TRACTATUS DE FEBRIBUS THEORETICUS, ET PRACTICUS.
CAP. I.
De Calidi Innati Natura.
PArtium adaptandam dyscrasiis a potiori authoribus solitum decerpere Nomenclaturam symptomate; a fervore idcirco febris, vel a februis antiquorum per ignem sacrificiis, vel a verbo februo, depuro, veluti & [...] huic affectioni videntur affixa. Itaque quid fervor, quid ignis denotent, e Caloris & Calidi liquido constabit collatione. Calore & Calido valemus & vitam agimus, fervore & igne desicimus, atque diem claudimus; differentiae rationem harum vocularum praelibare, haud parum è re futurum duco. Calidum essentiam substantiamve [Page 2] calidam, Calor vero qualitatem duntaxat conceptu, non re, à subjecto vel natura calida separabilem innuunt, licet apud Hippocratem [...] variis in locis cum voce [...] convertatur. Neque existimandum, fervoris qualitatem in febre correptis, sed effluvia ignea, corpuscula vere Physica, tangentis manum ferire. [...] ignis, Hippocrati Calidum hominis innatum, latinis vero febris plerumque exponitur, indeque febris è Calido Corporis innato, cordis praecipuè (secundario tamen) ignis accensus, commode definiri potest. Cor itaque, suique principium constitutivum, partem ut plurimum laesam, ab affectione febrili, vitamque ipsius actionem propriam immediatè obrutam, è pulsu inordinato, viribus subito fractis, & actionibus integrae Aeconomiae insigniter simul (que) depravatis ac imminutis, palam est. Calidū cordis substantiam verè ardentem circa ipsius thalamos, flammulas inde per arterias ad periferiam diffundentem, experientia eorum, qui capite detruncatis digitum, thorace confestìm aperto, in cordis ventriculos immissum, summe calentem inde extraxere, suffragatur. Huic ex adverso si opponatur destructiva ardentis calidi ratio, nihil obest, sulphuris vinique spiritus flagrationem rimando, propter flammae puritatem, quae allambit corpora, non ustulantis, praesertìm quum aëris gradatione ad cujusque caloris tonum modulamen queat institui.
[Page 3] Porro Cordis Calidum bitumen vere Aethereum vitaleque statuimus, ab heterögeneis defoecatissimum, tenuissimas purissimásque efflare quoquo-versum flammulas, pabulum è particulis sanguinis efflorescentibus alliciens. Verum quum plurium sensus vix in assensum duci possit, Cruoris indolem tam tenue cum aëre commercium exercentem, nec non cordis arteriarumque cancellis reconditam, in flammam caloremque perennem abscedere potis esse, solo hujus instantiae filo attrahendus: Aquae videlicet ferè omnes subterraneae, & aestuationis successivae participes, veluti Aquisgranenses, Bathonienses, caeteraeque è seclusissimis quum scaturiant terrae gremiis thermae, utique ad illarum sane rationem sanguinis vegetativi scaturigo indefessa, è cordis sinu in arterias tanquam rivulos calidissime exilit; at (que) caloris in illis quae a Philosophantibus de physi asseritur causa, & mihi ejusdem in hac facilè obtrudi potest; nimirum Bitumen; non autem Sulphur, tanquam ab aquâ confestim extinguendū, ut neque calx viva, ad cujus exortum vix tanta in terrae latebris exploratur aestus procella.
In Bitumine itaque solo Calidum permanens & vix extinguendū reperitur, utpote ab aqua in elatiorem flammam exaggerandum, ab oleo oleosisque nutriendum. In corde idcirco natura Vitalis Bituminis fontem posuit exuperantem, a cujus flammae durabilitate & puritate [Page 4] ipsa dependet vita. Neque tamen asserendum, tantam illius è corde dimanare copiam, ut & ipsius totius oeconomiae in tot protrahendae annos vitae sufficere queat, quin indies è praeterfluo bituminosum allambat nutrimentum sanguine, quodque in vitales accensum auras, pulsu mediante in reliquos distribuatur corporis canaliculos. Notandum porro, aliquam continere bituminis proportionem ingesta ferè omnia, chilum et sanguinem; ac quantum redundet hujus in illis, in tantum cordi ejusque facultati vitali inservire potest. Impraesentiarum quid, qualeve sit Bitumen, est explicandum; Corpus nimirum, ex oleo sulphureo & Colophonia, in substantiam crassam liquabilem & inflammabilem, coalescens. Tale autem analyticis partibus cruoris animalis destillatione dignoscitur; oleum scilicet phlegmati innatans, & colophonia cū salis fixi portione cucurbitae in fundo subsidens, simulac sal volatile cum oleo alembicū transiens, innotescunt, quod postremum sal videlicet volatile toti commixto energiam omneque robur superaddit, ad instar py [...]i [...] pulveris, cujus nitro-salsae in volatiles ignis virtute actae particulae, vim adsciscunt tantam, ut summa quodcunque alteratione objectum, ac velocissimo percutiant ictu, sulphur interea carbonumque pulvis quum soporosae modò materiae vicem suppleant. Ex hoc praescripto pulsuum ratio commodè erui [Page 5] potest, Cordis Bitumen modò concipiendo in vitae periodum flagrans, è cavâ ascendente in sinistrum exantlatum ventriculum, cruorem in flammam efferre, mediante qua, subito in volatilissimas & vibrantes exufflatum sal nitro-falsum particulas, fulguris instar, sive ad rationem è sclopeto displosi nitrosulphuris, in magnam caeterasque vi quasi elastica arterias propellitur.
CAP. II.
De pulsuum differentiis earumque causis.
MArinas inter aegides minus arduum varietatem ac differentiam depingere foret, quam inter cordis arteriarumque pulsationes, quae omni passioni, flatui, ac morbo alterandae subsunt, Galenus quamvis tanquam è tripode eas enumeraverit, quarum tamen tertia vix differentia aranei tactu dignosceretur; idcirco quas in febribus cuivis fere deprehendere licuerit, in sermonem trahemus.
In pulsu Robur primo sive vim, dein motus velocitatem, tertio aequalitatem attendere soleo; a robore fortis vel Debilis denominatur pulsus; huic annumerantur Magnus, (plenus scilicet & fortis) & Parvus, nempe Vacuus, simul [Page 6] ac Debilis. Pulsationis roboris statuo causam salis volatilis copiam, sanguinis pulsu vibranter & valide displosam, nec non cordis staminum cerebroso humido probe nutritorum firmitatem; ex adverso, salis inopia villorumque exhaustus pulsum edunt imbecillem. Hic quod in febricitantibus quibusdam pulsus multo exploratur fortior, quàm in statu sano, observatu dignum; quinimo in summe effractis viribus ultra diem mortem vix repulsuris, pulsum digitorum apices valide allidentem recordor, qui tamen idcirco non fortis, sed violentus meo conceptu pulsus dicendus foret; a sale etenim erodente quodam & reverberato, in violentas facultas vitalis irritata adigitur pulsationes, unde tandem collapsa subito in minimum & pulsum concitatissimum, mox asphyxia excipitur. Facili autem dignoscitur ingenio Violentus à pulsu forti, hic plenus, ille vacuus digitos appellit. Secundo, non raro debilem in febre correptis offendi pulsum, ut in bidiem vix sufflaminari videretur, qui per quatuordecim tamen vel viginti dies cum morbo prospere luctatus fuerit. Ecruore crasso & humido oriundus est hic pulsus, qui rarefactione continuata & reiterata circulatione ad coctiorem provectus, facultatem vitalem reddit redivivam, cum interea temporis salis volatilis haud multum debilibus istis pulsationibus dissipati amiserit; pluries [Page 7] hunc casum in foeminis febre aegris deprehendi, caute quare ab Hippocrate pronunciatum, Aphor. 19. lib. 2. [...]. Hallucinationem quo hic evitemus, distinguendum; pulsus vere imbecillis est vacuus & parvus, atque ut plurimum motu & debilitate inaequalis, neque ab illo gradu a primis initiis multum deflectens.
Sub pulsationis motu pulsum prendo tardum vel velocem, itemque crebrum vel rarum. Tardus è pulsu lente ad diastolen a systole movente, & vice versa dignoscitur; velox vero è passu celeri a systole ad diastolen, & reciproce. Creber mihi statuitur, qui frequentibus ictibus vel recessibus digitum animadvertit; rarus è contra. Pulsum hic notandum tardum meo sensu simul & crebrum deprehendi vix posse, quum necessario frequenter non recurrat pulsus tardus, quoniam tardus; at communi dogmate creber & tardus simul incidere possunt, quia quietis sive intervalli ratione inter systolen & diastolen creber dicitur, qui parvo interjecto temporis spatio recurrit; atqui pulsus quidem tardè systole ad diastolen mobilis est, ita ut parvū interjaceat intervallum, priusquam a diastole ad sustolen revertatur, indeque creber dicatur. Rem altius verum perpendendo, prout communiter pulsus describitur creber, vix editur, ut neque rarus, quia nulla inter pulsationes [Page 8] interjicitur quies: nam quod pulsus quasi reciproca sit intumescentia ac detumescentia concipiendo, aestus ad instar marini, infertur reflexionis solummodo punctum, quam primum nempe intumuit, sequenti momento detumescit, ac quam primum detumuit, proximo temporis puncto retumescit. Intumescentiam hanc porro a corde impulsus comitatur ipsius, constrictu mediante fibrarum, quo fluctuum instar praeter intumescentiam per corporis meatus ex arteriis in venas propellitur sanguis. Itaque ne citra necessitatem me notionum onere in praxi gravem, vix aliud in pulsuum motu animadvertere soleo, praeter velocitatem & tarditatem; neque multum moror, an pulsus sit durus vel calidus, vel pungens, cum ad qualitates mutatas, non pulsum, haec spectent. Tertio observandum, quibus naturaliter pulsus plenus est velocior, iis multo debilior est vitalis facultas, quare foeminis & pueris velociter (plene tamen) pulsantur arteriae. Quarto in febribus malignis non raro tarde moventur arteriae, ut caloris putridi judicentur expertes, quod tamen non accidit, nisi secundo inde vel tertio die subsequatur obitus.
Pulsationis celeritas naturalis (non morbosa) salis volatilis partim copiae, minus autem densi compactique debetur, quippe in particulas volatiliores abscedens, quam primum cordis ventriculos appellat, & mox propter copiam [Page 9] ab aliis subsequatur salis partibus, hinc (que) novus pulsus celeri passu adest; partim bitumini leviter inflammabili, quod ocyssimè accendit & accenditur, unde pulsus frequentia. Quaestiuncula hic obiter agitari posset, an pulsu in febribus celeriore plus cor trajiciatur cruoris, quam in statu sano tardiore? Primo ut sit de pacto oportet, utrum quavis dilatatione repleatur cor succo cruento, & singulis constrictionibus exhauriatur; quidam affirmativam tuentur, quae mihi tamen minime constat, quibus etenim pulsus uno tempore pulsatur plenus, altero vacuus, arguitur necessario, iis tantisper uberiore, tantisper parciore cordis labra intumescere chymo, atque è sequela palam fit, reciprocè diversis pulsibus variam expelli fluoris proportionem. Secundo, advertere quum liceat, cordis diastolen largiorem aliquando insequenti excipi momento systole debili brevique, uti ex carpi alteriusve partis arteriarum patet diastole tumida, insequente saepius systole brevi & debili, inde plus in cordis recipi receptaculum, atque pauciùs expelli assumitur, adeo ut non raro tribus quatuorve systolis proportio unica admissa diastole expellatur. Quaestioni ut respondeatur, asserimus, in febribus malignis neutiquam tam rapide fieri sanguinis circulationem ac in statu sano, quia cordis languet facultas pulsifica, neque tanto fit impetu arteriarum cordisve systole; in putridis [Page 10] vero, quum violentae sint systole atque diastole, paulo velocius cor sanguinem transfundi quam in statu sano. Hic obiter observandum, [...]ulsus si velox in tardiorem pridie facessere percipiatur, postridie in velociorem tendere, [...]e malignitate est suspicandum.
Tertium notatu dignum est pulsus aequalitas vel inaequalitas, respectu & motus & roboris; Itaque horum ratione aequalis inaequalisve in motu, velocitate scilicet & celeritate, ac robore, fortitudine nempe & debilitate, dicitur. Ab authoribus aequalitatem etiam ad crebrum & rarum referri solitam pulsum, itemque ad tonum rithmúmque musicum, tanquam medico parctico confusionem potius subministrare aptam hic praetermittimus. Ad inaequalem in motu annumerantur dicrotus, Caprizans, intercidens, aliique quidam.
