[Page] FLETA SEU Commentarius Juris Anglicani sic nuncupa­tus, sub EDWARDO Rege primo seu circa annos abhinc CCCXL. ab Anonymo conscriptus, atque è Codice veteri, autore ipso aliqantulùm, recentiori, nunc primùm typis editus.

Accedit Tractatulus vetus de Agendi Excipiendique Formulis Gallicanus, FETASSAVOIR dictus.

Subjungitur etiam JOANNIS SELDENI ad FLETAM Dissertatio Historica.

[figure]

LONDINI, Typis M. F. Prostant apud Guilielmúm L [...]e, Mathaeum Walbancke, & Danielem Pakeman. M. DC. XLVII.

[figure]

FLETAE autoris PROOEMIUM.

REgiam potestatem non solum Armis contra rebell [...]s & gen­tes sibi regnoque insurgentes oportet esse decoratam, sed Legibus ad subditos populosque pacificos regendos decen­ter ornatam esse, ut utraque tempora Pacis scilicet & Belli, ita feliciter transigat, ut effrenatorum indomitorum­que dextra sortitudinis elidendo superbiam, & humilium mansuetorumque aequitatis virgâ moderando justitiam, tam in Hostibus rebellandis semper victoriosus existat, quam in Subditis tract indis aequalis jugiter appareat. Quam eleganter aut quam strenuè, quam callidè hostiumque obviando malitiis excellentissimus Rex noster Edwardus hostilitatis tempore armatam exercuerit miltiam, ne­mini venit in dubium cum jam in omnem terram exierit laus ejus, & in omnes sines terrae magnalia ejus, & intonuerunt longe lateque mirificè verba sua in terminis orbis terrae. Quis verò posset amplo famine praepotens ejus amplae pre­conia laudis exprimere, cujus ab tempore naturae cunabilis gest a conspicua memo­rabilibus sunt cōmendanda perpetuis, & cujus aetate crescente & tempore facta magnifica calamo sunt exaranda codicibus; sed celte potius sculpenda scilicibus ad memoriam futurorum. Quis unquam possit explicare sermonibus gratiarum uberes dotes ejus, qui statura decorus placet aspectibus, speciosus forma prae fi­liis hominum? Desideratur à gentibus, qui trahit effluentia largitatis ut ada­mas; qui sic apparet in oculis omnium gratiosus, ut favorem quasi possideat omnis carnis Porro linguae deficiunt, ora subcumbunt, labia tremefiunt, & facundia sub ticet Tulliana. Hic est enim de quo scriptum est, Ezek. 17. 3. aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis & varietate. Et hic est cujus emissa de pharetra nunquam rediit sagitta retrorsum, cujus gla­dius eductus ut perderet non est reversus inanis, dum sic incessanter dimicaret in hostes ut magnificus semper inbecillis l. in bellicis. actibus triumphator. Surgite igitur ô animosi & juvenes bellicosi, explicate vexilla, elangite tubis, & festum a­gite tanto regi, qui viriliter sumens ab adolescentia sua scutum & ad viriles annos usque perveniens indeficte l. indefessè aut indeflexè. pugnavit & strenuè pro jure suo. Si quis ergo addiscere praelia concupiscit, festinus regem hunc adeat qui docet manus inperi­tas ad praelium & humeros pulcre parat ad sarcinas ponderum bellicorum. Hic revera etiam est quem summi manus artificis formavit in hominē qui sub libra mansuetudinis & lenimento clementiae cuncta deliberans, ut pote pacis amicus, caritatis patronus, juris conditor, potentiae silius populum sibi subditum per­petua ratione gubernat pacis ligans foederibus universa, ut prava indirecta & aspera in vias sint planas, ima summis summaque imis arte quadam mira­bili coaequando; & cum magnum ita judicet sicut parvum, non est apud eum acceptio muneris vel personae. Quam justè, quam misericorditer, quam [Page] discretè erga subditos suos tempore pacis ipse pacis auctor & amator se habuit non ambigitur, cum tantae aequitatis sit suae celsitudinis curia, quod in ea nullus Judicum tam attritae frontis, tam temerariae sit praesumptionis quod à ju­stitiae tramite aliquatenus declinare aut veritatis excedere praesumat. Ibi e­nim non opprimitur l. opprimit. adversarii potentia, nec à limitibus judiciorum propellit quenquam amicorum favor vel gratia. Legibus namque regni & consuetudini­bus de ratione introductis & diu optentis, & quod laudabilius est, talium vi­rorum licet subditorum non dedignatur regi consilio, quos morum gravitate in peritia juris & regni consuetudinibus de ratione introductis peritissimos suae sapientiae & eloquentiae praerogativâ alios noverit praecellere, & ad causas, me­diante justitia, determinandas & lites diffiniendas & determinandas nunc se­veriùs nunc mitius agendo prout viderint expedire ipsis rerum argumentis comperit esse cum ratione promptissimos. Sub ejus namque temporibus, quae sibi Dominus in tempora feliciter longiora prolonget, foment a malitiae destruun­tur, virtutum germina hinc indè pullulant, in spicis grana fructiferunt & pa­cis orrealocupletantur, ita quod lanceae vertuntur in falces, gladii constantur in vomeres & quicquid esfrenis audet & immoderata praesumit ambitio suae potentis auctoritatis censura castigat. Leges autem Anglicanas licet non scrip­tas, leges appellari non est absurdum, cum hoc ipsum Lex sit, Quod Principi placet De essato hoc Juris Caesarei unde sumtum est, consulas Dissertationem subjunctam pag. 469. & seqq. Legis habet vigorem; eas scilicet quas super dubiis in consilio dissinien­dis Procerum quidem consilio & Principis auctoritate accordante vel antece­dente constat esse promulgatas. Si enim ob solum scripturae defectum Leges mi­nimè censerentur, majoris proculdubio auctoritatisrobur ipsis Legibus videretur accommodare Scriptura quam Decernentis aequitas aut ratio Statuentis. Leges autem & jura regni universaliter scripto conduci nostris omnino temporibus inpossibile quidem est tum propter scribentium ignorantiam, tum propter eo­rum multitudinem confusam. Verumtamen sunt quaedam generalia in curiis & frequentius usitata quae scripto commendare non mihi videtur praesumptuosum; & pro pluribus perutile est & ad juvandam memoriam admodum necessari­um. Horum itaque particulam quandam in scriptis redigere decrevi stilo vulgari verbisque curialibus utens ex industria ad eorum notitiam operan­dam eis qui in hujusmodi vulgaritate minus sunt excercitati. Non igitur debet hujusmodi labor cuiquam vel multo indocto videri superstuus cum mul­tis inpigris multisque indoctis (inter quos etiam & mihi sit necessarius) brevi volumine complicans l. complicet. justorum judicia; ut non sit necesse quaerenti librorum capitulorumque numerositatem evolvere, cum brevitas collecta quod quaerit offert sine labore. Tractatus autem iste qui Fleta merito poterit appellari quia in Fleta de jure Anglicorum fuit compositus, in Tres partes dividitur principales. Prima quidem de Carta libertatum Angliae & Statutis. Se­cunda de Personalibus, & Tertia de Realibus Actionibus ordinatur. Et cum Personales multiplices sint, est despiciend secundo de Criminalibus. Nec solum peritum desidero lectorem sed etiam libri correctorem: & utinam tot essent inventores quot sunt contradictores. Vt autem quod quaeritur facilius occur­rat, Titulos quibus singulorum Librorum Capitula distinguuntur in hunc mo­dum duxi praemittendos.

