Christus Triumphans: Comoedia Apocalyptica, Autore JOANNE FOXO Anglo.
PROLOGVS.
SAlutem vobis, fructumque ex laboribus;
Sibi vicissim à vobis silentium rogat
Poeta novus, (spectatores novi) novam
Rem dum spectandam profert in proscenium.
Christum quippe triumphantem inferimus. Utinam
Hunc coelitùs liceat potius in nubibus
Triumphantem suspicere. Forsan nec diu
[Page 2]Id erit: ludi quum jacebunt scenici.
Quippe oculis tum ipsi cuncta contuebimur,
Re quum ipsa mittit, nunc quae promittit Deus.
Rerum interim per transennam simulachra
Spectare haud pigeat, tantum quae praeludimus.
Res tota sacra est, totaque Apocalyptica:
Audita quae multis, nunquam at visa est prius.
Sacro ergo indulgete silentio, sacris
Ut in templis sucscitis. Oculos enim sacros,
Perinde ac aures esse, quî minus decet?
Ecclesiae primùm hic qualemcunque faciem
Dabimus: Satanae & tumultuantis furias.
Expressum Antichristum, cum Babylonica
Cernetis meretricula, quas turbas dabit.
Aderit & Nomocrates, suo qui chirographo
Inf [...]stat omnia. Sed in omnibus tamen
Triumphat Christus: Scena quod spectabitur.
[Page 3]Favete igitur linguis, ferteque silentium.
Nos pro silentio linguas locabimus:
Nasus valeat omnis, dens que sycophanticus,
Nigrae & loliginis succus, quicquid nigrumque
Est. Tristis Aristarchus, mordaxque Memmius.
Musae haud canunt nostrae, nisi cum Gratiis.
Nos Roscii haud omnes sumus Mimi: at neque
Vos Momi spero, hac spe saltamus fabulam.
Placere actores omnibus:
Dimeter:
Prodesse Poeta, nocere studet nemini.
Idemque à vobis sibi reposcit mutuum,
Vobis & ipse plausurus canentibus.
Comoedia si prolixa sit: at ingens erat,
Et multiplex materia. Habet hiatus, &
Lamas, fateor: at tam pugnantia nectere,
Natura haud rerum patitur. Ast bonis placent
Etiam mediocria; malis ne eximia quidem.
Habetis ergo officium Prologi. Rei
[Page 4]Habete nunc summam, summo compendio.
Breve argumentum inquam, haud brevis Comoediae.
PERIOCHA.
DUos Evae gnatos accusante Satana,
Nomocrates coelitùs accepit chirographum,
Quo Psyche in Orcum, Soma Thanato traditur
Relictis interim tribus Ecclesiae
Ex conjuge liberis, Europaeo, Africo,
Et Asia. Hos & noxios, Nomocrates
Prehendens, in carcere Sciolethro detinet,
Thanato mox traditurus, lictori suo.
Ecclesia coepit & ipsa periclitarier.
Rebus sed perditis, humanae ubi nihil
Vires potessunt, Christus adest Philanthropos,
Nimisque miseros adjutat Adamidas.
Psychen Gehennae emancipat. Spem Somati
Vitae melioris sufficit. Ecclesiae
Tres gnatos exolvit, Pauli ac Petri opera.
[Page 5]Nomocratem jure exuit chirographi.
Satanam vinclis mulctat, ad annos mille.
Is demum
Solutus miras excitat tragoedias,
Per Pseudamnum Antichristum, Agni atque Ecclesiae
Hostem. Agnus at triumphat, ac illa ad nuptias
Vestitur. Strepit undique theatrum plausibus.
Actus I. Scena I. Trimetri Iambici.
Eva.
QUod nunc doloris inveniam solatium?
Lachrymas absumpsi: querelae nihil juvant.
Vox neque curis, nec spes malis jam sufficit.
Expers medelae, res ita perit funditùs.
Porrò nec quid agam, aut quò vortam scio. Flere dum
Licuit, anxio mitius erat animo:
Lachrymis saltem pasci aegritudo potuit:
Quae pars mihi nonnulla erat leniminis.
Jam lachrymae decrescunt, at crescit dolor,
Diesque aliis quae adimit, mihi addit miseriam:
Meam sic lancinat vitam mors filiae.
Quae, quanto mallem, in hanc non exisset lucem:
[Page 8]Neque illa mala haec, nec ego viderem moestitiam.
Quanquam parum hoc, mors quòd me orbavit filia:
Mutari quod nequeat, ferret necessitas.
Nunc Satan habet impurissimus Psychen meam,
Perpetuis Orcus tenet addictam ergastulis:
Mihi quod moeroris meritò causa maxima est.
Eóque huc exii nunc foràs, quando ubi
Consistam nescio, ut eam etsi juvem nihil,
At me gemitu interim lachrymisque expleam,
Gnatae causae: quae dum usque in suppliciis erit,
De me haud unquam supplicium sumere desinam.
AEquum est: malis quae mater fuerim, & particeps.
Sed quid mali hoc? mulier quod oppleta lachrymis,
Vorsus tendit viam? Sisto me, ut quid ferat
Boni, malíve, sciam.
Actus I. Scena II. Trimetri.
Maria. Eva.
MUlier an usquam victitat altera malis
Onustior? vita aut cui vita [...]it minus?
At quid meus meruit Jesus tam sonticum?
In quem tanta rabie Pontificum exarserit
Lymphata immanitas.
Eva.
Hem, de quo haec filio
Agitat?
Mar.
At ille jam suis functus abiit
Doloribus, mihi dolores crescunt magis.
Eva.
Quid huic turbatum sit, maneam an interrogem?
Mar.
Vocem quis hic astans intercipit? Ehei,
Dum capto [...]olitudinem, in turbam incidi.
Eva.
Quem filium mulier, aut filiam innuis?
[Page 10]Quidve os saliva distillans composita?
Ludis forsan tu me: at misereri magis,
Non irridere miserorum casus decet.
Maria.
Vox nova: sed vultus, ut reor, Evam arguit,
Antiquam aviam.
Eva.
Eva sum, ipsa omnium unica
Advorsitatum avia, satrix, nutrix, parens:
Maledicta, recto si me nomine dixeris,
Haud alio posthac me titulo appellites.
Mar.
Falsos omitte questus. Infoelicitas
Quid sit, praeter me, experta nulla est foemina.
Eva.
Loquuntur quàm stultè multi quae nesciunt?
Mar.
Miseram satis utramque scio: & quid si Deus
Nos ideo conjunxit pariter, conjuncta uti
Miseria magis sibi foret solatio?
Saepe malorum, in malis, comes est dimidium.
Eva.
In aliis spes est; mihi nec Salus opem ferat.
Mar.
Quî nam? Istuc quod tibi tam grave est, scire ardeo,
[Page 11]Si fas efferri sit, Eva parens, quae tegis.
Eva.
Hei mihi.
Mar.
Quicquid sit, aperire utrique meliu'st.
Eva.
Hei mihi, hei gnatae vicem.
Mar.
At te comprime qua queas
Ratione, si sapis.
Eva.
Sine verò.
Mar.
Tamet-
Si neque mihi minus istuc malè est. Age
Vice agamus mutua. Ulcus quod tuum est, uti
Retegas, tu scies meum.
Eva.
Age, age: tamet-
Si quid nam istuc proderit?
Mar.
Etiam pergis?
Eva.
Age jam
Scies.
Mar.
Levius te premet, aliis quod exprimis.
Eva.
Gnatam dedit olim summi patris mihi
Benignitas, suam ad ipsius imaginem,
Psyche cui nomen addidi: quod animae
Haud secus, ac in loco, mihi erat, propriae.
Quid multis? Hanc, cum fratre unà pubescere
Dum coepit, mox abrupto aetatis stamine,
Haerentem abripuit mors ingrata amplexibus.
Mar.
[Page 12]Morbon' aut casu alio periit?
Eva.
Pomi scilicet
Infoelix dum praegusto morsum, pessimus
Acherontico serpens quod aconito imbuit.
Mar.
Miseram mihi tuam, gnatoeque vicem praedicas.
Eva.
Imò nihil etiam in hac re miserum.
Mar.
Hem quid est?
Ah comprime tam longa haec precor suspiria:
Quem tandem luctus mulier habebit modum?
Eva.
Vix dum supremam moribunda edidit vocem,
Mox Stygiis Satan advolat è faucibus,
Luridus, ater, atrox, piccus, proferens
Scriptam è decretis nescio quam syngrapham:
Qua Psychen, jure meam, vendicat sibi.
Denique vi correptam, me invita, filiam,
Perpetuos in barathrum ad cruciatus detulit.
Mar.
Quid ais?
Eva.
In perpetuos secum carceres,
Satan, meam a vulsit Psychen, mea viscera:
Ibi perpetuis sine ope misera in maeroribus,
Mar.
Sed quid frater adolescens interim? illéne
Vivit?
Eva.
Soma nempe? Nescio:
Nomocrates
Et hunc tyrannus captivum abduxit, suo ac
Lictori Thanato in servitutem tradidit:
Relictis, ex Ecclesia, tribus domi,
Uxore, parvulis, Asia, Europo, Africo.
Mar.
Miseret me nimis utriusque. At nulla interim
Auxilii lux affulget?
Eva.
Nisi quae omnibus.
Mar.
Quaenam illa?
Eva.
Laeso doloris remedium est,
Inimici dolor.
Mar.
Quid id verbi velit?
Eva.
Futurum olim quia audieram, coelitùs
Serpenti ut huic teratur tartareum caput.
Mar.
Undénam amabò id?
Eva.
Mulieris aiebat ex
Mar.
Quàm vellem!
Eva.
Ac quis nunc filius hic tuus,
Quem caesum lachrymas? Ecce quae me vis, ipsa te
Mar.
Jesum dico, meum unigenitum,
Idem quem dedit olim mihi Deus virgini.
Eva.
Quid virgini?
Mar.
Prorsus viri sine commercio
Cujusquam, Gabriele paranympho, ac conscio
Josepho meo,
Eva.
Eho: nae haec tu mira nuncias.
Mar.
At mira magis, si quae per vitam gesserit.
Omnia seias. Sed ne te multis differam:
Virtutis ut semper comes it invidia,
Diu celatum bene indicantes odium,
In hunc gentis primores injiciunt manus,
Dehinc ad supplicium infamis rapiunt crucis.
Jamque ex eo secundus hic agitur dies,
Quod nec somnum, neque cibum capio [...] Pumex
Ut non siet, quàm ego lachrymando; exuccior.
Eva.
Quodnam ob facinus hanc tantam ausi tyrannidem?
Mar.
Verum vis dicam?
Eva.
Maxime.
Mar.
Equidem neque.
[Page 15]Causam, nec crimen scio. Hoi verò maxime Deus,
Quid hic tumultuatum è sublimi audio?
Apoc. 1 [...].
Eva.
Et Ego.
Mar.
Coelum nisi ipsum ruat, id quid siet
Miror.
Eva.
Quin expectemus paululum: novi
Aliquid hic monstri coelum opinor parturit.
Magne Deus, fugiamus curriculo. Satan
Ipse est, bilem quantam spirans? Nos ne pariter
Unco praecipitet suo.
Actus I. Scena III. Ejusdem rationis.
Satan, Psychephonus, Adopylus.
HOho, quò nune decidi?
Aut ubi sum, aut quò vertam primum? Nunquam minus
Mei compos in vita prorsus fuerim. Ita
Pugnando, cadendo, bile arque insania
Exagitor: neque quid consilii ineam, scio;
Loci nihil est reliquum. Hei malum, heu Michael
Age, fruere quantum libet victoria:
At non tua tamen ô bone, neque tuis
Parta virtutibus. Deus si te juvet
Aliquis, quid mirum adeo? Quòd si monomachia
Mihi cum iis velitandum esset Angelis,
Archangelisque: Cherubicae ac Seraphicae
Unà licet omnes accedant decuriae, hic
Aut si darentur praestò: ut his ego manibus,
Unguibus ac calcibus raperem, rumperem, agerem,
Discerperem, ruerem, prosternerem,
Excerebrarem, elumbarem, funderem,
Truderem, tunderem, exossarem, denique
Insultarem, pellerem, pulsarem, caederem.
Duces primùm ipsos torribus invad [...] rem,
Reliquos dentibus degluberem, postmodum
Corvis darem: quosdam furcis infigerem,
[Page 17]Exemplis quosque se dignis disperderem.
Oh Psychephonum ac Adopylum video.
Psych.
Ditis.
Audire hic vocem audire visus sum, an non?
Sat.
[...]
Nunccine tandem?
Psych.
Quid tandem?
Sat.
Equidem his si unguibus
Vos nunc dilaniem, credo id meritò fieri.
Adop.
Quid autem?
Sat.