Cordis facultas pulsifica fortis ac non depravata, perinde ac temperata cruoris mixtura, a particulis heterogeneis probedepurata, in aequali cooperantur pulsatione; ex adverso, chymus inaequaliter bitumine vitali salium (que) specie diversa cum sit commistus, inaequalem edit, pulsum, quam motus tam roboris respectu. Caeteras vero passionum vi, aliarumque procatarcticarum efficientium concitatas alio delegamus differentias.
CAP. III.
De generatim in urinis observandis.
Pulsui certiore praesagio quum cedat urina, hujus sermonem priori subjicere duximus. Ouroscoporum abusu, medicorum (que) quorundā imprudentia mira praedicantium in contumeliā apud quosdam collapsa est uromantia, nihilominus amplum cum praebeat morborum diagnoseos & prognoseos indicium ab arte medica non est diripienda. Primo quid sit urina, deinde quaenam in illa sint observanda, expediemus. Mihi urina liquamen videtur salium volatilium fixorum (que), nec non excrementitiae pituitae, sanguinis sero solutae, quod contentis praefatis ubertim saturatum, pondere deorsum petens, ad renes amandatur, inde quasi per descensum destilletur, guttatim permeat vesicam versus. Quo autem magis perspecta habeatur urinae natura e sanguinis synthesi quaedam huc petenda; salia ista volatilia principalem chymi concoquendi efficientem concipio, coccineam tincturam, dulcorem, homogeneitatem, & fluorem ei accumulantē, quo alendarū partiū poros appellens chymus apparatu, salia deserit, cum superfluo sanguine venas lymphaticosque ductus sese deinceps in emulgentes depromentes, redeptura. Salia ista non sanguinem solum, sed & urinam tinctura quod perlustrent, ex autopsia palam [Page 12] fiet. Salis armoniaci spiritus vix ab urinae spiritu discrepantis, [...]vel cornu cervi, vel fuliginis spiritus, guttam unam vel alteram in urinam subalbam, turbidam minusque digestam stillatā, mox in aureā citrinamve optimum que consistentiae modū, percoquentē comperies; at è sale fixo acidum pulsum spiritum si affundas, ad turbidiorem, crudiorem, ac majus pondus vergere spectabis. Haud impari pacto, guttulas nonnullas praecitatorum liquorum volatilium in cruoris modicum praecipites si dederis, quamvis pituitosi crudique, calidum floridumque custodiueris; ab instillatione autem olei vitrioli in coagulatum mox cedit, serū deorsum deprimitur, & purpureo-rubrum induit. Nitri spiritus ruborem in subalbum cineritiumve pervertit, at serum non praecipitat, superius innatare sinens. Rem citerius insequendo, cujusdam certae tincturae unicam guttam in sanguinis proportionem largiorem coagulati fere profudi, qua momento quasi coagulativarum particularum ligamen dissolutum, resplendenteque jubare donata fuit, sanguine coctissimo minime inferiore. Neque ab externo usu tam mirabilis depraedicanda est, quin interno brevi, prout pluries comprobavi, asthmaticorum, scorbuticorum, hydropicorum, pejorumque habituum chymum crudum optime digesserit. Coctionis vigorem inter tenue & crassum in urinis ratio media denotat, praecipuè sali volatili [Page 13] in vitali bitumine vegenti, ascribendum. Urinae tenuitatis in febre aegrotis salium volatilis & fixi pauperies, a torrente per vasa magna fluctuante non diremtorum, pariter (que) sanguinis mucilaginis a calore exiccatio, vel per poros dissipatio in causa sunt. Urinae crassities a nimia salium crassique mucoris copia saturato fit sero. De Hypostaseos urinae materia hactenus vix quicquam ab authoribus certi statutum est, è superfluo tertiae coctionis humore oriundam tamen plerique censent. Mihi autem sedimentum mucilaginem esse apparet, partim a sero intra vasa imbibitam, & partim ab ureterum ac vesicae internae tunicae mucore detersam, illo perlitorum, ne ab urinae praeterfluae acrimoniâ laedatur ipsorum sensus exquisitus. Haec vero si matulam examinaveris, glutinosus crassus & lubricus deprehendetur mucus; porro quod sit solubilis calore, & coagulabilis frigore, pituitae ad instar, advertere licebit in urinis turbidis, quae dum nuper post excretionem calidae remanent, clarae sunt ac perspicuae, at paulo post frigescentes in turbidas & opacas vertuntur, istorum calidorum volatilium salium particularum mucum solventium energia orbas; nam si vel ad momentum ad ignis calorem matulam moveris, Vel in tepida detinueris aqua, priorem resument claritatis speciem. Bullas non raro superficiei innatantes non flatuosae sed lixiviosae urinae constitutioni referendas statuo, cum [Page 14] cineres, smegma, aliaque lixiviosa aqua soluta, eam levissima agitatione in spumam & bullas facessere cogunt.
Color, Consistentia, & Contenta sunt generalia praecipua, è quibus medico, quae corpore latent praeternaturalia, extricare licebit. Color salium qualitates activas, Consistentia seri statum, & Contenta salium praedictorum aliorumque excrementorum munere defunctorum quantitatem detegunt; horum omnium ulterior explicatio ad febrium species spectans particularis reservabitur in libri sequelam. Sub fine notandum, enaeorema, & hypostasin contenta includere.
CAP. IV.
De Febris essentia vera & spuria.
PRimo febris definitioni allusimus capite, quae ad illius spectant evolutionē, huc partimprorogavimus. Quod febris ignis indolis sit prosapia, è destruente agendi modo, caumate incitatissimo, lingua orisque fornice nigra fuligine incrustatis, pariter ex aliis inde promanantibus symptomatis, veluti siti, cutis siccitate & aspredine, partiumque plurium phlogosi, affatim suggeritur. Hic vero lectori assumendum, Cordis totiusque corporis in ignem succensum [Page 15] vitale bitumen esse morbum, sive febrim; vel potius cordis, totiusque aut partis corporis dyscrasiam igneam esse morbum, non autem praeternaturalem calorem, quum symptoma à morbo immediate profluens sit autumandum, non discrepante ab illâ ratione, qua ab igne emanat calor. Idcirco apud authores academicos, utpote Fernelium, Sennertum, aliosque, quae prostat febris definitio, merito repudianda; videlicet, febris est calor contra naturam in corde accensus, & ex eo mediantibus spiritibus ac sanguine per arterias & venas, in totum corpus diffusus, actionesque naturales laedens.
Hanc definitionem his positionibus impugnatam depromo; primo assero, quod calore universali febris essentia nullo pacto recludatur; neque secundo, quod quo stipata sit febris, non prorsus calor ille è scintillis corde emicantibus assurgat. Prius quod ratum faciat, è febris genere petitum est argumentum, quod morbus statuitur; atqui morbus immediata praedicatur partis laesa constitutio, quod dicendi genus Calori praeternaturali neutiquam convenit, utpote vel fixo partis bitumine flagrante, vel non raro miasmatis a foco ignis receptaculo ad omnes vel plures corporis partes exufflatis, innitenti, quae autem miasmata torrida non pro morbo sed causis, temporis processu morbum partibus concitare fervore valentibus, exhibenda. A [Page 16] probabili hic objectio duci posset, quod accensio sive fervor singularum vel plurium partium spirituum influentium sit febris, quae horum aestui immediate noxam debent, unde febris calor jure censeri potest. Huic replicandum, partis corporis praedicationem spiritibus minime competere, quum continuo fluant, neque ullo modo permaneant, atque partium animationi et nutritioni assignentur, hincque eorum dyscrasiam, pro morbo non venditandam esse; si tamen è spirituum influentium tumultu partium fluat temperamenti perversio, qua minus munera obire queant, nihilominus quia mediata est affectio, atque ab illorum flagratione deducenda, non pro morbo sed causa assumenda est. Secundo, singularum corporis partium putridum calorem esse febrim, nimirum continuam putridam, ex omnium ore instare si libeat, pariter è cruore solo tanquam prognatum, partibusque sanguineis hujus vehiculo allatum, resumens, non morbum inferendum fas esse respondeo, (quum & sanguis, quia materia est fluens, partis significationem non mereatur) sed morbi causam, vel hujus vehiculum. Tertio, ossa, cartilagines, et ligamenta caloris sensum effugiunt, neque putridi caloris susceptui sunt apta, quia raro vel nunquam febre vigente putredine vel carie correpta deprehenduntur qua ratione ergo omnium partium praeternaturalis calor febris denominari potest? Itemque [Page 17] quarto, calori sebrili qua de re magis febris nomen, quam rigori vel febrili frigori paroxysmi initio febricitationis assignandum est, & priore & posteriore veluti symptomatis a sebre profluentibus? Quinto, calor falso febri ascribitur universalis, etenim in febre lipyria calor torridus partes torquet internas, externae dum frigent; quinimo non raro accidit, manus & pedes ut rigeant frigore, & centrales aestu quasi candeant partes. Porro est observare, febrim partem solam veluti pedem vel manum infestare nonnunquam. Neque plane cujusdam febris sum immemor, cujus calor capite & facie circumscribebatur: huic subjunge, quod non à caloris tantum praeternaturalis, sed praegressi frigoris, rigoris, & lassitudinis ulcerosae febres illae inferuntur particulares argumento. 6. Fermentationis doctrina qui turgent, non usquequaque calorem praeternaturalem constituere febrim perhibent, quandoquidem ab influentium spirituum acervo officientia abigere enitente corpuscula, ortum ducit praehabitus calor, qui secundum naturam, quam praeternaturalis potius censendus foret.
E secunda sustinemus thesi, non ubivis calorem febris asseclam in corde tanquam foco primario succendi, cujus assertio rata fit è symptomaticarum febrium specie; nam quae sauciatum corripit febris, vel visceris uti splenis, hepatis, aut renis phlegmone detentum, [Page 18] utiqué non in corde, sed in parte affecta primò accenditur, unde per universum disslatur syntagma. Secundo, caloris febrilis si unicus cor foret torris, qui ipsius clatrum trajicitur sanguis, empyreumatis notam saltem ac tinctus immutationem subiret, quum è contra è mille febrientium phlebotomia ductibus extractus, pure coccineus, floridusque oculis obvertitur, ad quartum, & non raro ad sextum & octavum diem usque.
Proximo paragrapho vulgaris sententiae tentamine, de putridarum continuarum communi sede mihi animum explere duxi, cruorem in vas [...]s frementem, & putredine inquinatum innuentis, quantam tamen hallucinationem patiatur plebs ista medicorum, hisce proponendis exhaurire licebit. 1. Si sebris continuae▪ germen sanguini inoculatum esset, non tam impetuose curam respueret, quin è fluidis mobilibusque coalescens elementis, alterantium, purgantium, vasorum per venam scalpello hiulcam depletionis, Diaphoreticorumque virtute, brevi ad pristinam puritatem & crasin foret redux; porro saepenumero noctis unicae effervescentia, officientia in sanguine fluctuantia corpuscula tenuiora, in auras abigit natura, crassiora autem in pustulas, phymata, ac alios ejusmodi tumores eliminat. 2. Vix assentior, quod motu ac fluitatione perenni agitatur, veluti sanguis, quod facile putredine [Page 19] corripiatur, utpote spiritibus praegnans vitalibus, calidoque vigente, in motum continuum praeceps datur. 3. Ad tertium, quartum, sextum, octavum, vel decimum ab ineuntè febre diem, secundum febrilis acuminis rationem, purus ac floridus (prout in centenis notavi) prima phlebotomia effunditur, è quo palam sit, putredinis materiam primariam, & sedem in sanguine falso reponi, quamvis deinceps viscera tranfretans maligna qualitate inuratur, inde ferventibus miasmatis & salibus onustus. 4. Pituita pura sive gelatina venosa, galbinae, prasinae, & glaucae lymphae serive copia immodica diluta, binas tertias cruoris, hydrope, chlorosi, aliusve morbi specie excruciatorum in venis, sibi quum vendicet, qua de causa sanguis ille humido & heterogeneitate in tantum a temperie exul, (humido emicante & particularum pluralitate putredinem parientibus) in febrilem aestum ubivis non provehitur? & è contra cujus ergo crases bile exuperante siccae & calidae febres putridas continuo appetunt, quum tamen siccitas putredini tantopere adversetur? summatim prout praemissis asserui, sanguis corporis partibus nullo jure dum sit annumerandus, sedis, loci, aut partis affectae rationem assumere prorsus renuit. Animo si forsitan haereas, quod è receptae praeceptionis tramite hucusque Exorbitem, Cor, aliudve viscus pro sede [Page 20] in febribus sancientis; ex ipsis fontibus quid de re statuendum, haurire tibi integrum esto Avicen. fen. 1. lib. 4. tract. 2. cap. 43. sic dictat; Dicamus quod febris sanguinis est febris putredinis, & febris calefactionis & ebullitionis. Hic est animadvertere, quod sanguis inferatur subjectum, materia, & sedes febris putridae. Item Galen lib. 2. de Cris. cap. 12. Manentibus igitur in venis humoribus continuae, ex ipsis febres generantur. Aetius item tetrab. 2. Serm. 1. cap. 74. Putrescentes igitur humores, aut intra vasa arctati, continuas & nunquam intermittentes usque ad perfectam morbi solutionem febres efficiunt. Hic obiter observandum, quamvis secundum Galenum in venis febres hospitentur, etiam earum nomine arterias depingi, sicuti lib. 1. de Crisib. cap. 7. ab ipso susius exprimitur; Febres omnes sunt p [...]ssiones venarum; Itaque in venis omnibus, quoniam venosi generis sunt, nam arterias in hoc genere comprehendimus, ad urinas praecipuè attendere oportet.