Liber Primus.
  • DE Personis. Cap. 1
  • de Libertate. 2
  • de Servitute. 3
  • de ingenuis. 4
  • de Differentia Puerorum. 5
  • de Patria Potestate. 6
  • quibus modis solvitur jus potestatis. 7
  • de Sokemannis. 8
  • de Tutelis. 9
  • de Magna Serjantia. 10
  • de Parva Serjantia. 11
  • de Vasto & Destructione. 12
  • de Maritagiis. 13
  • de Legitimis. 14
  • de partu Supposito. 15
  • de Actionibus Criminalibus. 16
  • de Justiciariis substituendis. 17
  • de Coronatoribus. 18
  • de Processu coram Justiciariis itine­rantibus. 19
  • de Capitulis Coronae & Itineris. 20
  • de Crimine laesae Majestatis. 21
  • de Crimine falsi. 22
  • de Homicidio. 23
  • de Pacis conservatione. 24
  • de officio Coronatoris. 25
  • de prisonis. 26
  • de fugitivis. 27
  • de Vtlagariis. 28
  • de Abjurationibus. 29
  • de Murdro. 30
  • de Appellis homicidii. 31
  • de defensione Appelli. 34
  • de Apello Foeminae. 35
  • de Insortuniis. 36
  • de Combustione Domorum. 37
  • de Furto. 38
  • de Robberia. 39
  • de Mahemis. 40
  • de Plagis & Plagatis. 41
  • de Prisonis. 42
  • de Libertatibus. 43
  • de Wrecko. 44
  • de Sturgione. 45
  • de Balaena. 46
  • de Weyvio, & expositione diversarum libertatum, ut Infongthef, & aliis similibus. 47
  • de fine Itineris. 48
Liber Secundus.
  • DE Personalibus actionibus civi­libus. Cap. 1
  • de Differentiis Curiarum. 2
  • de placitis Aulae Regis. 3
  • de officio Marescalli Forinseci. 4
  • de officio marescalli tempore Pacis. 5
  • de Privilegiis Camerarii. 6
  • de Feodo Camerarii. 7
  • de officio Clerici Mercati. 8
  • de Assisa panis & cervisiae. 9
  • de lucro Pistoris. 10
  • de Assisa Cervisiae. 11
  • de Pondere & Mensura. 12
  • de Cancellaria. 13
  • de hospitio Regis viz. Thesaurario. 14
  • de officio Marescalli Aulae. 15
  • de officio Hostiarii. 16
  • de officio emptoris. 17
  • de officio Clerici Coquinae. 18
  • de officio Clerici Panetr. & Butel. 19
  • de officio Clerici Mar. equorum. 20
  • de officio Servientis Summarii. 21
  • de officio Pincernae. 22
  • de officio Elemosinarii. 23
  • de officio Janitoris. 24
  • de curia Scaccarii, & ejus mini­stris. 25
  • de Thesaurario. 26
  • de Baron. Scaccarii. 27
  • de officio Camerariorum Scaccarii. 28
  • [Page] Officium Cancellarii. 29
  • de officio Mareschalli. 30
  • de Constabulario. 31
  • Constitutio Scaccarii de Ballivis. 32
  • Statutum de debitis Regis receptis & acquietatis. 33
  • de Justiciariis de Banco. 34
  • de diebus constitutis in Banco. 35
  • de Clericis. 36
  • de Narratoribus. 37
  • de Virgatoribus. 38
  • de Custodibus Hostiorum. 39
  • de Foresta Regis. 40
  • de Veteribus Capitulis Forestae. 41
  • de sententia super Statuta. 42
  • de Curia Regis in Comitatu. 43
  • de Captione Averiorum. 44
  • de termino in districtionibus consti­tuto. 45
  • Quod Ministri Regis nil capiant pro officio suo faciendo. 46
  • Si averia detineantur in eastro Re­gis. 47
  • Per quae àveria non debet quis di­stringi. 48
  • Exceptiones in captionis actione. 49
  • de Medio. 50
  • de nativis Regis recuperandis. 51
  • de Curia Regis in turnis Vicecomi­tum & alibi. 52
  • de Curia Baronium. 53
  • de Ordine excipiendi. 54
  • Curiae Regis in burgis & in civitati­bus. 55
  • de actione debiti. 56
  • de Testamentis. 57
  • de emptionibus & venditionibus. 58
  • de locato & conducto. 59
  • de obligatione oriente & quasi con­tractu. 60
  • de exceptionibus coram Senescallo & Marescallo. 61
  • de remediis in actione debiti. 62
  • Exceptiones in Debitis. 63
  • de debitoribus & Creditoribus. 64
  • de Districtionibus generalibus. 65
  • de remediis Districtionum pro sectis. 66
  • de Malitiis Vicecomitū obviandis. 67
  • Quae mobilia dici debent exitus. 68
  • de Excusationibus Vicecomitum. 69
  • de Compoto reddendo per breve. 70
  • Doctrina Servientium. 71
  • de officio communis Senescalli. 72
  • de officio Ballivi. 73
  • de Marescallo. 74
  • de Coquo. 75
  • de Praeposito. 76
  • de Cultoribus. 77
  • de Fugatoribus Carucarum. 78
  • de Pastoribus. 79
  • de custodia Porcorum. 80
  • de tempore Autumnali. 81
  • de exitibus grangiarum. 82
  • de officio Pistoris. 83
  • de Messore. 84
  • de Carectario. 85
  • de Vaccario. 86
  • de Caseatrice. 87
  • de Auditoribus Compotorum. 88
Liber Tertius.
  • DE rerum acquisitionibus. Cap. 1
  • de Accessionibus. 2
  • de Donationibus. 3
  • de Donatione facta pluribus. 4
  • Quibus dare inhibetur, statutum Re­ligiosorum. 5
  • Quae dari poterint, & quae non. 6
  • Quae sunt necessaria in donationi­bus. 7
  • de Donatione simplici. 8
  • de Donatione conditionali. 9
  • de Eschaetis & earum membris. 10
  • de Donationibus in Maritagiis. 11
  • de Reversionibus, & earum impedi­mentis. 12
  • [Page]h de Donationibus servis factis. 13
  • de distinctione chartarum, & diversi­tate servitiorum. 14
  • de Traditionibus, & Vsucaptioni­bus. 15
  • de homagiis, & eorum membris. 16
  • de Releviis. 17
  • de Heriettis. 18
Liber Quartus.
  • DE rerum Actionibus. Cap. 1
  • de Remedio Spoliationis. 2
  • Quibus non competit Assisa. 3
  • de vi simplici & armata. 4
  • de Brevi Novae Disseisinae. 5
  • de modo Videndi in tenementis. 6
  • de Intentione querentis. 7
  • de Exceptionibus contra Juratores. 8
  • de Veredicto Juratorum. 9
  • de Exceptionibus injustè propositis & aliis. 10
  • de Exceptionibus status. 11
  • de Exceptione ratione adjuncti. 12
  • de Exceptione ex persona pet. 13
  • de Exceptionibus judicialibus. 14
  • Cadit assisa. 15
  • Qualiter assisa vertitur in jura­tam. 16
  • Quae impediunt restitutionem. 17
  • de Pertinentiis. 18
  • de Communia Pasturae Statutum. 19
  • Qualiter dissolvitur Communia. 20
  • de Processu per visum. 21
  • de Exceptionibus generalibus pro ea­dem & specialibus. 22
  • de Admensur' Pasturae. 23
  • Quo jure. 24
  • de rationabili Estoverio. 25
  • de nocumentis servitutibus injurio­sis. 26
  • de nocumentis pertinentiarum. 27
  • de Exceptionibus. 28
  • de Redisseisinis. 29
  • de Intrusione. 30
  • de Firmis & rerum actionibus. 31
Liber Quintus.
  • DE Morte Antecessoris. Cap. 1
  • de Brevi Mixto. 2
  • de Summonitione. 3
  • de Warantiis. 4
  • de Exceptionibus. 5
  • de Impedimentis Assisae & de Cadit assisa. 6
  • de assisa de Consanguinitate. 7
  • de Exceptionibus. 8
  • de actione mixta. 9
  • Quod permittat de communia pastu­rae, & de exceptionibus super ea­dem. 10
  • de assisa ultimae Praesentationis. 11
  • de Juratoribus Assisae. 12
  • de Exceptionibus querentis. 13
  • de Exceptione Deforciantis. 14
  • Casus super eisdem. 15
  • Quare impedit. 16
  • de Statutis super eisdem. 17
  • de Exceptionibus. 18
  • de Incumbramentis. 19
  • de assisa de Vtrum. 20
  • de Exceptionibus. 21
  • de convictionibus, videl: Juramen­tis. 22
  • de Constitutione Dotis. 23
  • de assignatione Dotis. 24
  • de actione Dotis. 25
  • de Exceptione. 26
  • de Warantiis. 27
  • de Exceptionibus. 28
  • de Exceptionibus contra Dotem de as­sensu. 29
  • de Exceptione ex pluralitate mulie­rum. 30
  • de Exceptionibus tenentis vel Wa­ranti. 31
  • de Recto de Dote. 32
  • [Page] de Exceptionibus. 33
  • de admensuratione Dotis, 34
  • de Ingressu, 35
  • de Progressu. 36
  • de Exceptionibus, 37
  • de Consuetudinibus & Serviciis, 38
  • de Responsione super cisdem. 39
  • Ne Vexes. 40
  • de Rationabilibus Divisis. 41
Liber Sextus.
  • DE propinquitate Haeredum. Cap. 1
  • de gradibus successionis & pa­rentelae, & de linea Consanguini­tatis. 2
  • de Defectibus Curiarnm Domino­rum. 3
  • de Warantiis in Comiitatu. 4
  • de translatione loquelae ad Bancum. 5
  • de Summonitionibus. 6
  • de causis excusationum, 7
  • de Essoniis de ultra mare. 8
  • de Essoniis de malo veniendi. 9
  • de Essonio de malo letti. 10
  • de apparitione ad Castrum. 11
  • de Essonio participum. 12
  • de Essonio de malo Villae. 13
  • de districtionibus realibus pro Defal­tis. 14
  • de defaltis in actione Simplici. 15
  • de Narratione. 16
  • de Narratione Participum. 17
  • de Narratione Abbatum. 18
  • de Narratione versus plures. 19
  • de Erroribus narrationis. 20
  • de Visu. 21
  • de brevibus Visuum. 22
  • de Warantiis. 23
  • de brevibus judicialibus Warantiae. 24
  • de defaltis in Warantiis. 25
  • de Warantis Warantorum. 26
  • de Obligatis ad Warantiam. 27
  • de Warantia ratione homagii. 28
  • de Exceptionibus. 29
  • de Suspensionibus. 30
  • de Vocatis extra Regnum. 31
  • de Warantiis proprietariorum, 32
  • de side Cartarum. 33
  • de Probatione Cartarum. 34
  • de Warantia Cartae. 35
  • de Exceptionibus. 36
  • de Exceptione contra Jurisdictio­nem. 37
  • de Exceptionibus contra personam querentis in generali. 38
  • de Bastardiis. 39
  • de petente fatuo, surdo, leproso, & fu­rioso. 40
  • de exceptione Feloniae. 41
  • de habitu Religionis assumpto. 42
  • de Exceptione de minori aetate, 43
  • de Resummonitionibus. 44
  • de Exceptione expersona petentis. 45
  • de exceptione mutationis Status. 46
  • de exceptione Spoliationis. 47
  • de Exceptione ex omissione partici­pis. 48
  • de exceptione ex persona propria. 49
  • de exceptione ad actionem. 50
  • de Manerio & mansionibus. 51
  • de semiplena Jurisdictione. 52
  • de exceptione ratione taciturnitatis. 53
  • de Excusationibus. 54
  • de tempore praescripto. 55

