DE LINGUIS in genere, & variarum Linguarum Harmonia dissertatio.
DE Linguis & Linguarum Harmonia dicturus conabor nihil afferre, quod non sit aut sacra Scripturarum autoritate firmatum, aut hominum eruditorum & in hac arena diu multúmque exercitatorum suffragiis communitum. Ut verò tota res lucidiùs ob oculos pon [...]tur, paucis Thesibus, quicquid in hoc negotio mihi visum est adducere sum complexurus.
Positio prima.
QVaedam de Linguis aliisque de rebus obiter habet Scriptura sacra, quibus errores Gentium, cum memoriam Antiquitatis [Page 2] tradunt, redarguuntur. Siquidem Deus, cum per Mosen ‘LegemPsa. 146. 19. suam Iacobo & statuta Israeli exarari voluit & communicari,’ suo ea suggessit interpreti, quibus veritatis cognitio ad animarum salutem necessaria delinearetur: ut filiis Patriarcharum, qui ‘à veroEze▪ 20. 8. Dei cultu & sacris ritibus in Aegypto defecerant,’ & Dei & sui ipsius notitiam magna ex parte obliterarant, immensam & gratuitam suam bonitatem denuo faceret innotescere. Praeterea is, ut Ecclesiam suam sibi devinciret arctius, autor etiam Mosi fuit intertexendi haud pauca Antiquitatis monumenta & vestigia rerum olim gestarum, ex quibus manifestum sit, Gentes à foedere divino alienas, & sacra veritatis luce destitutas in multis ejusmodi rebus (quod & ipsaeTull. foedum & turpe putant) labi, decipi, errare. Ne verò & nos etiam in devia ista seducamur, canonem Scripturarum illum sacratissimum, & rectissimum sui & obliqui indicem, nobis dedit, ad quem licet Antiquitates prophanas examinare. Harum Scripturarum luce arguuntur ‘PsammetichiHerodot. in Eu [...]rp. tenebrae, qui crasso satis & fallaci commento se Linguam Phrygiam [Page 3] comperisse antiquissimam opinatus est▪ & Historicorum quorundam vanitas, qui homines Diodor. Sic. lib. 1. non nisi nutibus & sonis inarticulatis olim animi sensus prompsisse, & ferarum Cic. de Orator. 1. ritu in silvis & antris vitam narrant transegisse; & Graecorum inscitia, qui sese multarum rerum inventores falsò venditant; & Arcadum caligo, qui seOvid. fast. Clem Alex. in log. protr. Luna antiquiores perhibent.’ Si omnes hi sacrae Historiae notitiam hausissent, & Legis divinae, & Linguae sanctae arcana calluissent, in tam crassos errores non incidissent: nec praeterea ‘Athenae habitae fuissentPlat. in Apol. Socr. [...] urbs maxima & sapientiae laudibus nobilissima; nec se Athenienses [...] i. e. populum in eo ipso quo vivebant solo natum, nec unquam ab aliis sedibus migrasse jactitassent; nec Graeci Linguae suae gloria inflati, omnis elegantiae & venustatis laudem sibi arrogassent, & tanquam barbaros reliquos totius orbis incolas reputassent.’ Si Graeci, inquam, sacri Codicis arcana tenuissent, nec ‘Critias novemPlato in Critia. annorum millia, nec Aegyptiild in Tins. millia longè plura Platonis tempore effluxisse’ existimassent. Veritatis radii in verbo Dei ita splendent, ut densissimas has & alias orbis [Page 4] tenebras, & inscitiae nebulas valeant discutere. Nisi igitur horum lumine nostrae mentes illustrentur, totum genus humanum efficiet nae intelligendo, ut nihil intelligat, aut cum ratione insaniat. Incidit in quendam SocratesPlato in Apolog. Socrat., qui ‘ [...] sapiens visus est multis, maximè autem sibi, qui tamen sapiens non erat.’ Complures ejusdem farinae homunculos, qui plebi credulae facilè imponebant, & sapientiae ostentatione imperitis fucum faciebant, Socrates expertus est. Unde is, ut erat in dignoscendo▪ quantum distent aera lupinis, sagacissimus, prudenter & cautè observabat alios ‘permultosPlat▪ ibid. Athenienses complura se scire opinatos, qui nihil scirent; & ingenuè professus est seipsum & nihil scire, & sese nihil scire existimare.’ Cujus modestiae non absimilis est illa ‘AcademicorumCicer saepe., qui nihil percipi posse affirmarunt.’ Nimirum novit Socrates multò esse facilius falsas opiniones refellere, quam veras in lucem proferre, & firmis rationibus adstruere. Norunt etiam ‘AcademiciCicer. de Invent. 2. multa Philosophorum placita in utramque partem disputari,’ ita [Page 5] ut veritatem plenè planéque capere, & indubitatum aliquid inter sectas litigantes statuere longè esset difficillimum. Socrates igitur sapienter nostris accessit partibus, & oraculo assentiebatur pronuntianti Deum solumPlato in Apolog Socratis. esse sapientem, ‘ [...], humanam sapientiam parvi esse, aut nullius certè pretij.’
Quod si verò Dei sapientiae in sacrâ linguâ conscriptae attendamus, constabit Graecos non solum rerum scientia & vera sapientia Judaeis fuisse inferiores, & sacri codicis gravitatem, majestatem, leporem neutiquam assequutos; sed etiam, quod ad linguas & alia antiquitatis arcana attinet, in errorum deviis procul à sanae doctrinae semita oberrasse; constabit Athenienses in tenebris plusquam Aegyptiacis versatos, lucem, quae in linguâ verè primitivâ Israelitis sese exeruit, nesciisse; sapientiae umbram & vana verborum lenocinia captasse; ignorasse verò timorem Dei, fidei donum, & pietatis verae delineationem, & veritatis indubitatae firmamenta, in quibus animus noster tutò possit acquiescere. Haec facra Dei [Page 6] eloquia per Mosen exarata, & tum à Christianis tum à Mahumetanis recepta docent linguā Phrygiā antiquitatis honorē neutiquā promereri: doc ēt fieri non posse, ut Attici sint [...]: inde enim sequetur (quod ait Carteromachus In Orat. ejus.) ‘eorum linguam esse [...]’; quam tamen Babylonicam habere originem, ut ut ultimam antiquitatis suae memoriam perscrutentur, cum aliis linguis communem debent agnoscere. Docent sacrae scripturae vanas fuisse Arcadum ampullas, & Aegyptiorum annales ineptè Chronologiam instituisse, quibus suam & linguae suae antiquitatem studuerunt nobilitare. Igitur quae de linguis afferuntur testimonia è Scriptoribus Ethnicis sunt infirma planè & nullius ponderis, nisi veritati in sacrosancto idiomate exaratae consonent, & luminis scintillam aliquam à Mose mutuentur.
Secunda Positio.
SCripturae sacrae ostendunt Ebraeum populum & linguam ab Ebero Patriarcha duxisse nominis sui originem, & linguam Ebraeam esse antiquissimam. Nam disertis verbis asserunt ‘ad Eberi usque tempora linguamGen. 11. 1▪ totius generis humaní unicam fuisse.’ Quamvis autem plures erant Noae filii & nepotes, hi tamen diversis nominibus tanquam diversae nationes non distinguebantur, sed filii Adam, vel Noae audiebant: donec tandem Nimrodus cum sociis Deo mandanti, ut foetificarent, & terram replerent, obluctatus sit, & Turris Babylonicae structura populum detinuerit, & in apostasiam secum à Deo abstraxerit. Noluerunt hi unanimiter Deo, ut oportuit obtemperare, unde ira divina in turbam rebellem exarsit, & Deus linguam omnibus communem ita confudit, ut non possent subditi imperantium [Page 8] sermonem capere, & eorum mandatis obsecundare. Ita qui Dei consilio sese non submiserunt, sua ipsorum consilia senserunt irrita; qui Dei voluntati obnitebantur, populum habuerunt suae voluntati immorigerum. ‘Heic In lib. de ration.com. linguar. vero (Inquit T. Bibliander) conspicitur admiranda Dei potentia, sapientia, bonitas, justitia; quia eripiendo hominibus facultatem conjungendi rationes, consilia, iudicia, voluntates suas, summam rationem adhibuit, ut simul homines, gravi poena, quam erant m [...]riti, multaret, & opus manibus suis rectassime formatum non destrueret, aut transformaret; sed in minima p [...]rtione hominis vim Numinis sui insuperabilem declararet, & poenae remedium atque integritatem & solatium’ (in communione novae cujuslibet linguae positum) concederet.
At in quatendem familia tunc mansit lingua illa primigen [...]a, & humano generi inteà communis? Quod in Eberi domo & in quibusdam ejus nepotibus perstiterit non levibus argumentis è scriptura petitis probari arbitror. Nam in communi & grandi aliqua hominum defectione non temerè [Page 9] Deus consilia sua quibusvis aperit: sed servo suo alicui, quem cum suis à communione tum peccatorum undique grassantium, tum cladis & poenarum delinquentibus et peccantibus debitarum est liberaturus. Hanc Dei bonitatem ‘sensit NoahGen. 6. 13. cum suis,’ cum totum genus humanum diluvio fuit immersum: & ‘LotusGen. 19. 12. cum suis,’ cum Sodoma cum suis sororibus igne caelitùs immisso interiit: & ‘JeremiasJer. 42. 9. cum suis,’ cum plebs reliqua Deo morem non gerens▪ plurimis malis in Aegypto erat contusa. Eodem planè consilio Deus Ebero Patriarchae divisionem linguarum, terrarum & nationum fecit innotescere: Eber autem in nomine Pelegi filii sui tantae indignationis divinae & calamitatis humanae memoriam voluit extare. Nam nomen filij sui (Peleg) divisionem significat: atque ideo huic fuit inditum, quia ‘in ejus nativitate divisio terrarum facta est. Quae certe divisio unâ cum confusione linguarum, & dispersione populorum contigit.’ Fuit ergo Eber Propheta Deo charus; cui hoc arcanum voluntatis divinae in tam tristi reliquorum clade fuit revelatum; & [Page 10] cui ‘Deus vitae spatium per annos 464.’ Gen. 11. quot solis cursus nemo post diluvium natus numeravit, indulfit; & ‘quem Deus in vivis esse voluit cum Pelego, Regu, Nahore, Thera, Abrahamo nepotibus eius’ per quinque continuas generationes, & his omnibus defunctis esse superstitem; ita ut ad annum Isaaci 79. pervenerit. Liquet itaque Eberum hunc inter sanctos illo tempore fuisse celeberrimum; quidni etiam multis inter turbam impiam & Deo rebellem? Nam tum Prophetis piis improbisque tum viris sanctis impii reges & illorum Satrapae, ut ‘Abrahamo Abimelechùs, Iosepho Pharaoh & Potiphar, Magis etiam Pharaoh & populus illius, Balaamo Balac & ejus proceres, Ahijae Jeroboamus & uxor ejus, Eliae Achabus, Elishae Hazael’ multum observantiae & honoris tribuerunt. Quamvis autem Eberi fama & existimatio inter prophanam ejus & reliquorum patrum prosapiam Prophetiae nomine minime inclaruerit, hic tamen non potuit non propter vitae longaevitatem & cognationem inter illos esse notissimus, & multum celebrari. Quippe si flagitiis omnibus cooperti viros [Page 11] insigniter vitae sanctimonia claros (quod aliquando fit) negligant, aut minime (ut par est) colant: solent tamen ‘si quisquam egregijs quibusdam dotibus in sua cognatione caeteris omnibus praeluceat, quod in Ebero hoc contigit,’ hunc in oculis & ore habere, & ejus famam longè latéque depraedicare. Hinc verò factum est, ut ab illustri hoc Patriarcha & Propheta notissimo, & multis nominibus celebratissimo, lingua, quâ hic cum posteris ejus religiosis usus est, dicta sit Ebraica; & populus ab illo natus & Deo dilectus dictus sit Ebraicus.
