel Suppositorum saltem ascribitur. Ita enim minimum con­stituere oportet, ut non-nihil utique siet. Haut aliter quippe atomos vel ipsum punctum mathematicum conce­dere fas est. Qui enim Quantum in Quantum vel in In­finitum secari posse contendunt, & Numerum in nume­rum semper dividi, eodem argumento evincent. Aequè enim medietas numeri in aeternum, ac lineae dari potest. Neque evadent, quod hanc, quantitatem continuam, illam, discretum vocent; quatenus enim in partes divi­ditur, non jam Quanti sed Quoti ratio initur. Quum autem Quotum omne in partes suas minimas, scilicet Unitates, redigatur, & Quantum utique ex segmentis suis in puncta Unitatibus analoga, abibit. Sapienter enim hîc termini ponuntur, ne circa finita in infinitum torqueretur humanum genus. Quippe ubi contumax fuerit, ipsas etiam unitatis medietates, uti diximus, vel in aeternum finxerit nugator. Quod tamen absurdum fuerit. At dices longitudinem sine latitudine vel profun­ditate in animum induci oportere, neque ex punctis per se constare lineam; perbellè; modò simul advertas à puncto incipere, & in punctum tandem desinere lineam tuam; neque enim aliquam, quae non puncto utrinque clauditur, vel imaginari potes. At tanquam termino, inquies, non tanquam puncto: Sed neque satis solida est ista responsio, si enim ex termino partem puncti in­nuis, haud Minimum quid ex puncto intellexeris, Qua ratione etiam fit, ut ubi ad Numeri normam saepius dis­secatur, in suas minimas partes resolvatur tandem linea. Constant igitur ex punctis, at non tanquam ex partibus [Page 9] inquies, Verumenimverò, si nulla nova detur sectio, ex quâ non novae denuò exoriantur partes, quomodo non ex partibus, & ex punctis tandem constiterit? Quid e­nim in simplicissima linea, quod non ejus pars fuerit, vel reri licet: quod etiam clarius apparebit, si haut aliter produci posse lineam advertas. Finge enim lineam A. B. quae puncto B. clauditur, sequitur quòd nisi punctum B. cum principio alterius lineae enodatè com­mitti possit, lineam A.B. produci non posse; quod nemo­tamen Mathematicorum negavit. Veruntamen ex puncto­rum coalitione succrescere propriè & per se lineam ne­gamus, sed rectius omninò ex quantitate quadam con­tinuâ aestimari, ita ut non Quantitati sed Quotitati ejus partes & ipsa puncta tandem competant. Ubi vero ex quaestione Quoto-Quantum dividitur linea, in suas partes abit, ex Quantitate discreta supputandas. Quo­modò enim in minus, continenter, & deinde in minimum lineam secueris, quùm nihiloseciùs omne segmentum in totidem semper dividi possit partes, neque aliquid ex quantitate ablatâ, quantitati decesserit: Quapropter, etiam haut plura puncta (nedum quanta) quàm uni­tates statueris, ita ut plures in longiori, pauciores in breviori linea existant partes, notitiâ communi, ipsóque sensu, ubi ejus examine usus fueris, ubique adstipulante. Est enim, vel Stagyritâ fatente, mensura rerum ad ca­ptum nostrum accommodatarum Numerus, qui in uni­tatibus suis terminum ubique invenit vel ponit. Neque igitur Infiniti vel Aeterni rationem ex Numero colligi­mus. Ex medietate enim illorum ter sumptâ seipsis majora insurgerent, quod nemo tamen dixerit: Ex Numero tamen quae in rem nostram faciunt, appositè captamus. Quapropter ut aeternum omne implicet tem­pus, peritè quod ad Analogiam nostram facit ex Nu­mero [Page 10] desumimus. Porro ut infinitum universa rerum spa­tia complectatur, & quidem ultra illa feratur, quae nobis reclusa, ex loco metimur, cujus rationes tandem in lineas, eásque porrò in numeros (ubi in partes secantur) reducimus. Unde etiam liquet, neque ex unitate, neque ex numero in Arithmeticis, neque ex puncto, neque ex linea in Geometricis, vel minimum dari per se, vel quidem maximum; Adeoque utriusque quantitatis terminos non rebus, sed ne (que) Intellectui nostro convenire, quum ultra modulum suum non feratur hâc in vitâ mens humana. Quae omnia hâc ex thesi luculentiora fient, dum justam magnitudinem, & omninò aliquam, inter conditiones ad objecta percipienda requisitas postulat. Errores hinc emergentes sunt, punctum Mathematicum ita exinaniri solere, ut objecti conditionem quodamodò exuat, dum & locum quo existere dicitur indivisibilem utique contendit schola. Infinitum porrò & aeternum describi, ut terminos illi quodammodò ponant Philosophastri, quùm tamen neque additionem ex facultatum calculo, vel subductionem in se recipiant, adeo ut qui Quantum in Quantum sempiternè secari posse affirmaverit, etiam hoc ipso causa exciderit. Dum enim in Infinitum transit res, transcenduntur cognitionis media, quibus hac in vita uti datur, objectíque conditio simul tollitur, neque obstat quod res aliter à quibusdam deducatur, quùm & Chimeras fingere nihil vetet.

Ad Veritatem Obj [...]cti Conditio tertia fuit, ut haberet aliquam differentiam signantem.

QUum enim rerum Chao sive Orco (ut quibusdam placet) suo delitesc [...]ntium nulla dari potest distinctio, ni signantèr ostenderentur: ideo differentias [Page 11] quasdam in rebus posuit Natura, sive providentia rerum universalis, unde (uti Libro de Veritate retulimus) determinetur materia rudis & indigesta, mutuáque rerum Analogia percipiatur: Ubi enim non satis distin­guuntur, confusa oritur scientia: Quum autem differentiae cuivis, Individuationis aliquod principium illam utíque compingens, & in unitatem suam cogens, obtingat, hoc ipsum peculiari quodam modo signari volumus, atque ita ut facultati alicui externae vel internae nobis insitae respondeat, quae an verum an falsum, an utile vel noxium sit objectum, vel quidem medio modo se habeat, Naturâ dictante decernit; ea lege tamen, ut debitum Criterium adhibeatur, maximè in iis quae vel rarò, vel quasi invitius in conspectum prodeunt; ita enim tum hominis, tum speciei cujuscunque ad Mun­dum majorem Analogia constituitur.

Errores hinc maximi, imò & multa ignorantiae causa, dum differentiis communibus, sive iis quarum ratio eadem in pluribus apprehendi potest nondum tribuun­tur nomina; ex quibus tamen solis, naturae arcana rimari licet. Porro ubi signantur res, vix terminos undè nobis innotescant in vocabulariis inveneris; adeo & nulli vel ambigui miniméque perspicui saltem ut plurimum sint. Quin & in medium adferuntur quae­dam, quae nullo facultatum indicio constant, ita ut saepenumero inter doctiores exagitentur, quae vel im­perfectè, vel non omninò liquent, ubi in debitum exa­men perducuntur.

Ad Veritatem objecti percipiendam Conditio quarta fuit: ut cognatio aliqua inter objectum & facultatem inter­cederet.

COnditiones ad objecti Veritatem requisitas, minu­tim consectati sumus. Neque enim satis est ut in­tra Analogiae nostrae latitudinem extent objecta (quum ob transcendentiam suam istius modi plurima tum exu­perent facultates nostras, (uti supra probavimus) tum ob parvitatem suam delitescant, in quibus tamen dotes dari posse plurimas, plusquam verisimile sit) nisi cog­nationes & habitudines quaedam intercedant. Hinc ad mellificium api suppetunt organa, homini desunt. Quapropter ultra priores illas conditiones istam quar­tam adjunximus, quae necessitudinem aliquam imme­diatam (sive externos sive internos adhibueris sen­sus) postulat. Ad hanc etiam classem reduci possunt insolentes quaedam tum Sympathiae tum Antipathiae, quae ex cognatione quadam particulari hunc diverso planè modo atque illum afficiunt, quod fortassè in ipsis etiam Noeticis facultatibus adnotare licet. Dum ex iis quae supinè ab aliquibus cernuntur, illi mox futura prae­nuntiant.

Error hinc emergens est, ut quae nobis minimè cog­nata, tanquam vera objecta proponantur, de quibus fusius posteà, ubi amplior hujus argumenti seges.

Hiiscè ita statutìs, superest ut primas Errorum Cau­sas, ex non satis perceptis recognitísque objectorum Apparentiis, ernamus.

Ad Veritatem Apparentiae Conditio prima fuit, ut debito tempore commaretur.

QUanti momenti sit conditio haec, nemo nisi ad­hibitâ morâ satis adverterit, quùm ex festina­tione nimiâ praecipuam erroris causam provenire au­sim dicere. Hinc tot incondita videre est dogmata, quibus facile illuditur saeculum, dum minori mole­stia obtruditur mendacium ferè quodvis, quam expen­ditur veritas. Quid quod ab externis ita nihil satis deli­betur sensibus, ubi mora non adest debita, ut neque ipsi interni suo satis defungantur munere, ni sistantur co­gnatae rerum species, & in debitum revocentur examen; Ita ut vix frequentior Insaniae adinveniatur, quàm ex judicii praecipitatione, causa. Fit ita, porrò, ut fidem fuam mille modis prostituant miseri, dum sese totos, aliis credentes, proprias abnegant facultates, perindè facientes ac parasiti, qui ad alienam convolantes men­sam, indiscriminatim omnia vorant, quae domi coli in­terea debuere, negligentes. Neque alia demum affectu­um turbidorum dari potest causa, quàm quòd nullâ mo­râ interpositâ, hii effreni libidini, illi furori rabieíque sese totos devovent, Brevi, sive internas, sive externas animae operationes spectes, nihil morâ idoneâ commo­dius, adeò ut cautè, vel non omninò praebendus sit as­sensus, donec probè expenso maturatóque negotio, decernere fas sit; Moram autem debitam eam vocamus ex qua objectum integrum, secundum totum, partes, relationésque suas denique sistitur, ita ut ubi opus, fuerit, Methodus in Zeteticis nostris tradita, consu­lenda sit: Quod moneo, quum inter Authores ex­tent plurima, quae nimis vexantur, ea nimirum quae nullo facultatum indicio constant: Adeò ut tam plus [Page 14] justo, quàm minus, exagitari possint res, nisi debita, ex alterutrâ parte, adhibeatur mora. Error hinc emanans est, quaedam plus justo, alia minùs justo exagitari, adeóque illic malè perdi, hic non satis impendi tempus.

Ad Veritatem Apparentiae Conditio secunda fuit, ut debi­tum intercederet transitionis medium.

MEdia Intellectus non multa tantùm, sed omninò diversa sunt: Multa autem esse ex eo patet, quod sensus plurimi tum externi tum interni ritè conformati, in ordine ad intellectum, & praeviae demum conditiones non paucae in ordine ad illos sensus postulentur: diver­sa quin-etiam esse non minùs liquet, quùm in Veritatis indagatione quae huic famulantur facultati media illam destituere possint. Neque igitur quodvis promiscue insumitur medium, sed quod facultati est Analogum, ip­sorum porrò mediorum, quae ex usu sunt, non omnis temerè usurpatur gradus. Tam enim medii in seipso debiti exuperans justóque major obruere, ac deficiens frustrari eluderoque potest humanos sensus, pars. Fit ita ut ubi idem in genere ad diversa inservit medium, non nisi idonea desumenda sit ejus portio. Neque igitur idem lumen, eadem distantia, omni [...] què ob­jecto competit, sed hoc majori, illud minori irradia­tione, hoc majori illud minori intervallo indiget. Quod in ipsis specillis observare licet. Hìc igitur ter­mini explorandi sunt, quos tamen adeò exiles alicubi comperies, ut ad Mathematicum potiùs quam Physicum (quemadmodum libro de Veritate diximus) attinuerit eorum investigatio. Ubi autem nova datur aliqua dif­ferentia, si non diversum aliquod medium intercedit, [Page 15] diversum saltem aliquod in medio inveniri potest, unde nova aliqua sese exerit facultas, quae an ad classem facultatum sub instinctu naturali militantium, an ve­ro ad internos, vel externos sensus, an denique in discur­sum referri debeat ex methodo nostra videre est. Ubi interea nulla insignis datur differentia, neque me­dia admodum varia aut inter se discrepantia depre­henduntur, neque facultas alia proditur, quam quae cum congenere aliqua & Symbolica facultate connecti queat. Adeo ut parum hîc non nunquàm immute­tur facultas. Ita satis proceram alicubi fraxinum, à non excelsâ (ex longinquo) distingues ulmo, ne­que aliter prorsus, quàm ex reliquarum facultatum Criterio. Est autem elegans naturae in mediorum ordina­tione methodus. Quod enim suo in genere illustrius agnoscitur medium, nobiliorem utique invehere solet sensum. Ideò lumen, (coelestis scilicet propaginis) vi­sui inservit; Aer, vel sine lumine, auditui; Aer, sed va­pori admistus, odoratui; Aqua sed terreâ, aut potius mineriali quâdam portione imbuta, gustui; Terrenum denique quiddam, sed aliis elementis delibutum, tactui, ita tamen ut reliquorum basis existimandus sit. Ideo eorum quae visuntur proxima ex tactu desumi debent judicia, summa enim heic intercedit cognatio, Qua­propter errores visus ubi indebitum fuit medium, ex tactu castigantur, & qui in aqúa curvus, tactui rectus deprehenditur scipio. Ita porrò quae a tactu duplex ex transversorum digitorum contrectatione haberi possit pila, non nisi una visui constabit, ut in orbem heic redeant sensus. Distinguntur media in ea quae sunt extra nos, & in ea quae sunt partes nostri. Quae autem extra nos facilè imponere; adeoque visum maximè in­ter sensus falli, proximè auditum, minus adhuc quae na­turae [Page 16] dictanti propiora Libro nostro de Veritate docui­mus. Speciebus legitimis ita constitutis, atque intus susceptis, Intellectus illorum ministerio tanquam mediis utitur, undè etiam universales aliquas notiones compin­git, ita ut ex universalibus istis (tanquam mediis) demon­strationes tandem affabrè concinnet, ex quibus patet, ad veras species comparandas vera media conquiri debere, ad vera universalia veras species, ad veras demonstra­tiones vera universalia, unde tandem Veritas suis nume­ris absoluta insurgit. Heic denique advertendum est, ultra media naturam non ferri, sed in iis deficere nun­quàm quae in universum sunt necessaria, & ad nostram spectant conservationem; ea lege tamen, ut ubi bono aliquo potiti fuerimus, tanquam à gratia sive a provi­dentia particulari acceptum habeamus. Errores hinc emergentes non multo negotio ex prioribus eruuntur, scilicet neque media undique ad species dignoscendas, neque species ad universalia ritè conficienda, neque uni­versalia ad demonstrationes satis accurata ut plurimùm adhiberi, undè adeò malè coagmentata inculcantur passim dogmata.

Ad Veritatem apparentiae Conditio tertia fuit, ut de­bita daretur distantia.

NEque enim satis est suapte natura differre res, nisi ita inter se distent, ut probè distingui queant, ne­que satis in universum adhiberi facultates, nisi sua uni­cuique tribuatur agendi efficacia. Quapropter non minus internis quàm externis commoda existimari po­test distantia. Nisi enim tum objectorum, tum faculta­tum termini utrinque praefiniantur, fieri nequit quin sese mutuò obterant. Neque igitur aptè species consti­tui, [Page 17] vel universalia erui vel demonstrationes confici possunt, ubi non rerum solummodò sed distantiarū ter­mini & spatia haut satis asseruntur; Quin etiā nisi inter­valla operationum instinctus naturalis, à sensibus internis, externis & discursu alternatim distinguantur (quod ta­men difficillimum, (nisi accuratissima observatio acce­dat) comperies) irritus in veritatis indagatione cedet labor. Maximè autem distant objecta, quae nihil com­mune aut pauca saltem communia obtinent, adeò ut non magno excogitentur negotio distantiae, ubi lucu­lentèr tum facultatum, tum objectorum, sistuntur ter­mini. Quemadmodum alterâ ex parte, haut pronum fuerit, cognata & quasi in se recurrentia explicare ob­jecta; Veluti enim ex non satis discretis, confusae, ita ex nimium dissitis languidae suboriuntur rerum confor­mationes. Quomodò autem à reliquis distinguatur facul­tas, quae circa rerum distantias, Quemadmodùm etiam à notis ad ignota prosiliat, suo loco monuimus. Erro­res hinc praeciquè emergentes sunt, neque diversos ob­jectorum terminos, neque diversas facultatum operati­ones suis insigniri spatiis, sive distantiis, sed heic plus justo compaginari, illic, hiare.

Ad Veritatem Apparentiae Conditio quarta fuit, ut com­modum ordinatúmque obtineret situm.

QUanti sit momenti mora debita, medium debitum, distantia debita, ex superioribus liquet; haut indè tamen conciliatur apparentiae Veritas, nisi situs positióque adsit commoda: frustra enim media ad ob­jectorum terminos dignoscendos & ipsa intercedentia tandem indagantur spatia, ubi haut satis concinnè stru­untur partes, luxatúsque obvertitur ordo. Optimum [Page 18] autem eum esse situm seu positionem Libro de verita­te docuimus, ubi termini objectorum diversi, diver­sis inter se facultatum proportionibus respondent. Quum enim non omnis omnem, sed propria propriam solummodo pertingat differentiam facultas, necessum fuit, ita disponi partes, ut quae totum integrant, sua retexerentur serie, ni mutilas obtortásque (ut ita di­cam) reponere placuerit rerum notiones. Ita haut sa­tis ex axibus rotas, vel ex rotis machinam novam con­jicies, vel ex verborum Syntaxi congrua, propositio­nes syllogisticas, aut ex illis demum veritatem erues, ni cunctae appositè compingantur partes; Brevì, nulla sine ordine debita tradi potest methodus, sine qua tamen imperfecta omninò fuerit scientia. Quantumvis igi­tur ad nudas rerum species percipiendas, haut ita con­ferat situs, ubi objecta satis ex consuetudine innote­scunt, qui tamen objectum praepostero continenter vi­derit situ, nae ille partium inter se conformationes haut calluerit unquam. Errores hinc praecipuè emergentes sunt non satis suo ordine addisci res, aut in memoria servari, aut à facultatibus discurrentibus expromi; ita ut ne (que) cunctae ad universalia constituenda species, aut uni­versalia ad demonstrationes debitâ adducantur metho­do: Unde tot opiniorum monstra passim videre est. Haec autem breviter de veritate rei & apparentiae subjunge­re placuit; Qui enim plura desiderat, Analogiam, mag­nitudinem, differentiam & cognationem ad veritatem rei, tum Moram, transitionis medium, distantiam & si­tum ad apparentiae conformationem postulata expen­dat in quaestionibus nostris, ita ut uniuscujusque quid­ditas, qualitas, quantitas, relatio, &c. ex methodo in Ze­teticis nostris tradita explorata habeatur.

Ad Veritatem Conceptus Conditio, prima fu­it, Organi Integritas.

NIsi enim organa sint integra, haut ulla since­ra datur rerum perceptio. Organa autem, eas partes corporis vocamus, quorum ministerio vel ope fretae, facultates sive externae, sive internae suo defunguntur munere. Haec igitur sigilla­tim explicanda.

De Visu.

AD visum cumprimis postulatur ut oculi & adna­tae partes (quae multiformis & elegantis sunt structurae) suo affabrè compingantur loco. Hiisce au­tem formam rotundam obtigisse, observare licet, quò omnimodas species in se reciperent; ex partibúsque omnino dissimilibus constructos, quò diversa pro ob­jectorum facultatúmque multiplicitate obirent munia. Inter praecipuas oculi partes, recensentur Tunicae quae­dam, & humores quibus adjunguntur musculi ad mo­tum idonei, pinguedo quaedam, glandes, membranae, pal­pebrae, tarci, cilia & supercilia. De numero tunica­rum oculo inservientium non conventum est. Quae e­nim ab hisce tunicae, ab aliis membranae vocantur. Quae­dam porrò ita in alias recurrunt, ut earum commissu­rae usúsque varii haut facilè definiantur. Quapropter hi septem tunicas, alii pauciores statuere solent: sed ut oculeis ista permittamus Anatomistis, in praesens so­lummodo [Page 20] adnotavimus, de numero humorum non di­sceptari; Tres enim solummodo dari in confesso est. De hiisce igitur seorsim. Post adnatam quae à pericra­nio ortum ducens majorem oculi partem tegit, primò ad aspectum patet tunica oculi, quae cornea vocatur, pel­lucida illa quidem, sed crassa ita ut reliquas membranas contineat & firmet. Hujus foramen Rhagoide sive uvea amplius, species propriè indistinctas recipiens, illas de­inde per foramen uveae, ad nervum opticum transmit­tit: Proximus indè humor aqueus vel albugineus, om­nis coloris expers subjacet, sed tenuis substantiae & quin­que ferè guttulis definitus, ita ut in regione Iridis sive pupillae concludi possit. In uvea deinde tunica, quae proxima succedit, nigror (qualis nullibi in toto corpo­re) visitur, eo certè fine ut splendorem colligeret, & spiritus ex nimia fortasse luce perstrictos, recrearet. Heîc autem foramen pupillae cernitur, ejus clathrum, vel fenestra quaedam, quae quum dilatari, vel contrahi que­at, ad intensam lucem sese coarctare, ad debilem ape­rire sese apta nata est. Quum enim non nisi quaedam lu­cis portio ad visionem postuletur, Imperium ista inter se temperandi, musculo medio qui oculo subjacet natu­ra dicavit: Ita ut languidioris lucis multum, vehe­mentioris parum in oculum admitteret, universúmque genus lucis constaret.

Humor crystallinus, aqueo densior proximè sequitur, quem princeps videndi organon, ideo statuunt nonnulli, quòd quum crassi & opaci reliqui sint nervi, solus cry­stallinus humor, diaphano nervo gaudeat ubi retina & crassa tunica ex nervo optico originem trahens in Arach­neam pellucidam migrat. Alii Crystallino postposito, ip­sius arachneae partibus favere videntur, utpote quae in nervo optico utrínque terminetur, luménque optimè in [Page 21] se recipiat. Nihil enim aequè ab lumine affici ac dia­phanum ritè statuunt Philosophi. Alii autem in vitreo humore (quintuplo ferè Crystallino majori) visionis causam potissimam dari contendunt, ut qui nervo optico sit propior: ut ut sit, certissimum est, Tunicas & hu­mores omnes, tum specierum delationi, tum spirituum commeatui inservire; ubi enim species ex tunica vel hu­more aliquo vitiato, aditu prohibentur, intercipitur a­liquid ad visionem postulatum. Quapropter nisi cor­nea sive extima tunica, & deinde humor Crystallinus (qui medio oculi positus & humore aqueo & vitreo utrinque circundatus) probè sint disposita, ad modum depravati organi aboletur, vel laeditur visus. Unde etiam refracti­onem dari necesse esse contendunt Anatomes opticésque periti. Quum enim quae ad nervum opticum transeant, varias pro variis in aqueo, Crystallino, & vitreo humo­re, subeant mutationes, fit ut nisi tunicae & humores tum in seipsis, tum ad invicem debitâ proportione con­stituantur, haut unquam veram objecti speciem indica­verint. Ea autem est proportio, ut tunica cornea sit aere vicino crassior, aqueus humor sit cornea rarior, Crystallinus demum sit aqueo densior, vitreus crystal­lino dilutior, ut crebrè refractae ex commensuratione ista, species, tandem stabilirentur, nervóque optico sisterentur. Adeóque quum vitreus ultimum refractio­nis officium praestet, in illo radios concipi & ad nervum opticum deferri verisimile existimant Authores, qui à vitrei partibus stare videntur; Eóque magis, quod si in Arachneâ daretur, vitreus quasi frustra esset humor, a­liquídque refractioni ultimae deesset Caeterùm hisce omnibus ferè omissis, Amphiblestroidi seu retiformi tunicae primas tribuunt partes Neoterici quidam: Quum enim semicirculari forma in posteriori oculi parte sit si­tus, [Page 22] adeóque vitreum humorem contineat, in illa sive tunica sive membrana visionem absolvi contendunt. Quod exemplo isto confirmare conantur, Si enim in Camera tenebricosissima, ubi neque rima hiat, fora­men ex dolabra terebraveris, Crystallúmque circa me­dium crassius, circa ambitum tenuius, illic impegeris, & linteolam aliquam sive chartam albam ad parietem Crystallo oppositum suspenderis, simulachra homi­num juxtà transeuntium in linteolo sive charta illa, sed eversa prorsus figura, ostendentur. Hic igitur pu­pillam foramini, Crystallinum humorem Crystallo, re­tiformem tunicam camerae in qua linteolum sive charta alba parieti obtenditur, appositè respondere volunt, sed irrito conatu; Neque enim aliquid parieti albo simile, in imo retiformis tunicae, cernitur, neque refle­ctuntur species, sed intus suscipiuntur, neque organa refractionibus crebris idonea, ut in tunicis & humoribus dantur, neque objectorum species eversa figura in oculo exhibentur. Licet enim ubi deforis admissi radii in trajectu foraminis angusti decussatim intersecentur, praeposterum partium obverti ordinem necesse sit. Haut aliquid simile tamen hîc deprehenditur, neque sufficit quod mentem humanam tanquam Apellem post tabu­lam ponè figuras vel simulachra ista delitescentem & desuper speculantem quo inversae rursus erigerentur ita, constaréntque figurae, comminiscantur, neque enim in effigie remotâ visuntur objecta, sed statu proprio, neque in retiformi tunica, sed eo loci ubi sunt, neque desuper tantummodo, sed undequaque objecta sua spe­culatur Mens humana. Quapropter etiam complura alia, quae ex monogrammis lineis conflari nequeunt, si­mul percipit: Tametsi enim, quae ab lumine eliciun­tur primò, palantes passim evagari deinde species, ex­emplo [Page 23] super allato, satis pateat, haut tamen isto modo, unà cum situ, loco & reliquis circumstantiis vel internis re­lationibus nobis perferri existimaverit attentus causarum sensationis indagator. Quod igitur pro sententia illo­rum tuenda afferunt neo terici (exemplo suprà adducto) contra illos facit: Si enim intramittendo, ut aiunt, so­lummodo perciperentur objectorum species, eversae pro­culdubio cernerentur eorum figurae. Quapropter tum extramittendo tum intramittendo fieri visionem arbi­tramur, quum agant aequè ac patiantur spiritus visorii. Quod ex oculorum fascino, speculis ex menstruatarum mulierum aspectu infectis, &c. probant doctiores phi­losophi. Licet igitur retiformi tunicae, tum arachneae & vitreo humori suae tribuendae sint partes, ultimum videndi organum in nervis opticis, princeps sive prima­rium in Crystallino libenter statuerim. Si enim linea per pupillam ad principium nervi optici ducitur, in medio re­spectu laterum situs est Crystallinus ut imperium utrin­que isto modo capesseret, haut tamen respectu totius o­culi in centro positus est, sed versus anteriora ut uberior ita fieret visio. Quapropter ex una parte Sphaericus, ex altera depressus & acuminatus est, ut tam indistinctae ac distinctae visioni inserviret. Quae enim lineae ab objectis derivatae, ad nervum opticum rectà feruntur, species in­dicant; quae ad latera, non ita, nisi per anfractus quos­dam sinuosos, tandem sed imperfectè suscipiantur. Vi­trei humoris qui Crystallinum proximè sequitur usus est, non ad nutricatum tantum sed ad refractionem, utì su­prà diximus. Nam si opacum aliquod co [...]pus post Cry­stallinum; suffectum fuisset, reflecterentur omninò spe­cies, neque ad nervum opticum pertingerent: Sed quia Crystallino [...]a [...]ior est vitreus, ideo [...]adios à densiori il­lo medio versus axem re [...]ringit, & minimo puncto tan­dem [Page 24] unitos nervo optico exhibet. Quemadmodum igitur non sine spirituum visoriorum ministerio, ita nec citra refractionem fit visio: Quam etiam in solo aqueo vel albugineo humore dari posse ex Iride quae nonnullis circa candelam apparet evincere conantur percelebres authores. Si enim revera heîc ulla daretur Iris, adstan­tibus pateret, quum tamen ii soli qui suffusionis morbo in aqueo illo humore existente tentantur se Iridem vi­dere existimant. Ex cataracta enim vel suffusione, per­verti, reflecti, vel intercipi posse objecta produnt A­natomes periti, qui etiam hoc in argumento consulendi sunt.

Postrema videndi organa sunt nervi optici, qui sepa­rati ab exortu suo & aliquatenus progressi, in unum tan­dem coeunt, unde iterum divaricati proferuntur, ita ut dexter in sinistrum, sinister in dextrum oculum abeat. In quibus etiam totum visus mysterium absolvitur, dum externae heîc sive coincidunt, sive a Spiritibus visoriis renunciantur species, & advocato Iudicio, recogno­scuntur; cui ministerio spiritus animales per cava nervo­rum optico rum transeuntes natura dicavit. Quum enim perforatos ex antica parte, quae decussatim intersecan­tur, molles meatuíque aptos ex altera nervos opticos videre sit, huc ultrà citráque commeant animae satelli­tes, spiritus. Quantum enim ad visionem conferant ex eo liquet, quod iis deficientibus, turbatis, vel eti­am (quod mirum est) exuperantibus, erroris causa de­tur. Citato enim spirituum agmine, confertim in­gruente, ita praecipitatur visus ut haut satis expende­rit objectum. Quapropter in gyros provoluti aut ver­tigine correpti, objecta ipsa circumagi existimant, dum indistinctis speciebus impraegnati spiritus, sive ex motu, sive ex vaporibus in caput assurgentibus cir­culantur, [Page 25] & omnia in orbem rapi videntur. Neque aliâ porro ex causâ nervos acutiore sensu quam sint re­liquae humani corporis partes praeditos esse verisimile ducimus, quàm quòd spiritus includant ac commeatum illis praestent. Atque haec breviter de oculi fabricâ dicta sunto. Plurima enim circa ejus tunicas, membranas, mu­sculos, adnatásque partes consultò mittimus, & ad argu­mentum nostrum quod praecipuas hallucinationum cau­sas indagat, devenimus.Errores circa Visum.

Quum autem objecta tam justô majora, quàm mi­nora exhiberi queant, ubi media non adsint debita, ea primò expendemus, unde majora videri possint; ut in­terea speculis quibusdam concavis, specillis vulgaribus, aquae & caliginoso aeri, (unde majora seipsis videri possint) supersedeamus, ad fabricam internam acce­dentes, observamus; Eos quibus pupilla, quam pro partium Symmetria paulo angustior obtigit, omnia ma­gis perspicuè nedum justô majora cernere, sive quòd radii ex oculo micantes angustiori transitu conclusi in­tensius lumen gignant, (lumen enim innatum in oculo, ut aerem in aure concedunt doctiores Anatomistae) sive quòd specierum radii, eâdem ex causâ magis uniti, pro­piora, eóque majora, ostendunt objecta, sive tandem, quod maximè verisimile, utroque modo eveniat. In ipso enim specierum insultu, tum objecta tum facultatem visivam agere ipse sensus docet. Quapropter ubi ob­jectum aliquod per speciem suam ad oculum corriva­tur, ejus locus, situs, magnitudo, &c. ex facultate ali­qua analogâ extra corporis ambitum latâ dignoscitur. E contrario, quibus plus justo amplior est pupilla, aut a­liquo ex accidenti praeter naturam nimis dilatatur, iis [...] morbus oritur, unde omnia minora quàm sint ap­parent; Ita tamen ut eorum quidā noctu acutiùs cernant, [Page 26] quod in ampla pupilla plures colligantur radii, quod interdiu non ita, dum diffunduntur adeò sive species ob­jectorum, sive emissarii radii, ut aliquid objecto depe­reat. Quum enim per lineam rectam ferri debuissent omnes sive species sive radii, ad latera obliquatur pars aliqua, quod ex refractione indebita contingit. Nisi enim quaedam proportio, tum magnitudinis, tum den­fitatis partium, tum lationis, tum reliquarum conditio­num, quae refractioni inserviunt, heic detur, haut sa­tis sincera sit visio, ut quàm ardua utrinque, neque aliter quàm ex medio desumenda sit visionis ratio, exinde constet; Quantum interea ex refractione perficiatur visio, vel inde urgeri potest, quòd quum nova ex Tu­bo optico accedat refractionis idonea causa, sive propi­ora sive majora cernantur inde objecta, sed ista clariùs oculi fabricam intuentibus liquent, quam adeo accu­ratè inspexit magni nominis author, ut ignem in oculo ex variis refractionibus accendi posse, haut aliter quam ex speculo visorio existimaverit. Quia tamen nullum hac ex causa occaecatum fuisse, tradunt (quod sciam) Scri­ptores, ideo conjecturam tanquam incertam & dubi­orum plenam authori permittimus. Caecitatem enim quae ex pelvi aenea ignita, diu oculis apertis objecta, sequuta est, non tam nervo optico torrefacto, quàm oculi temperiei exquisitae corruptae, aut humoris aquei (qui insigniter tenuis) absumptioni, tribuerim. Qui enim ex spirituum exinanitione, caecitatem ortam fuisse contendunt, haut meo judicio causam explicant, quum jugiter renoventur spiritus, ubi reliquae partes suo non desunt muneri; quod etiam ex specillis vulgaribus ur­geri potest. Si enim ex spirituum inopia in sensibus visus obscuritas sequeretur, parum vel nihil auxilii ex remediis externis accederet, quum tamen specilla ju­vare, [Page 27] tum ea praesertim topica, quae paulatim deterunt levigántque oculi superficiem, compertum siet. Quum enim in corneâ tunicâ, ex morbo vel senio exiccata & deinde incrassatâ, caligo oritur, hiisce opus est, ut re­feratur visus, uti etiam ubi albugine ita obducitur pu­pilla vel ejus pars aliqua, ut caecitas vel imminuta visio sequatur. Est & quaedam in adnatâ oculi membranâ excrescentia ad parvae alae, vel (ut aliquibus placet) unguis similutudinem accedens, unde visus aliquando obtenebratur. Porro si aqueus humor ex morbo, se­nio, aut ignis vel ignitorum aspectu nimio absumitur, corrugatio & constrictio quaedam oculi sequitur, flacce­scúntque partes, unde etiam isto refractionis medio sub­lato, vel valdè imminuto, haut vera defertur apparen­tia; Dum uvea tunica, (exinde etiam) super Crystal­linum concidit, reliquae sive tunicae sive humores loco cedunt, & tota inclinatur visionis officina. Sin verò ex mucosa aliqua materia, humor aqueus crassus vel im­purus fit, nebula quaedam pupillae obtenditur & [...] sive suffusio aut cataracta morbus oritur, caecitatem in­ducens aut visum saltem depravans. Si enim aut tota pupilla vel ejus pars aliqua tegitur, non jam plura con­fertim (ut solent) sed singula ex foramine nimis arcta­to ferè seorsim percipiuntur; At si in ipso pupillae me­dio, aliqua hujus mucosae materiae fit congeries, quasi terebrata visuntur objecta, aut rei visibilis aliquid in medio deesse videtur. Sin verò suffusio sit inaequalis, ita ut aliqua erassior, aliqua tenuior sit pars, vel vapo­res (ut in phreneticis et ebriis solet) ad humorem al­bugineum vel aqueum perferantur, spectra et varia hu­jusmodi illusionum genera, aut tricae, flocci, festucae, &c. aut splendores eximii, vel tenebrae oculis obver­sari videntur. Quum tamen nihil eorum reliquis adstan­tibus [Page 28] cernatur; Ubi pupilla etiam non medio oculi sita, sed ad alterutrum latus vergit, vel obliquè cernuntur objecta, vel totus una cum pupilla torquendus est ocu­lus, adeò ut non ex musculorum oculi contractione so­lummodo, sed ista ex causa oriri possit Strabismus. Ex Crystallino humore depravato quoque hallucinationes non leves sequuntur. Si enim debito sit crassior, [...] morbus oritur, quo morbo laborantes interdiu, (ubi multa aeris illuminatio) satis vident, crepusculo pa­rum, nocte nihil. Ubi exiccatur porrò humor Cry­stallinus, morbus [...] vel [...] oritur. Quum nam­que ex siccitate pellucidum amittit colorem Crystalli­nus, in glaucum vergit, unde omnia quasi per nebulas & fumum repraesentantur. Cujus tamen non ita in proclivi remedium, quum qui ex siccitate morbi diffi­culter curantur. Ubi situs etiam Crystallini mutatur, depravatur visio. Si enim ad superiores vel inferiores oculi partes vergit, omnia dupla apparent. Quod an ex axe pyramidali non uno modo ad nervum opticum delato, an quod ex situ Crystallini diviso, dividan­tur radii visorii, an verò utraque ex causa (quod magis verisimile) hallucinatio ista accidat, inter doctiores ambigitur. Sin verò versus pupillae centrum Crystal­linus vergit, quae non longè absunt, rectè, quae dissi­ta, haut satis percipiuntur, adcò ut hoc morbo cor­repti lusciosi, nusciosi vel [...] dicantur. Sin ê con­tra, versus anteriorem pupillae partem fertur Crystalli­nus, quae propiora, minus rectè, quae paulo remota, satis videntur; quod tum Senibus, tum iis qui studiis incumbunt familiare admodum, quum ex capitis de­missione assiduâ, Crystallinus humor unà cum vitreo sensim ad anteriora labatur, & tum praesertim, ubi a­queus humor quacunque ex causa absumitur vel loco [Page 29] cedit. Ex vitrei humoris depravatione quoque hal­lucinationes accidunt. Quum enim post Crystallinum locum habeat, eáque quantitate sit constitutus, quae ad specierum refractionem, (respectu magnitudinis et den­sitatis Crystallini) sit idonea, si quid heîc variatur, vel desciscit, haut satis percipiuntur objectorum species; Fit ita, ut ubi ex plaga vel concussione antevertitur Crystallino, vel situm mutat, hallucinationes sequan­tur. Nam quum rarior sit, natura sua, Crystallino, densior aqueo humore, nisi debita servetur proportio, aliquem errorem vel illusionem dari necesse est: Sed et totus oculus non nunquam ex Catarro vehementi, inflammatione, tumore, vel paralysi, laeditur, adeò ut hac quoque ex causa depravetur visus. Quapropter sive oculus plus justo promineat, vel recedat, vel mu­sculi oculum moventes aliquâ ex causâ convellantur aut dissecentur, error visus sequitur. Sunt et aliae ex ce­rebro, vel nervis vulneratis aut distortis, hallucina­tionum causae, quas persequi singulatim, tum operosum, tum praeter institutum nostrum esset. Satis habemus praecipuas heîc attingi hallucinationum causas, quae ut variae, ita insolentes adeò, ut ubi acciderint, tum me­dicis, tum ipsis tonsoribus manifestae sint. Quapropter non morari debent lectorem aut scrupulum injicere, ne vel Scepticus aut alii fortasse, hujusmodi morbis facilè tententur, ut negari tamen non possit ingentibus et va­riis casibus patere oculos; Solus quippe Deus res se­cundùm earum essentiam propriam videt, homines sal­tem secundùm vicarias species, aut si ulterius aliquid detur, per imaginum istarum (veluti in speculis) I­maginem; Adeò ut tenuibus simulacris minus quid­dam, non majus hac in vita cernere detur.