FLETA.

De Personis. CAP. 1.

PLacitorum aliud personale, aliud reale, aliud mixtum; sed prinsquam ad realia occurramus, de jure personarum priùs in­tentemus; nam parùm est jus nosse, si personae, quarum causâ statutum est, ignorentur. § 2. Summa itaque divisio personarum haec est, quòd omnes homines aut liberi sunt aut servi, nec de ascriptitio habetur instantia, nam villenagium vel servitus ei qui liber est nihil aufert libertatis, nec liberum tenementum villano aliquid confert liber­tatis, quamvis de facto cum de jure non possit quandoque per exceptionem alicujus privilegii contra dominum suum petentem ipsum in nativum.

De Libertate. CAP. 2.

ESt autem libertas naturalis facultas ejus quod cuique facere libet, nisi quod de jure aut vi prohibetur: Alio modo dicitur libertas evacuatio servitutis, quia rectè contrario modo se habent.

De Servitute. CAP. 3.

ESt quidem servitus libertati contrarium. Ita constitutio quaedam de jure gentium, quâ quis domino alieno contra naturam subjicitur; & dicti sunt servi à servando, & non à servi [...]ndo: Solent enim principes hujusmodi captivos vendere & non occidere & ideo servare; dici etiam possunt mancipia, eoquòd abhostibus suis manucapiuntur. § 2. Servi autem aut nascuntur aut fiunt; Na­scuntur quidem ex nativo & nativa solutis vel copulatis, & ejus erit servus in cujus potestate nasci contigerit, dum tamen de soluta nativa, domini loci, quia sequitur conditionem matris, à quocunque fuerit genitus, libero vel nativo. Si autem copulati suerint, & genitus fuerit partus à libero, licet à nativâ, partus erit liber; & si de servo & libera in matrimonio, servus erit. § 3. Fi [...]nt autem homines servi de jure gentium captivitate: bella enim orta sunt, & captivitates sequente; Fiunt etiam de jure civili per confessionem in curia fisci factam, vel cum quis servus clericus vel monachus efficitur, & sic in statu libero; si ad faecularem vitam redierit, restituendus est domino ut servus suus, quia omnium servorum una est conditio substantialis. Quicunque enim servus est, ita est servus, sicut alius, nec plus nec minùs: § 4. In servorum enim conditione nulla differentia est; In liberis autem multae sunt diffe­rentiae, quia quidam sunt ingenui, & quidam libertini.

De ingenuis. CAP. 4.

INgenuus dici poterit, qui statim ut natus est, liber est, sive ex duobus inge­nuss sive ex duobus libertinis, tel altero libertino & altero ingenuo, sive [Page 2] nascatur ex nativà & libero copulatis, sive ex libero & servo solutis; & quo casu sufficit matrem esse liberam & solutam tempore conceptionis partus, vel tempore medio, licèt post conceptionem matrimonialiter contraxerint, quia non debet calamitas matris nocere ei qui in utero est. Et fiunt liberi, qui dicuntur libertini; servi, cum ex servitute justa manumissi sunt; & dicitur libertinus, quasi à servitute liberatus: manumissio autem est datio libertatis vel detectio, quia libertas quae est de jure naturali, per jus gentium auferri non poterit, licet per jus gentium fuerit obfuscata.