Hoc verò liquidius multò constat, quia Shem, ‘cujus TabernaculaGen. 10. 21. à Deo, ut verae Religionis sedes, memorantur, dictus sit pater omnium filiorum Eberi.’ Immo, quod annotat Augustinus, ‘quia Eber, De Civit. Dei▪ lib. 16. c, 3. quintus nepos ut ait August. quia sequitur 72. Interp. cum sit inter filios Shem quartus nepos, primus nominetur:’ idque quia verum est, quod traditur, ex illo Ebraeos esse cognominatos. Cum vero Shem dicatur ‘Pater omnium filiorum Eberi,’ per patrem omnium filiorum Eberi, hunc non solum genitorem fuisse filiorum Eberi, sed & alio sensu patrem eorum fuisse [Page 12] est verisimile. ‘Fuit quidem Shem Gen▪ 10. 22. pater & genitor Elami, Ashuris, Arphaxadi, &c’ Si verò fuit Arphaxadi genitor, tum etiam Selae & Eberi, quod in Genealogia sacra sequitur. Ita ut non necesse fuerit praemittere eum patrem seu genitorem fuisse Eberi, quod statim subjungitur; nisi patris nomen latius extendatur, & ‘ad laudem De Civit. Dei. 16. 11. Eberi (quod etiam censet Augustinus) spectet, qui quamvis quartus à Shemo oriatur, primus tamen ponitur.’ Quid igitur amplius per patrem filiorum Eberi heic indicatur? Certè 1o. Shemum fuisse patrem summa autoritate & honore conspicuum inter filios Eberi, qui in ejus manserunt tabernaculis, & verae Religioni adhaeserunt. Nam vixit ‘Shem ad annum Abrahae centesimum & quinquag esimum, & dicitus Melchisedek’ (ut constans est Ebraeorum & rectè sentientum Christianorum judicium) ‘fuit rex & sacerdos Dei altissimi; & obvius factus Abrahamo redeunti à victoria in quatuor reges,’ fuit summa observantia excultus. Hoc sensu ‘Iosephus Gen. 45. 8. dictur pater Pharaoni, & Naaman 2 Reg 5. [...]. servis suis.’ 2o. dicitur Shem pater filiorum omnium Eberi, [Page 13] quia Ebraeis ‘in religioso veri Dei cultu praeit, & sacerdos fuit imprimis reverendus:’ quem Eberi posteritas (ut verisimile est) Deum consulens adijt. Sic ‘Elias 2 Reg. 2. 12. pater dicitur Elishae, & Elisha 2 Reg. 6. 21. pater Iehoramo.’ Praeterea ‘per filios Eberi,’ quid aliud intelligi vult Spiritus sanctus, quam Ebraeos? sic enim sacra pagina ‘per filios Ammon Ammonitas, per filios orientis populum ab Orientali plaga Palaestinae, per filios Israelis Israelitas saepius designat:’ sic etiā scriptores exteri per ‘filios Achivorū, medicorum, philosophorum, Achivos, medicos, philosophos’ indigitant.
Illud verò manifestius apparet, si observamus sacram scripturam temerè, & sine occasione aliqua illustri nunquam historicae narrationi quicquam obiter interponere. Sicut igitur in historia Esavi interseritur quandoque ‘(hic Gen. 25. 30. & 36. 8 & 18▪ & 43▪ fuit ille Edom, &, hic fuit pater Edomi)’ ut denotetur fons & origo inimicitiarum Edomiticarum erga Israelitas; sicut etiam in historia Chami saepe iteratur aliquid de Chanaane, ut ‘(Cham Gen. 9. 18 & 22 & 25▪ iste est pater Chanaan, & Cham pater Chanaanis vidit nuditatem patris, & postea, maledictus Chanaan, sit Chanaan servus Shemo & Iapheto)’ sine vel [Page 14] levissimâ mentione fratrum reliquorum Chanaanis. Quia jam ‘Israelitis terra & opes maledicti hujus Chanaanis possessio erat futura.’ Eâdem certè ratione in Historia Shemi dicitur obiter & [...] significantius & expressius ‘Shemum illum fuisse patrem filiorum Eberi, quia res jam filiorum Eberi, hoc est,Ebraeorum, leges ijs à Deo datae, & vitae Patriarcharum ab Ebero ortorum erant à Mose contexendae.’
Praeterea mos inolevit his primis temporibus, ut ‘nomina Gentium à nomine insignis alicujus & primarj viri’ designarentur. Hinc à ‘Mitzrajim Gen. 12. 14. vocati sunt populi Mitzrajim,’ qui postea Aegyptii; ‘ab Aramo Gen. 15. 16. Aramitae’ nuncupantur, qui postea Syri; à ‘Moah nominantur Moabitae,’ & familiae in Palaestina ab aliquo filio Chanaanis. Sic ab Ebero Dei propheta & viro illustri Ebraei nomen suum acceperunt. Hîc verò providentiae divinae radij elucent admirandi, quod populus Dei in nullo fixo loco commorans & sedem ponens, vocaretur ‘ab Ebero Natio Ebraeorum,’ cujus vocis radix seu thema [...] Gnabar denotat de loco in locum, talem migrationem, [Page 15] qualem fuisse ‘Therae, Abrahami, Isaaci & Iacobi disertis verbis legimus, & fuisse Eberi, Pelegi, Regu & Nahoris’ est versimile. Erant enim his patres [...] pastores, & in tentoriis habitabant; unde constat eos saepe habitandi locum mutasse. David verò testatur horum nonnullos ‘à populo Ps. 105. 11. ad populum, de regno ad regnum sub Dei tutela illaesos migrasse; & sese instar Psal. 38. omnium patrum ejus peregrinum cum Deo fuisse;’ nempe dum saepe Sauli furorem declinavit, & cum suis aut Dei hostibus est conflictatus. Postea verò cum populus Dei divino fretus auxilio inter hostes suos versabatur, & ab Aegyptiis & Chananaeis hostili animo impetebatur, ab Israele, cui hoc nomen prius fuit inditum, quia ‘cum Deo & hominibus erat praevaliturus, ipsi [...] Chananaeos domituri appositissimè Israelitae nuncupantur.’ Posteà verò cum populus hic fixas posuisset sedes, & statam & florentem reipub. formam in Davidis & Solomonis temporibus obtinuisset, hi à Juda, secundum cujus nominis Etymon cum Lea jure debebant cantare; ‘(Nunc Dominum Deum laudabo) dicti sunt Iudaei.’ Hunc [Page 16] in modum populus Dei ab Ebero, ut & postea ab Israele, & Judâ (addam & à Christo) nomen acceperunt.
Sicut autem quandoque ‘nomen Israelis & Judae pro Israelitis & Iudaeis,’ sic & ‘nomen Eberi ponitur pro Ebraeis;’ cum dicitur, quod ‘Kittim Num. 24. sint affl [...]cturi Eberum,’ id est, Ebraeos. Nam ut ut lis sit, quae natio heic appelletur Kittim, concers tamen est ‘eruditorum judicium Eberum pro Ebraeis poni.’ Deinde vox ( [...] Ebraeus) usitata sortitur terminatione nominum Gentilium, quae ab insigni aliquo viro deducuntur. Atque ideo constanter & rectè à 70. Interpretibus transfertur Ebraeus, ut & ( [...] Ebraea:) semel tantummodo cum de Abrahamo sermo est ( [...]) redditur [...], hoc est, ut quidam volunt, ‘transfluvialis; quia fluvium transiit Euphraten.’ verum autoritas 70. interpretum in uno loco, eorundem autoritati in caeteris omnibus locis, aut concordi interpretum eruditissimorum autoritati in hoc & caeteris locis [...]tiquam praeponder [...]t. Nec certe [...] rectè [...] exponitur, aut (ut P. Brugensis vult) peregrinus. Mos enim linguae hujus (quantum [Page 17] scio) hoc non patitur; sed postulat hoc sensu potius ut Abraham dicatur [...]. Ut verbo dicam; sicut Esau dictus fuitGen. 25. 25. & 30. ‘Edom à cutis rubedine, aut à rubro edulio:’ deinde ab Edom seu Esauo dicti sunt Edomitae vel Idumaei: sic Eber dictus fuit ab ejus peregrinatione: ille enim, ut & Patriarchae reliqui saepe locum mutarunt, & omnes Dei servi à Deo peregrinantur in hoc mundo; deinde ‘ab Ebero nomen Gentile acceperunt eius posteri [...] Ebraei.’