De primario objecto visus dubitatur. Quidam enim [Page 30] lucem, alii colorem statuunt: Luci faventes, illam per se, colorem non nisi ratione lucis cerni docent. Ex adversa parte stantes, lucem ipsam haut aliter quàm colore imbutam cerni contendunt; sed quia color luci ex refractione, variâ oculi positurâ, vel ipsâ distantiâ accidere potest, absque luce verò color sit inanis, i­deo lux primariò, color, ratione lucis, visus objectum haberi potest. Colorum autem quidam sunt corporei & crassi, cujusmodi in Gypso albedinem, in carbone fossili nigrorem videre est: Totâ enim substantiâ in­haerent, neque abradi ullo ex ferramento aut deteri possunt. Alii non prorsus corporei, sed tanquam corporeorum exuviae, vel propagines visuntur: neque enim penitus infiguntur aut inhaerent, sed tum luminis, tum ipsius coloris ope intersunt nitentque; ita tamen ut ubi eorum effectrices amoventur causae, langueant illico & evanescant. Ultimò phanatici quidam colo­res (ut in Iride & prismati) oculis objiciuntur, nul­lam enim realem existentiam in aliquo subjecto possi­dentes ex opaco & lumine non nunquam reflexo, non nunquam refracto oriuntur. Quemadmodum interea ignis proprium est, heterogeneis secretis, partes ho­mogeneas in unum cogere, ita luminis. Quapropter tum species ab invicem distinguit, tum ab objectis de­cisas, oculis integras denuo exhibet. Neque obstat quod alia sese unà ingerant sensilia: Tam enim à facul­tatibus Analogis, quae in nobis, quàm in ambiente lu­mine, inter se disparantur; ita tamen ut facultatibus analogis praecipuum obtingat munus, dum confusas pro­priis notis sive Characteribus discernunt species, & menti deinde consignant. Quapropter etiam faculta­tes variè à coloribus afficiuntur. Licet enim versutissi­ma res sit color, ita ut sensus eludat, nullôque satis [Page 31] cohibeatur termino, ex iis tamen quosdam gratos, quos­dam ingratos dari compertum est. Dum enim ex albi & atri commixtione variâ producuntur, Candoris au­tem proprium sit ut aciem disgreget, nigroris ut hebe­tet & obtundat, qui inter illos medii maximè visum re­creant: Ea lege tamen, ut alii magis, alii minus, in fa­cultates suas analogas agere videantur. Ideo inter ru­borem qui perstringit, & virorem qui reficit, Cyaneus, hyacinthinusque color medio sese modo habeat. Sed ista ex ipsorum sensuum examine dum aspectantur colo­res, petenda. Satis fuerit in praesens indicasse, ad co­lores diversos, diversos utique exeri sensus. In qui­bus omnibus idcircò, aliquid circa medii Quidditatem, Qualitatem, Quantitatem, &c. (prout in Zeteticis nostris) quod diversum fuerit, dari comperies lector, adeò ut ad tenuia & exilia ista spectra, varia sese prodat internarum sensationum supellex. Atque haec de oculo ejusque partibus, tum etiam de visu ejusque objecto primario, & erroribus praecipuis breviter more nostro dicta sunto. Quae enim de communibus ut vocantur objectis, putà magnitudine, figura, motu, numero, &c. heîc adjici possent, post externos sensus (cum bono Deo) explicabimus.

De Auditu.

POst visum, sequitur Auditus maximè conditionibus intermediis, unde cum objecto suo conformetur, obnoxius. Hujus adaequatum objectum est sonus. Quod enim simul proferri solet, putà animi sensus, harmonia, altioris est rationis. Ideo quod aliquibus sonus aliis Vox vel modulatio est, ut hic auditus illic Intellectus omnisque [Page 32] provocetur mentis affectus. Medium soni est aer; De aqua quippe dubitari potest: Quod enim ex ranarum coaxatione evincere conantur nonnulli, Urinatores ne­gant, dum adstantium voces ab iis qui aqua teguntur sen­tiri posse negant. Sed ut ista experientiae relinquamus. Partes auris (quae oculis longè simpliciores) sinuosis an­fractibus conspicuae, ideo circumflectuntur, ut illic il­lisi, ingentes repercuterentur soni, tenues per Maean­dros ambagesque illas molliter delabentes, intus susci­perentur, aurisque tympanum leviùs pertingerent; dis­rumpi enim posse ex nimio fragore constat. Articulan­tur porrò magis inde voces. Quibus enim praeciduntur aures, soni tanquam fluctuantes excipiuntur. Per mea­tum autem auris (qui osseus, oblongus & tenui cute o­pertus,) obliquo tramite ad tympanum feruntur soni, adeò ut heîc quoque ex tortuoso flexu, nova daretur ingentium sonorum repercussio, vel reverberatio, te­nuium acceptio & complexus. Succedit deinde tym­panum, membrana dura, tenuis, eadémque siccissima. Ex sicco enim reboare sonos optimè ipsa docent musica In­strumenta. Huic deinde connectuntur ossicula tria nu­da, quae nominibus stapidis, incudis & mallei vocan­tur: Inter quae Malleus ea ferè forma membranae jungi­tur, qua pediculus herbae quae umbilicus Veneris dicitur. Sunt autem uti oculi, ita aures geminae, ut sonos unde­quaque capesserent, qui haut geminati tamen propter conjugationem nervorum utrinque disseminatam, ad­mittuntur. Dum enim idem praestant officium in ner­vis conclusi spiritus, eundem neque duplicatum renun­tiant sonum. Quod enim multiformiter inter se di­stinguantur soni ex facultatibus diversis habent, qua­rum differentias tamen solennes, internus solummodo dictare potest sensus. Quemadmodum interea colores [Page 33] omnes ex albo & nigro, ita soni ex gravi & acuto variè commisto temperari videntur. Inde etiam Musica. Dum enim diversi querulorum, gementium, admirantium, si­scitantium, dubitantium, anxiorum, sperantium, aman­tium, gaudentium, &c. ex ipsa rerum natura in no­bis eduntur, inter gravem & acutum soni: Ita ubi sonos illos aptè inter se componit Musicus, affectus notis assu­eti sonis, excitantur, & concinna appositâque pro ver­borum significatu datur Harmonia, dum modulationi va­riae variè respondent affectus interni. Sicut autem oculi fenestris, ita aures portis, [...]itè assimilantur. Ex oculis enim tanquam procestriis vel podiis (omnia quae sibi cognata) latè speculatur mens humana. Ex auribus verò tanquam ex portis, advenas praesertim & peregrinos hospitio exci­pit: ita tamen ut nonnullos secum diversari sinat, alios post brevem moram dimittat vel ableget. Ad eas igitur, quae per auditus portam appellunt, Ianitore opus est, ne parùm reverenter sese habeant alienigenae, aut aliis fortasse aditum praecludant. Qui enim semel in contu­bernium admittuntur, haut facilè loco cedunt, aut ali­os ad conclavia & recessus jamdiu ab istis usurpatos de­duci patiuntur. Veluti porrò oculi propriè naturalia, aures solummodo artificialia percipiunt: ita illi longè veritatum foecundissimi, hi verisimilium. Quia tamen in distantiam insignem haut excurrit visus, praeterita pror­sus ignorans, ideo spatia ex auditu supplenda, dum ex traditionibus sive scriptis, sive non scriptis, praeterita cum praesentibus (quantum fas est) connectens, futu­ra colligit mens nostra. Caeterùm, quia hallucinatio­nes plurimae hac ex parte accidere solent, summâ cau­telà traditionibus ubi convenit, ne nobis ipsis impona­mus: De quibus, ubi de erroribus Intellectus, erit ser­mo.Errores circa Auditum. Hallucinationes ex organo auris vitiato sequuntur [Page 34] nonnullae. Ut igitur quae supra allata ex aurium praeci­sarum causâ accidunt mittamus; hîc solummodo adno­tabimus Tympanum auris quovis modo ruptum, aut Stapidem, Incudem vel Malleum ex Catarrho vel ictu loco motum, aut nervorum conjugationes auditui inservi­entes extra situm naturalem latas, [...] sive gravem au­ditum, aut surditatem sive [...] invehere.

De Odoratu.

AD tertiam aeris regionem, & citeriores indè coe­lestium corporum partes, fertur Visus, ad extre­ma tantum spatia finitus; Quae in secunda aeris regione, impressiones, ex tonitruum fragore colligunt aures, haut ulteriùs latae; sed ad primam regionem tantum­modo exporrigitur vel sagacissimus Odoratus. Ita ta­men ut magis è longinquo sua percipiat objecta quàm gustus vel tactus. Quapropter quasi in medio exter­norum sensuum locum obtinet. Objectum ejus est odor, quorum ut varietas sit ingens, necdum tamen ad dif­ferentias insigniores excogitantur nomina. Quae enim in Scholis usurpantur vocabula, è saporibus mutuata videntur; Serò quidem ad Colorum Nomenclaturam neque adhuc satis pervenere saecula, sed in saporum dif­ferentiis investigandis tardi, in odorum quasi nulli vi­dentur Philosophi. Quum tamen, hâc unicâ ex methodo rerum omnium odoratarum definitiones, divisiones con­fici possint. Quae enim eodem modo afficiunt facultates nostras, eadem erga nos esse saepe libro de Veritate ad­notavimus. De organo odorationis haut satis inter nasu­tissimos conventum est authores; sed propiùs meâ senten­tiâ rem attingunt qui spiritibus per processus mamillares, sive per nervos naribus dicatos transeuntibus, munus il­lud [Page 35] deferunt; Medium non aer tantùm, sed aqua aliquibus est. Hallucinationes circa odorationem,Errores circa Odoratum. organi vitiati cau­sa, fiunt, ubi aliquo ex accidenti constringuntur nimis vel dilatantur nares, aut excrescentia carnis qualis Po­lypus inibi visitur, aut palatum oris subsidit, aut ex Ozenâ vel Cancro corrosio vel ulcus sequitur.

De Gustu.

GVstus, sensus summè corporeus proximè succedit, cujus nulla extra linguam latitudo. Hujus object­um est sapor, qui plurimis tamen differentiis insignitur, quarum investigatio ad alimentorum, medicamentorum & ipsorum venenorum dignotionem cumprimis necessa­ria. Medium est aqua Salinalis; Organon, pellicula linguae obducta, quae spongiosa & mollis, qualis nulla in toto corpore. Hallucinationes in gustu dantur,Errores circa Gustum. ubi ex nimis exsiccatis externis partibus, sapores haut satis per linguae poros ad fibras nervósque gustui inservien­tes transferuntur. Hinc insipida quaedam, Causone la­borantibus, tum ipsis senibus existimantur, quae aliis sapiunt. Quum enim ex corrugata lingua constringan­tur meatus, haerent sapores neque ad ultimum examen perducuntur.

De Tactu.

SEnsorium Tactus per totum quasi corpus diffusum reliquorum sensuum familiam ducit & continet. Quemadmodum igitur ex oculis & auribus ad animum, ex olfactu & gustu ad corpus nostrum feruntur ob­jecta, [Page 36] ita ex Tactu ad quadripartitas hasce domicilii nostri portas datur aditus. Quae igitur reliquorum sen­suum Criterium subire apta nata sunt, Tactum primò sollicitare videntur; dum excessus ex utraque parte ita expendit ut quantum à temperie ingenita discesserint exploratum habeatur. Hujus porro sensorii admini­culo facultates diversae, quae in nobis statum medium inter siccum & humidum, durum & molle, viscosum & aridum, grave & leve, crassum & tenue, glabrum & scabrum explorantes suas perficiunt operationes. Di­versas enim huic subesse facultates, sensus qui subori­untur diversi satis docent. Quorum quae circa medium, illud quod inter contraria positum, in quaest. Quid, quae ad extrema in quaest. Quantum & Quanto quid ex methodo nostra respondent. Tametsi enim quae con­traria vocantur, ad invicem commodè aestimari soleant; quia tamen inter calidum & frigidum, siccum & hu­midum, durum & molle, viscosum & aridum, grave & leve, crassum & tenue, glabrum & scabrum, quidam me­dius intercedit status, hunc primò tanquam sibi cogna­tum praetentant facultates objectis hiisce Analogae; quas etiam diversas esse ideo constat, quòd diversa heîc intersunt media, ex quorum interventu, diverso modo afficiuntur facultates, dum heîc epidermis, heîc nervi, heîc musculi, heîc membranae, &c. prout opus fuerit alter­natim officio suo funguntur. Quod autem inter objecta, quae sub tactu ex communi sententia cadunt, Temperies illa quae inter frigidum et calidū, primarium vindicet gra­dum, in causa est, tum ex communioribus causis percipi, tum affici citiùs inde sensorium, quàm ex reliquis, quae supra recensuimus, objectis. De principe tactus organo dubitatur, adeò ut seipsum haut satis asserat; sine quo nihil satis asseritur, tactus. Aliis enim caro, a­liis [Page 37] cutis, aliis nervi, aliis spiritus sentire videntur. At carnem per se non sentire liquet, sed quia fibrarum ner­vosarum est particeps, neque alia porrò ex causa cutis ipsa sentit, quàm quod nervosae sint substantiae. De­nique haut aliter ipsae membranae sentiunt, inter quas tamen nonnullas, quae exquisitissimo sunt praeditae sen­su, dari constat. Verùm enimvero, si rem altiùs specu­lemur, spiritus uti reliquorum sensuum, ita tactus orga­na p [...]aecipua existimari possunt. Illis enim quocunque modo obstructis, interceptis, vel deficientibus tollitur (maximè in inferioribus partibus) sensus sive motus. Hal­lucinationes circa tactionem praecipuae,Errores circa Ta [...]tum. è stupore, para­lysi, Epilepsia, Caro, & Apoplexia ortum habent; ex quibus etiam insigniter depravantur sensoria tactus. Ul­timò Tactus cum Visu summam intercedere necessitudi­nem observamus, dum qui alterutri accidunt, castigat uterque, mutuò emendátque errores. Breviter, uti, libro De veritate diximus, Si compressa, constipata, tu­mida, convulsa, eversa, erosa, distorta, distenta, dis­rupta, contusa, scissa, puncta, vel resoluta fuerint fa­cultatum organa, totus ad modum depravati organi viti­atur Conceptus. Quibus denique accedunt actiones (u­ti à Medicis vocantur) laesae. Quantumvis enim or­gana sint benê disposita, si tamen spiritus animales ex organi vitio haut satis influant, enervantur actiones. Spiritus enim cum calore innato conjuncti temperiem ex debita proportione perficiunt, adeò ut sive [...] sano, sive Symptoma morbi vel causae; aut Symptoma Symptomatis tandem aegroto accidat, multis modis fru­strari sensationem contingat. Haec autem paulo prolix­iùs quàm pro more nostro de vitiatis organis dicta sun­to.

Ad Veritatem Conceptus Conditio secunda fuit, ut Or­ganum nullâ pravâ qualitate esset imbutum.

ORganis sensoriorum externorum, & hallucinatio­nibus quae ex eorum luxatione, vitióque conse­quuntur, ita explicatis, Qualitates jam perpendendae sunt. Sub qualitatis autem nomine ea omnia comple­ctimur, quae naturali & genuinae hominis constitutioni tanquam subjecto inhaerentiae, ita accidunt vel accidere possunt, ut sive excedant mediocritatémque illam quae ad hominis perfectionem postulatur exuperent, sive desint, aut deficiant, sive depraventur tandem, Subjecti qualitas indè denominetur. Hîc igitur naturalis hominis status in Quaest: Quid ex methodo in Zeteticis nostris traditâ, primò investigandus est, ut quid deinde accedat vel ac­cidat exploratum habeatur. Multifariam autem pec­care qualitates constat; Si enim actiones internae in ho­mine, quocunque modo, laesae fuerint, aut adventitiae ex elementis, alimentis, &c. statum illum corporis corruperint, ipsae unà, plus minus, vitiantur qualita­tes. Abolentur autem in malis Exitialibus, diminu­untur, ubi debilis actio; depravantur, quotiescunque aliud, quàm par fuit, efficitur. Hiisce modis omnibus igitur frustrari, vel errare sensus contingit. Ut abo­litas interea ac diminutas actiones sive qualitates, Me­dicis quorum interest instaurandas vel resarciendas re­linquamus; De depravatis heîc heîc praecipuè sermo­nem instituemus. Pravas autem qualitates eas omnes vo­camus, quae debitae objecti, cum facultate sua analoga conformationi impedimento esse possint; Ubi igitur ex restagnante felle, citrino colore imbuitur oculus (quemadmodum regio morbo laborantibus occidit) quae [Page 39] aliis alba, illis citrina vel flava conspiciuntur. Dum e­nim per aqueum humorem sub corneâ tunicâ conten­tum, species transeunt, eodem quo humor ille tingi videntur colore. Cui consimile aliquod etiam in illis qui [...] morbo laborant, observare licet: Dum enim sanguine ex oculi venis erumpente inficitur hu­mor oculi aqueus, omnia alba rubra apparent. Quin & splenitide & hepatitide, (ubi plumbeo colore totum inficitur corpus) & Elephantiasi & hydrope & Leuco­phlegmati correptis (ubi pallet vel livet cutis) obje­cta haut ita grata laetáque, ac sanis videntur, Quum e­nim omnis coloris expertum humorem aqueum esse o­portuit, quotiescunque sive flavo, sive rubro, sive plum­beo, sive livido, sive inter istos medio, & (ut pau­cis dicam) extraneo aliquo colore imbuitur, Erroris causa datur, & vitiatur conceptus. Ita porrò auribus accidit, dum ex sordibus crassis & viscidis obturantur, Calórque innatus in vapores ita resolvitur ut tinnitus varii exoriantur & eludatur auditus. Ita ubi alae hircum, vel nares, pedes, &c. tetrum odorem spirant, undi­que vitiatur odoratio & oblatum haut satis exhibet ob­jectum. Ita ubi salsa, amara, acida, acerba, &c. è stomacho evomuntur, aut sudor illuc defluit, inter­cipitur gustus, & diversum haut satis delibat saporem. Ita denique ubi nimius calor, nimia frigiditas, humidi­tas vel siccitas, durities vel mollities, nervos occupant, pervertitur tactus; neque satis objectum debitum per­tingit. Sed non exteriorum sensoriorum causa solum­modo, sed ex interiorum quorundam organorum qua­litatibus depravatis (rarò enim luxari contingit) hal­lucinationum causae dantur; Ita dum ex immodico Spi­rituum animalium ad sensoria vel cerebrum confluxu, vel vaporibus attenuatis, aut siccâ & calidâ eorum int [...]m­perie, [Page 40] pervigilium oritur, ineptitudo quaedam ad mu­nia debita obeunda sequitur, & ipsum nonnunquam di­lirium. E contrà, Ubi ex frigidâ & humida cerebri intem­perie, vel narcoticorum usu, nimis condensantur spiritus, vel vapores caput tentant, hebetudo quaedam vel im­modicus somnus, & ipsum tandem [...] sequitur. Ita ubi aliqui sensus interni otiantur & cessant, alii incitantur & fervent, [...] morbus se­quitur, & mira dantur deliria; ut aliter tamen eve­niat, ubi citra morbum, facultates aliquae noeti­cae recluduntur. Sive enim coelitùs edocta sit, sive ad proprias conciatur notiones Mens humana, exo­riuntur facultates quaedam, unde etiam vaticinari, nonnunquam futuráque praenuntiare licet. Dum enim speculationibus assuetis postpositis, propriam è coelo o­riginem suspicit anima, ita aeternorum fit compos ut latè prospiciens lustret omnia. Sed quia altioris sunt rationis facultates istae, ad praesens redeuntes argumen­tum, ex Medicorum schola observamus, inter illos qui­bus aliqui exciuntur sensus, alii sopiuntur, somniam­bulos numerari. Dum enim imaginatio & vis motrix expergiscuntur, aliae non item facultates, imperfectas & mancas videre est actiones, unde etiam absque sen­suum externorum satellitio, ad dissitos feruntur locos; Aut si lecto continentur, sese jactant, vel vociferantur, rident, plorant, &c. prout ex varia specierum in som­niis insultu, irritati fuerint. Sed & ipsius rationati­onis organa laedi multis modis posse ex qualitatibus de­pravatis liquet. Tametsi enim vis ejus primaria ab ani­mâ dimanet & proficiscatur, adeóque à corpore, toto disparetur genere; quatenus tamen instrumentis cor­poreis & ipsis tandem speciebus in memoriâ asservatis u­titur, licet haut proximè et per se, per accidens tamen [Page 41] falli contingit. Quamvis enim ubi species debito re­texuntur ordine, organáque interna constant, mens no­stra de praemissis semper citra errorem judicat: Quia ta­men hac ex parte defectus, ex illa redundantiae accidere possunt, nonnunquam rudes & imperfectae, nonnun­quam fallaces & depravatae dantur ratiocinationes. Fit indè ut multa ignorantiae, non nisi aliqua erroris in In­tellectu subsit causa; Haut ulla interea sine morbo de­mentia. Ubi igi [...]ur cerebrum, ex naturali constitutione, sive alio quovis modo refrigeratur nimis, stoliditas & [...] sequitur. Dum enim animales Spiritus ex cere­bri torpore, vel constipatione, transitu intercluduntur, vel non omnino vel haut sa [...]is deferuntur verae objecto­rum species, memoriaeque consignātur. Hîc etiam ali­as aliis ad sapientiam magis idoneas capitis figuras ob­servare licet: Caput enim nimis parvum, depressum, vel cacuminatum, stoliditatis signum est. Dum enim haut justam cerebri molem, aut saltem extra situm de­bitum constitutam continent hujusmodi capita, aliquid vel Spirituum animalium transmissioni solitae deest, vel iniquè saltem disponitur ad eorum commercium ordo; An vero ex natura capita dentur aliquando nimis mag­na, (neque enim de [...] loquimur) modò non inconcinna fuerit figura, dubitari potest, quia ingens ita spirituum officina instruitur: sed quum in capite ratiocinationis organa praecipua (ipso sensu inter­no docente) deprehenduntur, ea jam seorsim ex­pendenda sunt. In anticâ autem capitis parte Imagi­natio, in posticâ memoria viget: Iudicium enim alti­oris quum sit rationis, ad ipsam mentem notitiis suis communibus instructam attinet. Multis autem modis laeditur imaginatio; Ut taceam enim quae ab apparentiis falsis, conceptu falso & aliis externis causis eveniunt, [Page 42] si intemperies in ipso organo existit, si vapores nimii, ut in ebrietate, & aliis morbis, illuc feruntur, si narco­tica aliqua propinantur, si tumultuantur quavis ex cau­sa spiritus, aut ut in Causone inflammantur, si tan­dem nimius dolor, nimia ira, concupiscentia, metus, exultatio, reliquíque brutales affectus illius sedem oc­cupant, vitiatur imaginatio; Memoria tamen haut ita obnoxia est, licet enim aboleri ex morbo cereb [...]um lae­dente vel imminui possit, fidè tamen depositas ut plu­rimùm refert species; ex imaginatione autem insigni­ter depravatâ delirium sequitur, Cujus generis etiam plurima; Quod ex vaporibus inflammatis oritur phrenitis vocatur, quae sine tumore calido, vel [...] in cerebro aut ejus membranis, vix unquam invenitur; ex igneo­rum spirituum insultu, aut cerebro inflammato, mania oritur, & gravia produntur Sympomata, quae saepe in Sphacelum desinunt. Sin vero ex fuliginosis vaporibus è splene orientibus obscurantur vel offuscantur spiri­tus unà cum corde, ipsum obsidetur cerebrum, & actiones in utroque laesae deprehenduntur, ut cor ta­men cumprimis muniendum sit ubi morbi istins curatio instituitur. Quum autem in hisce omnibus, primas teneant partes vitales spiritus, utpotè quae animae sint ministri, (neque enim affines dixerim) oportet ut lu­cidi, subtiles, puri, mobiles & temperati sint, quò jussa capessant & exequantur. Quando enim è natu­rali statu excedunt, & vel ita praefervidi igneíque eva­dunt, ut citati undique feruntur, vel opaci, crassi, im­puri, seg [...]es, torpidíque fiunt, tota intervertitur acti­onum vitalium Syndrome. Contenebrantur autem sive inquinantur, sive tabescunt, multis modis spiri­tus, sive enim furvis faedísque miscentur vaporibus, aut ex immunda turpíque materia creantur, aut prae calo­ris [Page 43] naturalis inopia subsidunt squalléntque, debitam operam praestare nequeunt. Ubi verò altera ex parte (ut in Maniacis) ignei aestuantêsque, torrefactíque exeruntur spiritus, tota crepat humana fabrica, & mi­rae produntur insaniae, adeò ut adustis per totum veno­sum genus diffusis indéque efferatis spiritibus augean­tur aliquando maniacorum vires, ipsáque intendatur imaginatio; unde etiam nudos ambulantes, nullúm­que medio hyeme persentientes frigus videre est. Ex quibus patet non nisi ex defaecatissimo temperatissimó­que sanguine idoneos generari spiritus, qui mille mo­dis indè depurati ab anima collustran [...]ur: Quô tamen diu statu monere nequeunt, nisi sanum undique sit cor­pus. Ubi enim ex obstructionibus aut alio morboso apparatu, Cor, hepar, lien reliquáque deinde (putà cerebrum) plus justo frigent membra, aequalem illam temperiem exuunt, qua praeditos esse oportuit. Ex arterioso autem sanguine optimos, limpidissimósque creari spiritus docent medici, ut qui procul à cordis officina procusos, minus elaboratos sincerósque existi­ment. De nitrosis, sulphureis aliisque mineralibus spiritibus, quae nobis (ex Chymicorum schola) inesse dicuntur, vix est quod certi a [...]iquid loquar; Dum enim asperae eorum qualitates, in herbas & animalia, quae nos alunt, transplantantur, leviorem jam induentes natu­ram, mitescunt & in nutricatum abeunt. Tametsi igitur mineralibus spiritibus consimilia quaedam in humano corpore dari possint, post tot tamen praeparationes, ma­turationes, coctiones, digestiones, &c. ita domari sub­igíque tandem, ut in temperiem veniunt, rationi con­sentaneum ducimus; In hujusmodi igitur sive miner­ales, sive vegetales, sive animales spiritus imperium exercent homines. Quod tamen iis qui a lupis cani­búsque [Page 44] rabidis, sive mordentur, sive lambuntur, non ac­cidit. Dum enim in Salivariâ eorum spumâ delitescens venenum, naturales hominis transversas agit facultates, in toto corpore & ipsa phantasia jam stabulantes atro­ces ferarum istarum spiritus, diram luem invehunt, quae vix ullo satis profligatur remedio; Cujus Symptomata, praeter omninum aliorum morem saeva horrendáque captum humanum superant; Ex quibus etiam ita insig­niter depravatur phantasia, ut dum jam non humani sed bruti rabidíque illic diversantur spiritus, Anima propriis destituta ministris, vel feriatur, vel in iis quae de­stinaverat actionibus, ex servorum suorū sive pervicacia, sive ineptitudine frustratur vel eluditur; Quod neque ab­sonum videri debet, quia famulitio proprio uti, non alienum omne in jus suum pertrahere valet anima hu­mana, praesertim ubi naturalium spirituum pomoeria e­gressi, nullis coerceri possint ferocientes finibus, spi­ritus. Quum enim sub humano arbitrio redigi neque­ant, suo fato utuntur, ni fortior ex divina providen­tia, quae calamitosum avertat statum, accedat causa: Haec autem paulô fusiùs (uti libro de Veritate pro­misimus) de organis corruptis qualitatibúsque vitiatis dicta sunto.

Ad Veritatem conceptus Conditio tertia fuit, ut facul­tas quae se sentire sentit haut vacillet.

ALiud est sentire, aliud persentire: Ita ea saepe (quae etiam linguâ vernaculâ proferuntur) audimus, quae ubi avocatur animus, non satis intelligimus, Ita ea confu­so modo videmus, quae non satis articulatè percipiuntur; & quod magis mirum, ea odoramur, gustamus, tangimus, quorum vero sensu haut satis imbuimur. Quum enim è [Page 45] munere suo quacunque ex causa desciscit mens, ultra sen­suum externorum vestibula haut feruntur objecta. Quemadmodum igitur quae obversantur objecta, nugan­tes maléque feriati haut unquam calluerint sensus: Ita ubi munere suo funguntur, nisi animus unà advertatur, tanquam rejectae, loco cedunt rerum species, nulláque sequitur indè conformitas. Auxilio heîc igitur mutuo opus fuerit; sed tum praesertim ubi attentiùs agendum est. Dum enim vel absistit animus, aut aliorum obje­ctorum contemplationi totus vacat, vel sensum exter­num, non ita pridem excubitoris stationariíque militis vices praebentem, in castris continet, vel ad tempus sal­tem exauctorat, Hallucinationis causa datur; Quin & frustra esse solent tum conditiones ex quibus species indicantur, tum ipsum ad conceptum organa, ubi con­silium, objectorúmque recognitio non adhibetur. Qua­propter tum animo adesse oportet, aciémque ejus in­tendere, tum aliena prohibere, ubi vera objecti noti­tia praeponitur. Quum enim (uti saepè diximus) om­nis veritas sit conformitas, totus in objectum suum con­verti debet intellectus, ubi illud explorare, dotésque ejus lustrare operaepretium fuerit: Methodus demum in Zeteticis nostris tradita percurrenda est, ut objecta, tum in seipsis, tum in relationibus suis, causa, fine, &c. constent. Licet enim plura simul distinguere valeat mens humana, suo tamen singula retexens ordine, u­niversalem indè naturam compingit. Hallucinationes ex propositione ista non satis expensa sequuntur in­gentes; Dum enim mancae imperfectaeque plurimae dan­tur sensationes externae, dum etiam illae ab animo aliud agente haut satis advertuntur, mutilae vel adulteratae sese ingerunt species. Unde notiones etiam depravatae oriuntur. Adeò ut unum idémque objectum, aliud [Page 46] in sensu, aliud in conceptu, aliud in ore vel sermone haberi novum non sit, distrahíque undequaque facul­tates, quorum remedia idcirco ex superioribus peten­da.

Ad Veritatem Conceptus Conditio quarta fuit, ut fa­cultas Analoga applicetur.

NOn omne sensorium speciei cujusvis susceptioni idoneum est, sed proprium propriae; frustra enim patulas aures, aut exporrectam manum ad colores, aut exertam linguam, vel oculi aciem, ad sonos distinguen­dos adhibueris. Ita neque ex odore vel gustu simpli­citer durum vel molle, aut ex tactu aromaticum, vel faetidum percipitur. Porrò ubi ad forum interius ven­tum fuerit, haut unquam ex simplici colore virtutes mi­neralium, herbarum, &c. diversásque earum dotes conjicies, aut ex simplici sono, hominum sensa, ver [...]o­rúmque significationes varias, vel modulationem har­monicam concentúmque musicum intellexeris. Hîc i­gitur Analogae quaedam subsunt facultates, quarum ex conformitate debitâ, notitiae multiplices oriuntur. Quum autem facultates omnes sint tribules, adeóque in aliquam classem vel tribum distribui possint, operaepretium vi­sum est, eas hîc describere; Primae classis sunt eae, quae ab objectis suis excitae ad notiones communes, in ipsâ animâ provocant, quarum quaedam Deo, quaedam mun­do insigniter respondent. Secundae sunt facultates quae­dam internae quae notionibus istis necessitudine quadam singulari junguntur, unde etiam res bonae vel malae senti­untur. Tertiae sunt facultates externae, quae circa colorem, sonum, odorem, gustum & tactum, communiáque (uti vocan­tur) [Page 47] objecta versantur. Quartae sunt quae circa ista discurrentes, novissimam rerum latitudinem investigant. Ultra hasce demum facultates, quasdam in homine statu­unt ritae authores, quae gratiae sive providentiae rerū par­ticulari respondent, quae ut citra Numen in corde ope­rans recondantur & sileant, ab illo tamen excitatae re­liquas expergefacere solent facultates, sed quia earum conformitates inter sensus internos aptè reponi possint, haut opus est ut quintam heîc excogitemus classem. Hae i­gitur sunt classes in quas tributim & centuriatim singulae referri possint facultates. Quod enim de revelato & extatico pervulgari solet sensu, nisi indubiam fidem ab ipso Revelante Supernaturali accipiat, eliminandum cen­seo, quum innumerae aliter consequi possint hallucina­tiones & imposturae. Ut sensum istum, in praesens, igi­tur missum faciamus, de iis solummodo agemus, quae in omni homine sano & integro [...] deprehendi possunt. Primum autem locum facultatibus quae ad notiones com­munes provocant ideo tribuimus, quod ab instinctu na­turali ortum ducant; Quum enim in homine & in uni­verso primarium locum vendicet instinctus ille, qui circa propriam conservationem versatur; ideo ejus leges non in compositis mistisque corporibus solummodo, sed in ipsis elementis videre est, dum quadam vi inter­nâ instigante unumquódque sese pro facultatibus incitis tueri nititur; Cujus rationem igitur notionibus quibus­dam à providentia universali inditis acceptum referimus; Nihil enim prorsus invenitur quod non eous (que) sapere vi­deatur. Mira autem est facultatum harum tribulium, ubi debito ordine retexuntur, efficacia: Neque enim pro­miscuè usurpari posse statim docebimus; Quod sine no­tionibus communibus interea nihil magni perfici queat, vel ex eo urgeri potest, quod haut satis absque earum [Page 48] subsidio reliquae juvent facultates, neque ultra bru­torum solertiam ferri possint; Quid quod inter va­rias quae in nobis extant facultates, aliter quàm ex no­tionum communium subfidio, à qua incipiendum sit fa­cultate, dignosci nequeat? hisce igitur docentibus, p [...]i­mò an res sit, deinde quid sit, qualis, quanta, ad quid, &c. investigari solet, de quibus plura suo loco. Sen­sus deinde quidam interni succedunt, qui à primae ob­jecti cujusvis apparentiae insultu, il [...]ud vel tanquam gra­tum amplecti, vel tanquam ingratum & malum, (vel ominosum saltem) aversari solent, nisi ubi medio quae­dam sese habeant modo. Antequam enim suo ordine explorentur partes (quod munus sensibus externis prae­cipuè obtingit) sensiculus saltem aliquis internus exci­tatur, de-procûl, quùm nos afficere nedum ferire so­leant nonnullae, quae tamen haut satis percipiuntur; un­de etiam praesensiones quasdam mirandas in aliquibus observare licet. Tertium locum sensibus externis tri­buimus, quod non nisi [...]ntra propinquam quandam di­stantiam suo prorsus defungantur munere, tum quod externas tantum lustrent rerum apparentias, vel species, ne (que) ulterius per se ferantur. Postremae accedunt discur­rentes facultates, quae ubi debito displicantur ordine (prout in Zeteticis nostris videre est) tum res in ulti­mam suam latitudinem deducere, tum dubia quae circa ista (medio notitiarum communium) vel enodare & solvere posse, vel eliminare saltem queant; hinc etiam certitudo, quae unicuique facultati obtingit, colligi po­test. Quae enim à notitiis communibus pendet, indu­bia est, tanquam à sapientiâ universali elicita & con­stans; quae ab internis facultatibus, (modò non obstru­antur, aut alibi intendantur) proximum vendicat locum, uti quae notitiis communibus proximè haereant. Adeò [Page 49] ut minoris sint notae sensus externi, utpote qui condi­tionibus sint admodum obnoxii, & circa sinitimas tan­tum rerum partes versentur. Ultimô ut subsequantur loco facultates discurrentes, tum quod ex fallacibus speciebus non rarò desumant argumenta, tum quod nul­libi fere consistant, nisi ex praecedenti aliqua facultate stabiliantur; Sine earum subsidio tamen, quum angusta fuerit scientia, plurimum illis (ubi probè conforman­tur) tribuendum est. Ex quibus videre est tum quid singulae praestent facultates, tum quatenus fides illis ad­hibenda sit. Quemadmodum interea ex istis probè conformatis & in seriem debitam dispositis & alternatim demum (ubi opus fuerit) complicatis, cunctae rerum scientiae hauriuntur; Ita quando distorquentur aut prae­postero obvertuntur ordine, aut ineptè usurpantur, aut non satis tandem reconcinnantur, vel nihil satis ap­positè percipitur, vel errores hallucinationésque sal­tem restibili quadam foecunditate oriuntur. Quando­cunque interea interpolis ille negotiosúsque discursus dubitationes eas affert, ut veritates necessarias non ra­rò dispungat, notitiásque communes indè convellat & exagitet, Sacro sanctis vim facit principiis: neque enim ullum in examen revocari potest dubium, quod non aliqua asserat, vel exterminet saltem communis noti­tia, nisi ubi tanquam verisimile vel possibile tantum, (iis decernentibus) statuitur. Ex adverso, ubi, quae ad objectum simplex excitatur, notitia communis, in proxima eáque maximè Analoga haeserit propositione, ita ut quasi missum fecerit discursum, sêque ipsam in­tra suos totam continuerit limites, haut in novissimam suam latitudinem proferuntur objecta, mutuaeque rerum inter se relationes non satis pertinguntur.

Ita, ubi discursus sensuum internorum aggreditur, im­petitque [Page 50] jus, & voluptatem, dolorem, libertatem, &c. ex quaestionibus suis, potius, quàm interno sensu repu­tat, Veritatem intervertit, noxâmque infert eo gravi­orem, quod certior pollentiórque in objecto suo sit sensus internus, quam in suo discursus. Ex adverso, ubi sensus internus vice discursus adhibetur, ineptit, & stat pro ratione voluntas. Ita ubi discursus ex­ternos sensus probè conformatos adoritur, vix habet unde seipsum asserat, licet ubi inter conditiones quas suprà recensuimus, aliqua defecerit, discurrere & o­missam reparare per-opus sit. Ex adverso ubi externi sensus vice discursus applicati fuerint, singularia tan­tummodo percipiuntur, nullâque datur adeò apta re­rum inter se connexio ut aliae quàm protritae ignobilés­que veritates prostent. Ita ubi, (mirum dictu) seip­sum excruciat & angit discursus, concutitur cerebrum, & deliria sequuntur, unde se nihil scire, neque hoc ip­sum jactanter praedicat Scepticus. Porrò ubi sensus ex­terni vice Notitiarum Communium vel sine earum admi­niculo adhibentur, spectra vel imagines rerum ab ocu­lis, sonorúmque differentiae ab auribus, odores, sapores & tactilia demum, à reliquis externis facultatibus, tum ipsa deindè communia objecta percipi possunt, sed non nisi obscuro quodam, vel singulari modo, neque aliter quàm ut nihil insuper deprehendi queat. Ex adverso, ubi notitiae communes sine sensuum externorum ministe­rio applicantur, Causae quidem, Media & Fines rerum in promptu esse possunt; sed omnino externa latebit forma, &c. quae suprà retulimus; Unde Chimaerae eti­am fingi plurimae, ubi ineptus quidam discursus simul adhibetur. Ita ubi sensus externi vice sensuum inter­norum agunt, veri & falsi ratio in procinctu esse potest, non utique boni & mali. Ex adverso ubi sensus interni [Page 51] absque externis applicantur, voluptatis quidam vel do­loris sensus in proclivi esse solet, sed reliqua fere deli­tescunt. Porrò ubi sensus interni absque notitiarum com­munium subsidio & fulcimine applicantur, quod bonum & gratum quidem, vel malum & ingratum aliquatenus percipi potest; an verum tamen vel apparens tantùm sit bonum & gratum, vel malum & ingratum illud, non facilè neque sine ope notitiarum communium dijudicari po­test. Ex quibus igitur posthabitis vel inconsultis er­rores non leves sequuntur, dum improvidè & praecipi­tanter objectis suis haerere solent sensus interni. Ex ad­verso ubi notitiae communes vice sensuum internorum ad­hibentur, causae quidem, media & fines rerum expediri possunt, sed internus rerum obstruetur sensus, ipsáque Stoicorum [...] sequetur. Porrò (quod saepius acci­dit) ubi perperam complicantur facultates, quas sub titulis notitiarum communium, sensuum internorum, sen­suum externorum, & discursus digessimus, & interni sensus cum discursu, loco notitiarum communium, aut ex­terni sensus, vel vice versa adhibentur, vel quovis a­lio modo ab objectis suis, diversâ, ab eâ quae à no­bis proposita fuit, methodo, distrahuntur, nova eáque magis distorta difformísque inde nascetur, errorum propago; Quorum descriptionem tamen ideo omisi­mus, quod ex prioribus facilè erui possit; adeò ut sive duae sive plures ex his facultatibus quas in classes (uti suprà videre est) retulimus, praepostero ordine usurpan­tur; eadem tamen errores detegendi ratio militave­rit.