De Differentia Puerorum. CAP. 5.

NAti autem ex coitu dampnato, sicut in adulterio & hujusmodi, aliique ex coitu geniti dampnato, nec ii, qui contra formam humani gene­ris, converso more procreantur, ut si mulier monstrosum aut prodigiosum suerit enixa, inter liberos non computentur. § 2. Partus tamen cui natura ali­quantulum membra ampliavit vel diminuerit, non tamen superabundanter, ut si sex digitos, vel nisi quatuor habuerit, bene debet inter liberos connume­rari. § 3. Est etiam quaedam divisio hominum, quod alii masculi, alii foeminae, & alii hermaphroditae; hermaphrodita enim tam masculo quàm foeminae cō ­paratur, secundùm praevalescentiam sexus incalescentis. § 4. Hominum au­tem quorumcunque nulla est apud Deum acceptio, sed apud homines habetur differentia; eo quod quidam tantum in spiritualibus imperant, & quidam in temporalibus: In spiritualibus verò, utpote dominus Papa, sub quo sunt constituti Archiepiscopi & Praelati; et in temporalibus Imperator, sub quo sunt Principes & Reges, & sub Regibus Comites & Barones, Duces, Milites, Magnates, Vavasores, & alii Subditi, ut liberi & servi, qui omnes aetatem XII. annorum ad minus habentes, ferre tenentur Regi fidelitatis Sacramen­tum, alioquin non habebunt warrantum in terrâcejus remanere: Parem autem non debet Rex in Regno suo habere, quo minus praecepta sua tenean­tur, cum par in parem imperium non habeat; nec superiorem habere de­bet in regno, nisi Deum & legem: Et quia per legem factus est Rex, dignum est quod dominatio & potestas legi attribuatur, & per ipsum tueatur cui lex homorem tribuit & potestatem: Malè autem regit cum in eo dominetur voluntas legi dissona. § 5. Sequitur alia divisio hominum; nam quaedam per­sonae sui juris sunt: Rursus, earū quae alieno juri subjectae sunt, aliae in potestate parentum, aliae in potestate dominorū sunt. Videamus ita (que) de iis qui alieno juri subjecti sunt; nam si cognoverimus quae istae personae sunt, simul intellige­mus qui sui juris sunt. § 6. In potestate ita (que) dominorū sunt servi; quae quidem potestas de jure gentiū est, quae aliquando ad vitam & mortē se extendebat; sed hodiè coarctata est hujusmodi potestas per jus civile sic, qui enim servū su­um occiderit, non minùs puniri jubetur quam si alienū interfecerit: nec liceat hujusmodi dominis ultra modum debitum in servos suos saevire; concessum est enim his servis, ut si intolerabilis sit eorum injuria vel saevitia, quòd eo ipso habeant actiones standi in judicio contra dominos suos, hinc enim est quod eo ipso sunt hujusmodi domini suos servos amissuri, cum de injuriis suerint convicti.

De Patria Potestate. CAP. 6.

IN potestate patrum sunt silii & siliae qui ex justo matrimonio sunt procre­ati; Nepotes & neptes, pronepotes atque proneptes in avorum & proa­vorum potestate, deinceps & caeteri; qui tamen ex filia tuâ nascitur, in tua potestate non est, sed patris ejus; sed si uxor tua ex alio filium procreaverit, praesumendum est quod tuus est filius, eo quod nuptiae probant silium, donec contrarium inde probetur.

Quibus modis solvitur jus potestatis. CAP. 7.

HIi verò qui in potestate parentis sunt, mortuo eo, juris sui sunt, quamvis aliquando remaneant sub tutela dominorum, vel sub cura parentum vel amicorū. § 2. Mortuo autem avo & proavo, nepotes ejus non sunt sui juris, sed recidunt in patris potestate, si vivit; dum tamen de potestate patris per orgnitatem vel emancipationem non exierint. § 3. Et morte civili solvitur, ut, si pater vel alius antecessor, cujus haeres ipse fuerit, morti condempnetur, vel perpetuò exuletur; & si relegetur ad tempus, non minùs liberos retinet in sua potestate, quia cum remeabit, sua habebit. § 4. Itē dignitate, vel per episco­palem dignitatē. § 5. Item ernancipatione, ut si quis filiū suū foris famulaverit cum aliqua parte suae haereditatis; quod antiquitus fieri solet. § 6. Item manu­missione, ut si dominus servum suum manumiserit. § 7. Servi autem sub pote­state dominorum sunt, nec solvitur dominica potestas quamdiu manentes sunt in villenagio, sive terram tenuerint, sive non; vel quamvis non manen­tes inerint; Fugitivi esse incipiunt, nisi cheuagium annuum domino suo sol­verint in signum servitut is, sed finito regressu de cheuagio non soluto, recen­ter sequi debet, donec fuerint comprehensi & reducti, ne per negligentiam dominorum suorum liberum statum sibi valeant vendicare, sicuti prosequi faceret quivis suum pecus, nec magis ab uno quám ab alio, debet ab aliquo impediri; quem si propter resistentiam cujuscunque rehabere non possit, ad regium auxilium occurrere oportebit, ut sibi per breve suum adquirat. § 8. Ve­runtamen si fugitivum illum in feodum ipsum clamantis infra annum pri­mum & tertium contigerit, licitè poterit retineri: Secùs verò si post, nisi re­center & diligenter petatur & prosequatur, & quo enim pendente diligen­te prosecutione à tempore fugae, semper manet domino cum clamante, & licitè capi poterit & retineri, si in feodo domini inveniatur tam post annum completum quàm ante; nec currit tempus contra dominum, cum res per clameum appositum litigiosa efficiatur, ob quod eliditur exceptio privilegii annualis, & aliter non, & sic solvitur dominica potestas, eo quod talis fugitivus per negligentiam domini clameum debitum infra annum primum non ap­ponentis, fit sui juris, vel saltem si clameo talis privilegiatus per beneficium annuale.

De Sokemannis. CAP. 8.