Nec verò ab Abrahamo (quod ‘quosdam sensisse innuit’ S. Augustinus,De civit. Dei, l 16. 3. quod & TheodoretusTheod. in Ezekiel. vide etiam Quaest. 60. in Gen. ‘modo ait, modo negat’) vocatur gens Ebraea. Nunquam enim quenquam invenimus nomine Gentili insignitum, qui illi Genti dedit nominis originem. Nec enim consuetudo loquendi fert, ut Aram dicatur Aramaeus, aut Edom Idumaeus, aut Juda Patriarcha Judaeus: quia nomina haec derivata & Gentilia relationem & respectum quendam denotant ad suam originem, non autem originem ipsam. Praeterea [...] in nomine Abrahami litera prima non solet in [...] mutari, aut [...] finale abjici in nominibus Gentilibus, [Page 18] cum terminationem sortiuntur singularem. Ab Ebero igitur gens haec, ut & lingua ejus (quod hinc etiam consequitur) vocatur Ebraea. Scilicet ab initio mundi ad Eberi tempora totum humanum genus uno nomine appellatum fuit silii Adami, & ‘universae terrae fuit unum labium,’ id est, una [...]. lingua, & ‘una pronunciandi ratio,’ ut quidam existimant. Tum verò Deo placuit, ut turba impia diversos secuta duces diversis distingueretur nominibus, diversis uteretur sermonibus; ut autem hominum coetus, qui Ebero & suis adhaesit, & in vera fide perstitit, & primaevam linguae communis illius integritatem conservavit, nomen ab Ebero sumeret. Unde S. Augustinus, Lingua, De civit. Dei. 16. 11. inquit, ‘omnium hominum communis remansit in Eberi gente: à cujus nomine nomen accepit▪ & hoc justitiae gentis hujus non parvum apparet vestigium, quod cum aliae Gentes (seu familiae) plecterentur mutatione Linguarum, ad istam non pervenit tale supplicium.’
Quod autem illa eadem lingua, qua in veteri Instrumento usus est Spiritus Sanctus, fuit Adami & patrum primorum, Etyma horum nominum Adam, [Page 19] Eva, Isha, Cain, Abel, Seth, Noah, &c. satis manifestò evincunt: cum ad Ebraeam linguam propriè spectent haec omnia, & non nisi propter linguae affinitatem, aut non nisi obtorto collo in vicinas linguas trah [...]ntur. Est sanè adeò manifesta hâc in re Veritatis Lux, ut magnus heic sit eruditorum consensus. ‘Lingua,Homil. in Numer. inquit Origines, per Adam primitus data, in populo, qui Dei protio fuit, permansit.’ Et Hieronymus, ‘Ebraeam Epist. 144. ad Damas. linguam, qua vetus Testamentum scriptum est, esse initium oris & communis eloquii universa credidit antiquitas.’ Et alibi, ‘Nosse In Zeph. possumus linguam Ebraeam omnium linguarum esse matricem:’ ideoquè inquam & primam. EtDe civit. Dei 16. 11. Augustinus, ‘Quando turris Babylonica structa erat, non defuit domus Eberi, ubi ea quae antea fuit omnium lingua remaneret.’ Et alibi saepe in hunc sensum. Huic patrum judicio sententia virorum eruditissimorum & variarum linguarum scientia celebratissimorum, ita ut in mundo literario lumina jure censeantur, consonat. Theod. Bibliander Lib. de rat. comm. lng. ‘est, inquit, sermo Ebraeis parens & princeps linguarum omnium.’ Gulielmus Postellus,Lib de orig. lng. ‘linguam,inquit, Ebraeam [Page 20] primam esse constat ex autoribus tum sacris, tum profanis.’ ‘Primaeva Lib de pronunt. l. Gr. lingua,inquit Th. Beza, dicta Ebraea in Eberi familia ad Abrahamum & posteros perducta mansit.’ Joh. Seldenus,In Proleg. lib. de diis Syr. ‘Lingua,inquit, Ebraea est vetustissima, qua usi sunt non solum Ebraei vulgo dicti, verum etiam totius incolae tractus, quâ Syria latissimè patet.’ Ne multus sim in re tam manifesta, ‘Est communis,ut ait Ch.Ch. Crinesius in Bab. cap. 1.Crinesius, omnium rectè judicantium Theologorum, historicorum, Lexicographorum sententia, illam omnium primam fuisse linguam, quam Ebraeam indigitamus.’ SicIn praef. Gram. Ebr. Junius, In praef. Lexic. pol. Megiserus, In examine expos. Rab. Schickardus, In li. Bab. Crinesius, Lib. de verbo Dei. 2. 1. Bellarminus, Pererius Comm. in Gen., &c. ut multorum calculis confirmeturillud in Judaeorum ore tritissimum. [...] ‘Lingua sacra est linguarum omnium mater.’
SolusIn lib. Hermathē. Goropius Becanus Cimbricam seu veterem Teutonicam Adamo fuisse vernaculam operosiùs, quàm feliciùs contendit: idque hoc praecipuè argumento: quod ‘simpliciores radices, & paucioribus expressas characteribus, habet’ quam Ebraea. Hoc eius argumentum est palmarium: quod quàm dilutum sit, pluribus exemplis ostendere, non est opus: [Page 21] Ab [...] descendit vox monosyllaba almes, à [...] Church vel Kirk, à [...] James, &c. Lexica Harmonica hujus argumenti imbecillitatem plurimis demonstrant exemplis. Rectissimè VarroDe Ling. 1. lib. 6.; non sunt, inquit, ‘reprehendendi, qui literas adjiciunt aut demunt, dum vocum origines scrutantur:’ Sunt etiam in hac sententia alii complures. Pari itaque iure licet utrumque facere, si modò certa & manifesta sit vocum cognatio. Sed quid plura? Christianus In manuduct. Becmannus, In epist. Cent. 3. ad Belg. 44. I. Lipsius, In lib. B [...]bel. Christoph. Crinesius, Christoph. Besoldus In lib. de natura pop. &c. hunc errorem Goropianum satis retuderunt.
Theodoretus In quaest. in Gen. verò & Mericaeus In praes. Gran. Syriacae. linguam Syriacam Ebraea antiquiorem, & unicam illam fuisse à Mose pro cōmuni omnium lingua deprae licatam asserunt. Fuit Theodoretus Syrus & Cyrensis in Syria Episcopus, & forsan patriae fumum alieno igne lucidiorem (tantum potest patriae amor) opinatus est: admissus verò advocatus hâc suâ in causâ, non iudex, coram tribunali reliquorum patrum olim, & eruditorū virorum his nostris temporibus post multam & seriam [Page 22] quaestionis agitationem causa cadit. Mericaeus verò linguae Syriacae professor, Spartam, quam n [...]ctus erat, studuit ornare; & fecit, quod vulgus professorum solet; qui ut auditores habeant faciles & sequaces, omnem movent lapidem, artem, quam profitentur, praeconiis undique accitis accumulant. Verum eam laudandi rationem Socrates meritò & graviter taxat, cum quisPlato in Sympos. ‘ [...], Laudes alicui rei ascribat quam potest maximè & elegantissimè, sive rei conveniant sive non. Immo si falsae sint, nihil refert.’ Quod autem Mericaeus istam laudem immeritò & minùs verè linguae Syriacae attribuat, eruditè & solidè Bart. Philol. sacrae. l. 2. Maierus probavit. Stat ergo immotae veritatis thesis haec proposita: ‘Populum scilicet Ebraeum, ut & linguam Ebraeam ab Ebero nomen accepisse: & Ebraeam linguam esse primam omnium & antiquissimam.’ Quae verò hactenus dixi, maxima ex parte è sacra pagina hausta sunt, & inde vires suas & firmitatem sumpserunt. His verò positis videamus porrò, quid ‘viri doctissim [...] & [...] linguarum plurimarum callentissimi’ amplius statuerunt.
Positio tertia.
‘NVllusEdwardus [...]. in disquis. de linguis & rel. cap. 6. Dion. Halic. 1. populus linguam, quam ex confusione Babylonica hausit, aut in coloniae alicujus deductione alicunde sumpsit, diu retinuit.’ Rectè sanèAd Belg. Cent 3. Epist 44. I. Lipsius. ‘Errat, qui in re instabili maxime, id est, lingua quaerit firmitatem.’ Et statim addit.‘Invenimus à prima confusione infinitùm linguas mutasse, variasse, multiplicasse, ut Gentes hominum confusae & mixtae inter se fuerunt, & iterum propagatae.’ ‘Multa, inquit Cic. de oratore. Cicero, posteritas mutat’: Idque, inquam, ut in moribus, ita vel maximè in linguis. De Graeca lingua ‘Plato, tantam asserit vocabulorumIn Cratyl. fuisse mutationem, ut si lingua suo tempore usurpata, cum antiqua conferretur, antiqua videretur prorsus barbara.’ De Latina verò Polybius Lib. 3. ait:‘Si quis praesentem linguam cum veteri comparet, tanta apparebit varietas, ut vix quaedam etiam summa diligentia adhibita, viri maxima intelligentia praedui possint discernere. [Page 24] Et multa in 12 Tabulis M. Ciceronem & magnos Jurisconsultos fugisse affirmat BiblianderDe commun. Rat. ling. & M. VarroVarr. de L. L. lib 6. sic Quint. 1. 5. Aelium in literis Latinis multum exercitatum, dum carmina Saliorum interpretabatur, quaedam exili interpretatione expediisse, & obscura multa (quae forsan explicare non potuit dilucide) praeteriisse. Nec mirum, inquit, Varro, vocabula post annos quingentos neutiquam cognosci, cum Epimenidis corpus post annos 50 expergitum (detur venia vocabulo Varroniano) à multis non cognoscebatur.’ Verus igitur vates fuit Horatius, cum dixit
Et rectè Pet▪ Crinitus De hon. disc. 3. 3. ‘linguam Latinam dispescuit in Priscam, Latinam proprie dictam, Romanam, & mixtam.’ Idem sentiunt Joh. Lib. de ortu & inte [...] L. L. Nies, & alii plures. Quae verò fuit conditio linguae Latinae, ea etiam fuit Anglicae, Germanicae, Gallicae & caeterarum▪ quae hodie obtinent: sermo enim his in usu quingentis abhinc annis ita differt ab hodierno, ut vix cognoscas [Page 25] eundem esse. Ita ut cumQuintil. 1. 9. Fabio verè liceat affirmare: ‘ex omnibus prope dixerim gentibus, ut homines, sic & instituta & sermonemHac de re vide Edw. Breerwood. disquis. de ling. &c. in populum & linguam Romanam,’ sic & inRichard Verstegan. Anglicam, Germanicam, Gallicam & caeteras omnes linguas & gentes venisse.
Quarta Positio.
