Linguarum COGNATIO: SEU DE LINGUIS In genere & De Variarum Linguarum HARMONIA Dissertatio.

Authore THOMA HAYNE, olim Oxoniensi. è Col. Lincoln.

LONDINI, Imprim. typis RI. WHITAKER, in Coemiterio Paulino. 1648.

Praefatio ad Lectorem.

LAudabile est (Lector benevole) quorundam studium & sedulitas, q [...] in Linguarum variarum, imprimis verò sacrarum, notitia promovenda im­penditur. Etsi enim Rerum scientia sit Linguarum peritia optabilior & superior, ea tamen inter has cernitur subordinatio, ea progrediendi ratio in ignorantiae te­nebris dispellendis, & veritatis radiis menti humanae inferendis requiritur, ut nisi vocabula, Rerum sign [...], nobis à ma­gistris, vel mutis, vel viva voce docen­tibus instillata, rectè perciplamus, non possimus tandem ad Rerum ipsarum in­telligentiam aspirare. Cum verò sacra­rum Rerum scientia, utpote aliâ omni cog­nitione nobilior & fructuosior, primo in loco sit spectanda, sacrarum etiam lingua­rum notitia maximum studiorum nostro­rum exposcit curam. Pontificiorum igi­tur hac in parte negligentiam arbitror meritò reprehendi: qui 1. sacras lin­guas [Page] Ebraeam scil. et Graecam ita seculo praecedenti abjecerint, utEspen­caeus in 2. Tim. 3. linguam nosse Graecam, suspectum foret, Ebraicam haereti­cum: ut, re Erasm. Annotat. in Hieronym. literariâ ad Sophisticas quas­dam argutias contractâ, fastidita sit Graeca­nici sermonis peritia, & multo magis Ebrai­ci. 2. Peccarunt Pontificii, quia nolue­runt Harding. Artic. 15. Sect. 5. alia lingua quam Latina, Gratiam, Pacem, Veritatem in sacris Scripturis (ne­mini non revelatas) tractari, & res sacras in Publicis Officiis & precibus pe [...]agi. 3. Ju­re sunt etiamnum culpandi, qui in vulga­ta Editione Bibliorum enarranda & elu­cidanda sine Ebraicae & Graecae veritatis examinatione operam ponunt, & saepe ludunt: nec Ariae Montani, & Andreae Masii, & aliorum inter eos cordatiorum exemplo volunt edoceri, ut à glande ad triticum edendum, à turbido in multis locis rivulo ad fontem limpidum biben­dum provocentur. Meminisse & sagaciùs perpendisse debuerunt, quid Deus, cum Apostoli ad Evangelii promulgationem erant statim mittendi, etLuc. 24. 29. virtute ex alto induendi, effecerit. Scil. quomodo viros Galilaeos variarum linguarum dono ita ornarit, ut auditores suos è plurimis Gentibus convolantes suâ cujusque dia­lecto [Page] alioquerentur. Nam hoc miraculo Christus successores omnes Apostolorum erudiit, quàm magno sit usui in Eccle­siae aedificatione variarum linguarum donum. Quippe non temerè, sed gravis­simam aliquam ob causam Deus mira­culosa exerit opera. Deinde cum Deus in Novo Test. lingua Graeca usus sit, quae victoriis et coloniis Macedonum facta fuit communissima, et Judaeis pa­riter nota et Barbaris; satis constat ne­minem sine justa reprehensione ejus stu­dium et notitiam posse vilipendere. Prae­terea cum Novum Test. Patriarcharum, Judicum & Regum historias, et multa Prophetarum commata, ut unius et ejusdem sacrae veritatis testes, saepius citet, inde licet perspicere magnum linguae Ebraeae (ex quâ illa desumpta sunt) usum esse Christianis. Et cum jam, ubi nodus a­liquis occurrit difficilior,De docti, Christian▪ l. 2. c. 11. ad Ebraicam & Graecam veritatem (quod suadet S. Au­gustinus) recurratur: & cum quaedam 72 Interpretum, & vulgatae Editionis, & priorum seculorum deviationes luce O­riginalium linguarum deprehendantur, videmus prudenter et utiliter operam [Page] studiosorum in Linguis sacris collocari. Siquidem ut Manna, cibum Angelorum ministerio paratum, Israeli peregrinanti miraculosè dedit Deus, donec in agros Chananiticos esset deventum, ubi locus sementi et messi dabatur; et victus ne­cessarius hominum industria, quam o­portuit exerere, poterat comparari: sic linguarum variarum miraculosum in A­postolos donum Deus contulit, cum sta­tim in initio Evangelii nationibus o­mnibus Luc▪ 24. 49. poenitentia & remissio peccatorum fuit annuntianda, & quemlibet populum in propria sua lingua edocendum Divina sapi­entia necessarium duxit. At postea satis erat futurum si Deus usum variarum Linguarum, educatione, studio, et ex­ercitatione comparatum Ecclesiae Do­ctoribus concederet. Atque idcirco lau­danda sunt virorum complurium eru­ditissimorum studia,Erasm. in Edition. Hieronym. quorúm opera per universum orbem Christianum bonae literae & linguarum peritia (quod suo tempore factum esse asserit Erasmus) revixerunt & felicissime repullularunt: cum antea So­phisticam Theologiam ubique obtinuisse, & ejus spinetis divinum verbi semen suffocasse, [Page] & distinctionibus frigidissimis juvenum ingenia inutiliter exercuisse sit manifestis­simum. Nec debita his temporibus laus est deneganda, in quibus viri haud pauci, eloquentiae copia & lingua­rum peritia instructissimi, ora obstruxe­runt I. Reucl. in lib. de Accent. furiosis & rabidis illis (sic enim Joh. Reuclinus sese hos expertum esse ait) canibus, omnis bonae Artis & Linguarum osoribus, librorum incendiariis, vetustatis pesti. Nam prudentissimis & elegantissi­mis orationibus honorē linguae Ebraicae, Graecae, Syriacae, Arabicae, &c. debitum vendicarunt, & diuturnas audaculorum impugnationes & diffamationes (utor verbis I. Reuclini) mendaciis plenissimas ita exploserunt: ut jam neutiquam liceat cuiquam tenebrioni impunè clamare Graecos lib. eodem. schismaticos esse, & Reuclinum (dum Ebraeam institutionem orbi medi­tabatur) genus literarum tractasse à Roma­na pietate alienum: quod optimi quique jam experti sunt Christianae pietati val­dè profuisse. Praeterea, ut usus lingua­rum sacrarum inclaresceret, Doctiss. Sixtinus Amama In dissert▪ hac de re: & in Cen­sura vulga­ta Edit. luculenter probavit ignorantiam Ebraismi, & vulgatae Editio­nis [Page] authentiam matrem fuisse praecipuis Papismi erroribus: & sparsim in Prote­stantium operibus apparet, quàm saepe­errarunt Pontificii Graecum etiam Novi Test. textum negligendo; & quantam lucem sacrae veritati accendat lingua­rum originalium lampas. Quomodo ve­rò subserviant In praefat. ad Gramm. Syram. Cri­nesti. Ebraeae linguae matri, filiae ejus maximè genuinae Syriaca lingua & A­rabica, oftendit vir doctissimus Laur. Fa­bricius: & Nic. Clenardus In lib. 1. & 2. Epist. Clenard. ideo se in A­rabismo addiscendo multum fuisse ait, quia Arabicae linguae peritiam mirifice Ebraeis rectius intelligendis censuit conferre. Et no­ster Guliel. Bedwellus, Arabicarum litera­rum peritissimus, judicavit multas vo­ces Ebraeas raro in Veteri Test. occur­rentes, ex linguae Arabicae cognatione aliquid lucis posse mutuari. Nec parum illud arbitror profuturum, quodId. in Lib. 1. Epist▪ in A­rabicis Evangeliis 600 annis abhinc versis, pleraque omnia sic sese habent, ut in codicibus Graecis ab Erasmo examinatis & editis. O­pinor & Syriacam Novi Test. versio­nem ad quorundam locorum in Graeco textu intelligentiam non parum cōduce­re. Inter quos existimo illum, Ro. 12. 1. [Page] ubi à Th. Bezâ pro [...]) repo­nitur (Rationalis cultus:) quae voces ab Imm. Tremelio è Syriacis verbis expo­nuntur (Ministerium verbale) hoc est, cul­tus in verbo à Deo mandatus; non hu­manae rationis ope & ductu efformatus. Huic verò sensui è Syriaca versione eru­to astipulatur illud S. Petri, Sincerum [...] lac verbi (scil. in Scripturis sacris exarati, nam eadem vox in eodem sensu heic habetur) expetite. Ut verbo dicam alienis oculis visurus est, quid sibi velint Talitha Kumi, Epphatha, Raka, Mammon, & aliae voces in sacro textu obviae, qui Syriacae linguae penitus est ignarus. Cum verò in novo Test. voces & Phrases Graecae sint varii generis, va­ria subsidia & rationes varias, ex quibus istas voces & phrases intelligamus, dari necesse est. 1. Plerae (que) heic Quadru­plex genus vocum in Novo Test. ut Hugo Broughton saepe. voces & for­mulae loquendi sunt Graecis familiares. 2. Quaedam sunt ex Ebraeis Doctoribus desumptae, quales sunt Paradisus pro coe­lo, Gehenna pro inferno impiorum. 3. Aliae sunt ab usu 72. Interpretum rece­ptae, ut [...] frater Matt. 12. 46. Sicut Gen. 13. 8. pro cognato: & p [...] pro [Page] Ios. Mede in Apoc. pag. [...]39. veneno Apoc. 14. ut Deut. 32. 33. Est H. Brough. & 4um. vocabulorum genus ab ipsis Apostolis, Spiritu Sancto dictante de novo (ad quod mira est hujus linguae facilitas) productum: ut [...] in oratione Dominica; & Chalcolibanum Apoc. 1. pro Orichalco. Hujusmodi vocum parcior usus est in Novo Testam. Haec vocum genera cum ita sese habeant. 1. Profanos autores in usu quarumdam vocum explicando, sa­crae Scripturae subservire par est. 2. E Talmude & scriptis Rabbinicis multa peti possunt, quibus & Judaei suis telis vulne­rentur, & corum assensus veritati sacrae ostendatur. Hac in re multum desudavit H. Broughtonus. Et memini me audi­visse à D. Doct. Burly olim Rect. Eccl. S. Benedict. apud Londinens. viro lingua­rum peritissimo, multos locos difficiles Novi Test. lucem majorem ex Talmudi­cis quibusdam commatibus, quàm ex Latinis multorum commentariis: qui in rebus facilioribus sunt copiosi plus satis, in arduis silent. Hoc certè verissimum est de vulgatae Editionis expositoribus. 3. Diligens lectio & prudens observatio phrasium in 72. Interpretibus multum [Page] adjuvabit ad sensum Novi Test. non ra­ro indagandum. Lexicon hac de re à D. Hug. Broughtone studiosè compostium & manu eius conscriptum, Collegii Sio­nensis Bibliothecae (ut publico Ecclesiae bono inserviret) dedi. Hoc quidem ne­mini usui futurum est, nisi fuerit in E­braeo textu veteris Test. & versi [...]ne 72. Interpretum, & in [...]aeco textu Novi Test. versatissimus. Hoc etiam in gene­re Nic Fullerus, & Jos. Mede, sacrarum linguarum studiosissimi & peritissimi, multas observationes annotarant, quae cum iis magnaex parte jacent intermor­tuae; nisi aut in memoria amicorum sint superstites, aut aliorum studiosorum o­perâ resurgant. In 4. genere vocum, quae certè rariores sunt, nihil sine judicio maturo & accurato examine pronun­tiandum est. Hunc in modum linguarum studia ad Ecclesiae aedificationem, & sa­crae veritatis propagationem multum conferunt. Praeterea, cum, ut aitIn lib. Epist. saepe. Nic. Clenardus (& exemplum Centium in pri­mitivis temporibus conversarum asser­tionem ejus videtur confumare) Elraei Ebraica lingua, & P. Kirfte­nius in praes Gram. Arab. Mahometani lingua [Page] Arabica, qua utuntur, sint confutandi, & ad fidem vocandi; certè etiam Ethnici jam in partibus orbis remotissimis sua sunt lin­gua edocendi, nec non & nationes pro­pinquiores ab erroribus suis, quibus diu­tius assuetae fuerunt, lingua sua vernacu­la extrahendae. At Protestantium libris in linguâ vernacula Nationum Pont [...] ­ciae doctrinae emancipatarum non patet aditus: & si pateat, eorum lectio non si­ne summo periculo est tentanda. Hoc scio, sed experti novimus universi, hu­iusmodi Pontificiorum cautionem nihil in Anglia olim effecisse; & suspicor ali­bi diu non esse praevalituram. Hac de re judicet posteritas. Certè si hac in re ob­nitantur Pontificii furiosiùs, ostendent satis liquidò sese suae causae multum dif­fidere. Veritas multas oppositiones ex­perta est, multa tulit durissima: sese ta­men expediit & eluctata est: atque eti­amnum sese expediet & eluctabitur: suo more praevalebit, & viam, si non inve­niat, Deo aspirante, faciet. Si doctores Pontificii, (ut olim Pharisaei & Sad­ducaei, doctissimi pastores Judaeorum, at sui & partium suarum, quàm veritatis [Page] studiosiores) suae ita litent famae, & ven­tri, et mundo, ut non vacet sagaciùs hoc cōsiderare, aut non libeat Apostolorum more cui (que) populo suâ dialecto doctrinā Christi sine errorum mixtura, annuntia­re, & Christo sese, humiliter submittere; [...] est, quòd quisquam miretur. Quia [...] multi secundum carnem sapientes, [...] multi nobiles, non multi generosi [...]im Christi doctrinae in rebus omnibus obtemperarunt. Populus certè suae in­firmitatis conscius ad veritatis agnitio­nem & amorem facilius, Deo propitio, adducetur. Inde verò fiet, ut tandem e­tiam Doctores Pontificii (ut multa Act. 6. 7. tur­ba Sacerdotum Judaicorum) pudore suffusi, & sua exuta obfirmatione cedant victi. Hi olim linguarum sacrarum notitiam, Bibliorum vernaculorum Editiones, ap­pellationes à vulgata Editione ad origi­nalem veritatem ferre noluerunt; donec [...]ores & conatus suos senserint irri­ [...]. Quod & hac in re eventurum nullus [...]bito. Quare & nos in Linguarū scien­tia, & earum Harmonia (de quibus heic agitur) promovenda elaboremus; Dei exemplum omni exceptione majus se­quamur, & linguarum varietate varias [Page] nationes ad fidem & veritatem Christi­anam studeamus perducere. Is Deus qui olim linguas omnes Spiritu sancto con­secravit, qui multas olim nationes ad fidem Christianam lingua earum verna­cula vocavit, nostris ad mundi consum­mationem adsit conatibus in eodem o­pere & progrediendi tenore collocatis, & Doctoribus nostris plantantibus & ri­gantibus (ut olim Apostolis) felicissi­mum & optatissimum det incremen­tum. Ita (Lector amice) precatur