Haut explicatu interea facile est quanti errores ex hisce non satis animadversis oriantur. Quum enim antehac nemo, quod sciam, facultates humanas in clas­ses proprias distribuerit, aut earum in objecta potesta­tem [Page 52] virésque explicaverit, aut justum ad earum con­formationem, ordinem methodúmque tradiderit, haut aliter fieri potuit, quàm ut tumultuariâ operâ doctrinas suas posteris consignaverint minoris notae Authores plu­rimi; perinde se habentes ac Emperici imperiti, qui ubi in horto publico, quô omnigenae surgunt herbae, quae ad manum [...]unt collegerint, illas indiscriminatim inde aegro­tis exhibent priusquam vel utiles & salutiferas â vene­natis sive ab ipsis surdis ignobilibúsque herbis secreve­rint, in classes proprias, vel juxta cognatas aut dispares earum dotes reposuerint, vel secundū leges artis deindè probè paraverint. Ordinē enim & Methodū prius adver­tere oportuit, quàm ut ad condendas vel affirmandas dis­ciplinas idoneos & habiles semetipsos existimaverint, scri­ptores; adeò ut in aliā causam haut cōmodè rejici possint frequentes authorum (qui summoperè Classici habentur) [...], dum omnibus aliis ferè, nedu sibi ipsis crebrò con­tradicunt. Quod nunquam evenisset, si methodum Ve­ritatis ex proba facultatum conformatione satis intel­lexissent. Verum enim ubique vero congruit, falso nec verum simpliciter nec falsum. At non solummo­do ex facultatibus istis tribulibus sive non satis probè cum objectis suis conformatis, sive perperam inter se complicatis, hallucinationes oriuntur, sed ex illis prae­sertim quae in classes istas vel tribus convocari nequeunt; Circa quas attamen fidem nostram obsecrant Authores, cujusmodi sunt facultates quaedam quae circa verisimi­lia & possibilia propriè versantur. Quum enim ea tan­tummodo in universum vera habentur, quorum causae communes, necessariae, aeternaeque sint, vel quae nobis ipsis ex facultate aliquâ attestante singulari quodam mo­do constiterint, sequetur ut ea omnia quibus istae haut satis competunt conditiones, inter verisimilia, vel possi­bilia, [Page 53] (modò non sint omnino falsa) connumerentur: Cujus generis quidem plurima tum inter Scriptores ce­leberrimos jactantur, tum ex aliorum authoritate ac­cipi solent, adeò ut ea omnia quae ob defectum alicujus conditionis postulatae ad veram objectorum conformati­onem, mutilas imperfectásque exhibent species, tum ea insuper quae haut aliter quàm ex aliorum traditione sive Scriptâ, sive non Scriptâ creduntur, hac in classe repo­nantur. Quoniam autem ab eo Verisimilis genere, quod ex aliorum authoritate circa praeterita, vel Possibi­lis quod circa futura (& ad prophetiam, praedictio­nésque pertinet) incipiendum propriè sit, haut opus est ut alia verisimilium (in praesens) genera tractemus. Ut satis igitur fuerit hîc indicâsse, quod ubi facultates no­strae quae circa vera, communia, necessaria, aeternáque versan­tur, vice illarū quae circa verisimilia vel possibilia, usurpan­tur, vel vice versa, maximae inde sequantur hallucinatio­nes: Quod neque absonum videri debet illis qui attentiùs argumenta nostra speculantur. Quum enim ex vulgari sententia, propositio quaevis aut vera aut falsa hucusque habita fuerit, Nos errore isto profligato, Lib. de Ve­ritate docuimus propositiones quasdam esse tantummo­do verisimiles, alias porrò possibiles, in aeternum, re­spectu nostri, ita man [...]uras, quum neque prostiterint nobis olim, neque in a [...]iquibus prostare possint unquam conditiones, unde vel asseri, satis, vel repudiari queant. Quantumvis igitur istorum varii dentur gradus, adeò ut hoc magis ad verisimile, illud ad absurdum accedere videatur, quia tamen intra facultatum nostrarum tri­bulium ambitum propriè non cadunt verisimilia vel pos­sibilia ista, hau [...] aliam propriè sortientur denominatio­nem, quum neque inter vera, neque falsa (nisi ubi contradictio aliqua datur) aptè collocari valeant. Ut [Page 54] concedamus interea quod nobis verisimile tantum, Ve­rum aliqua regione, vel saeculis illis fuisse, qui faculta­tes ad veritatum conformationem requisitas debitè adhibuerint. Ubi tamen conditionum intermedia­rum veritas, & certitudo, vel quidem falsitas vel defectus, haut ullo satis affirmari potest argumen­to, Nos nihil heîc ultra facultates quasdam ad fidem & assensum, vel dubitationem, aut dissensum pronas porrigere possumus. Quum autem (uti suprà dixi­mus) ex transpositione facultatum iniquâ, foedissimi errores gignantur, nos eorum qui magis noxii existima­ri possunt adumbrationem hîc quamdam dabimus, pleni­orem hujus argumenti tractationem suo loco servantes. Nihil quovis saeculo Antistitibus sive sacris, sive propha­nis prius fuit, quàm ut circa praeterita mirandas quasdam populo ostentarent historias, quibus etiam prophetias circa futura non rarò adnectere solebant; Unde pluri­ma in fidei, nonnulla etiam in rationis exercitationem proponebantur. Hîc igitur ubi ratio pro fide sive sen­su interno, vel fides pro ratione illa, (quae ex notitiis communibus & discursu praecipuè oritur) usurpata fuit, gravissimi exitialésque nonnunquam sequebantur er­rores. Quae ut clariùs intelligantur, sciat lector fidei acceptionem vulgarem penes illos duplicem esse & fuisse, adeò ut nonnunquam praeteritis, nonnunquam e­tiam futuris ex illorum sententiâ responderit. Quae por­rò circa praeterita fides dupliciter accipiebatur; Primò vel tanquam assensus, qui effectibus à causis suis necessa­rio dependentibus praebetur, quo pacto à rectâ ratione non abludit. Quorum enim causae sunt aeternae, aeter­na est Scientia. Secundò vel tanquam assensus historiis & narrationibus quibusdam adhibitus, quae citra Scri­ptorum authoritatem, qui nobis ista demandarunt, non [Page 55] sciri neque credi possent; Adeò ut omnis in illos reciderit Nota, sive verum sive falsum dixerint.

Fidei porrò acceptio vulgaris, circa futura dupliciter in­telligi solent. Primò vel (uti suprà diximus) assensus ille in­ternus, qui ex causarū effectuúm (que) nexibus mutuis & con­sequentus in sublunari hoc, et intercidente mundo oriri posse et debere praeviderit sagax naturae Indagator. Unde etiam fides, vel assensus circa aeternum animae sta­tum futurámque Vitam, juxta summi Numinis provi­dentiam notionúmque communium Sapientiam, ita ap­tè suadetur, ut hujusmodi plurima rationi rectae optimè cohaereant et quadrent.

Secundò vel tanquam assensus sive fides quaedam pro­phetiis, sive praedictionibus nonnullis adhibita; quarum authoritas tamen haut aliunde quàm à traditione aliqua sive scriptâ, sive non scriptâ manavit. Quae enim tanquam ex revelatione divinâ derivata ostenduntur, nisi divinam utique et indubiā fidem secum invehant, exagitari posse non semel monuimus. Quum autem vel naturalis re­rum à Deo Ordo, vel ipsa potestas, providentiáque di­vina quae supra communem rerum Ordinem constitu­ta, vel hominum authoritas cumprimis suspiciantur, delectu Iudicióque uti opus est. Licet enim cir­ca ea, quae necessariò ex causis suis sequuntur, haut un­quam vacillaverit mens humana, circa ea tamen quae conditionibus plurimis obnoxia sunt, dubitare licet, et modò in hanc, modò in illam propendere partem, prout magis vel minus verisimile vel possibile objectum, de quo agitur, in s [...]ipso fuerit.

Quapropter ubi res, vel facultates aliquo modo tan­dem intervertuntur, et vel hoc objectum pro illo, vel rationales facultates, pro iis quae fidem assensúmque fa­cilè praebent aut vice versa usurpantur, multis modis re­scinditur [Page 56] veritas. Quum enim scire sit per causas scire, temeraria fuerit illa ratio, quae de objectis sibi ipsi haut satis exploratis, nullóque indicio proprio cognitis, ali­quid certi decreverit; tum sublesta ancepsque fuerit illa fides, quae tota ab humanâ authoritate ducitur, adeò ut quae sive praeteritis sive futuris eventibus tribuitur eo nomine fides, haut ita firma suerit ut aliquid indubii in­dè statui possit. Conditiones enim quum nobis defue­rint unde aliorum assereretur veritas, haerere necessum est; Quod ne mirum videatur, intrepidè dicimus, tan­tum abesse ut humana authoritas quidquam contra ra­tionem rectam valeat, ut ipsa etiam authoritatis autho­ritas ex ratione petenda sit: Quin citra ejus subsidium neque aliquid certi satis circa revelata statui potest. Communes igitur hinc adhiberi debent notitiae quae ex usu sunt, ubi de revelatis ipsis agitur. Tametsi enim Deū qui hanc dedit vitam, cum meliorem, tum pejorem dare posse [...] ex revelatione tradatur, veritas tamen hujas pro­positionis à notitia communi utique stabilitur, veram e­nim esse ipsa Conscientia dictat; suas igitur ut heîc quo (que) teneat partes recta ratio; Quàm fucata interea dolosáque sit humana authoritas vix dici potest: ut enim fallere non voluisse detur, quis falli non potuisse asseverabit? praesertim cum hii qui sartam tectamque indè tuentur dignitatem, imponant aliis facilè, quod in barbaris imperiis vel religionibus passim videre est, dum subditi illi, quorum interfuit ea omnia exequi, quae docentur vel jubentur, neque mussitare, nedum aliorum placita in examen revocare audebant; Sed animum de­spondentes, sive piam, sive impiam, iis quae publico pro­mulgarentur edicto adhibere solebant fidem. Atque u­tinam hisce satis terminaretur finibus misera hominum sors, neque ipsa Mania Rabiesque accederet, sed (quod [Page 57] dolendum) adeò malè cum humano genere agitur, ut ob fides, vel commenta sua, quae alterutrinque derise­rit sapiens, adeò saeviant mutuò digladientúrque mor­tales, ut regiones integras devastare, hominésque su­periorum suorum dictis audientes, caeteráque bonos, neci dare satius ducant, quàm ut non credant, quae neque ipsi sanè credere possunt. Quarum calamitatum per to­tum ferè orbem grassantium, haut ullus sperari potest exitus, donec Verum à verisimili, à possibili vel à falso in religione quavis distinguatur: ubi haec enim ex commu­ni ratione (particularis enim ad haeresim ducit) & con­sensu publico disparantur, tum verum illud necessari­um & aeternum in quo solo elucet providentia divina universalis, constabit, tum reliqua faciliùs vel adjungi vel ferri vel dispungi possunt. Quod in remedium igitur errorum ex praeposterâ rationis & fidei usurpatione pro ponimus. Jam autem patet quod utcunque verae in seipsis (etiam nobis invitis) sint aeternae communés (que) rerū causae, & in causis suis effectus, sive Deum immortalem ejúsque providentiam universalem, sive statas rerum vices spe­ctes, quae tamen citra conditiones intermedias ad Veri­tatum conformationem postulatas exhiberi solent, vel quae ab sola authoritate humana pendent, meritò ambi­gi posse; praesertim cum ardua quovis saeculo fuerit ve­ritatis investigatio, tum in errorem proclivis via, eóque magis, quod an probè sciverint, an vero ab aliis serie bene longâ acceperint Authores, quae posteritati con­signaverant, in incerto sit. Multum enim hîc interest, fides enim ut apud omnes sit, penes illos solos stabit Ve­ritas qui res uti gestae fuerunt ex aliqua facultate probè conformatâ noverint, adeò ut penes illos, sive veritas, sive falsitas steterit, penes te solummodo Fides; Ama­nuensium porro fides per tot saecula haut suspicione va­cat [Page 58] sive aliqua ex causa falsi, sive falsarii fuerint; Ut foe­cunda hîc dubitationum seges, unde haut facile sese ex­tricaverit attentus rerum speculator, Ea enim fidei, per­petua, per plurimas sive manus, sive ora traduci potest fides, ut dum hîc nonnihil, ille aliquid amplius, (pro variis hominum sensis sive affectibus) immutat, illud ut referatur tandem specimen, quod haut suum unquam agnoverit author. Quia tamen inter ista, alia aliis sint magis verisimilia, vel possibilia, quinam delectus hoc in scrutinio habendus, suo loco, (cum bono Deo) do­cebimus. Satis fuerit in praesens indicâsse rationem u­bique praeponi debere, sed tum maximè, ubi de verisi­mili vel possibili est quaestio. Quando enim facultates nostrae tribules, explicari affatim pro earum latitudine nequeunt, ex vago quodam discursu notitiis communi­bus inniso, conjectanda est veritas, rationísque pomoe­ria quatenus licet proferenda sunt, adeò ut sive de prae­teritis quae serae posteritati ab Authoritate humana con­signata fuerint, sive de futuris▪ quae ex Haruspiciis aut vatis alicujus praedictione evenire possent, sermo fit, ra­tionem ubique praemittendam esse congruum existimari possit; Qui enim rationem fidei cujuscunque red­dere nequeunt, haut satis mea sententia sapere viden­tur. Neque obstat, quod angusta admodum isto pacto sit fides; Haut unquam enim in documentum cedere po­test, quod extra rationis confinia & jus ponitur. Su­pra rationem igitur ut quaedam tanquam probabilia, ne­que aliter credi possint; Nihil praeter rationem, aut sal­tem citra illam, sanè credi potest, Quum quod praeter rationem, Verum ut reipsa esse possit, (quod tamen dictu difficile) verum tamen respectu nostri haut un­quam fuerit, utpote quod nullo facultatum indicio constet. Paulò aliter, circa futurum statum se res ha­bet, [Page 59] licet enim, uti in praeteritis contingentibus, haut alia justa fidei sit causa, quàm quae à rectâ ratione dedu­citur, quia tamen in sempiternis, fides ratione pollentior est, familiam ducit, adeò ut ratio fidei inde famulari & subservire cogatur, utpote quae plurium sit compos quae nulla ratio pertingit; Futuram enim animae faelicita­tem anticipat prensátque quodammodo recta firmáque in Deo fides, praeteritum animae statum, ut nulla ratio fidésve assequatur.

Attamen, non solummodo cum ratione illâ rectâ, quae ex notitiis communibus & discursu praecipuè oritur, fides sive circa praeterita sive circa futura sese connectit & complicat; sed etiam (notitiis communibus & discur­su fere posthabitis) cum facultatibus sive sensibus in­ternis. Quum enim collegae quodammodo congene­résque sint, fides & sensus interni, facilè sociali jun­guntur foedere, eóque magis quod in eundem scopum ut plurimùm colliment; unde tamen turpissimi errores scaturiunt, ita ut ex semi, vel sesquifalsae religionis cultu glorientur superstitiosi & gratiā in corde operan­tem, solaménque internum (etiam abnuente numine) se­met ipsos sentire passim praedicent; Cujus remediū ex notitiis communibus & discursu ritè adhibitis petendum est.

Porrò ubi fides cum discursu solo complicatur, ratio­cinationes ineptae sequuntur & controversiae mirae ex­citantur, quas nulla satis diremerit aetas; adeò ut ni­si notitiae communes in subsidium advocentur, de interna pace desperandum sit, quum nullo alio Criterio idoneo eximantur, quae circa fidem istam oriuntur, dubia. Hae autem sunt praecipuè errorum circa fidem causae, neque enim cum sensibus externis commune aliquod obtinet fides, nisi ubi praestigiae oculis vel auribus obversan­tur, quibus medicina igitur ex reliquis facultatibus rite [Page 60] conformatis facienda est, si tamen fidem quamcunque, reliquis facultatibus omissis, cum fide, uti umbram cum umbra committi & complicari posse contenderit quispi­am, nae illic tanta caligo inducetur, ut vix ulla satis dis­cuti possit rationis luce. Ultimò sequi debuit faculta­tum nostrarum tribulium cum falso (sub verisimilis vel possibilis specie forsan adumbrato) complicatio & nexus. Cujus etiā Symptomata eo graviora magisque horrenda existimari possunt, quòd à veritate longiùs distet falsum quàm verisimile vel possibile quodvis; quia tamen ex prioribus ista investigari possint, haut opus est ut plura subjungamus. Haec autem de facultatum Analogarum applicatione debitâ (utpote quae ad veritatem adipiscen­dam errorésque devitandos maximi sit momenti) dicta sunto.

Superest ut exemplum subjiciamus, unde conditio­num nostrarum intermediarum usus & certitudo addi­scatur & constet. Detur Polyedron Adamanta prope compitum inopinanter à viatore disjectum fuisse, Veri­tas rei hic sit. 1. Quod intra nostram steterit Analogiam; (neque enim inter ea quae supra vel infra facultatum nostrarum potestatem, recenseri potest Adamas.) 2. Quod Justam demum habuerit magnitudinem, vix e­nim adamantis scobem aut minimas partes ab aliis qui­busdam distinxeris. 3. Quod differentiam habuerit sig­natam, ita enim à Topasio, Crystallo aliísque pellucidis lapillis disparatur. 4. Quod alicui facultati fuerit cog­natum, ita enim visui & tactui, prae reliquis sensibus ex­ponitur.

Veritas Apparentiae, sit species illa quae, 1. Ex debitâ distantiâ emanat; neque enim intervallum justo majus e [...]se opo [...]tet, vel quidem minus, (quum quod nim [...]s ad­movetur obstruat visum.) 2. Ex medio debito (neque [Page 61] enim noctu, caligine aut ipso crepusculo satis visitur A­damas.) 3. Ex mora debita (haut enim ex fundâ jactū satis videris.) 4. Ex Situ commodo (ne (que) enim ex quavis posi­tione, Adamanta à reliquis Diaphanis lapillis dignoveris.

Veritas Conceptus sit, 1. speciei illius susceptio in Organū integrum (neque enim disrupto & distorto constabit) Veritas.) 2. Quod nulla pravâ qualitate fuerit imbu­tum (neque enim ubi impuri sunt aqueus Crystallinus & vitreus humor, munus suum obeunt visorii spiritus, aut sine temperie debita juvat Tactus, quum ex frigore obtorpeat, nimio calore resolvatur.) 3. Quod facul­tas quae se sentire sentit applicetur, neque enim ista si vacillaverit, aut alibi intenta fuerit, proficient facu [...] ­tates reliquae. 4. Quod facultas Analoga tandem ad­hibita fuerit, neque enim sufficit, quod attentus sit animus, nisi debitae facultates applicentur, quas hic sub visu & tactu reducimus. Haut enim Olfactus, gustus, vel auditus, qualitates adamantis deprehendere queunt. Ex his igitur Canones tum incomplexarum veritatum confici possunt, tum methodus ad simplices errores, vel defectus, investigandos; verus quippe Adamas fuerit, e­tiam nobis insciis & invitis, ut inde igitur veritas rei sta­biliri possit; sed in iis quae ad specici emanationem po­stulantur, sive defectus sive hallucinationis causae dari possunt. Quapropter ex nimis magna distantia haut percipietur omnino obj [...]ctum, ex eâ quae justo paulò major fuerit, percipietur quidem, sed indistinctè, adeò ut illic ignorantiae, hic hallucinationis ansa subsit. 2. Ex Medio indebito (putà saxo vel cespite) ob­structa erit species, ex Medio impuro aut opaco (putà caligine aut diaphano colorato interposito) falsa erit & refracta; Adeò ut illic ignorantiae, hic hallucinationis ansa subsit. 3. Ex niora indebita, putà transcursu ve­locissimo, [Page 62] haut satis afficietur Sensorium, adeò ut hic ignoranti [...]e ansa subsit, non ita Erroris. Ex situ inde­bito haut influxerint radii illi qui Adamantis à To­pasio aut Crystallo differentiam consignaverint, adeò ut hic hallucinationis praesertim ansa subsit. Ubi de­mum ad conceptum ventum fuerit. 1. Si Organum non sit integrum, haerebit aut intercipietur species, adeò ut ignorantiae hic ansa detur. 2. Si prava qualitate, (ut ex fellis restagnatione in Icteritio morbo) imbutum fu­erit organum, flavus & tanquam Hyacinthi Ideam refe­rens videbitur Adamas; sin suffusione tinctum (ut in [...] morbo) tanquam rubinus coloratum erit, adeò ut hîc hallucinationis praesertim ansa subsit. 3. Si fa­cultas quae se sentire sentit feriatur, aut alibi agit, fru­stra admotum erit sensorium, aut ipsae ex usu erunt fa­cultates, adeò ut hîc ignorantiae potissimum ansa subsit. 4. Si facultas Analoga minimè adhibita fuerit, incassum a­nimo praesens fueris, reliquaeque accesserint conditiones, quum nulla extra pomoeria sua efficax aut utilis sit facul­tas; adeò ut ignorantiae hîc potissimum ansa subsit. Hisce modis omnibus igitur, frustari aut eludi sensum contin­git, nisi intellectus communibus suis notitiis instructus, eas suppetias tulerit, ut veritate rei apparentiae & con­ceptus inter se conciliatâ, totum cum partibus unà con­stet. Quo pacto interea ex defectibus ignorantiam, ex hallucinationibus errores sequi necessum sit, non obscurè ex doctrina nostra liquet; Quod tamen alia lege haut ita explicatu facile; Hiisce praecipuè circa sensuum ex­ternorum conformationem cum objecto simplici expla­natis, superest ut ea exponamus quae ex notitiis communi­bus cum sensibus externis, & discursu complicatis adjici valeant; Ast notitia communis cum discursu solo, lapidem esse Adamanta illum docebit, quia eodem modo ac lapis [Page 63] afficit facultates nostras; cum sensu interno connexa, ceu gemmā vel lapidē pretiosū judicabit, tum quod aspectui gratissimos radios vibret sensus (que) internos afficiat, tū quod omnia alia Diaphana corpora ferè sint tenuia, aut ea sal­tem quae ex malleo facilè comminuantur; Adamas autem ex differentiis suis essentialibus quidditativis ex quibus pellucidus unà, tum summè durus, & haut vulgaris notae prorsus lapis est, tanquam gemma eo nomine magni aesti­matur, eóque magis quod universus ferè orbis in eam opi­nionē concedere videatur. Certissima ista adamantis prae­dicata, ubi stabiliuntur ad Zetetica nostra deveniendum est, & ultra supradicta, quae in Quaest. An & quid sta­tuuntur, ea quae quaestionibus, Quale, Quantum, ad quid, quomodo, &c. ex facultatibus Analogis expendenda sunt, (prout amplius illic videre est) & genini [...]e qualitas, quantitas, relationes, modus, causa, finis, locus & tem­pus indaganda sunt. Quia tamen pauca ista ratione ad­discere solus possit viator, ex Authorum celeberrimo­rum scriptis, Adamantis natura, quatenus licet, eruenda est; Ex quibus tamen, ne tibi fucus fiat, summâ cautelâ utendum est: Huic enim propositioni quae vera fuerit, adjectivum, (uti vocant) adjungi potest, quod dubiam, aliud porro, quod omninò falsam reddiderit sententiam. Quapropter singulatim disparanda sunt verba, atque ita, ut praedicatum quodvis (mediante verbo est) seorsim constet; Ut primò igitur ex methodo nostra q [...]aeras, An veritas simplicis cujusvis propositionis, rectè statuatur (quo in scrutinio egregiè opitulatur distinctio nostra, in veritatem rei, apparentiae, conceptus, & intellectus dispartita) adeóque an quod praedicatur intra nostram situm sit analogiam, an ob magnitudinem nostrum exu­peret captum, vel ob parvitatem delitescat, an diffe­rentiam habeat aliquam signantem, an alicui demum [Page 64] facultati sit cognatum, primò disquirendum est. Deinde in Veritatis Apparentiae explicatione, an medio debito usus suerit author, eámque deinde verborum Syntax­im adhibuerit, ut nihil aequivocum obtruderetur. 2. An mora debita usus fuerit, ita ut haut nimis festinaverit, aut scitu necessaria ad probationem omiserit.

3. An distantiam debitam servaverit, ita ut termini rerum sive verborum distinguantur aptè; An situ debito verba sua ita composuerit, & coagmentaverit, ut ordo in partibus facile deprehendi possit, excutien­dum est. Caete [...]ùm, in veritate conceptus, an Organa Authoris fuerint integra, an ulla pravâ qualitate imbu­ta, an animus vacillaverit, an facultas Analoga tandē ap­plicata suerit, adeò in incerto est, ut anceps hîc omnino sit judiciū. Quap [...]opter etiam ex rebus ipsis quatenus li­cet potissima aucupanda est fides, eâ lege tamē, ut ubi alii percelebres in eandē sententiā convenerint Authores, id quod statuitur magis verisimile; ubi ab eâ discesserint, id minus probabile habendum sit. Multa igitur celeberri­mis condonanda sunt authoribus, praesertim ubi eodem tenore simplicem aliquam adstruunt propositionem, ut haut nescius tamen sis, veritatem conceptus ita in lubri­co esse, ut ex supposito falso, in multiplicem errorem proclivis sit via. Ultimò advertendum est, an ex pro­pria, an ex aliorum Authoritate suam stabiliverit pro­positionem quispiam. Plurimum enim interest inter ea quae scire vel quae credere saltem potuit Author. Quae ut clariora in allato supra exemplo fiant, propositi­o haec sumatur, Adamas Indicus est optimus, quae procul­dubio vera est, Nullus enim qui in Europa, Asia, vel Africa invenitur, durior, nitidior aut qui gratiores vibret radios ostendi potest, adeò ut differentias gemmam consignan­tes, Indicus eminentissimo gradu ostendat Adamas, veri­tem [Page 65] hujus si demum petieris respondendum est, ex no­titia communi; Ea omnia nempe suo in genere perfectiora haberi debent quae ex differentiis suis essentialibus con­stitutivis ita signantur, ut prae reliquis magis luculenter & eximiè existant & constent. Circa locum proximum quo invenitur, inter authores disceptatur, alii quip­pe in metallorum fodinis, alii sub terra quadam nigri­cante, ita tamen ut supernas infernati praestare creda­tur, reperiri contendunt. Hîc igitur in quaest. Vbi versari Authores cogita. Quapropter etiam in memo­riam revocandae sunt facultates in quaestione ista respon­dentes juxta methodum in Zeteticis nostris traditam. Quum autem externus sensus hîc comprimis ex usu sit, disquirendum est, quatenus licet, an Author ipse A­damantes ex utrovis loco eruerit, an ita erutos fuisse ab aliis solummodo acceperit; hoc quippe interest, ut quae ab aliorum Authoritate pendent respectu nostri, non nisi verisimilia, uti altera ex parte, quae ex facultate a­liqua tum Authori tum nobis ipsis attestante constite­rint, Vera omnino fuerint. Dicunt porro Neoterici A­damanta nucis avellanae magnitudinem non exuperare, quum tamen securim inde factam fuisse affirmet Poëta vetus. Hîc igitur in Quaest. Quantum versari Autho­res cogita, quo in argumento idcirco Zetetica nostra u­ti supra consulenda, eáque porro quae nuper adduximus advertenda sunt, ut quid verum, quid verisimile, isto modo statuatur. Sed non minus circa dotes Adaman­tis disceptatur. Veteres enim Authores infragilem esse contendunt, sed Neoterici experientia edocti, etiam pistillo ferreo atteri posse asseverant. Hîc igitur ut me­thodum nostram in animo infigas, Authorem in quaest. Quid ad Quid, quae relationes objecti exquirit, versari co­gita. Quum autem durities inter differentias essentiales [Page 66] quidditativas Adamantis recenseatur, videndum, an in relatione ad malleum (in quaest. ad quid) ita resistat Ada­mas, ut frangi nequeat, hic igitur facultates hiis in quaesti­onibus respondentes, primò consulendae sunt, ut ex­perientia tandem adhibeatur, ubi veritas digna exploratu videbitur. Veteres porrò magnetis vim attractricem ab Adamante adimi scribunt, sed neotericorum experien­tia hisce posterioribus saeculis reclamat; Quum enim ex notitiarum communium doctrina, Causa id omne sit, quo posito, ponitur effectus, & sublato tollitur, haut illis compertum est, posito Adamante, vim magneticam la­pidis illius mirandi tolli, aut eo ablato recipi: Quin etiam docent Neoterici, vim quandam Adamanti cale­facto inesse ad paleas attrahendas, ut fateantur tamen ex igne vehementiori diutulè objecto, splendorem ejus a­mitti, quod antiquorum sententiis ita adversatur, ut Ada­manta nulla arte incalescere posse scripserint, quum re­vera tamen ignibus cedat & in calcem tandem redigi poffit. Veteres insuper scribunt Adamantis scobem po­tu propinatam interficere, quod falsum tamen esse Neo­tericus magni nominis Author testatur, Innoxiè enim à quodam sumptum fuisse asseverat. Cujus Veritas igitur ab experientia (ubi citra periculum fieri licuerit) de­sumenda est, Alia tandem circa Adamanta utrinque jactantur, quibus immorari haut necesse est, quum haut ita Adamantis historiam contexere, ac methodum no­stram libro de veritate traditam, illustrare propositum sit. Quod etiam haut magni negotii esse videbitur, ubi authorum sententiae ad simplicissimas propositiones (mediante verbo est) reducuntur, & unaquaeque se­orsim ex facultate sua, aut facultatibus suis Analogis, asseritur. Neque te turbet, quod negativae quaedam propositiones in authoribus reperiantur, ad affirmativas [Page 67] enim (mediante verbo est) uti suprà reduci possunt, idem enim sonat, Adamas non est vilis pretii lapis, & Adamas est gemma vel lapis pretiosus. Ex quibus liquet propositiones istas, Adamas est lapis, & lapis ille prae­sertim Indicus (Genera Adamantis enim sex noscun­tur) est pretiosus, extra omnis dubii aleam positas esse, reliquas fere controverti, neque aliter satis idoneè, quàm ex experientia sensuum externorum & notitiarum com­munium ope suffulta, asseri posse, ut haec igitur tanquam prima veritatum rudimenta habenda sint. Siquid in­terea circa Adamantis Historiam heîc desit, id omne ea methodo in Zeteticis nostris traditâ supplendum est.

De Objectis sensuum externorum quae Communia vo­cantur.

COnditionibus jam explicatis, quae ad veritatum in­complexarum conformationem postulantur, Erro­ribúsque detectis quae ex earum defectu aut depravatione oriuntur, superest, ut ea quae à Scholis communia ob­jecta vocantur, expendamus.

Quem in censum, quidam, Motum, quietem, nume­rum, figuram, & Magnitudinem referunt; Alii supra­dictis, Distantiam, Locum, Situm, Continuitatem, dis­cretionem, asperitatem, laevitatem, eminentiam, & profun­ditatem, aequalitatem & inaequalitatem addunt. Quibus etiam Diaphanti [...]tem & Opacitatem annectit magni no­minis author: Non nemo etiam similitudinem & dissimi­litudinem adjeci [...], quod tamen ab egregio authore re­probatum, qui novam omnino afferens sententiam, simi­litudinem & dissimi [...]udinem quamcunque, mediâ qui­dam viâ, inter communia & propria objecta collocat.

[Page 68]Caeterùm, nos aliam prorsus methodum instituentes, ea omnia communia objecta vocamus, quorum species ex differentia aliqua quidditativa emanantes, perplura uno sensoria transeunt, vel transire possunt; veluti pro­pria, quae per unum solum; Neque igitur Diaphanitas vel opacitas vel (si nobiscum sentis) medium illud quod diaphanitas vel opacitas utrinque tanquam ejus gradus obsident) Commune objectum vocari potest, quia visus sensorium solummodo permeat; Neque simi­litudo vel dissimilitudo illa quae inter concordem statum objecti, de quo quaestio, versatur, (eóque nomine ab eôdem & contrario distinguitur) Commune objectum rectè statuitur. Licet enim ejus ratio ex speciebus (om­ne sensorium afficientibus) exagitari possit; Quia ta­men quod simile vel dissimile haut ita in quaest. Quìd, ac ad Quid respondet (uti quod semper respectu alte­rius dicatur) haut hac in classe rectè reponitur. Quum ea tantummodo, (uti nuper diximus) objecta communia appellari possint, quae in quaest. Quid respondentia, & plura uno sensoria permeantia, propriam speciem inu­runt. Quapropter etiam aequalitas & inaequalitas, (ut­potè quae respectu alterius semper dicantur) hanc in classem haut ita idoncè referri possunt.

ATtamen Motus in quaest.Motus. Quid ex differentia sua essentiali signatus, & plura uno sensoria perva­dens, Commune objectum rectè dicitur. Licet enim ex visu solo, uti in phaenomenis quibusdam, ex tactu solo, uti in pulsibus quibusdam, ex auditu solo, ut in rotarum noctu vertentium stridore, Motus percipiatur: Quia tamen isto modo, tum plura successivè sensoria affici­untur, tum quia ex visu, & tactu & ipso audi­tu alternatim complicatis, quaedam Motus genera [Page 69] ex iisdem sensoriis simul ferè deprehendi queant; Idcirco, & quia propriam speciem invehit Motus, à colore, sono, gustu, odoratu, & tactu planè diversam, Commune objectum habendum est. Cujus postrema ta­men ratio non sine ope discursus ex quaestione Vbi, quando & quantum propriè desumitur. Neque enim a­liter motum solis, vel etiam umbrae ejus aestimare licet, Ut quies igitur ex motus cessatione omnimodâ, post interjectum aliquod tempus, tandem percipiatur. Plu­rima enim tacitè moveri, quorum gradus tum juxta quan­titatem, tum qualitatem nos latent, experientia docet. Quum enim tempus sit mensura motus, tot instantia ex molis hujus rotatae vertigine citatissimâ, in quâvis acti­one praetereunt, ut eorum calculus subduci nequeat.

ITa Numerus differentia sua quidditativa gaudens & discursui in quaest.Numerus. Quoto Quantum respondens ali­quando per solam visus portam, (ut in astrorum sup­putatione) aliquando per portas visus & tactus, (ut in calculis) aliquando per auditus portam (ut in har­monicis sonis) praecipuè transiens deprehenditur, reli­quis frustra tentatis introitibus.

ITa Figura Characterismo sive differentiâ sua cusa,Figura. & discursui in quaest. Quomodo Quantum respondens, aliquando per portam visus solius veluti in remotiori­bus) aliquando per portas visus & tactus (uti in propinquioribus) unà percipitur.

ITa Magnitudo differentia sua quidditativa insignita,Magnitudo. & discursui in quaest. Quantum respondens, nonnun­quam per portam visus infertur, aliquando per portam tactus; Quin & per ipsius auditus portam in quibus­dam [Page 70] sonis quodammodo exploratur.

ITa Distantia ex differentia sua quidditativa eminens,Distantia. & discursui in quaest. Quantum Vbi respondens, nonnunquam per solam portam visus, nonnunquam successivae praetentationis ministerio, per portam tactus colligitur, ut nonnihil etiam ex auditu conjiciatur.

ITa Locus differentia sua quidditativa conspicuus,Locus. & discursui in quaest. Vbi respondens, nonnunquam per visus portam è longinquo, nonnunquam per tactus portam proximè deprehenditur.

ITa Situs ex differentia sua quidditativa à loco distin­cta,Situs. & discursui in quaest. Quomodo Vbi respondens, nonnunquam (uti locus) per solam visus portam, a­liquando etiam per tactum dignoscitur; Quatenus Or­do etiam verborum & sonorum harmonicorum adverti­tur, Situs per portam auditus intrat.

ITa Continuitas magnitudini affinis sed differentia sua quidditativa,Continuitas. (quatenus Discretioni non parvitati op­ponitur) gaudens, & discursui in quaest. Quanto quan­tum respondens, aliquando per solam visus portam, sed magis appositè per tactus portam & nonnunquam etiam per portam auditus deprehenditur.

ITa Discretio numero affinis sed differentia sua quiddi­tativa (quatenus continuitati non magnitudini oppo­nitur) gaudens,Discretio. & in quaest. Quoto Quantum & Vbi respondens, nonnunquam per solam visus portam ali­quando per portam tactus & ipsius auditus, nec minus idoneè deprehenditur.

Asperitas, Levitas, Eminentia, Profunditas.

ITa Asperitas & Laevitas, Eminentia & Profunditas, differentiis suis quidditativis gaudentes, figurae tamen cognatae & seorsim sensui subjectae, haut, ex aliis por­tis, quam quae figurae patent, Sibi aditum comparant. Communium autem objectorum ea conditio est, ut alia aliis citiùs vel tardiùs conformentur.

Ita Magnitudo ante figuram, Locus ante situm, &c. U­bique deprehenditur. Quum enim id quod Commune in universum est, tum secundùm formam, tum secun­dùm genus, Proprio sit prius, id cumprimis commune fuerit, quod tum deprocul maximè tum per diversa sensoria sese ingerit, tum quod ex quaestionibus pluri­mis (prout in Zeteticis nostris videre est) exagitatum, magis suo genere constat; Quod igitur in objecti cu­jusvis insultu primo percipitur, Commune quiddam ex­istimandum est, quum quod proprium (non nisi morâ adhibita) sensibus reliquis, sed praecipuè externis, in­notescat; qui ab internis tamen saepenumero praecipi­untur, dum boni vel mali Ominis indicia quaedam re­condita, ante objecti appulsum in quibusdam praesen­tiuntur.

Hiisce autem ex aditibus, omnino ea quae Communia objecta à Scholis vocantur, in animae domicilium im­migrant; Quorum unumquodque etiam à facultàte sua. Analogâ percipitur, quum & diversum sensum inducat, & diversum aliquid circa media ad ejus conformationem postulet. Licet enim eorum ratio suprema, ex supra­dictis quaestionibus optimè petatur, haut ullum datur tamen objectum Commune quod non seorsim in seipso constet. Quapropter Motus vel Quies, ubi Numerus, [Page 72] figura, Magnitudo, &c. non satis advertitur, & Nume­rus (Arithmeticus praesertim) sine Motu, figura, Mag­nitudine, &c. modo quodam abstracto deprehendi so­let.

Ita Figura sine Motu, Numero & exacta terminorum magnitudinis disquisitione, & magnitudo etiam sine figu­ra, deprehendi solet.

Ita Distantia, sine motu, numero, figura, magnitudine, &c. Et motus, numerus, figura, magnitudo, &c. vicis­sim sine Distantia colligi solent.