MVltae sunt causae tantae inconstantiae & mutationis in Nationum linguis. Prima est longi temporis vis. Quid enim mutare vetustas non solet? Secunda Coloniarum Haec quā tum linguā Graecam mutaverit, docet eruditiss. Edw. Brcerw. c. 1. disquisi. de ling. & rel. orbis totius. deductio & cùm antiquis incolis variarum Gentium commixtio, quae sermonis etiam mixturam invehit. Tertia est locorum & aëris natura, quae aliquid facit ad vocis asperitatem vel lenitatem: inde fit utJo Pontanus in li. de Aspirat. ‘Eadem vox ab Hetrusco, Longobardo & Apulo prolata mirificam habeat & literarum & pronuntiationis diversitatem, ut pene non idem, quamvis sit idem (ut inquit [Page 26] Jov. Pontanus) videatur;l. Bodinus in Method. Hist. lib. 6. Inde etiam fit, ut Septrentrionales ament consonas asperè collisas & propter spiritum & caloris impetum crebris aspirationibus gaudeant.’ Atque hinc est quod quidam è suis sedibus migrantes, alibi in novum vocis & sermonis tenorem lapsi sint. Etiam ‘Attici surculi in alieno solo consiti paulatim incoeperunt [...] Soloecismis sermonem suum corrumpere.’ Has causas observarunt Bodinus, Bibliander, Mayerus & alii.
Sunt etiam aliae nonnullae addendae. Quartò, Si ‘CadmusPlin. & alii. pauciores, ad Graecos, literas attulerit;’ si istis quasdam Palamedes, alias Epicbarmus, & Simonides addiderint, si quaelibet lingua hodiè in usu tenuiora & rudiora initia agnoscat, & temporis progressu & eruditorum industria ad perfectionem nitatur, necesse est, ut hae omnes frequentes subeant mutationes. Quintò, cum ‘mensEdwardus Breerw. in disquis. c. 6. R. Versteg. cap. 7. pag. 197. hominum varia sit & versatilis,’ & novas subinde loquendi formulas & vocabula longè petita venetur, vel jamdiu antiquata revocet, fieri non potest, ut una eadémque semper maneat sermonis facies. Levitas, affectatio & insolentia, ut [Page 27] vestium & victus, sic etiam sermonis varietatem procudit. Sextò, In multis orbis partibus linguarum facta fuit mutatio; quia ‘imperiosaeDe civit. Dei l 19. civitates,’ ut S. Augustinus, ‘non solum servitutis jugum, sed & suam domitis gentibus linguam imposuerunt.’ Hinc Graeca In orat. pro Archia. lingua sub Macedonum imperio ‘per totum orbem (quodTullius testatur) increbuit.’ EtIn Quaestion. Platonic. Plutarchus ait, ‘Latino sermone [...], nunc omnes ferè homines utuntur.’ At quid tandem? si tanta sit in linguis mutatio, si tot, & forsan plures mutationum causae, quae in linguis firmitas, quae constantia? Cum ‘I. Lipsio firmitatem aliquam dari fateor à literis(seu libris) una fideli rerum custodiâ.’ Siquidem in Platone & Demosthene, in Cicerone & Terentio, & caeteris purioris seculi autoribus genuina Graeci & Latini sermonis facies cernitur: In sacrosanctis veteris Instrumenti libris linguae Ebraeae puritas elucet. Quic quid in autoribus oppidò vetustis, aut novitiis inveneris, nisi ad exempla & canonas scriptorum in seculis purioribus formetur & fingatur lutulentius & immundius fluit. Siqua autem sit in linguis nationum [Page 28] hoc tempore constantia, hanc scripta eruditorum tum antiquitùs, tum nostro hoc aevo ostendent: si verò scripta antiquiora cum nuperis conferantur, non erit obscurum, quanta in qualibet lingua vernacula mutatio fuerit introducta.
Quinta Positio.
ESt quaedam linguis omnibus, maxima quibusdam cum Ebraea convenientia & affinitas. Scil. in vocabulis omnium linguarum sunt expressissima nonnulla Ebraearum vocum vestigia. Inde S.Augustinus In quaestion. in Testam. censet ‘multas linguas ex Ebraea immutatione quarundam literarum habita exstitisse, ita tamen ut illa lingua non deperierit, sed caeteris linguis fuerit confusa.’ Th. Libr. de optim. Grā. Bibliander in confusione linguarum ‘Linguam Ebraeam mansisse censet integram, in singulis autem dialectis, seu linguis caeteris, vestigia multa & manifesta esse, quae indicant sermonem Ebraeum parentem esse omnium linguarum.’ [Page 29] Joh. Fosterus,Praefat. in Lexie. ‘Omnes, inquit, aliae linguae ab Ebraea multas voces mutuantur.’ AugustinusLib. de perenn. philos. 1. Steuchus,‘Caeteras, inquit, linguas omnes invenies vocibus Ebraicis aspersas.’ EtId. in Gen. 37. alibi,‘Est lingua Ebraea, ut caeteris vetustior, ita omnibus admista, & quasi interspersa, ex ejus enim vocibus in omnibus Sic Gesn. in Mithrid. Sic Fr. Junius in erat. de ling. Eb. linguis reperies.’ His assentiur Casparus Waserus In Comment. ad Mithrid. Gesneri. ‘qui judicat omnes Gentes in universo orbe nobis cognitas vocabula nonnulla Ebraica retinere.’ In eundem sensum Gulielmus SchickardusIn Horol. Ebrae. ‘Non est dubium, inquit, quin linguae omnes ex Ebraea sint ortae, quod manifesta congruentia in multis prodit.’ Hoc etiam quibusdam exemplis edocet. Quid ego huc adducam Ch. Becmannum In manud., qui censet ‘omnes linguas aliquid mutuari ab Ebraea?’ Agmen hoc claudat Gul. Postellus: qui ait, ‘Nisi esset Ebraea lingua principium & fons omnium linguarum, nun quam posset fieri, ut tot linguae in tam variis orbis partibus dispersae, jam tot annorum millia illi affines essent, & ad illam unam propè accederent.’
Sexta Positio.
LInguae Asianae & Africanae multa vocabula Ebraeae referunt accepta. Hoc multiplici testimonio doctorum, qui in hac arena fuerunt versatissimi & side dignissimi liquet. D. Augustinus &Hieronymus non semel‘Punicam linguam Ebraeae vicinam asserunt.’ Th.Lib. de opt. genere Gramm. Bibliander, ‘Linguae, ait, Sidonia, Arabica, Aegyptia, Indica, Persica, Medica, Parthica, Assyria (ut periti in his homines, & argumenta suae proferunt assertionis, affirmant) maximam habent cum Ebraea cognationem, & veluti ex ea matrice (ut Hieronymus appellat) prognatae sunt.’ Et G. Postellus, ‘omnes, ait, Grammaticas, id est, quae ad Canonas Grammaticorum possunt exigi. linguas, praecipuè Orientales, Ebraicae affines esse, locutione, signis, & vocibus.’ Et libellum edidit, cujus peculiare hoc est argumentum. Alibi etiam ait, ‘Ismaeliticam linguam esse semiebraeam.’ Lib. de perenni philosophia. 1 1. Augustinus Steuchus,‘Sermo, inquit, Chaldaeorum, Assyriorum, Arabum, [Page 31] Aethiopum, & totius fere Orientis sic appropinquat Ebraico, ut adulterina germanis, corrupta sinceris respondent. Deinde Franciscus Junius affirmat In praefal. Gram. ex orat. de ling. Ebr. linguam Ebraeam fontem esse linguarum omnium, quas memoriâ nostrâ colunt obtinéntque Asia & Africa, eásque omnes tanquam degeneres matris tam venustae filias, adhuc lineamenta ejus non paucas usurpare.’ Ne verò gratis hoc eum dixisse existimes, instat ulterius, & asserit huic ‘Ebraeae linguae Indicam, Persicam, Babylonicam, Armeniam, Syram, Arabicam & Gothicam esse conjunctissimas: & hujus rei ait extare apud Procopium, Agathiam & Jornandem documenta.’ Ex linguis verò Africanis expressis verbis producit ‘linguam Aegyptiam, Aethiopicam & Troglodyticam; quas, ait, consimiliter propinquitate ad Ebraeam maximâ pertinere. Et tandem concludit linguam Ebraeam esse omnium linguarum principem, omnium jucundissimam, imprimis utilem & necessariam, omnium judicem, omnium maximam; scil. principem antiquitate; jucundissimam simplicitate, & gratia; utilissimam summéque necessariam argumento; judicem constitutione sui aequissisima [Page 32] & incomparabili; maximam genitura et propagatione, quae tam numerosos foetus tam multis locis & regionibus peperit.’ Casparus WaserusIn Comm. ad Mithrid. Ges [...]i. his accedit, & ‘magnam esse ait Chaldaicae, Syriacae, Arabicae, Persicae, Aethiopicae, Aegyptiacae, Troglodyticae, & Punicae linguae cum Ebraeâ affinitatem: quanquam in una magis, in altera minus, ut notarunt ii, qui cognitionem harum linguarum habent hoc appareat.’ Ostendit etiam Hier. Megiserus In Lexici Prolegom. ‘Ebraeae linguae propagines esse Maroniticam, Mauritanicam, F [...]ssensem & Maroccensem.’ Et Joh. Seldenus In proleg. lib. de D. Syris. ‘asserit sermonem in coloniis Africanis (quae è Syria occidentali transmigrarunt) seculis etiam recentioribus, advenarum licet colloquia diu passum, ab Ebraeo non multum discrepasse.’ Sed hac de re nolo plura: quia hae linguae nobis in Occidentali mundi plaga degentibus minus sint obviae.
Septima Positio.
LInguae Graeca & Latina, quales in scriptis eruditorum extant, nullibi jam vernaculae, & linguae Nationum Europaearum nunc in usu multas habent voces Ebraicis ita affines, ut constet has ab Ebraica veram suam & ultimam habere originationem. Sunt voces primariae in qualibet lingua, sive sint ejus linguae peculiares, sive aliunde sumptae, ‘optimo consilio (ut ait Lib 3. de ling. Lat. Varro) paucae, quae verò à primariis deducuntur innumerae:’ scil. ab aliquo uno themate (ut ait) dictiones 500. Quod si verò quis teneat pauca illa alicujus linguae themata, totius cognationis & viciniae cohortes in illa lingua faciliùs imbibet. Etsi autem deductio quarundam vocum, ubi terminationum tantum est variatio, aperta sit & tritissima: aliarum tamen vocum tectior & abstrusior est; nec sine eruditorum industria & perspicacitate extunditur. Facile legens, legendus, lector, lectio, [Page 34] lectito, &c. originem suam agnoscunt à verbo (Lego). Et lego etsi in linguam Latinam usu frequentissimo fuerit receptum, & pro cive Romano habeatur, & multiplicem prolem numeret eâdem donatam civitate: non tamen frontis erit tam perfrictae; ut avum suum antiquum [...], aut antiquiorem aliquem proavum è finibus Ebraeis prodeuntem deneget. Ab (Homo) facili flexu cadunt humanus, humanitùs, &c. sed unde ducatur (homo) studiosè quaesiverunt literati, nec eadem omnibus arrisit sententia.