Humillimus tuus in Christo Servus T. H.

Errata haec, sic, quaeso, corrigas.

Lege pag. 23▪ lin 14. [...]m. p. 29. l▪ 7. assentitur. pag. 55. lege ubique (propius) p. 68. l. 2. inquiens, magistri.

DE LINGUIS in genere, & variarum Linguarum Harmonia dissertatio.

DE Linguis & Linguarum Harmonia dicturus cona­bor nihil afferre, quod non sit aut sacra Scripturarum autoritate firmatum, aut hominum eruditorum & in hac arena diu multúmque exercitatorum suffra­giis communitum. Ut verò tota res lu­cidiùs ob oculos pon [...]tur, paucis Thesi­bus, quicquid in hoc negotio mihi visum est adducere sum complexurus.

Positio prima.

QVaedam de Linguis aliisque de rebus obiter habet Scriptura sacra, quibus errores Gentium, cum memoriam Antiqui­tatis [Page 2] tradunt, redarguuntur. Siquidem Deus, cum per Mosen ‘LegemPsa. 146. 19. suam Iacobo & statuta Israeli exarari voluit & communicari,’ suo ea suggessit interpreti, quibus veritatis cognitio ad animarum salutem necessaria delinearetur: ut filiis Patriarcharum, qui ‘à veroEze▪ 20. 8. Dei cultu & sacris ritibus in Aegypto defecerant,’ & Dei & sui ipsius notitiam magna ex parte obliterarant, immensam & gra­tuitam suam bonitatem denuo faceret innotescere. Praeterea is, ut Ecclesiam suam sibi devinciret arctius, autor etiam Mosi fuit intertexendi haud pauca An­tiquitatis monumenta & vestigia rerum olim gestarum, ex quibus manifestum sit, Gentes à foedere divino alienas, & sacra veritatis luce destitutas in multis ejusmodi rebus (quod & ipsaeTull. foedum & turpe putant) labi, decipi, errare. Ne verò & nos etiam in devia ista seduca­mur, canonem Scripturarum illum sa­cratissimum, & rectissimum sui & ob­liqui indicem, nobis dedit, ad quem li­cet Antiquitates prophanas examinare. Harum Scripturarum luce arguuntur ‘PsammetichiHerodot. in Eu [...]rp. tenebrae, qui crasso satis & fallaci commento se Linguam Phrygiam [Page 3] comperisse antiquissimam opinatus est▪ & Historicorum quorundam vanitas, qui ho­mines Diodor. Sic. lib. 1. non nisi nutibus & sonis inarticu­latis olim animi sensus prompsisse, & fera­rum Cic. de O­rator. 1. ritu in silvis & antris vitam narrant transegisse; & Graecorum inscitia, qui sese multarum rerum inventores falsò vendi­tant; & Arcadum caligo, qui seOvid. fast. Clem Alex. in log. protr. Luna antiquiores perhibent.’ Si omnes hi sacrae Historiae notitiam hausissent, & Legis divinae, & Linguae sanctae arcana cal­luissent, in tam crassos errores non inci­dissent: nec praeterea ‘Athenae habitae fuissentPlat. in Apol. Socr. [...] urbs maxima & sapientiae laudibus nobilis­sima; nec se Athenienses [...] i. e. po­pulum in eo ipso quo vivebant solo natum, nec unquam ab aliis sedibus migrasse jacti­tassent; nec Graeci Linguae suae gloria in­flati, omnis elegantiae & venustatis laudem sibi arrogassent, & tanquam barbaros reli­quos totius orbis incolas reputassent.’ Si Graeci, inquam, sacri Codicis arcana tenuissent, nec ‘Critias novemPlato in Critia. annorum millia, nec Aegyptiild in Tins. millia longè plura Platonis tempore effluxisse’ existimassent. Veritatis radii in verbo Dei ita splen­dent, ut densissimas has & alias orbis [Page 4] tenebras, & inscitiae nebulas valeant dis­cutere. Nisi igitur horum lumine no­strae mentes illustrentur, totum genus humanum efficiet nae intelligendo, ut nihil intelligat, aut cum ratione insa­niat. Incidit in quendam SocratesPlato in Apolog. So­crat., qui [...] sapiens visus est multis, maximè autem sibi, qui tamen sa­piens non erat.’ Complures ejusdem fa­rinae homunculos, qui plebi credulae facilè imponebant, & sapientiae osten­tatione imperitis fucum faciebant, So­crates expertus est. Unde is, ut erat in dignoscendo▪ quantum distent aera lupi­nis, sagacissimus, prudenter & cautè observabat alios ‘permultosPlat▪ ibid. Athenienses complura se scire opinatos, qui nihil sci­rent; & ingenuè professus est seipsum & nihil scire, & sese nihil scire existimare.’ Cujus modestiae non absimilis est illa ‘AcademicorumCicer sae­pe., qui nihil percipi posse affirmarunt.’ Nimirum novit Socrates multò esse facilius falsas opiniones re­fellere, quam veras in lucem proferre, & firmis rationibus adstruere. Norunt etiam ‘AcademiciCicer. de Invent. 2. multa Philosophorum placita in utramque partem disputari,’ ita [Page 5] ut veritatem plenè planéque capere, & indubitatum aliquid inter sectas litigan­tes statuere longè esset difficillimum. Socrates igitur sapienter nostris accessit partibus, & oraculo assentiebatur pro­nuntianti Deum solumPlato in Apolog So­cratis. esse sapien­tem, [...], humanam sapientiam parvi esse, aut nullius certè pretij.’

Quod si verò Dei sapientiae in sacrâ linguâ conscriptae attendamus, consta­bit Graecos non solum rerum scientia & vera sapientia Judaeis fuisse inferio­res, & sacri codicis gravitatem, maje­statem, leporem neutiquam assequutos; sed etiam, quod ad linguas & alia an­tiquitatis arcana attinet, in errorum deviis procul à sanae doctrinae semita oberrasse; constabit Athenienses in te­nebris plusquam Aegyptiacis versatos, lucem, quae in linguâ verè primitivâ Israelitis sese exeruit, nesciisse; sapien­tiae umbram & vana verborum lenoci­nia captasse; ignorasse verò timorem Dei, fidei donum, & pietatis verae delineationem, & veritatis indubitatae firmamenta, in quibus animus noster tutò possit acquiescere. Haec facra Dei [Page 6] eloquia per Mosen exarata, & tum à Christianis tum à Mahumetanis recepta docent linguā Phrygiā antiquitatis ho­norē neutiquā promereri: doc ēt fieri non posse, ut Attici sint [...]: inde enim sequetur (quod ait Carteromachus In Orat. ejus.) ‘eorum linguam esse [...]; quam tamen Baby­lonicam habere originem, ut ut ultimam antiquitatis suae memoriam perscru­tentur, cum aliis linguis communem debent agnoscere. Docent sacrae scri­pturae vanas fuisse Arcadum ampullas, & Aegyptiorum annales ineptè Chro­nologiam instituisse, quibus suam & linguae suae antiquitatem studuerunt no­bilitare. Igitur quae de linguis afferun­tur testimonia è Scriptoribus Ethnicis sunt infirma planè & nullius ponde­ris, nisi veritati in sacrosancto idioma­te exaratae consonent, & luminis scin­tillam aliquam à Mose mutuentur.

Secunda Positio.

SCripturae sacrae ostendunt Ebraeum po­pulum & linguam ab Ebero Patriar­cha duxisse nominis sui originem, & lin­guam Ebraeam esse antiquissimam. Nam disertis verbis asserunt ‘ad Eberi usque tempora linguamGen. 11. 1▪ totius generis humaní unicam fuisse.’ Quamvis autem plures erant Noae filii & nepotes, hi tamen diversis nominibus tanquam diversae nationes non distinguebantur, sed filii Adam, vel Noae audiebant: donec tan­dem Nimrodus cum sociis Deo man­danti, ut foetificarent, & terram reple­rent, obluctatus sit, & Turris Baby­lonicae structura populum detinuerit, & in apostasiam secum à Deo abstraxerit. Noluerunt hi unanimiter Deo, ut o­portuit obtemperare, unde ira divina in turbam rebellem exarsit, & Deus linguam omnibus communem ita con­fudit, ut non possent subditi imperan­tium [Page 8] sermonem capere, & eorum man­datis obsecundare. Ita qui Dei con­silio sese non submiserunt, sua ipsorum consilia senserunt irrita; qui Dei vo­luntati obnitebantur, populum habue­runt suae voluntati immorigerum. ‘Heic In lib. de ration.com. linguar. vero (Inquit T. Bibliander) conspicitur admiranda Dei potentia, sapientia, boni­tas, justitia; quia eripiendo hominibus fa­cultatem conjungendi rationes, consilia, iu­dicia, voluntates suas, summam rationem adhibuit, ut simul homines, gravi poena, quam erant m [...]riti, multaret, & opus ma­nibus suis rectassime formatum non destru­eret, aut transformaret; sed in minima p [...]rtione hominis vim Numinis sui insu­perabilem declararet, & poenae remedium atque integritatem & solatium’ (in com­munione novae cujuslibet linguae posi­tum) concederet.