Ita Locus sine reliquis; haec etiam sine loco conside­rari solent. Situs etiam pari modo sese prorsus habet, ut pluribus non sit opus. Continuitas sine reliquis, & ipsa etiam Magnitudine (quatenus enim continuum non magnum considerari potest objectum) Illa etiam sine continuitate deprehendi possunt. Pari lege, Discretio sine reliquis & ipso etiam Numero (quatenus enim dis­cretum non tanquam Numeri Pars considerari potest ob­jectum) Illa etiam sine discretione deprehendi possunt. Asperitas porrò sine reliquis, & ipsa etiam figura (qua­tenus asperum enim, non quatenus figuratum sentiri po­test objectum) Illa etiam sine Asperitate deprehendi possunt; quod utique de Laevitate statuendum est. Quod ad similitudiné vel dissimilitudiné spectat, quia ex aliis & aliis elicitur, ejus ratio haut per se obtinet, adeóque nulli facultati peculiari propriè & per se competit. Ne­que enim circa similitudines vel dissimilitudines, sed com­munes vel particulares rerum existentias, juxta diver­sam qua erga nos constituuntur habitudinem, faculta­tes nostrae versantur; Ut similitudinis igitur & dissimili­tudinis ratio, mediante vi quadam animae particulari in­tus describatur, quae tamen haut aliter quam sub genere Verisimilium aptè reponitur. Eadem enim esse (& non [Page 73] similia tantum) quae eodem planè modo afficiunt facultates nostras, non semel monuimus. Quantumvis igitur sine reliquis; similitudinis vel dissimilitudinis ratio quodam­modo investigari possit, haut tamen Commune objectum ritè statuitur. De aequalitate & inaequalitate secus sentiendum est. Quantumvis enim ad aliud ita dican­tur ut inter Relationes reales in quaest. Ad Quid nu­merari possint, eáque ex causa haut extra facultatum Veritati inservientium pomoeria existant, quia tamen in quaest. Quid haut propriè & per se respondent, ea­propter inter objecta communia ex definitione nostra supra allatâ, haut apte collocantur. Quatenus vi ta­men animae particulari gaudent, quae tanquam Analoga statui queat, longe superiorem illâ quae circa similitudi­nem & dissimilitudinem versatur, conditionem sorti­tur, ex illa enim non nisi Verisimilia, ex hâc etiam vera elici possunt; quorum rationes postremae ex quaest. Quantum ad Quid, desumi possunt. Licet igitur Aequa­litas vel Inaequalitas sine reliquis quodammodo sed satis improprie aestimari possit, haut tamen Commune object­um fuerit. De Diaphanitate & Opacitate, quum su­prà nostram sententiam attulerimus, non est opus ut plura heîc inseramus. Ex quibus liquet, quod quum supradicta Communia objecta in quaest. Quid proprie & per se respondeant, & diversa porro media sive leges conformationum postulent, (quas ex experientia ta­men, quam prolixo verborum apparatu, citiùs addisce­ret quispiam) facultatibus utique diversis analoga esse censendum est. Si enim ab unicâ aliqua facultate per­ciperentur, haut diversum sensum inducerent, aut di­versum aliquid circa Gradum conditionum, aut modum, ad eorum conformationem adhibendarum, postularent. Haec igitur manifesta sunt.

[Page 74]Ne tamen contrariis supra enumeratis, isto modo con­trarias facultates tribui putaverit quispiam, sciat lector, non Motui & Quieti diversas respondere facultates, sed unam aliquam intercedere quae statui intermedio est A­naloga; Gradus enim quosdam motus (nisi post bene longum tempus) fere imperceptibiles dari posse in iis qui quiescere videntur, supra monuimus. In motu enim citato dari non dubitaverit ullus. Ita haut diversae fa­cultates Continuitati & discretioni, sed aliqua una sta­tui Intermedio respondent. Continua enim plurima videri possunt, quae tamen quum Contigua solummodo fuerint, revera hiant; ut in occultis parietum rimis, arenae & calcis commissuris & plurimis aliis, quae derepente ex situ decidunt, vel desiliunt, observare licet. Ex sen­su enim externo, nedum ipso Cornelii Dribbel perspi­cillo hujusmodi plurima haut satis percipiuntur.

Ita inter Asperitatem & Laevitatem stat [...]s quidam medius interponitur, unde eorum gradus aestimantur; Laevia enim & Plana, sensui externo videri possunt, quae tamen ex Norma adhibita, haut ita revera fuerint. In­ter aequalia tamen & inaequalia, vel similia & dissimilia, utpote quae in quaest. Ad Quid respondent, haut ali­qu [...]d medium rite statui potest, quum respectu ad ali­ud quiddam habito, semper dicantur. Sed quia ad plu­rima alia in vocabulariis tradita protenditur regula haec, nos Veritatis hujus Canonem paucis dabimus. Quaecun­que mediâ quâdam viâ, inter duo contraria, sita, in quest. Quid (ex methodo in Zeteticis exhibita) praedicantur, et inde porrò in quaestione, Quale, Quantum, Ad quid, Quomodo, &c. respondent, ea omnia alicui novae facultati sunt Analoga, quod & ipse sensus diversi [...]as do­cet. Aliter enim atque aliter seipsum affici, ex una­quaque differentia quiddit [...]iv [...] solenni (ut ita dicam) [Page 75] nemo non sentire potest; Quae omnia clariùs liquebunt, ubi ad internos sensùs ventum fuerit; Neque enim eodem modo afficiuntur facultates internae ex Motu natu­rali & Congruo, ac Incongruo & turbido. (Et ne à vul­gari loquendi modo deflectam) Ex quiete naturali, ac illa quae praeter naturam, vel ex Numero proportiona­to aut harmonico, ac ex proportione carente, et incon­dito, vel ex Magnitudine justâ, ac enormi, vel ex fi­gura concinna, & pulchra, ac indecora; vel ex distan­tia objecto propria, ac impropria, vel ex loco commo­do, ac inopportuno, vel ex situ ordinato, ac praepostero, vel ex Continuitate seu discretione apta, ac inepta, vel ex Asperitate seu Laevitate debitâ, ac indebita; Ubi ob­servare licet, tum plures ex facultatibus internis quam externis elici sensus, tum luculentius conformari. Quae enim vix ulla satis differentia, externis consignantur sen­sibus, sensus internos diverso afficiunt modo, & heîc plus minus Pulchra, Grata, Bona, &c. illic Turpia, in­grata, vel Mala judicantur. Quarum ad explicationem tametsi idonea prorsus desint Vocabula, satis tamen fu­erit, si ad examen sensuum externorum perducta, quae heîc attulimus, methodum nostram astruant; Neque enim hîc ad Authorum, sed facultatum ipsarum ritè conformatarum testimonium provocamus. Denique ad­vertendum est, circa ea quae sunt Naturae non Artis pro­priè versari doctrinā nostrā. Licet enim Circulus, Trape­ziū, Rhombus, &c. diverso modo afficiunt tum externas, tum internas facultates; Adeó (que) tum ipsa formâ externâ, tum interna relatione, diverso sese habeant modo, un­de etiam haec elegantior, illa invenustior existimari possit: Quia tamen quod Externum est sub figura in quaest. Quomodo Quantum reduci potest. Sed quod internum haut ita explicatu facile, juxta facultatum differenti­as, [Page 76] haut opus est ut nova heîc confingantur vocabula. Ultimo adnotare placuit, circa haec omnia notitias quas­dam communes in foro interno describi: Adeò ut non so­lum circa differentias nostras quidditativas solennes, facultates externae & internae, sed ipsae etiam notitiae com­munes versentur. Neque enim aliâ lege controversiae quae ex istorum discussione oriuntur, dirimi possunt. Quae tamen sint illae communes notitiae, haut ita in ex­pedito sunt, ut eas facilè enumeraverit quispiam; Tum ob id praesertim, quod verba inter Philosophos vulgata restitùere, & in novum sensum pertrahere sine multipli­ci admodum definitione & distinctione sit impossibile. Satis igitur fuerit tum in unoquoque homine extare, tum in nobis coli posse notitias illas, ubi eadem sub iis­dem conditionibus obversantur objecta. Quicquid e­nim neque ad externos neque ad internos sensus apte re­vocari potest, vel quaesitum aliquid est ex discursu in Zeteticis nostris, vel ex notitia aliqua communi affir­matum est & statutum, Nisi ubi aliquid vel tanquam Verisimile aut possibile tantum dimittitur, aut tanquam falsum rejicitur & exploditur, de quibus plura (Deo juvante) ubi de notitiis Communibus erit sermo. Su­perest, ut fallacias quasdam iis quae Communia objecta vocantur obtingentes explicemus. Licet enim earum Elenchus ex superioribus peti possit, quia tamen haut ita vulgaris notae sunt fallaciae istae, ut heîc detegerentur, operaepretium duximus.

Motus.

A Motu incipiemus, qui ita accipi solet ut nonnun­quam tanquam loci, nonnunquam tanquam qua­litatis mutatio intelligatur. Quapropter hujus ratio [Page 77] ex quaest. Vbi & Quando, Illius ex quaestione Quale & Quantum praesertim desumitur; Fit ita, ut Motus ad Locum ex visu & tactu praecipuè (parum enim sine discursu alicubi juvat auditus): Motus in qualitate, (ubi extra nos) ex signis quibusdam diagnosticis, vel ob­servatione accuratâ, intra nos, tum ex eadem methodo, tum ex sensu interno aestimatur. Motus autem ad Locum genera varia enumerantur. Aliud enim est Latio sive recta sive obliqua, sive sursum, sive deorsum tendens; Aliud Circinatio, quà res circa centrum suum moventur; Aliud Gyratio, quâ res eodem consistens loco, circa polos vel cardines suos vertitur; Aliud Volutatio quae ex Gyratione & latione simul conficitur, uti in globo vel saxo rotundo per declive ruente, videre est. Ali­ud ex Gyratione & Circinatione simul oriens, ut in planetis quibusdam. Aliud ex Agitatione ut in conchy­liis & Limacibus, quae ex repetitis quibusdam motibus, sese quaquaversus intra testas suas cient. Aliud ex tre­pidatione dum in se recurrunt spiritus. Aliud ex Exul­tatione, dum extra statum proprium prosiliunt. Aliud ex quodam spirituum Motu vicissim eunte & redeunte, ut in Dubitatione. Aliud tandem ex horum pluribus com­positum, cujusmodi quidam Incessus, Digressus, Cur­sus, Saltatio, Casus, Natatio, Reptatio, Volatus som­niantium, delirorum, amentium impulsus haberi pos­sunt. Dupliciter autem Motus ad Locum considerari solet, scilicet ex oculi vel objecti mutatione, Quod ex objecti motu desumitur judicium, certius est: Partes enim successivae Motus ex principio aliquo fixo, satis fae­liciter aestimantur, quod ex oculi Motu haut evenit. Licet enim ad objecti motum moveantur oculi, vel ipsi jugati oculorum axes, ut in praeterlabente amne, vel nube circumlatà; Termini motus tamen isto pacto haut [Page 78] aliter quàm ex proportione illa, quae inter oculi Mo­tum, amnisque vel nubis lationem intercedit, conjici possunt, quod uti difficillimum, ita multam fallaciae cau­sam praebet, cum Motus gradus non nisi ex compara­tione vicini corporis quiescentis satis percipiantur. Ne­que porro ex Situs objecti mutatione perpetua, satis colliguntur gradus, ex quidus Motus fit; Alius enim & alius saepe obvertitur situs. Et tametsi idem con­spiceretur semper latus, nihil certi statui posset, Quum è longinquo prespectus, vel, fugiat visum situs, vel, ob­scuretur; Manente tamen, ex loco mutato, Indica­tione; Distantia tamen ad motum dijudicandum confert, uti ipsa figura; quo propiora enim objecta mota, eo majora, quo remotiora eo minora visuntur; Unde eti­am Velocitas aut Tarditas Motus conjici solet. Quaedam tandem post interjectum aliquod tempus, mota esse deprehendimus, quorum motus nos latet, quum mo­menta motus eo in recessu sint posita, ut nullo faculta­tum Criterio colligi possint; Quapropter Quietis in ar­duo positam esse rationem, supra monuimus: Quod eti­am exemplo mihi ipsi comperto illustrare placuit. Quum enim in Belgio olim ex adversis Castris, globus ferreus è majori tormento displosus, in terram cadens, & motu desultorio inde saepius provectus, tandem quie­scenti similis prope pedes jacuisset, ea tamen globi in­terna fuit concussio, ut, ubi illam leviter tantum con­trectaveram, tum Chirotheca quâ manus tecta fuit, tum ipsa fere cutis ab [...]aderetur. Ex vehementi quippe pul­veris pyrii impulsu, in contrarias partes minutissimae quaevis globi portiunculae prosilientes, reciprocaban­tur, externóque motu cessante, interno trepidationis rapidè circumvolutae, admotam exterebant Chiro­chocae pellem.

[Page 79]Errores circa motum accidunt plurimi;Circa Motum Errores. Ubi enim conditionum nostrarum aliqua deest, & vel Distantia datur nimia, vel Situs praeposterus, vel medium indebi­tum, aut mora non satis idonea, aut Organa pravè affe­cta, vel vacillantia sunt, aut facultates quae minimè A­nalogae, applicantur, falli contingit. Ex Distantia in proclivi est error, ubi duo objecta, quum unum pro­pinquius, aliud remotius pari velocitate in parallelis li­neis moventur, Quod remotius enim ob distantiam ma­jorem tardius incitari videbitur, quum segnius isto mo­do sive spiritus visorii sive vicariae species suo munere defungantur; quam etiam ob causam fit; ut quod o­cyus reipsa movetur, oculo tardius promoveri existime­tur; quod saepènumero in hominibus vel equis qui sta­dium aliquod percurrunt observare licet, ut nonnihil (ne fallax sit judicium) distantiae concedere oporteat. Quae adeo dissita tandem esse potest, ut quiescere vide­antur quae revera tamen moventur. Ita Sol, astra & ip­sae tandem naves in alto de procul visae quasi loco stare videntur, quia partes gradúsque motus, ex nimia di­stantia, haut satis percipiantur; Sed et quiescere, nedum retrogrado motu moveri existimantur aliquando, quae ta­men revera promoventur. Ita ex duabus ejusdem dimē ­sionis navibus, et eadem velocitate (uti quibus paria fue­rint vela) motis, si in posteriori, nova panduntur Vela, prior posteriori navi accedere videbitur; Motus prioris e­nim, (quâ speculatorem vehi supponimus) haut sa [...]is per­cipi potest in seipso, dum posterioris motus interim mul­tiplici ratione colligitur: uti supra monuimus. Ex qui­bus etiam liquet non minus circa quietem quam circa Motum erroris causam dari. Situs inordinatus qu [...]que erro [...]is causam plurimam praebet: Ita qui pisces quosdam natantes in alto à posticâ tantum parte viderit, haut [Page 80] illos ab invicem satis distinxerit; Plurimi enim pisces haut aliter ferè quam ex capite dignoscuntur. Ita ex limbo rotae celerrimè vertentis, reciprocum quendam motum obversari oculo contingit, unde ire & redire perpetuò videtur, qui ex absidis parte spectatus non evenit. Ita humi reptans è longinquo spectatus, haut statim à B [...]uto discernitur; Ex Medio quoque indebito falli accidit, vel enim non percipietur satis mobile, vel latebunt saltem momenta, unde ejus incitatio vel im­pulsus aestimari queat. Maximè tamen ex mora non sa­tis idonea hallucinationes sequuntur. Ita naviganti­bus littus moveri, navis stare videtur. Dum enim non satis figitur obtutus, errat. Ita ex interpositarum in infima aeris regione nubium motu, Luna nonnun­quam ad earum motum moveri videtur, cujus erroris ta­men causa, cum superiori coincidit: ita ubi, biremem scapham ex adverso venientem praeterierit alia, quae pari celeritate concitatur, duplo ferè ocyus quam re­vera impelli videbitur. Dum enim occurrentis Scaphae motus prorsus advertitur, propriae motus tum ex animo alibi intento, tum ob morae satis idoneae defectum haut satis percipitur, & accedere in motum alienum, vide­tur propriae scaphae motus, adeò ut illius justo velocior, hujus tardior censeatur. Ita ocyssimè circumactae tor­res, totum per quod feruntur spatium occupare vi­dentur, adeò ut in ignitum circulum abire videan­tur.

Ita in missilibus quibusdam ex pulvere pyrio confectis & in altum (ubi accenduntur) projectis, lineas quas­dam igneas videre est, quae tamen haut aliter cohaerent, quam quod spatium, per quod feruntur complere vi­deantur. Quod etiam in vestigiis ignium de suprema aetheris regione delabentium, observare licet. Neque [Page 81] enim ejus sunt figurae vel molis, ut in bene longam li­neam produci queant. Ita repetita crebrius rotae or­bita, è sublimi perpendiculariter spectata, rectam li­neam aemulari videtur, quod tum ex situ indebito, uti supra monuimus, tum ex morà non satis idoneâ, acci­dit. Ita tandem quod magè mirum, trochi celerrimè ex verbere agitati, quiescere videntur: Dum enim vo­luminum periodi sensum fugiunt, in proprium redire videntur orbem, adeò ut non minus circa quietem quam motum heîc quoque erroris causa detur.

Auditus etiam circa motum decipitur; Ita an accedant, an recedant, an deflectantur equi, ex auribus solis haut sa­tis conjicies: sed & ipse tactus aliquando imponit, Ne (que) enim horologii Indicis motus ex digito superposito capitur. Ex gustu nihil per se, ex odorotu parum admo­dum circa motum indagaverit nasutulus.

De Errorum Motus in quaest. Quale causis, quaedam supra monuimus, quarum fusiorem explicationem (mo­dò Deus vitam suppeditet) suo loco dabimus: Satis fuerit in rem praesentem, indicasse ex qualitate spirituum mu­tata & extra propriam temperiem latâ, non erroris tan­tum, sed ipsius dementiae causam praeberi. Ita Ebrii & vertigine correpti, ea quae quiescunt moveri existimant, quemodmodū olim in oenopolio temulentis accidisse nar­ratur, qui se navigio vehi, & ex procellâ vel turbine in alto jactari credentes, Scamna, Crateres vasáque vi­naria è fenestris projiciebant, ut navigium quo se vehi existimabant, servarent. Ex organo vitiato, aliae porrò circa motum hallucinationes oriuntur, quorum maximè insignes supra (ubi de erroribus Visus sermo fuit) adno­tavimus.

Numerus.

NVmerus proximè sequitur, inter multitudinem & Paucitatem, medio quodam modo constitutus: Cu­jus extrema igitur in Maximum & minimum desinunt. Ita tamen ut neutrum sensibus pateat. Quum nihil enim adeò parvum vel magnum cerni possit, cui non aliquid saltem adimi vel adjici queat, sapienter, hîc terminos sta­tuit humanum genus, dum pro Minimo Vnitatem, pro Maximo Infinitum sive id ultra quod supputari non da­tur, supponit. Quorum proprium igitur est, ut ne­que ad Qualitatis modum, majus vel minus suscipiat, adeóque intendi, aut remitti nequeat. Vel ad Quanti­tatis continuae modum sit divisibile. Si enim medietas unitatis dari posset, haut jam Minimum quiddam esset, veluti altera ex parte si medietas Infinitatis dari posset, haut jam Maximum foret. Nam ex medietate Infiniti ter sumptâ Infinitum majus seipso insurgeret, quod ad im­possibilitatem & absurdum ducit. Ubi igitur de Infi­nito est sermo, haut aliter accipi debet quàm ut Infini­tum id sit, ultra quod facultates sub conditionibus a­gentes ferri non possint; Adeò ut non realiter, sed pro termino comprehensionis nostrae intelligi debeat Infi­nitum; Heîc tamen facultatis numerantis angustiam sup­plent notitiae communes, dum plurima superesse docent, quae captum humanum excedunt. Numerus igitur in quaest. Quoto Quantum facultatis numerantis objectum est. Cui differentiae etiam suae tum in Arithmeticis, tum in Harmonicis obtingunt; cum enim ex partibus dissimilibus, putà pari, aut impari, sesquialtera, sesqui­tertia, &c. tum ad Visum & tactum, tum ad ipsum au­di [...]um constet, fieri nequit quin pluribus disparetur mo­d [...]s Numerus.

[Page 83]In Numero autem omni, tum Identitas tum Dis­cretio aliqua considerari solet, Identitas Numeri continenter statuitur, ubi hic Numerus, facul­tates nostras eodem prorsus modo, ac ille o­lim afficit. Discretio verò ex eo provenit, quod ab invicem distinguatur, & quasi interval­lo distet Identitas ista, ita ut in numerato inde esse possit.

Fallaciae circa Numerum non uno tantum modo eveni­unt;Circa Nume­rum Errores. ita objectum unumquodque toties numerari solet, quot locis cernitur distinctis, cujus exemplum egregium in columnarum situ quodam dedit, Medicorum princeps quod igitur consulendum. Ita in praefactis speculis, & vitris aliquibus, quae multìs planis lateribus caelantur: unum ut multa videmus; quas praestigias ex Situ & Medio indebito provenientes, Tactus, nedum ipsa at­tentior visio corrigit. Ita in Transitu velocissimo, Mora debita desideratur, dum enim non satis distinguuntur, haut rectè satis numerantur objecta. Ita ex distantia nimia quae contigua solummodo, dum continua viden­tur, falli circa Numerum contingit. Ita ex medio inde­bito, putà nimio humorum oculi madore, & ipsis lachry­mis, quod unum tantummodo, geminatum apparere solet. Ita ubi ex spasmo vel paralysi distrahuntur oculi, Strabismus quidam in aliquibus sequitur, unde cuncta geminata videntur: Neque enim strabonibus cunctis, errorem istum evenire, vel ex eorum confessione col­ligere licet. Q [...]um nihil enim nisi in ipso nervorum opticorum congressu, veram suam apparentiam exhi­beat, ita oculos suos torquent, (ut plurimum) Stra­bones, ut tandem recta feratur species, & unum quid­dam solummodo indicet, quod convulsis & resolutis or­ganis non accidit. Ita ex oculis prava qualitate imbutis, [Page 84] accidere possunt facultati numeranti Errorum causae, uti suo loco innuimus; quemadmodum etiam ex animo va­cillante, vel alibi intento, quod in iis, qui aeris nume­rationem oscitanter aggrediuntur, satis exploratum esse quotidiana experientia docet. Quae, ultimo, ex facul­tate Analoga non adhibita dari potest erroris causa, adeò est insolens, ut nemo quidem occlusis oculis, & auri­bus, vel semoto tactu, calculum subducere se posse existimet, nisi ubi ex memoriâ rerum desumitur ra­tio.

Circa Numerum etiam per Auditus portam Hallucina­tionis causa datur; unus, idêmque quippe sonus ex u­niformi quadam percussione iteratus saepè redditur, adeò ut septies ingeminari novum non sit, prout in hep­taphono porticu olim liquebat; quod ex apposita in eum finem partium structurâ, evenisse aequum est cre­dere, quum rationem unde conficiatur Echo, praeclare doceant Neoterici; Error iste ex Situ ad multiplicem so­norum reciprocationem disposito proveniens, mutata statione tandem deprehenditur; uti enim non nisi ex quodam Situ, ita neque aliter quam ex quadam distan­tia, fit Echo.

Circa Numerum etiam Tactus fallitur, ubi enim (uti suo loco docuimus) implicatis vel perplexis digitis con­trectatur pila, vel globulus, &c. quod unum est, bi­num putatur. Quem errorem ex Situ digitorum prae­postero castigat visus, dum reipsa non duo esse, sed u­num quiddam, quod bis sentitur, cernit. In mutuum enim subsidium à natura progigni Tactum & Visum non semel monuimus. Per meatus Olfactus & Gustus nihil propriè circa Numerum statuitur. Sensus tamen inter­nos quosdam, qui per meatum Auditus sollicitantur, circa Numeros harmonicos falli contingit; Quorum Er­rorum [Page 85] causae ex arte Musica petendae, suoque loco ex­plicandae sunt.

Figura.

CIrca figurae cognitionē mirê torquentur Scriptores; Neque enim ex intuitu solo, facilè capi posse con­tendunt, nisi minutissimarum ejus partium detur, tum investigatio accuratissima, tum ad invicem collatio. Ideo rectum & planum (quae ejus affectiones, uti vocan­tur) ex uniformiter difformi partium à visu distantia dignosci asseverat Magni Nominis Author, sed inscitè. Cui enim non ipsa figura citius constat, quam ejus uni­formiter vel difformiter difformis partium à visu distantia explorari valeat? Nonne enim figuratum aliquid in genere prius cernis quam Rectitudo & Planities, vel Irregularitas, vel Curvitas ejus, vel Convexitas, quae praeceps (ex ejusdem authoris sententia) partium ex­tremarum recessus est, vel Concavitas, quae (illi) ex minore partium extremarum elongatione, (quam in re­ctis accidat lineis) deprehendi possit. Idem demum de Eminentiis & profunditatibus, Asperitate vel Lae­vitate figurae, vel acuta, obtusa, circulari, rectilinea, po­lygona & solida ejus forma existimandum est. Haere­bit quippe nimis, qui divisibiles in tot divisibilia partes ex sola imaginatione secernere, & inter se conferre, vel commensurare, prius aggressus fuerit, quam ipsam fi­guram agnoverit. Suae igitur facultati analogae in nobis figura respondet, quae an recta sit, vel plana, vel irre­gularis, & curva, vel convexa vel concava, &c. supra allata in quaest. Quomodo Quantum subinde expendit: Quam etiam sensus internus stipat, dum hanc plus mi­núsve [Page 86] gratam vel ingratam, &c. esse perhibet.

Figura, autem, per contraria secundum Esse & non esse ex primariae Scholae sententiâ, dividitur, utpote quae medio quodam modo inter utrumque se habeat; Fit ita, ut corporeum omne alicujus figurae sit parti­ceps, quod adeò late verum, ut Odores, sapores & ip­sos sonos sub figuris aliquibus nobis deferri sit verisimile. Si enim terminis quibusdam clauduntur, quidni figurae (invisibiles licet) etiam illis competant?

Figuris autem proprium esse eadem Schola docet, ut generentur simul & alterentur; Neque enim tanquam qualitates adinvicem misceri constat. Quapropter eti­am figura non dividitur in figuras sibi similes, sed in alias & alias. Quae autem inter omnes perfectissima, ex cōmu­ni sententia, existimatur, est Circulus. Quatenus enim haut excurrit, sed in seipso cogitur, tum compactior, tum concinnior reliquis est figura: Quatenus etiam intra sinus suos, quasvis alias figuras continere apte potest, prae caeteris laxior capaciórque est, ideo Coelis eorúm­que motui cumprimis idoneus censetur. Si enim angularis quovis modo esset Coeli figura, heîc plus, illic mi­nus justo occuparet spatium, tum haut ita in seipsum recurreret, sed heîc citatior, illic tardior volvere­tur.

Ad perfectionem Circuli autem maxime facit, quod nec Additionem nec diminutionem suscipiat, nec con­trarium proprie habeat. Quod interea praeclarus de Opticis scriptor asseverat, figuram Circularem ea nota dignosci semper, quod ejus peripheria, à centro ver­sus, paribus undique distet radiis, verum quidem est, ubi desuper ex distantia debita spectatur, quia tamen obliquè plerumque cernitur, in Ellipticam formam pau­latim transit circulus, & tandem contrahi videtur. [Page 87] Figurae autem sive Planae sive solidae, vel in rectam & curvam, uti supra, vel in convexam & concavam, emi­nentem & profundam, asperam & laevem, acutam & ob­tusam, variatur, quae omnes ex Tactu & Visu sese mu­tuò auxiliantibus, vel corrigentibus, deprehendi solent, neque enim ex alterutro sensu satis feliciter ubique ae­stimantur; Ubi observandum est, circa figuras, Circa Figuram Errores. quae soli Visui objiciuntur plurimas hallucinationum dari causas, nisi situs commodus, distantiáque debita ad­sunt, Adeò ut conditionibus hiisce deficientibus mille modis illudi contingat. Quum autem inter planas fi­guras, Circulus, Quadratum, Trigonum; inter solidas Sphaera, Cylindrus, Conus, sint cumprimis spectabiles, fallacias quae circa illustriora illa Schemata obveniunt, detegere operaepretium visum est, praesertim, quum ex istis, reliquarum causae & modi non magno negotio in­vestigari possint. Quum enim figurarum planarum om­nium (praeter circulum) principia notissima sint angu­li, utpote quae ex lineis variis in angulos desinentibus constent, qui, circa lineas & angulos, fallacias, & er­rores communiores adverterit, reliquis facilè medebitur; quos egregios tamen esse vel ex eo liquet, quod ex ali­quo situ & distantia, Quadratum in Rhombum, ex alio in Rhomboide [...] transeat, è converso Rhomboides in Rhombum ex oculi situ & distantia mutata restituitur, & utraque figura in primum exactè quadrum redire vide­tur. Ita unum idémque Triangulum, nunc Orthogonium, nunc Oxigonium, nunc Ambligonium apparere, iisdem ex causis, (variatis scilicet figurarum angulis) tum de­monstrant Optices periti, tum communis experientia (ubi observatio accesserit accurata) docet; Quarum fallaciarum causae insignes ubique ferè advertendae sunt, quod Parallelae vel quovis modo inter se distantes lineae, è [Page 88] longinquo visae paulatim coire videantur. Secundò, quod acuti anguli semper ex accessu minuantur, ex re­cessu augeantur, obtusis è contra ex accessu auctis, ex recessu minutis; Ubi enim nimia interponitur distantia, perit Anguli plaga, uti olim eleganter dictum. Qua­propter turres angulares è longinquo visae in rotundam formam cedere videntur, unde Architecti, columnas ex diametro suo crassiores quinquagesima parte facien­das docent, quod ab aere circumcidantur & graciliores esse videantur aspicientibus: Aut quod magis verisimile, ex crassitie aeris deprocul visi, angulorum acumen com­pleatur.

Circa formam Circularem quoque falli contingit, quan­do ex rectâ lineâ ad ejus Centrū ductâ, peripheria è lon­ginquo spectatur: Qu [...]e enim cernitur pars, in rectālineam utrin (que) accedere videtur, tum ea praesertim portio quae vi­sui propior, tum quod minus curvetur, tum quod ex aeris crassitie eo loci praesertim, paulò obtenebretur. Adeò ut utri (que) eadem communis sit causa. Quemadmodum enim Acutum in rotundam Formam, ita rotundum in rectam li­neam transire videtur. Aliter tamen evenit, ubi obliquè spectatur deprocul Circulus, ut Ellipsis enim apparet, quod in curruum rotis observare licet, quae quanto lon­gius dimoventur, eo magis in Ellipticam formam ver­gunt. Cujus centri tamen inveniendi modum docent Optices periti, uti è contra quemdam oculi situm dari demonstrant ex quo Ellipsis ut circulus apparet. Cir­ca Quadratum praesertim falli contingit; ubi è longinquo Anguli ejus remotiores spectantur, tum quod obtusio­res quam revera sunt videntur, tum quod latera e­jus magis congredi existimantur. Parallelas enim line­as paulatim coire, angulósque quam revera sint obtusi­ores apparere, ex distantia immoderata, supra docui­mus. [Page 89] Error quoque pro Situs ratione accidere potest, & magis in dextram, sinistrámve partem protendi po­test Quadrati Angulus, quam ut vera ejus norma con­stet. Sin vero ex perpendiculari linea, spectatur Qua­dratum, extima ejus linea solummodo apparebit, sed dissitae magis oblitescent partes. At si erecto paullum oculo diametrus ejus verus ex eadem distantia spectatur, magis remota ejus pars, minor justo videbitur, Quadra­tum tandem obliquè ex aliquo Situ & Distantia specta­tum, nec aequilaterum nec parallellogrammum nec ejus oppositos angulos aequales videri, docent multiformi Schemate optices periti. Quarum omnium fallaciarum causae, uti etiam plurimae aliae, quae circa diversa figu­rarum genera obveniunt, ex iis quae circa lineas & an­gulos supra docuimus, petendae sunt. Si enim ex li­neis & angulis conficiuntur, eadem ubique deceptiones investigandi & castigandi erit ratio, ut ea quae de tri­angulari forma, &c. adjici possunt, ex superioribus pe­tenda sint. Sed circa solidarum figurarum apparentiam non minus falli contingit, Ideo ubi variae pro Distan­tiae varietate cernuntur sphaerae, (sed semper hemisphae­rio minores) portiones, non uno tantum modo illu­ditur oculus. Quo propius enim semper accesserit quispiam, eò portio Sphaerae quae spectatur, minor est, quia ulteriores magis oblitescunt partes, sed major ap­paret, quia ex accessu propiores illae augeri videntur partes, unde totum facilius aestimatur. Circa cavas ta­men Sphaeras, dissimiles observantur fallaciae: Quum enim non quaedam tantum ut in convexis, sed omnes in sphaera cavâ partes sunt aspectabiles, in medio cavae po­situs oculus, hemisphaerium justum sed in citima parte ma­jorem justo portionem, in ulteriori minorem cernet. Adeò ut nisi cavae centrum adinveniatur, (quod tamen [Page 90] difficile est) proclivis in Errorem erit lapsus. Circa sphaericas autem superficies (sive cavae, sive convexae sint) maximè falli contingit, ubi è longinquo spectantur; u­traque enim ferè ceu plana apparet; Adeò ut, Coeli, So­lis & reliquarum planetarum, sive convexae sive concavae fuerint superficies, non absimilis earum (ex interval­lo isto ingenti) daretur forma, quum quovis modo idem ferè obversaretur schema: Quod etiam in Sphaeris majoribus fictilibus, ejusdem magnitudinis observare licet. Sive enim concavae sive convexae fuerint, ex im­moderatâ quadam distantià tanquam paullo protube­rantes, ex majori adhuc tanquam planae apparebunt, ubi tamen coruscans affulget lumen, non ita difficile circa utramque erit judicium. In concavâ enim recepto lu­mine, ad eandem ferè projicitur partem umbra, unde lumen manavit, adeò ut intra parietes ejus concludi pos­sit, sed in convexà ad adversam recedit partem umbra. Quae omnia clariùs, experientiâ docente, liquebunt, ut anceps ita non videatur doctrina, quae concavâ, ut con­vexâ, è longinquo apparere perhibet: Rotundas enim quasdam in montibus excavatas Specus eminus prospici­ens, illas, ceu extantes vel elatos cernet, adeò ut mul­tae hujusmodi praestigiae, sive concava sive convexa è lon­ginquo spectantibus eveniant. Circa Cylindrum falla­ciae, cum iis quae circa sphaeram ita coincidunt ut ad ea­rum detectionem pluribus non sit opus. Circa Conum, tum ea quae de Circulo diximus, tum quaedam de Angu­lis (ubi ad Coni sectiones devenitur) praeclare adver­ti possunt; Miras enim praestigias hinc oriri, norunt Catoptricorum periti, quae suo loco explicandae sunt. Nihil enim istis subtilius vel excogitari potest; adeò ut non ad visum solummodo sed etiam Auditum pertingat Conicarum sectionum efficacia & Virtus; Ex sectionibus [Page 91] enim Conicis quibusdam, ad parietum latera aptè dispo­sitis intendi sonos, clarioresque evadere docet recens Author: Conum autem quinque modis dissecari posse docuit Vetus Schola: 1. Plano per verticem, unde sem­per producuntur triangula. 2. Sectione basi parallelà, quae semper gignit figuram basi similem. 3. Sectione Parabolica, (uti vocatur) quae â basi non ad verticem, sed a [...] per axem Coni ad latera protenditur, axem ha­bens suum; Coni lateri Parallelam. 4. Sectione Hy­perbolica, quae cum priori fere coincidens, eo tamen differt, quod neutri laterum trianguli, sit per se paral­lela, sed producta cum altero illorum, aliquo supra Coni verticem puncto conveniat. 5. Sectione Ellipti­ca, quae inter Parabolicam, & circularem, media est. Haec autem à basi non aequidistat, neque subcontrariè ponitur, sed utrumque latus trianguli (ubi ex Secti­one prima dissecatur) infra verticem Coni secat; sed de hiis suo loco. Denique advertendum est circa fi­guram non sollicitari aures, utpote quae non omnino circa figuras ex seipsis decernant, quod etiam de Ol­factu & Gustu statuendum est, quum nulla prorsus fi­gurarum vestigia per earum portas deprehendi queant.

Quantitas sive Magnitudo.

QVantitas omnis ab facultate sua Analoga percipi­tur; alium quippe sensum quam color, & reliqua objecta oculum afficientia, invehit. Sub aliis demum conditionibus conformatur; Deinde non per Visus por­tam solummodo intrat, sed ex tactu etiam colligitur, ut non nihil etiam circa magnitudinem objectorum suorum, per reliqua sensoria subinferatur. Quomodo in oculum transeat, montis Magnitudo inter Authores celeberrimos [Page 92] disceptatur; at si tota in toto, & tota in qualibet par­te est objecti cujusvis species, haut magno negotio sol­vetur dubium. Certe haut alia lege sonos ad innumeras ferê aures simul ferri facile dixerit quisquiam, sed ex quantitate anguli Verticalis, pyramidis opticae Magnitu­dinem percipi contendit illustris Author. At non satis perite, mea sententia. Cui enim intra pupillam ita cernitur Magnitudo, ut ab angulo verticali prius incipi­endum sit, quam tota ejus area constiterit; haud qui­dem verisimile est, Magnitudinem objecti quae nullo nisi proprio loco cernitur, in oculi centro comparere, & lineis penê innumeris opticis inde commensurari prius­quam ulla agnosci possit quantitas. Quid quod Mathe­maticos immo & Dialecticos à natura esse supponen­dum sit: Nisi enim quantitatem angulorum & rationem, antequam ipsam quantitatem adverterit, isto modo sup­putare [...] possit, haut ulla dabitur magnitudinis notitia. Ecquis demum speciem rigidi saxi deprocul vi­si festinantem ad oculos magis cogitaverit, quam spiri­tus ignei sive animalis facultatis motum sive actionem, tardiúsque hanc quam illam appellere? praesertim, cum eò tandem deveniendum sit, ut à frigidae speciei insultu, per pyramidem suam opticam tanquam Haustrum quod­dam invecto, tot Geometricas & Logicas conclusiones etiam in instanti perfici necesse habeat istius opinionis author. Quamvis igitur Quantitatem Magnitudinis cu­jusvis, ex dimensionibus istis colligere tandem valeat Mathematicarum artium magister, ipsam tamen (etiam in instanti) vel sciolo constare, loco proprio, Mag­nitudinem communis experientia docet. Quae neque Stagyritam olim latebant, dum per alium à visu sensum comprehendi Magnitudinem fatetur. Inter Maximum autem (cujus terminum saltem ex nostra sententia in­finitum [Page 93] esse supra statuimus) & Minimum sive pun­ctum sita est omnis Magnitudo, sive Quantitas continua. Quotitatem sive quantitatem discretam isto modo aemu­lans, quam inter Multum & Paucum constitui suo loco adnotavimus. Adeò ut huic Par & Impar, illi Aequa­le & Inaequale propriè competant, utrisque demum in hoc convenientibus, ut neque intensionem vel remis­sionem suscipiant, vel contrarium per se habeant. Sunt autem Magnitudines aliae verae, aliae tantum Apparen­tes. Magnitudines verae ex debita distantia, situ, medio, re­liquis (que) conditionibus, ex methodo nostra allatis perci­piuntur Apparentes ex earum, aut alicujus saltem condi­tionis defectu, suo modo ostenduntur, Unde etiā fit, ut inaequales non raro tanquā aequales visantur, & è conver­so. Circa quantitatem demū habitudines quaedam depre­henduntur, ita haec major, illa minor, haec crassior, illa tenuior, haec longior, illa latior spectatur, quas tanquam quantitatis sive Magnitudinis gradus, sive affectiones in Zeteticis nostris ideo, tum advertere tum investigare licet. Neque igitur sensu aliquo interno (quemadmo­dum aliquibus videtur) opus est ut ita percipiantur, satis enim fuerit ut Magnitudo ipsa sive Quantitas ex facultate externa aliquâ illi Analoga juxta Macrocosmi & Microcosmi Analogiam percipiatur, quum frustra ali­am causam comminiscatur vel subtilissimus opticus.