Reconditiores hae vocum originationes sunt, quae jam erudito huic seculo negotium facessunt. Has ut penitiùs & sagaciùs studiosi investigarent, annotarunt quidam 1. voces quasdam formatas esse literis & sonis rei significatae maximè congruis. ut [...], Sibilo, Susurrus, Tintinnabulum, [...] clangor, [...] ronchus, [...] ululatus, &c. De his rectè PlatoPlat. in Crat. ‘ [...], nomen rem ipsam exprimit, seu imitatio quaedam est rei.’ Sed nimius forsan est Plato in literarum Graecarum viribus exprimendis, cum ‘has motum, illas quietem & consistentiam; has vehementiam, illas [Page 35] moderationem,&c. sua natura designare dicat.’ Heic cavendum puto, ne simus, quàm par sit, audaciores, & quicquam temerè tentemus; Nam & Socrates sensit se in hac dissertationePlato in Cratyl. ‘ [...] longiùs, quàm oportuit, processisse.’
2. Voces quaedam sunt derivatae, quarum in sua quaque lingua ratio potest reddi. Sic Latinè dicitur victima,Ovid. Fast. quae dextra victrice cecidit, hostia hostibus à domitis; rostrum à rodendo, rastrum à radendo, stapedes, quia super hos pedes stant. Sic Graecè dicitur [...] draco, quia acutissimè [...] videt; [...] luscinia, quia suaviter [...] canit; [...] felis, quia [...] caudam variè agitat. Hoc verò in genere longè caeteris omnibus lingua anteit Ebraea, in qua [...] homo dicitur quia factus è terra, [...]: Leo vocatur [...] à [...] corde, propter animositatem. [...] signifiat Ciconiam à [...] à pietate in parentes: cujusmodi in hac lingua voces sunt innumerae. In his etiam vocabulis verissimum est illudPlat in Cratyl. Platonicum; ‘ [...], qui nomina novit, novit etiam res.’ Idem videre licet [Page 36] in quibudam vocibus cujuslibet linguae vernaculae. Ita tamen ut quaedam ex vocibus primitivis (sic dictis in illa lingua, quod quasdam dictiones procreant derivativas) primitivas alias voces in linguâ agnoscant superiori, aliquando autem in Ebraea.
3. Sunt voces quaedam, quarum rationem eruditi quidam sese nescrie fatentur. Ibid. ‘Socrates originem vocum ( [...] & [...]) & quarundam aliarum dictionum se ignorare ingenuè agnoscit.’ ‘Multa autem (inquit Priscianus) sunt vocabula, quorum origo ignoratur.’ Causa verò hujus ignorantiae assignatur. 1. à M. Varrone Lib. 4. de ling. L., aut ‘vetustas, quae multa delevit; aut quòd literae nimium interpolantur,’ quòd vulgi contigit incuriâ; 2. à Jovin. Pontano Lib. de Aspir., quod ‘Latini nomina ab aliis sumpta ita conformarunt, ut originem veram cognosci nollent, & ut suae linguae tanquam propria arrogarent.’
Sunt & 4. aliae voces, quae ratione minùs recta & approbanda fuere impositae: nam cum his temporibus nova quaedam armorum, vestimentorum, navigiorum & plurium instrumentorum▪ genera à variis artificibus fuere excogitata: licet ipsi horum inventores nominum [Page 37] multorum rationem suggerant, non tamen quarundam rerum nomina infirmâ & ineptâ de causâ fuisse imposita diffitebuntur. Hoc etiam priscis contigisse nullus dubito. In mundi administratione, quam Deus sapientissimè moderatur, multa fiunt enormia, monstrosi quidam partus & rerum productiones oriuntur, quae praeter iustam & regularem formam & dispensationem, & ordinarium naturae cursum accidunt: sic licet homines vocabula plurima rebus imposuerint non sine certo & optimo consilio, & ratione satis conspicua: quaedam tamen nomina inveniri indubium est rebus suis minus convenientia, sed aut levi, aut ineptae, forsan & absurdae causae alicui ortum debentia, & errore quodam humano in usum protracta. Ferunt ‘Romanos Guil. Godel. annot. in Livium. per Thusciam euntes Latinè quaesisse ab Agellinis urbis eorum nomen; cum verò Agellini, utpote Graeci, & quid verba Romani illud percontantis vellent, nescientes, illum salutarent voceusitatâ [...]: statim Romani (detracta aspiratione) nomen Caere urbi dicuntur imposuisse.’ Apud Londinenses Porta vulgò dicta Algate vetustatis dentibus corrosa non multis abhinc [Page 38] hinc annis subruta est; & nova eo ipso in loco porta splendidè constructa est: quae iam quo (que) (quoniam multitudini ita placet) dicitur Algate, hoc est, Oldgate, vetus porta: cum tamen nova porta sit, & hoc nomine veriùs insignienda. Ptolemaeus Pausan. in Artic. ‘dictus Philometor gravissimum matris suae odium expertus est:’ Athen. lib 2 2 Macc. Antiochus, ‘verò nomine’ Epiphanis ‘gloriabundus, universae posteritati plurimis opprobriis, & ignominiâ nunquam abolendâ pro suo merito innotuit.’ His neutiquam opus est plura annectere. In vocabula huiusmodi si incidamus, nihil aliud restat, quam ut quomodocunque imposita & diu recepta tacito consensu probemus, & usu quotidiano teramus. Nam ‘loquendum, ut vulgus; & vocabulis utendum praesentibus.’ Reliquarum fere omnium vocum origines exquirere nihil est quod diffidamus; etsi priorum quorundam seculorū scriptores fugerint, aut ab illis in manus nobis non fuerint traditae. Rectè Jul. Scaliger, De Caus. ling. Lat. 1. pag. 68. ‘In quaedam principia nobis deveniendum est, in quibus necesse est sistere intellectum: id & ex rebus patet naturalibus, ubi nullum est infinitū, & in vocibus ipsis sic constabit. Amaritudo ducetur ab amaro, [Page 39] amarum à mari. Mare unde derivabitur? ab Ebraeo (Marah).’ Vox haec Ebraea aliarum causa est, ipsius nulla prior vox causa est. Desudarunt certè Graeci et Latini multum, gentes caeterae nonnihil in abstrusioribus vocum suarum originibus expiscandis: in quibusdam verò vocibus felicem posuerunt operam; in aliis à verâ metâ longè aberrarunt: quia Graeci Ebraeis suas origines inviderūt; et Latini è Latina lingua voces suas pleras (que) eruere sunt conati. Malè Platoni est [...] voluptas, interposito [...], ab [...], quia ab illa dimanat [...], aliquid scil. quod iuvat et prodest; et [...] vinum ab [...], quòd facit quempiam opinari, quod non est verum; et [...] annus ab [...] examino, quia tempus cuncta probat. Cum veriùs [...] derivetur à [...] voluptas, et [...] à [...] vinum, et [...] à [...] tempus, quorum significationem vel ipsissimam, vel cognatam, et quantum necesse est, Scripturam obtinent. Haud rectè autem Latini quidam flexerunt (fur) à furvo, quod nocte fures praedentur; et dixerunt, quod frater sit, quasi fere alter, et ager ab agendo in eo aliquid: cum genuinè deducatur fur [Page 40] à [...], frater à [...], ager ab [...], quorum etiam sortiuntur significationem. Fabius Insiit. oracor. 1. 10. igitur meritò eiusmodi originationes iugulat, et M. Varro Lib. 1. de ling. l. ‘Aelium virum eruditum reprehendit; quòd quorundam vocabulorum, quae à Graecis Latini acceperant, perinde atque essent propria Latinorum, falsas reddidit causas.’ Ipse tamen VarroLib. 1. 28. de ling. L. causis. sui temporis consuetudine abreptus, iure est culpandus, quod (ut ait Scaliger omnia) certè nimis multa Latina è Latinis eruerit. Certissimum est tum Graecos, tum Latinos honori linguae suae nimium litasse, ut ex Platonis Cratylo, & Varronis & Isiodori Episc. Hispalensis & aliorum libris hac de re abundè satis liquet. Est tamen Platonis ingenuitas laudanda, quia fatetur. 1. quasdam etymologias nimia vetustate obtritas; 2. quasdam voces origine esse barbaras; 3. quaedam vocabula à Deo (huc enim ait se, ut Tragoedi, in re ardua confugere) rite imposita affirmat, sed causam imponendi hominibus esse ignotam: et cum multas protulisset, de quibus quispiam meritò dubitaret, Etymologias; [...] (inquit) [...], nihil, quod heic dixi pro vero certoque sum asserturus. Et Varro veniae locum facilius [Page 41] inveniet, quia alicubi ex vocabulis usu Latinis fatetur ‘quaedam De ling. Lat. lib. 4. esse verè Latina, quaedam aliunde sumpta, quaedam oblivione fere extincta:’ & eum ingenuo hic esse animo arbitror, ut alibi, cum dixit. ‘Heic Varr. in fragm. quid putem, non quid contendam pono.’ Fuit enim Romanorum doctissimus: idcirco & ingenio minimè obfirmato: quippe ‘est illud ignorantiae ingenitum & proprium.’ Si videns meliora probansque deteriora sit secutus, si legem in vocum originibus perscrutandis tenendam bene sanxerit, & vitio sui temporis abreptus in omnibus non observarit: hunc ei lapsum condonabimus. Quia facilius est leges ponere, quam semper & in omnibus actionibus tenere.