Ex adverso, intermittentium sedem extra vasa, in circave viscera, destinarunt, prout passim è Galeni & Avicennae scriptis constat. Fundamentum tamen harum sedium differentium vix assequi valeo, idcirco haesitationi satisfactum iri peto, utrum continuae febres in venis germinare tradantur, quia Phlebotomia exiliens sanguis, calore feriat tactum, speciemque [Page 21] que intensè rubram praebeat, cyaneo, lacteo, vel flavo perfusus sero? Hic autem cruor nullus ab illo in interpolata febre aliove morbo è venis prolecto discrepat. An vero sedium differentia exponitur talis, quia intra vasa sanguis cum corde immediate commercium exercens, potenter valeat aestum fovere, quum viscera à corde longius dissita, per vices ei halitus putridos febrilesque profundant, & sub ista specie intermittentem calorem depromant? minimè gentium. Quinetiam viscera vasis quum sint annexa, situm non minus possident accommodum, quo mediis hisce canaliculis ad cor rectà ducentibus, calorem febrilem foveant, quam si causa intra vasa praedicta fuisset parta: An vero, quod vasa sola capacitate justa sint praedita, qua tantam materiae febrilis mensuram recipere queant febri continuò alendae sine interjectione idoneam, viscera dum ponantur arcta, nec cavo instructa, quo materiae satis recondant.
Ex opposito, viscera juxta rei requisitum ingurgitare uberiorem deberent materiam, quae intermittentibus febribus ad menses & annos (quod non raro fit) protrahendis sufficere queat, continuis autem vix ultra decimum quartum diem fovendis, multo parcior requiritur quantitas. Sed quo difficultatis nodum attingamus, non tam quantitati, quam materiae febrilis qualitati debetur continuationis, intermissionis, [Page 22] remissionis & intentionis ratio, sicuti alibi fusius tradetur. Praecitata definitione cor inepte statuitur primariò affecta pars, nam inde foret sequela, febrium auctiorem numerum futurum funestum, eò quod ipsius craseos compages semel expansa non facilè restituatur 2. hepatis aliusve visceris suppone inflammationem, febris satellitio stipatam, cor an hepar putas partem primario affectam?
CAP. V.
De fermentationis affaniis.
SIngulorum aegrorum in aures, quisque ferè barbae tonsor, & seplasiarius, fermentationis canticum ogganire norunt, tonumque ejus cuivis accommodare morbo, febri è praecipuis, hujus expositionem illustrantes commento, quod sanguis fermentat, humoresque sunt in fermentatione, nec non cordis, jecoris, splenis, stomachi, & fortean alvus si non fuerit apta, etiam ani fermentum est depravatum, quinimo si pedis clavus modo doleat; fermentum ejus à crasi degener est in causa. Summatim vocem fermentum cuivis morbo, causae & symptomati adaptantes, rem egregie demonstratam arbitrantur; indeque patienti annunciantes, morbum se fermento corrigendo abacturos, probè quasi opere peracto, illum spe [Page 23] turgentem, ad suos dimittunt. De Philosophia hac abstrusa à certis theorematis mustarii torcularii, chymicarumque notionum mutuata, Anthonius Guntherus, Theobaldins Hoghelandius, Felicianus Betera, Conringius, Martin Kirger, aliique è professo egerunt, quorum specimina si pervolveris, fermentationem vocabulum variis inservire significationibus comperies. Alter sensu latiore peripateticae mixtioni minimè dissonantem, tradit ejus descriptionem, excepto, quod haec qualitatibus, ista actione & reactione pensum perficiat; sed pressiore significatu ad fluida spectans fermentatio, statuitur effervescentia liquoris cujuscunque ad coctionem tendens: impraesentiarum examini subjiciamus, an febris sit fermentatio vel effervescentia sanguinis.
Ad hujus enodationem è prioris capitis praefatis resumendum, febri, cum sit morbus corporis, partem necessario substare, tanquam subjectum vel fundamentum; atqui sanguis partis munere fungi non potest; utique ipsi non competent, neque febris, neque fermentatio; secundo, neque sanguis fermentescens febris continentem agere causam verisimiliter concipi potest, eò quod ejus mixtura fluida paucis diebus absorbetur, dum febris in hebdomades protendatur. Suppone Subjectum febricitans vasis 24 libris cruoris plenis instructum [Page 24] cujus librae quarta singulis diebus absorbetur abstinentiae ratione, & per poros in auras difflatur, & nonnullis diebus libra integra, vel ad minus tres quartae sunt depletae, phlebotomia nimirum, Gallis etenim prima & secunda Sectione sanguinem ad libram integram, & quavis succedente deinceps Sectione, (quae plerumque alternis instituitur diebus) ad duo vascula, sive uncias sex, ducere perfamiliare est. Hoc computo universa massa binis septimanis vel brevius exantlata foret, & de sequela inhibita fermentatio, febrisque abacta. At è contra, si vel quadragesies sanguinem haurires, prout in Francia saepius decernere mihi contigit, ne ad medium gradum caloris fastigium remissum erit, sed acuminatum potius, ecquis igitur sanguinem fermento frementem febris causam sustineret? Verum enimvero experimentum hoc minime fallax notatur; tertiam si demas cujuscunque liquoris, sive Vini, Cerevisiae, ulliusve commixti fermentatione turbati, quam primum quieti addicetur; atqui haud raro sanguinem ad mediam, quinetiam ultimam quartam dimetiuntur, sine ulla fermentationis (si ita loqui fas est) demulcimine. Casu mihi reponis, quod prout vasa phlebotomia, sudando, aliisque tormentis deplentur, indies ingerendo sive potum sive cibum, returgent; ex opposito, diaeta tenuis febricitantibus imperatur continuò, neque [Page 25] universo febris cursu plurimi tantum stomacho concedunt, ex quo facultas sanguifica cruoris libram conficere polleat, adde quod eorum appetitus saepius ad quatuordecim vel viginti dies plane sit prostratus. At quod ingerant quantum consumptioni par sit replica; retorqueo, sanguis ille indies recenter appellens, vel probus, vel coinquinatus exoritur; si prior, diluet remitterque massam fermentescentem, quod tamen neutiquam fit; si posterior, non ambigendum, quin maculam à concoquentibus depurantibusque visceribus assuxerit, & è sequela, primaria principalisque visceribus, non autem sanguini addicenda causa. 3. Liquori cuipiam mixto, mollibus (que) compositis, veluti panificiis, electuariis, aliis (que) accidere, suffragatur experientia, fermentationem, quae in illis sulphurearum & volatili-salsarum particularum blanda decernitur operatio, exerto calore temperato, attenuante, expandente, & dissolvente totum essentiale, ac ab homogeneis fuliginoso-salsas partes secernente, has in acri-salsam sublimando spumam; tartareas salsasque particulas in mucidum pituitosumque limum praecipitando. Haec quum significativa despiciatur intentio vocem fermentationem rebus fermentandis imponentium, insulsa sane ineptaque assertio videtur, quod, dum sanguis fremit, ebullit, pitissat, & tangentis manum adurit, ori linguaeque nigram [Page 26] acremque fuliginem ignis sobolem inducit, omnia ista à fermentatione, blandove sanguinis fervore dependeant. An non ubivis ad coctionem tendit fermentatio, saepius ad corruptionem & mortem febris; atqui una eademque vox duo quod designet contraria, annon absurdum? omnia vero, alterationem, mixtionem, generationem, corruptionem, calefactionem, & quid non, voce fermentatione (vocabulum mehercule praegnans!) perstringere, medicam indagationem est limitibus cohibere; nec arti iatricae minus ab iis detrahitur, qui hydropi, asthmati, pleuritidi, totique morborum classi causam astipulantur fermentum vitiatum, à quo corrigendo totius curationis pendere cardinem, praedicant quaeque fere anus & chirurgo-tonsor, annon tali catervae cum fermentitiis medicis de palma concertare imo eam ipsis praeripere licebit? quam speciose & argute a quocunque apud nostrates seplasiario, jam hoc modo de morbo ejusque causa & cura statuitur; quo res tandem rediit? quid studio Philosophico, Anatomico, Botanico, Physiologico, Pathologico, milleque aliis incumbere necesse est? O lepida capita! obiter tamen mirabere, si à doctrina provectioribus tanquam phaenomenon vel hypothesis (nam de re nondum constat) hicce fermentationis conceptus assumatur, quo causis dilucidandis, eruendis indicationibus, & curandi methodo [Page 27] auspicatiores emergant; at nullus ambigo, quin charontis cymbae numerosioris aegrorum cohortis vecturam imponant, praeque putridis medicis majus ipsis debeatur naulum. Sed ad rhombum, rationis vacemus examini, quae fermentatores putridarum continuarum intermittentiumque febrium curam aggrediantur, quibus respondeant indicationibus, & quibus à putridis deflectant medicis. Indicantia & indicata hoc ordine projici postulant. Sanguis fermentatione plus vel minus debito concitatus, fermentumque degener praecipua sunt indicantia; quae autem segniorem provehant fermentationem, nimisque aestuantem inhibeant, atque quae fermentum crasi extirpatum restituant, remedia sunt indicata. Facultas vitalis languore confecta, spiritibusque orba, medicamentum cardiacum reficiensque indicat, facultati animali pluribus insomni transactis noctibus exolutae, opiatis occurrendum. Alvus officii immemor, glande stimulante, vel laxativo enemate excitanda. Neque nimis intumescentis quae sunt fermentationis symptomata urgentia soboles, posthabenda. Paraphrenitis ab halitibus sulphureis orta è fermentescente massa suffumantibꝰ, à cerebro revellentibus sopitur. Astringentia diarrhaeae, enormique vomitui habenas injiciunt. Hactenus in genere de indicationibus ab eorum theorematis delimatis, nihilominus iis devitatis, [Page 28] fermentatores medicorum putridorum curandi methodum, utcunque aegros ad proavos praecipitantem, arripiunt, prout mox recitabitur. Ut autem Medice illustretur, praxis eorum ad particularem adaptata delibanda foret aegrum, cujus aetas, sexus, temperamentum, praeterita vivendi ratio, anni tempestas, pulsus modulamen, urinae status, urgentia symptomata, causae procatarcticae, occasionalis, modusque primi febris insultus, quibus stipata symptomatis, quae deinceps acciderint symptomata, respirandi ratio, hypochondriorum, stomachi, & alvi habitus, species aspectus aegri, modus loquelae, quis corporis habitus, quae evacuationes solennes suppressae, an febris sit essentialis vel symptomatica, an primaria vel recidua, quo ultimo laboraverit morbo, quae applicata remedia ante medici adventum, multaque alia distinctè proponenda, cujusvis medici curam febris aggressuri, meditationi objicienda essent. Atqui in tantum a necessariis his animadversionibus recedunt, ut ad patientem accersiti, pulsu solummodo tentato, urina perspecta, & de alvi statu facto scrutinio, caeteris omnibus posthabitis, quam primum ad praescribendum sese accingunt, primumque ut alvus fiat apta, sequenti enematis formula moliuntur; praemonitus tamen sis de more, quod juniores ex academiis nuper oriundi medici Pharmacopaeorum officinis sedulo advolant, [Page 29] quo de seniorum formulis certiores fiant, his imbuti in fit, ut singuli medici iisdem remediorum paradigmatis sint instructi▪ neque latum quidem unguem alter ab altero deflectat. Itaque receptissimas tibi pro febre debellanda per universum ejus cursum congessurus sum formulas, à modernis fabricatas; postmodum quam prosperis auspiciis aevum nostrum iis usum fuerit, singulatim animadvertam. Enematis prout communiter prostat delineatio haec est.