Errores circa magnitudinem eveniunt,Circa Magnitudinem Errores. 1. Ex Mora in­debita, neque enim satis exploratur Magnitudo, ubi tem­pus deficit.

2. Ex medio indebito, ex caligine quippe vel nebu­loso aere, majores quam revera sunt, apparent.

3. Ex Situ non satis idoneo. Ita (quod semper in animo habere oportet) objectum quodvis obliquè specta­tum, minus quam ubi directè cernitur, Visui apparet, [Page 94] quum ita quaedam oblitescere possint partes.

4. Ex distantia immoderata, Ita enim minores quàm revera sunt apparent Magnitudines, résque minimae tan­dem visui pereunt. Ita Sol qui nobis vix pedalis vide­tur, ejus est magnitudinis, ut Mathematici doceant, terram è Sole spectatam, vix puncti rationem obtinere. E contra auctae magnitudines, oculo appropinquare videntur. Sed propioribus ex causis quoque fallitur visus: Ita ubi organum non est integrum, hallucinatio­nes sequuntur, praesertim ubi albugo medio pupillae oculi obducitur. Ita enim quasi perforata apparere ob­jecta supra docuimus. 2. Ubi prava qualitate imbuitur oculus, aliquando minora justo, aliquando majora, id­que ut plurimum, visuntur. Tandem ubi animus non applicatur, nullum circa Magnitudinem objecti ferri po­test judicium. Circa Magnitudinem, reliquos praeter ta­ctum sensus falli novum non est, quum non nisi impro­priè de illâ judicent. Ultimò advertendum manet, Er­rorem quemvis circa magnitudinem (ubi visui offertur) non magno negotio corrigi. Ex mora enim debita, medio debito, & reliquis conditionibus quas supra attuli­mus castigantur errores, sed praecipue ex Tactu & Visu alternatim adhibitis.

Locus.

LOci alia acceptio est, alia spatii; Locus enim re­spectu locati proprie dicitur, spatium respectu uni­versi. Quapropter ubi de loco quaestio est, Termini am­bientes explorantur, ubi de spatio, aliquid amplius id­que magis vagum innuitur; Inter spatii Infinitum & puncti Terminum, autem, medio quodam modo con­stituitur [Page 95] Locus; Cui sua igitur facultas Analoga respon­det, Novum quippe sensum invehit, sub aliis demum conditionibus quam objecta reliqua, conformatur: Quod & fassus est olim Stag yrita, dum locum per se notum esse asseverat. Locus autem ex Tactu & Visu commo­dè percipitur, Parum enim juvant reliqui sensus: At non nisi ex ambobus oculis simul in objectum libratis, locum satis percipi contendit magni nominis Author, sed quàm ritè viderint alii: Licet enim quod obliquè spe­ctatur, oculo, plus minus, depereat, uti supra adno­tavimus, ubi tamen lineâ rectâ obversatur objectum, neque Coclitem latere potest; quod & experientia do­cet. Locus autem secundùm Supernum, Infernum, Dex­trum, Sinistrum, Anterius vel posterius considerari so­let; quas loci positiones ex sensus cujusdam interni auxilio deprehendi contendit idem Author, reliquos Communium objectorum perceptionis modos, supine praetervectus. Caeterùm nos, qui sensus internos circa Bonum, Malum, Gratum, & Ingratum proprie versari docuimus, prius allata omnia, facultatibus quae circa externa versantur, tribuimus, uti suo loco videre est. Locus autem alius est Verus, alius apparens: Ad verum locum designandum oportet,Circa Locum Errores. ut conditiones intersint quas principio libri attulimus; ubi enim haut satis ido­nea datur mora, neque objectum, neque ejus Locus per­cipi possunt, ita nisi debitum adsit medium circa locum & ipsum locatū simul falli contingit; Pisces enim in Aquâ natantes, propius quam revera sunt, apparent, Sol etiam in nube aliquando ante verum ortus Tempus apparet; ita nisi situs detur cōmodus, ambientis loci terminos haut fa­cile conjicies. Et ut paucis dicam, nisi organum sit integrū, nullâ pra [...]â qualitate imbutum, & animus tandem ap­plicetur, frustra in loco investigando sudaveris. Unde [Page 96] etiam evenit, ut multi pro vero loco apparentes loci substituantur, ut in parallaxi & luminibus, quae vitris, pluribus planis caelatis, objiciuntur, &c. videre est. Adeò ut Errores inde non leves proveniant, qui omnes tamen ex Tactu ubi adhiberi potest, & methodo nostra corriguntur. Circa locum etiam per portam auditus fal­li contingit, Ita submissâ quadam & languidâ voce pro­pe aures susurrans, tanquam deprocul loquens nonnun­quam existimatur. Circa locum postremò fallitur Tactus, ubi oculi non simul adhibentur, reliqua enim Criteria frustra adhibentur, sed nec aliae facultates vulgo usur­pantur, ut error non tam illis ac ignorantia competat, sed circa locum errores, plurimi cum iis quae circa Situm coincidentes proxime investigandi sunt.

Situs.

SItus omnis respectu partium est, ubi igitur non sunt partes, neque situs erit; A positione autem secun­dum aliquos differt, quod positio respectu loci, situs re­spectu locati proprie dicatur. Totidem modis autem differre secundum Situs possunt objecta, quot trans­poni eorum partes diversae possunt, quum ex variâ porro partium transpositione, varius etiam detur ordo, sequetur, quod absque aliquo ordine, nullus vel confin­gi possit Situs, adeò ut praedicetur de habente partes, se­cundum ordinem partium, quo nomine facultate suà pro­prià gaudet. Situs, demum, vel secundum ordinem partium in loco, vel secundum ordinem partium inter se, considerari solet, quo pacto inter Locum & ordinem il­lum partium medio quodam modo se habet, utriusque particeps Situs; Situs autem habitudines sive affectio­nes [Page 97] variae deprehenduntur: Alius enim est rectus, alius obliquus, aversus, inversus, pronus, supinus, obversus, congruus, incongruus, &c. quorum gradus diversos in Statione, Sessione, Incessu, Natatione, Saltatione & par­tium dispositione varià videre est. Adeò ut non solum­modo corporis naturalis, sed sermonis, Scripturae, & ip­sius universi considerari soleat situs, dum totum comple­ctitur rerum ordinem, de quo plura Cap. de situ supra videre est, tum plura etiam passim deinceps sedulus in­veniet Lector.

Circa Situm autem,Circa Situm Errores. hallucinationes variae dantur: Ita sine mora debita transponi contingit, aut non satis dispa­rari objectorum partes, sine medio debito obscurantur vel intervertuntur; sine situ debito neque ipse situs ordo percipitur, quum uti alius alio ad objecta internoscen­da magis idoneus, ita alius prorsus ineptus est corpo­ris humani Situs. Ob distantiam etiam immoderatam plurimis modis decipitur visus, sed tum praesertim ubi ex obliquo spectatur situs; In plures enim mendaces transeunt formas, objecti partes, quum quae spectan­tur ex directo, veram apparentiam prodant, uti supra monuimus; Ita ex immoderata distantia, quae paralle­lis sita sunt lineis, paullatim congredi videntur, adeò ut dextrae partes in sinistram, & sinistrae in dextram ac­cedant. Ita remotiora objecta quaedam assurgere oculo videntur, quod in exporrectis vallibus, quae montibus utrinque sepiuntur, observare licet, dum ab editiore loco spectata, angustiora juxta extremarum partium strigas, tum altiora quam revera sint apparent; quod in Horizonte, Marísque (etiam in Malacia summa) tumore videre est, altius enim quam revera sunt effer­ri videntur: E contrario, Planorum quae supra visum incumbunt, remotiores partes delabi & inclinare viden­tur: [Page 98] Cujus rationem eleganter servavit olim Phidias de Alcamene victoriam reportans, dum excelsioris loci quo Minervae statua erigenda fuit, conditionem animad­vertens, partes remotiores nonnihil justo grandiores fecit, quod aliquid oculo è longinquo deperire nosset; Statua interea Alcamenis (qui ad Symmetriae normam cuncta exegit) ludibrio habita, quod contractius con­strictiúsque quam ut Deae conveniret, ab humili loco spectantibus appareret opificium. Circa situm proxi­mè versatur Tactus, nonnihil etiam per Auditus por­tam conjicitur, sed Gustus & Tactus planè hebescunt, nisi quatenus à Tactu adjuvantur. De organi integri­tate, nulla prava qualitate imbuta, animîque appli­catione non est quod plura subjungam, quum inter conditiones ad veritatem requisitas, apud omnes in con­fesso sint; haut tamen heîc subticendum est quanti sit momenti ut facultas Analoga applicetur, quum enim situs debitus sit principium ordinis, ordóque alius sit naturae, alius dignitatis, alius proximitatis, alius re­lationis, &c. nisi apta serie Analogae adhibeantur facul­tates, cuncta loco turbabuntur, totáque intervertetur veritas, de quo argumento plura igitur (Cap. ut fa­cultas Analoga applicetur) consulere licet.

Distantia.

DIstantia sequitur, quam magnitudinis speciem quan­dam praeferre contendit percelebris Author; sed aliud est Magnum, aliud Dissitum: insuper distantia secun­dum lineam rectam solummodo, magnitudo secundum omnes lineas, distantia demum respectu Loci, magnitu­do respectu quanti propriè dicitur. Est igitur per se [Page 99] nota, diversúmque sensum sub conditionibus proprii inducit, et proinde facultati suae Analogae respondet. Neque igitur opus est argumentatione vel Syllogismo, uti quibusdam placet, quò Distantia constet, per seip­sam enim manifesta est. Attamen ubi ad quantitatem distantiae ventum est, per interjecta corpora, spatia inter objectum & oculum colligere licet, quae per rectam lineam semper determinantur; neque enim aliter maxi­mum vel minimum in distantia quavis aestimare licet. Di­stantia autem non uno tantum modo considerari solet; Quaedam enim ex loco distant maxime, ut animalia ejus­dem speciei in quavis mundi plaga; quaedam ex propria natura, putà cardiaca quaedam & venena quaedam; u­troque modo, putà Elementa ignis & aqu [...]e; quaedam neutro, quae tamen origine diversa sunt, putà mistum omne in temperiem justam veniens, & quaedam alia. Di­stantia autem omnis comparatione objecti dicitur, Quae enim respectu majoris objecti distantia erit justa, mi­noris non erit; adeò ut distantiâ diversâ, pro objecti diversitate etiam cognatissimae rerum species opus habe­ant, ut facultatibus nostris debitè consignentur; quum aliquid saltem intersit, ex quo partes objectum consti­tuentes secundum proportionem ad totum, ritè inter­noscantur.

Errores qui ex distantia indebita oriuntur,Circa Distanti­am Errores. non pauci sunt. Quemadmodum enim oculo superpositum obje­ctum obstruit visum: Ita nimis ab oculo abductum, se­cundum aliquem saltem gradum perceptionis, obli­tescit. Quum autem ex interjectis corporibus (uti supra diximus) distantias admetiri optimè possumus, ubi ad idonea spatia, ista desunt corpora, difficile erit circa distantias judicium. Porro accidit, ut distantiae mino­res quam revera sint, conspiciantur, maximè verò, circa [Page 100] remotiores ejus partes, uti quae longius absint. Fit ita, ut arborum quae ordine perpetuo exponuntur, interca­pedines remotiores, justo minores appareant, adeò ut tandem coalitae videantur. Ita aedificiorum altè sur­gentium, superiores ordines resupinari videntur, quum enim ob aeris crebritatem oculi acies hebescit, falsa re­nuntiari solet modulorum quantitas. Quapropter eti­am Epistylia, Zophoros, Coronas, Tympana, Fastigia & Acroteria inclinanda esse in frontis suae (cujusvis altitu­dinis) parte duodecima, docent Architecti, ut in aspectu ad perpendiculum & normam videantur. Quod etiam in p [...]cturis editiore loco positis, observare licet, quo pro­pensiores ita aspectantibus fiant, oculique aequalius af­ficiantur: Quum porrò in objecto quovis figurae cum­primis suspiciantur, illae autem ex lineis angulisque prae­cipue constent, multo magis circa angulos quam circa lineas falli contingit, quum ex distantia subducantur anguli, & obtusiores tandem longe quam revera sint, sese aspectui prodant; maximè verò ubi ex obliquo obtutus fit, haut tamen inde arborum sive columna­rum ordine longo dispositarum interstitia semper mi­nora reddi cum Optico celeberrimo existimaverim, sed ob distantiam immoderatam; vix enim in rotundis ulla ex obliquitate, angulos invenerit, vel finxerit quispi­ [...]m; S [...]d tum maximè circa distantias errare contingit, ubi nulla omnino intercedunt corpora, ex quibus ad invicem commensurare spatia queamus, Fit ita, ut è longinquo quae ad ulteriorem partem amnis crescant sa­lices, ab iis quae in citimo rivo, haut satis distinguan­tur: Quum enim intercurrens alveo suo sese condit am­nis, tanquam non spectatus pro nihilo habetur. Heîc tamen Erroris remedium oculi acie pollentibus prae­stat; quae enim ad viride magis accedunt salices, pro­piores [Page 101] existimari possunt, quae ad caeruleum remotiores, quem colorem vel ipse aether ex distantià aemulatur. Quantum porro ob interjectorum corporum defectum errare isto modo accidat, ex stellarum inter se distantiâ observare licet. Quamvis enim immensis spatiis distent, (prout Astronomis peritis constet) quae plus minúsve tamen, visus non assequitur. Ita etiam Navigantibus Sol ex ipso Mari oriens videtur. Sunt & alii circa ob­jectorum apparentias Errores, qui tamen an ex distan­tia nimia simpliciter, an verò ex medio indebito pro­veniant, ambigi potest. Clarè liquet, Coelum propè horizontem, mage dissitum videri, quam juxta verti­cem: Cujus tametsi causa detur ex intercedente terrae latitudine, adeò insensilis tamen, coeli comparatione, est illa terrae portio, ut pro nihilo fere haberi possit, ut idcirco in defectum interjectorum corporum, illa coe­lórum propinquitas apparens, rejici non incommode possit, quod etiam percelebris Opticus fatetur, dum internum sensum (qui nobis facultas circa distantiam) omni externo praesidio destitutum non posse de pro­posita rei distantia per se judicare censet. Huic alia ac­cedit causa quod quae sub tenebras vel circa crepusculum videntur objecta, uti etiam quae per nebulam spe­ctantur, putà turres montésque, longius quam sereno coelo abesse credantur, quod in medii ineptitudinem rejicimus, quum ea quae per tenebras vel caliginem spe­ctantur, obscurè appareant, adeóque eo modo faculta­tem afficiant, quô illa quae longius absunt. Neque enim ex infractione accidit, uti quae objecta adaugeat, neque ob interpositorum corporum defectum, quum vicinio­ra isto modo appareant objecta (uti supra demonstra­tum est.) Aliter tamen fit, ubi ignes noctu conspiciun­tur, viciniores enim quàm revera sunt existimantur, [Page 102] tum quod nullum interjicitur corpus, unde distantiam admetiri licuerit, tum quia radiorum infractio per aeris crebritatem obveniens, majorem justo ignem ostendit. Quam etiam dari nemo negaverit, qui noctu lucentes è longinquo spectaverit faces, in orbicularem formam projectas, neque enim aliter quam ex infractione, ista ita accidere posse, satis liquet. Neque tandem alia ex cau­sa Sol major sub occasum per medios vapores apparet, vel Luna cum Sole occumbente exoriens. Hiisce cir­ca distantiam erroribus detectis, superest ut alias caussas exponamus; cujusmodi Mora indebita haberi potest quum ita nulla colligi possit unquam distantiae ratio, si­cut etiam ubi situs non datur idoneus. Alia enim di­stantiae objecti in aperto & plano, est ratio, quam in acclivi, & declivi vel profundo. Ex organo non integro vel pravâ qualitate imbuto etiam falli circa distantiam contingit, praesertim ubi spiritus visorii deficiunt, ob eorum enim hebetudinem, remotiora quam revera sunt apparent objecta. Tandem nisi animus applicetur, sacultásque Analoga adhibeatur, frustra erunt reli­qua.

Auditū circa distantiā aliquid colligere notū est, adeò ut quae clarè audiu [...]tur, viciniora esse nemo non conjecta­re soleat; tametsi isto modo fallaciae saepenumero dari ansam observare liceat; Dum heîc surdi, magis, illic magis acuti, ex accidente aliquo, sentiuntur soni. Cir­ca distantiam ex Olfactu aliquid etiam statuitur, sed ni­hil ferè ex Gustu. Attamen propriè loquendo neque Auditus vel Olfactus aliquid certi circa distantiam, ex­plorare possunt, vel quidem omne aliud objectum com­mune, sed quatenus cum tactu conjunguntur, ex quô distantiae gradus, segniter tandem, praetentare licet. Qui plura denique de distantia desiderat, L. de Ve­ritate, [Page 103] C. de distantià consulere potest.

Continuitas.

COntinuitatem Magnitudinis speciem quandam esse contendunt quidam; Sed non levia in contrariam partem occurrunt argumenta, neque enim parvitati sed discretioni opponitur Continuitas. Magnitudo porro respectu materiae & molis praecipuè dicitur, Continuitas respectu formae; A forma enim unitatem sequi, & ab illa deinde Continuitatem, rationi consentaneum est; Si enim à materiâ penderet, eáque deinde ex Atomis fi­eret, haut videat quispiam, quommodo ex illis quo cunque modo hamatis vel uncatis Continuum in rebus dari possit. In formâ externâ igitur praecipuè specta­bilem esse objectorum continuitatem facilè dixerim; Materiae enim partes, ubi ad examen ultimum perductae fuerint, ex poris sive rimulis quibusdam ita destermi­nari, ut non penitus coalescant, Experientia docet; quum haut aliter dividi possint. Quis enim Atomum per medietatem dissectum finxerit? Ubi igitur in homine solvitur Continuum, non tam ex materia quam natura­li vitalique forma corrupta laesio fit; ut doleant igi­tur in humano corpore solummodo affines plasticíque spiritus, solito commercio interclusi; Unde etiam sa­tis liquet, non tam continuas quàm contiguas esse Ma­teriae partes, quum loco cedant & in alias & alias sub­inde transeant formas, sed quia ista non sine ope no­titiarū communiū & discursus satis disquiri possunt, nos eas quae circa externas facultates in praesens advertentes, dicimus Continuitatem (juxta vulgarem sensum accep­tam) per se notam esse, diversúmque sensum ex diffe­rentia [Page 104] sua quidditativa inducere, suaeque Analogae fa­cultati in nobis respondere, quae nullatenus interrupta vel intercisa objecta, continua judicat. Quantumvis igitur strictiore sensu ab aliquibus accipiatur, ita ut quae­rant, an verè Continuum sit divisibile, quum ex Stagy­ritae sententia, Continuum propriè id sit quorum est unum, adeóque ad unitatis instar haut in ullas secari possit par­tes; Nos tamen qui sub Continui Vocabulo ea omnia com­plectimur quae in conspectum vel tactum sub idem tem­pus producta eodem modo (ubi debitae conditiones adsunt) facultates nostras afficiunt, haut ita in illorum sententiam descendere possumus, quin ut continuita­tem haut aliter quàm ex descriptione nostra satis intel­ligi posse contendamus: Tametsi enim vera sint plerum­que quae supra adduximus, minus tamen patent quam ut cuivis facilè constare possint, antequam alia quaedam addiscantur. Plura igitur suo loco (cum bono Deo) afferemus. Haut praetereundum tamen heîc est, ar­duam pulchramque esse Continui investigationem, quum inter materiam & formam ita intercedat, ut in objecto quovis utriusque sit quodammodo particeps; dum ul­timum corporum sensibilium, primam formae externae notam subit, quod neque veterem Scholam latuit, quae Continui additionem ex forma, divisionem ex materia proprie esse docuit; Modis autem multis Continuum di­citur in quibus omnibus ea est dispositio, ut inter duo extrema, aliquo genere illorum existat. Sive igitur de Continuo in motu, tempore, magnitudine, &c. quaestio sit, commune illud vinculum inquiri debet, ea lege (si veteri scholae fides adhibenda est) ut à magnitudine con­tinuum, à continuo motum, & à motu tempus ubique de­duci cogitet. Sed ut ista scholis discutienda relinqua­mus, tribus praecipuè modis consideratur continuum, [Page 105] scilicet, Natura, Arte, vel imaginatione; ut ea interea quae sunt Naturae in praesens mittamus uti quae alibi tractan­da sunt, ex veteri Schola observamus, Continua in Ar­tificialibus, ea dici, quorum ultima sunt unum ex ar­te; in Mathematicis verò quorum ultima sunt unum ex imaginatione, adeò ut haut ullam realem existenti­am in Natura possideant Mathematicorum lineae, sed in phantasia sola, quae Chimaeras quasvis ex aequo con­fingere valet: Verùm enimvero, multa inde halluci­nationis caussa; dum comminiscuntur illi Lineam sine latitudine vel profunditate, Circa Continu­um Errores. quae divisibiles semper in di­visibilia partes habet. Esto; interillos, sed illos so­los, sententia obtineat, ea lege tamen ut nihil inde in materialibus lineis evincere conentur. Quid enim cum vero necessario omnium sensibus obvio fictum & phan­tasticum, commune obtinet? sed neque effugient; Ut­cunque enim nugentur imaginosi isti, haut aliter divi­sibiles erunt in infinitum eorum lineae, quam sub rati­one partium inaequalium; (aequalia enim infinita esse ne­queunt) vel ipso Stagyrita suffragante) Quum autem partes omnes sive aequales sive inaequales sub ratione nu­meri cadant, ut qui illarum sit mensura, jam aliud sup­ponunt: Quantitate enim exutâ, partes lineae Mathe­maticae, non tanquam quantae sed quotae dirimuntur, ita tamen ut in imparem tandem numerum resolvi eorum lineam necesse sit; sed à praeceptore discedunt, ista do­centes; Si enim in Impar solum, Infinitum prodit, vel producitur, lineae medium, sine mediae unitatis sectione dari nequit; quod absurdum est: Atque ita haut divi­sibilis in unum hoc divisibile, nedum in semper divisi­bilia fuerit eorum linea. At dividatur tandem quovis modo linea, non tam lineae tamen, ac divisionis partes ab illis supputari satis liquet; dum in infinitum abire [Page 106] sectiones suas contendunt, adeóque non ita de quanti­tate, quam nullam agnoscunt, ac de numero quaestio sit. Ex quibus liquet, non ultra unitates simplices vel aggregatas proferri posse lineae partes, adeóque haut in infinitum dividi posse, nisi infinitas quoque numero partes actu supponas, quod à nemine hactenus quod sci­am traditum. Restat, ut sola potentia lineam suam divisibilem in semper divisibila fateantur. At quaenam illa potentia, quae nunquam in actum reduci potest, aut cui bono tandem fingitur? Adde, quod non neminem supponere oporteat, qui in aeternum & infinitum secet istam lineam, cujus partes infinitae, sola imaginatione divisibiles, in quavis lineae parte aequè ac in tota linea concedi postulant. Sed quorsum ista quae ad impossi­bile & absurdum ducunt? Quomodo denique divisibi­lia ex indivisibilibus punctis constiterint? [...]atis igitur fuerit, ut ex lineis istis demonstrationes suas confici­ant Mathematici, modo ad ea quae realiter in rerum na­tura existunt, vel existere possunt, haut traducantur; Qua ratione etiam minimum supponere queunt, sed quod nonnihil utique sit, cujus etiam plures in longiori, pau­ciores in brevi linea existant partes, solâ Arithmeticà, non vaga imaginatione mensurandae. Sed de hiis circa principium libri, Cap. quod objectum justam habeat mag­nitudinem) quaedam alia videre licet; satis fuerit con­tinui naturam paucis heîc explicasse, ita ut dum inte­grum existit in quaest. Quid & quantum te versari co­gites, dum dividatur in quaest. Quotum. Errores porrò alii ex indebita Mora, Medio, Distantia, reliquisque conditionibus quas supra jam saepius attulimus, eveni­unt. In errores circa Continuum, aliquando etiam tactus labitur, dum laevigantur admodum, commissa aptè in­ter se fabrorum opera; De continuo nihil propriè decer­nit [Page 107] Gustus vel Odoratus, aliquid tamen circa continuum percipitur ex Auditu, qui in discretis solers admodum videtur.

Discretio.

VTi Continuum in quaest. Quid & Quātum facultati suae analogae proximè respondet, ita Discretio in quaest. Quid et Quoto-quantum. Eadem tamen ferè circa utrum­que praedicandi ratio subest. Quod enim non continu­um suo genere discretum est, & vice versa; qua propter etiam diversum sensum inducit, suaeque analogae facultati in nobis respondet, ubi conditiones debitae adsunt. Con­sideratur autem vel secundum partes simplices, vel ali­quo modo commissas vel compaginatas; de quibus quum capite superiori ea mentio sit ut quae de discretione aliàs opportuna essent, ex illis satis intelligi possunt, non o­pus est ut hoc in argumento prolixi simus eóque magis quod ex Quaest. de numero quaedam alia peti valeant, quae discretas partes numeris quibusdam ligari posse docent, unde proportiones variae insurgunt; sed quia neque illic pro rei dignitate satis ampla instruitur tractatio, ex aliis multis sub discretione merentibus, (quae passim videre est ut quae divisiones omnes complectatur) ejus naturam in­dagare licet; Vagum enim quiddā est discretio, terminòs­que rerum varios, ubi satis profertur, indicat: Quatenus tamen objectum commune est, in id solummodo restringi­tur, quod non satis continuum est; ut enim divisibile vel discretum sit aliquid, prius continuum esse oportet, nisi numerum excipias, quem improprie dividi, proprie di­stingui dicimus Juxta aliquos discretio secundum quan­titatem etiam datur, quod ex modo intellectionis suppo­ni [Page 108] potest; appositè tamen loquendo haut divisibiles erunt qualitates, nisi sub ratione quantitatis in quaest. Quoto-quale. Errores circa discretionem, Circa discretio­nem errores. ex iis quae circa numerum diximus supra peti possunt. Hoc solummodo animadverto quod dividi vel dissecari possint plurima, quorum ut exequamur numerum, haut necesse est, non vice versa.

Asperitas & Laevitas.

DE asperitate et Laevitate non opus est ut multa sub­jungamus, quum plurima communia cum figura ob­tineant, de qua supra; quum tamen circa asperum & laeve, diversus sensus inducitur sub intercedentibus conditi­onibus etiam diversis insurgens, facultatem aliquam propriam quae respondeat dari necesse est, quae inter sua opposita, medio quodam modo se habens, diversos eorum gradus expendit, & hoc magis ad asperum, illud ad laeve accedere judicat. Dubitari tamen heîc potest, num asperum & laeve inter communia objecta ritè statui possit. Nisi enim per duo ad minus sensoria eorum spe­cies transeant, extra communium objectorum classem ponendae sunt; adeóque quum solus tactus propriè de illis secundum aliquorum sententiam decernit, haut o­pus est ut status ille qui inter asperum & laeve intercedit facultate sua propria gaudeat. Quapropter etiam haut hunc in censum recipi posse contendunt. Verùm enim­vero etiam per portan Visus (notitia communi adsti­pulante) asperi & laevis ratio deprehenditur. Quis e­nim infelicius hocsaeculo, quàm Neronis olim, ex solo intuitu, non asperum nummum (ex pustulis scilicet) ju­dicaverit? Quis non demum inter exasciatum & expo­litum, [Page 109] scabrum & glabrum ex obtutu solo decreverit?

Porro Asperum multis modis dicitur, est enim asper quidam sonus, porro ex semicirculis suis aspera Arteria vocatur, sed quia istius modi quaedam figuratè dicta sunt minus ad rem faciunt, satis fuerint indicasse Asperum & Laeve pluribus uno sensibus patere, praesertim ubi de ob­jecti materia constat.Circa Asperi­tatem & levi­tatem errores. Hallucinationes ex conditio­num nostrarum intermediarum defectu obvenientes ita in proclivi sunt, ut facilè cuivis methodum nostram in­spicienti constent.

Eminentia & Profunditas.

DE Eminentia & Profunditate proximè dicturis nihil fere occurrit, quod non ita explicatum fuerit in Cap. praecedenti, & de figura ut norma enarrandorum non multo negotio ex illis peti possit; hoc solummodo in­terest, quod vix aliquid asperum esse possit, quod non utique sit eminens, sed non vice versa; sed laeve dari posse quod non sit profundum, & vice versa, in confesso est. Ex quibus etiam liquet Eminens & profundum per se nota esse, diversumque sensum inducere, & facultati suae ana­logae in nobis deinde respondere, quae diversos eorum gradus tum ex Tactu tum ex Visu aestimat. Non uno au­tem modo circa Eminens & Profundum hallucinationes accidunt, sed tum praecipuè ubi distantia nimia interpo­nitur uti supra C. de distantia monuimus,Circa eminens & profundum errores. tum etiam propriè ubi ex coloribus lineisque fucus ita fit, ut non nunquam heîc assurgere, illic deprimi eximiè picturae par­tes videantur, quas ex visu deceptiones dum tactus ex­plorat, corrigit, aequalisque inde digito subjecta renunti­atur planities. Ex reliquarum conditionum ad objecto­rum [Page 110] conformationem pertinentium defectu, alias etiam circa eminentiam & profunditatem Errorum caussas dari, adeò notum est, ut pluribus non sit opus. Haec autem de objectis communibus sensuum externorum dicta sunto.

De objectis communibus sensuum internorum, cujusmo­di sunt Bonitas, Pulchritudo, harmonia, &c. sive de objectis communibus notitiarum communium. Quaedam namque plu­ribus artibus liberalibus competunt (tam enim in Ma­thematicis, ac Moralibus locum habet notitia commu­nis, Quae conveniunt alicui tertio conveniunt inter se) uti etiam de objectis communibus discursus; quaedam enim fa­cultatibus nostris in duabus vel tribus quaestionibus (prout in Zeteticis videre est) respondentia, in reliquis quaestionibus silent, non est ut heîc aliquid amplius afferamus, quum opportuniùs alibi tractari possint, ad superiorum igitur explicationem deveniendum est ut totum cum partibus simul constet.

De Analogia inter Facultates & objecta disquisitio, ubi Cap, l. de Veritate, tot sunt facultates quot sunt rerum differentiae, exponitur.

NOvum quibusdam videri potest, diversas faculta­tes, objectis communibus supra allatis ex methodo nostra respondentes tribui. Haut aliquid enim, nisi ex quinque eorum sensibus aestimari volunt, parum adver­tentes interea, ex istis propriè, nihil nisi sonum, sed incer­tum, & sine mente, &c. Colorem, sed sine figura vel pro­portione partium, &c. odorem, saporem, & Tactile denique, sed sine eorum caussis, mediis, finibus, &c. quae in Zeteti­cis nostris videre est, percipi posse. Neque evadent, quod externos istos sensus demum complicari posse [Page 111] contendant, quò universalis inde oriatur scientia; si enim quinque tantum dentur sensus, quorum unusquisque ni­si quatuor modis complicari potest, sequetur ut haut ultra viginti propositiones eásque jejunas satis proferri valeat scientia humana, cunctaeque ita exulent Artes Libe­rales. Sed ut medicinam istis faciant, alia ex sensu quo­dam communi deprehendi asseverant, qui circa varieta­tem objectorum versatur. At quinam est ille sensus (communissimus licet) qui omnia complectitur, praeser­tim quum unius rei non sit nisi unus sensus, vel ipsa Scho­la suffragante? Anne tot diversa objecta quae per quin­que sensoria tanquam totidem portas in Amphitheatrum aliquod transeunt, uno sentiendi modo quovis percipere valet sensus aliquis communis, eáque sub propria unius­cujusque specie Intellectui vel memoriae consignare? An­ne objecta non solummodo ex ipsâ rerum naturâ dis­crepantia, sed & contraria, & quae demum diversas con­formationum leges postulant, comprehensione unâ quâvis capere potest? Hoc enim nisi detur frustra erit communis sensus. Hocnè in promptuario seu nido condi oportet, donec singulae excludantur incubante Intellectu, vel illo decernente; suo ordine displicentur species; Mihi quidem impossibile videtur, ut ex uno ali­quo communi sensu, tot diversa objecta percipiantur, praesertim ubi adeo diversae conformationum leges uni­cuique differentiae competant, atque haec instinctui natu­rali, illa sensibus internis, vel externis, aut discursui re­spondeant. V [...] longe aequius igitur fuerit, iis omnibus, quae differentià aliquâ signantur, suam utique facultatem Analogam tribuere? Cur enim aliquas differentias, eas­que minoris notae, putà colorem, sonum, suis facultatibus donarent, alias non item Philosophi? Equidem, si eorum Antesignanum rite intelligo, huc respicit dum [Page 112] ait, [...], quia tamen leges diversas cōformationum nesciebant aut non satis advertebant scioli, circa numerum & ordinem facultatum haesitabant plurimum, ad sensum communem de quo supra sese recipientes; veruntamen, haut minus, prae­clari Authotes sensum illum communem exploserunt. Quorsum enim externi sinsus, inquiunt, circa colorem, so­nū, si omnia ex communi quodam sensu percipi valent? Vel quorsum tandem ipsa phantasia ubi isto modo prae­vertitur; ut supervacaneus igitur ex eorum sententia fuerit sensus ille communis, & merum figmentum uti à celeberrimo Medico vocatur. Quae mihi placet omninò sententia, cum communissimus ut sit sensus, separatim tamen advertit objecta sua, dum unamquamque differen­tiam singulari quadam percipit vi: Quod à nostra de fa­cultatibus doctrinâ non multum abludit, quum quas Nos animae separatim & distinctè, sub quibusdam conditioni­bus, illi sensui communi tribuere promiscuè videntur po­tentias. Reliquum est ut explicemus modum ex quo di­versa objecta suis cusa differentiis, ab intellectu percipi­antur, & aliquid tandem ultra colorem, sonum, odorem, saporem & Tactile percipi valeat, neque tot in vocabu­lariis frustra sint nomina.

Quo in argumento praemittendum est, ex communi sententia inter Mundum & Hominem intercedere Analogi­am quandam, quam utique doctissimis commentariis illu­strarunt nonnulli, adeo ut hunc majorem, illum mino­rem mundum appellent. Quâ ex necessitudine etiam fit ut sese mutuò internoscant animalia quae in hoc mundi Theatro visuntur, quum inter totum & partes summa sit cognatio, quae ubi ex conditionibus quibusdam interce­dentibus demum in actum producitur, sensationem effi­cit; hiisce enim sublatis aut immutatis, frustra erunt sen­sitoria; [Page 113] Quae verò sint illae conditiones, jam saepius docu­imus. Quum autem unius rei non sit nisi unus sensus, observatu dignum est, quo simplicius suo genere fue­rit objectum, eo praeclariorem dari objecti sensationem; Ita meracum magis quam dilutum, aut quovis modo mi­stum, sapit palato vinum; quod exemplis etiam omnige­nis fulciri potest, adeo ut differentias omnes eo luculen­tius percipi, quo sinceriores fuerint, manifestum sit; Eorum enim quae ad minimas partes miscentur, insignis nulla datur sensatio: Differentiis ita statutis & non solummodo ad numerum verborum in vocabulariis tra­ditorum auctis, sed ad multa alia traductis (sensibilia quippe plurima carere nominibus, fatebatur vetus scho­la) explicandum venit quo modo tandem innotescant. Quod ex facultatum aliquarum respondentium ministerio fieri contendimus. Ut facultas igitur sit vis quaedam ani­mae interna (neque enim aliuid quippiam ex verbo Fa­cultas innuo) diversum sensum ad objectum diversum ex­plicans, uti L. de veritate retulimus, quod ut alia mittam argumenta, ipse sensus docet. Nisi enim novus ad diffe­rentiam aliquam excitetur sensus, neque novam aliquam facultatem dari volumus. Cujus operationem igitur in foro interno expendere oportet; sed aegrè ferent non­nulli fortasse facultates ad numerum differentiarum mul­tiplicari: Sed vel eo progrediendum est, vel in simplici colore, sono, odorabili, gustabili & tactili insistendum; nullus enim inter hosce sensus, ultimosque scientiarum terminos interjacet medium aut decumanus limes, unde facultatum numerus commodè aestimari queat. Quum porro angustos nimis, supradictos quinque sensus ad sci­entias omnes stabiliendas in confesso ubique sit, ad dif­ferentiarum numerum proferendi sunt sensuum & facul­tatum deinde termini. Ex objecto enim & facultate [Page 114] mutuò agente oriri sensum, & alterutro sublato, tolli docet experientia. Nè tamen in immensum ita crescere facultates, & quasi luxuriari videantur, sciat lector in 4. classes distribui facultates omnes, uti amplius L. de Veri­tate videre est. Scilicet, 1. in instinctus naturales quos dictamina naturae vel notiones communes vocamus: 2. in fa­cultates circa sensus internos: 3. facultates circa sensus externos: 4. & facultates circa discursum, quorum usus & ordo Lectori explicandus manet; Ubi igitur ad sensori­orum portam aliquam sese sistit, conditionibus debitis interveniemtibus, objectum, putà homo vel equus à lon­ginquo veniens, dico primo sese explicare notionem ali­quam communem quae ens signatum (neque enim color jam cernitur) comparere docet; deinde etiam magnitudo, motus, figura, &c. quae inter objecta communia recensuimus in genere constant. Porro ad sensus internos tanquam gratum vel ingratum quodammodo è longinquo prolu­dit objectum. Tertio color, saltem verus, sed non nisi post ista (uti diximus) videtur; ad verum enim colorem perci­piendum conditionum nostrarum Symmetria justa postu­latur. Quarto denique circa ista per quaestiones nostras, discurrere licet. Quaecunque igitur circa sensum commu­nem, phantasiam, aestimativam, cogitativam, &c. commi­niscuntur scholae, hoc ex modo neque aliter perfici cer­tum est, ita tamen ut ubi maturior fuerit scientia, post ens signatum primò occurrat Genus & inde species homi­nis vel equi, postea differentia aliqua vel aliquae particu­lares, Communia enim sensibilia particularibus notiora esse docet vel ipsa vetus schola. Quum autem praeter ista principium aliquod individuationis in unoquoque ob­jecto naturali dari necesse sit, huic etiam in nobis suam facultatem Analogam, sive vim internam objecta re­spondentem statuimus. Omne novum enim, Indi­viduationis [Page 115] Principium novum inducere sensum, ipse passim sensus (ut saepius diximus) docet, quod ex formis internis sese mutuò internoscentibus, sive com­municantibus provenire aequum est credere; Utut sit, Individua tanquam Individua sentiri & intelligi mani­festum est. Licet igitur quatenus entia signata, quae Magnitudine aliqua & figura sint praedita conveniant in Eodem plurima, quiddam tamen novum etiam occultè gliscere quod afficiat facultatem aliquam in nobis inter­nam, unde Individuationis ratio constet, abunde liquet; quod ex Analogia inter hominem & mundum, neque ali­unde nasci stratuimus; haut aliam enim rationem vel modum, unde singulare percipiatur excogitaverit quis­piam, praesertim in naturalibus, ut non ineptè tamen in artificialibus usurpari possit thesis ista; Quod novum enim in artificialibus est, novum inducere sensum ex nova aliqua facultate conformante quid vetat? praeser­tim quum ex mente Authoris exculpatur illud quod afficit, in qua novam dari posse ideam vel exemplar exter­nae vel internae alicui facultati respondens, nihil prohi­bet.