At quinam tandem sunt illi Barbari, quibus Gentium philosophi aliquid in linguis, literis aliísque rebus aliquid attribuunt? Heic aut prorsus silent autores, aut quaerunt diverticula. Scil. affirmant scriptores varii ‘Cadmum Phaenicem fuisse literarum inventorem;’ Herodotus Herod. in Terpsic. ‘artes Aegyptias à Tyrijs, è Phoenicia profectis, fuisse traditas;’ Diogenes Laertius ‘Thaletem PhoenicemIn ejus vita. animae immortalitatem [Page 42] Graecos docuisse;’ Lucianus contra Philosophos jocosè, sed verè & audacter Judaicis Apostolorum seu Christianis argumentis militans, atque ideo ‘sub nomine Parrhesiadae filii Alethionis,ait se Syrum esse: & Syrus reverâ fuit: & dissimulavit tantum, unde illa deprompsit arma.’ VarroDe ling. Lat. li. 4. ait vocem (camelus) quae Ebraeam agnoscit originem, è ‘Syriacis finibus esse prognatam; & literarum Id. lib 7. Graecarum nomina à Barbaris esse mutuata; Isocrates In Panathen. multarum rerum inventores perhibet Barbaros.’ Quid plura? non lac lacti similius, quam hae fraudes Graecorum inter se. ‘Omnes congruunt, unum nôris, omnes cognôris.’ Hinc verò facile est cernere, quam invito animo quicquam Ebraeis & veri Dei cultoribus acceptum referant. Cur verò istud? vetuit nimirum Deus Ebraeos ‘consuetudinem cum Gentibus habere, & Ethnicos ritus & mores imitari, & Christianos sanctas res canibus proponere:’ inde Gentes & profani odio omni dignissimos putarunt Ebraeos & veri Dei cultores, & siquem veritatis radium splendore ejus victae conspexerunt, verum eius autorem Deum & [Page 43] Dei populum rarò agnoverunt. At iam ‘Astraea virgo, quae terras olim reliquit, redijt;’ & omnia ad Justitiae lancem vult ponderari, & ius suum cuique tribui. Siquidem industria praecedentis & huius aetatis nebulas illas, quae sacras linguas obumbrarant, dispulit; & vocabulorum gemmas, quae in ruderibus variarum linguarum diu iacuerant deturpatas, exquirere, & veris Dominis adiudicare studuit. Voces quaedam solent (aitDe ling Lat. l. 6. Varro) ‘radices extra sines suos porrigere; ut saepe arbor in agri limite posita, inter vicini segetes facit surculos exsurgere.’ Hoc liquidò patet, quia cernimus Latinarum vocum semina sese in linguas Italicam, Gallicam, Hispanicam, &c. sparsisse: & certum est Graecam linguam longè maximam totius orbis partem suarum dictionum copiâ ditasse; & Ebraeae linguae autoritatem & maiestatem cum grandi vocum suarum exercitu vicinorum linguis, & non parca manu remotiorum populorum sermoni sese ingessisse. ‘Graeca Tract. de Ebraismi antiq. lingua (inquit G. Postellus) praeter multa vocabula & disciplinarum omnium originem, etiam non paucas locutiones, ac [Page 44] loquendi tropos ab Ebraeis habet. In Graeca lingua adhuc (ait In Maduct. ad ling. Lat. Ch. Becman) satis lucida Ebraici sunt sermonis indicia. Antiquissima Graecorum vocabula (utLib. 1. de Satyr. Is. Casaubonus) sunt originis Ebraicae.’ Quod verò Latini Graecis utebantur vocabulis, minus mirandum, quia ‘Itala Ovid. Fast tellus —Graecia major erat: & plures Dion. Halic. 1. urbes Italicae Spartano & Arcadico genere erant prognatae: Et, ut Scaliger, Romae nomenScal. lib. de Plantis. Graeca vox est, sicut etiam universa pene lingua Romana.’ Huc faciunt multa, quae afferunt Megiserus, Quintilianus, Varro & alij complures. Quod si autem multas voces debeat Graeca lingua Ebraeae; Latina Graecae; & Anglica, Gallica, Germanica & caeterae Europaeae linguae longè plures dictiones è Latio sumpserunt, necesse habent traduces hae omnes Ebraeam linguam matrem suam antiquissimam & dignissimam agnoscere. Et meritò iudicandum est, Casparum Waserum In comment. ad Mithrid. Gesneri. rectissimè existimasse linguam Graecam, Latinam, Gothicam, Germanicam, Hispanicam, Gallicam, Anglicam, Ruthenicam, Sarmaticam, Vandalicam multa vocabula ab Ebraeâ linguâ [Page 45] sumpsisse. Sed quid plures autoritates opus est congerere? Vt nemo quodā linguae Ebraeae praejudicio, quod heic adstruo, aut reprehendat, aut inficias eat; in rem praesentem veniamus.
Qui linguarum harmoniam indagarunt, hoc nobis ob oculos ita posuerūt, ut lippus & luscus sit, cui scripta eorum legēti hoc non sit persuasissimum. ‘Ioh. Camerarius Episcopus Wormaciensis & Rodulphus Agricola aliquot millia dictionum Graecarum (testante Lib. de ration. ling. com. Th. Bibliandro) in linguam Germanicam invectas annotarunt. Sigismundus Gelenius Bohemus lexicon Impress. Basil. 1537. Symphonicum edidit,’ in quo vocabulorum Latinorum, Germanicorum, Slavonicorum cum Graecis concentum ostendit. Casp. Rothius In Lampad. Orthog. fine. Impres. Lips 1615. è Scriptis Scaligerorum, Lambini, Gifanii, &c. multas dictiones protulit è Graecis petitas. Christianus Nirmutan Dictionar. Harmon. Francof. Impress. 1630. libro satis amplo harmoniā linguae Graecae cum Latina, ut & cum Gallica & Italica complexus est. Gulielm. Postellus breviter quasdam voces Graecas, Latinas, Gallicas, Arabicas, Indicas, ex Ebraeo idiomate prognatas perstrinxit. Joh. In Lexic. Avenarius k copiosissimè Graecas et Latinas voces ex fonte Ebraico propromanantes, [Page 46] in qualibet radice Ebraea explicanda congessit. Estien Guichardus In Harm. Paris. edit. 1610. ‘ex Ebraicis vocabulis multas eruit Latinas & Gallicas.’ Georg. Cruciger Harm. 4. ling. Francf. Impress. 1616. 4or. linguarum Ebraeae, Gr. Lat. Germ. Harmoniam copiosissimam & plenissimam concinnavit, et dextrè in tabulis perpetuis digessit. Quibus liceat addere Gulielmum Lamplugh Anglum, linguarum scientiâ optimè instructum: qui vocabula Graeca, Latina, Anglica studiosissimè et diligentissimè collegit, et Ebraicis vocibus in Epitome Lexici Buxtorfiani adaptavit. Hic annum 49. agens, et longiore vita dignus obiit anno Dom. 1636. et mihi amoris in me sui [...], suum hoc opus multis vigiliis exantlatum, nondum tamen omnibus numeris (quod ipse fatebatur) absolutum reliquit. Ne verò in privato aliquo lare deliteret tam egregius conatus et indefessum tot annorum studium in Nobilissima Bibliotheca Bodleiana apud Oxonienses, à Viro reverendissimo Gulielm. Archiepiscopo Cantuariensi amplissimo, & Cancellario Oxoniensi honoratissimo sedem habet sibi destinatam. Sunt et alia virorum literatorum [Page 47] et de linguis optimè meritorum opera, quae multa habent ad Harmoniam linguarum adornandam profutura. Qualia sunt Lexica Val. Schindleri, Ier. Megiseri, & Matth. Martinii: His accensenda sunt opera Ch. Crinesii de confusione linguarum, & Christop. Besoldi de natura populorum, & linguarum ortu & immutatione; nec non quae conscripsere Gulielmus Schickbardus, Rich. Verstegan, Andr. Helvigius, Jo. Minshew, & aliiHis addendi sunt Henr. Stephan. Perionius. Vandermil. haud pauci. In hac arena labores impenderunt tot viri eruditissimi et variarum linguarum notitia conspicui, ut manifestum sit, quantum linguae Europaeae idiomati tum Graeco tum Ebraeo debeant, et quam multis in vocibus Graeca etiam Ebraeae respondeat. En admirandam et summa gratulatione depraedicandam Dei providentiam in sacris linguis orbi communicandis: quarum scientiam Iudaei Christianis inviderunt, et ‘veternosi Reucl. in lib. de accentibus edit. an. 1518. et ridiculi Sophistae tanquam Romanae pietati alienam criminati sunt: cum Ioh. Reuclinus primus omnium rudimenta Ebraicae linguae Latinè confecit anno 1518.’ et Budaeus, Erasmus, et alii viri illustres ad [Page 48] Graecae linguae amorem & honorem in occidentalibus his mundi partibus animos eruditorum accenderunt. Nos vero pro summa Dei in nos bonitate cernimus radices (quod & de primis Gazae, Chalcondylae, Argyropyli, &c. conatibus in lingua Graeca promovenda verissimum est) ‘non modo In codem. lib. in surculos, sed et in proceras alnos, lucos et silvas (quod et ipse Reuclinus praedixit annis abhinc 120.) pullulasse.’ Ex illis olim initiis, ex laudatissimo in hunc usque diem progressu futurum speramus, ut copiosior indies sacrarum linguarum prodeat notitia; et sacrarum linguarum cum linguis Europaeis Harmonia evadat multò instructior.
Octava Positio.
UT jam disquiratur qua ratione vocabula Ebraea in linguis variarum nationum dignoscantur, ponimus 8o. in loco. Voces Ebraeae in linguas caeteras admissae variam subeunt mutationem, & pro vario caeterarum linguarum ingenio variè interpolantur. Siquidem ut arborum surculi & animalium foetus in terras peregrinas & longinquas asportati, sensim & paulatim à primaeva matrum suarum natura deflectunt: sic & voces Ebraeae originis in alias linguas receptae sensim genuinam & pristinam suam faciem exuunt. Ita tamen ut nec species animalium & arborum depereat, [...]ut originis ipsius forma, & vis pristi [...] vocabulorum prorsus intereat.
Primò igitur in aliis linguis fines [...] terminationes vocabulorum à terminationibus Ebraicis saepissimè declinant. ut, [...], Ebraeus, Hebrew, [Page 50] [...], metallum mettle. [...], cornu, horn. [...]. Eli [...]h▪ Nec est quod quisquā in his & similibus haesitet: si dictionum Latin rum a Graecis p [...]titarum variationem in earum finibus trutinarit. Quomodo autem voces Graecae, finibus variatis, in linguam Latinam, & voces Latinae in Gallicam & It licam linguam transierint, ostendit Christianus Ni [...]mutan, & regulas generales hac de re multas concinnavit.
Secundò, vocalis quaelibet vocabulorum, Ebraeorum vel Graecorum, quae in ali [...]m transeunt linguam, in quamlibet aliam vocalem in his vel illis dictionibus immutatur. Hoc ex continua serie vocum in harmonicis lexicis ita manifestum est, ut exempla addere minimè opus sit.