R. Decoct. commun. pro clyst. vel juxta alios.
R. Decoct emollient comm. lib. j. Elect lenit. ℥j. Olei com. vel viol.
Mel. Mercur. vel Ros. ana ℥j. vel ij. Sal. com. q.s. m. f. enem.
Sunt qui salis culinarii loco sal nitri, vel lapidem prunellae substituunt ad ʒj. quippe quod vi detergente & refrigerante longe majus est, atque revera omni enematum speciei amplius in emolumentum adjicitur crystallus mineralis, quum intestinorum crasi optimè consonet; è contra sal marinum proprietate siccante, inflammante, & irritante donatum, intestinis summopere adversatur; hac de ratione [Page 30] prisci tam internum in pilulis, eclegmatis & enematibus, quam in unguentis externum usum ejus crebro coluere. Ex fermentatoribus Aliqui purgantium vel laxativorum enematum applicationem acriter impugnant, quod corruptos excrementitios humores ad fermentandum provocent, quorum halitus in vasa terebrantes febrilem fermentationem impetunt intenduntque. Ab altera parte Putridi Medici his reponunt, dum enemata ocyus & extra vasa opus praestent, ne caloris minutum suppeditare queunt, neque halitus exufflare, coli valvula eis transitum inter-dicente. Postremo quod humorum extra vasa corruptelae, sine debilitatione vel fermentatione sit expedita scopandae ratio, quae temporis processu alias malignae intra venas materiae large suggerere valeret; non paucorum etenim est suffragium, febres quasdam primo appulsu putredine tantum nocuas, in malignas funestasque degeneres factas, in vasa regurgitante amurca putrida, plicis tunicisque intestinorum recondita, inde enemata purgantia semel bis (que) reitejata necessario in usum trahenda, deinceps singulis diebus semel è lacte & saccharo paratum, emolliendi, detergendi, refrigerandi, revellendi, & evacuandi gratia, enema injici curant. Sunt (vix tamen mente valentes) qui praedictum enema è lacte crudo conficiendum, frigideque injiciendum sustinent, coctione [Page 31] alias volatiliores energeticas particulas in auras ras protrusas rati; at sunt immemores, quantum actu frigida partibus membranosis intestinisque obsint, ac è mesenterio intestinorumque latebris sufflatos vapores, ad cor cerebrumque repercutiant. Alii tertiam vel mediam aquae portionem ebullienti super prunis lacti affundendam censent, deinceps faccharo adjecto in anum tepide impellunt. Aliqui simpliciter lac saccharo temperatum coctumque à lib. ss. ad lib. j. pro enemate imperant.
Inferiore corporis taberna hoc pacto emundata, duabus, quatuor vel sex interjectis horis, phlebotomia in brachio dextro celebranda in suppetias citatur, cui non modice fermentatores quidam refragantur, dum spiritus Vitaeque materiam exantlet, quibus succumbentibus fermentatio coctioque obturbantur, ac heterogeneis portiunculis victrices agentibus, infausta jam obvia despicitur crisis. Hujus sectae tamen numerus superior se medicis putridis hac in materia abdicare pro consulto non habet, quod omnes fere febres nimia fermentatione exorbitent, & spiritus ab heterogeneis corpusculis, calore plus debito incitato, ac fuligine pororum cute constipatione obserata, prosternantur, omnia quae mala phlebotomia insigniter infringit. His expugnati prudentiores rationibus, bis, terve, quaterve, secundum [Page 32] plethoram venae sectionem instituendam praecipiunt; alii tertia quaque aurora, alii alternis diebus cruorem depromunt, donec cum anima tandem totum prolexerint.
Jam proximê in materiam fermento ultra modum excandescentem Diaphoreticorum & cordialium medicaminum nervi intendendi. Hoc in loco fermentatores & Putridi sunt dissoni, his vitalem facultatem collapsam cardiacis frigidis solum refocillantibus, sicuti alibi notum fiet. Pharmacopaeorum filis appensae, & prout à famigeratioribus medicis concinnatae fuerint, sudorificorum cardiacorum formulae modo depingentur.
R. Aq. ulmar. totius citr. lujul. scabios. card.
Ben. rut. dracunt. ex his trium vel quatuor, ana ℥j.
Aq. Theriacal. Epidem. ana ℥ ss haud raro ℥ j. vel ℥ j. ss.
Aliqui addunt Diascord. fr. vel Theriac. Lond. ʒj.
Spec. è chel. cancr. comp. ℈ ij.
Syr. garyophyl. vel è suc. citr. ℥ j. m. f. pot. vel Jul.
Capiat Cochl. 2. vel 3. altern. hor. vel cochl. 4. quarta quavis hora.
Hoc praescriptum quamvis aevo fere apud nostrates Viguerit, sugentibus quibusdam fermentatoribus [Page 33] in aquam theriacalem tela collineare Visum, aceto in ejus concinnatione non minimam sibi vendicante partem, & fermentationem febrilem in furorem lacessente; pro aliorum quamvis suffragio acetum fermentationem attemperet, & particulas coagulet fermentativas; quinimo astringit, corporis spiracula obserat, omnemque evacuationem inhibet, quibus de rationibus ipsis aceti usus suspectus habetur, sed ejus loco aquam epidemicam dupla mensura affundunt, cujus descriptionis, in Collegii Londinensis adversus pestem symposio, tractatulo jampridem in lucem edito, tibi facta est copia, quum tamen exemplaria sint distracta pene omnia, eam hic apponere haud gravabor.
R. Rad. tormentil. angelic. poeon. m. zedoar. glycyr. helen. ana ℥ ss fol. salv. chelidon. maj. rut. summit. rorismarin. Absynth. ror. sol. arthemis. pimpinel. Dracunc. Scabios. Agrimon. Melis. Card. Beton. centaur. min. fol. & flor. calend. ana m. j. incidenda incidantur, contundenda contundantur, & digerantur per triduum in Vin. al. opt. lib. viij. ac distill. in Alemb. vitr. nonnulli praescriptis adjiciunt cerasa nigra, flor. paralys. pavav. Rh. & quidnon?
[Page 34] In puerorum febribus Aqua Theriacalis, & Epidemica Aquae scordii compositae posthabentur, tanquam calore minus nocuae. Paulisper hic pedem figamus, quo an acetum Aquae Theriacalis appendix fermentationem in vasis febrilem repercutiat, animum advertamus. Quibus chymiam vel primoribus labris salutatam habentibus, satis superque constat, portiunculas inter acido-salsas, & alcalizatas lixivioso-salsasve è lucta fermentationem prognasci, proprietate in tantum sibi invicem adversantes, ut alterutrius deficientia fermentescendi actio actutum praecidatur, itemque ubi alterutrius justo demensa potestas proportionis ordine excedat, quo minus alterum impetere queat alterum. Pro sarta tecta habetur veritate, quod aestuante febre cruor lixivis & alcalizatis sit satur salibus, quamobrem acida concessa medicina, veluti vitriolata, vel aceto diluta, ex naturae immutabili operandi lege fit, ut fermentationis (si tale quidpiam concedere fas est) intendatur furor, quo vigente officientia corpuscula è massa secernuntur projiciunturque inde, ut perfecte depurata defaecataque tandem emergat. Caeterum quo prorsus rem ratam faciamus, in stomacho si coctio fermentatione (prout ab ejus assertoribus circumquaque promulgatur) conficiatur, commonitus sis, quod Embammata aceto irrigata, (praesertim capparum, genistae gemmarum, [Page 35] aliorumve acerborum condimento impraegnato) eam intensè acuant; illis etenim ingestis circa stomachum & hypochondria, nec non faciem, aures, & capitis fastigium, aetu irretimur. 2. Aqua aceto temperata Theriacalis inde penetrantior energiaque alacrior emergit, quo prompte in intimas centralesque corporis partes insinuando, antifebrilis munere fungatur. 3. Quum vero è non paucis mixtura Theriacalis acrimonia & calore caustio praepollentibus perperam conflata sit; ut sunt aromata varia, imperatoria, praeter impura quaedam sulphura, aliaque; illorum acetum magnopere aciem obtundit; haec autem sulphura nimirum non minus foetore quam recrementis exuit. Quo elucescit, quantum hallucinentur, qui eo obtentu fermentationis inhibendae nimirum aquam theriacalem & apotheriacalem propter ingredientia acida increpant. Hisce posthabitis praefatis, quanquam ob rationes nuper citatas aquam theriacalem non vilipendo, aliis tamen de causis mihi medicamentum viribus plane effoetum videtur; liquor enim distillatione à digesta in cucurbita materia profusus, praeter merum phlegma parca ingredientium virium acidis etiam praefractarum portione impraegnatum, nihil prodit. 2. Acida partibus componentium salsis allectis induta, inde non tantum innato pondere, sed & ex illis ascito ponderosiora [Page 30] emergentia, alembicum vix transcendunt, sed fundum colunt; adeo ut acidorum noxa, dum in imo sint residua, fermentatoribus fastidium non commoveat revera. Hac adducti ratione, qui acetum alexipharmacorum virtutibus in febres malignas pestilentesque saturatum celebrant, posthabita omni distillatione, sola digestione & filtratione valentissimum tenent, cujus medio utriusque facultates incolumes sunt servatae. Pariter, qui distillatione Diaphoreticorum alexipharmacorumque salia volatilia, spiritusque proliciendo, insudant, in vini spiritu eorum macerationem curantes, distillando liquorem propellunt, acidorum affusione penitus resecta, cujus in aqua august. theriacali, eaque paracelso ascripta, in mixtura è tribus in peracutis protypum fit. Hac anacrisi aquam scordii comp. dispensatorio lond. exaratam, acetosae & citri succis alembicum haud conscendentibus, ac caeterorum virtutes implicantibus, vi longe fragiliorem essepraefinitur; non pauci tamen aquam theriacalem de aceto inculcantes, in scordii aquae laudes panegyrice obstrepunt, tanquam ex acidis restrictionis insontibus conflatae. His responso exhibendum volo, è problematis extricata solutione, an acetum, prout aquae theriacali adjectum, sit astringens; neutiquam sane, quippe tempore ejus constringendi facultas alcalizatorum, & volatilium caeteris expullulantium salium ingressu [Page 37] elanguescit, ut aceti tumulata physi renascatur prorsus ecphractica, haud dissimili modo, quo Vitrioli oleum restringendo omnibus praepollens, sale tartari olei alcalizato praefractum, jam summè deoppilans resurgit. 2. Quod infarctiones deglutinandas corporum praesertim in febres declivium, per accidens tamen, apprime expediant constringentia, ex hoc experimento omnium pene suffragiis suffulto affulget; Martis sal ex vitrioli olei stemmate partum, ab ipso vitriolo nullum est diversum, quum satis superque constet, quo sit oleum vitrioli abesuriente ferri materia coagulatum, inque pristinam formam corpusque vitrioli cotione tamen ad illustriorem gradum provectum redux; quippe è vitriolo Mercuriali sua portione abjugata condensato emergens ferrum, jam parte nupera Mercuriali oleo nimirum vitrioli retributa, Palingenesia quasi in vitrioli corpus primitivum reducitur; at recrementis impuris rejectis, adeo ut hinc ejusque sapore pontico sal martis Medicamen adstringendo insigne propaletur, nihilominus pertinacibus splenis, jecoris matricisque oppilationibus demoliendis, pro herculea medicina adducitur. Tale feliciter obit munus, inter suas acidas & pyrosalsas humorum portiones in vasis ciendo pugnam effervescentiamque, qua tandem cruor in venis coagulatus dissolvitur, & crassus attenuatur. Chalybs aceto praeparatus, (quo certo [Page 38] certius vis ejus astrictoria vitriolata amplificatur) annon orbe medico astipulante, contra obstructiones praeclarus habetur? Hinc sis edoctus, quod chalybeata omnia, & simpliciter▪ Vitriolata medicamina, per se restringunt obthurantque, at per accidens resolvunt, reserantque, quocirca summa cautione à medicis dogmaticè spagyricis in praxin ducenda, prout sequenti illustratur narratiuncula. Non infimae classis medicus fermentitius, croco martis diarihoea biliosa spiculato aegro ter exhibito, (praemissis quamvis binis rhabarbari & myrobalanorum infusionibus) tanta intestinis tormina ac visceribus dolorem & phlogosin intulit, ut duplicatis sedibus patientem ad orci fauces delegaverit. Quo autem innitatur inauspicata haec medicatio sundamento, è praehabitis est recensendum.