Stygicolae, magistiae, perfugae,
Psych.
Quî dum?
Sat.
Post caedem in auxilium acceditis.
Psych.
Quas hic caedes memorat?
Sat.
Eho, caput mihi an
Non totum hoc fissile ac apocopatum cernitis?
Psych.
Equidem nihil cerno.
Sat.
At, at ego sentio.
Adop.
Here,
Capitis exors qui sit, sentire quî potest?
Sat.
Dico actam hanc rem esse funditùs.
Psych.
Quid id cedò?
Sat.
Coelo ejecti, forum ac jus omne amisimus.
Psych.
Quid ita?
Sat.
Michael dum duello me adoritur,
[Page 18]Antiquus hostis, ita luctando diu à meis
Actum est sedulò, verùm quid multis? Invaluit
Demum ille, nos excludimur; vos belluae
Dum stertitis.
Psych.
Bona verba.
Sat.
Sed age sua
Coelicolae trophaea erigant municipes:
Apoc. 12.
Nos tertiam tamen stellarum ducimus
Partem. Postremò in terris, si coelo haud licet,
Invitis astris [...]tiam ipsis, regnabimus,
Arbitrio legeque noStra uti volumus.
Mirari nec satis qu [...]o, quis tam potens
Michaelis hyperaspistes is [...]uit,
Qui tantum in coelo stratagema hoc dedit.
Verùm quid nunc primum exequar?
Sequimini
Huc intro Furiae: quid Psyche jam gerat,
Reliqui (que), visam: his duplicata tormina
Faxo, haec dum ira est recens. At at evax quid hic
Reperio? Nullus sum: numen sentio.
Quis tam audax, è meis populator atriis,
[Page 19]Etiam Psychen meam ductat? domi ac foris
Videns nolensque mulctor.
Actus I. Scena IV. Tetrametri Acatalectici.
Christus redivivus, Psyche, Satan, Psychephonus, Adopylus, Thanatus, Raphael angelus.
EXi ergo mea
Mecum Psyche.
Psych.
Tua verò, quicquid sum, mi Iesu, maximo
Merito tuo.
Sat.
Ringor.
Psych.
O sanctitas.
Psycheph.
Rumpor.
Psych.
O pietas.
Than.
Occidor.
Christ.
Ero mors tua ô mors, morsus inferne tuus.
Oseae 13.
Adop.
Irrideor.
Sat.
Quid agimus?
Psych.
An unquam cuiquam tot, tam insperata, tam nova,
Tam miranda ac stupenda ostendi, miserae quantum hoc nunc mihi,
Praeterque supraque spem omnem objicitur gaudium? O foelicitas!
Sat.
[Page 20]O infelicitas!
Adop.
Papae, numen spirat quantum?
Psych.
Ergo mi
Jesu astrata genibus tuis, mea vita, mi parens, Deus
Meus. Redemptor ac salus unica: mea jam non sum, ita
Tuis istis me totam factis facis tuam.
Christ.
Filius in hoc
Apparuit Dei, opera ut dissipet Diaboli.
Than.
Hei malum.
Sat.
Mirando, stupendo, insaniendo non sum apud me.
Christ.
En accipe
Nunc immortalitatis Psyche tibi in palmis palmarium hoc.
Quid trepidas animula mea?
Psych.
Eccum illum, à dextris imminet meus Satan.
Sat.
Oh, visus sum.
Christ.
Hostem libro hoc percellito.
Sat.
Hei mactor miser.
Christ.
Coloss. 2.
Dico tibi, chirographum redde huc sceleste obligatorium.
Sat.
Nam qua lege illud cedo?
Christ.
Insontem qua me mactâstis, Satan.
Meministin factum?
Sat.
Vah, funditùs, prorsúsque conteror.
Christ.
Cape nunc Psyche, ut affigatur cruci.
Sat.
Proh nunc intelligo;
Hinc vis Michaelis illa: & coelo &
[Page 21] terris spolior.
Christ.
Data est
Omnis mihi potestas in coelo & terra.
Matth. 18.
Heus, heus, Raphael,
Clavem hanc abyssi sume cum capistro.
Age, Misanthropum hunc
Magistiam faxis alligatum in tartara.
Than.
Scitum est fugere in loco.
Raph.
Factum mi princeps accurabitur.
Christ.
Annos per mille, impetum
Apoc. 10.
Ne quem det, firmetur: locum (que) signes signaculo meo.
Euge, ad discipulos nunc accede mecum,
Psyche: unà hujus ut
Fiant simul Evangelii participes. Mox ad patrem
Feremur in paradisum pariter, fratrem ubi Soma tuum
Laeta expectabis interim.
Actus II. Scena I. Senarii.
Raphael.
CAptivus nunc summi imperio Principis,
[Page 22]Annos ad mille, magnus firmatur Satan:
Apoc. 20.
Queisque alios stri
[...]xit, stringitur ips
[...] vinculis:
Post rursus è latebris laxandus paululum,
Quo secum in errorem pessundet plurimos,
Orbemque seducat latum: quo tempore
Ecclesia trissibus est agitanda casibus.
Interea Pornapolis mutuata Daemonis
Apoc. 13.
Tyrannide, latè instabit, vicariam
Vicem administrans illius quàm fortiter.
Tumultus illa in orbe non parvos dabit,
Suo cum Diocte: quanquam nisi corpora,
Nihil laedet ille aliud mortallum. Interim
Psychae equidem nostrae, nostrisque in coelo omnibus
Res sic in tuto collocatas gratulor.
Quo nomine Agno perpetuae sint gratiae,
Sanguine qui tantum peperit hoc palmarium.
Jam quantis hoc Mariam nostram gaudiis,
Ac Evam praecipuè ipsam perfundet, cogito:
Ubi haec quae gesta sunt, ita esse audiverint.
[Page 23]Sed perfectis jam rebus, ad herum me revortier
Tempus monet, ubi nihil hic cur maneam aliud est.
Actus II. Scena II. Acatalectici.
Archiereus. Nomologus. Saulus. Polyharpax scriba.
AIn` vero Nomologe, adhuc reperiantur,
Act. 4.
qui in nomine hoc
Praedicare perstitant?
Nom.
Nimium.
Arch.
Imperium nec vererier
Nostrum, nec minis, neque exemplis porrò terrerier?
Nom.
Certissimè.
Arch.
Monstri simile.
At unde haec tibi certa? quî sciam?
Nom.
Vidi, audivi, interfui. Denique semper nescio
Quo successu haec gliscit secta magis: ita ut rem ipsam Dei
Dicas voluntate geri, horum usque adeò crescit indies
Numerus.
Arch.
Hi quínam sint, audire gestio.
Nom.
[Page 24]Quos credis, nisi
Ex ima faece fracti ciceris emptores, telonii,
Agasones, sutores, iisque consimiles, ex triviis
Ac compitis, circumforanei.
Arch.
Hui: plebs videlicet
Abjecta atque execrabilis, Deum qui nesciunt.
Nom.
Sanè.
Arch.
Et quid tandem hi Neotorculi adferunt?
Nom.
Christum se credere
Redivivum, ac vidisse: hujus se testes oculatos asserunt.
Arch.
Profectò, quantum suspicor, celer [...] nisi malo huic remedium
Reperimus, plus mortuus incommodi quàm olim vivus dabit.
Nom.
Haud dubium est.
Arch.
Tum hoc nunc aliud persentio.
Nom.
Quidnam?
Arch.
Hinc nobis fames
Illa, omniumque penuria rerum; hinc coeli intemperies,
Pestes, podagrae, porrigines, alias praeter vitae gravedines:
Quae haud aliunde, quàm ex secta hac pullulant.
Nom.
Veri nimis
Arch.
Itaque quid nunc agam in hac re, cogito: nec etiam satis adhuc
Certum scio.
Nom.
Quid agas, nisi [...], quod aiunt, [...]
Haereticos proteras probè, ferro, flamma, elementisque omnibus.
Dignitatem in primis procures vestram, sarta tectaque ut
Siet: in omnes Synagogas mittendi cereales, qui haereses,
Blasphemias, schismata, volgi fortiter instrepitent auribus.
Molliores qui sient, sacerdotiis, offa velut
Uncta, facilè quò velis prolicies. Cui ego palmarium
Tribuo: relìquos vi, qua potest, pugnabitis. Sin, uti fit,
Se habent clam, omni sub lapide seorpius sese tegat aliquis:
Ne cui quid sit tutum undique. Ve [...]ùm illud disciplinae erit:
Nisi ex consilio, nihil hos adversus moverier. Ita
Honestior e [...]it, honestè fucatur quae, crudelitas.
Arch.
Scitè mones, etsi neque prorsus immemorem.
Nom.
Credo. Quid enim
[Page 26]Tam affabrè di
[...]i possit, vigilantia quin pr
[...]at tua?
Saul.
Act. 9.
Pontificem platea modò hac praeteriisse dicti
[...]ant:
Atque praestò eccum.
Arch.
Quid Saulus adveniens apportitat?
Saul.
Summam consummato salutem pontifici.
Arch.
Expecto quid
Rerum nuncias.
Saul.
Nae nos ignaviae omnes meritò
Incusandi sumus, hos qui pi [...]gues, pexosque haud reprimimus
Piscatorculos, hominem qui hunc nunquam populi cessitant
Ingerere auribus: ac Mosen fasque omne invertere. Quod adeò
Haud sit, nostra nisi ex incuria, dum nemo horum obviam it
Audaciae. Quod si me ad hane provinciam idoneum satis
Statuitis organum, age literis inautorate me
Vestris, in nos ut liceat, quid velim, quidque valeam, paululum
Experirier.
Arch.
Quid ages cedò?
Saul.
Egóne? quod dignum sit in
Maleficos: quodque omnes quum sit factum, dicetis probè.
Nom.
[Page 27]Probè dicis.
Arch.
At enim, si populus interim quid?
Saul.
At enim
Experiundo scies.
Arch.
Verùm age, quò te mitti primùm postulas?
Saul.
Damascum me Zelus vocat impotens: plurimùm ibi assuescere
Audio.
Arch.
Dic, Zelus unde hic tantus te incessit, cedò?
Saul.
Nescio:
Nisi quia jamdudum in hos insigne aliquid edere flagrat
Animus: & spero profore.
Arch.
Mirum Nomologe, nobis nisi
Quoquo modo usui siet hic adolescens.
Nom.
Idem & ego arbitror.
Arch.
Age, sino quod velis.
Saul.
At quo maturius, hoc consultius.
Principiis occurrendum illico: ne serò pòst, ac cum velis,
Non liceat.
Arch.
Heus, heus, Polyharpax.
Pol.
Quis evocator hic? here
Tu quid vis?
Arch.
Saulo huic quamprimùm ut concinnentur [...]iterae
A nobis mandatoriae, faxis vide.
Pol.
Videbitur.
Arch.
Appenso sigillo insuper è plumbo, ceraque duplici.
Audin'? ad Damascenos.
Pol.
Fiet.
Arch.
Pol.
Fiet.
Arch.
Et Maturè.
Pol.
Quin factum puta.
Arch.
Restat nunc Herodes mihi,
Ita ut decrevi, conveniendus: Petrum, quem in nervo habet, uti
Nobis producat ad necem. Os ita aliis oppilabimus.
Hoc principiò nunc exequar. Ades Nomologe mecum unà.
Actus II. Scena III. Senarii.
Petrus.
Act. 5.
QUid hoc rei est? quae platea est? aut ubi sum? Ubi
Is qui perduxit huc? Aut, dormis forsitan
Petre, aut vigilas. Mortuus, an vivus haec
Video? aut ludit me imago noctis aliqua?
At quantum me sentio, experrectus sum probe,
[Page 29]Collustro ac circumspecto clarè singula.
An non vicus hic est, piscinam secus, sacrum
Specta [...]s templum vorsus? Ehem, euge, manum scilicet
Domini agnosco JESU, qui me ferreo
Herodis emancipavit ab ergastulo,
Viaeque ductorem praemisit Angelum,
Qui primùm disjecta catena duplici,
Repansisque ultro è ferro foribus, viam
Per medias placidè patefacit custodias.
Nunc (que) à me, quò repentè evasit nescio,
Bonus ille Hodoeporus meus: nisi id scio, liberè
Quò nunc animo libitum est, ut ire liceat.
Ac cum ad me nunc redeomagis, est hic meus
Marcus vicinus quidam: ibi proximum est, ubi
Memet recipiam, ut hanc illi primulum
Laetitiam objiciam. Po [...]t id, mox ad alios,
Item (que) ad alios me fratres transferam,
Ut omnes tam stupenda haec prodigia Dei
Spectent, illius (que) praedicent potentiam.
Actus II. Scena IV. Trimetri Iambici.
Anabasius.
Act. 13.