Tertiò, Si mutatio consonantium ejusdem naturae & organi in unâ eâdemque lingua sit frequens & [...]sitata, non potest non usu venire, ut consonantes ejusdem naturae & organi in variis linguis subinde mutentur Qualis verò sit haec mutatio in eadem lingua, non est obscurum. Nam liquidae pro sua inter se cognatione mutuum praestāt officium; tenues [Page 51] pro mediis vel aspiratis & cōtra; aspiratae pro mediis & contra ponuntur; resolvuntur duplices in simplices, simplices in duplices transeunt: ut in his cernere licet exemplis. Imprimo, illocabilis, corripio, dux ducis, rex regis, fingo finxi fictum; & in his [...]. Eadem planè ratione in lingua Ebraea [...] & [...] abscondere [...] et [...] vestem induere, [...] et [...] claudere, immutant literas quasdam eadem manente significatione. Si hae literarum m [...]tationes in una eademque lingua contingant, similes etiam, ubi vox Ebraea, Graeca, vel alterius linguae in aliam migrat, fieri mutationes est verisimillimum. In his igitur vocibus diversarum linguarum manifestissima est originatio. [...], camelus, a Camell, [...] (perfectio) [...], much, micle; [...], sex six [...] granum, granarium, grain, corn; garner; [...], frater, brother, Bruder; hujusmodi infinita suppeditant Lexica harmonica. De literarum inter se commutatione copiosè tractarunt Theodorus Beza & Iulius Scaliger & alii non pauci viri eruditi. Nec est quod quisquam hanc literarum commutationem [Page 52] miretur: cum (ut Beza Lib. de Pronunt. L. Gr.) ‘nulla pene sit litera, quae in aliam non mutetur.’ Scilicet idem heic vocabulis, quod vino contigit in alterum vel tertium vas transfusum; scil. ut aliquid genuini & pristini saporis deperdant.
Quartò, multiplex & varia est commutatio spirituum & literarum in quibus est asperior & difficilior pronuntiatio: immo hae literae saepe, vocabulo in aliam linguam transeunte, prorsus abjiciuntur. ut in [...], Eva, Eve [...], Ebraeus, vel Hebraeus, an Ebrew; [...], Ezra, [...], Messias, [...], Johann [...]s John; [...], Jacobus, James; [...] (nitidus albus) [...], saccharum, Sugar; [...], Baal, Belus, Bel; [...], terra Earth; [...] spelunca; [...] unguis; [...], pugnus, a Fist; [...], patrisso; [...], vestis; [...], serpo; [...], vomitus; [...], super, Over.
Quinto, Prosthesis Aphaeresis, Epenthesis, syncope, paragoge, Apocope, metathesis (ut in variis cujusvis linguae dictionibus, ita & multo magis) in vocabulis ex alia in aliam linguam migrantibus locum habent. Prosthesis ut à [...] appropinquavit [Page 53] fit [...] prope: à [...] denotante aliquid finiri & consummari fit [...] perfectus, Paratus; ab [...], vesci; Sic Aphaeresis, ut à [...]; à [...], latus; à [...] Luna; ab [...] good. Sic Epenthesis, ut à [...]; ab [...] vel [...] alter. Syncope ut à [...] fit, [...], Isaac; à [...] lacus a lake; à [...] a chaire; à [...] a Jewesse. Nihil vero est paragoge & Apocope usitatius in finibus propriis cujusque linguae addendis, & Ebraicis finibus rarò, Graecis frequentius detrahendis. Metathesis verò nonnunquam occurrit: ut à [...] poposcit, venatus est, fiunt posco, piscor, to fish; à [...] clausit, fit carcer; à [...] sculpo; à [...], tener, tender; à [...], nervus; à [...] formo; à [...] paenula.
Sextò, Observanda est Litera ( [...]) vel (s), quam suae cuiusdam potestatis literam esse perhibent Grammatici, & quam Lucianus introducit à (τ) in crimen meritò vocatam, quia potestatis suae limites quo iure, quave iniuria nimis latè extendit, & non literam (τ) solummodo, sed et alias literas sua statione deturbat, et earum locum sortitur▪ [Page 54] ut [...] fit [...] frequentius quam [...] fit rest [...]a, Rosin; [...] fit en [...]; [...] fit Surgeon, Honor fit Hono ▪ Est etiam; ubi quaedam literae p [...]r pari referant, & lege Talionis li [...]eram (s) loco suo pellant. ut [...] tres Chald [...]ice fit [...] sex fit [...] terra fit [...]. Sic [...] fit Attice [...], [...] fit [...]. Idem observare licet in his vocibus; oculi ab [...], turris à [...], medius à [...], pix à [...], tu thou à [...], te thee à [...], &c.
7o.7. Aliquando fit commutatio alicuius literae in aliam, cujus non est manifesta cognatio: ut in his, [...] Vlysses, [...] lacryma, [...] bis, [...] bipes, [...] agnus, [...] pinus, [...] better, [...] brevis breif, [...] jugum a yoake. Nam in his vocibus inter literas commut [...]tas nulla aut parva admodum est affinitas. Sunt & vocum mirae quaedam contractiones observandae, ut cum ab [...] fiat Almes; à [...] Church, Rirk; ab [...] anguilla Eele; ab [...] Vulpes, fine abiecto; & Fox, tribus prioribus literis abscissis; ab Avunculus Unkle fine tantum servato. Pluta huius generis licet reperire; at [Page 55] rariora sunt; atque idcirco aut non omnino, aut non temerè in exempla à nobis trahenda. Quare nisi vocum significatio, maxima caeterarum literarum convenientia, & eruditorum plurium suffragia pro nobis faciant, ita ut originatio nulli ingenuo censori sit deneganda, nihil debemus in hoc genere tentare. Vltimò (quoniam heic regularum spicilegium, non messem afferre est animus) linguae caeterae aliquando non ipsius thematis Ebraei, aut Graeci, aut Latini, sed alicuius casus seu vocis derivatae à themate ipso formam ductúmque imitantur. ut [...] to mocke, & [...] (accuso) propius accedunt ad [...] participium, quam ad radicem [...] (increpare.) Hospes & Hospitium p [...]optius ad [...] (habitare fecit) quàm ad [...] (habitavit;) placenta ad [...] accusativum, quam ad [...] (eius) nominativum; gusto ad [...], proprius quàm ad [...]; claudo ad [...] propius quàm ad [...] vel [...]; unus one, propius ad [...] genitivum, quàm ad [...]. Sic Anglicè part & fountain, proprius ad partis & fontis, quam ad pars et fons; oppresse, suppresse, expresse [Page 56] propius ad supinū pressu, quam ad premo; a ioynt, ad supinum junctu, quā ad jungo; a flowre, propius ad floris quàm ad flos; foot, feet propius ad [...] et pedes, quam ad [...] et pes. Nolo hac de re plura: aut plures regulas accumulare.In Lexic. Ebr. Ioh. Avenarius, In manuduct. Chr. Becman. & In prolegom▪ Harmon. Georg. Cruciger longè plures tradidere; et satis copiosa exemplorum supellectili eas firmarunt: ut minùs opus sit Lectorem heic diutius retinere. Si eorum labores sagaciùs inter se conferantur, satis scio pauca admodum futura; quae desideret quispiam. Cui otium est et animus plura disquirendi, is eorum praefationes, quae ad opera eorum viam praeparant, sedulò evolvat.
Nona Positio.
AT inquiet quispiam, cui bono? quaenam utilitas ex harmonia ista magno eruditorum sudore & temporis impendio eruta exurget? ut huic quaesito respondem, nona sit Positio: Non exiguum fructum studiosae juventuti & reip. literariae ex harmonicis his lexicis redundaturum. Primò, Lexica haec multum faciunt 1 ad Linguae Ebraeae cognitionem promovendam: ad cujus cognitionem qui aspirant, 1. linguam tenent, quâ 1 Deus & Patriarchae loquuti sunt, quâ Sancti Prophetae sacra oracula conscripserunt, atque ideo antiquissimam, sapientissimam, sacratissimam, dignissimam. 2. Certiùs & sine erroris metu 2 verae antiquitatis vestigia in sacris codicibus & sacra lingua intuentur. 3. Energiam 3 & Emphases sacri textus fideliùs percipiunt, & penitiùs intelligunt. 4. Ex fontibus ipsissimis dulciùs & puriùs veritatem bibunt, non è rivulis interpretum [Page 58] forsan limosis aut turbatis saepiusculè, suis oculis (ut Regina Shebae Solomonis ‘sapientiam in regni administratione, & Religionis gloria)’ non ab aliorum ore divina Spiritus Sancti hauriunt 5 dictamina. 5. Faciliorem aditum habent ad dubia quaeque solvenda, ad falsa sectariorum glossemata subruenda, & adversarios veritatis refutandos. 6 6. Manifestiùs & liquidiùs Ebraismos 7 Nov. Testamenti intelligunt. 7. Inveniunt cōcordantias Ebraeas Graecis, & Latinis 8 multò certiores & utiliores. 8. [...] integritatem sacrorum codicum faciliùs 9 ad discunt. 9. Vident quantum cladem orbi invexit linguae Ebraeae & Graecae per annos complures amissio, quantam 10 lucem afferat ejus restitutio. 10. Vident ‘sine priscarum linguarum (inter quas primatum obtinet Ebraea) cognitione nec verborum nec rerum (quod ait Lib de ling. orig. Gulielmus Postellus) constare rationem.’ 11 11. Vident (ut idem ait Postellus) ‘originem nationum tradere, aut rectè intelligere non posse eruditos, qui linguam 12 Ebraeam prorsus nesciunt.’ 12. Viam patefactam cernunt, qua Judaei sua lingua, ut nos Gentes nostris, ad lucem Evangelii [Page 59] & fidem Jesu Christi (quod maximè optandum & valdè probabile) vocentur, & (Christo propitio humanis conatibus) adducantur.
At qua tandem ratione Lexica Harmonica Linguae Ebraicae cognitionem reddunt faciliorem? Hoc, inquam, efficiunt, Primò, quia demonstr [...]nt, quid I in lingua vernacula, aut Latina, aut Graeca jam imbibitis sit Ebraicae originis; ita ut te discentem doceant tanquam ab effectis ad causas ascendendo, quot voces Ebraae tibi illud nescienti sint jam ante perceptae & cognitae. II. Faciunt ut vocabula II illa Ebraica memoriae tenacius inhaereant. III. Exsuscitabunt mentes III studio sorū ad radices reliquas Ebraicas ediscendas, & perfectiorem linguae cognitionem assequendam. Tunc enim facilis & jucundus erit studiorum cursus, cum per gradus quosdam proceditur, & praecedentia viam parant sequentibus, nec omnia sese tanquam nova, & nunquam prius tentata offerunt.