Ad digressus punctum jam retrospecto, non soli antisebrili cardiaco creditur febris oppugnatio, quin aliud pure cordiale ipsi in suppetias adjiciatur, quo cordi arteriisque spirituum supplementum asseratur, antigrapho sequenti:
R. Aq. melis. tot. citr. lujul. aur. ceras nigr ℥ j.
Aq. mirabil. ʒ vj. tinct. Croci, vel juxta alios.
Tinct. menth. ʒij. succ. kerm. ʒj. vel ʒj. ss.
Syr. garyophyl. alii scribunt.
Syr. è suc. citr. ℥j.
m. f. Pot. capiat cochl. l. vel 2. altern. horis
[Page 39] Huic nonnulli adjiciunt Confect. Alcherm. vel de Hyacinth. ʒj. item spec. è chel. cancr. comp. ℈ij. vel ʒj.
Atqui quibus de pauperié spirituum hisce aquis insitorum, id genus praescripta minus arrident, vinum rubellum aromaticum flamma repurgatum, aquis syrupisque cordialibus dilutum, aegris propinant. Item vinum crudum Rhenanum, prout è sequenti patet.
R. Aq. Hord. depur. lib. j.
Aq. bor. bugl. viol. ana ℥ij.
Vin. Rhenan. Elect. ℥iij.
Syr. è suc. citr. Garyoph. ana ℥j. ss.
m. f. Julap.
E quo sumat patiens ℥iij. tertia quaque hora.
Quale autem fuerit seligendum vinum rhenan. pharmacopaei gustui concreditur, An Bachracense, Rinckhowense, Hochmoreum, vel quodvis è centum vinorum Rheni speciebus merum, toto coelo discrepantibus.
Cordialia refrigerantia, (juxta vulgare idioma) qualia sunt Aq. 4. Cordial. Aquafrigida Saxoniae, à priori aevo medicina, cui nulla secunda, habita, aliaque omnino apud fermentatores exularunt.
Febris nervis vix hisce praesidiis laxatis, [Page 40] alexiteriorum speciebus figitur salutis anchora; dum etenim aestuationis turbo per sex vel octo dies inducias nullas indulserit, ab impetus pertinacitate & duratione, jam maligna gregarie definitur febris. Sepecierum paradigmata forma prostant duplici, altera pretiosos lapides, Margaritas & Bezoar indigitante, altera radicum alexicacarum (quarum numero Serpentariae Virginianae radix prae caeteris hoc aevo celebratur) innitente basi.
R. Spec. è chel. cancr. comp. corn. cerv. n. pr. vel hujus vice rad. serpent. ana ʒ ss.
Lap. contrajerv. ℈ij. m. f. Pulv.
His nonnullis volupe est addere;
Trochisc. viper. ℈ij. vel salis ejusdem ℈j. Cochinil. ʒ ss,
Capiat ℈j. quarta vel sexta quavis hora in Cochl. 1. Cordial. Julap.
Lapidis Contrajervae descriptionem, cum apud nos celeberrime audiat, annectere hic lubet.
R. Rad. contrajerv. pulver. ℥j. serpentar. virgin. ʒij. ss.
Extract. Rad. Angel. tormentil. ana ʒij. Corn. Cerv. ust. nov. praep. Coral. rub. chel. cancror. laevig. ana ʒj. ss. Antimon. Diaphor. ʒiij.
[Page 41] Croc. angl. Lap. Bezoar. ana ℈j.
Cum gelat. spol. serpent. formentur globuli sub umbra exiccandi.
aliqui addunt Trochisc. è viperis ʒj. Cochinil. ʒ ss vel ʒj. Ambr. grys. gr. 8. vel 10.
Dos. ℈j. ad ℈ij. & ʒj.
Hanc formulam saepius etiam offendi.
R. Spec. confect. liber. vel Cardiac. magist. vel Diamargar. frig. (ex his unam, binas, vel omnes simul) à ℈j. magist. perlar. Coral. ana ℈ss.
Lapid. Bez. or. gr. 8. m. f. Pulv.
nonnunquam & sic.
R. Lap. 5. pretios. ana gr. 15. Margar. praep. ℈j. Lap. Bez. ℈ss. m. f. Pulv.
Dos. gr. 15. vel ℈j.
Sumenda ter per diem horis medicis in cochl. 1. Cordial. Julep.
Alii sententia debacchati propria, medicaminis vere apollinei Elogio magnificant Extractum quoddam Cardiacum, non autem Quercetani, adeo ut equitatus turmae imperio quondam functus, aliquot retro annis medicinae Doctorem agens quidam, febrium quamvis malignitate summa furentum impressionem [Page 42] se praefracturum, pro rato promulget, hujusmet extracti opera, sibi soli ascribens ejus arcanum, quum illius compositionem à Doctore Read, Medico suo tempore famigerato, constet concinnatam, atque saepius ab hodiernis practicis in usum tractam, auspicio tamen haud diverso, quo vulgaria stipantur Cardiaca.
Extracti Cardiaci delineatio sic se habet.
R. Mithridat. Diascord.
Philon. rom. Theriac. Andr.
Croc. angl. lign. Aloes, rad. Hyoscyam. ana ʒvj.
Opii theb. ʒiij. extrahantur omnia seorsim cum spir. Vin. q. s. & exhal. ut fiat Extr. Dos. a ℈ss ad integrum, & ʒ ss.
Quod plures insomnes transegerint noctes, patientibus (Palladis arce expugnata) mente vacillantibus, si somni hora hypnotico subnexo occurratur, haud parum è re futurum ducunt.
R. Theriac. Londin. (tanquam calore minus nocuae) vel conserv lujul. ʒ ss.
Margar. praep. ℈ss.
Laudan. opiat. gr. 2, 3, vel 4.
Locus diei m. f. Bol. mensis. capiat hora somni.
Pro tali Locus priorum literarum Medici nominis.
[Page 43] Incassum his mandatis peractis omnibus, ac appropinquantis aegri fati indicio emicante, tanquam ad sacram anchoram ad tam hyperbolicè decantatum cornu cervini spiritum pernices sunt iatri, hujus octo vel duodecim guttas bis terve per diem in cordialis julapii plenum cochlear elutriandas concessuri; neque deinceps amplum prius emetitur sol spatium, quam Phoenigmi & Epispastica emplastra in extremae unctionis testimonium, internis paulo supra malleolum crurum partibus, simulatque internae brachiorum superficiei, haud longe à carpis dissitae, & non raro juxta axillas, imo nonnunquam & nuchae, agglutinentur. Horum pensum materiae malignae & venenatae sub ichoris forma in bullas amplas è penetralibus ad extimam cutem profligandae destinatur, illis que perforatis Empl. Meliloti madorem prorsus exhaustura applicantur. Tandem sunt ultimum patienti dicturi vale, pedum plantis columbis vivis per medium dissectis, vel halecibus muria conditis, vel fermento acri, tithymalo, rad. ranunc. pyrethri sem. sinap. sap. nigr. vel sale nigro, uno vel pluribus confusis alligatis, asterismis expositus deseritur aegrotans, quo casu nonnulli (perquam paucissimi tamen) sub mortis umbra aliquot horas elingues sensibusque cassi quum dormitarint, pedetentim suscitati expergefactique sunt, natura vires censopitas repromente, caeteri convulsivi, [Page 44] vel quasi syncope obruti ultimum diem obeunt.
Non multum practici morantur Moderni, quo sitim compescant febricantes potu, eis cerevisiam generosiorem quibusdam audaculis annuentibus, aliis tenuiorem pane tosto immerso, vel coctione frigore cruditateque repulsis. Nonnulli avenae hordeatae decoctum tenuius, alii cornu cervi rasurae, nonnunquam usti, vel illius hujusque, usti nimirum crudique cornu simul decoctionem aegris propinant. Quidam hordei mundati decoctum concedunt. Acidis, sale prunellae, syrupisque refrigerantibus temperata Julapia, apud plures in desuetudinem abivere, propter acida ab illis de causis nuper enarratis suspecta habita.
Si vero quae in praelibatam sim animadversurus praxin praestolaris, te spe eludere nollem, (alibi tamen, modo suffragii parcas tenuitati, isti negotio operam navaturus) nisi concinnè praxis Belgico-germana (nam nulla pene inter practicos Germanos & Belgas intercedit differentia, excepto quod hi cruore depromendo liberaliores sint, illi pulveris cujusdam antifebrilis usum celebrent) & methodus Gallica huic subjungi possint.
Medicus in Belgio Germaniaque febri continua patienti insidiante indagata, extemplo purgante enemate praemisso, è decocti emollientis libra, uncia una vel sesquialtera Elect. [Page 45] lenit. vel cathol. oleo com. vel violar. melle & salis modico adjectis, phlebotomiae in brachio dextro ad ℥ 6, 8, vel 10. excolendae, quo dematur plethorae, sarcina sublevetur naturae, & obthuratis spiraculis viscerumque infarctionibus ecphractico sit, author est. Postridie in cacochymiam & saburram in inferiore corporis ergastulo accumulatam eliminandam, potionis forma sequens simplicissime concinnat.
R. fol. sen. or. ʒ ij. iij. vel ℥ ss. sem. foenic. d. ʒ ss vel ʒ j.
f. inful. per noct. in aq. cichor. q. s.
In colat ℥ iij. vel iv. dissolv. man. calab. ℥ j. vel ℥ j. ss vel ℥ij.
nonnunquam Syr. ros. sol. ℥. j. m. f. Pot.
Capiat cras mane cum custodia. Pro tali.
Alii frigidam (prout nomen ab iis inditum) infusionem celebrant, ex iisdem senae folliculis pari pondere cum vel sine corrigente in aqua fontana Salis vel Olei tartari 10. vel 15. guttis instillatis, absque igne subdito in frigido per noctem macerandis, postmodum expressione manna, syr. ros. vel saccharo edulcorata conflatam.
Ob calorem in eo exuperantem, astrictoriamque à purgatione peracta facultatem, postponitur rhabarbarum.
[Page 46] Quamvis hoc pacto in febribus ineuntibus continuis purgationes moliantur, haud tamen respuunt Hippocratis praeceptum, ( [...], &c. i.e. cocta medicari & movere non cruda oportet nisi turgeant) quum extra vasa mesenterii intestinorumque è latebris eliminent excrementitios humores, nunquam sane concoquendos; etenim horum copia, quod è radicibus, brassica, satura herbaria, lacticiniis, & oxygala, aliisque excrementitio scatentibus succo, pastus conficiant, corpora tument. Itaque praedicta summi medici lex ad humores intra vasa fluitantes tantum spectat.
Deinceps alternis diebus enema laxativum infundendum curant ad flammas febris vibrantes coercendas, è refrigerantibus aquis syrupisque julapia, nonnunquam ex amygdalis & seminibus frigidis emulsiones coaptant. Facultatem vitalem collapsam spirituosa refocillant potione, hoc protypo prout in Belgarum pharmacopoliis passim praescripta aperte edocent.
R. Aq. 4. cordial. ana ℥ j.
Aq. cinam. ℥ ss vel ʒ vj.
Confect. Alkerm. ʒ j.
Spec. Diamarg. frig. ℈ ij.
Syr. è suc. citr. ℥ j. m. f. Pot.
[Page 47] Saepius Aquis cord. adjicitur simili mensura aqua melis. Aqua Cinam. vicem gerit non-nunquam Aq. Vitae Mat. item pro Confect. Alkerm. Conf. de hyacint. apponunt. Natura in extremum vergente ad pulverem cordialem usitatè fugam arripiunt.
R. Spec. Diamarg. frig. ℈ ss.
Magist. Perlar.
coral. ana gr. v.
Lap. Bez. or gr. iij. vel iv. m. f. Pulv.
sumendus bis per diem mane & Sero in Julap. cord. modico.
Vigiliis animali fracta facultate somnum sequenti conciliant.
R. Aq. Bor. nymph. pap. Rh. ana ℥ j.
Aq. Cinam. ʒ ij. Confect. de Hyacinth. ℈j.