ADsum Anabasius è profundis manibus,
Ad Pornapolim meretricem illam Babel,
Cum missititiis à Plutone literis:
Obvinctus ipse cum sit, haec vicem suo
Cum Diocte Imperii, legatam ut obeat:
Donec Tartareo exolutus carcere,
Annorum post chiliada emergat denuò:
Simul ut renunciem, in Iesum hunc virus, suas
Ac vires omnes evomat: aut si nihil
In hunc modò restat, mortalis quod manus
Valeat, in suos saltem convertat impetum.
In hoc omnem explicet vim, nervos (que) exerat:
[Page 31]Hujus amicos nactus quoscun
(que) fuerit,
Spoliet, instet, terra marique persequens:
Quo jure, quaque injuria, resert nihil.
Injuria parva est, hostem qua vindices.
Haec scilicet in mandatis ut dedit herus,
Nunc peragam ordine quo jussit omnia.
Actus II. Scena V. Tetrametri Acatalectici, cum Catalectiois.
Polyharpax. Saulus.
COnfectae sunt lite [...]ae, herus cui jussit, adolescentulo: ubi volet,
Praestò sunt. Ac miror non comparere, At in ipfa ellum obviam
Prospicio fabula, oculi nisi prospiciunt parum.
Saul.
Ehem tun' hic?
Polyharpax, tam citò?
Pol.
Jamdudum aetatem.
Saul.
Advenienti quid obiter
Remorae objectum ni esset, praevortissem.
Pol.
Atque ego non dico nunc,
[Page 32]Domi interim dispendia, mora ex hac, quanta suffero,
Hic te dum expecto commorans.
Saul.
Credo. At tamen de schedulis
Quid? Transactan [...] res est?
Pol.
Pror [...]us pol, ac diligenter.
Saul.
Amo Te. Cedò Polyharpax ergo ubi sunt, ut dissolvar hinc.
Pol.
Non secus hercle, pro germano, Saule, ac si agendum [...]sset meo.
Saul.
Credo, habeoque gratiam. At ubi interim syngrapha?
Pol.
At si scias,
Quantum in ea re mihi sudatum sit: praeter id, quòd bis eadem
Rescribenda fuerant.
Saul.
Usuvenire solet, scio. At pridem
Me expectant comites.
Pol.
Jam quod aliis saepe accidit, aliis
Qui instrumenta conficiunt, quemadmodum qui in vestibus,
Causas per se bonas male tractando, reddunt non bonas:
Alii incuria, quidam studio, multi etiam inscitia,
Vel praetereundo quae maximè opus, saepe vel addendo quae
Nihil juvant: quorum hic nihil fit, ut hic ne dicam insuper.
Saul.
[Page 33]Dico Polyharpax, jam haud vacat auscultare pluribus: proin
Ita, herus ut jussit, me absolutum facito.
Pol.
Propudium, ut nihil
Intelligit!
Saul.
Quidnam?
Pol.
Sinescis, dicam. Nummulis erant
Perungendi aliquot lassati articuli.
Saul.
Haud recte forsitan
Polyharpax me tenes. Theologus sum, pigmenta ne [...]cio.
Pol.
Age,
Satis pernosti. quid velim. Quid opus verbis?
Saul.
Tametsi ea
Ad me res nihil attinet, nec quicquam inde prorsus mihi
Praeter laborem metitur: tamen ut ne producas longius,
Cape modò.
Pol.
Quid hoe?
Saul.
Drachma. Satis pro re nostra, hocque labore, imputo.
Pol.
Ha, ha, he.
Saul.
Quid rides?
Pol.
Suavem hominem, ac scitum.
Saul.
Nam quid ita?
Pol.
Quasi hactenus in civitate haud usquam vixeris, ut vita quae
Fert hominum, nescias.
Saul.
Sic vita cuiquam haec est, quisque ut velit
Esse homini. Qui rectè sciunt uti, haud à vita ipsi, at ab his
[Page 34]Vita regitur. Verùm ne longum faciam, potius plura quàm
Secter, hem didrachmum: cedò literas.
Pol.
Imò harum tibi
Redemptio quinque solidûm est, si emptas velis.
Saul.
Ah iniquus
Nimium Polyharpax ne sis.
Pol
Nunc pecuniam, an scripta potius
Penes me, utrum horum velis, id tecum supputa.
Saul.
Vah dic mihi.
Pol.
Quid?
Saul.
An te nil pudet?
Pol.
Videlicet, turpe facinus: hui,
Si quod meum est justum, quodque omnes factitant, lexque tribuit,
Abs te id exigam. papae!
Saul.
Crede modò, praeter quos petis,
Vix duo supersunt [...]nummuli ad apparatum itinerarium:
Saltem ut miserescat te mei Harpax.
Pol.
Ut lubet, pecuniam ut
Invitus insumas, num ego insto? Jus meum quod postulo,
Id opinor cuique licet. Quod si tibigrave est, recte: damni adhuc
Nihil est: quod suum est, uterque id retineat sibi. Quid tibi
Vis amplius?
Saul.
Os durum, ac aridum!
Pol.
Etiam maledicta congeris?
[Page 35]Cave sis: quod si iterum faxis, geminabitur, crede, precium.
Saul.
[...].
Pol.
Quid mussitas autem?
Saul.
Hoc dico, mihi
Unum ut respondeas.
Pol.
Age.
Saul.
Herus an non jussit literas
Has te mihi?
Pol.
Jussit.
Saul.
An non stipem pendit servitutis
Tibi?
Pol.
Rectè.
Saul.
Mihi hinc an ullus usus [...]ruct 'st?
Pol.
Nescio.
Saul Huic nonne obsequium debes, victum unde accipis?
Pol.
Pulchrè.
Saul.
Nihil
Proficio [...] At nimium ego ineptus, perdenda quum pecunia
Sit, tempus qui perdo simul, tot circumsitus negotiis.
Age ne parum Polyharpax sis, pecuniam hanc rape: Cedo huc
Diplomata.
Pol.
Rectè convenit ratio: cape nunc, Abique quò
Velis.
Saul.
Et tu quò dignus es, in malam miseram multam crucem.
Pol.
Ain' scelus?
Saul.
Dignum herculè sordibus tuis.
Pol.
Praestiterat hoc,
Si vivo, non factum convicium Pontificis scribae.
Saul.
Imò scrobae
Pol.
Lacessis Cerbere?
Saul.
Ain' canis?
Pol.
Hem, bacchatus si sies
Satis? cape nunc.
Saul.
En foeneratum tibi.
Pol.
Siccine?
Saul.
Perfortiter.
Pol.
Vae carnibus-hodie tuis.
POPULUS.
Adeste, cives irruite,
Obruite fustibus. Jam si deferbuit satis calor,
Abite modò.
Pol.
At ego pol si vivo.
POP.
Abite inquam.
Actus III. Scena I. Iamb. Trimetri.
Ecelesia.
Uterque nunc mater patérque pariter
Clausere diem: quod etsi mihi aliquandiu
Magis erat, nunc minus est tamen cruciabile,
In vitam quando resurgent postliminio:
Christus sicuti, ac scripturae mihi praenunciant.
[Page 37]Tum id aliud est, mihi quod principium gaudii est:
Psyche quòd soror ex Orco jam pace fruitur,
Quam Christus coelicolis indigetavit meus.
Nunc sola sum Ecclesia relicta cum tribus
Gnatis, Asia, Africo, & Europaeo: sed &
His nunc misera spolior, quos Nomocrates
Tyrannus implacabilis in carcerem
Abduxit Sciolethron sordidissimum,
Serpentibus, anguibus ac foetore obsitum.
Quod ni esset, superesset aliqua spes solatii.
Nunc sine notis amicisque omnibus, inops
Ac orba, terraeque peripsema, deseror:
Unicus adhuc, ni quod superest sponsus mihi
Christus, nostrae semper baculus familiae.
Sed quàm infoeliciter huc processi hodie? Venit
[Page 38]Nomocrates, meus lictor. Quid agam?
Actus III. Scena II. Trochaici.
Nomocrates. Ecclesia.
ME nisi argumenta [...]allunt omnia, foeminam modò,
Invenire quam volui, repperi.
Eccles.
Me certe ipsam petit.
Nom.
Edico mulier tibi, Tun' Ecclesiaes, Adamitica
Stirpe sata; ac Evae peccatricis posthuma proles;
Eccles.
Licet
Haud me cl [...]m est, quidnam struunt: tamen culpae quae nullius
Scio me consciam, Age fors quicquid feret, quid metuam
Innocens?
Nom.
Quin mihi respondes?
Eccles.
Neque parentum, neque me
Nominis pudet.
Nom.
Scin [...] ergo jus in omnes esse mihi,
Qui peccant, meam ut in hos potestatem
[Page 39] exequar arbitrariam?
Quamobrem agedum Desmophylax; actutum abripite,
Ac Thanato lictori in servitutem tradite perpetuam,
Ita ut officii nostri ratio postulat.
Eccl.
Itáne in
Servitutem verò liberam?
Ioan. 8.
Nom.
Qui peccat, servus est
Peccati.
Eccl.
Sit. At ego quid egi innocens?
Nom.
Mulier, nihil in
Te injustum à nobis fiet: id primum tibi praedictum ut siet.
Ecccles.
Bene: quid admisi igitur, vobis fas explanare arbitror.
Nom.
Quasi cum Psyche sorore unà pomi haud esses particeps,
Cujus tum omnes cogitatus in malum acclives sient.
Gen. 6.
Denique quid recens parraris, Syn [...]de [...]is ancillula
Indicio fecit tua. Sed quid verbis?
Rom. 7.
Mihi vendita
Sub peccato quum sis? Idque si nescis, abi curriculo
Dromo ad Psychephonum, huc chirographum ocyus remittat, huic
Satanae (que) quod permiseram. At (que) eccum, exire video.
Actus III. Scena III. Iambici Acatalectici.
Psychephonus, Nomocrates, Thanatus lict. Adopylus, Ecclesia.
HAc illac circumcurso, nusquam quietum sistendi locum
Invenio, ita metus omnes mihi sensus expectorat: neque
Fugae finem, aut consilii principium reperio.
Nom.
Quid mali haec
Fert turbatio?
Psych.
Ehem Nomocrates, hei malum.
Nom.
Quî dum Psychephone?
Effare obsecro.
Psych.
Velimus nolimus, perimus.
Nom.
Nam quid ita?
Psych.
Acta haec res est.
Nom.
Dicturusne es?
Psych.
Sepulti inquam sumus.
Nom.
Rei
Quid obtigit?
Than.
Nos omnes pessundedit.
Adop.
Occidit.
Nom.
Quls?
Adop.
Stirpitùs.
Nom.
Quis istic?
Than.
Ego quem occideram.
Nom.
[Page 41]Qui tandem?
Than.
Christus.
Nom.
Xylonicus
Ille? hem, quem ligno pridem egomet addixeram mortalitùs?
Than.
At Resurrexit.
Nom.
Resurrexit?
Mat. Mar. Luc. Ioan.
Psych.
Resurrexit.
Nom.
Quid audio?
Adop.
Plutonias porrò insuper.
Nom.
Hem quid insuper?
Adop.
Arces opesque
Omnes populatus.
Nom.
Quid narras?
Than.
Plagiarius Psychen
Vi abreptam avexit secum.
Nom
Nusquam sum, certa haec si nuncias.
Psych.
Certissima.
Than.
Diabolum ipsum mulctavit vinculis.
Nom.
Quid ais?
Than.
Antigrapen tuam è manibus illi irruens extorsit ilico.
Nom.
Chirographum meum Psychephone?
Psych.
Sic est.
Nom.
Interii miser.
Eccles.
Sancta Salus, quid ego spei hic video?
Adop.
Hos profligat è medio,
Nutu hinc mirabili.
Nom.
At de chirographo, quid tum? perge Thanate.
Than.
Id ubi mox arripit in crucem, ostentatilico discerptum, ac Psychae
Nom.
Hei occidens occidi, meomet ego gladio.
Eccles.
Quantos hic mihi suo triumphos portar nuncio?
Nom.
Quis hic
Miror Pancratistes tantus, tantum qui nobis facinus hoc?
Than.
Nescio, nisi quia vestis colluxit scripturarum undique
Corollulis distincta mirè.
Nom.
Quid aichant?
Than.
Omnia
Haud poteram: unum legi.
Nom.
Quid?
Than.
Oseae 13.
Mors absorpta est in victoriam.
Nom.
Quid tu Psychephone?
Psych.
Nos post triduum vivi [...]icabit denuò.
Nom.
Certe Messias est. Mirum ni ipse est salvus, & ego peream.
Adop.
Ioan. 19.
Tum Petro praeterea clavem tradidisse nunc eum,
Fama est.
Nom.
Clavem, quam?
Adop.