Heîc tamen animadvertendum est, ubi locus, vel tempus, vel habitus, vel accidens quiddam externum so­lam differentiae vel innovationis notam praestat, haut no­vam idcirco facultatem excitari, sed eandem planè quam olim expertus es, quod ex memoria (uti quae sit verus suo genere sensus communis, & ut paucis dicam, promus condusque rerum) ope Zeteticorum nostrorum explo­randum est. Facessant igitur vulgari [...] ill [...] scholarum Sensus Communis, Phantasia, Aestimativa, Cogitativa, Pu­titativa, Putamina; Ut quae nullibi existant, neque ali­ter locum habeaut quàm quod modi quidam Intellectus operantis dici possint, quod etiam ex organo corrupto vel [Page 116] morbis cerebrum tentantibus, probari potest; neque enim solus Sensus communis, aut sola Phantasia, aut sola Aestimati­va aut sola Cogitativa (Intellectu salvo) laeditur, sed quasi e­jusdē fati participes vel cōsortes junctim afficiuntur, dum plus minus loco proprio stant omnes simul vel cedunt. Cedunt autem ex organo laeso vel spiritibus turbatis, utpote qui sint animae satellites, uti suo loco probavi­mus, (quo pacto etiam ratiocinatio laeditur & deprava­tur) vel ex temperie cerebri laesa (unde inprimis memoriā laedi constat) ex quâ etiam solâ eversâ, neque phantasma­ta, neque aestimationes, ne (que) cogitationes sincerae dari pos­sunt; et quod magis est, discursus. E memoriae enim penu promitur, quod ex discursu exagitari solet. Dum igitur species è memoria desumptas, speculatur Intellectus, phantasiae illorum vicem supplet, dum de illis etiam judi­cat, aestimativus eorum vel cogitativus evadit; Licet igi­tur (uti dictum est supra) ex spiritibus deficientibus, ut in Lethargicis, vel exuperantibus, ut in ebriis, aut ex Cau­sone accen sis laedatur ratiocinatio, ubi tamen ad debitam symmetriam reducuntur spiritus, restituuntur ratiocina­tionis organa & ipsa simul ratiocinatio. Quod etiam circa memoriam laesam aliqua ex parte, observare licet: tempe­rie enim ejus restituta memorativa facultas restituitur, tametsi fateri necessum sit antiquas non raro aboleri, de­perdi, vel evanescere rerū species, sed de hiis supra Cap. quod organa sint integra, & Cap. quod nulla prava qua­litate sint imbuta, plurima alia videre est, quae consulat lector.

Ex facultatibus nostris tribulibus supra enumeratis, igitur, primò ingens colligitur rerum supellex, quae de­inde in memoriae promptuario reconduntur, ubi etiam circa illas, non solummodo opiniones, sententiae, conclusio­nes; sed ipsae etiam dubitationes quae non nunquam [Page 117] irrepunt, extare solent. Ut frustrà igitur alias in cerebro cellulas quaeras, quàm illas, quibus intellectus (dum ope­rationes suas exequitur) vel memorativa facultas utitur. Postquam igitur suo munere functae sunt facultates circa externa versantes, ad intellectionem devenitur, cujus praecipuam sedem in Syncipite, uti memoriae in occipite, Ratiocinationis demum mediâ quadam via libenter sta­tuerim; ubi enim eliciuntur species, de illis cognoscit in­tellectus, illas conservat memoria, unde etiam in judici­um, medio Notionum communium & facultatum discurren­tium, advocari solent, & tum communis tum particularis rerum natura indagatur. Heîc igitur tum Aestimativa tum Cogitativa scholārū locum habet, & tanquam intellectus operātis facultates haberi debent. Quae interea aliis phan­tasia, nobis est facultas, quae circa verisimilia & possibilia cumprimis exercetur; Quemadmodum enim noetica sive intelligens Animae facultas, circa vera; ita imaginatio sive phantasia, circa verisimilia & possibilia versatur. Post igitur compositionem sive divisionem, unde etiam abstra­cto quodam modo de rebus judicat, intellectus, phanta­stica illa vis, locum habet, adeo ut veluti intellectus res ita esse, eodem prorsus modo, phantasia, res olim fuisse, vel esse in praesens, aut deinceps esse posse, suo modo conjicit vel statuit, etiam ubi ratio non intervenit, quae intensior porrò non nunquam facta, & cum cupiditate ingenti juncta, votorum compos fit, adeo ut quasi fascini vicem praebeat, vires quippe imaginationis plurima supra captum humanum praestitisse, plane liquet, dum in fidem & proinde in divinum quid transiit imaginatio. Sed aliis argumentis probari potest plures sensus quam decanta­tos illos quinque extare, sensibilia quippe priora esse quam sensus, docet schola, & experientia ipsa; Manserunt etenim ab omni aevo, & in sempiternum sua natura ma­nebunt [Page 118] sensibilia, sed pereunt sensus qui ab illis moven­tur & instigantur, unde etiam liquet, ad numerum sen­sibilium aestimari debere sensus, quae quum varia & diver­sa admodum sint, varios & diversos inferunt sensus à suis facultatibus conformatos. Equidem sensibilia com­munia aliis quam vulgatis sensibus (qui colore, sono, odo­re, sapore, tactu terminantur) discerni docent Philoso­phi, quos internos etiam vocant, sed quia circa externa solummodo versantur, haut opus est ut internis ista affi­gantur sensibus, quum interni solummodo propriè ad bonum & malum, utile et inutile, gratum et ingratum ex­citentur; Ultra quinque igitur isto modo producuntur sensus, dum unà cum illis communium objectorum sen­sus (uti supra adnotavimus) annumerantur. Quibus tan­dem percelebris ille Author (cujus in Opticis mentionem saepe fecimus) annectit alios qui inter propria et com­munia objecta, medium locum habent, quorum munus facit ut de transparentia et opacitate, umbra et tenebris, similitudine et dissimilitudine, pulchritudine et deformita­te statuant, adeo ut ex plurimorum Authorum doctrina sensuum tantummodo quinque evertatur numerus & ordo. Verùm enimvero quum nimis angusta isto etiam modo, sit externorum scientia, vel ad differentiarum nu­merum protendi debent sensus, vel haut alicubi insisten­dum est, quum media nulla ratio intercedit unde sup­putari possint, quod etiam ut manifestum fiat, haut alia quàm ab ipso sensu desumenda est probatio, ad omnem differentiam novam enim, uti saepius diximus, novus ex­citatur sensus; ne tamen in immensum isto pacto excre­sceret facultatum numerus, in memoriam passim revocet lector tribules esse, & in 4. tribus seu classes describi, quemadmodum etiam, L. de V. docuimus. Plurimae igi­tur ut sint, haut in infinitum excurrunt, ut interea me [Page 119] maximè in admirationem trahat id solum, quod nulla in sensibilium perceptione, oriatur confusio, ubi atten­tius sedatoque animo spectantur. Quis enim nescit ex diversis & contrariis compingi, quae cernimus vel audi­mus, nulloque proprio ordine per se exhiberi? Qua­propter nisi hoc munus intellectui obtigisset, ut sensibi­lia componeret, & in seriem digereret, nullus non injice­retur animo tumultus. Quae etiam exemplo aliquo illu strabimus. Detur insula paullò Amnicâ major, ad quam per quinque praecipue portus habeatur aditus, in quam etiam omnigenae importentur merces, confluátque in­gens advenarum numerus, & ex portubus istis, duo prae­cipuè prope Emporium insulae jaceant, unde etiam fa­cilis ad principem (qui arce vel turri altâ agens, ea tan­quam speculâ utitur) ducat via. In hos demum ii appel­lant quibus negotium cum principe est, reliqui tres pror­sùs subditis suis pateant portus, in quos etiam annona, aliáque quae emolumento illis esse possint, in vehantur. Quemadmodum igitur eâdem nave vecti, diversi negoti­ationibus, institutisque suis, veluti diversis navibus ve­cti, ubi in Emporio convenerint, affines mutuáque neces­situdine juncti, vel iisdem saltem negotiis impliciti esse possint, quemadmodum etiam diversis hospitiis (prout unusquisque dignior vel utilior existimetur) excipi à Magistratu queant, quemadmodum denique hii cum principe aut consiliariis ejus vel aulicis, & iis qui à delitiis sunt, alii cum iis qui in foró stant, aut suburbiis vel agro aut praediis negotia, officiaque obire possunt, ita plane circa sensibilia accidit; adeo ut de hiis sed circa verum & bonum praecipuè, anima nostra tanquam princeps ille in Arce degens ejusque consiliarii (notitiae scilicet commu­nes) cognoscant: De aliis, sed circa gratum aut mole­stum praecipuè, ut sensus interni tanquam aulici statuant, [Page 120] de aliis sed circa eorum colorem, sonum, odorem, saporem & temperiem solummodo, ut solertes sagacitatem suam prodant externi sensus, quos ex similitudine ista in popu­li censum lubenter ascripserim: De aliis, sed tanquam suspectis & dubiis, ut facultates discurrentes tanquam ex­ploratores decernant: De aliis denique, sed circa an­nonam & cupedias ut rei familiaris administri tractant. Quo pacto etiam accidit, ut hii tanquam alieni, et for­tasse hostes, dimitti vel fugari, illi prolixè haberi, & ipsa urbe donari possunt. Sed quia intellectus et appeti­tus non solummodo ab alienis excitatur, sed et emissari­os suos habeat Anima, quos extra urbem vagari, et re­motas invisere regiones permittit, hii quoque ex portu­bus istis in Altum solventes, plurima quae sese minime sensibus externis objiciunt, renuntiare solent; Sed opus est ut vela jam contraham, ne in immensum circa ista excurrat oratio; satis fuerit modum heîc ostendi, unde per quinque sensoria, tanquam totidem portus, rerum omnium quae in hoc Theatro extant, commoda da­ri possit perceptio. Omnis igitur differentia nova, novum objectum constituit, novis utique dotibus orna­tum, et novum quippiam circa conditionum aliquam aut ejus gradum saltem unde conformatur vendicans ut in­tegrè ita percipiatur. Circa medium igitur, aut distanti­am, aut tempus vel moram ex qua dignosci potest, aut ipsum situm et ordinem partium aliquid diversum postu­latur, quo consignetur nobis differentia quaevis; aut si parum omninò ab aliis discrepat postquam omnium sen­suum Criterium subiit, tanquam cognatum alicui alii ob­jecto censendum est, uti facultates enim tribules, ita ob­jecta affinia esse constat. Sed non ad externos solummo­do sed ad internos sensus etiam proludit differentia quae­vis, ideoque magis vel minus grata vel ingrata est; circa [Page 121] illam tandem notitiae communes & discursus diversum quid statuunt, ut ita omnem notam subeat differentia, ubi omnes rite adhibentur facultates; attamen, non haec solummodo in animum inducenda sunt, quò omnis tum differentiarum tum facultatum respondentium doctrina constet, sed & sensus illi qui tametsi ab objectis haut excitati fuerint, sponte propriâ moventur, viresque su­as in nobis exercent, advertendi sunt. Hujusmodi autem in corporea mole deprehenduntur fames, sitis, libido, &c. tametsi enim non adsint, quae prolectent sensus istos, motu tamen proprio cientur, dum exinaniuntur nimis spiritus, vel turgent humores, quibus igitur sua objecta propria in sublunari hoc mundo, suaeque conformatio­num leges respondent. Hujusmodi porrò inter faculta­tes noeticas sunt spes, fides, amor, gaudium. Ex commu­ni enim, vel particulari D.O.M. providentia (ubi etiam nulla intercedit ex externis objectis causa) ad aeterna feruntur & futurum quendam statum, eumque beatio­rem praecipiunt; neque enim escâ voluptatum vulgari, aut illecebris carnis ita capiuntur, quin ut sublimiora spi­rent; sed de hiis suo loco fusiùs: Reliquum est quò ar­gumento praesenti finis imponatur, ut quaedam circa dif­ferentiarum investigationem moneamus. Differentiae aliae communes sunt generi, aliae speciei, alia tandem indi­viduo tantummodo convenit, quae ejus etiam Indivi­duationis principium haberi potest. Hae omnes autem in quaest. Quid praedicantur, ut hoc tamen intersit, quod communes differentiae multis ejusdem generis vel speciei competant, differentia particularis uni soli, quae tandem ut notissima fit, quo modo percipiatur, inter doctiores ambigi solet; Singulare ab intellectu non percipi con­tendunt quidam, iíque celeberrimi doctores, quod tamen revera dari nemo inficias ire potest, nisi seipsum abnega­verit, [Page 122] hominemque aliquem quatenus singulare & distin­ctum quiddam intelligi non posse contenderit, sed cum praeceptore dicent, singularia ab sensu, universalia ab in­tellectu percipi, at quinam sit ille sensus qui singulare percipit, non explicant; objecta enim ab externis sensi­bus collecta, sunt tantummodo color, sonus, odorabile, gustabile & tactus, & ipsa tandem figura, magnitudo, mo­tus, reliquáque objecta communia, quae supra explicavi­mus. Haut isto modo igitur singulare cognoscitur, haec demum universalia sunt, adeo ut nisi heic occultus qui­dam sese ingerat sensus ex principio individuationis o­riundus, haut ullus excogitari potest modus, unde singu­lare sensui innotescat, cui sententiae etiam ita insistendū censeo, ut facultatem aliquam internam in unoquo­que dari lubens concedam, unde singularis ejus existentia internoscatur; Singulare enim sola percipere valet facul­tas illa Analoga; quam internam tandem ideo statuerim quod ne (que) intellectus solus, neque sensus externus, singu­laris alicujus cognitionem sibi ipsi satis vendicare que­at; At singulare nullo modo nisi indirecto vel reflexo (ita enim aliquibus placet) comprehendi posse perhi­bent adversarii; Adeò ut ab sensu ad intellectum & ab illo demum ad sensum consignari debeat objectum; sed ni­mis haerent ista docentes: Quis enim non singulare pri­mo in omni objecto naturali ex formarum communione reciproca proveniente, animadvertit? Si tamen singula­re omnino percipi diffitentur, quod etiam aliis placuit, videant primò an eorum universale aliter quam ex singu­laribus perfici vel singulare aliquod absque sua differen­tia illum à reliquis distinguente innotescere possit: Quomodo demum species & deinde genera sine singu­laribus constituerit Intellectus, aut memoriae postea tradi­derit, vel semetipsum tandem hunc hominem non ali­um [Page 123] esse cognoverit? Quomodo porro circa singularia discurrerit Intellectus, aut Syllogismum confecerit, aut rebus ipsis nomina imposuerit? Quomodo insuper a­ctum aliquem singularem vellet, aut hunc plus alio dili­geret? vel quo pacto inter verum aliquod singulare & falsum; vel bonum & malum distinxerit? Apagè igitur Capitones istos, quum nihil vetet quin in sensu quodam particulari insit singularis cujusvis cognitio, quae eminen­ter in Intellectu proximè fuerit. Ex quibus etiam patet, neque ex intellectu primariò, neque ex sensuum externo­rum aliquo externo, sed ex facultatis alicujus internae vi a mutua rerum Analogia proveniente erui singularium cognitionem, unde etiam plus minus gratum vel ingra­tum censetur objectum. Ex nostra sententia igitur, prima­rio in objecto quovis, existentia ejus quaedam, ex princi­pio individuationis manare percipitur; existentiam e­nim per se percipi constat, licet quid sit existentia illa haut in promptu sit, veluti primam causam dari dixerit quispiam, qui tamen quid sit prima caussa ignoraverit; vel sapientiam rem praeclaram agnoverit, qui tamen quae sit sapientia illa haut illico statuerit. Demum differentia quaedam communis ab intellectu collecta vel agnita, do­nec in genus deveniatur, & deinde speciem (prout con­ditiones nostrae intermediae magis propitiae, facultatés­que respondentes magis excitatae fuerint) objecti natu­ram constituit; ut deni (que) per quaestiones nostras in Zete­ticis traditas totum ventiletur objectum, donec nihil praeterea superesse in comperto habeatur. Neque igitur omnis differentia in quaest. an vel quid simpliciter sed quae­dam in quaest. Quale Quantum, &c. respondet, quorum etiam aliquae magis vel minus communes haberi possunt. Is quibus omnibus etiam aliquid sensui externo, in­terno vel discursui prae aliis objectis analogum magis [Page 124] comperiet lector, unde tandem clariùs affirmetur diffe­rentia: Quarum investigationem accuratam ideo propo­nimus, ut magis luculenter objecta constent. Sincerae enim differentiae, distincta est cognitio, confufae aut cum aliis complicatae, complicata, vel confusa.

Atque haec de Errorum Causis Pars sit prima. Ali­am tenebricosà hâc longe luculentiorem ede­re animus est, modò per fessam aetatem, & calamitosa tempora liceat.

ERRATA.

Pag.Lin.Err [...]ta.Corrigt.
516cons [...]atconstet
716animaculaanimalcula
 19recensirirecenseri
813discretumdiscretam
920:?
12ulternamuseruamus
132commareturcommoretur
1420eluderoqueeludereque
 23omniae queomni aequé
272 [...]erassiorcrassior
319habeathabet
3331ubiuti
3912expertumexpertem
402diliriumdelirium
 21DumDum
 26VariaVario
4114consignaturconsignantur
 15figurasfiguras
4216sympomatafymptomata
4313moneremanere
4519praeponiturproponitur
4615vertorumqueverborumque
474ritaeritè
 25incitisinsitis
4816nonnullaenonnulla
5210-rint-rint aut
5412quamdamquandam
5615hincheic
 18possesposse
 18hujashujus
616constabit)constabit
6320. Ex quibusdele (ex)
6711eaex
688obsiden [...])obsident,
6924veluti(veluti
 24remoriotibusremotioribus
774auditusauditus)
 7aestimaturaestimetur
7810praespectusprospectus
 ult.chirochocaechirothecae
7921percipianturpercipiuntur
8211nequeatqueat
8313praefactispraesectis
 14celanturcaelantur
8415heptaphonoheptaphona
873levemlaevem
8826quemdamquendam
9030GatoptricorumCatoptricorum
918ad perdele (ad)
 12producta,dele (,)
9610GriteriaCriteria
991propriipropriis
10316desterminaridisterminari
1079etiametiam
10826portanportam
10917leve,laeve
11015, ad; Ad
11114e [...]queeaque
 22;,
 23;?
1121 [...] [...]
 7sinsussensus
11317aliuidaliud
11411interveniemtibusintervenientibus
11619causone,dele(,)
1204tanquamtanquam
 7tractanttractent
12316manaremanar [...],

Religio Laici.

OPerae pretium visum est, Coronidis loco, gra­vissimam Quaestionem subjicere. Quid nempe mediis diversarum universo Orbe militantium Ecclesiatum▪ Terroribus, Laicus de Religione optimâ statuerit? Nulla enim non spira­re minas, nulla ferè extra Pomoeria sua salutem proferri non negare.

Planè liquet, multas pro seculi, & Regionis varietate, in praesens extare, & olim extitisse Fides, sive Religio­nes, quarum nullam utique non tanquam coelitus quo­dammodo traditam asseveraverint Nomothetae; adeò ut hanc in Europâ, illam in Africâ, & Asiâ, aliam demum in ipsis Indiis comperiat Viator; Equidem à Natali solo deducta Argumenta vix ullibi praetulerim, Asia enim Philosophos egregios, Apostolos, & Doctores, Africa in­genia acutissima, & Theologos summos, India Gymnoso­phistas, Brachmannos, Baniamos, & Bongos: Europa tan­dem suos sibi Proceres, Primorésque venditat. Adeò ut verum Dei cultum, Hierarchiam conspicuam, vitae au­steritatem, & compendium ad Beatitudinem aeternam penes Se solos ferè extare contenderint Antistites. Quinam igitur sese extricaverit infoelici solo, vel saecu­lo natus Viator? Praesertim, si ita necessariae & exqui­sitae Veritatis perhibeantur singulorum Dogmata, ut damnentur reliqua; Quâ ratione sibi ipsi prospexerit? Si enim in humanis rebus à medio ad extrema deflectere proclive siet, eò pronior certè circa Religiosum Cultum existimari potest lapsus, quòd tum angusta magis, tum praecipitiis utrinque obsita ad Beatudinem aeternam fe­ratur via; Adeò ut nisi distinctis, perspicuísque Argu­mentis suam probaverit Causam viator, neque pro­priam [Page 128] propugnare, neque diversam evertere Religio­nem ullibi licuerit.

Quia tamen utcunque proficiendum, nisi se totum de­dere, Praesulibúsque suis in Religione quavis subjicere integrum existimaverit, videndum quos viae Indices dent. Atque ita Fidem, vel Rationem ostendent; Quas tamen perplexis adeò involvunt Sermonibus, ut modò hanc eludere, mox illam elidere anxium periculíque plenum foret. Dum hii enim eam tradi Fidem asseve­rant, quam vix ulla à Credulitate satis distinxerit nota; Dum illi etiam Rationem praeferunt, quam depravatam, languidam, & tantùm non extinctam contendunt Ad­versarii, quibus vestigiis insistendum? Quaenam calca­bitur semita? Si enim ex Originali peccat [...], (juxta vulgatam inter nostrates sententiam) Facultates Ani­males prorsus vitiantur, quomodo sola eximetur Fides? Sin verò ex propriâ naturâ, aut saltem ex beneficio Redemptionis in S. Scripturis traditae, integrae stent, cur non sua Rationi vis? Anne quaedam restituuntur, quaedam non item Facultates? Anne ineptè ratiocinari, bellè tamen credere licebit? Recolligendus igitur est animus, & alterutri suae tribuendae partes. Quapropter tum Ratio, tum Fides, tum Oratio ad Deum, seduláque Veritatis investigatio, tum inconcussa de Bonitate Di­vinâ fiducia, innoxiáque vita instituenda est. Unde etiam ad supremum Numen sese impendiò recipiat Viator, ejúsque ex notissimis Attributis Fidei funda­menta jaciens, quem Optimum, & Maximum fatentur omnes, non huic tantùm vitae, sed aeternae consulentem agnoscat Deum; Quem etiam tanquam Patrem Com­munem, & in bonas preces votáque facilem veneretur. Deinde etiam diversas, quatenus licet, Religiones pen­sitans, quae Facultatibus internis Analogae, Doctrinas [Page 129] primo loco eruat; Postea demum de quibus summè conventum est. Atque ita Summi Dei ex omni Virtute Cultum, Poenitentiam, ubi istis excidimus, & praemium, vel poenam post hanc vitam transactam dari ubique com­periet. Adeò ut non unius cujusvis Religionis confinio arctentur, quae ubique vigent, sempérque vigebunt Veritates. Sunt enim in ipsa mente coelitus descrip­tae, nullísque Traditionibus sive scriptis, sive non scriptis obnoxiae. Sunt illae ipsae demum ex quibus Universum hoc administratur, & in meliorem statum componitur; Hasce igitur tanquam Catholicas Ecclesiae Veritates, habe. Nihilo segniùs ea quae sunt Fidei asse­queris. Credi enim posse, & debere quae Veritatibus hiisce non repugnant, (ubi insigne Ecclesiae testimoni­um accesserit) non semel monuimus. Quis enim be­neficii sive divini, sive humani Compos evaserit, qui il­lam prae diffidentia exuerit? Quis non foedi erroris re­us, qui quod intra divinae potentiae ambitum, multáque Authoritate praeclarum respuerit? Sua igitur Fidei stet Dignitas, ubi satis asseritur, ubi satis distinguitur. Du­plici enim sensu accipi Fidei vocabulum observare li­cet. Nempe circa Praeterita, & circa Futura. Quae au­tem circa Praeterita, est Adsensus firmus adhibitus iis quae narrantur, ita tamen ut ab humana Authoritate praecipuè pendeat, & in aliquam relata sit Epochen, & propter circumstantias magis, vel minus verisimilis. Est porro obnoxia, nullíque Facultati per se Analoga, qui­busdam demum finibus concluditur, neque ad omnes satis pertingit. Quum quae circa futura in Deo Fides, à summa Animae Facultate (Hominem utique à caeteris Animalibus distinguente) ortum ducat. Quin & plu­ribus Notitiis Communibus stipatur, quum una sola, (nempe ita fieri posse) Fidei circa praeterita obtingat: [Page 130] Est demum, ubi probè conformatur, Foelicitati cognata, Aeternis haerens, Coelitus Sancita; Hujus enim lumine intuemur, lingua alloquimur, Manu prensamus Deum, haut ulteriùs suffecti, lati, conditi, Fidem demum modo quodam abstracto legare, & tanquam Oratorem ad Dei Tribunal sistere, (nunquam nisi Benedictione aliqua impetrata reversuram) licebit. Huic denique soli ita se redhibet, ut ubi Reverentia, & Amor ac­cesserit debitus, etiam ad fruitionem beatificam sese demittat Deus Opt. Max. Quando igitur promiscuè usurpatur Fidei vocabulum, videndum an circa praeteri­ta, an circa futura fit Sermo. Eâ enim intercapedine distant, ut Fidem circa praeterita dari posse, sine Fide circa futura, & vice versa, passim videre siet. Quaprop­ter tum Adsensum praebemus Historiis, de futura vita parum sollicitis, tum Causas etiam aeternae in Deum Fi­dei, absque omni Traditione facilè invenimus. Ne ta­men in dedititiam illam Fidem nimis propensus sit Via­tor, monendus est, haut omnia promiscuè amplectenda, quae in Historicis reperiat. Quum nonnulla intersint passim quae multiplicem distinctionem, & recognitio­nem postulent; Tum ea Maximè quae ita insolentia, Communíque rerum Naturae repugnantia, ut non nisi praeceps circa illa Judicium ferri possit; unde non leves etiam in gravissimis Authoribus occurrunt dubitationes. Mul [...]ùm enim refert, an quae narrant, ipsi viderint, an ab aliis acceperint, atque ita nexu perpetuo, & in alios (per quaedam fortasse saecula) traducto; Rebus enim gestis, quae ex Facultatibus probè conformatis nosse po­tuerunt percelebres Authores, tutiùs fidendum, quàm iis quae saltem credere è longinquo potuerunt; Praeser­tim ubi serie bene longa, & fortasse in ignobiles, vel Spurios Authores relatâ, quàm plurima pro cujusvis ar­bitrio [Page 131] adjici, tolli, immutari possint. Quid quod iis quae narrantur etiam dubiam nonnunquam praestiterint Fidem Authores ipsi, neque aliter forsan, quàm quod inter plurima verisimilia circa eandem rem jactata, istud prae caeteris arriserit. Adeò ut ostentent non rarò, quae tanquam vera haut comprobent. Sed & hoc quoque advertendum, an ea narraverint, quae neque ip­si, neque ullus mortalium scire potuerunt; Cujusmodi non pauca in mirandis quibusdam Historiis deprehen­das. Porrò, an aliquid ex Authoris Officina ita prodie­rit, ut in documentum edi videatur. Neque enim ad Hi­storicum spectant, nisi quae citra illum commodè sciri ne­queunt. Sed & alia ad Fidem difficilia in antiquis Authoribus inveniuntur: ut detur enim quaedam ab illis affirmari potuisse, quae poste [...]is deinceps traderent; Quomodo tamen hosce ab illis distinguemus, quibus si­ve ialli potuisse, vel sallere voluisse solenne fuit? Dum hii enim insipientiâ, temeritate, superstitione, vel odio, aut amore seducti, facilè decipiebantur, illi ex officiosis, in Dominos suos, vel piis (si Superis placet) Mendaciis, sive adula [...]i, sive juvare, sive nugivendos agere conati sunt, tota intervertebatur Veritas: Ita ut undiquaque sese in Casses induerint Lectores. Vix ul [...]os enim in­veneris, non ad creduli [...]atem p [...]onos, ubi Cultus Reli­giosus inde urgetur. Audax quippe facinus, Fabulam in utile aliquod Exemplum editam, (non sine Capitis discrimine) subsannare, vel explodere. Sed conceda­mus tandem ea omnia quae à Magni Nominis Authori­bus produntur (quantumvis mira, prodigiosa, & tantùm non [...],) vera fuisse; haut tamen tuae Veritates fu­erint, sed eorum, quibus ista ex Facultatibus probè conformatis, nosse contigit; Neque igitur ut vera in seipsis sint, (quod solus tamen novit Deus) tibi haut [Page 132] aliter quàm ex Authoris Fide liquebunt. Et proinde verisimilia tantùm fuerint; quum de objectis extra Facultatum tuarum ambitum sitis, judicare nequeas; Adeò ut immane quantum inter Scientiam, & Fidem illam quae in Adsensum venit, hiet Chasma; Atque utinam heic tandem satis tuta statio: Minus pernicio­si enim inde sequerentur Errores. Sed & unà cum Traditionibus suis, Judicium circa Consectaria quae inde elici possent, ita obtrudunt nonnunquam Historici, ut neque hiscere fas sit. Quum tamen ubi de praemis­sis conventum fuerit, haut ille olim rectiùs senserit, quàm in praesens Sapiens rerum Aestimator; Nihil enim refert in iis quae ad rectam Rationem spectant, an Sem­pronius olim, an Robertus modo ita se gesserit, vel quis in Foro sit Actor. Ubi consimile adducitur Testi­monium, idem intercedit Jus: Scilicet, ut Scenam com­mutes, fabula constat. Hoc igitur ubique animad­vertendum; ut quid tanquam Historicus, quid tan­quam Criticus scripserit Author, in animum inducatur. Licet enim perantiquae alicujus Historiae falsitas vix ul­lo satis redargui possit Testimonio, in Porismata tamen inde deducta, Censoriâ (ut ajunt) virgulâ uti, & Au­thoris sententiam refellere, vel quidem rejicere licebit; nisi ubi ita anceps fuerit Argumentum, ut in nullas facilè transierit partes viator. Miserè enim actum esset cum humano genere, si utroque modo imponeret Historicus. Quod tamen saepius factitatum, novit proculdubio qui omnia novit, D. O. M.

Quapropter in Fidem circa praeterita, & emergentes inde Doctrinas, integrum humano Generi condonari Jus existimet Viator; Adeò ut sive ex circumstantiis aptis citò crediderit, sive parum idoneis ambegerit, aut ex nullis, vel prorsus ineptis Historiam unà cum Con­sectariis [Page 133] suis respuerit, nihil nisi ex rectae Rationis di­ctamine factum apud se reputet.

Licet igitur in Historia Romana ad Cannense praeli­um Populum ab Hannibalis Exercitu Cladem accepisse nullus dubitaverit; Ubi tamen de Causis, Effectibus, Stratagematis, Erroribus, &c. Sermo est, par omni Homini in aeternum decernendi competit ratio. Ita Raptum Lucretiae ocyùs, Bovem tamen loquutum fuisse tardè crediderit Viator.

Ex quibus patet, non ita levis negotii, aut tumultua­riae operae esse ipsa verisimilia, quin, ut ita sint, pluri­ma desiderentur; Haut quippe satis fuerit, Historiam per multa saecula obtinuisse, nisi Media Cognitionis suprà allata intervenerint: quae cum obnoxia, ardua, & in recessu posita sint, nullâ posteris saeculis satis con­signabuntur notâ; Ut quàm temerè Canones Veritatis ex vulgaribus Traditionibus struantur, heic videre li­ceat, quum multis modis falli Viatorem, nullo modo satis erudiri contingat. Neque enim ubi Conditiones intermediae unde Facultates cum objectis debitè confor­mentur, omnino desunt, Veritates Syncerae erui possunt.

Sed quia non humanae solummodo, sed Divinae etiam, Revelataeque (si credere fas sit) inter exteras Nationes, ipsósque Indos, sive Scriptae, sive non Scrip­tae extant Historiae, Quid de illis sentiendum? Anne negligenter habendae? Praesertim, quum nulli Regioni, vel saeculo ita se obliget Deus, ut non sua edat alio­versum miracula. Ita igitur fieri posse credat Viator, quae divinis Attributis non repugnant, & in bonum aliquem finem patrantur; sed ut infecta fuerint, haut minus inde de Omnipotentia, Bonitatéque Divina constare. Porro, unà advertendum, an in Contextum irrepserint Dogmata, accesserint Interpretes. Neque [Page 134] enim suspicione vacant, quae ad novum aliquod sive Imperium, sive Religionem stabiliendum assuuntur miracula, appenduntur Expositiones, & Commenta­ria.

Ubi igitur inter diversas quae sibi solis Dei vendica­verint Verbum Ecclesias, sive Coetus, Codicem illorum Sacrum (quocunque nomine insigniatur) in Manus sumpserit Viator, videndum, (utì nuper diximus) quid Rationi rectae, probae scilicet Facultatum Conformatio­ni, quid Fidei porro circa praeterita existimetur con­gruum ut de utrâque scorsim statuat. Atque ita Euro­paeus noster prae caeteris conspicuas tum Antiquitate, tum Authoritate eximia S. S. Judaeis, & inde Genti­bus traditas inveniet. Quibus idcirco in omnibus quae olim gesta praedicantur (ex Ecclesiae Authoritate) Fi­dem consummatam adhibere potest. Quantumvis enim de Libris magis & minus Canonicis lis sit, quòd inter­polata, vel dispuncta quaedam contendant nonnulli; Quòd Textus Originalis, maximè verò Hebraicus, mul­tiplicem patiatur sensum; Quòd Authores varii, quin & alicubi discrepantes; Quòd ab interpretatione Ec­clesiae, ex qua primo Historiae, Prophetiarúmque mana­vit fides, discedatur; Testimonio tamen Antistitum, Autho [...]úmque Celeberrimorum usus, haec omnia ita con­ciliari posse credat, ut nihil inibi factum, quod extra po­testatem Dei (modò intra voluntatem ejus) existat. Verùm enimvero eâ lege, ut de consequentiis eorum quae etiam à Mundi primordiis gesta narrantur, cog­noscendis, statuendísque commune intercedat jus; Et quum penes Ecclesiam Historiae Fides, penes humanum Genus judicandi restet libertas. Certè mira admodum in S. S. plusquam in reliquis omnibus Historiis tradun­tur, sed quae non retundunt Intellectum, sed exer­cent, [Page 135] vel acuunt. Sed de hiis viderit Ecclesia; Quae enim (illa tacente) haut rescivissem, citra illius Testimonium, haut credidissem unquam.

Quapropter operae pretium fuerit penitiùs disqui­rere, quid tandem in Sacris Scripturis sincerum, incon­troversúmque Dei verbum audiat. Neque enim aequa­li Authoritate praeditum quicquid in S. S. continetur, dixerit vel ineptissimus sacerdos; Quum ut Conscele­ratorum, Mulierum, Bestiarum, quin & ipsius Diaboli verba in S. S. tradita, mittantur, haut disertìm quidem vel optimorum hominum dicta ubique divinitus in­spirata perhiberi possunt. Quum & humano more loquentes ipsos Apostolos, & Prophetas, vel ex ipso­rum Confessione deprehendere liceat. Quid igitur in S. Bibliis tanquam ipsissimum Dei Verbum, quid por­rò ad salutem maximè necessarium disquirendum manet. Quo loco (utì suprà monuimus) occurrent primo cer­tè Veritates nostrae Catholicae, quae tanquam indubia Dei effata, & in Foro interiori descripta, secernendae, re­ponendae fuerint, ut quid deindè supersit, exploratum habeatur. Atque ita praeter Historiam Hebraeorum miracula plurima inter illos edita, Prophetias, Ritus, Sacramenta, Ceremonias Religiosúmque Cultum Gentis illius (praecipuè) non exigua consurgentia mo­le reperiet. Set eo fine tradita certè, (si ritè intelligo) ut Veritates quas Catholicas vocamus, magis inde illu­strentur, signentur, sanciantur. Quae enim illuc non vergit suis Ambagibus, Mysteriísque soluta Doctrina? Quodnam non huc spectat Mysterium? Quid tandem nisi Amor, Timórque Dei, Charitas in proximum, Poeniten­tia, Spésque melioris Vitae, ex Dei misericordia in hu­manum Genus suadetur? Huc usque igitur conventum est. Caeterùm unà cum istis, promissiones, Foederâque [Page 136] quaedam particularia, Arcanas, Parabolicásque Allusio­nes, quin & concisas quasdam vel hiantes Intellectúque difficiles sententias urgeri perhibebis. Esto. Sed quae ubi ab Argumento isto recedunt, vel ex Authoritate praemissorum suaviter asserenda, vel suo loco, saltem finienda. Adeò ut nisi ex Textibus inter se collatis, cla­ra evadat Expositio, vel ad sobrietatem sapiendum, vel ad disceptationes confugiendum fuerit; Et cum illo qui sensum verborum distrahit, vel secus intelligit, lucta ineunda. At tum, si Controversiae (in iis quae ad sa­lutem necessaria) locus, quis modus tandem dabitur, vel finis? Praesertim ubi exterae sese implicabunt Ec­clesiae, & de Miraculis suis, Prophetiísque traducibus nostram implorabunt fidem, Magnalia, Mysteriáque sua popularia jactantes. Quin & ita fieri posse ubi in Dei gloriam cesserit, contendentes. Anne haec amplecten­da, illa rejicienda, praesertim ubi non dissimilis valde praetexitur finis? Sin verò gestorum utrinque, sideíque postulatur ratio, qui Testes tandem, quis controversia­rum constituetur Judex? Anne omnes compellandi? Sed, proh, quantum inde sulcabitur Pelagus? Nonne quaevis lingua ediscenda, & totus peragrandus est Orbis? Nonne Scriptores omnes evolvendi, & Cathedra, Scri­niúmque omne persc [...]utandum? Nonne saeculum omne lustrandum, Fidésque quaevis expendenda? Nonne Expositiones omnes comparandae, Contradictionêsque reconciliandae? Cui tandem ad ista perficienda, Inge­nium, Otium, Divitiae, Vita suppeterent? Praesertim, quum immensum opus aggredienti, praeter animum deficerent omnia? Plurimis interea in Provincia pro­pria, nedum Patria communi incompertis. Quapropter nisi indefesso opere ad ubivis gentium controversa di­gredi, satius duxerit Viator, ad Veritates Catholicas r [...] ­vertendum, [Page 137] indéque ad Tribunal Divinum fidentêr sistendum fuerit, donec Terrores abjecerit, Gratiám (que) Dei salutarem impetraverit. Mitiùs enim nobiscum egit Deus O. M. quàm ut frustrari passus sit Animam quae resipuerit. Nonne dura enim humani generis sors esset, si & scitu difficilis, & transitu lubrica esset ad Beatitudinem via? Satis igitur fuerit, quae ad salutem aeternam necessaria, factu ardua, (sed perpulchra certè, Animísque illustrioribus digna) non cognitu utique difficilia, vel in recessu posita. Constat nempe ubique Providentia Divina. Tu, modò quod in te est, praesta: Coeptis Deus annuet. Ne (que) te sollicitent valdè Scho­larum Controversiae, quas nulla satis diremerit aetas; Sed abundè tibi prospectum arbitrare, quòd undecunque veneris, quocunque iveris, Veritates nostras Catholicas asseri comperies, non ad posteriora tantùm saecula, sed in aeternum revocatas.

