Nobilissimo & Amplissimo Domino D. Archibaldo Cambello Argatheliae Comiti, Cambellae & Lornae Dynastae, Regi a secretioribus Consiliis: Adolescentes Magisterii Candidati, hasce I heses Philosophicas, quas Deo propitio ad diem Julii in Publico Academiae JACOEI REGIS Auditorio Propugnabunt Praeside DUNCANO FORRESTERO D. C. Q.
- Alexander Dickius
- David Cunigamius
- David Lindesius
- David Peblius
- Georgius Buchananus
- Gulielmus Crafordius
- Gulielmus Oliphantus
- Henricus Charteris
- Henricus Knoxius
- Hugo Millarus
- Jacobus Karus
- Jacobus Lindesius
- Joannes Galbrethus
- Joannes Haliburtonus
- Joannes Jamisonus
- Joannes Knoxius
- Joannes Makmillanus
- Joannes Somervallus
- Michael Junius
- Patricius Humius
- Patricius Oliphantus
- Robertus Nisbetus
- Robertus Todus
- Thomas Byrisius
- Thomas Hamiltonus
- Thomas Pillanus
THESES LOGICAE.
INstrumentum quando in usu positum est, vel maxime meretur nomen instrumenti.
2 Parum consentarcè loquuntur qui affirmantes Logicam esse habitum instrumentarium, candem tamen altis disciplinis applicatam, instrumentariam esse negant.
3 Logica Docens & Vtens idemmet sunt habitus, rationem instrumentarii retinens, etiam post usum: quamvis habitus Logicae Vtentis systemate expressus, nomen Logica omnino amittat.
4 Ad Vniversale requiritur unitas & communitas, sive ut sit res una aptitudinem habens essendi in pluribus.
5 Naturae in statu abstractionis nihil deest ut sit universalis.
6 Comparatio cum inferioribus necessaria quidem est, ut cognoscatur Vniversale factum esse, non autem ut fiat.
7 Nulla datur Naturae conditio, ne in mente nostra, in qua nec est universalis nec singularis: licet eam considerare possimus nec qua universalis nec qua singularis est.
8 In praedicatione actuali manet formaliter Vniversale, nisi dicas omnem praedicationem actualem speciei de individuo esse praedicationem singularis de singulari.
9 Esse entis rationis non est, ut plerique existimant, actu reflexo cognosci, quo nempe solo expresse percipitur.
10 Inhaerentiae est de essentia accidentis.
11 Sicut actu subsistere non est de essentïa substantiae, ita neque actu inhaerere est de essentia accidentis.
12 Contradictionem tamen implicat accidens actu esse, & actu non inhaerere.
13 Monstrum est in Philosophia quod tuentur Doct: Pontificii, quantitatem in Eucharistia, extra omne subjectum existere.
14 Omnis individua Substantia creata quae completa est, est substantia prima in Cat: Substantiae.
15 Est igitur aliqua substantia prima in Cat: Sub: quae non est suppositum.
16 Per se subsistere, si capiatur pro eo quod est habere propriam subsistentiam, id est independentiam ab omni alio supposito, non est proprietas Substantiae, ab ea necessario emanans.
17 Relatio accedit subjecto sine reali eius mutatione.
18 Accedente relatione non accedit subiecto nova entitas, sed potius nova denominatio ab eo quod prius erat, denomirare autem non poterat, ob defectum termini.
19 Nihil absurdtest in Deo admittere relatio et reales, cum nèc mutationem realem importent, aut novam aliquam perfectionem, neque cum simplicitate eins pugnent. Huiusmodi tamen relationes Praedicamentales non sunt.
20 Veritas enuxciationis est conformitas eius cum re, pro ea differentia temporis, quae per copulam adsignificatur.
21 Adveritatem enunciationis nihil refert, an veritas eius nobis comperta sit necne: Nam & oratio nostra saepe falsa est; cum eius falsit as nobis incognita est.
22 Quando res est futura, oratio affirmans eam futuram esse, determinate vera est.
23 Datur igitur determinata veritas in enunciationibus de futuris contingentibus, sive nos veritatem istam determinate cognoscamus, sive non.