Carceris pol maledictionis tuae,
Qua Ecclesiae hujus liberos manu expediat libera.
Nom.
Cadaver sum.
Adop.
Illucque abiisse eum ad illos nunc certò suspicor.
Nom.
Deficio doloribus. ah tollite amabò me.
Psych.
At at, Nepenthes huc.
[Page 43]Actutum aliquis, labascit herus in syncopen.
Than.
Nomocrates
Vah, siccine ut animum despondeas? Redi ad te inquam, redi
Nomocrates. hinc auferamus intrò, ferte manus, curam ut hanc
Dormiscat paululum.
Eccles.
Quae haec rerum Metabole'st? luctu ille, ego
Gaudio ita penè exanimata sum, ut me vix capiam satis.
Proh summe JESU, solus qui miseris amicus es. At enim
Qui tragici hi satrapae, tam magnificè qui incedunt obviam?
Interim ego nimis cesso haec natis simul impartire gaudia.
Actus III. Scena IV. Senarii.
Dioctes, Anabasius, Pornapolis meretrix.
MUndi hujus magnipotens Dux ac Deus Satan
Huc me è vasto pelagi emittens gurgite,
Rei herciscundae praefecit principem,
Missis huc literis mihi signatoriis,
Quas Anabasius ex Orco ascendens pertulit,
Apoc. 13.
Cum diademate decuplo, ac regni fascibus.
Mihi simul ac Pornapoli amasiae meae:
Quo jure quicquid est sub Olympo uspiam
Imperii vendico super linguas & tribus,
Regem in terris Deus ut hic ungit suum.
Itidem Plutonia jam surgant regna volumus.
Anab.
Heus Pornapolis, tuque Dioctes, cui maximè haec
[Page 45]Loquor, priusquam incipias, sic primùm putes,
Tu quam capessis haud rem esse levem. Deo
Durum repugnare est, tibi quin diras dabit.
Quo magis opera opus est praesenti nunc tua.
Quippe hanc ita pugnam tibi paratam censeo,
Non nisi per magna quae emenda audacia est.
Fortunam fortitudo facit.
Dioct.
Sine modò
Anabasi inquam. Mundus hic duos simul
Minime soles sustinet uno in Zodiaco.
Certum est, aut me Christum hunc, aut me illum persequi:
Utrique quoniam haud unà regnabimus.
Sed quid regem nos illum pertimescimus,
Miserum atque rejiculum, pauperem (que) scilicet,
Qui aliud nihil injurias quàm pati potest?
Anab.
[Page 46]At enim pati hoc quò evadet vereor denique.
Dioct.
Vah, qui me ad audaciam instruis, ipse deficis?
Anab.
Fateor.
Dioct.
Jam opus mihi est Theseos asciscere huc,
Expromptae saevitiae, gladiatoriè
Hos qui proterant Christicolas: propè ac habere me
Spero ad sententiam. Heus Nero, evocetur huc
Domitianus, Trajanus, Verus, Aurelius,
Maximinus, Decius, Valerianus, Dio-Cletianus,
Constantius. His ego decem,
Decem legabo diademata ducibus,
Christum hunc adversus operam uti navent fortier.
Pornap.
Imò intus ut conveniamus satius est,
Praeceptisque instruemus accuratius.
Anabasi adsis & ope & consilio simul.
Actus III. Scena V. Ejusdem rationis.
Ecclesia, Paulus conversus.
QUid ais Paule? Petrus liberos meos
De carcere inquis eductos, abduxit domum?
Paul.
Certè inquam, Asiam, Africum, & Europaeum.
Eccles.
Ipseque
Ipsa in re adfuisse te refers?
Paul.
Simul
Et testis, actor, & nun cius. utque redeas
Ad se domum, tuum miserè adventum expetunt.
Eccles.
Mi Paule, ne frustra nunc me in spem conjicias.
Paul.
Vah, duran' adeò te esse fide?
Eccl.
haud creduas.
Ast chirographum quum habet Dei Nomocrates,
Paul.
Quid tum?
Eccles.
Quî id pote fieri est?
Paul.
At ego te metu
[Page 48]Nunc omni eximo. Quem tu tantoperè pavitas
Tyrannum, jure hunc obligatorio exuit
Christus, Ecclesia, noster.
Eccles,
Ain' verò?
Paul.
Dei
In nos inscriptum digitis chirographum
Erasit, comminuit, è medio sustulit.
Eccles.
Unde id, à Deo quod factum est, infectum ut siet?
Paul.
Ego dicam tibi. Legem qui sanxerit,
Hanc idem rursus ut abrumpat, in manu est.
Nec semper eundem esse, si res non sinit,
Licet. Olim ut legibus nobiscum ageret Deus,
Justum, tempusque ferebat. Nunc non Deus,
Ipsa at verò mutantur tempora. Causa dum
Manebat apud judicem integra, viguit
Tantisper justa in nos vindicta numinis,
Nos quae peccati meritò traduxit reos.
Nunc causa longè haec aliter mutata evenit.
Eccl.
[Page 49]Quî cedo?
Paul.
Legis quaecunque à Deo poena haec erat,
Nostris statuta erratibus, per justitiam
Remitti haud potuit: transferri potuit.
2 Cor. 5.
Ubi
Satis juri datum est, jus quid agat amplius?
Nostra agebatur causa: hanc totam in se transtulit
Christus, qui mortuus unus est pro omnibus:
Mors unde occisa his est, qui Christo vivimus.
Eccles.
Quo pacto Paule, vice omnium unus mortuus?
Rom. 5
Paul.
Quî minus, unus quàm olim peccavit pro omnibus
Tuus, Ecclesia, pater?
Eccles.
Audio. Sed unus hic
Restat scrupus.
Paul.
Aquilam in filice metuis.
Eccl.
Mors quia perinde manet: idem omnium exitus.
Paul.
Res parva mors est: vis at mortis maxuma,
Animam quae pessundat. Ea ubi adempta sit,
Illa facilè contemnitur. Quae aeterna non
[Page 50]Est, non mors dicenda est: sopor at temporarius.
Post quem lux excipit certissima. Jacet
Corpus, at id noctium paucarum est: laetior
Nos dum evocat dies. Interea luce jam
Psyche fruitur aeterna, nostri pars.
Eccles.
Scio.
P.
Jam qui Psychen è barathro, idem & Soma tuum
1 Cor. 15.
Restituet ipsum, ut ne quid dubites.
Ec.
Scilicet.
Paul.
Non quae modò sunt rerum est spectandus exitus:
Futura sunt, verba ferè quae spondent Dei.
Christo ut post mortem evenit resurrectio:
Cum illo & nobis hoc ponendum domicilium est,
Nitidius quo redintergretur denuò,
Sementis è terra ut nitidior pullulat.
Eccl.
Equidem plus video spei, animo quàm queam
Concipere. Ibo, ac scripturis cum animum conferam.
Paul.
Sapis.
Eccles.
Adsis quaeso nunc Paule, intro ut eadem haec,
[Page 51]Mihi quae dixti, dicas itidem liberis.
Paul.
Paratus sum, omnibus ut prosim,
Rom. 1.
debitor.
Actus III. Scena VI. Eadem cum superioribus.
Psychephonus.
ENimvero quae conveniunt, quae (que) adsolent
Signa esse ad mortem, huic esse omnia video,
Hero meo. Nomocrati: postquam jam neque
Medicinae, somni, neque cibi retentio est.
Nec panacea ulla, nec scammonium, [...]
Neque [...] omnes porrò neque therapeutici
Nec emperitici pilum medelae conferunt.
Certè & quod dicendum hic fiet, mihi non placet.
[Page 52]Atqui illud miror interim, ex his neminem
Satis hoc morbi cognoscere genus, quod siet.
At eo omnes congruunt, commutandum sibi
Coelum esse: hinc, in Babyloniam maximè, ut migret.
Quòd eum sibi aerem esse autumant aptissimum,
Foeculentus qui sit, turbidum ac quiddam-magis
Spirans: quod equidem neque consilium improbo.
Nam qui hic jus omne amisit, clavibus ac bonis
Cunctis exutus, quid quaeso hic agat amplius?
Sed quis homo hic circunspectans venit? Atque ut modò
Contemplatus sum, nuncius Ditis esi, simul
Antiquae & notitiae & militiae à puero particeps.
Actus III. Scena VII. Quadrata, Anapaestica, Catalectica.
Anabasius, Psychephonus.
ETsi ad languorem cursando fatisco miser: mihi tamen esse
Deputo in hac re quoscunque labores capio, leves, sacrilegis
Dum malefaciam modò.
Psych.
Quae hic malefacta fabricat? Heus Anabasi.
Anab.
Quis Anabasium hic?
Psych.
Veteres non respicis amicitias?
Anab.
Ohè, mi
Psychephone.
Psych.
Quid hic, aut quem circumspicis?
Anab.
Hic Christicolae, si
Qui sint, cornicibus ut sacrificem.
Psych.
Quamobrem istos?
Anab.
Tun adhuc
Christum illum nescis Psychephone, perrupit qui Acheronta, tuamque
Secum traduxit Psychen?
Psycheph.
Anab.
Cosmetora ipsum Satanam,
Gordiis uti strinxit nodis?
Psych.
Scio.
Anab.
Gentem esse porrò relictam
Hinc nobis infestam omnibus?
Psych.
Oppidò gens procax nimium. Atque
Si quid modò apud nos edidere scias.
Anab.
Quid?
Psych.
Herus Nomocrates.
Anab.
Quid is?
Psych.
Ecclesiae tres liberos noxae modò reos, in
Custodiam subigit maledictionis.
Anab.
Eho, pur̄ulento hoc
In carcere?
Psych.
Videlicet Africum, Europaeum, & tertiam opinor
Asiam.
Anab.
Perge.
Psych.
Hos Petrus cum Paulo nescio quo, aliisque,
Effractis compedibus injussu heri emisit manu.
Anab.
Amabò
Qua sutela illud?
Psych.
Clavis cujusdam machina.
Anab.
Quid herus? non-
Ne repetundarum cum illis postulans, hos eripuit?
Psych.
Quid
Faceret? Non una illa clavis est: ubique Clavigeri sunt,
Christiani quot sunt, quin nec tartara jam tuta audio. Sed vos
Qua in re molestant jam? cedò.
Anab.
[Page 55]Minis ac terroribus ubique
Obturbant omnia:
Daniel 2.
Christum rediturum, ac regnum praedicant, quod
Regna minuat haec, omnemque potentiam auferat: Satanae ipsi
Interitum ominantur, ac aeterna vincula.
Psych.
Praeter etiamnum,
Nunc quae patitur?
Anab.
Tricae sunt, praeut quae portendunt alia.
Psych.
Quaenam?
Anab.
Stagnum ignis sulphureum.
Psych.
Papae.
Anab.
Utcunque modò vincimus ipsi,
Victoriam pòst promittunt sibi. Quodque magis miror apud me,
Nusquam ille Furias mandat suas Satan: ubi, si quando
Volet potentiam ostendere, ubique quin obstant, diruuntque
Quod struimus, invito etiam Adopylo ipso, quem jam nihil timent.
Quo obnixius hos nunc sudores suffero, nostro
Pro Diocte, hos ut obtorto collo ad cruces rapiam. atque
Vide, penè quod exierat.
Psych.
Quid?
Anab.
Psychephone uti sies
[Page 56]Praestô. Solutus dum advenit, jubet Satan: sibi tua
Opera opus ad quaedam magnopere fore, ut moneam, venienti
Ne quid sis in mora, manubias sperat recuperare se.
Sed cesso iter coeptum pertendere?
Psych.
Quónam?
Anab.
Mecum igitur si
Venias, in via dixero.
Actus IV. Scena I. Trimetri.
Dioctes.
TRecentos plus minus annos jam supputo
Inde adeò, quòd cum Christianis hostibus
Confligimus. Quòs si non omnes, maximam
Opinor partem fregimus, protrivimus,
Virtute rara ac vi meorum Caesarum
Decem: quos ut par est, efferre nequeo,
Sua sunt sic functi Sparta. Ast unus tamen
Insculptis etiam, nulla ne aboleat dies,
Perquàm pol scitum hoc commentum addidit, Omnia
Uberius provenire, quin & gratius
Ire dies, Christiano effuso sanguine.
Etsi versa coeli repentè temperie,
Eam facile vanitatem coarguit Deus.
Verùm utcunque haec sunt, factum taman ab eo est
Sedulò. Sed ut horum fermè jam expletae vices
Sunt, alios restat nunc monarchas sufficiam:
Etsi mihi in hac re tamen Anabasi opus
Consilio est communicato prius. Adeoque,
O fors, eccum ipsum de quo agebam, video.
Actus III. Scena II. Octonarii, unus Senarius.
Anabasius. Dioctes.