At unà cum istis absurda, horrenda, in [...]pia pas­sim in exteris Nationibus committi dices; Neque ulla (licet in illibatissima Ecclesia) ita tradi, quin plurima insuper postulentur. Concedimus. Verùm eâ le­ge, ut atten [...]è, & haut ultra facultates sapias. Quae demùm ex Rationerecta, & Consensu Vniversali eruta, ab iis quae per auditionem distinguas; ut dubia quaevis ad Methodum in nostris Zeteticis, Capitibúsque se­quentibus traditam reducas. Atque ita nisi omni Pe­cude, & Bruto quocunque (suo in Genere) infoelicius contigerit Ingenium, evades. Si enim quae virenti pascuo Oves inutilibus noxiísque dimissis, salubres tantummodò decerpunt herbas, Tu quidem, uberi laxo­que Divini Numinis Cultu, haut alia perceperis quàm quae ex usu fuerint. Quo pacto etiam non privata so­lummodò, sed publica servabitur Pax, Patêrque Com­munis [Page 138] invocabitur D. O. M. Neque enim alia sapientia instructos, diversis in saeculis Regionibúsque agnovit suos D. O. M. Neque alia demum pietate (saltem publicâ) servavit; Adeò ut sive Antiquitatem Eccle­siae alicujus ostentanti, sive Novitatem exprobranti, re­spondendum sit, neque Doctrinam Veritatum Catholi­carum ullibi novam, vel Ritus ab omni aevo veteres fu­isse. Quin ut plura praedicarentur, Auditorem illis solummodo stare potuisse, quae tutò crederet, quae sano modo intelligeret.

Verùm enimvero, quid tandem de Idololatriis, exe­crandísque Ethnicorum Sacrificiis censendum? Nonne unà cum eorum Religioso Cultu, Mystísque abdicanda? Omnino. Dum tamen in Idolis ipsis aliquam sive Bo­nitatis, sive justitiae particulam coluere, mitiùs fortasse insaniebant. Ita in Marte Dei providentiam circa Bellum, in Venere circa Generationem, in Mercurio circa Mercaturam fortasse agnoscebant. Quod enim de Fabulis Deorum suorum ut plurimum invulgatur, ita à quibusdam intellectum comperio, nempe ut mori­entes Heroas Sideribus donarent, Sidera ipsa sub corum Nominibus recolerent Ethnici; Eâ lege tamen certè, ut Superos nedum Medioxumos, parvos, Patellarios, In­ferósque Deos in Dei O.M. gloriam observaverint. Quid quod Dei Nomen Hominibus praeclaris, immo etiam & Imperatoribus pessimis (dum heic agebant) olim tributū? Ita ut haut aliter ipsos Deos aliquādo inter se distinxe­rint, quàm quod hii vivi, illi mortui. Sed de hiis penes a­lios judicium sit. Saltem operae pretium fuerit investi­gare, quid sapiens, piúsque Dei O.M. Cultor, etiam mediis superstitionibus Ethnicorum olim praestare po­tuit. Equidem, cuivis Romano, Deorum luxurianti numero posthabito, ad Deum O. M. sese toto corde [Page] conferre Barbaricis Ritibus sepofitis, Virtutem ex Phi­losophia, Religione, Legibúsque tum ediscere, tum co­lere, Expiationum solennibus praetermissis, ex Conscien­tia probè instructa, scelerúmque horrore, Poenitentiam intus agere, Denique Inferorum suorum Fornicibus ex­cussis, praemium, vel poenam post hanc vitam transa­ctam, pro Dei beneplacito alicubi statuere, integrum fuit. Neque enim ad ea omnia quae sub Religionis No­mine exhibita, iisdem Sacramentis astringebatur Popu­lus, sed quaedam remissiùs jussa. Ita ut in Religioso Cul­tu, haec Gregi Populóque, illa Mystae Pontificíque com­modiora existimari possint. Cujus census etiam pluri­ma; Nempe se solos Dei Interpretes consuli debere; A­pud se unicos Religionis Arcana servari; Eorum ope (nec aliter) Numen propitiari posse; Nisi illis decernentibus, quibus Hostiis, quibus diebus, ad quae Templa sacra fie­rent, & unde in eos sumptus, pecunia erogaretur, haut statui posse; Auspicia, Auguriáque sine illis sinistra, tri­stiáque futura; Apollinis Vatum libros haut explicari posse; Hetruscorum Disciplinam frustratam iri; Confar­reationem, Conjugialia, aliáque Sacra, quin & ludos, spe­ctacula, &c. nisi illis instaurantibus haut ritè celebrari posse. Quibus ex artibus (utì etiam statis, solennibús­que à Pontificibus indictis Ceremoniis) Religioni Maje­statem, sibi ipfisque haut contemnendum comparaverant lucrum. Dum à Virtute tamen ad Ceremonias, Ritús­que animum avocare illis in more fuit, [...] supersti­tiosique potiùs, quàm boni probíque evaferunt homines. Sed & hoc pejus, quòd quum sola ex poenitentia novum cum Deo foedus iniri possit ad Februa, Expiationes, Lu­strationésque suas, nonnunquam etiam ad Victimas, Sa­crificiáque opima quae abligurirent, opus ab iis tradu­ctum; Se Intercessores Deum versus futuros inde sponden­tibus, neque aliter placari Numen posse.

[Page 138]Attamen si Veritatibus Catholicis solis steterit Popu­lus, aliquid saltem Religioni deperditum iri conten­dent. Fortasse. Sed nihil certè vitae sanctimoniae, aut Virtuti; Quâ tamen ita colitur Deus, ut quae ad ejus amussim maximè dedolatur, Religionem optimam dix­erim. Quid quod ne (que) beatioris à Morte status ex mi­sericordia divina affulgens in Foro interno spes inter­cludatur iis, qui Ratione recta utuntur. Qui namque à parentum semine ad secundam imprudens in utero Materno transiit vitam, ab ista jam tertiâ (tot enim jamdudum agit Viator stationes (in novam, eámque meliorem vitam provehi posse, facillimè colligat. Prae­sertim, ubi ex hisce quae mutuò subortae sunt vitae vici­bus observare licuerit, tum dari in recenti quavis illu­strius aliquid, tum regeri ubivis crassum quiddam, & elementare, putà uterum, secundinam, &c. Adeò ut do­nec gravantes, turbidíque omnes dimittantur sive Affectus, sive Humores, & ipsa tandem relegentur E­lementa, ulteriorem vitam, ulteriores etiam (quae sub­inde ex Morte ponat) exuvias superesse statuat Viator, Animámque humanam haut satis liberari, aut in pro­prium adduci arbitrium, dum aliquid semper expedien­dum manet. Tametsi ubi Amor Fidésque debita accesse­rit, Animam à recrementis, sordibús (que) suis purgatam Deo O.M. pro benignitate sua immensa totam sisti, Bea­titudiné (que) aeterna illico donari posse, nullus ambegerit. Qui interea plura hoc in Argumento desiderat, Cap. de Possibili, L. de Veritate consulat.

Sed Antistitibus saltem, Sacerdotil ús (que) haut levi detri­mento esset. Sed non ita certè, quin tum Hierarchiae sua veneranda authoritas, & stipendium, tum Sacerdoti, Sa­crificulóque minimo, suum obtigerit munus. Dum e­nim aperiendi, vel claudendi Templa; Dum Depreca­tores [Page] publicos Versus Deum agendi; Dum populum veris sacris initiandi; Dum Conciones è suggestis e­dendi; Dum peccatorum remissionem ex vera poeni­tentia denuntiandi; Dum consolandi aegrotos, & sepe­liendi mortuos, oblationésque suas recipiendi penes illos jus esset, suo prorsus eminerent singuli loco. Mo­dò de hiis solummodo cautum sit, Ne Attributa falsa Deo O. M. affingant; Ne plures Deos statuant; Ne in­ternum verúmque Dei Cultum ad externa nimis revo­cent; Ne salutem aeternam in iis quae multum contro­versa collocent; Ne Peccatorum Remissionem facilem nimis jactent; Ne supplicia quàm quae Culpae, delictôque paria, idoneáque remetiantur; Ne ultra facultates sa­piant. Secus quippe si fecerint, imponent; sed in hiis praesertim quae circa peccatorum condonationem soli Misericordiae Divinae servandam. Neque demum levi negotio, aut [...]n aliis nimis rejecto, nedum conductitio opere, aut citra poeniten tiam altè in Animo defixam remissa iri peccata spondeant Mystae, quum in Dei Tribunal sese ingerant, Thronúmque occupent, inscruta­bilia ejus judicia in suum abripientes jus. Est enim Naturae sive Providentiae divinae si non summum, atta­men universale maximè parabiléque Sacramentum, Poe­nitentia. Quo utique ita conciliatur Deus, ut pecca­torum condonationem inde polliceatur olim signétque Mysta; Caeterùm eâ lege, ut ad volutabrum revertens, denuntietur reus, nulloque ex remedio satis juvari, qui eodem saepius tenetur Crimine; Adeóque particulares vel cautè adhiberi, vel omnino intermitti forsan debere Absolutiones, donec de tota constiterit vitâ. Quo pacto tantum aberit, ut ex Veritatibus Catholicis aliquid verae decedat Religioni, ut severa magis magisque [...] inde succrescat [...] neque tandem vel Fidei testimonia, [Page] vel Ritus, Ceremoniaeque decentiores (utì saepe dixi­mus) elevantur; sed omnibus in Deum collatis, tum internus, tum externus stabilitur Cultus.

Ex quibus etiam nisi ad Deum detur aditus, haut satis quidem viderit Viator, quomodo in Mundi Creati­one Attributis suis constiterit Deus. Quum enim praeter Deum O.M. rerum in Chao suo delitescentium Autho­rem habemus nullum, quorsum nisi bono fine editae? Scilicet ut in illis, pérque illas celebretur, non ut nobis, nedum sibi ipsi fraudi essent. Ut varia igitur adinve­niatur [...], ut Religionum veluti Animalium de­tur diversitas, in hiis tamen omnibus sapit Deus. Ne­que enim falsus est in Operibus suis, sed eodem intui­tu priora, posterioráque lustrans saecula, omnibus prospi­cit, quae hodierno die aequè ac quae ab ipsis Mundi pri­mordiis gesta, eâdem destinans providentiâ, eodem gu­bernans consilio. Omnia scilicet maturat non minus olim Mundi Redemptor, quàm in praesens Creator, & Opifex. Licet igitur Causarum hinc inde agentium seriei subjecerit omnia, quaedam tamen ab aeterno im­mota voluit. Ita ut quocunque tandem cardine ver­tantur Res, haut tamen vel obteri materiam unde earum existentia, vel exui tempus quod earum mensura, vel re­jici locum quo earum situs, vel immutari Confilium unde earum Ordo, satis liquet. Frustrà igitur in Deo novum aliquid requiras. Inter se enim ut reciprocentur om­nia, haut aliam tamen induunt vicissitudinem, quàm un­de procuretur totum.

Quae semel igitur in Tabulam istam ingentem in­feruntur, in illa insunt, partésque ejus necessariae eva­dunt. Ex Universi enim materia fabricantur, ex Sum­mo Authore existunt, juxta rationem totius in aeter­num mansurae, dum eadem quae illos erexit Providen­tia [Page 143] servat, continet. Haut igitur quae aliquando fuêre, nō omnino erunt. Caligantium enim ut effugiant oculos, in seipsis constant, non nequicquam producta; Verùm si ex eâdem Providentiâ diriguntur omnia, quorsum acu­men nostrum inquiet Viator? Neque enim aliter se habere potest quod olim ita statutum. Prorsus; At­tamen, si in istis quoque Humanae Voluntati suppetit locus, frustra non erit quod inde administratur. Licet enim ultra Causas primariò & per se non feratur Pro­videntia Divina, vel ultra effectus proprios Causae; Quia tamen inter Causas meritò accensetur Voluntas humana, suam utique sortietur operationem. Optima enim, & necessaria quaevis ut jusserit Deus, quaedam tamen humano Ingenio permisit, ne otiosum scilicet, aut deses esset insigne Opificium. Usque quo tamen pertingat Voluntas, ex discursu suo exagitare plerum (que) solent Doctores. Sed irrito conatu. Est quippe ex sensu interno aestimanda: Quemadmodum enim non idem Intelligentiae gradus, ita fortasse neque Voluntatis (praesertim ubi obstructa fuerit) omnibus obtingit. Ineptè igitur alterutrinque reputantur, quum neque Voluntas Discursum, aut vice-versa per se adsequatur. Hoc certissimum est, in hiis quae ab Arbitrio suo pen­dent Voluntatem immediatè decernere, non ita, ubi aliorum ratio habetur; Variis enim rerum effectibus variae sistuntur Causae, quae ubi coincidunt, haut pro solo beneplacito agit Viator, sed juxta rationem Misti; Suam enim agendi efficaciam, aut sphaeram (ut vocant) Activitatis, vendicant prorsus omnia. Quia porro in Causis à Deo constitutis ipsa ritè connumerantur Astra; Intérque illa, quaedam fixa, quaedam errantia; A fixis, eorum quae semper eodem modo se habent; Ab erran­tibus, eorum quae mutationem subeunt, Rationem prae­clarè [Page 144] duxeris; Quae tandem ut juxta propriam natu­ram operentur, haut tamen inde ita suspenduntur Acti­ones nostrae, quin Voluntati sua restet vis. Ut detur enim omnium quae heic visuntur [...] ab ipsis demandari Astris; Quia tamen non diversa solummodo, sed con­traria gignunt, ista inter se temperandi penes huma­num Genus steterit potestas. Ita si Ignem urendi dote ab Astris praeditum dicas, & Aquam unde ex­tinguatur, eodem beneficio eruas; Atque ita pari le­ge in reliquis, nisi ubi plurima in Compositionem ve­niant, quomodo quod diversum acciderit, novae ac­cedat Causae; Cujus tamen eadem, ratio ubi quod contrarium adinvenitur, applicatum ex adverso fue­rit.

Ex quibus patet, inter necessaria Contraria utique (secundum gradus quosdam) posuisse Deum O. M. ne astringeretur uspiam praeponderêtve invita Vo­luntas Humana, aut Gratiae Divinae deesset Authori­tas. Hinc etiam haut difficile erit (Judicio meo) du­bia circa ista emergentia inter se conciliare. Neque eni [...] sine Providentia Divina Ordo, vel Fatum, neque sine Fato Causarum sub Conditionibus suis ope­rantium series; neque sine diversis Causis diversi vel contrarii effectus; neque sine Contrariis demum extite­rit nostra in opposita libertas. Quidam igitur in Ho­mine voluntarii, quidam involuntarii, sive naturales. Quidam (iíque plurimi) mixti motus. Quaedam etiam ex Providentia particulari, sive Gratia Divina in Foro Interno Actiones. Quod namque fortui­tum videtur, ex eo provenit, quòd nec dum ex­plorentur Causae; Unde etiam quae occulta gliscit, Fortunae ut plurimum tribuitur. Quae tamen nihil est aliud, quàm Causae, vel Causarum aliquot latenti­um [Page 145] resultantia. Ita ut quod huic contingens, illi necessarium videatur. Desinant igitur Deo, vel qui­dem Humanae Voluntati (utì per se agit) Necessitatem, vel occultis rerum Causis Contingentiam tribuere So­phistae; Est enim ita liberrimum Agens Deus O. M. ut proximùm (quod scimus) qui ad ejus Imaginem conditus, subsequatur Homo, Fatum, vel Ordo in rebus (utì leges in Republica) ut detur medium. Cui tamen haut alitèr sese demiserit Deus O. M. quàm ut neque tollatur Systema Naturae, sive Providentiae Vniversalis, vel minuatur particularis, sive Gratia.

Quia tamen hiisce omnibus ferè neglectis, Doctores singuli quacunque veste stoláve amicti, quemcunque Apicem, Cucullúmve induti, nullam nisi ex propria Fide, propriísque Miraculis, aut nullam saltem sine illis adornari patientur Religionem; Si omnem elimi­naverint Doctrinam quae non hac intraverit porta, sibi ipsísque solis tandem claves servaverint, quantam (Deus bone!) invehent Tyrannidem? Praesertim, quum Ecclesiam suam adeo errare non posse glorien­tur, ut nullum ferme Dogma sine Anathematis, ne dicam Capitis periculo rejicere, vel quidem mollire licuerit? Quid tandem? Anne alicui Ecclesiae istam Infallibilitatis notam arroganti, ita semetipsum man­cipaverit Viator, ut reliquas omnes ubi suffragiis pa­res, nedum superiores fuerint repudiaverit? Anne hiisce Miraculis steterit quia ita fieri potuerunt, quum & non fieri potuisse eâdem pertinaciâ contenderint Adversarii? Anne eandem Fidem iis quae audiverint solummodo Scriptores, atque iis quae viderint, adhi­buerit? Vel quia Revelationes à Deo accepisse jactant Sacerdotes, sibi legem confestim dixisse siverit? In­super [Page 146] séne totum ita aliquâ concluserit Eoclesiâ, ut omnes extra illam in aeternum damnatos existima­verit, vel particularem ita statuerit, ut Vniversalem exterminaverit Providentiam? Vel sub Dei O. M. Nomine coluerit Numen, quòd Animas necessariò per­ituras consultò, datâque operâ creaverit, infuderítque? Aut Maximam Mundi partem sempiternis inferorum suppliciis, pro solo beneplacito destinaverit? Isto­rum denique omnium haut aliam quàm ex eorum Fide, sive Traditionibus postulaverit rationem? Aut si al­tiùs r [...]m ordiantur, factúmne satis arbitrabitur, si ex eorum Spiritu dictante, summum (ne dicam unicum) probationis specimen attulerint? Equidem si ex istis, aut istiusmodi Documentis, aliqua con­stabiliri possit Religio, quaenam non Orthodoxa aget? Tune autem ad veram Religionem asserendam, haut a­liis usus fueris Argumentis, quàm quae in falsâ im­ponent? Quicquid igitur occlamitent Doctores Ce­leberrimi, vel Rationi duci obtemperandum, vel in in­explicabilibus oberrandam Labyrinthis. Quin ex paucis iísque perceptu facilibus Doctrinis, Salutis me­dia petenda, si Vniversalem agnoverit Providentiam Viator. Tandem quoque ea omnia quae multùm acritêrque controversa, ad Theologiae Polemicae Can­didatos releganda. Ab quibus utique se haut foeli­ciùs expediverit, quàm ex Methodo nostra; Praesertim quum quae sub Fidei velamine obvertebantur Veri­tates Catholicae (isto modo) tantopere ostendi, asseri, & Deo Patri Communi vindicari contenderit, ut af­firmari inde magis, suísque Natalibus restitui, & me­liùs cum humano Genere actum esse asseveraverit. Ab hiisce igitur se incepturum spondeat Viator, ut quid deinde praeclarum adjecerint Doctores, in animum [Page 147] inducat. Atque ita quum Miraculorum Fides, Ritus, Mysteriáque pro Regionis Saeculique varietate di­versae exigantur; quum acutae circa Traditiones, vel ex illis saltem elicita Consectaria insurgunt Altercatio­nes, haut ullam praeterea quod humano Generi consti­terit Fidei, vel Rationis quidem Normam in iis quae ad salutem aeternam spectant, dari comperiet. Ad quas etiam ita Analyticè reducuntur cuncta particularium Religionum Magnalia, ut vix ulteriorem alicubi sub­stituerit sinem, vel sanissimum omne Theologiae Dog­ma, haut aliorsum tendat in resolutione sua ultima Sanctissimum quodvis Ecclesiae Sacramentum. Ex quo etiam fit, ut quum nihil vel severissimae Virtuti, vel rigidissimae decesserit Poenitentiae, adeò circa salutem suam aeternam ex Dei Misericordia non vacillave­rit unquam, Animúmve desponderit Viator, ut ne (que) auxiliare aliquod ex Fide supplementum temerê recu­saverit.

Ex quibus quum abundè constet, quid proba Fa­cultatum Conformatio ex Consensu Universali san­cita; Quid porro Fides, sive Traditio quaevis Authori­tate Ecclesiae munita inferre possit, ecquis non clarè cernat, quàm utiliter inter se disparentur? Scilicet ne quae ubivis gentium promulgantur, accipiat totas vel rejiciat Doctrinas Viator. Sed ut ea quae sunt Rationis rectae, ab iis quae ad Fidem circa praeterita spectant, distinguens, suas alterutri tribuat partes. Ita quae permista ingratissimè palato sapiunt, per se de­bita quantitate sumpta Sal, & Saccharum condimenta sunt optima. Licet igitur ex Fide quadam etiam im­plicita, ad rectiorem vivendi Normam ita compellatur nonnunquam Grex, ut ex falsa Hypothesi Veritates sincerissimae suadeantur, nihilo rectiùs credit, nihilo [Page 148] scitiùs novit Vulgus. Ita ut Viatorem non moveant ista. Sed quum sublimi sit Animo, Interna ab Exter­ternis, Certa ab Incertis, Divina ab humanis ex Facul­tatibus propriis ubique discriminet. Quin & sere­no inconcussoque animo reliqua despiciat, mediísque comminationibus per totum Orbem diffusis, intrepi­dus suíque compos evadat. De mirandis quibus­dam priorum saeculorum Historiis adeò securus, ut vera sint necne, haut multum suâ interesse existima­verit; Praesertim quum Sacerdotalem Ordinem quan­tumvis circa Fides suas rixosum obstreperúmque, pugnásque non inter seipsos solùm, sed Vicinas Na­tiones serentem, in istis tamen conspirantem inveniat; Ut Authoritatem suam ubique interponant, & tuean­tur; Ut nihil quae docuerint, vel ambigi sinant; Ut ad abstrusos difficilêsque locos quos illi explicent, rei summam revocent; Ut licitissima oblectamenta, quae ipsi non dispensaverint, inhibeant; Ut Coelos sine eorum ope adiri posse pernegent; Ut Anathe­mata, suppliciáque aeterna secus sentientibus denun­tient; Brevì, ut neque hunc Mundum ingredi, neque egredi sine illis satis liceat. Quae tamen haut ita a­sperè accipi debent, ut istorum plurima commodè in­stituta neget Viator, aut debito orbetur Honore San­ctissimus Ordo. Quapropter monendus fuerit, ut piae exemplarísque vitae Sacerdotes passim revereatur; tum ob id praesertim (utì saepius inculcavimus quòd Deum O. M. coli demonstrent; Virtutem sanciant; Homines ob vitia increpent, effrenêmque Vulgi licentiam co­erceant; Media salutis aeternae in Foro Interno de­scripta proponant; Poenitentiam invehant; Deum Re­muneratorem ostendant; Omnia denique in frugem corrigant. Quibus etiam Fidei Canones nihil in op­positum [Page 149] decernentes, utì etiam Leges, Ritúsque quae in salutem Populi vertant, meríto accedant▪ Longè ut ablegentur Simultatum Odiorúmque Causae, unde in se alternis vicibus ita saevit Humanum Genus. Quum enim de Principio, Fine & Mediis (saltem internis) Beatitudi­nis nostrae conventum sit, haut viderit quorsum de ex­ternis quibusdam sive Ritibus, sive Traditionibus ita li­tigetur; praesertim ubi inter plurima quae ex Ecclesiae Au­thoritate (neque aliter certè) piè asciscuntur, nonnihil piè etiam ambigi posse siverint Antistites. Ea scilicet quae ex communibus Rationis Principiis, neque deduxe­rint ipsi, aut ullus Mortalium satis intellexerit, vel quae apertam Contradictionem aliquam implicant. Supra Facultatum Humanarum enim vim, ut multa dari pos­sint, praeter aut citra earum Conformationem debitam, vix aliquid tutò statuere licebit. Sed de hiis satis; Quum quid Viatori Laico ubique sit faciendum, solummodo proponamus; Polemicorum Theologorum scrinia adeò non compi [...]ari patientes, ut sibi ipsis Magnalia, Arcaná­que sua sanctè habeant.

Denique me Animo adeò non optimae Religioni in­fenso, aut à vera Fide alieno Tractatum hunc edidisse testor; ut utramque statuminare in animo habuerim, dum universum commodè exurgat inde Religiosi Cul­tus aedificium, tota Fidei superstruatur Machina. Sed ideo potissimum,

1. Quòd Providentiam Divinam Vniversalem sum­mum Dei Attributum (nulla ratione pro dignitate satis asserendam) vindicet. Neque enim particularis aliqua Religio, vel Fides quantumvis laxa, illam ita tuetur, ut universo Humano Generi (ex Notitiis Communibus, sive Veritatibus nostris Catholicis) consulentem prae­dicet.

[Page 150]2. Quòd probam Facultatum Homini insitarum Conformationem, usúmque doceat. Nulla enim da­tur Veritas Catholica quae non in Foro Interno de­scribitur, vel non illuc saltem necessariò reduci­tur.

3. Quòd incontroversa à controversis distinguat. Qui enim ex austeris tetricísque quibusdam Fidei Ar­ticulis, Catholicis Veritatibus admistis, ita afficieban­tur plurimi sive sagaciores, sive hebetiores Laicorum animi, ut totam simul interverterent exuerêntque Reli­gionem, hiisce saltem Religionis partibus (ubique agni­tis) deinceps stabunt.

4. Quòd Concordiae Communis substructionem agat. Dum enim huc usque de Historicae Fidei Thesibus varia diversarum Ecclesiarum Authoritate fultis mu­nitísque maximè disceptatur, vel mitiùs exagitari possint quae minùs ad rem faciunt, vel arbitrio u­niuscujusque permitti, modò nulla scandali praebeatur Ansa.

5. Quòd Authoritatem, Majestatémque indubiam Religioni, & Hierarchiae inde Politeiaeque conciliet. Quum enim ab indubiâ ista Doctrina nullus subterfu­gii patet locus, omnes severo Dei ex Virtute Cultui, Pietati, Vitaeque sanctimoniae unanimiter studebunt, Odiáque simul cum Controversiis circa Religionem de­ponentes, in mutuum illud convenient Fidei Symbolum, in Religiosam illam recipientur Necessitudinem, ut si aliquâ ex parte desciverint, Magistratui sive Spirituali, sive Saeculari Summum Contumaces plectendi Spiritus competat Jus.

6. Quòd adeò non molliat Religionem, ut ejus se­veritati stimulum addat. Quae namque sub ejus ob­tentu crudiores nonnunquam exhibentur Doctrinae, [Page 151] adeò non corrigunt, emendántque mores, ut minus sibi inde caveant Homines, dum subsidiariâ operâ maximè propitiari Numen, peccata condonari, Coelos recludi confidunt, quae ad suas interim valent partes, haut satis advertentes.

7. Quòd Sacrarum Literarum Fini ultimo Intentio­nîque quadret. Nulla enim (utì saepe monuimus) non ad Veritates Catholicas tandem vergit Salutis Doctrina, nullum non huc collimat (aut saltem collimare videtur) Sacramentum, Ritus, Ceremonia.

REliquum est ut dubia quaedam solvamus quae circa heîc allata moveri possunt. Ac primò quidem Ob­jicientibus me parciùs, nedum frigidiùs vel jejuniùs quàm par fuit, de Religione sua particulari scripsisse, Respon­deo haut ad institutum meum pertinere, ut de Religio­ne aliqua particulari scribam; tum praesertim de Arti­culis illis qui multâ contentione vexantur; sed neque ad Laicum necessariò spectare, ut dirimat illas contro­versias quas nullo satis evolverit aevo. Eóque magis quòd praeter Scriptores Classicos qui venales prostant, do­ctissimos in omni Regione conveniat viros, qui ut opus nullum in publicum ediderint, plurima tamen ad Con­troversiarum solutionem idonea adferre possent. At dicent forsan Nostrates me disertiùs de S. Scripturis loqui debere. Quibus respondeo, Neminem praecla­riùs de Illis sentire, ut qui optimas rectè beatêque vi­vendi vel in aeternum Leges in S. S. tradi asseverave­rim, licet ea omnia singulatim persequi non sit hujus loci. Attamen quia aliae atque aliae (praeter illam quae ex S. S. asseritur) extitêre olim, & in praesens extant [Page 152] Religiones, haut illas ita frustra esse censui ut non 5. Ar­ticulos nostros (scilicet 1. Esse aliquod Supremum Numen. 2. Numen illud coli debere. 3. Virtutem cum pietate con­junctam optimam esse rationem Cultus Divini. 4. Resipi­scendum esse à peccatis. 5. Dari Praemium vel Poenam post hanc vitam transactam) tueantur & fulciant; Immò neque graviùs in Religione aliquâ peccari quàm quòd inepta impiáque plurima hiisce admisceantur; Adeóque monendos esse cujuscunque Religionés Cultores ut Fidei suae Articulos seo sim parent & distinguant, ne eos ita temere cum Catho [...]ici [...] hiisce Veritatibus confundant. Aut si id recusaverint, in animum saltem inducant eas à Fide aliquâ sive Traditione neutiquam pendere: Sed in Mente humanâ à Deo O. M. descriptas, & ubivis genti­um etiam ab omni saeculo ceu veras habitas agnitásque esse & fuisse; Quapropter etiam per se & separatim u­triusque Doctrinae (Communis Rationis scilicet & Fidei) fundamenta jaci debent; Ne ex dissimili materiâ extru­ctum Opus ad aedificiorum perperam coagmentatorum instar labascat tandem & corruat. Praesertim ubi in sub­limem admodum exurgunt molem, aut ad veram cer­támque Normam haut satis exiguntur. Caeterùm an Ar­ticuti hi Catholici ad salutem aeternam consequendam per se sufficiant, adeò non disputamus, ut de Arcanis Dei consiliis piè sentire mallemus, quàm certi aliquid circa ea proferre. Sed & ingentia solatia ex Ecclesiarum Do­ctrinis quae heîc minimè adducuntur capi posse conten­dent aliqui. Fateor; sed quae ad institutum nostrum utique non attinent, cum in Fidei potissimè exercitatio­nem proponantur; Quin & acriter controvertantur, ne (que) ullo satis nisi Revelationum nobis ipsis immediatè facta­rum testimonio probari possint; ut taceam haut constare, num ex plurimis quae hunc in sinem à Doctoribus adjici [Page 153] solent, magè probus vitaeque integer evadat homo. Quod tamen summum Optimae Religionis indicium criteriúm (que) dixerim. At causabuntur saltem nullum ex Veritatibus nostris Catholicis disertim ostendi sive modum sive medi­um, unde peccatorum Remissio fiat. Sed & hoc quoque ad Argumentum nostrum non spectat; Quia cuncta Dog­mata unde arcana Dei consilia patesiant, à Fide potiùs quàm à Communi Ratione ortum ducunt. Ut haec igitur è Fidei principiis evincenda sint; Quum ex Communi Ratione nihil aliud occurrat quàm verè poenitentibus ex ingenti Dei erga peccatores misericordia remissa iri peccata; Neque ulteriùs quid piam solidè nisi ex Reve­latione (ut suprà) nobis ipsis factâ, (aut saltem Ecclesiae Authoritate) astrui posse. Sed & tum Praemii tum Poe­nae consilia vel causas intimas occultis Dei Judiciis lu­benter permittimus, ut qui satis habeamus nosse Deum poenas peccatis pares remetiri; dum Praemia non pro in­ternarum Animae nostrae Operationum, vel internorum Operum ratione solummodò, sed pro immensâ suâ boni­tate & misericordiâ largitur. Demum hoc etiam ad­vertant, num facilis illa Condonationis peccatorum ex Fide quâvis (quantumvis laxâ) ostentatio, severam illam Vir­tutem ex quâ Dei consortio digniores reddamur, pro­moveat. Cùm ex spe Veniae promiscuè Gregi (tùm ex fide solâ alicubi) factâ procliviores in peccata ruere ho­mines passim videre sit. Quae in Civilibus haut secus ac in Divinis Legibus observare licuerit. Si enim quae de Civium delictis cognoscit Judex; passim in vulgârit dira quidem & horrenda ut sint homidicii, furti, adulterii, & falsi testimonii Crimina, se tamen à Benignissimo Prin­cipe impetraturum ut (modò poenitentia simul adhibea­tur) à criminibus suis absolvantur, nonne plura ita patra­ta iri scelera illicò conjecerit Viator? At dicent, in despe­rationem [Page 154] adigi peccatores posse, ubi Dei Misericordia in humanum genus non satis inculcatur. Verùm enim ve­rò si poenas pro delictorum dimenso solummodo irrogare credatur Deus, haut ita in desperationem transversi ex eorum Doctrinis agentur homines; Quum se plecti po­tiùs quàm Justitiam Divinam non expertos fuisse in me­liorem partem accipiant, ut qui haut alias poenas ab illis olim exacturum Numen, (praesertim ubi deinceps Cri­minum verè poenituerint) pro misericordiâ suâ piè apud se reputent; Quapropter sobriè atque intra terminos de suppliciis futuris decernant Antistites. Nisi ubi da­tâ operâ vel elatâ (ut aiunt) manu in Deum peccave­rint homines, quin & se ita peccaturos vel in aeternum (etiam invito Numine) voverint. Hujusmodi enim pec­catoribus (si qui fuerint) nullum grave nimis aut atrox supplicium vel ex communi sententiâ denuntiari po­test. Ut horum igitur longê diversa ratio habenda sit, atque eorum qui ex humorum motu, pondere vel irrita­tione labe aliquâ universo humano generi (pro Belluinâ Naturâ in illis luxuriante) communi sese commacula­verint. Sed haec ex Communis Rationis principiis tan­tummodò deducimus. Si quae insuper occurrant Dubi­tationes, eas ex Scriptis nostris (ubi attentè leguntur) solvendas relinquimus; Nihil heîc interea contra Fidem aut Bonos Mores à nobis ultrò scriptum esse profitentes. Omnia tandem Ecclesiae verè Catholicae judicio submit­timus.

Appendix ad Sacerdotes de Religione Laici.

SI tamen cujusvis Religiosa ordinis in quacunque Mundi plagâ obtinentes Sacerdotes (universos enim provoco) ea quae heic attuli improbant, mé (que) subinde ceu Laici personam non satis pro dignitate sustinentem redarguunt, illi quidem circa haec Quaesita sententiam suam ingenuê ex­ponant, ut tandem dirimatur Quaestio, annon ex hiisce Divinae Vniversalis Providentiae princi­piis incaeptanda stabiliendáque potiùs sit Ortho­doxa Religio, quàm ex eis Fidei thesibus, quae à Revelationibus quibusdam particularibus in ali­quâ orbis regione particulari (ceu olim factis) de­ductae, arcana Dei consilia ita posteris vel in omne aevum patefacta esse supponunt, cum nihilomi­nùs earum praecipuae partes à Scholis passim acri­ter saevéque controvertantur. Adeò ut quantum­vis Thesium illarum in Theologicis egregius esset usus, annon fateri tamen necessum sit priorem potiorémque incontroversis, quàm cotroversis Principiis deberi locum. Ne (que) Veritatū Catholica­rum seriē Revelationibus suis particularibus inter­vertere conentur Sacerdotes, sed id potiùs dis­quirant, an ex Revelatione quâvis particulari Fi­dei Dogma aliquod tutò statui possit, quod non etiā citra illā facilè amplectatur prudens Laicus.

I. An alius verus, ac idem Optimus Maximús (que) Deus, aut Pater Communis ab omni humano genere rectè vo­cari possit quàm qui Providentia Vniversali utens, cunctis hominibus ita consulit, ut unà cum appetitione statûs ae­terni beatioris, quam illorū animis indidit, Media porrò quaedam communia, commoda, efficaciá (que) ad statum illum consequendum subministret? Annon falsi porrò Dei [Page 156] cultûs crimine teneretur Laicus, alium, quàm qui Provi­dentiâ Vniversali utitur, colens Deum? Annon laesae eti­am Majestatis, Bonitatisque Divinae, ipsiúsque Atheismi reus esset, qui Providentiam hanc Vniversalem destituerit vel exterminaverit?

II. An Providentiae hujus Vniversalis in iis quae ad salutem aeternam attinent, vestigia alia communia per totum terrarum orbem ab omni saeculo patuere, vel pa­tent, quàm in quin (que) supradictis Articulis, scilicet, 1. Esse supremum aliquod Numen. 2. Numen illud coli debere. 3. Virtutē & Pietatē unà cū fide in Deū, amore (que) ejus intimo conjunctā, esse praecipuā partē Cultûs Divini. 4. Resipiscen­dū esse à peccatis. 5. Praemiū vel Poenam post hanc vitā dari.

III. An aliquid quinque illis Articulis addi possit, unde magis purus, castúsque exhibeatur Deo cultus, aut magis integer vitae, probúsve evadat homo, ubi Articuli illi ritè explicentur, & in suam ultimā latitudinē perdu­cantur? Annon is optimus porrò Religionis finis & usus?

IV. Annon ea quae ex Authoritate SS. Codicum (ut vocantur) quovis saeculo vel regione receptorum hiisce addi solebant, vel solent, sint suâ in Origine suspecta, involuta, & controversa, quin & à Coetibus illis, quibus aliae placuêre Fides, toto genere rejecta, utì quae nullâ Demonstratione necessariâ sulciantur? Tametsi enim in­dubium sit Axioma, Deum Summum veracissimum esse, quin neque fallere, neque falli posse, quî tamen mutuò probabunt diversi in diversis mundi partibus sive Legislatores, sive Sacerdotes, 1. Deum Summum proprio ore, vel (juxta aliquos) Angeli aut inferioris alicujus Numinis ore lo­cutum fuisse. 2. Vel sermonem illum in memoriâ eo­rum servatum, aliísque subinde fidelitèr recitatum fuisse. 3. Vel Exemplaria vera sermonis illius posteris consig­nata fuisse, adeò ut nihil ex Amanuensium vitio vel [Page 157] incuriâ sequentibus saeculis superadditum, demptum, vel immutatum esset. 4. Sermonem illum particularem par­ticulari Legislatori vel Sacerdoti factum, non tantùm ad omnes alios Legislatores vel Sacerdotes necessariò specta­re, sed & ipsos Laicos ita ubique obstringere, ut ad novas, & ante id temporis incognitas, Leges, vel nova Fidei Dog­mata acceptanda inde impelli possint; Praesertim ubi à Rectae Rationis principiis desciscere vel decedere eam ob causam cogerentur. Vt hoc tamen (observatu dignum a­pud Laicos) intersit, quòd ex eis quae à Legislatoribus coeli­tùs (ut aiebant) edicta promulgabantur, magis aequi concor­désque ut plurimùm redderentur populi, sed ex eis quae à Sa­cerdotibus, vel Oraculorum interpretibus sive Venalibus, sive Nugivendis, magis iniqui saepius discordésque.

V. Annon etiam inter Coetus illos particulares, qui in Codicis alicujus Sacri verba jurarunt, Sectae complu­res & Schismata suborta sint, dum aliae & aliae inter­pretationes sensûs Codicis adducuntur; Quas etiam ita mordicus tuentur quacun (que) ex parte Antistites, ut greges suos in bella internecina compellere, quàm à sententiis suis discedere satius ducant? Cum tamen eorum Contro­versiae nullâ ratione dirimi queant, nisi linguas cunctas ediscere, scriptores cunctos celebriores perlegere, docti­ores etiam, qui non scripserunt, consulere, totum aevum deni (que) in iis discutiendis peragere, cuivis hominum po­tis esset, aut aliquis saltem Controversiarū illarum ex con­sensu communi Summus constitueretur Judex. Sed ne (que) Prophetias suas, vel Miracula ad controversias diluendas temerè heic interponant Sacerdotes. Ut concedatur quippe aliquos (sive prophetas, sive Sibyllas) spiritu divi­no afflatos quondam fuisse, disquiri tamen debet, num ita luculentae tum temporis fuerunt eorum Prophetiae, ut di­stinctam effigié personae alicujus venturae, simul cum No­mine [Page 158] & historiâ ejus perpetuâ, sed praesertim Miracula (si quae ederentur) satis praemonstrata fuisse constet. Sed & ubi haec omnia darentur, an ex Miraculis ita editis ea alicui homini vel personae adhibenda fit fides, ut illum arcanorum Dei consiliorum conscium fuisse, aut potesta­tem conflandi Novam Religionem à Deo Summo habu­isse, tutò satis statuerit Laicus, etiamsi pro numero Arti­culorum in Religione Novâ extantium, Miracula nova singillatim in eorum sanctionem passim patrata essent; Cum vaga quaedam Miracula à Magis & Incantatoribus facta, quin & à praestigiatoribus & Impostoribus populo ostensa fuisse passim testentur Historiae; sed ut nullus Novus tamen Religiosus indè adornaretur Cultus.