Syr. Papav. Rh. ℥ j. vel ℥ j. ss. m.f. Pot.
capiat hora somni.
Rarissime opiata hoc casu illis in usum cedunt, de eorum indomita vi narcotica sollici [...]is, praesertim quum aegri vires ipsi discutiendae vix sunt pares.
Paraphrenitide aegrum corripiente, sanguinem è pede ducunt, vel si nimis langueant facultates [Page 48] principes, cucurbitulis cruorem à cerebro ad extremas revellunt partes; at Phaenigmos plane detestantur. Febre declinante, sedimento albo in urinis specato, potione praedicta evacuationem semel vel bis instituunt.
Galli febres putridas malignasque subjugant, Phlebotomia prima vice larga manu celebrata, deinceps alternis diebus ad ℥ 5, vel 6. reiterata, interjectis diebus enema laxativum, & nonnunquā potionem è senae infusione, manna, cassia (quae illis in summa habetur veneratione) Syr. rosar. lax. & crystal. Mineral. in ea solutis, praescribunt, praeter ista vix quicquam moliuntur. Criticorum dierum nullam habent rationem, saepius pronunciantes, quod expectare crisin sit expectare mortem, sicque cruorem exhauriendo, & clysteribus purgando, sedulo pergunt. In potum ordinarium ptisanam (quae omnino parata per totam Franciam in officinis prostat venalis) concedunt.
Germani à Belgis haud sunt diversi, nisi quod corpore purgatione & venae sectione exinanito, pulveres miasma febrile eliminantes & refrigerantes, è terra sigill. bolo armen. corn. cerv. ust. ras. Ebor. rad. torment. bistort. similibusque, (at his omnibus pulverem rubeum pannonicum in Pharmacopaea Augustana annotatum praehabentes) proponant.
CAP. VI.
Exhibens, Quod febrium continuarum putridarum praxis subigendarum moderna sit barbarae & lethifera.
QUod nefasta exitialisque sit fermentatorum praxis, quis inficiabitur, dum è febrientiū turba, cujus majorem partem explent forsan viri robusti, juvenes, eusarci, nec hypochondriis tensis ut neque abdomine, aeger vix tertius pristini salutis status fit redinteger. Quid inde decernendum, quum ingruente febri, quamvis primo accersitus mali momento fuerit medicus, viresque plus quam ei subigendo sint pares, nihilo secius succumbat misellus? quinimo sint omnia pro receptissima medicandi norma administrata, cardiaca summa, etiam Extractum cardiacum, Margaritae, Bezoar, imò ipsi cornu cervi spiritus, attamen creberrimè incassum, febresque in lethum usque jubilabunt. Siquidem in fermentatorum gratiam exhibeatur, quod priusquam aesculapius noster decumbentis suppetias iverit, flamma jam in altum fastigietur, radicesque egerit fixas, mali morbi mores facultates imperantes prostraverint, non iatro ut neque ipsius praesidiis, sed intemperiei malignae nimia mora saevienti ominosi diei occasionem vertendam. Huic [Page 50] repono, non obstante quod primae gliscenti febris (haud tantopere aspectu torvo) scintillae imminuerit later, ut modo innui, res pessum tamen ibit; at vicissim, si quis se ruri continens, sit villanus, vel è civitate oriundus, febri (quamvis acuta malique moris) obruatur, at (que) cura aniculae rusticae sit demandata, evestigio poscetum quoddam cardui benedicti vel piperis probè satur aegro propinat vetula, eumque stragulis coopertum, usque sudore diffluat corpus rorido, cubili adjudicat, hac scena iterum atque iterum repetita, reliquum naturae concreditur, cui tam dexter adest Apollo, ut ex decem novem ut plurimum, morbo debellato, potiantur victoria. Insuper Senex Divinus majorem vix opem febrienti attulit, quam nihil agendo, totumque naturae conscribendo negotium, ideoque saepius urget, ne pepsi vacans interpelletur physis Aphor. 23. lib. 1. [...], &c. & Aphor. 24. ejusdem libri. Satius soret, quum adaequatum nequeant oblustrare remedium, Avicennae prosequi documentum Sen. 4. lib. 1. cap. 1. Cum ignoraveris aegritudinem, relinque eam naturae, quia aut curabit eam, aut manifestabiteam. Itemque majus emolumentum aegrorum rebus afflarent cum Hippocrate crisin expectando, quam mille gyris naturae insidiando, si autem prodesse ignorent, ne obsint ad minus. At quo singulatim vecordis hujus praxeos perstringam seriem, [Page 51] jam suppetit. Ne fermenti nimis exterant aciem, qui germinante febri enemata respuunt, de rite minime satagunt administrandis, quum corporis quisquiliae, circa intestinorum anfractus, meseraicasque latebras diversantes, non exterminatae, vel effluviis in vasa profusis, aestum insigniter lacessant, vel particulis in cruorem perreptantibus febrim succendere valeant. Hae quia pepseos sunt incapaces, extraque vasa delitescentes, ex facili leviori potiunculae laxativae vel clysteri cathartico, prae omni caloris ingeminandi metu, parent; atqui quum nostrates tam immanes sint carnivori, ut fordidis abunde scateat totius sentina abdomen recrementis, annon summe necessaria è laxativis purgatio vel catharticum enema? Primis tamen diebus, nam subinde maxima istius saburrae scoleciaeque pars in vasa à rapaci sanguinis torrente est abducta, ideoque tunc omni supersedendum purgationi, quippe inde opere avocabitur cum interturbatione summa natura, absque emolumenti tantillo. Nec quae jam in apricum protuli Hippocrati sunt dissona, prout est observare Aphor. 10. l. 4. in acutis passionibus eadem die si fieri potest, medicandum, nam in his cunari malum est. Item Aphor. 29. 2. rationem autem subjungit. Aphor. 30. l. 2. Circae initia omnia debiliora, & in statu omnia fortiora quae purgationem fieri impediunt. Secundo, omnia in febres proclivia [Page 52] & febrientia corpora plethora, ut plurimum ad vires, in principio degravantur, qua spiritus coarctantur, ac nimia condensatione excandescunt, torpescit circulatio, motuque dicitur enormi, ac spiracula obthurantur; quantum res urget, ut sanguis quamprimum suppromatur? inde spiritus promte se expedient, cruoris motus ab anomalo fiet regularis, meatus cutanei liberiores evadent, ac aestus demulcebitur. Atqui quum non raro febri prima Phlebotomia subacta, non tamen ad apyrexiam prorsus, scintiliis flammam resuscitantibus, de novo intumescit, turgetque ma [...]a cruenta, hinc pro secunda vice venas deplendas sectione peraeque suadet ratio, ut eosdem assequamur effectus. Qui autem tertiam venae Sectionem attentandi enituntur studio, impune cum cruore ludunt humano; at non aeque hac tertia, ac prioribus binis depletionibus proficitur, ut millenis mihi constat experimentis, quinimo truculente spiritus viresque mactantur, pabulum illis subtrahendo requisitum, ac eorum basin & fundamentum plane evertendo; Etenim sanguini tanquam fundamento & subjecto insident, & ex hoc Vitam ducunt. Porro non usque adeo turget tunc sanguis, quia citra praehabitas sanguinis subductiones massae universae portiones sunt attenuatae & liquefactae, atque per plures cavernulas antea refertas disperguntur. Item (que) [Page 53] jam arctus spirituum vitalium cum corpusculis febrilibus (qualia autem sint haec, in posterum narrabitur) intercedit congressus, adeo, si spiritus vel interturbes vel venae sectione exhaurias, de necesse à miasmatum febrilium partibus ut steterit victoria, mortem in trophaeum producturorum. Millies mille illa strage lanceolae caeduntur. Quo rem magis perspectam habeas, malignè febrientis exemplo, sum illustraturus; hic autem si vel secunda tantum vice, imo nonnunquam & prima, sanguinem è tusa vena profunderet, se vitae discrimini certo objiceret; in promptu est ratio; sanguis saepissime hac vigente febri vix intumescit, (etenim neque pulsus neque urina impense aucti caloris intumescentiae causae sunt indicia, nec fuliginum copia praecluduntur spiracula) iccirco sanguis nequaquam est demendus, quia nullo modo ut nec copia spiritibus officit; si tamen praeter rationem exantletur, adeo devastantur spiritus, ut congressui impares reddantur; secundo, vasa cum tam raptim venae sectione depleantur, impetuosè materia maligna vasis capillaribꝰ stagnans, vel alibi intimis effugiis & maeandris recondita, in vasa majora ad partes imperantes ducentia arripitur, unde particulis congeneribus accedente ipsa, junctis viribus vitae praesidia impetuntur; demonstratio sane amplissima. Binorum hic solvendi nodi superius assertorum. Primus est, numeri ratio venae [Page 54] sectionum, unde prima enumeranda, unde secunda, & tertia; alter, quare ad punctum definiantur venae sectiones binae. Primo autem symptomatum, è febris non intermittentis, (ut Hippocrates passim eam nuncupat, sub cujꝰ nomine & continuae & continentes latent febres) prolabentium latice, aggressu, sanguinem eadem die, pro vasorum plethora, è brachio ducere expedit, quo materiae febrilis fiat inhibitio, ne cum massa per vasa profluente majora confundatur, neque impetum facientia cominus impetat, etenim in quantum ista forent, in tantum cruoris profundendi moderanda est ratio. Porro sanguinis depromendi mensura & ab intumescentiae gradu desumenda; nam si hujus ratio sit ut octo, totidemque graduum subducendorum norma sit sanguinis castratio ad uncias 10; Ergo si intumescentiae gradus fuerit ut 4, unciarum 5, vel 6. sanguinis subtractio illius compescendae par erit; proque hoc modo in caeteris est instituendum computum. Ubi autem materiae sebrilis orgasmus fuerit placatus, ejus (que) malignè agendi facultas cohibita, latebrarum extra vasa dissitarum capillariumque vasorum mandatam vinculis, nempe febris materiam, postridie potione cathartica, vel duabus interjectis diebus, eliminare de facto convenit. Simili pacto ingruentis febris malignae insultus edomabitur, quamvis alias certò in perniciem sit actura, nihilo secius liberabitur [Page 55] aeger. Enema laxativum vel emolliens saltem praejecisse phlebotomiae oporter. Haud raro febricitantes sub limine rigore strenuo, vomitu enormi, lipopsychia (que) frequenti torquentur, eadē die venis contenti uncias sex vel octo profundendo extenuatis, intumescentia cruoris, vasorū plethora & materiae febrilis orgasmus, me consulente plane coercita sunt. Atqui reponere cuipiam volupe est forsitam, si singulis praedictorū accidentium exortibꝰ in sanguinem depraedatio foret, saepius temerarium ac irritum foret institutum, quum non raro ista symptomata suapte sponte, sex vel octo horis, sedato sanguine evanescant, ut in tertianis intermittentibus, quibusdam (que) alius speciei febribus, accidere solet. Tali emersione respondeo, nunquam frustra cruoris superpondium venae fissione sublevatur, quum plethorae materiae (que) aestuantis symptomata praedata sint soboles; atque concesso, quod suapte orgasmus subsideat tendentia, levissima de causa repullulat; quare ut naturae succurratur, necessario aliquatenꝰ sarcinae proportio est praescindenda. Secundo, exercitato fere cuivis medico constat orgasmi natura, an scheticum vel permanens edat specimen, inde (que) de phlebotomiae necessitate statuere ex facili ipsi erit copia.