NAE ego nunc nimis video, contra stimulum ut calces quàm nihil juvat.
Dioct.
Quae haec oratio est?
Anab.
Quis hic loquitur? hem.
Dioct.
Nunquid fers Anabasi?
Anab.
Quin tu hinc fugis here quoquò ac quantum queas?
Dioct.
Egóne?
Anab.
Fuge,
Inquam
Dioct.
Quid ergo est;
Anab.
Percontari mitte, quodque res monet
Agas magis. Rerum mundum omnium, quantum ad fugam est opus,
Para.
Dioct.
Ad fugam? quamobrem?
Anab.
Etiam pergis? nempe huc rediit res, pedum
Opus officio est.
Dioct.
Quî cedò
Anab
Constantium
Dioct.
Rem modò qui publicam gerit scilicet.
Anab.
Imò
Qui gessit potius.
Dioct.
Quid eo autem?
Anab.
Is morte obiit.
Dioct.
Obiit?
Anab.
Ejus in
Munus Constantino suffecto filio.
Dioct.
Quid tum?
Anab.
Quid tum?
Is Christo nunc amicus, nobis inimicus 'st acerrimus
Factus.
Dioct.
Factum avertat Satan.
Anab.
Porrò bellum in nos nunc struit
Quàm mox, ni cedimus, Dioctes.
Dioct.
Quid illunc illuc abstulit
A nobis tam citò?
Anab.
Enimvero incommode sanè in arma dum
Proficiscens indormit, è coelo crux in oculis fulgurat,
In hostes praeferens victoriam: Omen arripit illico, ac
Pugnam accipit. Denique eò res rediit. Rediit victor is
Christi auspiciis, & opera. hactenus habent principia. Nunc
Quid reliquum sit, tu supputa.
Dioct.
Tun' haec pro certo?
Anab.
Certissima.
Dioct.
Quò nunc abis?
Anab.
Ad Plutoniam
[Page 60] basilicam, hero haec quae gesta sunt
Ut retegam.
Dioct.
At me quid fiet?
An.
Eho, conclamata in re, consilium
Ne captes.
Dioct.
Siccine ergo à vobis me frustrarier;
Anab.
Age
Modò, futurorum spe praesentia sustine, Dioctes: ipse dum
Solutus emergat Satan; haud diu erit, qui Theseam hic manum
Apporrigat. Interim, ut scena est, ita personam geras. Ut in
Comoediis, haud eadem omnino Drammata exeunt, si haud sinit
Fabula: ita mundum hunc tecum choragium esse quoddam cogita,
Ubi non quid velis, at quod imponitur, induendum est.
Dioct.
Ita mones?
Anab.
Nam quid vis aliud? Quem non ducunt fata, trahunt denique.
Dioct.
Fateor.
Anab.
Si sapis. Ecquid vis?
Dioct.
nunc quod restat, Latium aliquod,
Ubi lateam, quaerendum est. En autem, quem hinc parturiunt fores?
Spectatores, si quis quaerat, ego non adfui.
Actus IV. Scena III. Trimetri.
Ecclesia.
QUanquam mihi tot undique circumstrepunt cruces,
Cui praeter vitam nihil superest: haec si tamen
Dicenda est vita, invita quam circumfero;
Unum hoc animo penitus persuasi mihi:
Vita haec nihil unquam feret tam felleum,
Quod non ferendo patiar, Christi vel mei
Causa: in nostram tam amicus est familiam.
Viro qui Somati primùm, ac parentibus,
Spem resurrectionis spondet mortuis.
Tum qui me praeterea, miserosque liberos,
Quo magis haec levia, corpus quae feriunt, fero:
Quae etli pungunt, punctûs tamen id tempori est,
Illa aeternùm durant. Coeterùm ut ut haec sient,
Nae illud mihi magni instar solatii est. Dies,
Quos coelestis pater dedit Alcedonios,
Ubi pulso-tandem Diocte, mihi liceat
A persecutionibus feriarier:
Ex quo primùm Constantinus Britannicus
Republica potitus est, pace jam diu
Fruimur, nisi quòd omnia foedat rabies
Turcica, Tum nescio quid nobis scripturae adhuc
Praesagiunt post annos mille gravius:
Solutus cum è capistro redierit Satan.
Atque hem, quid ego hinc audire procul videor apud
Antipodas, strepitus quos subterraneos?
Hei mihi, vereor quid monstri agitur.
[Page 63] Nam non bene
Id esse, tellus quòd tremiscens subsilit,
Nimis dubito. Ac ni me annus fallit, & animus,
Adest jam tempus, bellua cum promittitur
Apocalyptica: nec longè abesse potest, ubi
Ubi fit. tum quas hic turbas adveniens dabit,
Haud obscurum est: nec an is jam siet, satis
Scio: nisi id quicquid fuerit, haud est animus hic
Haerere diutius, ne quod nolim videam.
Actus IV. Scena IV. Trimetri.
Satan solutus. Anabasius. Dioctes. Psychephonus. Pseudamnus.
Apoc. 19.
SAlutem atque benedictionem Acheronticam,
Quotquot sitis. At quid hoc? proh portas inferi!
Itan nemo gratatum huc provolat? Semel
Nec ex vinculis salutat reducem? Populus hic
Friget. Vide, absentia quid facit. At ubinam
Dioctes saltem, ac Psychephonus?
Anab.
Jam aderunt, scio.
Sat.
Profectò quantum video, multo haec re [...] secus,
Atque ego augurabar, evenit. Proin ut tempora,
Ita mutanda consilia sunt. Atque eia,
Quam dextro Mercurio succedunt omnia
[Page 65]Ad unguem illco? Vah, quanti est sapere miseris!
Anab.
Quid incoepturus cedo?
Sat.
Quod ubi rescieris,
Daedalias dixeris superare machinas.
Scilicet equo hoc nostro facilè fient Pergama,
Ne dubita.
Anab.
Resipisco.
Dioct.
Audire modò vocem
Visus sum Zebub.
Sat.
Diocten ac Psychephonum
Video.
Dioct.
Equidem te here restitutum gratulor.
Psych.
Nos quibus hic labyrinthis tenemur, nescis.
Sat.
At
Theseo vos filo expediam commodùm:
Id qua efficiam, probè provisa est methodus.
Dioct.
Audistin' ergo?
Sat.
A principio omnia. Sed mane,
Huc dum evoco, quem volo. heus Pseudamne, Pseudamne
Inquam. Men' n [...]mo hic audit? heus, ex tertio
Inferno Pseudamnum exire impero.
Pseud.
Quis malùm
Nobis exorcista hic? At princeps ipsus est.
Sat.
[Page 66]Ehodum ad me. Vosque adeste pariter, ut quae agam
2 Thess. 2.
Mysteria, ministri sitis ac testes mihi.
Primùm initiis ex quantulis, in copias
Quantas crevit nomen Christiadum, cernitis,
Christi praesidio, ejus dum insistunt legibus:
Quippe hinc tantum his robur, nobisque infirmitas.
Jam id unicum superest consilium denique:
Quod vi haud licet, conficiamus ut astutia.
Sampsoni huic erademus per meretrilam
Caput. Saepe etenim machinis facilius
Tolluntur pondera. Ita hic aftu nobis opu 'st.
Etenim Deum adversus reniti, inscitia est.
Is dum sufficit opem, operam omnem ludimus.
Sin pote fieri est, à Christo ut divaricent suo:
Dehinc victis, facilè leges imponimus.
[Page 67]Praeterea haud ulla restat remedii anchora.
Anab.
Sed id quà efficiamus vereor.
Sat.
Nihil est, sine.
Anab.
Itáne ais?
Sat.
Principiò id tute Anabasi in animum
Revoca: Christum olim ipsum in folitudine
Tentamine quo adorsus sum, simili in hos modò
Agendum stropha. Mundi illicibiles opes,
Deliciasque ingeram, vitae lubentias
Omnigenas, ceu Circaea pocula fubjiciam
Probè: mille addam veneficiis praelitos
Honores, dynastias, titulos celebres;
Voluptatis nulla aberit esca. Quicquid in
Mundo celsum est, tentigine aut ulla lenocinans,
Incutiam, veneno ut qui aspergant saccarum.
Ita vi quos nequeo, frangam mollitie. Si [...] uidem
[Page 68]Natura haec rerum est. Mala quos conciliant viros,
Eosdem dissolvit luxuries. Porrò ad haec
Munia nemo est Pseudamno uno expromptior,
Usque adeò mirus est simulandi artifex:
Agnum ut, quum videas, esse ex vultu judices.
Quae causa est, hunc cur ad me accitum, vosque nunc
Attendere velim quae dissero. Pseudamne tu
Principio in Babylona te auferes, ubi
Cum gazula hac pecuniaria, atrium haud
Enerviter obsidebis pontificium:
Ut cum sedes vacet, ex asse hanc facias tuam.
Quid non venale muneribus? Aurum ubi rub [...]t
Nihil expugnatu difficile est. Demum ubi ad
Rerum fastigia penetraris, haud levem
Pontificem te geras cautio est. Christi unicum
[Page 69]Videri te vicarium, plausibile fuat.
Pseud.
Audio.
Sat.
Imò aude potius.
Pseud.
Si queam assequi.
Sat.
Vah, scripturae non desunt fulera, qui ingenium
Habet. Scis, quid Petri ille locus suggerit.
Acumen cui est, quidvis quocunque pertrahit.
In coelo ut is, ita in terris ad te unum omnia
Traxeris. Hunc denique referre undique addecet.
Leges faxis, Martyrum scriptas sanguine:
Queîs orbem, ceu naribus arbitrio agas tuo.
Quoniamque suos habet ille, tibi adjunges quoque
Symmistas lateri. Tum Ecclesia nee deerit
Tibi factitia, sponsam itidem is ut habet suam:
Sed exquisitis quae ornetur vestibus,
Prorsusque regio strepitu diffluat.
Dabis & hunc fornicationis cyathum,
Quo reges meretricio inebriet toxico.
Luxu imbues, ac deliciis omnia:
Quo fiet, hos ut pessundes ad inertiam.
[Page 70]Virtutem enim voluptas viros dedocet.
Sin refractarius tibi quis obaudiat
Calcitro, haud mora, quin elementis vindices
Omnibus.
Pseud.
Id agnus opinor non fecit Dei.
Sat.
Porrò ausculta insuper, auremque utranque arrige.
In rebus publicis privatisque omnium,
Praecipuè in comitiis, suffragiisque ordinum,
Illic tute Pseudamne immisceas: ubi
Cosmetor si quis sit creandus laicis,
Ita cum illis jus electionis partias,
Falx ut tua sit omni in messe posita.
Hoho, ut hoc mihi consilio placeo? principes
Hoc pacto reddes facilè ad genua supplices.
Tum confirmationem ex te ut petant vide,
Qui placeant modò: qui minus, hos pro libidine
Submoveas. Si quid in te sentis uspiam
Moverier, ipsos inter se principes
Committere scitum est. Bellum aut Turcis inferant:
[Page 71]Victoria quà tendit, tu tendito: victa pars
Supplex i [...]vita aderit, tibi quod erit utile.
Sic ipse utrinque inibis gratiam. Fidem
Servare te, nisi res movet, haud monuerim:
Cum regibus rarò, cum haereticis nuspiam.
Pseud.
Fiscum at si pecunia destituat interim?
Sat.
Parata via est, in Turcas expeditio
Agitur: ad eam r [...]m aere opus, & nervis bell icis.
Rem quum omnes dederint, verba tu dabis omnibus.
Postremò tria sunt in vita mortalium:
Cibi, crimina, connubia. audin'? Clavem qui habet,
Messem suo hinc ventri peramplam fecerit.
Abi nunc Pegaseo quantum queas gradu,
In Babylonem Pseudamne: In magnis mora haud juvat.
Dioct.
Rectè sanè: siquidem is nunc agit animam
[Page 72]Capitolinus Flamen: necdum an obiit, scio.
Sat.
Sed cautio una est, quae restat porrò, priusquàm
Incipias, Pithecismos tuos quo pallies
Melius: Nomocratem quoquo modo tibi
Asciscas sentio. Id enim ad sanctimoniae
Opinionem refert: quando is adeò
Integer habetur vir, ac moribus piis.
Congredere unà Dioctes, imperium tibi is
A Constantino ut ereptum redintegret.
Psychephone tu vola praeceps, Nomocratem
Quaesitum, ubi ubi sit, huic (que) addictum vide.
Tu Anabasi, auri hanc vim accipe, qua monilia,
Corollas, lin [...]as, atrabum, ceu laodiceas,
Coccum atque purpurissum, pallasque insuper
Auro hyacinthoque florulentas, byssinas,
Virgatas, undulatas, holos [...]ricas
Conquiras, queîs Pornam polias, meretriculam
Babyloniam illam: nostin'?