24 Ad veritatem affirmationis modalis de possibili insensu composito requiritur, ut uterque terminus dicti sit compossibilis. Quare haec falsa ect in sensu composito, possibile est voluntatem efficaciter a Deo motam, resistere.
25 Dantur in terminis Logicis rationes certae & infallibiles, quaeque omnem excludant formidinem partis oppofitae.
26 Datur igitur assensus Dianoeticus a scientia & fide distinctus qui tamen non est opinio.
THESES ETHICAE.
SOlus finis movet voluntatem non tamen solus eam terminat.
2 Bonum movet appetitum, non qua tale simpliciter, sed qua tale huic: id est conveniens.
3 Licet cuiusvis rei aliquod sit bonum summum, nulli tamen convenit foelicitas, nisi naturae intelligenti.
4 Nihil potest esse foelix, nisi quod foelicitatem suam aestimare potest.
5 Voluntas rei impossibilis, quaeque impossibilis esse indicatur, interdum est ordinata & pia.
6 Intendere tamen impossibile, aut de mediis ad illud consultare, omnino stultum esset.
7 [...]. Eth. 3 Cap. 1.
8 Ignorantia quae affectata est tantum abest ut excuset, ut culpam augeat.
9 Actio, quae fit per ignorantiam non affectatam, sed tamen vincibilem, minus censetur voluntaria, quam si adfuisset affectatio & proinde a tanto excusat. Quia tamen vincibilis erat, saltem interpretative voluntaria est, & proinde a toto non excusat.
10 Nullus est error in voluntate, quem non praecedat necessario defectus cognitionis in intellectu.
11 Vt aliquid dicatur fieri libere, non requiritur necessario facultas indifferens ad utrumlibet contrarium, V. g. bonum aut malum.
12 Libertas nobis vel maximo convenit, tunc cum operamur.
13 Cum libertate amice conspirare necessitatem ex suppositione manifestum est.
14 Ad bonum spirituale libertatem nullam habet homo [...].
15 Non minus perditur exhortatio ad hominem arcte ligatum donec solvatur, ac si homo ille mortuus esset. Quare frustra nos urgent in hac materia Pontificii argumentis Arist. ab usu legum, adhortationum &c. Quae aequalem vim obtinent adversus eos, hominis voluntatem ita constrictam esse affirmantes ut movere se nequeat ad bonum spirituale.
THESES PHYSICAE.
EXtransmutatione evidenter demonstratur, dari materiam primam.
2 Apertam contradictionem continet, transmutationem fieri: nisi maneat aliquid in genito quod fuit in corrupto.
3 Qui dicunt in Eucharistia dari mutationem substantialem, qua substantia unius totaliter aboletur, & alterius totaliter de novo fit, non tuentur veram transubstantiationem, sed successionem unius substantiae de novo productae, in locum alterius annihilatae.
4 Materia prima non est adeo nullius entitatis, quin habeat suos actus Metaphysicos, essentiae & existentiae.
5 Imo materia prima tantae activitatis est, ut quantitatem ex se emittat.
6 Materia nunquam est causa corruptionis.
7 Materiam coelestium & sublunarium nihil est quod efficaciter probet specie distingui.
8 Agit Arist. de causis in Physica, non per se: sed ut sciat Physicus, ad quod genus causae referat media suarum demonstrationum; doctrina enim causarum per se Metaphysica tota est.
9 Divisio quadrimembris causarum adaequata est, quicquid contendant nonnulli.
10 Natura semper agit propter finem▪ nec minus certo, quam si cognitione duceretur.
11 Necesse est naturalia subesse directioni naturae intelligentis, & illud Metaphysicorum verissimum esse, Omne opus naturae est opus Intelligentiae.