At in quatendem familia tunc man­sit lingua illa primigen [...]a, & humano generi inteà communis? Quod in E­beri domo & in quibusdam ejus ne­potibus perstiterit non levibus argu­mentis è scriptura petitis probari ar­bitror. Nam in communi & grandi aliqua hominum defectione non teme­rè [Page 9] Deus consilia sua quibusvis aperit: sed servo suo alicui, quem cum suis à communione tum peccatorum undique grassantium, tum cladis & poenarum delinquentibus et peccantibus debita­rum est liberaturus. Hanc Dei bonita­tem ‘sensit NoahGen. 6. 13. cum suis,’ cum totum genus humanum diluvio fuit immer­sum: & ‘LotusGen. 19. 12. cum suis,’ cum Sodoma cum suis sororibus igne caelitùs im­misso interiit: & ‘JeremiasJer. 42. 9. cum suis,’ cum plebs reliqua Deo morem non gerens▪ plurimis malis in Aegypto e­rat contusa. Eodem planè consilio De­us Ebero Patriarchae divisionem lin­guarum, terrarum & nationum fecit innotescere: Eber autem in nomine Pe­legi filii sui tantae indignationis divinae & calamitatis humanae memoriam vo­luit extare. Nam nomen filij sui (Pe­leg) divisionem significat: atque ideo huic fuit inditum, quia ‘in ejus nativi­tate divisio terrarum facta est. Quae certe divisio unâ cum confusione linguarum, & dispersione populorum contigit.’ Fuit ergo Eber Propheta Deo charus; cui hoc arcanum voluntatis divinae in tam tristi reliquorum clade fuit revelatum; & [Page 10] cui ‘Deus vitae spatium per annos 464. Gen. 11. quot solis cursus nemo post diluvium natus numeravit, indulfit; & ‘quem De­us in vivis esse voluit cum Pelego, Regu, Nahore, Thera, Abrahamo nepotibus eius’ per quinque continuas generationes, & his omnibus defunctis esse superstitem; ita ut ad annum Isaaci 79. pervenerit. Liquet itaque Eberum hunc inter san­ctos illo tempore fuisse celeberrimum; quidni etiam multis inter turbam im­piam & Deo rebellem? Nam tum Prophetis piis improbisque tum viris sanctis impii reges & illorum Satrapae, ut ‘Abrahamo Abimelechùs, Iosepho Pha­raoh & Potiphar, Magis etiam Pharaoh & populus illius, Balaamo Balac & ejus pro­ceres, Ahijae Jeroboamus & uxor ejus, Eliae Achabus, Elishae Hazael’ multum observantiae & honoris tribuerunt. Quamvis autem Eberi fama & existi­matio inter prophanam ejus & reli­quorum patrum prosapiam Prophetiae nomine minime inclaruerit, hic tamen non potuit non propter vitae longaevi­tatem & cognationem inter illos esse notissimus, & multum celebrari. Quip­pe si flagitiis omnibus cooperti viros [Page 11] insigniter vitae sanctimonia claros (quod aliquando fit) negligant, aut minime (ut par est) colant: solent tamen ‘si quis­quam egregijs quibusdam dotibus in sua cognatione caeteris omnibus praeluceat, quod in Ebero hoc contigit,’ hunc in oculis & ore habere, & ejus famam longè la­téque depraedicare. Hinc verò factum est, ut ab illustri hoc Patriarcha & Propheta notissimo, & multis nomi­nibus celebratissimo, lingua, quâ hic cum posteris ejus religiosis usus est, dicta sit Ebraica; & populus ab illo natus & Deo dilectus dictus sit Ebrai­cus.

Hoc verò liquidius multò constat, quia Shem, ‘cujus TabernaculaGen. 10. 21. à Deo, ut verae Religionis sedes, memorantur, dictus sit pater omnium filiorum Eberi.’ Immo, quod annotat Augustinus, ‘quia Eber, De Civit. Dei▪ lib. 16. c, 3. quintus nepos ut ait August. quia sequi­tur 72. In­terp. cum sit inter filios Shem quartus nepos, primus nominetur:’ idque quia verum est, quod traditur, ex illo Ebraeos esse cognominatos. Cum vero Shem dica­tur ‘Pater omnium filiorum Eberi,’ per pa­trem omnium filiorum Eberi, hunc non solum genitorem fuisse filiorum Ebe­ri, sed & alio sensu patrem eorum fu­isse [Page 12] est verisimile. ‘Fuit quidem Shem Gen▪ 10. 22. pater & genitor Elami, Ashuris, Arpha­xadi, &c’ Si verò fuit Arphaxadi ge­nitor, tum etiam Selae & Eberi, quod in Genealogia sacra sequitur. Ita ut non necesse fuerit praemittere eum pa­trem seu genitorem fuisse Eberi, quod statim subjungitur; nisi patris nomen latius extendatur, & ‘ad laudem De Civit. Dei. 16. 11. Eberi (quod etiam censet Augustinus) spectet, qui quamvis quartus à Shemo oriatur, primus tamen ponitur.’ Quid igitur am­plius per patrem filiorum Eberi heic indicatur? Certè 1o. Shemum fuisse pa­trem summa autoritate & honore con­spicuum inter filios Eberi, qui in ejus manserunt tabernaculis, & verae Reli­gioni adhaeserunt. Nam vixit ‘Shem ad annum Abrahae centesimum & quinquag e­simum, & dicitus Melchisedek’ (ut constans est Ebraeorum & rectè sentientum Christianorum judicium) ‘fuit rex & sacerdos Dei altissimi; & obvius factus Abrahamo redeunti à victoria in quatuor reges,’ fuit summa observantia excul­tus. Hoc sensu ‘Iosephus Gen. 45. 8. dictur pater Pharaoni, & Naaman 2 Reg 5. [...]. servis suis.’ 2o. dici­tur Shem pater filiorum omnium E­beri, [Page 13] quia Ebraeis ‘in religioso veri Dei cultu praeit, & sacerdos fuit imprimis re­verendus:’ quem Eberi posteritas (ut ve­risimile est) Deum consulens adijt. Sic ‘Elias 2 Reg. 2. 12. pater dicitur Elishae, & Elisha 2 Reg. 6. 21. pa­ter Iehoramo.’ Praeterea ‘per filios Eberi,’ quid aliud intelligi vult Spiritus sanctus, quam Ebraeos? sic enim sacra pagina ‘per filios Ammon Ammonitas, per filios orientis populum ab Orientali plaga Palaestinae, per filios Israelis Israelitas saepius designat:’ sic etiā scriptores exteri per ‘filios Achivorū, medicorum, philosophorum, Achivos, medi­cos, philosophos’ indigitant.

Illud verò manifestius apparet, si ob­servamus sacram scripturam temerè, & sine occasione aliqua illustri nunquam historicae narrationi quicquam obiter interponere. Sicut igitur in historia E­savi interseritur quandoque ‘(hic Gen. 25. 30. & 36. 8 & 18▪ & 43▪ fuit ille Edom, &, hic fuit pater Edomi)’ ut denotetur fons & origo inimicitiarum Edomitica­rum erga Israelitas; sicut etiam in histo­ria Chami saepe iteratur aliquid de Cha­naane, ut ‘(Cham Gen. 9. 18 & 22 & 25▪ iste est pater Chanaan, & Cham pater Chanaanis vidit nuditatem patris, & postea, maledictus Chanaan, sit Chanaan servus Shemo & Iapheto)’ sine vel [Page 14] levissimâ mentione fratrum reliquorum Chanaanis. Quia jam ‘Israelitis terra & opes maledicti hujus Chanaanis possessio erat futura.’ Eâdem certè ratione in Historia Shemi dicitur obiter & [...] significantius & expressius ‘Shemum illum fuisse patrem filiorum Eberi, quia res jam filiorum Eberi, hoc est,Ebraeo­rum, leges ijs à Deo datae, & vitae Pa­triarcharum ab Ebero ortorum erant à Mose contexendae.’

Praeterea mos inolevit his primis temporibus, ut ‘nomina Gentium à nomi­ne insignis alicujus & primarj viri’ desig­narentur. Hinc à ‘Mitzrajim Gen. 12. 14. vocati sunt populi Mitzrajim,’ qui postea Aegy­ptii; ‘ab Aramo Gen. 15. 16. Aramitae’ nuncupantur, qui postea Syri; à ‘Moah nominantur Moabitae,’ & familiae in Palaestina ab aliquo filio Chanaanis. Sic ab Ebero Dei propheta & viro illustri Ebraei no­men suum acceperunt. Hîc verò pro­videntiae divinae radij elucent admiran­di, quod populus Dei in nullo fixo loco commorans & sedem ponens, vocare­tur ‘ab Ebero Natio Ebraeorum,’ cujus vo­cis radix seu thema [...] Gnabar de­notat de loco in locum, talem migra­tionem, [Page 15] qualem fuisse ‘Therae, Abrahami, Isaaci & Iacobi disertis verbis legimus, & fuisse Eberi, Pelegi, Regu & Nahoris’ est versimile. Erant enim his patres [...] pastores, & in tentoriis habitabant; un­de constat eos saepe habitandi locum mutasse. David verò testatur horum nonnullos ‘à populo Ps. 105. 11. ad populum, de re­gno ad regnum sub Dei tutela illaesos mi­grasse; & sese instar Psal. 38. omnium patrum ejus peregrinum cum Deo fuisse;’ nempe dum saepe Sauli furorem declinavit, & cum suis aut Dei hostibus est con­flictatus. Postea verò cum populus Dei divino fretus auxilio inter hostes suos versabatur, & ab Aegyptiis & Chananaeis hostili animo impetebatur, ab Israele, cui hoc nomen prius fuit indi­tum, quia ‘cum Deo & hominibus erat prae­valiturus, ipsi [...] Chananaeos domituri appositissimè Israelitae nuncupantur.’ Posteà verò cum populus hic fixas posuisset sedes, & statam & florentem reipub. formam in Davidis & Solomonis tem­poribus obtinuisset, hi à Juda, secundum cujus nominis Etymon cum Lea jure debebant cantare; ‘(Nunc Dominum Deum laudabo) dicti sunt Iudaei.’ Hunc [Page 16] in modum populus Dei ab Ebero, ut & postea ab Israele, & Judâ (addam & à Christo) nomen acceperunt.

Sicut autem quandoque ‘nomen Isra­elis & Judae pro Israelitis & Iudaeis,’ sic & ‘nomen Eberi ponitur pro Ebraeis;’ cum dicitur, quod ‘Kittim Num. 24. sint affl [...]cturi E­berum,’ id est, Ebraeos. Nam ut ut lis sit, quae natio heic appelletur Kittim, concers tamen est ‘eruditorum judicium Eberum pro Ebraeis poni.’ Deinde vox ( [...] Ebraeus) usitata sortitur termina­tione nominum Gentilium, quae ab in­signi aliquo viro deducuntur. Atque ideo constanter & rectè à 70. Inter­pretibus transfertur Ebraeus, ut & ( [...] Ebraea:) semel tantummodo cum de Abrahamo sermo est ( [...]) redditur [...], hoc est, ut quidam volunt, ‘trans­fluvialis; quia fluvium transiit Euphraten.’ verum autoritas 70. interpretum in uno loco, eorundem autoritati in caeteris omnibus locis, aut concordi interpre­tum eruditissimorum autoritati in hoc & caeteris locis [...]tiquam praeponde­r [...]t. Nec certe [...] rectè [...] expo­nitur, aut (ut P. Brugensis vult) pere­grinus. Mos enim linguae hujus (quan­tum [Page 17] scio) hoc non patitur; sed postulat hoc sensu potius ut Abraham dicatur [...]. Ut verbo dicam; sicut Esau dictus fuitGen. 25. 25. & 30. ‘Edom à cutis rubedine, aut à ru­bro edulio:’ deinde ab Edom seu Esauo dicti sunt Edomitae vel Idumaei: sic E­ber dictus fuit ab ejus peregrinatione: ille enim, ut & Patriarchae reliqui saepe locum mutarunt, & omnes Dei servi à Deo peregrinantur in hoc mundo; deinde ‘ab Ebero nomen Gentile acceperunt eius posteri [...] Ebraei.’

Nec verò ab Abrahamo (quod ‘quos­dam sensisse innuit’ S. Augustinus,De civit. Dei, l 16. 3. quod & TheodoretusTheod. in Ezekiel. vide etiam Quaest. 60. in Gen. ‘modo ait, modo negat’) vocatur gens Ebraea. Nunquam enim quenquam invenimus nomine Gentili insignitum, qui illi Genti dedit no­minis originem. Nec enim consuetudo loquendi fert, ut Aram dicatur Ara­maeus, aut Edom Idumaeus, aut Juda Patriarcha Judaeus: quia nomina haec derivata & Gentilia relationem & re­spectum quendam denotant ad suam o­riginem, non autem originem ipsam. Praeterea [...] in nomine Abrahami lite­ra prima non solet in [...] mutari, aut [...] finale abjici in nominibus Gentilibus, [Page 18] cum terminationem sortiuntur singula­rem. Ab Ebero igitur gens haec, ut & lingua ejus (quod hinc etiam consequi­tur) vocatur Ebraea. Scilicet ab initio mundi ad Eberi tempora totum huma­num genus uno nomine appellatum fuit silii Adami, & ‘universae terrae fuit unum labium,’ id est, una [...]. lingua, & ‘una pro­nunciandi ratio,’ ut quidam existimant. Tum verò Deo placuit, ut turba impia diversos secuta duces diversis distingue­retur nominibus, diversis uteretur ser­monibus; ut autem hominum coetus, qui Ebero & suis adhaesit, & in vera fide perstitit, & primaevam linguae commu­nis illius integritatem conservavit, no­men ab Ebero sumeret. Unde S. Au­gustinus, Lingua, De civit. Dei. 16. 11. inquit, ‘omnium ho­minum communis remansit in Eberi gente: à cujus nomine nomen accepit▪ & hoc justi­tiae gentis hujus non parvum apparet vesti­gium, quod cum aliae Gentes (seu familiae) plecterentur mutatione Linguarum, ad istam non pervenit tale supplicium.’