ANtiqua maneria vel jura Coronae annexa Regi non licebit alienare, sed omnis Rex Coronae suae alienata revocare tenetur; nec obstabit obli­gatio [Page 4] warrantiae nisi per excambium vel aliter ad valentiam in dominico vel in servitio vel saltem ad commodum & honorem regiae dignitatis, sicuti Ba­roniae Episcoporum & hujusmodi fuerint concessa. §2. In hujusmodi verò ma­neriis erant olim liberi homines liberè tenentes, quorum quidam cum per potentiores a tenementis suis ejecti fuerant, eadem postmodum in villena­gium tenenda resumpserunt, & quia hujusmodi tenentes cultores Regis esse dignoscuntur, provisa fuit quies nè sectas facerent ad Comitatum vel Hun­dredum vel ad aliquas Inquisitiones, assisas vel Juratas, nisi in manerio tan­tùm, dum tamen pro terra, quorum congregationem tunc Sokam appella­runt. §3. Hinc est quod Sokemanni hodiè dicuntur esse, á socco etiam deri­vantur, quorum tenementa sunt villenagium domini privilegiatum, & ideo dicuntur glebae ascriptitii, eò quòd ab hujusmodi glebis amoveri non debent quamdiu solverint debitas pensiones, nec compelli poterunt ad hujusmodi tenementa tenenda contra suas voluntates, eò quod corpora sua sunt libera: nec obstabit longa servitutis possessio ad libertatem extinguendam, quam­vis ad merchaetum sanguinis sui compulsus fuerit quis pro ten̄ reddendo; nulla enim servitus ratione praescriptionis temporis potest liberum sangui­nem in servitutem reducere, non magis quàm liberum tenementum potest servum in libertatem. §4. Provisum est etiam quod hujusmodi tenentes inter se tantum unicum beneficium habeant recuperationis tenementorum per quoddam breve de recto clausum ballivo manerii dirigendum, quod plenum rectum teneat querenti secundum consuetudinem manerii, nisi querens ciro­graphum Cartam vel Conventionem domini vel alterius pro se praetendere poterit, per quod habeat quoquo modo liberum tenementum, & quo casu succurritur hujusmodi ejectis, per beneficium commune, non obstante an­tiquarum dominicarum exceptione: Sed cum hujusmodi per Regem vel suos expellantur ab hujusmodi tenemento, non habetur remedium nisi tantum supplicatio; secus verò si alius cui Rex manerium alienaverit. § 5. Item in eisdem maneriis sunt liberi tenentes, & feoda militaria, & serjantiae, & puri nativi, sicuti alibi in regno.

De Tutelis. CAP. 9.

PErsonarum quae sunt in potestate aliena, quaedam sunt in tutela domino­rum, quaedam in curatione parentum & amicorum, quaedam neutro juri tenentur, sicuti plenam aetatem habentes, & quaedam sub virgâ velut uxo­res. §2. Minoresquos oportet esse sub tutela & curâ aliorum, eò quod seipso: regere non nôrunt; quidam esse debent sub custodia dominorum cum ter­ris & tenementis quae sunt de feod' eorum, & quidam sub custodia pa­rentum & proximorum consanguiniorum; & illis dantur custodes de jure gentium ratione antiqui feoffamenti. Et quandoque dantur custodes de facto, ut ubi quis aliquem feoffaverit. § 3. Haeredum autem quidam sunt ple­nae aetatis, quidam verò minimè, sed aetatem viginti unius anni non habentes complere masculi & foeminae milites vel clerici de feodo militar' vel Ser­jantiae majoris. Haeredes acceptis homagiis suis in custodia dominorum re­manebunt, [Page 5] ut per ipsos tueantur quousque vicesimum secundum annum at­tigerint, nec prius super proprietate petent vel respondebunt suarum pos­sessionum, nisi ipsas fuerint adepti, quanvis ad finem in curia regis factum ad propriam injuriam, ad dotem, & ad perquisitum teneantur respondere; nec si de felonia fuerint appellati antequam plenam aetatem attigerint non re­spondebunt, quamvis sint attachiabiles; nec appellare poterunt priusquam habiles sint & potentes ad pugnandum, sed in jure possessorio agere pote­runt. §4. Ante aetatem verò viginti unius annorū robustos vel habiles ad arma suscipienda pro patria defensione non reputantur, & ideo undres dicuntur, & sub tutela dominorum interim remanebunt. § 5. Haeredes autem Sokeman­norum sub tutela parentum qui sibi proximi sunt jure sanguinis, ex parte quorum non descendit haeredi haereditas vel ejus pars, custodiantur. Nullus etiam plurium haeredum participum in socagio in alterius participis sui vel ejus juri tutela custodiatur, sed parentum: Si quis igitur custodiam terra­rum & maritagium filiarum emerit, & aliquam istarum duxerit in uxorem, statim oritur suspitio, & amittet custodiam corporis, & maritagium aliarum ipso jure propter suspicionem. § 6. Nec erit nisi unicus custos propinquus, vi­delicet parens legitimus vel bastardus, licet haereditas ex pluribus feodis fu­erit adepta, nec curandum est de prioritate vel posterioritate feoffamento­rum, cum hujusmodi domini nil exigere poterunt ex consuetudine commu­ni per mortem suorum pro relevio nisi redditum unius anni du­plicatum. In locis tamen in quibus consuetudo se habet in contrarium, ut in Episcopatu Winton̄ & alibi aliter observetur; ubi licitum quod hujusmo­di tenementa in custodiis dominorum sint, veluti de feodo militari. § 7. De feodo autem militari vel magnae Serjantiae, quae sibi aequipollent, quoad custodias petendas sic observetur, quod omnes participes in custodia domini Capitalis remanebunt.

De Magna Serjantia. CAP. 10.

MAgna autem Serjantia dici poterit cum quis ad eundum cum Rege in exercitu cum equo cooperto, vel hujusmodi ad patriae tuitionem fuerit feoffatus.

De Parva Serjantia. CAP. 11.