Anab.
Intelligo.
Sat.
At (que) eam
[Page 73]Ad Pseudamnum advehas, vestitam munditer.
Anab.
Nunquid aliud?
Sat.
Nisi ut matures.
Anab.
Ladas
Non ipse pernicius, nec lubentius.
Sat.
Postquam his distribui operas, mihi nec ocii est
Locus. Ad Turcas me feram primiter, eos
Ut exstimulem in Palaestinos, ac Rhodos:
Moxque in Byzantium, inde & in Ungariam, ac
Gentes conterminas. Confecto hoc classico,
Rectà me praecipitabo Babyloniam, meos
Visurus denuò. Sed quid cesso bellua?
Satanam modò stertere non sinunt haec tempora.
Actus IV. Scena V. Catalectici Trochaioi.
Ecclesia. Africus. Europus.
MUndi canescentis jam occasus monet, gnati, bene ut
Subducta ratione sitis ad constantiam. Scitis
Tempora enim haud abesse longè, Paulus quae praenunciat,
Filius ubi perditionis revelandus sit: & Asiae
Tum sororis sortem cernitis, quae captiva, heu dolor,
Sub Turca servit quàm misere. In vobis restat unicum
Firmamentum mihi: quo magis, vestri causa, anxia
Sum, necubi solutus in malum malus trudat Satan.
Eur.
Vulgo fama, mater, est, oriturum Antichristum esse: at hunc
Esse ego Mahometum reor Asiaticum, qui nostram adeò
Eccles.
Est: at non unus est ille tamen.
Antichristi tot sunt, Christus quot habet hostes. Caeterùm
Confessi isti, qui caverier potessunt magis,
Minus incommodant. Qui praetexunt officio fraudem, ab iis
Demum vertumnis cavendum, gnati, granditer moneo.
Eur.
Adcurabimus sedulò.
Eccles.
Eo ad nepotes reliquos,
Visura quid agant. Vos, uti tempus est, cum lubet revortite.
Afric.
Animo haud excidet unquam, Christo nomen quantum omnes sumus
Peccatorculi: at nos enixissimè, quos Nomocratis
Ex dira cavea adeò eripuit misericorditer.
Sed quis egreditur, irrumpens tam immauiter?
Actus IV. Scena VI. Trimetri.
Dioctes. Africus. Europus.
PRoh Ditis polingens numen. Quid hic satis
Exultem gestiens? Nunquam qui laetius
In vita viderim quicquam succedere,
Nec virgula magis divina. Vix adhuc
In basilicam irruimus: moribundus miser
Expirat praesul. Arripit ex tempore
Occasionem noster ilico. Vah illius
Quid ego pingam hypocrisim?
Afric.
Hem quae haec est fabula?
Dioct.
Primùm quàm vero vultu sanctimoniam
Simulans scelus, lumina convertit omnium?
Virtutis si vidisse' exemplar diceres
Nomocratem secum semper habere in ulnulis:
[Page 77]Mox donariis proceres sensim facere suos:
Dehine in plebis quoque gratiam subrepere.
Demum ubi suavem luc [...]i videt odorem omnibus,
Coepit tentare animos, jamque cominus
Cruciferas admovere machinas. proh fidem,
Quid non expugnant auti tormenta sacra? Quid
Verbis opus? Comitia adsunt, praeda nos
Penes est facta. Denique quòd ego pol
Hercle meros triumpho panegyricos:
Eur.
Quos hic triumphos praedicat?
Afric.
Rogita.
Dioct.
Quisnam homo
Loquitur? hem, numnam plus satis; quod dixeram?
Prior hos occupo. Amici quid vobis hic statio est?
Pannosa quaeso quae penuria haec? Viri
Qui haud estis improbi.
Eur.
Probitatem, quam opes,
[Page 78]Tuemuncitius. Sed quid id sit, quòd modò
Te [...]um venisti mussitans? Episcopum
Fuisse, opinor, mortuum.
Dioct.
Sic est.
Eur.
Et in
Vicem ejus adoptatus nostin' quinam siet?
Dioct.
Papae, vir in vita optimus, servus Dei, ac
Pietas ipsa.
Eur.
Et nomen potin' edicere?
Dioct.
Pseudamnus.
Eur.
Pseudamnus? Quid isthuc nominis?
Dioct.
Quid dixi? Eudamnus inquam, agnus ut agnoteros
Nusquam sit: ipsum esse ut dicas agnum Dei.
Afric.
Equidem laetor facto.
Dioct.
At (que) ut scire liceat,
Vide modò. Jam primùm ubi renit [...]ndo diu
Invitu haud potuit suffragiis quin cederet,
Contínuò ille: Ab [...], inquit, Symmache mihi,
(Id eto [...]m nomen erat) quantum queas, foras,
[Page 79]Indigetem li quem Christi reperias indigum,
In nostras quem recipiam fortunulas.
Meum, praeter virtutem, esse haud quicquam volo:
Caetera aliorum. Itaque in vos incidisse nunc
Laetor, mecum modo haud pigeat congredi.
Eur.
Est gratia Symmache, meritò quae tibi
Debetur ex animo.
Dioct.
Sed mane, herus huc
Ipse incedit foras. Concedite paululum.
Actus IV. Scena VII. Iambici Acatalectici, unus Senarius.
Pseudamnus. Psychephonus. Dioctes. Europus. Africus.
QUid ais Psychephone? Satin' modò in collegas dapsilis
Visus sum?
Psycheph.
Perquàm Pseudamne.
Pseud.
Et quid nunc futurum illis reris,
Postquam tot latifundiis à me ditati diffluant?
Psycheph.
Insignes fortunae, venti velut ingentes, insignia
Nau [...]ragia faciunt.
Pseud.
Ita spero.
Dioct.
Here salve: bonos si tu hos satis
Noris, dignos quêis benefaxis, putes.
Pseud,
Ingenuos cum video,
Vultus arguit. Eho, qui dicimini?
Eur.
Gemini ex iisdem sati
Parentibus, ego Europus, is Afer dicitur.
Psycheph.
Age, mei sitis:
Una domus, communis familia sit.
Afr.
Bene sit, quum pius es.
Pseud.
[Page 81]Pietatem afflictam praeterire, est impium.
Senar.
Porrò cum fortuna, à me nomina accipietis simul.
Tu Europe, pavonia hac plumigata cum coronula
Fidei defensor esto. Tu verò cum rhomphaea, Africe,
Hac, Christianissimus appellator. Jam ite hàc vos intro. Age
Dioctes atriensis inquam, introductos ad me face
Apothecas ad penuarias, famescunt forsitan
Inedia, abite. Bene procedit. At ubi Porna tamdiu
Restitat, adventum quo minus adproperat? Salta Psychephone in
Cubiculum. Eia, prius si memorassem, adventassiet.
Actus IV. Scena VIII. Ejusdem rationis.
Pornapolis, meretrix Babylon. Pseudamnus. Psychephonus. Ecclesia.
VOs hinc revortite, abite. proh summum Tonantem, quantum in hac
Nunc forma ac magnificentia est, quod gestiam?
Pseud.
Quos huc mea
Fert plausus Pornula?
Porn.
Pseudamno [...]
Pseud.
Suaviolum meum,
Quidnam istuc gestiens adeò quòd advenis?
Pornap.
Quod vix tibi
Credibile sit, swarrem.
Pseud.
Quidnam?
Por.
Quanto in pretio ac honore sim,
Ubicunque sim, omnibus!
Pseud.
Narra quaeso.
Pornap.
Quippe dum me effero
Apoc 17.
E foribus ad te veniens, summam per plateam affectare viam
Visum est. Hic ubi primùm conspicua sum, concurrunt ceu ad Deum
Undique. Forum, ac vias omnes obstipà [...]i multitudine.
[Page 83]Mirari, sciscitarier à meis quae sim. Ecclesiam, inquiunt,
Omnipotentis Dei, Agni sponsam, veritatis columen.
Procumbere omnes ilico, adorare oppidò: quin & pedum
Porrò osculari vestigia Mox tres siunt Reges obviam:
Iis propino cyathum fornicarium huncce. Vinum ubi
Concaluit, vultus primùm labascere omnium; simul
Inter se consusurrari invicem, inde ut submoveam rogant
Famulos: semovi. Soli ubi sumus, occipiunt, formaquae
Mea, aetas (que) sua: amoris pariter quàm impotens telum siet.
Quorsum inquam haec? Vin' scire? Admodum. Arcanum at id esse: etsi pudeat haud,
Posse haud fateri tamen Aurem do, faciem quo magis (inquiunt)
Spectamus hanc, minus hoc ferre quimus. Quid tum? Unius ut
Concedas noctis copiam. Quod ni impetrent, nullos fore.
Suadent., orant, obfecrant, suspirant.
[Page 84] hic ego vultum, oculos,
Ac gestus hominum attendo satis, lustroque singula.
Ubi seriò agere video, coepi detrectare primulùm,
Suevimus ut meretriculae, cupidos cum cupimus magis esse, qui
Nos ambiunt. demum ignescere ubi cerno, magis memet dare
His familiarius. Postremò, quid verbis opus? Annui,
Pignus coepi, cras ut redirent jussi. Siquidem diem tibi, ut
Dixi, hunc Pseudamne datura sum.
Pseud.
Vah, ut dulci. te osculo capio,
Mea lux!
Pornap.
At unus restat nodus.
Pseud.
In scirpo fors.
Pornap.
Ecclesia haec
Quae latitat, nos ne prodat tandem.
Pseud.
Aquilam ex filice metuis.
Sine, hos ego gryphos depulverabo facile. Tu interim
Apoc. 18.
Telam pergas Porna hanc porrò pertexere. Reges temeto tuo
Temulentos faxis, nobis ut se obstringant, suaque omnia. nihil
Cuiquam legitimum sit, nostro ni initiato charactere
[Page 85]Prius. At quae illinc mulier eminet pexa, ac vultu turbido?
Eccles.
Horresco misera id quid sit, Byzantii quod aiunt, vae hodie
Ecclesiam juvasse Dei, è coelo auditum clarè. At filii
Ubinam hic sint, quos cupiam?
Pseud.
Haec quidnam portitat? heus mulier sodes
Quae sis?
Eccles.
Ecclesiae equidem nomen fero.
Pseud.
Proh anathema.
Porn.
Audin' hanc?
Psycheph.
Haeretica.
Pseud.
Tun' te Ecclesiam esse?
Eccles.
Negabon' esse, quae
Siem?
Psycheph.
Schismatica.
Pornap.
Miseret me. Canis quis te mulier
Commorsit rabiens?
Psycheph.
Lymphatica.
Eccles.
Quidnam tibi hic mecum rei 'st?
Pornap.
Mihi loquitur.
Psycheph.
Vuyclevista.
Pseud.
Apage sis cum sordibus
Hinc: tun' Ecclesia ut sies?
Psycheph.
Anabaptistica.
Eccles.
Anabaptista non
Sum, Ecclesia sum orthodoxa.
Pseud.
Proh polum arcticum atque antarcticum.
Eccles.
[Page 86]Quid clamitas?
Pseud.
Quae si pergas, nae ego te dabo, ubi neque polum
Videas arcticum, aut antarcticum.
Ecoles.
Quid vis tibi?
Pseud.
Dico, te
Ecclesiam non esse, te esse dicito.
Porn.
Ecclesiam ego
Me esse inquam, spousam Christi.
Ecc.
Tune?
Porn.
Tu negas?
Pseud.
Ita senties.
Eccles.
Ecclesiáne te?
Pornap.
Aio.
Eccles.
Asiae, Africi, ac Europi matrem
Esse, ego quae siem?
Porn.
Quid agimus?
Pseud.
Hem, haec [...]ine fieri schismata?
Psychoph.
Orig [...]ista.
Pseud.
Mulier dico ego tibi, praestiterat hos non fieri
[...]cos.
Eccles.
Eho, redigitis me, ut quae sim, nesciam.
Pseud.
Imò quae sies,
S [...]imus satis.
Eccles.
Quaenam?
Psych.
Paupercula de Lugduno quaepiam.
Nam Ecclesiam, qui te videt, an quisquam putet? Ac jam audies.
Heus Symmistae, Decretistae, Canonistae, Cosmosophoi,
[Page 87]Codicillares, Holoporphyri, vos Ptochopluti ordines,
Copistae, Sigilliferi,
Adeste: haeccine nobis Ecclesia est, an non?
Chor.
Est.
Pseud.
Jam vides.
Eccles.
Stat firma Dei electio, habens signaculum hoc: Scit ille, qui
Sunt ejus.
Pornap.
Quid ait?
Pseud.
Quid ait?
Psych.
Here, prorsus verò insanit haec
Corybantica.
Pseud.