Quod autem illa eadem lingua, qua in veteri Instrumento usus est Spiritus Sanctus, fuit Adami & patrum primo­rum, Etyma horum nominum Adam, [Page 19] Eva, Isha, Cain, Abel, Seth, Noah, &c. satis manifestò evincunt: cum ad E­braeam linguam propriè spectent haec omnia, & non nisi propter linguae affini­tatem, aut non nisi obtorto collo in vi­cinas linguas trah [...]ntur. Est sanè adeò manifesta hâc in re Veritatis Lux, ut magnus heic sit eruditorum consensus. ‘Lingua,Homil. in Numer. inquit Origines, per Adam primitus data, in populo, qui Dei protio fuit, permansit.’ Et Hieronymus, ‘Ebraeam Epist. 144. ad Damas. linguam, qua vetus Testamentum scri­ptum est, esse initium oris & communis e­loquii universa credidit antiquitas.’ Et alibi, ‘Nosse In Zeph. possumus linguam Ebraeam omnium linguarum esse matricem:’ ideoquè inquam & primam. EtDe civit. Dei 16. 11. Augustinus, ‘Quando turris Babylonica structa erat, non defuit domus Eberi, ubi ea quae antea fuit omnium lingua remaneret.’ Et alibi saepe in hunc sensum. Huic patrum judicio sententia virorum eruditissimorum & variarum linguarum scientia celebratis­simorum, ita ut in mundo literario lu­mina jure censeantur, consonat. Theod. Bibliander Lib. de rat. comm. lng. ‘est, inquit, sermo Ebraeis parens & princeps linguarum omnium.’ Gu­lielmus Postellus,Lib de orig. lng. ‘linguam,inquit, E­braeam [Page 20] primam esse constat ex autoribus tum sacris, tum profanis.’ ‘Primaeva Lib de pronunt. l. Gr. lingua,in­quit Th. Beza, dicta Ebraea in Eberi fa­milia ad Abrahamum & posteros perducta mansit.’ Joh. Seldenus,In Pro­leg. lib. de diis Syr. ‘Lingua,inquit, Ebraea est vetustissima, qua usi sunt non so­lum Ebraei vulgo dicti, verum etiam totius incolae tractus, quâ Syria latissimè patet.’ Ne multus sim in re tam manifesta, ‘Est communis,ut ait Ch.Ch. Crine­sius in Bab. cap. 1.Crinesius, omnium rectè judicantium Theologorum, historicorum, Lexicographorum sententia, illam omnium primam fuisse linguam, quam Ebraeam in­digitamus.’ SicIn praef. Gram. Ebr. Junius, In praef. Lexic. pol. Megiserus, In exa­mine expos. Rab. Schickardus, In li. Bab. Crinesius, Lib. de verbo Dei. 2. 1. Bellarminus, Pererius Comm. in Gen., &c. ut multorum calculis con­firmeturillud in Judaeorum ore tritissi­mum. [...] ‘Lingua sacra est linguarum omnium mater.’

SolusIn lib. Hermathē. Goropius Becanus Cimbricam seu veterem Teutonicam Adamo fuis­se vernaculam operosiùs, quàm feli­ciùs contendit: idque hoc praecipuè ar­gumento: quod ‘simpliciores radices, & paucioribus expressas characteribus, habet’ quam Ebraea. Hoc eius argumentum est palmarium: quod quàm dilutum sit, pluribus exemplis ostendere, non est o­pus: [Page 21] Ab [...] descendit vox mono­syllaba almes, à [...] Church vel Kirk, à [...] James, &c. Lexica Harmonica hujus argumenti imbecillitatem plurimis demonstrant exemplis. Rectissimè VarroDe Ling. 1. lib. 6.; non sunt, inquit, ‘reprehendendi, qui lite­ras adjiciunt aut demunt, dum vocum origines scrutantur:’ Sunt etiam in hac sententia alii complures. Pari itaque iure licet utrumque facere, si modò certa & manifesta sit vocum cogna­tio. Sed quid plura? Christianus In manu­duct. Bec­mannus, In epist. Cent. 3. ad Belg. 44. I. Lipsius, In lib. B [...]bel. Christoph. Crine­sius, Christoph. Besoldus In lib. de natura pop. &c. hunc erro­rem Goropianum satis retuderunt.

Theodoretus In quaest. in Gen. verò & Mericaeus In praes. Gran. Sy­riacae. lin­guam Syriacam Ebraea antiquiorem, & unicam illam fuisse à Mose pro cōmuni omnium lingua deprae licatam asserunt. Fuit Theodoretus Syrus & Cyrensis in Syria Episcopus, & forsan patriae fu­mum alieno igne lucidiorem (tantum potest patriae amor) opinatus est: admis­sus verò advocatus hâc suâ in causâ, non iudex, coram tribunali reliquorum pa­trum olim, & eruditorū virorum his no­stris temporibus post multam & seriam [Page 22] quaestionis agitationem causa cadit. Me­ricaeus verò linguae Syriacae professor, Spartam, quam n [...]ctus erat, studuit orna­re; & fecit, quod vulgus professorum solet; qui ut auditores habeant faciles & sequaces, omnem movent lapidem, artem, quam profitentur, praeconiis un­dique accitis accumulant. Verum eam laudandi rationem Socrates meritò & graviter taxat, cum quisPlato in Sympos. [...], Laudes alicui rei ascribat quam potest maxi­mè & elegantissimè, sive rei conveniant sive non. Immo si falsae sint, nihil refert.’ Quod autem Mericaeus istam laudem immeritò & minùs verè linguae Syriacae attribuat, eruditè & solidè Bart. Philol. sacrae. l. 2. Maierus probavit. Stat ergo immotae veritatis thesis haec proposita: ‘Populum scilicet Ebraeum, ut & linguam Ebraeam ab Ebero nomen accepisse: & Ebraeam linguam esse primam omnium & antiquissimam.’ Quae verò hactenus dixi, maxima ex parte è sacra pagina hausta sunt, & inde vires suas & firmitatem sumpserunt. His ve­rò positis videamus porrò, quid ‘viri do­ctissim [...] & [...] linguarum plu­rimarum callentissimi’ amplius statuerunt.

Positio tertia.

‘NVllusEdwardus [...]. in disquis. de linguis & rel. cap. 6. Dion. Ha­lic. 1. populus linguam, quam ex confusione Babylonica hausit, aut in coloniae alicujus deductione alicunde sumpsit, diu retinuit.’ Rectè sanèAd Belg. Cent 3. E­pist 44. I. Lipsius. ‘Errat, qui in re instabili maxime, id est, lingua quae­rit firmitatem.’ Et statim addit.‘Invenimus à prima confusione infinitùm linguas mu­tasse, variasse, multiplicasse, ut Gentes ho­minum confusae & mixtae inter se fuerunt, & iterum propagatae.’ ‘Multa, inquit Cic. de oratore. Ci­cero, posteritas mutat’: Idque, inquam, ut in moribus, ita vel maximè in linguis. De Graeca lingua ‘Plato, tantam asserit vocabulorumIn Cra­tyl. fuisse mutationem, ut si lin­gua suo tempore usurpata, cum antiqua con­ferretur, antiqua videretur prorsus barbara.’ De Latina verò Polybius Lib. 3. ait:‘Si quis praesentem linguam cum veteri comparet, tanta apparebit varietas, ut vix quaedam etiam summa diligentia adhibita, viri ma­xima intelligentia praedui possint discerne­re. [Page 24] Et multa in 12 Tabulis M. Ciceronem & magnos Jurisconsultos fugisse affirmat BiblianderDe com­mun. Rat. ling. & M. VarroVarr. de L. L. lib 6. sic Quint. 1. 5. Aelium in li­teris Latinis multum exercitatum, dum carmina Saliorum interpretabatur, quae­dam exili interpretatione expediisse, & obscura multa (quae forsan explicare non potuit dilucide) praeteriisse. Nec mirum, inquit, Varro, vocabula post annos quin­gentos neutiquam cognosci, cum Epimeni­dis corpus post annos 50 expergitum (detur venia vocabulo Varroniano) à multis non cognoscebatur.’ Verus igitur vates fuit Horatius, cum dixit

Multa renascentur, quae jam cecidere, cadent (que)
Quae nunc sunt in honore vocaebula, &c.

Et rectè Pet▪ Crinitus De hon. disc. 3. 3. ‘linguam Latinam dispescuit in Priscam, Latinam proprie di­ctam, Romanam, & mixtam.’ Idem sen­tiunt Joh. Lib. de or­tu & inte­ [...] L. L. Nies, & alii plures. Quae verò fuit conditio linguae Latinae, ea e­tiam fuit Anglicae, Germanicae, Gallicae & caeterarum▪ quae hodie obtinent: ser­mo enim his in usu quingentis abhinc annis ita differt ab hodierno, ut vix cog­noscas [Page 25] eundem esse. Ita ut cumQuintil. 1. 9. Fabio verè liceat affirmare: ‘ex omnibus prope dixerim gentibus, ut homines, sic & in­stituta & sermonemHac de re vide Edw. Breerwood. disquis. de ling. &c. in populum & lin­guam Romanam,’ sic & inRichard Verstegan. Anglicam, Germanicam, Gallicam & caeteras omnes linguas & gentes venisse.

Quarta Positio.

MVltae sunt causae tantae inconstan­tiae & mutationis in Nationum linguis. Prima est longi temporis vis. Quid enim mutare vetustas non solet? Secunda Coloniarum Haec quā ­tum linguā Graecam mutaverit, docet erudi­tiss. Edw. Brcerw. c. 1. disquisi. de ling. & rel. orbis totius. deductio & cùm antiquis incolis variarum Gentium com­mixtio, quae sermonis etiam mixturam invehit. Tertia est locorum & aëris na­tura, quae aliquid facit ad vocis aspe­ritatem vel lenitatem: inde fit utJo Pon­tanus in li. de Aspirat. ‘Ea­dem vox ab Hetrusco, Longobardo & A­pulo prolata mirificam habeat & litera­rum & pronuntiationis diversitatem, ut pene non idem, quamvis sit idem (ut in­quit [Page 26] Jov. Pontanus) videatur;l. Bodinus in Method. Hist. lib. 6. Inde etiam fit, ut Septrentrionales ament con­sonas asperè collisas & propter spiritum & caloris impetum crebris aspirationibus gaudeant.’ Atque hinc est quod quidam è suis sedibus migrantes, alibi in novum vocis & sermonis tenorem lapsi sint. Etiam ‘Attici surculi in alieno solo consiti paulatim incoeperunt [...] Soloecis­mis sermonem suum corrumpere.’ Has cau­sas observarunt Bodinus, Bibliander, Mayerus & alii.

Sunt etiam aliae nonnullae addendae. Quartò, Si ‘CadmusPlin. & alii. pauciores, ad Grae­cos, literas attulerit;’ si istis quasdam Pa­lamedes, alias Epicbarmus, & Simonides addiderint, si quaelibet lingua hodiè in usu tenuiora & rudiora initia agnoscat, & temporis progressu & eruditorum in­dustria ad perfectionem nitatur, necesse est, ut hae omnes frequentes subeant mutationes. Quintò, cum ‘mensEdwardus Breerw. in disquis. c. 6. R. Versteg. cap. 7. pag. 197. homi­num varia sit & versatilis,’ & novas subinde loquendi formulas & vocabula longè petita venetur, vel jamdiu anti­quata revocet, fieri non potest, ut una eadémque semper maneat sermonis fa­cies. Levitas, affectatio & insolentia, ut [Page 27] vestium & victus, sic etiam sermonis varietatem procudit. Sextò, In multis orbis partibus linguarum facta fuit mu­tatio; quia ‘imperiosaeDe civit. Dei l 19. civitates,’ ut S. Augustinus, ‘non solum servitutis jugum, sed & suam domitis gentibus linguam im­posuerunt.’ Hinc Graeca In orat. pro Archia. lingua sub Ma­cedonum imperio ‘per totum orbem (quodTullius testatur) increbuit.’ EtIn Quae­stion. Plato­nic. Plutar­chus ait, ‘Latino sermone [...], nunc omnes ferè homines utuntur.’ At quid tandem? si tanta sit in linguis mutatio, si tot, & forsan plu­res mutationum causae, quae in linguis firmitas, quae constantia? Cum ‘I. Lip­sio firmitatem aliquam dari fateor à literis(seu libris) una fideli rerum custodiâ.’ Si­quidem in Platone & Demosthene, in Ci­cerone & Terentio, & caeteris purioris seculi autoribus genuina Graeci & La­tini sermonis facies cernitur: In sacro­sanctis veteris Instrumenti libris linguae Ebraeae puritas elucet. Quic quid in au­toribus oppidò vetustis, aut novitiis in­veneris, nisi ad exempla & canonas scri­ptorum in seculis purioribus formetur & fingatur lutulentius & immundius fluit. Siqua autem sit in linguis natio­num [Page 28] hoc tempore constantia, hanc scri­pta eruditorum tum antiquitùs, tum nostro hoc aevo ostendent: si verò scri­pta antiquiora cum nuperis conferan­tur, non erit obscurum, quanta in qua­libet lingua vernacula mutatio fuerit introducta.

Quinta Positio.