PArva verò, quorum servitium ad dim̄ marcam vel minus debeat appre­ciari; ut si quis saccum cum brochia, calcaria, cirotecas, vel hujusmodi minuta servitia facere teneatur. §2. Tenementorum quaedam tenentur deRe­ge, quaedam de aliis: Eorum quae tenentur de Rege, quaedam tenentur in Capite de Corona, quaedam verò de Rege per escaetam vel per perquisitum: Cum quis ergo tenuerit de Coronâ, & in homagio Regis obierit, & haere­dem infra aetatem reliquerit, haeres ipse omnia quae tenuit de quo pater vel alius Antecessor, cujus haeres ipse fuerit, seisitus obiit, quorumcunque fuerint feodorum, usque ad legitimam aetatem in custod̄ Regis remanebunt tan­tum; nec obstabit ei posterioritas vel prioritas feoffamenti; & cum fuerint [Page 6] tales haereditates per Regem concessae, tunc eas versus omnes dominos suos tenetur relevare; secus verò si de Rege tenuerint per feodi firam, socagium vel burgagium, vel de perquisito, vel escaeta; terrae autem alieni feodi, dum tamen in manu Regis exstiterint, ab omni prorsus obligatione sint absolutae. §3. Custodie autē & maritagia inter catalla & mobilia connumerari debent, & ideo legari poterunt in extremis. § 4. Cum quidem quis duos haeredes infra aetatem reliquerit, tunc ultimus quasi in custodia warranti sui, & per conse­quens ambo sub custodia capitalis domini, ut custodia de custodia, usque ad decem, salvo jure cujuslibet, remanebunt. § 5. Minor autem minorem custo­dire non debet, alios enim scire praesumitur malè regere, qui seipsum regere nescit: nec pertinebit maritagium ad ipsum qui suerit custos ejus de quo te­nere debuerit, nisi ten̄ illius minoris fuerit de feodo ipsius custodis: Si autem de alterius feodo, ille habebit maritagium haeredis ejus qui feoffatus suerit per tenentem suum, & custodiam tenementi, quae quidem tenens suus ha­biturus esset, si esset plenae aetatis, licet maritagium tenentis sui pertineret ad alium dominum suum capitalem ratione veterioris feoffamenti. § 6. Haeres autem Sokemanni cum quindecim fuerit annorum, masculus vel foemina, sub tutela deinceps non debet remanere. § 7. Et haeres Burgensis quam citius di­scretionem habeat denarios numerandi, pannos ulnandi, & hujusmodi, iple­nam aetatem dicitur obtinere, & tunc primo finitur tutela. § 8. Plenam itaque habeant interim hujusmodi domini custodiam suorum feodorum, de quibus sui tenentes obierunt seisiti, quamvisad terminum certum fuere dimissicum omnibus fructibus in eisdem inventis, nec ante aetatem hujusmodi minorum poterunt firmarii ejecti aliquid inde vendicare; custodia enim non adimit terminum sed differt. § 9. Habeant etiam Ecclesias interim vacantes in suis feodis conferendi potestatem, tempúsque hujusmodi custodiae dandi vel le­gandi, maritagium haeredum vendendi, & omnia ad commodum haeredum fa­ciendi, sicut de propriis essent disposituri. §10. Solent enim tutores terras idi­otarū & stultorū cum corporibus eorū custodire suo perpetuo, ꝙ licitū fuit & permissū, eo ꝙ se ipsos regere non noverunt; nam semper judicabantur infra aetatē, vel quasi; verū, quia plures per hujusmodi custodiā exhaeredationē com­patiebantur, provisum fuit & communiter concessum, quod Rex corporum & haereditatum hujusmodi idiotarum & stultorum sub perpetuis custodiam ob­tineret, dum tamen à nativitate fuerint idiotae & stulti; secus autem si tar­dè à quocunque domino tenuerunt & ipsos maritaret, & ex omni exhaereda­tione salvaret, hoc tamen adjecto, quod dominis feodorum, & aliis quorum interfuerit, ut in servitiis, redditibus, & custodiis, usque ad legitimam aeta­tem secundùm conditionem feodorum, releviis & hujusmodi, nihil juris de­periret. §11. Et apud Marleber. de iis qui primogenitos haeredes infra aetatem feoffaverint, per quod domini amittant custodias, de iis etiam qui tradunt terras ad firmam ad auferendum dominis feodorum custodias, & singunt falsa feoffamenta, exprimentes etiam testamentis suis, quod satisfactum est eisdem de servitiis usque ad terminum aetatis minorum, & post terminum feoffati tenentur reddere ultra valorem terrarum, provisum fuit quod occa­sione [Page 7] hujusmodi feoffamentorum non amittant hujusmodi domini custo­dias suas. § 12. Nec liceat hujusmodi dominis taliter feoffatos ejicere; sed per breve de custodia erit eorum recuperare, si convincatur quod malâ fide & in fraude dominorum hujusmodi fecerint feoffamenta, sed nihilominus salva erit actio feoffatis ad terminum vel ad feodum recuperandum contra haere­des cum ad aetatem pervenerint. §13. Et si domini hujusmodi feoffatores ma­litiosè implacitaverint singentes casum islum, ubi bona fide facta fuerint fe­offamenta, tunc adjudicentur feoffatis dampna & misae suae quas fecerint oc­casione hujusmodi placiti. § 14. Statuitur etiā quod haeres cum ad aetatem per­venerit, recuperet haereditatem suam, si inde per dominum deforcietur, per breve de morte Antecessor̄, simul cum damnis: Et si haeres in morte Ante­cessor̄ plenae sit aetatis, & pro haerede cognitus, & in haereditate inventus, do­minus eum non ejiciat; quod si faciat, habeat suum recuperare per breve no­vae disseisinae, & si extra haereditatem eum teneat, recuperabit per breve mor­tis Antecessor̄ vel consanguinitatis. § 15. Item non liceat haeredi intrudere se in haereditatem suam, si per servitium militare vel magnae Serjautiae tenuerit, quousque eam custos sibi reddiderit.

De Vasto & Destructione. CAP. 12