Crebro attamen cum fiat ut secundo vel tertio, imo quarto die, vel ulterius tantum consulant aegri medicos, indagandum primò, an eadem, major, vel minor sanguinis mensura sit [Page 56] profundenda, quam si primo aestus insultu medicandi occasio medico integra foret: secundo, an nihilominus iatro tertio vel quarto die adveniente, illa cruoris depletio sit enumeranda prima, atque subinde quinta, vel sexta, vel octava, aurora sit retentanda posterior phlebotomia. Prius praelustranda coctionis ratio, & animadvertenda inediae, vel tenuitatis victus causa cruoris pauperies, quam de re quicquam certò definiendum. Itaque pro hypothesi modo, (si de veritate hujus absoluta tibi è subsequentibus non constiterit) habeatur, quod natura materiae acutarum febrium coquendae innitatur opera tredecim, imo nonnunquam quindecim dierum spatio, atque subinde decimo-quarto, vel decimo sexto, secundum lunae cursum, ipsius separationem & expulsionem moliatur; idcirco Hippoc. pronunciante, Aphor. 13. l. 2. [...]. Coctio ad [...] decimo tertio est provecta, quia statuitur ille dies decimum quartum immediate praecedens, quo dectante codem Hippocrate (Aphorism. 22. l. 2. [...]) acutarum sebrium crises accidere solent. Jam vero nocte crisi praevia cum omnia sint molestissima, oportet ut tunc temporis natura summo coctionis puncto incumbat, quod nimirum est dies vel nox decima tertia, immediatè diei criseos decimi-quarto praesulgens, quo nimirum decimo [Page 57] quarto critico, ut modo innui, natura materiam febrilem coctam pedetentim per alvum, vomitum, poros cutaneos, vel haemorrhagiam, at frequentissime per di [...]resin, sedimenti albi (si perfecta fuerit coctio) vel rubescentis (si imperfecta) & ponderosi sub specie separat & exterminat. Hic vero notandum, crises corporibus in calidis tenuibusque climatibus, & quibus sanguis vasa perreptat tenuis, obstructionum vadis carentia, oboriuntur rapidae, materiam coctam simul & raptim per alvum vel cutis spiracula eliminando; at septentrionali in plaga decumbentes, quia cruor crassus limosus & pendulꝰ emphraxes circumqua (que) promoveat, cutisque eos circumvestiat dura & densa, atque alvi facultas ipsis soporosior sit, ut plurimum pauxillatim renibus & vesicae materia morbifica demandata, liberantur; interim tamen non dissitendum, quin vox crisis prima impositione subitam cum perturbatione denotet ad salutem vel mortem mutationem, idcirco quamvis critice propelli materiam sensim dixero, intelligendum respectu rapidioris criseos, calidorum tractuum propriae; atque respectu per translationem materiae morbi solutionis cunctabundae, criseos nomen jure meretur, nam subito quatuor vel quinque dierum spatio praeter propter, universa excernitur materia, haec obiter. Si autem decimus tertius dies sit coctionis apex, atque ab augmenti momento gradatim intendantur [Page 58] symptomata, quod plerumque quinto vel septimo die in veris acutis, pro lunae variatione fieri solitum, ultra septimum diem phlebotomiam instituere nefas erit, quia tunc pepsin aggredi moliuntur spiritus, atque cruoris intumescentia inedia, (si praemissa non fuerit venae fissura) & victus tenuitate coercita est; quid igitur tunc vis venas depauperare? si tamen febris acutae principio (quod quatuor vel sex diebus definitur, quia vix ad sensum variatur primae symptomatum stipationis scena) praeter exigentiam & rationem indulserit gulae febriens, indeque sanguinis turgentia foveatur, & octava die eum depromere licebit; adeo ut ista sint ad sanguinis intumescentiam, & cruoris tenui victu absorpti nutum collimanda; nam si tantum tenui diaeta fuerit absorptum, durante principio, sive prioribus quatuor vel sex diebus, quantum unicae phlebotomiae aequipolleat; ergo intra septimum eam semel reiterasse juvabit, sed ista judicio exercitati cujusvis iatri sunt linquenda: at non sit immemor, quod Phlebotomia & Purgatio à Galeno statuantur remedia magna, à quorum usu vitae necisque dependet jus; neque illius quam hujus usus minus suspectus habetur, idcirco ad utrumque spectat prudentissimè dictatus Aphorismus 29. lib. 2. [...]. Morbi autem incipere dicuntur dum consistant primi insultus symptomata; at [Page 59] quam primum sensibiliter intendantur (ne tamen proxime subsequatur denuo remissio) principii limites exedunt, augmentumque morbi appellunt. Ex eo item Galenus inculcat in praedictum Aphor. 29. lib. 2. Vt citius eveniant coctiones, circa principia melius est evacuare per venae sectionem & purgationem. Avicenna non semel sanguinis missionem laudibus effert summis, at in febris principio, Fen. 1. lib. 4. Tract. 1. cap. 33. de febri curanda scribens. Cum causa est multitudo humorum & repletio, tum oportet & in principio properes ad phlebotomiam. Item alio in loco tradit; Evacuatio non est aliqua nisi sicut phlebotomia in quacunque hora accidat, & non expectatur crisis neque digestio.
Galenus lib. introd. cap. 3. De febribus disserens biliosis hoc pacto se exprimit. Curatur in principio venae sectione, in statu tam frigidae, tam aliorum quae refrigerandi vim obtinent potio confert; idem enim semper remedium accipitur, ut quocunque morbi initio sanguinis detractio; & alibi declarat, quod in consilii inopiam deveniunt, qui statim à principio non vacuarunt sanguinem. Alexand. Trall. lib. 12. c. 2. sic consulit. Continentes febres solerte diligentia curari debent, subitoque id faciendum, quod internotitia dictaverit, sive sanguinis missionem, sive expurgationem requirat: maximum enim incommodum [Page 60] est tum in omnibus morbis tum in continentibus dilatio. Quid verbis opus? rem rationibus, authoritatibus, & experimentis abunde detegimus, undeque palam fit, quam barbare in aegrorum perniciem agatur putrida continua laborantium, his circa augmenti medietatem, & finem, ac statum, sanguinem demendo; verissimum dixero, quod Venae sectio in principio sit vita, in augmenti medio, & fine, atque vigore mors.
Argumentum contra praefata hic duci posset ex eo quid praecipit summus medicandi magister, Aphor. 8. lib. 1. scilicet, quando morbus in suo vigore constiterit, tunc victu tenuissimo utendum; ne sanguinis massa in tantum excrescat, ut naturae regimen respuat; Ergo ob eandem rationem sanguinem in vigore deplere licebit, ne spiritus nimis degravet & opprimat. Facile refutatur objectio; victus imperatur tenuissimus, ne spiritus à coctione revellantur, dum materiae febrili subigendae inhient; non autem ob adauctum sanguinem, quum subsideant propemodum Vasorum oscula, ac major potius illius desideretur proportio, quo inde spirituum suppleatur copia.
E praelibatis non arduum, rationem binarum in continuis febribus venae sectionum eruere, quum in morbi principio, vel in augmenti initio, at rarissime, fuerit celebranda: quippe si quoties possibile instituatur principii spatio, [Page 61] nempe quatuor vel sex dierum, ne venam ultra secundas vices transadigas, vetatur; nam ad minimum ut bini utrique interponantur phlebotomae dies, virium refocillandarum ergo, oportet, unde liquet vix tertiae superesse ansam, ni in augmento naturae ea velis officere, nec non vires ipsi praescindere. Si autem malignitate febris suboriatur stipata, summa cautione sanguinis missio attentanda vel reiteranda.
Quaenam sint in febris praestanda frontispicio, hactenus ventilatum, augmenti ingrave scentisve febris medelae fermentitiae impraesentiarum vacandum trutinae. Praeliminario diffibulandum, an exacerbantis febris tempestate fermentationi sit suffulciendum. Caligine hic caecutiunt medici, febrium stadiorum plane ignari, praxin exercent incautam & impiam, aegrorum in dies caede manus tingendo; quonam ducuntur magnete, ut justum venae tundendae, vel cathartici exhibendi, minutum attingant? Pariter, ad quam tendunt metam, dum pulveres, aliaque Cordialia patientibus obtrudant, atque si his continuarum putridarum malignarumque febrium supprimendarum concedatur facultas, modo statique temporis puncto exhibendi ipsis latentibus, tantum istis valent perpetrare facinorum, quantum novacula Barbi tonsor vesanus. Hac adductus ratione Hippocrates, albo notandum [Page 62] calculo, quod Aphorismo um exordium ab observatione, prae aliis in arte medica, apprimè mente volvenda, sumat. [...]. Tertium hujus praecepti membrum, quod nostri est instituti depromit, viz. [...], opportunitas sive occasio est magni momenti, in acutis praesertim; eadem etenim medicina temporis ratione, & curat, & jugulat. Quin quatuor conficiat quasi stadia, febris vulgata dictat observatio. Primum peragrat, circum subservientia viscera, stomachum, pancreas, pulmones, fellis utriculum, mesenterii glandulas, ex his unum vel plura dum delitet materia febrilis, miasmata isthinc quaedam emissaria in sanguinem evomens tumultuantia, in (que) aestum cientia. Ut primum materia praefata è latibulo confertim & procellose in vasa majora illidatur, symptomata excandescendo protinus incrementi vultum expandunt. Atqui ubi universa minera se penitus in cruoris regurgitaverit profluentem, è propinquo morbi instat [...]. Cominus tunc cum hoste pugnatur, acieque fracta naturae arma victricia intestina corpuscula rebellia, humoresque secretos in cloacas excutiunt, ac hoc pacto declinante morbo, salvus incolumisqu salutatur aeger. Expeditio haec nonnulla praebet notatu dignissima. 1. Primo marte febrim impetit è longinquo natura, effluviis solummodo quibusdam [Page 63] praefusis, congeries materiae praeternaturalis extra vasa majora in profundo nidulante, neque cum sanguinis torrente complexa. 2. Ingeminante febre, portio materiae parcior cum cruore praeterfluo confunditur, uberior vero in latice etiamnum subsidet. 3. In vigore in vasis omnia sunt arcte implicita, cum naturalibus praeternaturalia. Fax ex hisce jam praefulget, qua glomeratae difficultatis terminatio clare internosci queat. Itaque cum coctionis fine quum coincidat fermentatio, subigendae nimirum qualitatis minimorum in sanguine adventitiorum heterogeneae, atque ex parte tantum materia irrepserit (dum incremento adhuc haereat affectus) in cruorem febrilis, nec in praedicti succi penetralia universim insinuaverit, minime fallax fuerit subsidium, si lautum probe salibus volatilibus nutritum haustum diaphoreticum ingerat aeger [...], quo in alacrem fiat praeceps sudorem; sanè medium perquam appositum, quo sese à noxiis vis liberet vitalis corpusculis; quandoquidem etiamnum spiritus numero & crasi pollent, atque minus ab hoste impugnantur intestino; unde ex consequentia ipsis protrudendi superest potestas, fumi & fuligines corporis meatus & cutis spiracula nondum refercere, naturae cutaneis exufflationibus patentia, materia sparsim, ex parte, & laxe intertexa tantum cruori est febrilis, indeque diaphoretici vi expulsu [Page 64] facilis existit; è quibus amplissime constat ac deducitur, fermentationem (proh vocabuli abusus) esse hoc casu facilem reddendam; hac liquore venoso attenuato, spiritibus in vim junctam consugiendi praebetur ansa, qua materiae febrilis aculeum atterere ac subinde prorsus eliminare queant. Verum quamvis sit facilis reddenda, nullo pacto tamen intendenda fermentatio, quippe quae sanguineum bitumen in flammas nimis altas concitaret, procellamque cruoris salium fragore ac Vibratione discriminis plenam moveret; hujusmodi indolis sunt pene remedia omnia in praesidia à fermentatoribus adducta, vidèlicet, Aqua Epidemica, spiritus cornu c [...]rvi, caeteraque cordialia ignea, prout in posterum fusius enodabitur. Nec rationes in testimonium citatas tanti aestimo, quin experimenta plurima, quibus modo praedicto centenos aliquot à febre synocho liberaverim, priusquam [...] attigerit, luculenter rem detegant.