ESt quaedam linguis omnibus, maxima quibusdam cum Ebraea convenientia & affinitas. Scil. in vocabulis omnium linguarum sunt expressissima nonnul­la Ebraearum vocum vestigia. Inde S.Augustinus In quae­stion. in Te­stam. censet ‘multas linguas ex Ebraea immutatione quarundam literarum habita exstitisse, ita tamen ut illa lingua non deperierit, sed caeteris linguis fuerit confusa.’ Th. Libr. de optim. Grā. Bibliander in confusione linguarum ‘Linguam Ebraeam mansisse censet integram, in singulis autem dia­lectis, seu linguis caeteris, vestigia multa & manifesta esse, quae indicant sermonem Ebraeum parentem esse omnium linguarum.’ [Page 29] Joh. Fosterus,Praefat. in Lexie. ‘Omnes, inquit, aliae lin­guae ab Ebraea multas voces mutuantur.’ AugustinusLib. de perenn. phi­los. 1. Steuchus,‘Caeteras, inquit, linguas omnes invenies vocibus Ebraicis aspersas.’ EtId. in Gen. 37. alibi,‘Est lingua Ebraea, ut caeteris vetustior, ita omnibus admista, & quasi interspersa, ex ejus enim vocibus in o­mnibus Sic Gesn. in Mithrid. Sic Fr. Ju­nius in e­rat. de ling. Eb. linguis reperies.’ His assentiur Casparus Waserus In Com­ment. ad Mithrid. Gesneri. ‘qui judicat omnes Gentes in universo orbe nobis cognitas voca­bula nonnulla Ebraica retinere.’ In eundem sensum Gulielmus SchickardusIn Ho­rol. Ebrae. ‘Non est dubium, inquit, quin linguae omnes ex Ebraea sint ortae, quod manifesta congruentia in multis prodit.’ Hoc etiam quibusdam exemplis edocet. Quid ego huc addu­cam Ch. Becmannum In manud., qui censet ‘omnes linguas aliquid mutuari ab Ebraea?’ Agmen hoc claudat Gul. Postellus: qui ait, ‘Nisi esset Ebraea lingua principium & fons omnium linguarum, nun quam posset fieri, ut tot linguae in tam variis orbis partibus di­spersae, jam tot annorum millia illi affines es­sent, & ad illam unam propè accederent.’

Sexta Positio.

LInguae Asianae & Africanae multa vo­cabula Ebraeae referunt accepta. Hoc multiplici testimonio doctorum, qui in hac arena fuerunt versatissimi & side dignissimi liquet. D. Augustinus &Hie­ronymus non semel‘Punicam linguam E­braeae vicinam asserunt.’ Th.Lib. de opt. genere Gramm. Bibliander, ‘Linguae, ait, Sidonia, Arabica, Aegyptia, In­dica, Persica, Medica, Parthica, Assyria (ut periti in his homines, & argumenta suae proferunt assertionis, affirmant) ma­ximam habent cum Ebraea cognationem, & veluti ex ea matrice (ut Hieronymus appellat) prognatae sunt.’ Et G. Postellus, ‘omnes, ait, Gramma­ticas, id est, quae ad Canonas Grammati­corum pos­sunt exigi. linguas, praecipuè Orientales, Ebraicae affines esse, locutione, signis, & vocibus.’ Et libellum edidit, cujus pecu­liare hoc est argumentum. Alibi etiam ait, ‘Ismaeliticam linguam esse semiebrae­am.’ Lib. de perenni philosophia. 1 1. Augustinus Steuchus,‘Sermo, in­quit, Chaldaeorum, Assyriorum, Arabum, [Page 31] Aethiopum, & totius fere Orientis sic ap­propinquat Ebraico, ut adulterina ger­manis, corrupta sinceris respondent. De­inde Franciscus Junius affirmat In prae­fal. Gram. ex orat. de ling. Ebr. lin­guam Ebraeam fontem esse linguarum om­nium, quas memoriâ nostrâ colunt obti­néntque Asia & Africa, eásque omnes tan­quam degeneres matris tam venustae filias, adhuc lineamenta ejus non paucas usurpa­re.’ Ne verò gratis hoc eum dixisse ex­istimes, instat ulterius, & asserit huic ‘Ebraeae linguae Indicam, Persicam, Ba­bylonicam, Armeniam, Syram, Arabicam & Gothicam esse conjunctissimas: & hujus rei ait extare apud Procopium, Aga­thiam & Jornandem documenta.’ Ex lin­guis verò Africanis expressis verbis producit ‘linguam Aegyptiam, Aethiopicam & Troglodyticam; quas, ait, consimiliter propinquitate ad Ebraeam maximâ perti­nere. Et tandem concludit linguam E­braeam esse omnium linguarum principem, omnium jucundissimam, imprimis utilem & necessariam, omnium judicem, omnium maximam; scil. principem antiquitate; jucundissimam simplicitate, & gratia; utilissimam summéque necessariam argu­mento; judicem constitutione sui aequissi­sima [Page 32] & incomparabili; maximam genitura et propagatione, quae tam numerosos foetus tam multis locis & regionibus peperit.’ Casparus WaserusIn Comm. ad Mi­thrid. Ges­ [...]i. his accedit, & ‘magnam esse ait Chaldaicae, Syriacae, Arabicae, Persicae, Aethiopicae, Aegyptiacae, Troglodyticae, & Pu­nicae linguae cum Ebraeâ affinitatem: quan­quam in una magis, in altera minus, ut no­tarunt ii, qui cognitionem harum linguarum habent hoc appareat.’ Ostendit etiam Hier. Megiserus In Lexici Prolegom. ‘Ebraeae linguae propagines esse Maroniticam, Mauritanicam, F [...]ssensem & Maroccensem.’ Et Joh. Seldenus In proleg. lib. de D. Syris. ‘asserit sermonem in coloniis Africanis (quae è Syria occidentali transmigrarunt) seculis etiam re­centioribus, advenarum licet colloquia diu passum, ab Ebraeo non multum discrepasse.’ Sed hac de re nolo plura: quia hae lin­guae nobis in Occidentali mundi plaga degentibus minus sint obviae.

Septima Positio.

LInguae Graeca & Latina, quales in scriptis eruditorum extant, nullibi jam vernaculae, & linguae Nationum Europaea­rum nunc in usu multas habent voces Ebrai­cis ita affines, ut constet has ab Ebraica ve­ram suam & ultimam habere originationem. Sunt voces primariae in qualibet lingua, si­ve sint ejus linguae peculiares, sive aliun­de sumptae, ‘optimo consilio (ut ait Lib 3. de ling. Lat. Varro) paucae, quae verò à primariis deducuntur in­numerae:’ scil. ab aliquo uno themate (ut ait) dictiones 500. Quod si verò quis te­neat pauca illa alicujus linguae themata, totius cognationis & viciniae cohortes in illa lingua faciliùs imbibet. Etsi autem deductio quarundam vocum, ubi termi­nationum tantum est variatio, aperta sit & tritissima: aliarum tamen vocum tectior & abstrusior est; nec sine erudi­torum industria & perspicacitate extun­ditur. Facile legens, legendus, lector, lectio, [Page 34] lectito, &c. originem suam agnoscunt à verbo (Lego). Et lego etsi in linguam La­tinam usu frequentissimo fuerit rece­ptum, & pro cive Romano habeatur, & multiplicem prolem numeret eâdem donatam civitate: non tamen frontis erit tam perfrictae; ut avum suum antiquum [...], aut antiquiorem aliquem proavum è finibus Ebraeis prodeuntem deneget. Ab (Homo) facili flexu cadunt humanus, humanitùs, &c. sed unde ducatur (homo) studiosè quaesiverunt literati, nec eadem omnibus arrisit sententia.

Reconditiores hae vocum originatio­nes sunt, quae jam erudito huic seculo negotium facessunt. Has ut penitiùs & sagaciùs studiosi investigarent, annota­runt quidam 1. voces quasdam forma­tas esse literis & sonis rei significatae ma­ximè congruis. ut [...], Sibilo, Susurrus, Tintinnabulum, [...] clangor, [...] ronchus, [...] ululatus, &c. De his rectè PlatoPlat. in Crat. [...], nomen rem ipsam exprimit, seu imi­tatio quaedam est rei.’ Sed nimius forsan est Plato in literarum Graecarum viribus exprimendis, cum ‘has motum, illas quie­tem & consistentiam; has vehementiam, illas [Page 35] moderationem,&c. sua natura designare dicat.’ Heic cavendum puto, ne simus, quàm par sit, audaciores, & quicquam temerè tentemus; Nam & Socrates sensit se in hac dissertationePlato in Cratyl. [...] longiùs, quàm oportuit, pro­cessisse.’

2. Voces quaedam sunt derivatae, qua­rum in sua quaque lingua ratio potest reddi. Sic Latinè dicitur victima,Ovid. Fast. quae dextra victrice cecidit, hostia hostibus à do­mitis; rostrum à rodendo, rastrum à ra­dendo, stapedes, quia super hos pedes stant. Sic Graecè dicitur [...] draco, quia acutissimè [...] videt; [...] luscinia, quia suaviter [...] canit; [...] felis, quia [...] caudam variè agitat. Hoc verò in genere longè caeteris o­mnibus lingua anteit Ebraea, in qua [...] homo dicitur quia factus è terra, [...]: Leo vocatur [...] à [...] corde, propter animositatem. [...] signifiat Ci­coniam à [...] à pietate in parentes: cu­jusmodi in hac lingua voces sunt innu­merae. In his etiam vocabulis verissimum est illudPlat in Cratyl. Platonicum; [...], qui nomina novit, novit etiam res.’ Idem videre licet [Page 36] in quibudam vocibus cujuslibet linguae vernaculae. Ita tamen ut quaedam ex vo­cibus primitivis (sic dictis in illa lingua, quod quasdam dictiones procreant de­rivativas) primitivas alias voces in lin­guâ agnoscant superiori, aliquando au­tem in Ebraea.

3. Sunt voces quaedam, quarum ra­tionem eruditi quidam sese nescrie fa­tentur. Ibid. ‘Socrates originem vocum ( [...] & [...]) & quarundam aliarum dictionum se ignorare ingenuè agnoscit.’ ‘Multa autem (inquit Priscianus) sunt vocabula, quorum origo ignoratur.’ Causa verò hujus igno­rantiae assignatur. 1. à M. Varrone Lib. 4. de ling. L., aut ‘vetustas, quae multa delevit; aut quòd literae nimium interpolantur,’ quòd vulgi contigit incuriâ; 2. à Jovin. Pontano Lib. de Aspir., quod ‘La­tini nomina ab aliis sumpta ita conforma­runt, ut originem veram cognosci nollent, & ut suae linguae tanquam propria arrogarent.’