Non solum autem▪ Lexica Harmonica linguae Ebraeae cognitionem reddunt paratiorem, sed etiam Secundò ostendunt 2 quibus vestigiis voces ex Ebraea lingua [Page 60] in Graecam, deinde in Latinam, tum etiam in alias omnes linguas devenerint, & quae lingua in quovis vocabulo proximè 3 ad Ebraeam accedat. 3. Monsti ant, quibus in vocabulis reliquae linguae inter se conveniant & ad caeteras linguas imbibendas viam sternunt compendiariam. 4 4. Rationem orthographiae immutatae vel restitutae aperiunt, & ad hujus perfectiorem & certiorem delineationem 5 multùm conducunt. 5. Animum (ut ait Scaliger) ‘si in his originationibus modus adhibeatur, ad contemplationes exquisitiores 6 reddunt alacriorem.’ 6. Panditur heic via paratissima ad falsas & ineptas Originationes eliminandas, & veras certasque confirmandas, ut invento tritico, glandes 7 reiiciantur. 7. Optimè ostendunt Lexica Harmonica, quàm inani conatu mundi (ut perhiberi voluerunt) Domini simul cum Imperii iugo, linguae suae usum nationibus devictis tentarunt imponere: cum Christus longè aliâ Dominii sui administrationem & confirmationem aggressus viâ, omnes omnino linguas consecrarit; & ut Gentes plerasque sic & linguas mult [...] modis inter sese miscuerit & confuderit; & velit, non ut una [Page 61] loquamur linguâ (quod longè difficilimum esset humanis conatibus; sed (quod multo facilius) ut unum loquamur, unam religionem sub uno capite Christo amplectamur, & Dei nomen, regnum, gloriam una mente celebremus.
Positio Decima & ultima.
CUm tot ac tanta ex Lexicis Harnonicis oriantur commoda, decimo [...]n loco duo sunt impensiùs optanda & à linguarum cultoribus expetenda. 1. Vt in hac linguarum cum Ebraea affinitate & Harmonia magis indies extundenda 1 & perficienda elaborent. Ad hoc opus ut animosiùs & vigilantiùs insurgant, multa videntur adhortari. I. Quod felicissimè I huius negotii posita sunt initia: bene autem coepisse solet pro facti dimidio reputari: neque illud immeritò; quia nihil unquam egregium tentatur, cuius primus conatus miris calumniis non impetatur, [Page 62] & convitiorum plaustris oneretur. II II. Nebulae istae nubés (que) opprobriorum & oppositionum omnium diflantur, fugantúrque crebris eruditorum suffragiis, qui summum linguae Ebraeae tum honorem, tum utilitatem egregiis, & debitis encomiis ornarunt, & hanc Harmoniam aut suo calculo comprobarunt, aut in eo III demonstrando desudarunt. III. A tempore Gelenii, qui primus Lexicon huiusmodi plurium linguarum typis mandavit, tum linguarum sacrarum cognitio, tum affinitatis earum explicatio tam magna acceperunt incrementa; ut illius rivuli videantur in flumma excrevisse. Constat autem facile ‘esse inventis addere; & bene inchoata, & feliciter promota, ad ulteriores IV perfectionis gradus perducere.’ IV. Quia ‘viri eruditi, & linguarum scientissimi, & in hoc argumento multum temporis insumentes,’ etsi praeter spem in primo conatuum ingressu originationes plurimas ex Ebraicis & Graecis vocibus reperere; ingenuè tamen in quibusdam originationibus sese dubios haerere affirmant, & eruditorum opem ingenuè petunt expectánt (que) Scili. C. Nirmutan, ‘In In praefat. multis, inquit, metam optatam non sum consequutus.’ Ioh. Avenarius, Lectorem monet, ‘Siquid, [Page 63] inquiens, errasse videor, illud cogita [...] Non-est quisquam qui non errat.’ Et G. Cruciger, quo nemo in hoc negotio studiosior & plenior, ‘In In praefat. multis, inquit, necdum mihi satisfeci.’ Si horum oculi in maxima hac omnium literarum luce nonnihil caligarunt, minimè miror Varronem fateri, ‘Non omnium vocum causas posse reddi, & Socratom Platonicum in Originatione quorundam (ut dixi) vocabulorum, quo se ver teret, nesciisse.’ Et cum Varrone tum de ejus, tum de nostra aetate optimè dici posse arbitror; ‘Siquis De ling. L. lib 6. de vocum originibus multa commodè dixerit, potius boni consulendum, quam, si aliquid nequiverit, reprehendendum.’ Cum verò Socrates multas vocabulorum origines proferens, & Cratylum ad plures eruendas adhortatus, sic loquutus sit: ‘ [...],Plat. in Cratyl. Haec animo forti & sedulo sunt trutinanda, nec enim facile est assentiendum. Juvenis adhuces, & sufficit tibi aetas.’ Optandum etiam mihi video, ut Juvenis aliquis ad linguarum studium bene à natura & educatione paratus, & usu aliquo satis promptus ad priora illa [Page 64] eruditorum virorum tentamina & progressus perficiendos invigilaret. Nam ut omne doctrinarum genus, sic vel maximè linguarum scientia se juvenum mentibus, ut rasae tabulae, faciliùs insinuat, & fideliùs inhaeret; ita ut ‘plura possit hoc in opere praestare, qui in vitae aurora haec incipit meditari.’ Nec sanè velim, ut quisquam ad altiora & meliora natus se totum in verborum notitiam, rerum scientia neglecta, immergat & immoriatur. ‘Certe sine hac cognitio rerum incerta est & impossibilis; sed multò est nobilior:’ utpote cujus causa in verborum cognitione desudatur. Sed velim ut juvenis aliquis bene positis hujus Harmoniae initiis, in reliquo studiorum cursu observationes ad linguarum affinitatem facientes, & sese obiter ingerentes annotet; quas in maturiori aetate perficere, & orbi communicare possit. ‘Non enim scholarum temporibus, sed vitae spatio terminatur (Grāmaticae ait Instit. l. 1. Quintilianus) Harmoniae hujus (inquam ego) studium & usus.’ Cui verò potius est haec provincia committenda, quàm Henr. Jacobio Collegii Merton, apud Oxonienses socio. Qui mihi inter colloquendi familiaritatem saepius insinuavit [Page 65] adeò se in verborum causas penetrasse, ut Artis quoddam Etymologicae Systema sibi fabricarit, & cum docti priores universi rem Etymologicam, aut carptim quidem atque obiter tractarint, aut cum plenissimè, non nisi voces ordine Alphabetico Primitivas disposuerint; ipse profitetur se methodo sua & hactenus intentata, per certas proprietatum classes subordinatim velle istas disponere, donec in paucissimis desinant Principiis: ut haec verborum Philosophia exactè imitetur illam rerum. Nam apud Grāmaticos, inquit, Alphabetaria vocum series non magis ad universam Aetiologiam perducit, quàm apud Physicos, Rerum. Hunc equidem scio pro summa inter nos per multos jam annos necessitudine, tum linguarum Orientalium & Europaearum, tum Philologiae cognitione optimè excultum, multum operae in vocabulourm Etymologia ventilanda, dum majora quaedam in bonis literis minatur, & feliciter posuisse & jam ponere. Nam haec testantur mul [...]e & eruditae in eius adversariis observationes, quas congessit & reposuit publico bonarum literarum commodo [Page 66] tandem aliquando inservituras. Sic tandem (quod primum mihi optandum videbatur) evadet haec Harmonia linguarum seu Ars Etymologica multò perfectior, & linguarum studiosis fructuosior.
Secundò autem ‘cavendum existimo, idque I. iis qui parum aut nihil in hac Palaestra tentarunt, ne temere judicium suum praecipitent, & quae primo intuitu dura aut absona videntur, rejiciant, [...]; Plato in [...] Symp.’ Scil. saepe quod pharmaca Medicorum & ar [...] chitectorum instrumenta efficiunt, effici non posse crediderunt minùs in his artibus versati. Igitur hanc ob causam taciti sinimus medicos quae medicorum sunt promittere, & tractare fabrilia fabros. Quare etiam & eruditis diu multúmque in hujus Harmoniae fabrica occupatis, ut artificibus in aliis artibus, fides aliqua est habenda. Ratione satis evidenti eae originationes firmabūtur, & usu aliquo mollientur, de quibus in initio quispiam aut dubitet, aut à quibus prorsus abhorreat. Deinde II. ‘cavendum est hujus harmoni a artificibus, ne curiosius quam oportet, vocabulorum origines venentur: EstHorat de Art. poct. quâdam [Page 67] prodire tenus, si non datur ultra.’ Studiosiùs verò hoc cavendum, quia priora secula hoc nomine malè audiverūt, & quia non solum Varro, sed & Isiodorus Hispal. Episc. & recentiores quidam merito etiam culpantur. Hoc igitur crimen decet lucidiora haec tempora effugere: & certè prudenter sibi hac in re temperarunt viri cordati & eruditissimi. Becmannus, ‘non [...] omnium,inquit, vocabulorum quaerenda est etymologia; ut à Stoicis factum sanè perperam & frustra.’ Suadet Iul. Scaliger, ut modus adhibeatur. Joh. Seldenus,Prolog. cap. 2. de D. [...] Ibid. in fine capites. ‘nolumus, inquit, ita profusam in ejusmodi originibus operam impendere.’ Et alibi, ‘Eas, inquit, tantummodo diximus origines, quae à fide dignis autoribus edocti potuimus, solo Numinis (nam de nominibus Deorum Gentilium agit) nomine, ubi non datur ultra, contenti; & ab Originationum affanijs, praeterquam ubi res ipsa trahat, etiam cum religione abstinentes.’ Et Barth. MayerusProd 1. part. cap. 4. monet, ‘acri judicio opus esse siquis unum quodque vocabulum ad hujus vel illius peculium velit referre.’ Cautius verò hic oportet studiosos evigilare; quia sensim irrepsit in multas scientias, nimia quaedam & non amanda diligentia: [Page 68] quam his verbis Th. Linacer Lib. 3. graviter & meritò exagitat: ‘quosdam, inquiens,dum curiosiùs artes tractant, & res in iis fusiùs disquirunt à proprio artis fine solent retardare: atque hoc vitio utilissimas & saluberrimas artes ad garrulitatem rediisse.’ Et rectissimè & prudentissimè Dom. Verulamius De Augmscient. judicat quosdam minutiis suis scientiarum quarundam fregisse soliditatem. Summopere igitur in Originationum doctrina enitendum est, ne, quod pravis ingeniis contingere aitQuint. lib. 1. Fabius, quisquam ad foedissima usque ludibria labatur. Si haec originum dis quisitio (quod idem ait Fabius) usum habeat necessarium, & multam in se contineat eruditionem, est sanè liberali & ingenuo viro dignissima, & pro sua dignitate & usu solidè, & eruditè pertractata, valdè laudabilis, & à linguarum studiosis, inter studia graviora serio conatu promovenda.