Sic videtur. heus tenete inquam repagulis
Lunaticam hanc, atque ad Bethlemitas insanam abducite,
Meque hinc sequimini.
Actus V. Scena I. Senarii.
Satan. Psychephonus. Thanatus lictor. Adopylus. Europus. Hierologus.
COmpositis nunc Asiae rebus, rursus in
Europam me reducem rectà transfero;
Pseudamnus quid agat, ut sciam, Si bene,
Ut laudem: sin minus, ut succenturier.
Sed sta hic dico Satan, pedetentim tamen
Ut agas. In Asia minimè modò sumus.
Ut locus, ita cum loco mutanda consilia.
Illic vi, hic astu rem tractabimus affabrè.
Primùm habitus hic, cum nomine, ponendus est:
Vesteque quam veste tego, tegam me, tectius
Ut fallam. Sed ubi reliqui? proh Furias,
[Page 89]Mihi quos in hac re adesse opus est. Psychephone,
Thanate, Adopyle, ubi ubi estis? adesse momentò impero.
At quae mora haec, momento quum Satan imperat?
Psycheph.
Quid vis?
Sat.
Ornamenta haec capite.
Adop.
Quid tum?
Sat.
Meoque
Exemplo facite. Jam ego Satan haud sum, lucis at
Me vos dicetis angelum. Tu Psychephone
Hypocrisis esto, hoc sub Francisci pallio.
Tu Thanate, Martyromastix re & nomine sies.
Quemcunque nactus sis Christi verè pium,
Huic quid agas, ex nomine officium ut teneas.
Tibi Catholici nomen Adopyle imponimus.
Pseudamnum adite nune; inde per utbes, agros
Pagos (que) omnes vos diffundite. Itidem fici ut
In oculis insident, vos per omnia
[Page 90]Sp
[...]rgite, Sed quos adventare hic video? Agite
Orationi ut serviatis, faxitis probè.
Dominus vobiscum.
Psych.
Et cum spiritu tuo.
Sat.
Oremus.
Eur.
Incredibile dictu Hierologe,
Et monstri simile, Pseudamnum te dicere
Apoc. 19.
Antichristum esse?
Hier.
Non ficus est ficus magis.
Eur.
Quî sdis?
Hier.
Res, tempus, vita, doctrina arguunt,
Et locus ipse.
Sat.
Pessundor.
Eur.
Et Pornapolim hanc
Meretriculam esse Babel Apocalypticam
Ain' tu?
Hier.
Sic re comperies.
Than.
Irritor.
Eur.
Et
Ecclesiam te Gnesiam matrem scire ubi
Sit meque ubi sit, adducere?
Hier.
Certè Europe mi.
Psych.
Quin irruimus?
Eur.
Duc me ad eam amabò.
Sat.
Haeresis
Haeresis, ô cives.
Psych.
Scandalum, blasphemia, Abominatio desolationis in
Loco sancto stans, succurrite.
Hier.
Quidnam rei noc?
Sat.
[Page 91]Tun' esse Pseudamnum pseudopontificem,
Sacrilege?
Psych.
Dathon, Abyrom
Than.
Chore, Doel.
Hier.
Utinam non sit.
Eur.
Quae haec hominum intemperies?
Sat.
Quid? &
Pornapolim prostibulum esse meretricium?
Hier.
Si non sit, se factis declaret aliam.
Sat.
Proh fulmen, & sulphur superum.
Psych.
Proh polos
Mundi, at (que) viam lacteam.
Than.
Quid agimus?
Hier.
Europe, procul ab his cavendum censeo.
Eur.
Eamus.
Sat.
Nos ad Pseudamnum dum currimus,
Tu hic Hypocrisis observa interim, quò is abeat.
Psych.
Profectò haec si sic abeant, Satanae ac suis
Id tantum restat, ut scribam epitaphium.
Animusque ea in re haud scio quid praesagit mali.
Primum haec ita diu esse haud pote est: tantos sucos
[Page 92]Ac flagitia fieri in urbe haud sinet Deus
[...] Ejusque lenitas haec tanta vereor
Quorsum tandem evaseri [...]. Insuper horoscopum
Ascendi nuper, cum Saturno ubi Jupiter
Conjunctus, in arietis decimo, quid nescio
Laevum minatur. in aspectu tetragono
Signum occupante Marte foemineum: At enim
Strepitum audire videor adventantium:
Quisque ut fert fabula, ita scenae inserviat.
Kyrieleeson, Christeleeson, Kyriel. Pater noster. Ave Maria, &c.
Et viscera beatae virginis. Et vulnera q [...]mque San.
Francisci, &c.
Actus V. Scena II. Trochaici Tetrametri Catalectici.
Pseudamnus. Satan palliatus. Psychephonus hypocrita.
HAEcne fieri flagitia?
Apoc. 19.
Ubi scelus illic nunc siet,
Monstrari volo. Ecquis hic est?
Sat.
Hypocrisis.
Psycheph.
Papam uti, &
Cardinalium senatum conservare digneris:
Te rogamus, &c. Ut lineos, laneos, Episcopos.
Sat.
Satis est, respice inquam Hypocrisis.
Psych.
Quisnam homo intercipit?
Proh pietatis culmen Pseudamne? Vide, precibus extra me
In purgatorium, usque rapi sum visus. Atque audin quae ibi
Pseud.
Quid est?
Psych.
Scotus
Et Thomas quàm immaniter se caedebant facibus:
Moxque ingens, tota in culina umbrarum, questus obortus est.
Pseudamn.
Quînam?
Psycheph.
Missae quia tantopere ubique frigeant,
Illi co calent impensius, jam nec sperare exitum.
Haec ubi specto, ecce haereticorum illicò Psammocotiae
Myriades, infinita undarum vi, scintillitùs
Totam abolent AEtnam purgatoriam.
Satan.
Ominosa haec mihi
Perparum placent.
Pseud.
Sed ubi ille haereticus interim?
Psycheph.
Papae,
Interim? tun' haereticum esse dicis? jusque Concilii
Violas? haud faxis nefas.
Pseudamn.
Haereticum dieo, hac qui modò.
Psych.
Vah intelligo, Hierologum nempe illum, hâc qui se abduxit recens,
[Page 95]Cum Europo unà: per plateam dextram. Collegium
Ubi si [...], nostin'? ultra ponticulum. Ego pone insequor immaniter.
Ubi persensi [...], obliquat viam, in vicum alium, item in alium.
Ad fanum donec ventum sit. hic quia instaro me videt,
Nec desistere, viam vorat pedibus, quantum valet.
Denique cursu vicit carnifex. At ubi sit, propè
Tamen hariolor. Ad forum cum acceditis escarium,
Quadrivium illic est, transversis plateis sese in angulos
Rectos scindens. hic relicta dextra, ad laevam vergite:
Vicus quà declivis, rectà ad portam vos praecipitat,
Versus utramque ursam: illic secus portam, adeoque vel in
Ipsa porta potius, carcer Bocardo est, ibi est. Capin'?
Pseud.
Agite actutum vos inquam, ut fortes decet satellites
[Page 96]Martyromastigae, Inquisitores, Articulifices,
Artolatrae, Gymnopodes, Dicaspoll, Decretarii, Incendiarii,
Ubi ubi est, inventum hunc Hierologum facite. atque auditis? ad
Diocten abducite. Eum quid opus sit facto, instruam probè.
Sed Pornapolim video. Nos abite.
Actus V. Scena III. Iambici Trimetri,
Pornapolis. Pseudamnus. Anabasius.
AN usquam os audiri tam projectum, aut impudens,
Pornapolim dicere meretriculam ut audeat?
Nec hiscat tellus? coelum aut rubet fulmine?
Sed Pseudamnum, ubi sit, conventum nimis expeto.
Pseud.
Pornapolis, audistin' igitur?
Porn.
Audisse rogitas,
Publica jam fabula quum fimus omnibus?
Scripturas jam omnes lectitant, latomi, fabri,
Figuli, & qui non? vulgique faex (mihi quod malè est)
Jam coepit sapere. Quin & mores insuper
[Page 98]Nostros ad Evangelii trutinam exigunt.
Pseud.
Plus propè in hac re mali video, quàm remedii.
Porn
Jam hos nec vincula, unguli, eculei, enses, tormina,
Flammae nec ultrices, nec quicquam territat.
Pseud.
Consilii quid capiam, cogito. Zenodore abi
Hac cum rosa aurea ad Dynasten blanditer.
Tu ensem aurea tectum vagina ad Dynamicum
Perfer. Dromo, tuum est linolaneum hoc pallium ad
Nesophilum uti feras. Principes volo primulùm
Adamantino mihi ut stringantur foedere.
Est disciplinae hoc. Quid aliud volui? Colax,
Tu ad Diocten propera annulo cum hoc gemmeo.
Ausculta in aurem: intellextin? Eadem tibi
Quae dixi, illi ut dicas face. Virum ut se hic gerat,
Anab.
[Page 99]Alas mihi si quis nunc adaptet Daedalus,
Pseudamno damna haec ut feram quàm primulùm.
Atque eccum. Enge Pornapolis, utriusque me
Miseret.
Pornap.
Quidnam mali Anabasi est?
Anab.
Quod si velim,
Effari nequeam.
Pseud.
Primùm mihi id unum expedi:
De Hierologo quid?
Anab.
Vinctus est, ac Theosebes
Cum eo unà. At quid tum? Tu tamen nihilominus
Vorsuram solvis.
Pseud
Quid ita?
Anab.
Mundus quia diu
Jam oculis captus, videre coepit: naribus
Diutius nec duci; homines literae ac
Linguae passim perpoliunt: fuco nihil
Proficitur. Imperio undique tuo oppeditur:
Claves vilescere, Bullas concacarier.
Fulmen ubique ac diadema triplex temnier:
[Page 100]Christum ipsum vivere. Corpus monstrum esse, duo quod
Alit capita. Pompam, luxum, libidinem,
Saevitiam, doctrinam, veneficia, scelera,
Fucos, fumos, vitaeque strepitum tragicae,
Facilè qui sis arguere: Antichristum esse te
Dimeter.
Denique, constanter credier.
Pseudam.
Quid ais?
Anab.
Te Antichristum Pseudamne: esseque
Pornapolim hanc, pellicem Babyloniam, die
Magis lucescere.
Pseud.
Men' Antichristum, cedo?
Anab.
Bestia quem signat scilicet Apocalyptica.
Pseud.
Mundus mirum ut delirat senio! Bestia
Turcam haec monstrat Mahometicum.
Anab.
Id & responderam. At
Contrà illi (ut sunt acutuli) Phy, inquiunt,
Fieri haud pote est. Quî dum? Primùm scriptura quòd
Sedem hanc obtenebratum iri praenunciat: fateor,
[Page 101]Id nobis evenisse, haud Turcis
[...] certum est modò,
Res quum splendescunt Turcicae indies magis.
Dein neque negari possit, quin vulnere
Uno haec sit capitali plectenda Bestia:
Quae, recuperato ictu, sanescet denuò.
Id quod nimis in Triagonesa est gente liquidum:
Negatam quae prius, nunc iterum firmat fidem,
Nesophili nostri opera. Eóque secunda habent
Illum pro bestia, idem quam vates nunciat.
Pornap.
Me miseram!
Pseud.
Quî putant?
Anab.
Vitae ac voci quia
Inanimem bestiae reddidit imaginem
Suis phrenapatiis, Agni dum cornua
Fingit Lupus, tygride quavis imanior.
Remque ita habere, ipsa res (inquiunt) arguit.
[Page 102]Haud haec in Turcas, vos nisi Turcae sitis,
Congruere. Tum Europaeus ne nos deserat
Insuper, ut affectum video, metus est.
Por.
Pseudamne, ni me fulcitis, labasco.
Pseud.
Vah
Levi perculsa nuncio tam muliebriter?
Porn.
Non: sed nescio quid morbi me subitò impetit,
Oborta primùm vertigo mihi synciput
Exturbat, cor molari veluti lapide
Premitur, pes nec officio fungitur.
Proin me hinc abducite: & medicos, quantum potest,
Adducite.
Pseud.
Anabasi, tu hinc ad laevam occupa.
Ego me hic praebebo ad dextram.
Por.
Vix sum pedum compos.
Actus V. Scena IV. Scazontes Iambici.
Africus. Europus. Ecclesia.
FRatrem,
Apoc. 17.
matremque Ecclesiam tota jam urbe
Lassesco quaerens: quos diu nunc non visos
Videre gestio: eoque maturius huc me,
Ex Africa veniens, castrisque relictis
Retuli: tantas in Europa postquam audivi
Turbas: salvine sint ut videam, ita ut esse
Accipio & laetor. Sed quid hic susurratum
Extra fores audio? Pontificius si quis
Venit, venisse me videri in hoc nolim
Europ.