Sunt & 4. aliae voces, quae ratione minùs recta & approbanda fuere impo­sitae: nam cum his temporibus nova quaedam armorum, vestimentorum, na­vigiorum & plurium instrumentorum▪ genera à variis artificibus fuere excogi­tata: licet ipsi horum inventores nomi­num [Page 37] multorum rationem suggerant, non tamen quarundam rerum nomina infir­mâ & ineptâ de causâ fuisse imposita diffitebuntur. Hoc etiam priscis conti­gisse nullus dubito. In mundi admini­stratione, quam Deus sapientissimè mo­deratur, multa fiunt enormia, monstro­si quidam partus & rerum productiones oriuntur, quae praeter iustam & regula­rem formam & dispensationem, & or­dinarium naturae cursum accidunt: sic licet homines vocabula plurima rebus imposuerint non sine certo & optimo consilio, & ratione satis conspicua: quae­dam tamen nomina inveniri indubium est rebus suis minus convenientia, sed aut levi, aut ineptae, forsan & absurdae causae alicui ortum debentia, & errore quodam humano in usum protracta. Fe­runt ‘Romanos Guil. Go­del. annot. in Livium. per Thusciam euntes Lati­nè quaesisse ab Agellinis urbis eorum nomen; cum verò Agellini, utpote Graeci, & quid verba Romani illud percontantis vellent, nescientes, illum salutarent voceusitatâ [...]: statim Romani (detracta aspiratione) nomen Caere urbi dicuntur imposuisse.’ Apud Lon­dinenses Porta vulgò dicta Algate ve­tustatis dentibus corrosa non multis ab­hinc [Page 38] hinc annis subruta est; & nova eo ipso in loco porta splendidè constructa est: quae iam quo (que) (quoniam multitudini ita placet) dicitur Algate, hoc est, Oldgate, vetus porta: cum tamen nova porta sit, & hoc nomine veriùs insignienda. Ptole­maeus Pausan. in Artic. ‘dictus Philometor gravissimum matris suae odium expertus est:’ Athen. lib 2 2 Macc. Antiochus, ‘verò nomine’ Epiphanis ‘gloriabundus, uni­versae posteritati plurimis opprobriis, & ignominiâ nunquam abolendâ pro suo merito innotuit.’ His neutiquam opus est plura annectere. In vocabula huiusmodi si incidamus, nihil aliud restat, quam ut quomodocunque imposita & diu re­cepta tacito consensu probemus, & usu quotidiano teramus. Nam ‘loquendum, ut vulgus; & vocabulis utendum praesen­tibus.’ Reliquarum fere omnium vo­cum origines exquirere nihil est quod diffidamus; etsi priorum quorundam se­culorū scriptores fugerint, aut ab illis in manus nobis non fuerint traditae. Rectè Jul. Scaliger, De Caus. ling. Lat. 1. pag. 68. ‘In quaedam principia nobis deveniendum est, in quibus necesse est sistere intellectum: id & ex rebus patet naturali­bus, ubi nullum est infinitū, & in vocibus ipsis sic constabit. Amaritudo ducetur ab amaro, [Page 39] amarum à mari. Mare unde derivabitur? ab Ebraeo (Marah).’ Vox haec Ebraea alia­rum causa est, ipsius nulla prior vox cau­sa est. Desudarunt certè Graeci et La­tini multum, gentes caeterae nonnihil in abstrusioribus vocum suarum origini­bus expiscandis: in quibusdam verò vo­cibus felicem posuerunt operam; in aliis à verâ metâ longè aberrarunt: quia Graeci Ebraeis suas origines inviderūt; et Latini è Latina lingua voces suas pleras (que) eruere sunt conati. Malè Platoni est [...] voluptas, interposito [...], ab [...], quia ab illa dimanat [...], aliquid scil. quod iuvat et prodest; et [...] vinum ab [...], quòd facit quempiam opina­ri, quod non est verum; et [...] annus ab [...] examino, quia tempus cuncta probat. Cum veriùs [...] derivetur à [...] voluptas, et [...] à [...] vinum, et [...] à [...] tempus, quorum significa­tionem vel ipsissimam, vel cognatam, et quantum necesse est, Scripturam obti­nent. Haud rectè autem Latini quidam flexerunt (fur) à furvo, quod nocte fu­res praedentur; et dixerunt, quod frater sit, quasi fere alter, et ager ab agendo in eo aliquid: cum genuinè deducatur fur [Page 40] à [...], frater à [...], ager ab [...], quo­rum etiam sortiuntur significationem. Fabius Insiit. ora­cor. 1. 10. igitur meritò eiusmodi origina­tiones iugulat, et M. Varro Lib. 1. de ling. l. ‘Aelium vi­rum eruditum reprehendit; quòd quorun­dam vocabulorum, quae à Graecis Latini acceperant, perinde atque essent propria Latinorum, falsas reddidit causas.’ Ipse ta­men VarroLib. 1. 28. de ling. L. causis. sui temporis consuetudine abreptus, iure est culpandus, quod (ut ait Scaliger omnia) certè nimis multa La­tina è Latinis eruerit. Certissimum est tum Graecos, tum Latinos honori lin­guae suae nimium litasse, ut ex Platonis Cratylo, & Varronis & Isiodori Episc. Hi­spalensis & aliorum libris hac de re abundè satis liquet. Est tamen Platonis ingenui­tas laudanda, quia fatetur. 1. quasdam etymologias nimia vetustate obtritas; 2. quas­dam voces origine esse barbaras; 3. quaedam vocabula à Deo (huc enim ait se, ut Tragoedi, in re ardua confugere) rite imposita affirmat, sed causam imponendi hominibus esse igno­tam: et cum multas protulisset, de quibus quispiam meritò dubitaret, Etymolo­gias; [...] (inquit) [...], nihil, quod heic dixi pro vero certoque sum asserturus. Et Varro veniae locum faci­lius [Page 41] inveniet, quia alicubi ex vocabu­lis usu Latinis fatetur ‘quaedam De ling. Lat. lib. 4. esse verè Latina, quaedam aliunde sumpta, quaedam oblivione fere extincta:’ & eum ingenuo hic esse animo arbitror, ut alibi, cum dixit. ‘Heic Varr. in fragm. quid putem, non quid contendam pono.’ Fuit enim Ro­manorum doctissimus: idcirco & in­genio minimè obfirmato: quippe ‘est illud ignorantiae ingenitum & proprium.’ Si videns meliora probansque dete­riora sit secutus, si legem in vocum originibus perscrutandis tenendam be­ne sanxerit, & vitio sui temporis ab­reptus in omnibus non observarit: hunc ei lapsum condonabimus. Quia facilius est leges ponere, quam sem­per & in omnibus actionibus tenere.

At quinam tandem sunt illi Barbari, quibus Gentium philosophi aliquid in linguis, literis aliísque rebus aliquid at­tribuunt? Heic aut prorsus silent au­tores, aut quaerunt diverticula. Scil. affirmant scriptores varii ‘Cadmum Phae­nicem fuisse literarum inventorem;’ He­rodotus Herod. in Terpsic. ‘artes Aegyptias à Tyrijs, è Phoe­nicia profectis, fuisse traditas;’ Diogenes Laertius ‘Thaletem PhoenicemIn ejus vita. animae im­mortalitatem [Page 42] Graecos docuisse;’ Lucianus contra Philosophos jocosè, sed verè & audacter Judaicis Apostolorum seu Christianis argumentis militans, atque ideo ‘sub nomine Parrhesiadae filii Alethi­onis,ait se Syrum esse: & Syrus reverâ fuit: & dissimulavit tantum, unde illa de­prompsit arma.’ VarroDe ling. Lat. li. 4. ait vocem (came­lus) quae Ebraeam agnoscit originem, è ‘Syriacis finibus esse prognatam; & litera­rum Id. lib 7. Graecarum nomina à Barbaris esse mutuata; Isocrates In Pana­then. multarum rerum inventores perhibet Barbaros.’ Quid plu­ra? non lac lacti similius, quam hae fraudes Graecorum inter se. ‘Omnes con­gruunt, unum nôris, omnes cognôris.’ Hinc verò facile est cernere, quam in­vito animo quicquam Ebraeis & veri Dei cultoribus acceptum referant. Cur verò istud? vetuit nimirum Deus E­braeos ‘consuetudinem cum Gentibus ha­bere, & Ethnicos ritus & mores imita­ri, & Christianos sanctas res canibus pro­ponere:’ inde Gentes & profani odio omni dignissimos putarunt Ebraeos & veri Dei cultores, & siquem veritatis radium splendore ejus victae conspex­erunt, verum eius autorem Deum & [Page 43] Dei populum rarò agnoverunt. At iam ‘Astraea virgo, quae terras olim reliquit, redijt;’ & omnia ad Justitiae lancem vult ponderari, & ius suum cuique tri­bui. Siquidem industria praecedentis & huius aetatis nebulas illas, quae sa­cras linguas obumbrarant, dispulit; & vocabulorum gemmas, quae in ruderi­bus variarum linguarum diu iacuerant deturpatas, exquirere, & veris Domi­nis adiudicare studuit. Voces quaedam solent (aitDe ling Lat. l. 6. Varro) ‘radices extra sines su­os porrigere; ut saepe arbor in agri limite posita, inter vicini segetes facit surculos exsurgere.’ Hoc liquidò patet, quia cer­nimus Latinarum vocum semina sese in linguas Italicam, Gallicam, Hispani­cam, &c. sparsisse: & certum est Grae­cam linguam longè maximam totius orbis partem suarum dictionum copiâ ditasse; & Ebraeae linguae autoritatem & maiestatem cum grandi vocum su­arum exercitu vicinorum linguis, & non parca manu remotiorum populo­rum sermoni sese ingessisse. ‘Graeca Tract. de Ebraismi antiq. lingua (inquit G. Postellus) praeter mul­ta vocabula & disciplinarum omnium o­riginem, etiam non paucas locutiones, ac [Page 44] loquendi tropos ab Ebraeis habet. In Grae­ca lingua adhuc (ait In Ma­duct. ad ling. Lat. Ch. Becman) satis lucida Ebraici sunt sermonis indicia. An­tiquissima Graecorum vocabula (utLib. 1. de Satyr. Is. Casaubonus) sunt originis Ebraicae.’ Quod verò Latini Graecis utebantur vocabu­lis, minus mirandum, quia ‘Itala Ovid. Fast tel­lus —Graecia major erat: & plures Dion. Ha­lic. 1. urbes Italicae Spartano & Arcadico genere erant prognatae: Et, ut Scaliger, Romae nomenScal. lib. de Plantis. Graeca vox est, sicut etiam universa pene lingua Romana.’ Huc faci­unt multa, quae afferunt Megiserus, Quintilianus, Varro & alij complures. Quod si autem multas voces debeat Graeca lingua Ebraeae; Latina Graecae; & Anglica, Gallica, Germanica & caeterae Europaeae linguae longè plures dictiones è Latio sumpserunt, necesse habent traduces hae omnes Ebraeam linguam matrem suam antiquissimam & dignissimam agnoscere. Et meritò iudicandum est, Casparum Waserum In com­ment. ad Mithrid. Gesneri. rectissimè existimasse linguam Grae­cam, Latinam, Gothicam, Germani­cam, Hispanicam, Gallicam, Angli­cam, Ruthenicam, Sarmaticam, Van­dalicam multa vocabula ab Ebraeâ lin­guâ [Page 45] sumpsisse. Sed quid plures autori­tates opus est congerere? Vt nemo quo­dā linguae Ebraeae praejudicio, quod heic adstruo, aut reprehendat, aut inficias eat; in rem praesentem veniamus.

Qui linguarum harmoniam indagarunt, hoc nobis ob oculos ita posuerūt, ut lip­pus & luscus sit, cui scripta eorum legēti hoc non sit persuasissimum. ‘Ioh. Camera­rius Episcopus Wormaciensis & Rodulphus Agricola aliquot millia dictionum Graeca­rum (testante Lib. de ra­tion. ling. com. Th. Bibliandro) in linguam Germanicam invectas annotarunt. Sigismun­dus Gelenius Bohemus lexicon Impress. Basil. 1537. Symphonicum edidit,’ in quo vocabulorum Latinorum, Germanicorum, Slavonicorum cum Graecis concentum ostendit. Casp. Rothi­us In Lam­pad. Orthog. fine. Impres. Lips 1615. è Scriptis Scaligerorum, Lambini, Gifanii, &c. multas dictiones protulit è Graecis petitas. Christianus Nirmutan Dictionar. Harmon. Francof. Impress. 1630. li­bro satis amplo harmoniā linguae Grae­cae cum Latina, ut & cum Gallica & I­talica complexus est. Gulielm. Postellus breviter quasdam voces Graecas, Lati­nas, Gallicas, Arabicas, Indicas, ex E­braeo idiomate prognatas perstrinxit. Joh. In Lexic. Avenarius k copiosissimè Graecas et Latinas voces ex fonte Ebraico pro­promanantes, [Page 46] in qualibet radice Ebraea explicanda congessit. Estien Guichardus In Harm. Paris. edit. 1610. ‘ex Ebraicis vocabulis multas eruit Lati­nas & Gallicas.’ Georg. Cruciger Harm. 4. ling. Francf. Impress. 1616. 4or. lin­guarum Ebraeae, Gr. Lat. Germ. Har­moniam copiosissimam & plenissimam concinnavit, et dextrè in tabulis per­petuis digessit. Quibus liceat addere Gulielmum Lamplugh Anglum, linguarum scientiâ optimè instructum: qui vocabula Graeca, Latina, Anglica studiosissimè et diligentissimè collegit, et Ebraicis vo­cibus in Epitome Lexici Buxtorfiani adaptavit. Hic annum 49. agens, et lon­giore vita dignus obiit anno Dom. 1636. et mihi amoris in me sui [...], suum hoc opus multis vigi­liis exantlatum, nondum tamen om­nibus numeris (quod ipse fatebatur) absolutum reliquit. Ne verò in pri­vato aliquo lare deliteret tam egre­gius conatus et indefessum tot anno­rum studium in Nobilissima Bibliotheca Bodleiana apud Oxonienses, à Viro reve­rendissimo Gulielm. Archiepiscopo Cantu­ariensi amplissimo, & Cancellario Oxoni­ensi honoratissimo sedem habet sibi desti­natam. Sunt et alia virorum literato­rum [Page 47] et de linguis optimè meritorum opera, quae multa habent ad Harmo­niam linguarum adornandam profutu­ra. Qualia sunt Lexica Val. Schindleri, Ier. Megiseri, & Matth. Martinii: His accensenda sunt opera Ch. Crinesii de con­fusione linguarum, & Christop. Besoldi de natura populorum, & linguarum ortu & immutatione; nec non quae conscripse­re Gulielmus Schickbardus, Rich. Verste­gan, Andr. Helvigius, Jo. Minshew, & aliiHis ad­dendi sunt Henr. Ste­phan. Perionius. Vandermil. haud pauci. In hac arena labo­res impenderunt tot viri eruditissimi et variarum linguarum notitia con­spicui, ut manifestum sit, quantum linguae Europaeae idiomati tum Graeco tum Ebraeo debeant, et quam multis in vocibus Graeca etiam Ebraeae re­spondeat. En admirandam et summa gratulatione depraedicandam Dei pro­videntiam in sacris linguis orbi com­municandis: quarum scientiam Iudaei Christianis inviderunt, et ‘veternosi Reucl. in lib. de ac­centibus edit. an. 1518. et ridiculi Sophistae tanquam Romanae pietati alienam criminati sunt: cum Ioh. Reucli­nus primus omnium rudimenta Ebraicae linguae Latinè confecit anno 1518.’ et Bu­daeus, Erasmus, et alii viri illustres ad [Page 48] Graecae linguae amorem & honorem in occidentalibus his mundi partibus a­nimos eruditorum accenderunt. Nos vero pro summa Dei in nos bonitate cernimus radices (quod & de pri­mis Gazae, Chalcondylae, Argyropyli, &c. conatibus in lingua Graeca promoven­da verissimum est) ‘non modo In codem. lib. in sur­culos, sed et in proceras alnos, lucos et silvas (quod et ipse Reuclinus praedixit an­nis abhinc 120.) pullulasse.’ Ex illis olim initiis, ex laudatissimo in hunc usque diem progressu futurum speramus, ut copiosior indies sacrarum linguarum prodeat notitia; et sacrarum lingua­rum cum linguis Europaeis Harmonia evadat multò instructior.