TUtores verò domos, parcos, vivaria, stagna, molendina, aliáque pertinen­tia sustentent, ne per negligentiam corruant vel depereant, per quam va­stum valeat adjudicari, & terr̄ de Carucis instauratas tempore debito, sal­tem prout eas receperint, haeredibus quietè, sine relevio vel sine fine gratis li­berare tenentur; dum tamen de maritagio fuerint unanimes & concordes. § 2. Et eodem modo de Archiepiscopatibus, Episcopatibus, Abatiis, Priorati­bus, Ecclesiasticis dignitatib ꝯvacantibꝰ quae adRegem pertinent observetur, excepto quod vendi non possunt neque legari. § 3. De aliis autem patronibus concessum est, quod habeant eotum custodias cum vacaverint. § 4. Et apud Westm̄ fuit provisum, quod custos qui alienat terras haeredis, habeatur pro dis­seisitore; & si sit capitalis dominus suus qui hoc faciat, amittat custodiam totâ vitâ suâ, tam de terra alienata quàm de residuo; & si fuerit alius custos quam Capitalis dominus feodi illius, amittat custodiam rei recuperatae, & habeantur pro disseisitoribus tam custos quam emptor; & cum terra fuerit recuperata, tradatur propinquiori amico cui haereditas descendere non de­beat, qui respondeat puero inde de exitibus cum ad aetatem suam pervenerit: & si haeres impeditus fuerit ad sequendum, sequatur unus de propinquioribus amicis suis, & admittantur. §5. Item cum contineatur in magna charta, quod custos qui fecerit vastum de custodia, ipso jure custodiam illam amittat in incrementum, tamen provisum fuit apud Glouc' quod in casu supradicto red­dantur damna hujusmodi haered, si ita sit quod custodia amissa non sufficiat ad damna ante aetatem haeredis. § 6. Item provisum fuit apud Westm̄ secun­dò, quòd in vasto facto per custodes tenentes ad terminum vitae vel anno­rum, omissa prohibitione, summoneatur reus, & si venerit, respondeat de va­sto facto quorumcunque tempore. §7. Et si non venerit postmagnam distri­tionem [Page 8] mandetur Vicecomiti, quod in propria persona sua, assumptis se­cum duodecim, accedat ad locum vastatum, & inquirat de vasto facto, & retornet Inquisitionem per quam procedatur ad judicium. Et si custodia quam quis tenet ut custodiam de custodia petatur de aliquo, deforcians non amittat per defaltam post proclamationem, sed currat lex communis sicut priùs modo consueto. § 8. Item inhibitum est quod parentes habentes cu­stodiam socagii, non faciant vastum de haereditate minorum hujusmodi, sed respondeant haeredibus de exitibus eum ad aetatem pervenerint, nec quod dent vel vendant maritagia nisi ad commodum haeredum. § 9. Et qualiter­cunque quis tenuerit in custodia vel ad terminum annorum, vel vitae, vel per feodum talliatum secundum intellectum hujusmodi dictionis donec va­stum facere sibi caveat, exilium, destructionem, vel venditionem; quod si faciat, poenam statuti non evadet. § 10. Sed refert an quis vastum fecerit in proprio vel alieno; est enim proprium & magis proprium, alienum & ma­gis alienum: Proprium, ut si quis tenet ad vitam tantum, nihil habens in proprietate, & uti possit quoad rationabile estoverium: utitur quodammodo in eodem tanquam in proprio, nec facit vastum nisi mensuram excedat; quod si fecerit, extunc utitur quasi in alieno, & facit vastum & injuriam, & reddet dampnum in triplo. Magis proprium, ut cum quis in fundo suo jus possessionis habuerit & proprietatis, in quo etsi vastum fecerit & sibi ipsi damnum, nulli tamen facit injuriam, nisi servitus fundo constituatur in do­natione nè possit. § 11. Alienum verò, ut custos qui neutrum jus sibi vendi­care poterit, sed nudum dominum tantum cum simplici possessione tene­mentorum, in quo si vastum fecerit, & inde convincatur, amittet custodiam, restituet dampna querenti, & in misericordia regis remanebit. § 12. Magis alienum est, ubi quis cum horum nihil habuerit vastum fecerit in alieno, & quo casu facit robberiam, disseisinam vel transgressionem. § 13. Et unde apud Glocest' fuit constitutum, quod proprietario concedatur breve de vasto in easu quo quis tenens quoquo modo ad terminum vitae vastum fecerit exili­um, vel destructionem. § 14. Et si quis de hujusmodi convictus suerit, rem perdat vastatam quam petens per judicium in dominico recuperabit, et reus satisfaciat querenti in triplo per taxationem patriae et Justic' et nihilo­minus graviter in misericordia Regis remanebit. § 15. Ad parem tamen poe­nam non tenentur custodes, nec tenentes in dotem, et tenentes aliter ad ter­minum vitae vastum facientes; nam si proprietarius cui ten' post decessum tenentis reverti debet per formam donationis tenenti factam, se in tene­ment' illud recenter intrudat, cum idem tenens plus secerit alii quam de jure poterit, cautèaget dum tamen donatarius per privilegium temporis et seisinae sufficientis non valeat in assisa subveniri; alioquin decessum donatoris oporte­bit expectare, et tunc per breve sibi perquirat de ingressu. § 16. Et apud Mer­ton fuit inhibitum ne firmarii facerent vastum tempore firmarum suarum in firmis suis, de quo tamen si quis convictus fuerit, teneat eum poena gravis misericordiae et dampnorum restitutionis. § 17. Et cum procedat placitum inter partes de custodia terrae vel haered' utriusque per commune breve, [Page 9] quod sic incipit. § 18. Praecipe A. quod justè reddat B. si mors alteri parti praeveniat ante judicium, procedat placitum per resum' inter haeredes et executores ut infra, & ad magnam districtionem perveniatur, detur ter­minus infra quem tres comitatus teneantur ad minus, in quorum quoliber Com̄ fiat publica proclamatio, quod deforcians veniat ad Bancum ad dien in brevi contentum querenti responsurus: Ad quem diem si non venerit & proclamationes testificentur, procedat judicium pro querente salvo jure defendentis cum inde postmodum loqui voluerit. § 19. Eodem modofiat in brevi de transgressione, cum quis queritur se ejectum esse de hujusmodi custodiis. § 20. Vastum autem & destructio ferè aequi pollent & converti­biliter se habent in domibus, boscis & gardinis; sed exilium dici poterit cum servo manumittantur, & à tenementis injuriosè ejiciantur; fortuna autem ignis vel hujusmodi eventus inopinati omnes tenentes excusat. § 21. Et cum duo vel plures turbariam teneant, boscum, piscarium vel alia huiusmodi absque hoc quòd aliquis sciat suum separale, ac si aliquis eorum faciat vastum contra voluntatem alterius, provisum est quod querens actionem moveat per breve de vasto, & defendens cum ad judiciam venerit habeat electionem capiendi partem suam in certo loco per visum sacr' & assignationem vi­cinorum ad hoc electorum & juratorum, vel quod concedat quòd non ca­piat de caetero in hujusmodi turbaria vel aliis, nisi secundùm quod parti­cipes sui capere voluerint; & si partem sibi in loco expresso elegerit, assigne­tur ei in sua parte locus quem vastaverit, secundum quod fuit prius quam vastabatur. Et nè maleficia remaneant impunita, procedatur ad poenam secundum quantitatem excessus & vasti transgressoris ex virtute mandati regis, prout in alio casu fuerit faciendum quantum ad poenam, misericordiae & dampnorum restitutionem. § 22. Cum mors autem praevenerit ante judicium, conceditur quod actio executoribus integra reservetur.