Num quis Corycaeus seu Melampygus
Hic est? Nemo est. Quid? nullus auritus Midas
Usquam, vel sub lapide dentatus dormiscens
Scorpio? Nihil est mater pericli: in portu adsis
Licet.
Afric.
Fratrem germanum, quem volo, Europum
Video.
Eur.
Quod seclum hoc? quae perversitas? Tectis
Nulli tutum ut sit prorepere, Sacerdotum ob
Vaesaniam?
Ec.
Quod ego nunc profugium quaeram
Miseria? aut quò vertam amplius? adeò cuncta
Periclis plena, jamque ipsum nec desertum
Tutum sit à serpentibus?
Afric.
Mea mater,
Salve.
Eccles.
Quid mi gnate, Africe mi, venistin? Jam
Miseriarum me meritò omnium coepit
Oblivio, te ubi recipio reducem.
Eur.
Equidem salvum
[Page 105]Atque validum, germane mi, restitutum te
Nobis gaudeo.
Eccles.
Quando venisti?
Afric.
Modò mater.
Eccles.
Mirari te scio satis, tam depexam me,
Ac stygmaticam adeò undique conspici. Sed nil
Horum pudet me, Christi quae causa sponsi
Suffero.
Afric.
Me miserum, ut te affectam domum offendo
Re [...]iens?
Eccles.
Sic nate, mihi ut nec in carne solidum,
Nec in terris tutum quicquam fiet. Porrò
Vidua, ac egens bonis omnibus, ac patria exul
Mutilor: cui ad ultimam, nihil amplius possit
Miseriam accedere.
Afric.
Proh nefas, quisnam tanti
Sceleris autor sacrilegus? quam mox monstrari
Hominem gestio.
Eccl.
Pseudamnus, Christi atque bonorum
Hostis omnium.
Afric.
Vah, eaque reor causa extrusit
Eur.
Est artis pontificiae istuc,
Si quem for [...] indolis videant orectae,
Aut metuant, principem, bello occupant: ipsi
Impunè in aurem ut dormiant.
Afric.
At ego somnum hic
Excutiam mastygiae probè. I mecum frater,
Cerebrum ni Cerbero extundam cani ilico. Dein
Scripto milite, atria arcesque invasero, ac Europam
Hydra exonerabo actutum Acherontica: ne quid
Boni, amplius mali hinc metuant. In aurem, quin
Ipsis dormire liceat.
Eccles.
Haud ita decet: nec
Patiar vim unquam fieri.
Afric.
Cur non?
Eccles.
Quia enim dabo
Consilium rectius & melius. Vis omnis
Facessat: minas in patientiam, vires in
Preces vertemus. Telum, oratione una
[Page 107]Nullum potentius. machina ipsum haec perrumpit
Coelum. Illorum inferre est, nostrum ferre injusta:
Sors quippe haec sanctorum, & victoria est.
Apoc. 13, 14.
Christi
Nisi adventu, haec extingui bellua haud quita est:
Illi ergo trophaeum hoc permittemus integrum.
2 Thes. 2.
Nam ad me quidem quod attinet, sic inducor
Quae fero, Christi causa quum fero, lubens ferre.
Majora ille: illo majores haud sumus. Illius
Sunt stigmata: suam is causam pro arbitratu
Vindicet. Etsi diu jam pertulerim, haud is
Diu tamen aberit spero, malis qui imponet
Finem. Nos interim, tempus uti diei est,
Junctis instemus precibus. At unde crepuerunt
Fores?
Afric.
Quid, virgines lychnophorae captant
[Page 108]Praetensis huc quae facibus, affectant miror.
Eccles.
Comitissae sunt meae: meum, scio, sponsum
Ad nuptias expectant, quoad veniat.
Actus V. Scena V. Scazontes Iambici.
Chorus 5. Virginum. Ecclesia. Europus. Africus.
NOx etsi sera perquàm sit, & intempesta,
Adeoque gallus jam auditus tertius: certum est
Vigilando haud defatigari tamen, Sponsus
Dum venit ad nuptias.
Chor. 2.
Ita (que) cantu noctis
Nos aliquo trudamus taedium. At ipsam sponsam
Video. Hera salve.
Eccles.
Salvete. Meritò vos
Laudo, amoque, faluti sic quae invigilatis,
Mundus dum altum dormit perditionis [...]omnum.
Chor. 3.
[Page 110]Alios nescio. Nos quod facimus, facere nostrae
Id esse curae ducimus. Sed miseram me,
Quid id rei est, hera, corpus undique quod livet
Vibicibus?
Eccl.
Stigmata haec, si nescitis, gemmae
Meae sunt, unionesque unicae, Sponsi
Quae causa circumfero.
Afric.
Mihi imperari ultra
Nequeo, quin debeam homini scelesto scelus,
Nostrae qui tantum hoc familiae inflixit nefas.
Eamus inquam Europe frater.
Eccles.
Etiam tu
Pergis?
Eur.
Sine mater.
Eccles.
Non sino inquam. Matrem si
Me habetis, matri obtemperetis: facite, ipsa
Vos quae velim facere.
Afric.
Age quae velis manda,
Manemus.
Eccles.
Primùm ergo preces hic omnes mecum
Capessite: vota (que) jungamus simul.
Chor. 4.
Rectè
[Page 111]Monemur. Dic ergo hera primùm Ecclesia: nosque
Vocem voto sequemur tacito tuam.
Eccles.
Miseriis & lachrymis oppleti, ad te, chare
JESU, palmas protendimus, tua ut dextra
Opem ferat divinam: humana nos quando
Prorsus destituunt praesidia. Satis jam
Satis abfuisti longa nimis secula: nos dum
Miserae interim peculii tui oviculae ubique
Caedimur, exurimur, rapimur, ferro, flamma,
Ac fluctibus. Elementum nullum in nostram non
Stragem stringitur. Adeoque res redit, nusquam
Loci ut quicquam tuis sit reliquum, in desertis
Etiam ultimis: Dioctes sic cuncta ubi (que)
Penetrat, rabiesque Pseudamnica. Age, & quem tandem
Miseriae pones modum? Mundus quondam,
CHRISTE, abs te victus quàm diu fese impunè
[Page 211]Poena in nostra efferet? At te flectat miseranda
Rerum facies: flectant Ecclesiae sponsae
In hoc corpore stigmata; (sponse voluptas) rumpe
Age coelos, ut tuos ruamus in ampleus:
Citò veni, citò Domine, caro ne forsan salva
Nulla maneat. At quae nova lux, & odoris mira
Apoc. 21.
Fragrantia, repentè adspirat sensibus? Ipsa
Tum terra videtur concuti.
Hic ex edittori theatri loco repansis cortinis ostendunt se velut è coelo sedilia & libri positi: simulque ornamenta demittuntur, quibus Ecclesia induitur, praeparata ad nuptias.
.
Chor. 5.
Ergo sorores
Actutum lampades paratae ut fint, quaeque
Videat: Sponsus jam imminet foribus. Sedes
Videte positas, & apertos libros. Vestes
Porrò delapsas, sponsa queîs sese exornet
Ad nuptias.
Eccles.
Mira verò, praeter supraque
Spem, oculis ego quae video.
Afric.
Magne Deus, magna haec
Miracula quid volunt miror. Tum etiam libros
[Page 113]Satis, apertos quos video, quid ferant, horreo.
Eur.
Atqui quum attentius lego,
Apoc. 20.
quid in dextro sit
Volumine aureis insculptum literis,
Nunquid vides?
Afric.
Rectè nunc video, in hanc nempe
Sententiam: Hierusalem vidi novam,
Apoc. 21.
coelo
Descendentem, à Deo paratam uti sponsam
Viro ornatam suo. Datumque illi est, ut se
Cooperiat byssino puro at (que) splendido, &c.
Eur.
Haec ita sunt modo, divina quae sunt, humana
Ut omnia vincant gaudia.
Afric.
Gaudio ita sum, ut qui
Sim, ubique sim, nesciam.
Chor. 1.
O nos foelices, Sponsus
Postquam adventat, spectatus tamdiu ad nuptias.
Sed interim sponsam cessamus ornare
Bombycina hac palla? ast pexis eam pannis
Discingamus prius. Age, ubi instita jam illa
[Page 114]Bibapha? poplum porrò addamus, cum syrma
Hyacinthia. Tu Parthene, crepidas has
Pedibus, & calopodia subjice. Cedo autem
Periscelidas illic, quae secus calyptram ad
Manum adjacent. Deinde hoc flammeum collo
Circundemus, & torquem cum mutenulis ex
Auro, quadruplicem. Sancta Salus, divinitùs cuncta
Ut quadrant corpori? Restat deinceps nunc
Calanti [...]a, capiti quam concinnemus, cum
Diademate. quid nunc aliud est? chirothecas,
Et riculam hanc in mamis cape. pron gemmarum
Quantus, & emblematum fulgo [...]? Dicas, ipsam
Inesse claritatem Del. Hera dic sodes,
Novo in hoc tibi nunc ut places synthemate?
Eccles.
Sponso
Postquam placeo, mihi nunc demum placeo.
Chor.
Quanta
[Page 115]Verò Hierologum & Theoseben vinctos perfundent
Foelicitate, haec ita ubi esse audierint?
Eur.
Perquàm
Itaque mox haec ut resciscant censeo.
Eccles.
Nunc quid
Hic restat amplius?
Chor.
Nisi uti ventantes,
Epithalamio aliquo nunc excipiamus Has nuptias.
Afric.
Assentior.
SPonse memor nostri, rumpant tua numina nubes,
Daque tuis redeat, te redeunte, quies.
Longa [...]atis Servator abes nunc secula terris,
Nos tua dum gemimus gens laniata lupis.
Mundus ut in nostram praeceps insanit & ardet
Perniciem, tutum nil sinit esse tuis.
Undique desertos fera nos sic fata fatigant,
Nullaque non nostro sanguine terra rubet.
Ista precor videas, longos miserate labores:
Nec videas, venias sed pie Sponse precor.
[Page 117]Te sine nulla mihi est,
Apoc. 22.
mihi nulla voluptas:
Delicii nihil est te sine, Sponse veni.
Spiritus ut venias, jubet & te Sponsa venire:
Rumpe vocate moras, Sponse, cito (que) veni.
Quicquid in orbe patet, tellus, pelagusque, polusque,
Fessa petunt reditum quaeque creata tuum.
Foelix hora quater, nos qua in tua colla ruamus:
Inque sinus plaudat sponsa venire tuos.
Tum nova perpetuae durabunt tempora vitae,
Tempora tum nullis commaculata malis.
Tergentur lachrymae, luctus gemitusque facesset,
Nulla cadent siccis salsa fluenta genis.
Ergo utinam coelo redeas, quo terra quiescat:
Solus enim miseris anchora sola manes.
[Page 118]Arque age nunc mecum quicquid tegit axis Olympi,
Cum senibus pueri, cum puerisque senes:
Vos seu vita tenet, seu mors tenet arida nigris
Pulveribus, frontes tolli [...]e, Sponsus adest.
Munera qui reddet vitae, qui jura salutis
Nunc reparata dabit: plaudite, Sponsus adest.
Illa est, illa meis semper memoranda Calendis,
Lumme quae solem vincit, & astra, dies.
Dextra potens Domini coelo quam misit ab alto,
Laetitiae precium, principiumque meae.
Quae vox tantarum plusquam miracula rerum
Exprimet, & cels [...] munera tanta patris?
Quum vice jam rerum versa, mundique prioris,
Stat natura stupens, statque stupendo tacens.
[Page 119]Victaque dat nunc ipsa manus, fentitque pudorem,
Quae nova sit mirans, quae venit, ista dies.
Mors quoque victa manus metuens sibi porrigit ultro,
Nunc sua quum fracta cuspide tela videt.
Irrita fata jacent, jacet invida Parca, suumque
Scindere nunc stamen cogitur ipsa sibi.
Cedere qui nulli didicit ab origine rerum,
Cedere jam discet Terminus ille lapis
Mortua viviscunt, redeunt sua membra sepultis:
Et sua jam cineres taphica scripta legent.
Quos mare, quos morbus, quos abstulit ensis & arma
Furca, ferae, fames, carcer & ignis edax:
Quaeque suos revoment iterum monumenta solutos,
Pontus & unda suos, pulvis & urna suos.
[...]
[...]
[Page 120]Omnia sistentur justa trutinanda bilance:
Sola fides stabit, cum pietate manens.
Nunc cadet & Babylon, cadet alta potentia regum:
Unus erit toto Christus in orbe potens.
Tristia jam laetis, vertentur & ultima primis:
Celsa ruent, stabunt quae cecidere prius.
Quos caro, quos mundus vexant, Sathanaeque furores,
Foelices mecum plaudite, Sponsus adest.