Octava Positio.

UT jam disquiratur qua ratione vocabula Ebraea in linguis varia­rum nationum dignoscantur, ponimus 8o. in loco. Voces Ebraeae in linguas cae­teras admissae variam subeunt mutationem, & pro vario caeterarum linguarum ingenio variè interpolantur. Siquidem ut arbo­rum surculi & animalium foetus in ter­ras peregrinas & longinquas asportati, sensim & paulatim à primaeva matrum suarum natura deflectunt: sic & voces Ebraeae originis in alias linguas receptae sensim genuinam & pristinam suam faciem exuunt. Ita tamen ut nec spe­cies animalium & arborum depereat, [...]ut originis ipsius forma, & vis pristi­ [...] vocabulorum prorsus intereat.

Primò igitur in aliis linguis fines [...] terminationes vocabulorum à ter­minationibus Ebraicis saepissimè decli­nant. ut, [...], Ebraeus, Hebrew, [Page 50] [...], metallum mettle. [...], cornu, horn. [...]. Eli [...]h▪ Nec est quod quisquā in his & similibus haesitet: si dictionum Latin rum a Graecis p [...]tita­rum variationem in earum finibus truti­narit. Quomodo autem voces Graecae, finibus variatis, in linguam Latinam, & voces Latinae in Gallicam & It li­cam linguam transierint, ostendit Chri­stianus Ni [...]mutan, & regulas generales hac de re multas concinnavit.

Secundò, vocalis quaelibet vocabu­lorum, Ebraeorum vel Graecorum, quae in ali [...]m transeunt linguam, in quamli­bet aliam vocalem in his vel illis dicti­onibus immutatur. Hoc ex continua se­rie vocum in harmonicis lexicis ita ma­nifestum est, ut exempla addere minimè opus sit.

Tertiò, Si mutatio consonantium e­jusdem naturae & organi in unâ eâdem­que lingua sit frequens & [...]sitata, non potest non usu venire, ut consonantes e­jusdem naturae & organi in variis linguis subinde mutentur Qualis verò sit haec mutatio in eadem lingua, non est obscu­rum. Nam liquidae pro sua inter se cog­natione mutuum praestāt officium; tenues [Page 51] pro mediis vel aspiratis & cōtra; aspira­tae pro mediis & contra ponuntur; resol­vuntur duplices in simplices, simplices in duplices transeunt: ut in his cernere licet exemplis. Imprimo, illocabilis, corripio, dux ducis, rex regis, fingo finxi fictum; & in his [...]. Eadem planè ra­tione in lingua Ebraea [...] & [...] ab­scondere [...] et [...] vestem induere, [...] et [...] claudere, immutant literas quas­dam eadem manente significatione. Si hae literarum m [...]tationes in una eadem­que lingua contingant, similes etiam, ubi vox Ebraea, Graeca, vel alterius linguae in aliam migrat, fieri mutationes est veri­simillimum. In his igitur vocibus diver­sarum linguarum manifestissima est ori­ginatio. [...], camelus, a Camell, [...] (perfectio) [...], much, micle; [...], sex six [...] granum, granarium, grain, corn; garner; [...], frater, brother, Bruder; hujusmodi infinita suppedi­tant Lexica harmonica. De literarum inter se commutatione copiosè tracta­runt Theodorus Beza & Iulius Scaliger & alii non pauci viri eruditi. Nec est quod quisquam hanc literarum com­mutationem [Page 52] miretur: cum (ut Beza Lib. de Pronunt. L. Gr.) ‘nulla pene sit litera, quae in aliam non mutetur.’ Scilicet idem heic vocabulis, quod vino contigit in alterum vel ter­tium vas transfusum; scil. ut aliquid genuini & pristini saporis deperdant.

Quartò, multiplex & varia est com­mutatio spirituum & literarum in qui­bus est asperior & difficilior pronunti­atio: immo hae literae saepe, vocabulo in aliam linguam transeunte, prorsus abjiciuntur. ut in [...], Eva, Eve [...], Ebraeus, vel Hebraeus, an Ebrew; [...], Ezra, [...], Messias, [...], Johann [...]s John; [...], Jacobus, James; [...] (nitidus albus) [...], saccharum, Sugar; [...], Baal, Belus, Bel; [...], terra Earth; [...] spe­lunca; [...] unguis; [...], pugnus, a Fist; [...], patrisso; [...], vestis; [...], serpo; [...], vomitus; [...], super, Over.

Quinto, Prosthesis Aphaeresis, Epenthe­sis, syncope, paragoge, Apocope, metathesis (ut in variis cujusvis linguae dictioni­bus, ita & multo magis) in vocabulis ex alia in aliam linguam migrantibus locum habent. Prosthesis ut à [...] ap­propinquavit [Page 53] fit [...] prope: à [...] de­notante aliquid finiri & consummari fit [...] perfectus, Paratus; ab [...], vesci; Sic Aphaeresis, ut à [...]; à [...], latus; à [...] Luna; ab [...] good. Sic Epenthesis, ut à [...]; ab [...] vel [...] alter. Syncope ut à [...] fit, [...], Isaac; à [...] lacus a lake; à [...] a chaire; à [...] a Jewesse. Nihil vero est paragoge & Apocope usitati­us in finibus propriis cujusque linguae addendis, & Ebraicis finibus rarò, Grae­cis frequentius detrahendis. Metathe­sis verò nonnunquam occurrit: ut à [...] poposcit, venatus est, fiunt posco, pi­scor, to fish; à [...] clausit, fit carcer; à [...] sculpo; à [...], tener, tender; à [...], nervus; à [...] formo; à [...] paenula.

Sextò, Observanda est Litera ( [...]) vel (s), quam suae cuiusdam potesta­tis literam esse perhibent Grammatici, & quam Lucianus introducit à (τ) in crimen meritò vocatam, quia potesta­tis suae limites quo iure, quave iniuria nimis latè extendit, & non literam (τ) solummodo, sed et alias literas sua statione deturbat, et earum locum sor­titur▪ [Page 54] ut [...] fit [...] frequentius quam [...] fit rest [...]a, Rosin; [...] fit en [...]; [...] fit Surgeon, Honor fit Hono ▪ Est etiam; ubi quaedam literae p [...]r pari referant, & lege Talionis li [...]eram (s) loco suo pellant. ut [...] tres Chald [...]ice fit [...] sex fit [...] terra fit [...]. Sic [...] fit Attice [...], [...] fit [...]. Idem observare li­cet in his vocibus; oculi ab [...], turris à [...], medius à [...], pix à [...], tu thou à [...], te thee à [...], &c.

7o.7. Aliquando fit commutatio alicuius literae in aliam, cujus non est manife­sta cognatio: ut in his, [...] Vlysses, [...] lacryma, [...] bis, [...] bipes, [...] agnus, [...] pinus, [...] better, [...] brevis breif, [...] jugum a yoake. Nam in his vocibus inter literas commut [...]tas nulla aut parva admodum est affinitas. Sunt & vocum mirae quaedam contra­ctiones observandae, ut cum ab [...] fiat Almes; à [...] Church, Rirk; ab [...] anguilla Eele; ab [...] Vulpes, fine abiecto; & Fox, tribus pri­oribus literis abscissis; ab Avuncu­lus Unkle fine tantum servato. Plu­ta huius generis licet reperire; at [Page 55] rariora sunt; atque idcirco aut non omnino, aut non temerè in exempla à nobis trahenda. Quare nisi vocum significatio, maxima caeterarum litera­rum convenientia, & eruditorum plu­rium suffragia pro nobis faciant, ita ut originatio nulli ingenuo censori sit deneganda, nihil debemus in hoc ge­nere tentare. Vltimò (quoniam heic regularum spicilegium, non messem af­ferre est animus) linguae caeterae ali­quando non ipsius thematis Ebraei, aut Graeci, aut Latini, sed alicuius casus seu vocis derivatae à themate ipso for­mam ductúmque imitantur. ut [...] to mocke, & [...] (accuso) propius acce­dunt ad [...] participium, quam ad radicem [...] (increpare.) Hospes & Hospitium p [...]optius ad [...] (habi­tare fecit) quàm ad [...] (habitavit;) placenta ad [...] accusativum, quam ad [...] (eius) nominativum; gusto ad [...], proprius quàm ad [...]; claudo ad [...] propius quàm ad [...] vel [...]; unus one, propius ad [...] genitivum, quàm ad [...]. Sic Anglicè part & foun­tain, proprius ad partis & fontis, quam ad pars et fons; oppresse, suppresse, expresse [Page 56] propius ad supinū pressu, quam ad premo; a ioynt, ad supinum junctu, quā ad jungo; a flowre, propius ad floris quàm ad flos; foot, feet propius ad [...] et pedes, quam ad [...] et pes. Nolo hac de re plura: aut plures regulas accumulare.In Lexic. Ebr. Ioh. Avenarius, In manu­duct. Chr. Becman. & In prole­gom▪ Har­mon. Georg. Cru­ciger longè plures tradidere; et satis copiosa exemplorum supellectili eas firmarunt: ut minùs opus sit Lecto­rem heic diutius retinere. Si eorum labores sagaciùs inter se conferantur, satis scio pauca admodum futura; quae desideret quispiam. Cui otium est et a­nimus plura disquirendi, is eorum prae­fationes, quae ad opera eorum viam prae­parant, sedulò evolvat.

Nona Positio.

AT inquiet quispiam, cui bono? quaenam utilitas ex harmonia ista magno eruditorum sudore & temporis impendio eruta exurget? ut huic quaesi­to respondem, nona sit Positio: Non exi­guum fructum studiosae juventuti & reip. literariae ex harmonicis his lexicis redunda­turum. Primò, Lexica haec multum fa­ciunt 1 ad Linguae Ebraeae cognitionem promovendam: ad cujus cognitionem qui aspirant, 1. linguam tenent, quâ 1 Deus & Patriarchae loquuti sunt, quâ Sancti Prophetae sacra oracula con­scripserunt, atque ideo antiquissimam, sapientissimam, sacratissimam, dignis­simam. 2. Certiùs & sine erroris metu 2 verae antiquitatis vestigia in sacris codi­cibus & sacra lingua intuentur. 3. Ener­giam 3 & Emphases sacri textus fideliùs percipiunt, & penitiùs intelligunt. 4. Ex fontibus ipsissimis dulciùs & puriùs ve­ritatem bibunt, non è rivulis interpre­tum [Page 58] forsan limosis aut turbatis saepius­culè, suis oculis (ut Regina Shebae So­lomonis ‘sapientiam in regni administratio­ne, & Religionis gloria)’ non ab alio­rum ore divina Spiritus Sancti hauri­unt 5 dictamina. 5. Faciliorem aditum habent ad dubia quaeque solvenda, ad falsa sectariorum glossemata subruen­da, & adversarios veritatis refutandos. 6 6. Manifestiùs & liquidiùs Ebraismos 7 Nov. Testamenti intelligunt. 7. Inveniunt cōcordantias Ebraeas Graecis, & Latinis 8 multò certiores & utiliores. 8. [...] integritatem sacrorum codicum faciliùs 9 ad discunt. 9. Vident quantum cladem orbi invexit linguae Ebraeae & Graecae per annos complures amissio, quantam 10 lucem afferat ejus restitutio. 10. Vi­dent ‘sine priscarum linguarum (inter quas primatum obtinet Ebraea) cognitione nec verborum nec rerum (quod ait Lib de ling. orig. Gu­lielmus Postellus) constare rationem.’ 11 11. Vident (ut idem ait Postellus) ‘originem nationum tradere, aut rectè in­telligere non posse eruditos, qui linguam 12 Ebraeam prorsus nesciunt.’ 12. Viam pate­factam cernunt, qua Judaei sua lingua, ut nos Gentes nostris, ad lucem Evangelii [Page 59] & fidem Jesu Christi (quod maximè op­tandum & valdè probabile) vocentur, & (Christo propitio humanis conatibus) adducantur.