Juxta cynosuram praefatam investigemus, quem ad portum ducat cochleatim exhibendorum cordialium aestuantium rhombus; certo certius, febris si quippiam fuerit furens, naufragium imminere. Nam cochleatim ingesta Phlogosi ac incendio pabulum suggerunt, fuliginum materiam adaugent, ac revera meatus constipant; porro nec minimam materiae febrilis concoquunt portionem, nec coctam segregant [Page 65] vel eliminant. Iccirco si nihil agendo febris ad fastigium provehatur suapte sponte, ac materia febrilis arctius & intimius cum cruore & spiritibus contexatur, nec non universa deturbetur minera, & in vasa magna profundatur, sane male agendo multo pejus proficitur. Quid in incremento machinati fuerint, jam nuper ostensum; impraesentiarum promulga suffragium, an edentulae rusticae aniles sint febris edomandae sagaciores, an sint fermentitii medici. Nec in tantum sensibus sunt orbi ipsi aegri, quin à fermentatorum cordialibus succendentibus in morbi statu se in praematurum finem coercitos persentiscant. Aestuantem naturam fortiuntur cordialia praedicta è sulphure impuro, quo non tantum ubertim scatet vini spiritus, compositorum istorum alexicacorum liquorum menstruum, quinetiam ipsa ingredientia, praecipue aromatica, excrementitium sulphur crudum ac impura salia hospitio excipiunt, unde fit, ut qui illa plena manu assumpserint, febricitantes ocyus itineris metam exitialis attingant. Ergo his quod intendatur fermentatio, cruoris massa in aestuationem saeviorem adigatur, ac universa materiae febrilis sentina ex parte tantum sanguinem alluens, parte majore in latebris subsidente, impetu absorbeatur ac arripiatur à succis circulatione mobilibus, [Page 66] & iis secundum minima adunetur, satis liquet; adeo ut cordialia praefata fermentationem ingeminantia, & nullo pacto vi diaphoretica & subtilissima facilem reddentia exhibere, sit data opera corpus in ignem succendere, & aegrum vita spoliare. Ne tamen praetermittatur disquisitio, qui effectus mirabiles à praedata Aqua Epidemica proficiscantur, è simplicium contextus examine petenda. Frontem tent Radix tormentillae, cujus potestas in sale fixo ponderoso residet, qua de ratione ejus nulla particula in Alembicum elevabitur. Glycyrrisa in hac classe Alexiterii nomen audit, quod tamen huic à medicorum nemine unquam fuit concessum, nihilo secius quo caeterorum acrimoniam atterat fortean huc delegata est; Atqui quum & menstrui vim attractivam retundat, quo minus simplicium salia alliciendo polleat, neque ipsius minima particula è cucurbita in capitellum assurgere queat, sane optimo jure hinc rejicienda est. Ad haec ecquis nisi mente captus, Artemisiam, Agrimoniam, Betonicam, aliaque ejusdem sarinae, in pestilitatem commendasset, prout in coagmentato medicamine à superiore aevo inseruntur; haec licet pauxillulum in aetheris venenum tela vibrent, quum tamen alia alexipharmaca his praeconia, summo nisu in virus epidemicum irruendi, longe praeripiant, praehabenda sorent.
[Page 67] Spiritus cornu cervi quod spectat, in bivio haereres, an pernicie, vel ingrato sapore praevaleant. Posterior haec qualitas plane ab omnibus dignoscitur, quibus eorum gustandorum fuit facta copia; prior amplissime asseritur è moribundorum querimoniis, etenim gulam vix ante trajecerunt, quam stomacho visceribusque incendium furens attulerint, fermentationem in fastigium provexerint summum, universam structuram in ignem conflaverint, ac naturae spiritus & robur prostraverint. Mala haecce omnia ab impuro venenoso sulphure in cornu cervi spiritibus latente, & erodente igneo volatili sale, cum sulphure dicto confuso, sunt decidua. Attamen quamvis praefati spiritus tam sint virulenti & deleterii, haud penitus sunt rejiciendi, quippe suffragantur experientia & authoritas, toxica maxime exitialia, nempe, Antimonium, Argentum Vivum, Arsenicum, &c. penetralibus recondere, quod vi alexicaca in arcenda venena & alias malignitates subtiles plurimum polleat. Quamobrem praeparandi ritu peculiari spiritus cornu cervini si exuantur sulphure viroso, ac corrosiva salium vis extinguatur, solummodo purum cardiacum sulphur ac sal volatile subtilissimum erunt residua, quae non tantum robur vitalibus spiritibus arcta unione & coalescentia conflant, sed vi juncta miasmata maligna primo [Page 68] extinguunt, dein exterminant. Non vero hi spiritus ut alii adurunt, sed corpore constant puro, aethereo & penetrantissimo, qui non fermentationem intendendo, sed facilem aptamque reddendo, sunt celebres, à quo curationis cardo praecipue pendet.
Lapidis Contrajervae in febres putridas malignasque fama apud plurimos percrebuit, at quam prosperis avibus penes expertos stabit sententia. Praeter faeculas farinariumve crassamentum radices Contrajervae compositionis basis, nec sal volatile, nec sal fixum quod sit validum, nec ullas qualitates, olfactu vel gustu deprehendendas possident, quinimo multiplici experimento assumitur, quamvis dosi duplicata febricitantibus fuerit exhibita radix, quod vix quicquam momenti praestet. Virginiana autem radix insigniter calefacit, ac humorum bitumen accendit; adeo ut boni non tantum virtue diaphoretica, quantum vi caustica moliatur infausti. grana cochenilia colore visum quidem, at vi cardiaca neutiquam spiritus vitales recreant. Sacerdotes in Evangelii verba, sed sanctiore religione quidam medici in stupendas Extracti Cardiaci superius delineati potestates jurant. Verum unde emanarent tantae virtutes, disquirere fas erit. Sane, omnibus fere extractis particulae agillimae una cum menstruo evaporando in auras transvolant, [Page 69] spissa faece omnino fere exanimi in fundo subsidente Extractum pariente; Dic amabo, annon Extis hujusmodi extracti mirae reconduntur potentiae in febres arcendas malignas? Insuper narcotica quum potiores in ipso obtineant partes, spiritus vitales jam summam aciem instituentes, ac etiamnum nimis fatiscentes, narcoticis non sunt penitus prostruendi, vel viribus exerendis compedes eis injicienci. Quocirca a caute & religiose talia exhibenda, praesertim languore confectis, ne quod pluribus contigi [...]e omnium memoria proditum, in somnolentam abyssum demoliantur. Alii pretiosis fragmentis, lapide Bezoardico, Margaritis, Corallis, ac testaceis naturae prostratae subvenire enituntur, quasi eam pretio è deplorato statu redimere velint; at incassum, quippe praemissi lapides cum potissime è terra gravi, puriore tamen & diaphana constent, pondere in stomachi sundo subsident ingesti, quem magnopere ea ratione aggravant, ac opprimunt, & infarctiones circumcirca pariunt. Quo nomine cor & spiritus vitales reficiant, malignitatemque oppugnent, hactenus nondum detegere licuit; splendore ac radiis spiritus opticos ac etiam sympathetice alios animales spiritus recreant, neutiquam vero obfirmant, sed potius disgregando visum eos frangunt. Verum cum in pulverem [Page 70] sint redacti, volatile nihil obtinent, ut neque sal fixum, quod foret proficuum, à liquore in ventriculo fluctuante extrahendum, nisi praevia opera calcinentur. Quod liquor ventriculi acidus, qui fermenti nomine venundatur, tincturam ex eis alliciat, quae omnem energiam facultatemque contineat integram, si instes, responso habe; quod febricitandi tempestate ventriculus acido liquore sit plane orbatus. 2. Tincturae omnium fere lapidum non sunt verae incturae, sed Mentrui alterationes, ac coctiones ab extrahenda materia perfectae, quae tamen ne tantillum communicat, quum peracta extractione ne granum pondere ab ejus, si trutinae committatur, abscesserit. Porro lapidem quod attinet Bezoardicum, septendecim granorum pondere vinitoris infanti vix duos annos nato exhibitum cognovi, absque ulla subsequente operatione, vel alteratione. Adulti quidam lapidis Bezoardici drachma media assumpta, ne ullam, praeter ponderis sensum, alteratinem subivere; praetereo quod major praedictorum lapidum pars sit fictitia & adulterina.
Sub capitis hujus calce paucula nonnulla de Epispasticorum usu restant dicenda. Prout usitate applicantur ab hodiernis medicis, emolumenti summum est, quod pauci (febricitantes [Page 71] nimirum) Vesicatoriorum poenas luentes, salutem pristinam recuperarunt, plurimi autem eadem supplicii specie multati interiere. De facto impraesentiarum disquirendum, an vero potius pauci vesicatoriis debeant convalescentiae gratias, quam plurimis justo imputare liceat mortis sequelam vesicatoriis: è consequentia lis est dirimenda, pauci vesicatoriis usi evasere; plurimi vesicatoriis usi periere; probabiliter concludere fas est, quod vesicatoriorum usus sit nocuus & lethiferus. At rei rationem perpendamus, ut plurimum parco illi numero a febre continua sospiti, post peractam coctionem, licet prae virium prostratione non fuerit rescitum, v [...]sicatoria sunt adhibita, atque ob rationem coctionis & segregationis magnam seri falsi ac acris colluviem in bullas ampliores exantlarunt; At quibus absque ulla praevia coctione vel segregatione fuere affixa praecitata Exipopica, madoris modicum non multum salsi nec acris in papulas humiliores attraxere, quod plerumque signum est funestum ac lethale; adeo ut hinc liqueat, quod sanationis causa nun vesicatoriis, sed maligni seri ac heter geniorum humorum subactioni ac coctioni sit ascribenda.
Secundo, In Helticis medicamentis Cantharides [Page 72] tharides praecipuo funguntur munere, quarum proprietates recensere è re futurum reor. Indolis sunt calidissimae ac incendentis, haud raro febres, summos cruciatus, ac dolores, humorum in vasis deturbationem, ac irritationem acutissimam movent, quam dysuria, ac cruenta emictio saepius consequuntur, cerebro nervosoque generi summe adversantur, viresque subito prosternunt, adeo ut veneni malignissimi, quamvis externe admotae, signatura sint indutae.
Quocirca Epispastica emplastra Cantharidibus dense intertextis, applicita si fuerint maligna febri aegro, viribus succumbentibus, sub status tempestate, annon sebrim ingeminant, humores malignos in procellam lacessunt, malignitatem malignitati accumulant, facultates principes penitus opprimunt, vires excutiunt, ac aegrotantem certissimè vita orbant. Objiciendi forsitan hic locus est, quod licet Vesicantia per se corpori febrienti summam inferant noxam, per accidens tamen malignum serum exhauriendo, ac dolore partes externas afficiendo, quo à partibus principibus, cerebro praefertim, fiat humorum halituumque nocentium. revulsio, amplissime prosint. Huic replicandum, quod hoc casu cruor frequentissimè humidi sit egenus, (unde tanto vehementius [Page 73] flagrat febrilis ignis) adeo ut guttularum tantum paucissimarum sit possibilis attractio, qua ingentium malorum adducitur agmen. Secundò, Corpuscula maligna, quum potissimam in salibus fuligineis obtineant sedem, foras allicere ne ullis valebis technis, quippe status tempore tam intime ac arctissime sunt humoribus ferruminata, ut ea divellere sit prosus vetitum. Ista ita se habere ex hoc argumento fit palam; Ichor Epispastico foras attractus declinationis sive coctionis & secretionis tempore, magna copia sub papulis protuberat, quibus discissis exilit sapore acris, igneus & salsus, quia onustus est salibus praedictis fuligineis malignisque; at praematura tempestate propulsus limpidam, insipidam, insulsamque speciem praebet. Quod porro vulgatam superat fidem mox sum enarraturus; videlicet, Vesicatoria sub declinatione partibus minus commodis admota, quod rapidissime aegros ex orbe sublunari evulserint. Postquam febri ardente & maligna quidam annos natus triginta duos detentus per dies quatuordecim decubuerit, non sine perfectae coctionis & secretionis notis, taliter ut decimo quinto pluries per cubiculum deambulaverit, omnibus fere convalescentiae characteribus stipatus; Sub somni hora, [Page 74] ut malignitas latens foras protrudatur, duobus consulentibus Medicis fermentatoribus, admota fuere Emplastra Vesicantia larga Nuchae, & carpis. Sequenti mane febris repullulavit satis ardens, loquela fuit abolita, deliriumque mentem cepit; At ut adaequatum perniciei pensum perficerent, decimo-sexto hominem è medio sustuleunt. Sane salia maligna è reliquo corpore ad cerebrum partes (que) nervosas attracta, Vires spiritusque ocyssime extinxere.
Hujusmodi plurimos casus tragicos, ni compendii institutum dissuaderet, in testimonia adducere possem, quamobrem praecitatum instar omnium habeas. Pro comperto quidem statuendum, malignae febris sub limine, praesertim ubi (quod haud raro fit) ex aere ambiente assuxerit malignitatis seminarium, Epispasticis partibus remotis affixis, quam primum symptomata fuere subacta, febrisque fugata; at tunc intra tertium vel quartum diem sunt admota. Similiter lue pestifera correpto primo vel secundo die adhibita, summo fuere emolumento.
Haec solummodo prima Sectione praemisisse negotia concedunt; secunda Sectione haud impigre subsecutura, ad sebrium synochorum putridarum (prout vulgo votantur) & [Page 75] malignarum, ut variolarum, morbillorum, & rugeolae descriptionem, per fundamentum, subjectum, causas & symptomata, tradendam nos accingemus, itemque quasdam observationes practicas, curandi methodum veram, ac remedia subjungemus. In tertia Sectione de febrium divisionibus, ac in specie de intermittentibus disseremus.