VI. Ut detur inter multos, qui extitêre, vel extant Sacros Codices, unum aliquem (reliquis sepositis) indubiè recipi, controversiásque omnes tolli posse, anquiri tamen debere, num Nova quae exinde producuntur Dogmata, humani generis Bono ab Antistitibus promiscuê evulgen­tur; tum ea praesertim quae vel Praedestinationes ad salutem, aut damnationē aeternā ex mero Dei beneplacito inve­hunt, vel quae Crimina ex solâ fide elui posse docent, vel ea demum quae remissionem integram ex Clavibus, sive Potestate divinâ Sacerdotibus traditâ spondent, cum quocunque modo sibi minùs indè prospiciunt homines, utpote qui vel aeternum Dei Decretum tan quam unicam futuri post hanc vitam statûs causam suspiciunt, vel qui salutem suam aeternam non magno negotio saltem (citra ullam ferè Operum suorum rationem) comparari posse confidunt, vel qui aliorum subsidiariâ operâ meritóque usi, quae ad suas spectant partes destituunt & negligunt, vel qui saltem remissa iri peccata ex Sacerdotum Absolutione in animum inducunt; Cum hoc pacto non solùm Provi­dentiam Divinam Vniversalem in quorundam saeculorum [Page 159] & regionum angustias conjici, sed & Virtutis severitati, ac Religionis Castitati quàm plurimùm adimi, quin & odia rixásque immanes inter greges seri passim observare liceat, tametsi fidei eorum Dogmata cautè tectêque (quantum fieri potest) edisserantur. Cum id ingenii hominibus ingenti spe Misericordiae lactatis obtingat, ut suaviùs inde peccent, quin & peccatis illis, in quae bru­tali quâdam propensione feruntur, eò magis indulgeant, de Legum observantiâ minùs solliciti. Adeóque ut conce­datur, Dogmata Fidei supradicta vera esse, num ita bona utique sint, ut Deus Pater Communis ab omni humano genere eo certiùs agnoscatur, vel severa Virtus pietásque magis indè sanciatur (nisi restrictio summa adhibita sit) meritò exagitari posse.

VII. Annon meditationibus piis, sermonibus sanctis, & actionibus denique probis in Summi Dei honorem, & Proximi bonum factis totum meliùs insumitur tempus, impenditúrque studium (quum justum perpetuúmque humanae vitae exercitium in se contineant) quàm in Con­troversiis illis exagitandis, quae cum à fide simplici sive Traditionibus per plurima saecula traductis pendeant, suâ in origine ita sint dubiae, ut ne (que) Controversiarum illarum causae principiáque satis adstrui, neque Consectaria indè deducta satis affirmari, vel nodi scrupulique inde orti ex communi Rectae Rationis criterio satis solvi eximíque queant, adeò ut nisi ex supposito hypotheticó (que) prorsus modo Quaestiones & Responsa, quae circa subjectum Con­troversiarum illarum moveri vel adferri solent, in medi­um adducantur, vel Controversiae ipsae (quod optandum esset) è Scholis, ipsorúmque hominum animis ejician­tur, de Pace concordiâque humani generis desperan­dum sit.

Haec igitur suo ordine retexant, expendánt (que) Sacerdo­tes, [Page 160] at (que) ea quae dubia ex Communis Rationis Normâ vi­deri possint, ex ejusdem Rationis principiis solvant, ut indè ad ea quae sunt Fidei fiat transitus. Cum utrique sua obtingat provincia, sed nec ulla praeclara satis Fidei, quàm ex Rectà Ratione conciliari queat authoritas. Quantum vis enim supra Rationem planè existat Fides, haud aliter tamen satis solidè statuminari, stabiliríque posse existiment, quàm ut intellectus non solummoò sit in ordine ad Fidem illam, sed ut praevia sit Recta Ratio antequ [...]m commodus aliquis dari possit Fidei delectus. Cujus tamen partes ita minutatim exequi illis opus est, ut non ideo totum aliquem Librum, sed nec textū ejus, vel versiculum aliquem tanquam authenticum indubi­úm (que) acceperint Sacerdotes, donec singulae ibidem loci propositiones juxta praedicata & copulas, ad debitum Fa­cultatū humanarum examen perducantur, ex earúm (que) te­stimonio ceu verae comprobentur, vel ceu verisimiles, aut possibiles tantùm accipiantur, vel ceu falsae tandem pror­su [...] eliminentur. Ne (que) igitur contra vel quidem praeter Rationé, ullam tueantur Fidé Mystae, sed eam solummo­dò quae ex Rectae Rationis principiis ita contexitur, ut oc­culta abditáque licet, vera genuináque tamen, nedum prae­cipua perpetuá (que) ejus haberi possit pars. Cujusmodi sancta omnis virorum proborum circa futurū vitae statum beati­orem sides, non ita circa res praeteritas, & priorum saeculorū g [...]sta, vel quae captum humanū prorsus superant, utì quae hominis intellectui (nisi ex Revelatione sibi ipsi imme­diatè factâ) non satis constet, vel ab alienâ authoritate ita pendeant, ut citra Authorum Egregiorum testimonia ne (que) internosci, ne (que) credi possint: Quapropter etiam lu­culentiores Fidei theses Articulis nostris Catholicis (ad auctarii vel [...] modum) addi, adjici, vel alicubi (ubi opus est) assui potiùs optaverim, quàm indi, inseri, aut in­texi, [Page 161] ne Verum à Verisimili, à Possibili, & à Falso incautus haud satis distinguat Laicus, Quod etiam in cujusvis S. Codicis explicatione animadversum vellem. Ne (que) est igi­tur, ut propter Quaesita haec contumeliam mihi affigant Sacerdotes, cum omnes saniores Fidei articulos non sar­tos tectôs (que) tantùm servari debere, sed & in hominum a­nimos sub conditionibus suis induci iterum at (que) iterum profitear. Quî enim Articulos nullam contradictionem implicantes respuerim, ubi Sacrosancta Ecclesiarum au­thoritas eos comprobaverit? Sed ne (que) objiciant, Articu­los hosce Catholicos ceu Media sufficientia ad salutem ae­ternam comparandam à nobis proponi. Nihil enim de Mediorum sufficientià, sed neque de arcani Dei consiliis (utì anteà dixi) prudens statuerim. Immò hoc potiùs à Sacerdotibus rogatum vellem, ut demonstrent, an aliâ lege Providentia Divina Vniversalis propugnari satis ubique, & salvari, vel citra Providentiam illam verus, i­dém (que) Optimus Maximús (que) perhiberi possit Deus. Sed & perpendant quo (que) annon complurimae, quae hisce ex merâ Fide adtexi solent, Doctrinae, magis ambiguam & obnoxiam, nedum magis lubricam reddant Religionem, adeò ut sive durae plus justo ex rigidis decretis, sive qui­dem molles nimis animúm que laxantes ex impunitate peccatorum concessâ, fuerint, periculum subsit, ne tota intercidat Theologica eorum Doctrina, atque simul cum perplexis, adulterinis, vel spuriis, ipsae sincerae, sanae, legitimaeque exuantur Religionis partes; Q [...]um deliri quidam vel temerarii homines, delectu heic non satis utentes, Deum nullum aut Religionem nullam credendi ansam inde arripiant, quin & id ipsum (vel ipsâ consci­entiâ reluctante) ex ineptis vitiosísque argumenta­tionibus evincere conentur, quod tamen pervicaci & infenso animo, invitóque (ut aiunt) genio ab [Page 162] illis factum; cum quae scitu necessaria, neminem latere possint. Tametsi enim leviculae quaedam Veritates ex falsitatibus admistis obrui possint, ad lignorum rariorum instar, quae ut aquis supernatent, ex pondere adjecto ta­men in altum deprimuntur, donec ad separationem de­veniatur, & gravante sublato pondere, emergant rursus, lucíque restituantur, Eccui tamen mentis compoti non patet Veritas illa, quòd sit Summus aliquis Deus? Eccui non aliquis saltem etiam in foro interno indicitur Reli­giosus ejus cultus, adeo ut ab Atheismi simplicis vel [...] crim [...]ne nemo ex inscientiâ quâvis sese satis purgare queat? Quae obiter monui, ut constet, quanti intersit puras defoecatásque intellectui sistere Doctrinas. Ut po­tissimùm igitur in id redeat omnis disputatio, num certa satis Aeternae Religionis fundamenta aliter quàm ex Me­thodo nostrâ jaci possint, quum, ut reliqua mittantur ar­gumenta, haud unquam (putò) evicerint Sacerdotes, quin ut ab Articulis hisce Catholicis rectiùs tutiúsque, quàm à Revelationibus vel Prophetiis quibuscunque non inchoanda tantùm, sed ubique etiam propaganda sit Or­thodoxa Religio; cum nihil ita obstat, quo minus in qua­vis orbis plagâ (nulli enim particulari regioni, vel saecu­lo sese obligat Deus) sua fidei stet Dignatio. Haud enim eram fidem alicubi praeponendam esse autument, ne ad salicis instar, quae semen emittere dicitur, antequam ma­turitatem sentiat (& [...] ideò appellatur) sterilis & frugiperda sit fides. Atque ita circa Quaesita nostra Do­ctiorum sententias candidè exposcimus, cum utì piè cre­dere quaedam, ita nonnulla etiam piè ambigere Laicis fas aequúmque esse censeamus.

Faxit Deus O. M. ut ad ampliandam ejus Gloriam, Pacêmque Communem stabiliendam cedant quae heîc exaravimus.

Haered. ac Nepot. suis Praecepta & Consilia E. B. H. de C. & C. I. de K.

SI tibi chara Dei sunt Jussa, & Jussa Parentis,
Si cupis hâc vitâ tum meliore frui,
Sis memor officii; non à te conditus olim,
Propter te solum sed neque nalus eras.
Te debes totum; quae sint tua munera specta,
Quò vitae ratio constet ubique tuae.
Ex omni virtute Deum venerare Supremum,
Mitia nec desint vota, precesque bonae.
Spes intensa simul figatur, amorque perennis,
Non alibi tandem gaudia fige tua.
Author cum rerum, Medium sit, Finis & Idem,
Hunc corde, ac animâ, viribus atque cole.
Proximus ut quâvis aequâ ratione juvetur,
Sit, post hunc cultum, proxima cura tibi.
Nec dubites quis sit tibi Proximus, omnis ubique
Qui caret auxilio, Proximus ille tuus.
Inter virtutes sit faelicissima, velle
Humanum simul & posse juvare genus.
Si maculis Animam conspurcant Crimina foeda,
Commissi pudeat, poeniteatque mali.
Dîa tibi dederit nullum cum gratia signum,
Vnde magis constet Spiritus intus agens▪
Huc licèt accedant Ritus, Mysteria, Sacra,
Haud aliter labes emaculare queas.
Non ea sit veniae spes suavis facta, repentè
In scelus ut quodvis pronior inde ruas,
Ne sceleris meritò sic duplex ultio detur,
"Haud tollas culpam quae recidiva foret.
Namque aeterna Bonis ut reddit praemia Numen:
Sic poenam statuit suppliciumque Malis.
Haec ut prima tibi, sic sit certissima prorsus
Relligio, quâvis Haec regione viget.
His de Principiis conventum est tempore quovis,
Efficit Haec homines denique sola probos.
Haec tandem Rectae Rationis Dogmata tantùm
Scire tibi fas est; Caetera sunt Fidei.
Vera Fides animae vis est, quae sola futura
Prospicit, aeternum sollicit at (que) statum;
Principiis utens quin certis tendit in altum,
Quó summum prenset, stringat & inde Deum,
Haud se divelli patiens, dum corpore toto
Exuta, in coelos invehat ipsa Animam.
Sed quae praeteritas res tantum respicit, illa—
Nec vis est animae, sed nequ [...] certa quidem,
Author si fallax fuerit, vel falsus in illis,
Quae consignârit, tradiderítve tibi:
Heic si quid verum est, id totum vendicat Author,
Te penes Adsensus cauta fidesque manet.
Nil tamen ipse nega, nisi pugnet cum Ratione,
Et Sensu, secum dissideatque simul.
Si quid displicea [...], dicas, res illa probata
Non satis, aut nota est, aut manifesta tibi.
Qui rem [...]ssibilem, fieri potuisse, negârit,
[...] sidit, nec satis ipse Deo.
Nil credas contra, sed nec praeter Rationem,
Hanc supra quamvis credere plura queas:
Omnia sic olim credens à Numine facta,
In finem credas facta fuisse bonum.
Haec, occulta licèt Rationis & abdita pars sit,
Vera tamen pars est & genuina, Fides.
Sacra piè credas quovis Miracula saeclo,
Nam quorsum dubites, quae dubitare nefas?
Ne facilem fucum faciant tamen ista, memento,
Saepiùs ex fictis Dogmata vera sequi.
Impia non igitur simul hinc, vel dura trahantur
Dogmata, sed sano percipe quaeque modo.
Crede parùm supra captum quod ponitur omnem,
Pendet ab arcanis consiliisque Dei.
Olim gesta licèt testentur Scripta priorum,
Haud, queîs consiliis sint ita gesta, patet.
Credere sic fas sit currentia tramite longo,
Sed minùs ut credas, quae tibi certa minùs.
Extorquere fidem si qui [...] velit, indicet ille
Quae docet ut credas esse necesse tibi.
Nam Nova si dubiis è scriptis Dogmata pandit,
Arctat & iis demum finibus ipse Deum,
Vt paucis notus, paucis sit & utilis, illi
Arcta quidem levis aut est adhibenda fides.
Indicet ille Deum sin, cujus Gratia passim
Funditur, atque piis prostat ubique viris,
Qui Legesque suas describit cordibus ipsis,
Effugii nullus quò foret inde locus,
Communisque Pater sic cunctis providet, illi
Ampla quidem & constans est adhibenda fides.
Sic Mandata decem Veteri quae Codice, juxtìm
Extant atque Novo Codice bina, cole.
Quin opus humano generi si pluribus esset,
Haec reticere Deum non voluisse puta;
His insistenti, sed Clemens Numen & Aequum,
Auxilium passim suppeditare suum.
Accipiens porrò quae sancta Ecclesia tradit,
Quod satis haud credas, ambige Dogma piè.
Quin nec pollicitis ita mens inflata tumescat,
Vt partes linquas, destituásve tuas.
Sed neque sic desponde animum terroribus ullis,
Vt non propitium Numen adesse scias.
Ne crucient animum quae circa Relligionem
Vexantur Lites, sit modo vita proba,
Firma fidesque tibi, quae seri conscia Fati,
Te laetum mediis reddat ubique malis.
Litibus a motis, pateat nisi Janua Coeli,
Nec tuta ad superos, nec via certa foret.
Affectus omnes Tranquillos atque Serenos,
Queis omni cupias conditione frui,
Qui sedant animum mulcent que, Doloribus ipsis
Invitis, spondent & meliora tibi,
Et qui sponte suâ simul in Divina feruntur,
Hos menti proprios, perpetuosque scias.
Affectus omnes at Crassos, atque Molestos,
Queis nullâ utaris conditione diu,
Haerent qui tantùm praesentibus, atque perennis
Qui non sunt gnari, sollicitíve statûs,
Et queis haec tantùm placeant Objecta caduca,
Hos tu Brutales, occiduosque scias.
Sic cum Mens, cum Corpus agit, distinguere bellè
Possis, dum varius sensus utrumque notat;
Sic immortales partes, à partibus illis
Quas mors absumit, dissociare queas,
Et dum Divinos Sensus in Numine figis,
Te totum placido conciliare Deo.
Sic quos affectus sentis heic inde citatos,
Et tibi pace vetant interiore frui,
Dum passim circumvolitant, ac agmine denso
Corrumpunt fructus Mentis, eosque vorant,
Hos abigas saltem, praeclarâ ac Arbore vitae
Haud unquam prorsus nidificare sinas.
Incumbens studiis, ea selige quae tibi rerum
Consignant causas, judicium (que) ferunt,
Eventus (que) docent; quo possit nulla latere
Seu Veri ratio, normáve recta Boni.
"Cunctorum vivis vitas, & transigis aeva,
"Si modò nôsse satis, quae potuêre, potes.
Si firmum validumque tuum vis reddere Corpus,
Obtusis gladiis vel tibi lusus erit,
Asper Equus flexis vel sit moderatus habenis,
Vel facili salta duc choreasque pede;
Absit Venatus creber; quid inanius illo,
Qui duce gestiret currere ubique ferâ?
Splendida nec Vestis, nec sordida, pro ratione
Temporis, atque loci sit varia atque decens.
Sint Aulaea tamen tibi pulchra, & pulchra supellex,
Sitque agilis, fortis, pulcher & omnis Equus.
Communem supra sortem dum vectus, ab illo
Tu motum, vires, accipis atque decus.
Tu comedas parcè, ne sit tibi corpus obesum,
Et tumidum ventrem multa saburra premat.
Parciùs at bibito, cerebro ne fortè madente,
Sensibus, & motu destituare simul.
Laeditur ingluvie corpus, sed mente carentes
Ex foedà videas Ebrietate viros.
Linguas disce priùs, peregrinas visere terras
Cum cupias, mutum ne videâre pecus.
Vrbes hinc lustra, quêis Legibus atque reguntur
Perspice, qui Mores, quae quoque Sacra vigent.
Inter se demum licet haec conferre, sed uti
Te patrio tantùm more, soloque decet.
Sponte tuâ si Castra petis, semestre teratur
Tempus, ut hinc Belli munia nôsse queas.
Area virtutis patet heîc, Ho nini quo (que) quantum
Praestet Homo videas; caetera, Cura, Labor.
Vt Patriae prosis licet artem discere Belli;
At non ut citiùs crimina quaeque patres.
Aulam nôsse satis, Regem cole Legibus, absit
Ambitio turpis; praemia nulla [...]ute
Quae tibi non dederit Virtus. Si [...]ransige vitam,
Intentus studiis ut simul esse queas,
Affines (que) juves: "dubià sub sorte laborans
"Angitur, officium negligi [...] atque domi.
Stemmate, divitiis, formâ, tum more pudico
Emineat Virgo, quae tibi nupta sie [...].
Haec ceu Gemma quidem, temet praesente, uiteret,
Absente, at loculo ceu cooperta foret.
Ipsamet at sese nisi sic concludere gestit,
Technas, atque dolos, insidias (que) struet.
Vxorem si vis castam, sis castior ipse,
Jura tui servans inviolata tori.
Haec si peccârit leviùs, non ira creetur,
Sed pudor; est aliquid poenituisse mali.
Sin graviùs peccet, parcas; mala foemina, ut Anguis,
Caudâ, vel saltem laeserit ore fero.
Servi sint pauci, sed nullus inutilis, omnis
Sit frugi, vigilans, sobrius, atque pius.
His quò contineant sese Officio (que) Domo (que),
Praemia pro meritis ampla referre juvet,
Vtilis esse solet Cognatus, Frater, Amicus,
Omnibus utilior Servus at esse potest.
Muneris ut memores Nati sint, atque Ministri,
Nec furor hos plectat, laudet amórve nimis.
Quin simul exemplo praesis; tibi namque jubendi
Fas est, cum tantùm, quae facis, illa jubes.
"Vt Vitium laedat semper, magè Crimina nullae
"Sunt probro, quam quae turpitèr acta domi,
Prudens fortunâ cautus sis at (que) secundâ,
Prospera cum soleant nulla manere diu.
Sin adversa cadant, audentior erige mentem,
Maturis supera consiliis (que) malum.
Qui non fortunae satis heic occurrit utrique,
Is propriae tandem victima Sortis erit.
Nec quacun (que) levi causâ, sermone nec ullo
Tu jures, Nomen prostituásve Dei.
Quis tibi re dubiâ credat, si nulla probandi
Non extrita tibi formula certa manet?
Aut quî tu Coelos adeas, si vile videtur
Nomen, quo solo sit tibi facta via?
Justitiam quocunque modo reverenter habeto,
Haec scopus & Vitae regula sitque tuae.
Quin poenam, meritò si plecteris, accipe laetus,
Justitiae factum sic satis atque puta.
Hanc igitur colito. Quid namque Augustius illâ,
Ad quam ceu Normam provocat ipse Deus?
Si subitâ forsan tibi mens percellitur irâ,
Tu linguam, saltem contineasque manus.
Sit grave quod sentis, quod (que) ulciscare libenter,
Ast illud reputa, quâ ratione queas.
Sic primus fervor dum transit, & impetus irae,
Si non sedatus, tu magè cautus eris.
Vt verum reticere queas, ubires ita poscit,
Attamen haud ideo dicere falsa potes:
Sed nec dissimulare licet, cum scire juvaret
Rem quamvis, nullum cedit & inde malum.
"Verax si fueris, se totum credet Amicus,
"Quin tibi se forsan cred [...]t & hostis atrox.
Sis nisi corde Humilis, tibi vel perpauca placebunt,
Singula cum Meritis inferiora putes.
Sed neque sat sese Virtus tua comprobat ulli,
Vilior heîc prostet si levitate suâ.
Sic licèt heîc Nummus cudatur Principis ore,
Si justo careat pondere, cassus erit.
Quos latè fundos Proavorum cura relinquit,
Sit Primogenito tradere cura tuo.
Nam quaecunque aliis tradas haeredia Natis,
Ex emptis prorsus suppeditabis agris.
Providus at cures, ut Dos satis ampla paretur,
Filia connubio si qua locanda foret.
[...]
Quos habeas Reditus, in partes divide ternas,
Prima tibi sumptus eroget, atqu [...] tuis.
Sumptibus, expensis (que) vagis pars altera prostet,
Auxilium miseris ut tamen inde feras.
Tertia tota tuâ tutò servetur in Arcâ;
Par alitèr solitis casibus esse nequis.
Sint licèt in promptu, Bona vix promiseris ulla,
Pervarium Sortis vertitur omne Bonum.
Promissi reus est, qui sese obstringit, & unâ
Voti damnatus redditur inde sui.
Sponte bonum praesta, ne qui jam Creditor esses,
Devenias proprii Debitor ipse Boni.
Convivis hilaris, comis, festivus adesto:
Sed nullum prorsus scommate punge fero.
Sed nec tu vino socios pro more lacesse,
Ne claudant epulas Jurgia saeva tuas.
Hoc unum caveas, ne qui tibi venerat Hospes,
Ad proprios Hostis transeat inde lares.
Assentatores, Scurras, Mimos, Parasitos,
Et genus omne hominum garrulitate nocens,
Sed palpatores praesertim pellito Mensâ,
Laus ipsa infamis sordet in ore viri.
Si laudem captas, nec eam tibi deneget Hostis,
Virtuti nomen stabit ubique suum.
Lenas, & Moechas abigas, damnosaque Scorta,
Quae glubunt juvenes, inficiunt (que) simul.
Quis prudens ineat sentinam Corporis illam,
Multi colluvie quae vitiata viri?
Ossibus aut carni nocet ensis, at ima Medullae
Erodit Scorti virus, & atra lues.
Si facies livet, color aut sit pallidus, ipsae
Flaccescant que genae, sint oculi (que) cavi,
Vel si pro solito satis haud respondeat Alvus,
Fastidit stomachus, respuit at (que) cibos,
Haec tu venturi reputa praeludia Morbi,
Et tempestivis esse opus Auxiliis.
Principio Morbi sanguis mittatur Acuti,
Ventris farturas sed vacuare decet.
At Stomacho si noxa latet, Vomitoria sume,
Cardiaco, cordi mox sed & affer opem.
Omnia consilio Medicitu perfice tandem,
Vti naturae qui sciat Indiciis.
Jura Sodalitii, leges (que) ediscito primùm,
Pòst tibi quaerendus verus Amicus erit.
Hunc inculpati Mores, & sanctius almae
Virtutis studium, nota fidesque probent.
"Quos vitium jungit sociali foedere, peccant
"Spissius, admissum congeminant (que) malum.
Inter mortales ducatur pessimus ille,
Quem cruciant claris praemia facta viris.
Ex escâ capitur quivis ferè, at Invidus hamum
Rodens, se rabie conficit inde suâ.
Hunc ne (que) reddiderint coelestia regna beatum,
Supra se superos dum videt, atque Deum.
A te Consilium si fortè requirat Amicus,
Fac ut res omnis sit patefacta priùs.
Atque ita ne spectes tantùm quid fecerit ille;
Ast unà quid te consuluisse juvet.
Haud ea nam tutò cuivis suadere licebit,
Quae scelus aut doceant, perniciémve ferant.
Arcanum quodvis si quis tibi pandere vellet,
Quod citra noxam jure tacere nequis,
Comitèr id renuas; Nam res est plena pericli,
Scire ea quae forsan sint nocitura tibi.
Haud ita, quae celare quidem, nec dicere tutum,
In proprio condas, excipiásve sinu.
Si res difficiles prorsus dubias (que) capessis,
Sedulus, & constans, & taciturnus eris.
Sic post confilium sumptum, tu cuncta silentèr
Perficies, frustra ne tibi cedat opus.
Pulveris est pyrii vis ingens, clusus at arcto
Acrior erumpit vividior (que) tubo.
Hostem ne spernas, quod Mens inconscia pravi
Terrores abigat, dejiciatque metum.
Nam quis contemnit scopulos, quòd fida carina
Visa sibi, in Syrtes impulerítve ratem?
Vel quis Cardiaco quamvis munitus, in hostis
Incursus saevos non sibi tela parat?
Intentat litem si quis quam, expendito justum
Heîc quid sit, nullis partibus ipse favens,
At (que) ita si Litem satis haud dissolvere possis,
Hanc dirimat prudens Arbiter atque probus.
Nescis quid Judex producat, Testis, & Hostis,
Si sit communi Lis agitata foro.
Quasvis rixarum Causas, Ansásve caveto,
Infensum videas si tibi fortè virum.
Invitum sin te certamine provocat Hostis,
Probrosam famae figat ut inde notam,
Te meminisse decet, longâ serie Genitorum
Nullum congressûs extimuisse pares.
Ignoscas, supplex veniam si postulat Hostis,
Non illi tantùm parcis, at ipse tibi.
Hoc munus proprium reputa, bona pendere quaevis,
Cum possint alii, sis licèt ipse tenax.
Te penes ast Hosti cum condonare potestas
Sola sit, id munus vel Deus ipse petit.
Hoste cares, ipso (que) cares si forsan Amico,
Tranquillâ prorsus conditione fruens,
Ac aurà leni tandem provectus in altum,
V [...]l velis ipsis credis ubique ratem,
Nec satis advertis cursum, nec dirigis, ullum,
Tu tamen ignavâ sorte perire potes.
Solus cum fueris, à te tamen ipse caveto,
Alto ne foveas pectore fortè malum.
Inspector Cordis Deus est, ac intima Mentis
Lustrans, quae (que) suo judicat inde foro.
Vt sit ubique scelus grave, qui tamen ante Tribunal
Ipsum peccàrit, sons magis, estque reus.
Sic bona redde bonis, simul ut majora rependens
Acceptum referas, exuperes (que) bonum.
Sic mala redde malis, vindex Deus ut simul adsit;
Se laedit, qui te laedere sponte cupit.
Acceptum quò te praestes hominique Deoque,
Non bona tu tantùm, sed mala vince bonis.
Quâ (que) die vitium, si quod tibī forte supersit,
Elue, te cupiens assimilare Deo.
Nam cum foedatae Mentis consortia spernit
Mens aeterna Dei, dum manet ulla lues,
Ah quis non pellat, cordis vel vellat ab imo,
Conjungi summo, quae vetuêre, Deo?
Ii sint sermones, ea sint tua deni (que) facta,
Quae sculpi tumulo, digna vel apta putes.
Sin exercendae Virtuti occasio desit,
Faxis, ut saltem sint meditata pia.
Intus enim Numen citiùs conveneris ipsum,
Tramite quàm dubio, quem Schola calcat iners.
At (que) ita quam vobis heic vitae Lampada trado,
Tradere mox aliis, mox aliis (que) licet.
Atque ita vos servet Summus Deus, at (que) gubernet,
Vt cedant terris prospera quaeque diu.
At (que) ita cum vobis postrema supervenit hora,
Sospitet aeternùm Vos Deus, atque beet.
His praecepta quidem possem connectere multa,
Ast haec (optârim) Bibliotheca mea
Perficial, summo quae cum mihi parta labore,
Sumptibus immensis, è variis (que) locis,
Praesti [...]a sed vobis g [...]atis, jubeoque, rogoque,
Integra per Vos stet Bibliotheca mea.

De Vita Humana Philosophica Disquisitio.

PRIMA fuit quondam genitali semine VITA,
Procurasse suas dotes ubi Plastica Virtus
Gestiit, & vegeto molem perfundere succo,
Signantésque notas quibus heic distinguitur omni
Humanum genus à bruto, compingere belle:
Inque suas classes describere munia quaeque:
Venturíque status vestigia ponere certa:
Insita multiplicis colere & plantaria Vitae.
Ast unà (ut quae sit sortis praesaga futurae)
Externam cauto formam cohibere recessu,
Dum conspirantes possint accedere Causae,
Et totum tutò liceat proludere foetum,
Gnara sat interea, fabrica haec cùm forte labascat,
Occiduo semet totam subducere tecto,
Sub propriíque operis nec posse perire ruina:
Quin ita cùm maneat, simul ut fit tota superstes,
Corporis & fabricam condendi calleat artem,
Confestim sese Artificis pro more periti
Vti materia quavis, tum condere posse
Mox aliam atque aliam, numeros dum compleat omnes
Quos ferat heic Fatum, det rerum aut scansilis ordo.
ALTERA materno tandem succrevit in Arvo
Exiles spumans ubi spiritus induit Artus,
Exertúsque simul miro sensoria textu
Cudit, & hospitium menti non vile paravit,
Quae coeloprognata suas mox inde capessat
Partes, atque pigro se totam corpore miscens
Corrigat ignavum pondus, nec inutile sistat.
Scilicet haud tantas utero committeret arcto
[Page 2]Plastica vis vires, ubi nullus viribus usus;
Organa vel sensûs furvo concluderet antro
Quô vel nulla patent objecta, aut foeda paterent▪
Aut sineret menteni squallere in carcere caeco,
Indictis nullis ubi se vel proderet unquam,
Ni citò venturae fuerit cùm conscia Vitae
Intus adornasset quae nobis Commoda cuncta.
TERTIA nunc agitur, quâ Scena recluditur ingens,
Cernitur & Festum Coeli, Terrae (que) Theatrum,
Congener & species, rerum variataque forma,
Et circumferri, motu proprio (que) vagari
Contigit, & leges aeternaque foedera Mundi
Visere, & assiduo redeuntia sidera cursu;
Vnde etiam vitae Causas nexúmque tueri
Fas erat, & summum longè praesciscere Numen,
Dum varios mirè motus contemperat orbis
Et Pater, & Dominus, Custos & Conditor idem
Audit ubi (que) Deus; Quid ni modo QVARTA sequatur?
Sordibus excussis cùm Mens jam purior instat,
Auctáque doctrinis variis, virtuté (que) pollens
Intendit vires, magis & sublimia spirat,
Et tacitus cordi stimulus suffigitur imo,
Vt velit heic quisquam sorti superesse caducae▪
Expetitúrque status felicior ambitiosis
Ritibus, & sacris, & cultu relligioso,
Et nova succedit melioris conscia Fati
Spes Superis haerens, toto perfusáque coelo.
Et sese sancto demittit Numen Amori,
Et data venturae non fallax tessera vitae,
Cúmque Deo licuit non uno jure pacisci,
Vt mihi seu servo reddatur debita merces,
Filius aut bona adire paterna petam, mihi sponsor
Sit Fidei Numen; Mox hanc sin exuo vitam
[Page 3]Quae terris propior, nec dum purgata (que) forsan
Aut asserta siet; tenue & simul exuo velum
Aëreum, primo quo mens est acta vehi' clo
Ad superas auras, tum (ne jam pristina poscam
Gaudia, consuetae repetens consortia carnis)
Induit aethereo me totum corpore Virtus
Plastica, tum major rerum mihi panditur orde,
Deliciae surgúntque aliae quam limine coeli
Percipiam facilis; tandem proprio quoque jure
Vti jam cupiam, fato nec subditus ipsi,
Coelestique simul vestiri corpore vellem,
Quo celsas Superûm possim conscendere sedes,
In coelisque ipsis latè suffragia ferre
Libera, ceu Divus; voto & simul annuit omni
Ille Deus, c [...]jus non terris Gratia tantùm
Sed coelis prostat; quid ni modò QVINTA sequatur,
Et SEXTA, et quicquid tandem Spes sanctior omnis
Ac Amor, atque Fides à Numine postulet ipso?
Scilicet haud frustra nobis Spes inditur illa
Quae fines rerúmque modos ita transilit omnes,
Vt pet at immensum, crescens ex fomite semper
Incassum nec cedit Amor, qui coeptus ab alto
In Numen redit, & commercia mutua pangens
Intima perpetuae conjungit foedera vitae:
Sed nec vana Fides tot praedita viritus, omnes
Vt penetrans coelos, se Numine figat in ipso,
Donec sit Vitae compos consórsque futurae:
Vt percant ex morte ideo, Timor, Ira, Libido,
Et Sitis, atque Fames, tum sensus crassior omnis
Quo fruitur juvenis brutorum more ferino,
Sed quem dimittit, cum Corpore solvitur isto,
Haud unquam fraudi nobis erit ulla facultas
Quam peperit coluítque simul maturior Aetas,
[Page 4]Agnovítque Deus, ceu purae Mentis Alumnam,
Et comitem coelo juxtim velit esse perennem:
Quid quod quae (que) sequens ità ducat VITA sequentem
Ordine perpetuo citius quàm PRIMA SECVNDAM?
Et Numen votis praestans potiora supersit.

De Vita coelesti, ex iisdem principiis conjectura.

TOto lustratus Genio, mihi gratulor ipsi,
Fati securus, dum nec terroribus ullis
Dejicior, tacitos condo vel corde dolores,
Sed laetus mediis aerumnis transigo vitam,
Invitísque malis (quae terras undique cingunt)
Ardenti virtute viam super Aethera quaerens,
Proxima coelestis praecepi praemia vitae,
Vltima praetento, divino nixus Amore
Quô simul exuperans creperae ludibria sortis,
Barbara vesani linquo consortia secli,
Auras infernas difflans, spiránsque supernas,
Dum sanctis memet totum sic implico flammis
Hiisce, ut suffultus penetrem laquearia Coeli,
Atque novi latè speculer magnalia Mundi,
Et notas animas (proprio jam lumine pulchras)
Invisam, Superûmque choros, Mentésque beatas;
Queis aveam miscere ignes, ac vincula sacra,
Atque vice alternâ tranfire in gaudia, Coelum
Quae dederit cunctis, ipsis aut indita nobis,
Vel quae communi voto sancire licebit:
Vt Deus interea cumulans sua praemia, nostrum
Augeat indè decus, proprioque illustret amore,
[Page 5]Nec Coeli Coelis desint, aeternáve vitae
Secula, vel sec'lis nova gaudia, qualia totum
Aevum nec minuat, vel terminet Infinitum,
Hiis major desit nec Gratia Numinis Alma,
Quo miris variata modis haec gaudia crescant,
Excipiátque statum quemvis felicior alter,
Et quae nec sperare datur, sint praestita nobis,
Nec nisi sola capit quae Mens Divina, supersint;
Quae licèt ex sese sint perfectissima longe,
Ex nobis saltem magè condecorata videntur,
Cùm segnes Animas, Coelum quas indit ab ortu,
Exacuat tantùm labor, ac industria nostra,
Ac demum poliat Doctrina. & moribus illis,
Vt redeant pulchrae, dotem Coeloque reportent;
Quum simul arbitriis usi mala pellimus illa
Quae nec vel pepulit Coelum, vel pelleret olim,
Ex nobis ità fit jam Gloria Numinis ingens
Auctior, in coelos quoque Gloria nostra redundat,
Et quae virtuti sint debita praemia nostrae,
Vel Numen solito reddunt felicius ipsum.
Amplior unde simul redhibetur Gratia nobis
Quam vel coelitibus, primum quos protulit aevum,
Cùm status iis cunctis qui sit praeclarior, ortu
Hunc habeant ipso, magna & vi Numinis, illis
Quae dedit esse Deos; sed quae jam Gloria nobis,
Parta ità sit virtute pia proprióque labore,
Vt facile heic Numen voto respondeat omni;
Sic ubi jam sese vellet Mens nostra tueri,
Quae per corporeas rimas, ut fulserit olim,
Nullo se Terris vel lumine cerneret unquam,
Confestim Numen sic sese ostendit, in illo
(Ceu speculo) ut liceat jam semet noscere totam,
Ejus & ad speciem pulchram componere formam,
[Page 6]Sic ubi Libertas chara est, per amoena locorum
Conspicua innumeris Coelis discurrere fas est,
De [...]iciásque Loci cujusvis carpere passim,
Atque vices illis rursum praebere recentes,
Aut si prae reliquis locus heic arrideat ullus,
Non diversari tantum, sed ponere sedes:
Sin placet ex Coelo miseris succurrere passim,
Quos terris sors dura premit, vel praemia ferre
Fortibus atque piis, dat nobis Numen ut uti
Non precibus tantùm liceat, sed legibus illis
Provida queis aequè cunctis sua Gratia constat▪
Ac ope mox illos, hos vel mercede juvemus.
Sin placet Heroas veteres quos intulit Astri [...]
Prisca Fides, fecêre Deos praeclaráque gesta,
Illic suspicere, & demum reve [...]enter habere,
Cùm quos heic alii ex humili virtute parârunt
Ad superos aditus, illi vel fortibus ausis
Evicère olim, mox tum distinguere vn [...]tus
Tum jubar heic licet, & radiantes visere frontes.
Altior ast Animo si contemplatio fixa est,
Cuncta adaperta patent nobis jam scrinia Coeli,
Ar [...]anásque Dei rationes nosse juvabit,
Et quo consilio Mundus sit conditus olim,
Cúmque haec arbitrio, sint illa at subdita Fato
Omnia tum pugnent fere, qui Deus ordine long [...]
Efficit ex ist is peritura ut machina perstet:
Sin magè Coelesti jam delectamur amore,
Solvimur in flammas, quae se lambúnt (que) fovént (que)
Mutuò, & impliciti sanctis ardoribus, unà
Surgimus amplexi, vinclo junctique ienaci
Partibus & toto miscemur ubique vicissim,
Ardorésque novos accendit Numinis Ardor.
Sin laudare Deum lubeat, nos laudat & ipse
[Page 7]Concinit at (que) Chorus Superûm, modulamine suavi
Personat & Coelum, prostant & publica nobis
Gaudia, & eduntur passim spectacula laeta,
[...]ítque Theatralis quasi Coeli machina tota.
Hanc Mundi molem sin vis replicaverit ingens
Numinis, at (que) novas formas exsculpserit indè
Dotibus ornatas aliis, magis atque capaces;
Nostras mox etiam formas renovare licebit,
Dotibus ut sit mens instructior, atque voluntas
Auctior in tantum, queat ut jam pluribus uti
Arbitriis simul, & mage prompta & spissa subinde
Consummata magis tum Gaudia nostra resurgant
Haec si conjecto, mortali Corpore fretus,
Corpus ut exuerim, Quid ni majora recludam?

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.