At qua tandem ratione Lexica Har­monica Linguae Ebraicae cognitionem reddunt faciliorem? Hoc, inquam, effi­ciunt, Primò, quia demonstr [...]nt, quid I in lingua vernacula, aut Latina, aut Grae­ca jam imbibitis sit Ebraicae originis; ita ut te discentem doceant tanquam ab ef­fectis ad causas ascendendo, quot voces Ebraae tibi illud nescienti sint jam ante perceptae & cognitae. II. Faciunt ut vo­cabula II illa Ebraica memoriae tenacius inhaereant. III. Exsuscitabunt mentes III studio sorū ad radices reliquas Ebraicas ediscendas, & perfectiorem linguae cog­nitionem assequendam. Tunc enim faci­lis & jucundus erit studiorum cursus, cum per gradus quosdam proceditur, & praecedentia viam parant sequentibus, nec omnia sese tanquam nova, & nun­quam prius tentata offerunt.

Non solum autem▪ Lexica Harmonica linguae Ebraeae cognitionem reddunt pa­ratiorem, sed etiam Secundò ostendunt 2 quibus vestigiis voces ex Ebraea lingua [Page 60] in Graecam, deinde in Latinam, tum e­tiam in alias omnes linguas devenerint, & quae lingua in quovis vocabulo pro­ximè 3 ad Ebraeam accedat. 3. Monsti ant, quibus in vocabulis reliquae linguae inter se conveniant & ad caeteras linguas im­bibendas viam sternunt compendiariam. 4 4. Rationem orthographiae immutatae vel restitutae aperiunt, & ad hujus perfe­ctiorem & certiorem delineationem 5 multùm conducunt. 5. Animum (ut ait Scaliger) ‘si in his originationibus modus ad­hibeatur, ad contemplationes exquisitiores 6 reddunt alacriorem.’ 6. Panditur heic via paratissima ad falsas & ineptas Origina­tiones eliminandas, & veras certasque confirmandas, ut invento tritico, glan­des 7 reiiciantur. 7. Optimè ostendunt Lexica Harmonica, quàm inani conatu mundi (ut perhiberi voluerunt) Domini simul cum Imperii iugo, linguae suae u­sum nationibus devictis tentarunt impo­nere: cum Christus longè aliâ Dominii sui administrationem & confirmationem aggressus viâ, omnes omnino linguas consecrarit; & ut Gentes plerasque sic & linguas mult [...] modis inter sese miscu­erit & confuderit; & velit, non ut una [Page 61] loquamur linguâ (quod longè difficili­mum esset humanis conatibus; sed (quod multo facilius) ut unum loqua­mur, unam religionem sub uno capite Christo amplectamur, & Dei nomen, regnum, gloriam una mente celebre­mus.

Positio Decima & ultima.

CUm tot ac tanta ex Lexicis Har­nonicis oriantur commoda, deci­mo [...]n loco duo sunt impensiùs optanda & à linguarum cultoribus expetenda. 1. Vt in hac linguarum cum Ebraea affini­tate & Harmonia magis indies extundenda 1 & perficienda elaborent. Ad hoc opus ut animosiùs & vigilantiùs insurgant, mul­ta videntur adhortari. I. Quod felicis­simè I huius negotii posita sunt initia: bene autem coepisse solet pro facti dimidio repu­tari: neque illud immeritò; quia nihil unquam egregium tentatur, cuius pri­mus conatus miris calumniis non impe­tatur, [Page 62] & convitiorum plaustris oneretur. II II. Nebulae istae nubés (que) opprobriorum & oppositionum omnium diflantur, fu­gantúrque crebris eruditorum suffragiis, qui summum linguae Ebraeae tum hono­rem, tum utilitatem egregiis, & debitis encomiis ornarunt, & hanc Harmoniam aut suo calculo comprobarunt, aut in eo III demonstrando desudarunt. III. A tempo­re Gelenii, qui primus Lexicon huiusmo­di plurium linguarum typis mandavit, tum linguarum sacrarum cognitio, tum affinitatis earum explicatio tam magna acceperunt incrementa; ut illius rivuli videantur in flumma excrevisse. Constat autem facile ‘esse inventis addere; & bene inchoata, & feliciter promota, ad ulteriores IV perfectionis gradus perducere.’ IV. Quia ‘viri eruditi, & linguarum scientissimi, & in hoc argumento multum temporis insumentes,’ etsi praeter spem in primo conatuum in­gressu originationes plurimas ex Ebrai­cis & Graecis vocibus reperere; ingenuè tamen in quibusdam originationibus se­se dubios haerere affirmant, & erudito­rum opem ingenuè petunt expectánt (que) Scili. C. Nirmutan, ‘In In praefat. multis, inquit, metam optatam non sum consequutus.’ Ioh. Avenarius, Lectorem monet, ‘Siquid, [Page 63] inquiens, errasse videor, illud cogita [...] Non-est quis­quam qui non errat.’ Et G. Cruciger, quo nemo in hoc negotio studiosior & plenior, ‘In In prae­fat. multis, inquit, nec­dum mihi satisfeci.’ Si horum oculi in maxima hac omnium literarum luce nonnihil caligarunt, minimè miror Var­ronem fateri, ‘Non omnium vocum causas posse reddi, & Socratom Platonicum in O­riginatione quorundam (ut dixi) vocabulo­rum, quo se ver teret, nesciisse.’ Et cum Var­rone tum de ejus, tum de nostra aetate optimè dici posse arbitror; ‘Siquis De ling. L. lib 6. de vocum originibus multa commodè dixerit, potius boni consulendum, quam, si aliquid ne­quiverit, reprehendendum.’ Cum verò So­crates multas vocabulorum origines pro­ferens, & Cratylum ad plures eruendas adhortatus, sic loquutus sit: [...],Plat. in Cratyl. Haec animo forti & se­dulo sunt trutinanda, nec enim facile est assen­tiendum. Juvenis adhuces, & sufficit tibi aetas.’ Optandum etiam mihi video, ut Juvenis aliquis ad linguarum studium bene à natura & educatione paratus, & usu aliquo satis promptus ad priora illa [Page 64] eruditorum virorum tentamina & pro­gressus perficiendos invigilaret. Nam ut omne doctrinarum genus, sic vel ma­ximè linguarum scientia se juvenum mentibus, ut rasae tabulae, faciliùs insi­nuat, & fideliùs inhaeret; ita ut ‘plura possit hoc in opere praestare, qui in vitae aurora haec incipit meditari.’ Nec sanè velim, ut quisquam ad altiora & meliora natus se totum in verborum notitiam, rerum scientia neglecta, immergat & immori­atur. ‘Certe sine hac cognitio rerum incerta est & impossibilis; sed multò est nobilior:’ utpote cujus causa in verborum cogni­tione desudatur. Sed velim ut juvenis aliquis bene positis hujus Harmoniae initiis, in reliquo studiorum cursu obser­vationes ad linguarum affinitatem faci­entes, & sese obiter ingerentes annotet; quas in maturiori aetate perficere, & orbi communicare possit. ‘Non enim scholarum temporibus, sed vitae spatio terminatur (Grāmaticae ait Instit. l. 1. Quintilianus) Harmoniae hujus (inquam ego) studium & usus.’ Cui verò potius est haec provincia commit­tenda, quàm Henr. Jacobio Collegii Mer­ton, apud Oxonienses socio. Qui mihi inter colloquendi familiaritatem saepius insi­nuavit [Page 65] adeò se in verborum causas pene­trasse, ut Artis quoddam Etymologicae Systema sibi fabricarit, & cum docti pri­ores universi rem Etymologicam, aut carptim quidem atque obiter tracta­rint, aut cum plenissimè, non nisi voces ordine Alphabetico Primitivas dispo­suerint; ipse profitetur se methodo sua & hactenus intentata, per certas proprie­tatum classes subordinatim velle istas disponere, donec in paucissimis desinant Principiis: ut haec verborum Philoso­phia exactè imitetur illam rerum. Nam apud Grāmaticos, inquit, Alphabetaria vocum series non magis ad universam Aetiologiam perducit, quàm apud Physicos, Rerum. Hunc equidem scio pro summa inter nos per multos jam annos necessitudine, tum linguarum Orienta­lium & Europaearum, tum Philologiae cognitione optimè excultum, multum operae in vocabulourm Etymologia ventilanda, dum majora quaedam in bo­nis literis minatur, & feliciter posuisse & jam ponere. Nam haec testantur mul­ [...]e & eruditae in eius adversariis obser­vationes, quas congessit & reposuit publico bonarum literarum commodo [Page 66] tandem aliquando inservituras. Sic tan­dem (quod primum mihi optandum vi­debatur) evadet haec Harmonia lingua­rum seu Ars Etymologica multò per­fectior, & linguarum studiosis fructuo­sior.

Secundò autem ‘cavendum existimo, id­que I. iis qui parum aut nihil in hac Pa­laestra tentarunt, ne temere judicium suum praecipitent, & quae primo intuitu dura aut absona videntur, rejiciant, [...]; Plato in [...] Symp. Scil. saepe quod pharmaca Medicorum & ar [...] ­chitectorum instrumenta efficiunt, effici non posse crediderunt minùs in his arti­bus versati. Igitur hanc ob causam taciti sinimus medicos quae medicorum sunt promittere, & tractare fabrilia fabros. Quare etiam & eruditis diu multúmque in hujus Harmoniae fabrica occupatis, ut artificibus in aliis artibus, fides aliqua est habenda. Ratione satis evidenti eae origi­nationes firmabūtur, & usu aliquo mol­lientur, de quibus in initio quispiam aut dubitet, aut à quibus prorsus abhorreat. Deinde II. ‘cavendum est hujus harmoni a artificibus, ne curiosius quam oportet, vo­cabulorum origines venentur: EstHorat de Art. poct. quâdam [Page 67] prodire tenus, si non datur ultra.’ Studio­siùs verò hoc cavendum, quia priora se­cula hoc nomine malè audiverūt, & quia non solum Varro, sed & Isiodorus Hi­spal. Episc. & recentiores quidam meri­to etiam culpantur. Hoc igitur crimen decet lucidiora haec tempora effugere: & certè prudenter sibi hac in re tempe­rarunt viri cordati & eruditissimi. Bec­mannus, ‘non [...] omnium,inquit, vocabulo­rum quaerenda est etymologia; ut à Stoicis factum sanè perperam & frustra.’ Suadet Iul. Scaliger, ut modus adhibeatur. Joh. Seldenus,Prolog. cap. 2. de D. [...] Ibid. in fine capites. ‘nolumus, inquit, ita profusam in ejusmodi originibus operam impendere.’ Et alibi, ‘Eas, inquit, tantummodo diximus o­rigines, quae à fide dignis autoribus edocti po­tuimus, solo Numinis (nam de nominibus Deorum Gentilium agit) nomine, ubi non datur ultra, contenti; & ab Originationum affanijs, praeterquam ubi res ipsa trahat, etiam cum religione abstinentes.’ Et Barth. MayerusProd 1. part. cap. 4. monet, ‘acri judicio opus esse siquis unum quodque vocabulum ad hujus vel illius peculium velit referre.’ Cautius verò hic oportet studiosos evigilare; quia sensim irrepsit in multas scientias, nimia quaedam & non amanda diligentia: [Page 68] quam his verbis Th. Linacer Lib. 3. graviter & meritò exagitat: ‘quosdam, inquiens,dum curiosiùs artes tractant, & res in iis fusiùs disquirunt à proprio artis fine solent retarda­re: atque hoc vitio utilissimas & saluberri­mas artes ad garrulitatem rediisse.’ Et re­ctissimè & prudentissimè Dom. Veru­lamius De Augm­scient. judicat quosdam minutiis suis scientiarum quarundam fregisse solidi­tatem. Summopere igitur in Origina­tionum doctrina enitendum est, ne, quod pravis ingeniis contingere aitQuint. lib. 1. Fabius, quisquam ad foedissima usque ludibria labatur. Si haec originum dis quisitio (quod idem ait Fabius) usum habeat ne­cessarium, & multam in se contineat eru­ditionem, est sanè liberali & ingenuo vi­ro dignissima, & pro sua dignitate & usu solidè, & eruditè pertractata, valdè lau­dabilis, & à linguarum studiosis, inter studia graviora serio conatu promoven­da.

FINIS.

Lambethae. Mart. 29. 1639.

HAe Positiones de Linguis in ge­nere & variarum Linguarum Harmonia, in commodum eorum, qui studio Linguarum operam impendunt, dignae sunt, quae in publicum prodeant: atque ideò imprimantur.

Iohannes Oliver, reverendissimo in Christo Patri ac Domino, Domino Arch. Cant▪ Sacell. Dom.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.