12 Definitiones motus quas habet Arist. omnes conveniunt motibus Coelestibus.
13 Mutationes spirituales non comprehenduntur in definitionibus motus.
14 Motus est via qua subiectum ad formam tendit: seu qua e potentia in actum accidentalem reducitur.
15 Motus nec est forma fluens, nec fluxus formae.
16 Quaemvis motus a termino ad quem specificetur, tamen ab eo realiter distinguitur.
17 Impossibile videtur ut corpus quod actu est, actu etiam movetur, non sit actu in loco.
18 Non itaque superficies corporis ambientis, sed intervallum erit locus.
19 Quamvis locus nihil sit reale, esse in loco est aliquid reale, & affectio corporis naturalis.
20 Sive Arist. mundum ab aeterno extitisse casu aut natura sua dixerit, ut probabilius est: sive ab aterno productum fuisse a causa prima, ex naturae suae necessitate operante, quod et imponit Proclus, utcunque tamen sibi & doctrinae suae contradicit.
21 Corpora coelestia praeter lucem demitiunt alias qualitates occultiores singulis proprias, quibus multa in inferioribus efficiuntur.
22 Nihilominus lux est qualitas praestantissima, quamvis genericam naturam corporis coelestis dicatur consequi, & qualitates occultiores specificam: nam & facultas videndi in equo praestantior est facultate hinniendi.
23 Motus secundus coeli non est causa generationis in inferioribus, sed tantum conditio sine qua non: quia nimirum per eum adducitur & abducitur [...].
24 Dilutum nimis est quod vulgo dicitur gravia & levia non moveri a se ipsis ut moventibus principalibus, sed a generante.
25 Projecta non ad [...] motus sui perveniunt exactè in ipso principio, sed tantum prope principium, tum propter resistentiam ipsius medii, tum propter profunditatem projecti, quod non statim recipit impressionem violentam.
26 Eadem numero accidentia, non minus quam cadam forma substantialis, saepe manent in genito quae fuere in corrupto.
27 Idem potest agere in se ipsum imo omnis causaper emanationem id facit.
28 In misto manent formae elementares irrefractae: qualitates tamen elementares franguntur & contemperantur: formae tamen elementares non amplius s [...] iuris sunt, sed nobiliori formae subjiciuntur quae earum materias ultime informat.
29 Intellectus patiens necessario agit qua [...]docunque obiectum percipitur.
30 Si detur intellectus aegens, credibile est eum esse causam primam cuius munus est causarum secundarum defectus supplere.
THESES SPHAERICAE.
QƲicunque circulus parallelos omnes aequaliter dividit, per polos mundi transit & contra.
2 Quicunque etiam parallelos omnes ita dividit, adangulos rectos sphaeral [...]s eosdem dividit.
3 Horizon obliquus omnes circulos maiores, nullum ex minoribus aequaliter dividit & haec est causa cur in sphaera obliqua dies non sit aequalis nocti.
4 Maior arcus circuli minoris polo elevato vicini supra horizontem est: minor autem paralleli oppositi.
5 Aequales semper sunt arcus unius circuli minoris supra horizontem & alterius circuli minoris paralleli aequaliter ab aequinoctiali distantis infra horizontem: quae causa est cur in parallelo aeque distante ab aequinoctiali in eodem horizonte, dies cum sol est in uno parallelo aequalis est nocti cum sol est in altero, & contra.
6 Ptolemaeus ostendit tum per epicyclum tum per excentricum Phaenomena solis satis defendi posse: idem ettam gravi oratione monet Lib. 3. Synt. Mag. cap. 2. ne quis ita rem ipsam in machina coelesti se habere existimet ficut Mathematics fingunt.
7 Audax nimis esset assertio si quis affirmet astronomorum hypotheses de excentricis rempe & epicyclis &c. veras esse, quae aliquando ne forsan verisimiles sunt.
8 Sufficit tamen ut eas supponant quasi veras, ut possint calculum inde sine errore instituere & phaenomena defendere.
9 Quid quod & ea quae ex philosophia naturali assumunt, inter eorum incertas suppositiones numeranda videanturt v: g: quod coeli infra primum mobile, duplici motu simul moveantur super diversos polos: inde enim sequetur coelos secundum partes saltem simul moveri ad diversos terminos locales, & diversas ubicationes simul acquirere, & proinde simul esse in diversis locis.
EDINBURGI, Excudebat JACOBUS BRYSONUS Anno Domini 1641.