De Maritagiis. CAP. 13.

CUm masculus haeres vel foemina haereditati Antecessoriae successerit, non solum per haereditatem custodiae dominus feodi vel parens, verumetiam ad ipsorum alterum maritag 'haered' & custodia corporis pertinebit nutri­mento, ipsúmque maritare poterit quando voluerit, & ubi, dum tamen non disparagetur, quod si fecerit, fraudem facit huic constitutioni. § 2. De do­minis autem capitalibus custodibus si illos maritaverint quos habent in cu­stodia villanis vel aliis, sicut burgensibus & ubi disparagentur, si talis haeres infra aetatem quatuordecim annorum vel talis aetatis exstiterit quod non possit consentire, tunc si parentes conquerantur, quòd dominus ille amittat custodiam usque ad aetatem haereis, et omne commodum quod inde per­ceptum fuerit convertatur in commodum ipsius qui infra aetatem fuerit, se­cundum dispositionem & provisionem parentum contra dedecus ei factum. § 3. Si autem fuerit quatuordecim annorum & ultra quod consentire pote­rit, & tali maritagio consenserit, nulla poena subsequatur. § 4. Si autem in vita parentum fuerint legitimo matrimonio copulati; custodes pro ma­ritagiis nil exigere poterunt satisfactionis, alioquin, liceat ipsis ea vendere, [Page 10] maritare vel legare quoties sub tutela devenerint, et quotiescunque infra aetatem poterunt maritari: Qui si ab initio majores exstiterint, absque li­centia proculdubio dominorum, semetipsos maritandi liberam habent fa­cultatem. § 5. Fiscus autem de quolibet haerede quocunque modo de ipso tenente et in custodia sua existente maritagium habebit, nec sibi praejudicat quantitas tenementi de feodo alieno, vel prioritas feoffamenti; secus autem si in morte sui antecessor legitimam attigerit aetatem, et quo casu sui juris efficitur, nec in ejus maritagio poterit extunc jus aliquod vendicare, quod in haerede femella aliter observetur. § 6. Nunquam enim impunè nubere poterit femella maritanda, virgo vel vidua, sine regio assensu, dum tamen de rege tenere debeat. § 7. Cum autem plures capitales domini in maritagio unius haeredis jus maritandi vendicaverint, omnes maritagium habere non poterunt, licet talis tenuerit de quolibet per servitium militare, quia unius jus alii praefertur, & magis jus habet in maritagio scilicet primus feoffator dominus capitalis de quo antecessor haeredis habuit suum primum feoffa­mentum, & cui prae omnibus aliis fecit ligeantiam; sed custodia terrarum aliis diversis remanebit quae sunt de feodis illorum cum servitiis. § 8. Nec compelli debent ad hoc ut inviti contrahant, libera enim & non coacta de­bent esse conjugia; sed si nubere noluerint per consilium dominorum, succurritur dominis secundùm tenorem hujusmodi provisionis de Merton. § 9. De haeredibus autem infra aetatem existentibus, contra voluntatem do­minorum se maritantibus, vel alio modo rebellis, dominis suis competen­tia maritagia sibi offerentibus; provisum est, quòd hujusmodi dominis propterea jus non depereat; nam si in locis sibi oblatis quibus non dispara­gentur maritari recusaverint, extunc hujusmodi dominis haereditates ta­lium usque plenam aetatem attigerint, retinere licebit, insuper & ulterius, donec de duplici valore maritagii fuerit sibi satisfactum, licet postmodum maritari gratuitum praebuerint consensum. § 10. De femellis quatuor­decim annos habentibus quibus domini sui maritagium competens medio tempore non obtulerint, taliter provisum est, quod negligentia domino­rum hujusmodi talibus haeredibus non sit dampnosa, sed retenta haereditate per duos annos post quatuordecim, eam haeredibus sine contradictione red­dere non contradicant; quod si infra aetatem competenter & palam con­tulerint, ipsaeque maritari non consentierint, tunc usque ad aetatem mascu­linam haereditatem talium impunè poterunt retinere, ulteriúsque per duos annos pro sine maritagii, in odium contradictionis & inobedientiae. § 11. Cum autem diversae sint haereditates ex parte patris & matris descen­dentes, quae conjungi debent in persona unius haeredis vel plurium ex di­versis feodis, & plures domini petant maritagium, eius erit, qui primum homagium susceperit Antecessorum, cum maritagium divisionem non recipiat: & cum non constiterit quis parentum praemortuus fuerit, tunc omisso respectu ad prioritatem deliberationis, recurrendum erit ad an­tiquius feoffamentum antecessor̄; semper tamen erit feodum militare praeferendum aliis feodis penitus exclusis, quamvis infinita fuerint feoffa­menta; & ad hoc facit hoc Statutum; Cum in causa ubi alicui minori [Page 11] descendat haereditas ex parte patris, qui tenuit de uno Domino, & ex parte matris quae tenuit de alio domino, dubitatio extitit, hucusque de maritagio hujus minoris ad quem de duobus pertineat, concordatum est quod ille dominus de caetero habeat maritagium de quo antecessor minoris prius fuerit feoffatus, nullo respectu habito ad sexum, nec ad quantitatem tenementi, sed solummodo de antiquis feoffamentis. § 12. In casu verò ubi paritas juris per inquisitionem convincitur, & nulla feoffamenti priori­tas, ut si ambo à conquestu vel hujusmodi, pro possessore corporis haeredis judicabitur in petitione maritagii; paritas autem juris non aufert seisinam à tenente propter commodum possidendi & praemium possessionis. Et eo­dem modo cum petens intentionem suam manifestè probaverit, quoties enim dubitabitur an quid sit, parum est ac si non esset illud. § 13. Si autem haereditas patris tenentis de uno domino haeredi minorum descenderit eius­dem domini vel antiquioris feoffatoris, plurium erit ius maritagii. Sed esto quod data fuerit sibi uxor per dominum suum ratione primae deliberationis suae haereditatis paternae, ac haereditas postmodo sibi descenderit matern [...] de alterius domini feodo vel plurium, & iterum in sua minore aetate fuerit maritanda, tunc conjunctis haereditatibus in personam unam, ille dominus praeferendus est qui primum feoffatorem contigerit inveniri, non obstante prioris maritagii seinna. § 14. Si parentes verò filium postnatum de utris­que suis haereditatibus successivè feoffaverint per cirographa sinium vel aliter tenendi de ipsis feoffatoribus & haeredibus suis, maritagium talis mi­noris ad ipsos pertinebit, qui si haeres efficiatur per mortem antenati, tunc praefertur ille de cuius feodo talis prius fuerit feoffatus, & exclusa vetustate tenebit novitas, secus enim esset si non successivè, sed semel de custodia fu­isset feoffatus. § 15. Et quod dicitur in constitutione de feoffamentis & contractibus in praejudicium dominorum factis ut sic sibi tollentur custodiae in maritagiis, consimiliter observetur id idem, fraus enim & dolus nemini debent patrocinari. § 16. Participum haeredum infra aetatem existentium omnium habebit dominus maritagium sicuti custodiam, quotiens infra aeta­tem suerint maritandae: Rex autem quotienscunque tam infra aetatem quam extra: quod secus est de masculo, nec poterunt huiusmodi haeredes vel viduae, quarum viri vel ipsae de fisco tenuerint immediatè, sine Regis li­centia se nubere, quin graviter delinquant, nè fortè capitalibus inimicis Regis maritentur. § 17. Cum pater de feodo tenens militari maritagium filii & haeredes sui vendiderit, posteaque obierit pater in cuius vita non fuerit filius maritatus; statim mortuo venditore ad dominum feodi militaris per­tinebit maritagium propter non usum emptoris, nec erit haeredi venditoris obligatio warrantiae dampnosa; sed quum quis dominus cui maritagium inre non competit, haeredem occupaverit, & eius maritagium vendiderit in petitione plus iuris habentis, verandus erit venditor vel eius haeres ad war­rantum. Et quod de uno emptore dicitur, id de pluribus de manu in ma­num vendentibus intelligatur. § 18. Et si huiusmodi haeredes abducti fue­rint, vel malitiosē per parentes vel extraneos detenti, quo minus iustitia pereat dominis vel differatur, tunc succurritur querentibus per hoc Statutum. [Page 12] § 19. De pueris masculis sive femellis quorum maritagium ad alium perti­neat (raptis & abductis) si ille qui rapuit non habens jus in maritagio, quamvis postea puerum restituat non maritatum, vel de maritagio satis­fecerit, puniatur tamen pro transgressione per prisonam duorum annorum. Et si puerum non restituerit, sed fortè ipsū maritaverit, & inde satisfacere non poterit, abjuret regnum vel perpetuam habeat prisonam, & ad hoc habeat querens breve, & fiat secta versus partem de qua queritur, quousque per di­strictionem venerit, si habeat per quod distringi possit per contumaciam, do­nec exigatur & ut lagetur, nisi se promitterit legitimè justiciari. § 20. Et si haeres antequam inveniri poterit, vel restituatur querenti, obierit, nihil­ominus procedat placitum inter eos quousque terminetur cui restitui debet si superstes fuisset: Nec excusabitur ille qui injustè rapuerit haeredem de poena supradicta per mortem haeredis, cujus extitit malae fidei possessor dum vixit. Et si querens obierit ante placitum terminatum, si jus ei com­petebat ratione proprii feodi sui, resummoniatur loquela ad fectam haere­dis querentis, & placitum ordine debito procedat: Si verò per alium titu­lum competat ei jus sicut per titulum donationis vel venditionis, aut alium hujusmodi, tunc resummoniatur loquela ad sectam, executor' tam que­rentis quam tenentis, & procedat placitum sicut dictum est. § 21. Eodem modo si pars moriatur defendens antequam placitum terminetur vel resti­tuatur haeres, placitum procedat per resummonitionem inter querentem vel ejus haeredem seu executor' & defendentem, vel ejus executores, vel ejus haeredem, si sui executores non sufficiant ad satisfactionem valoris ma­ritagii, non tamen quoad poenam prisonae, cum poena suos teneat auctores, & non ejus haeredes vel executores.

De Legitimis. CAP. 14.

LEgitimus silius & haeres est, quem nuptiae demonstrant legitimum, sicut est ille qui natus est ex legitimo matrimonio, vel ille qui infacie Ec­clesiae legitimus reputatur, quamvis matrimonium non fuerit, vel cum vir & uxor vel eorum alter se crediderint legitimè fuisse copulatos, cum sint fortè consanguinitate vel assinitate conjuncti, vel alio modo, quod matrimonium stare non possit; quia cum mulier alicui cognato instat bona fide credens eum esse solutum cum non sit, & ex eo filios suscipiat, tales legitimi judi­cantur, & haeredes, sive post matrimonium contractum progeniti sint & na­ti, sive ante matrimonium geniti, & in matrimonio nati, sive in matrimonio geniti & post matrimonium nati, quamvis solutum sit postea matrimonium, & hoc si inter parentes trahantur publicè sponsalia, dum tamen si divortium in vita parentum celebretur. Et si inter tales clandestina fuerint conjugia ab initio contracta contra interdictum Ecclesiae in gradu prohibito igno­rantur, soboles de tali conjunctione suscepta prorsus illegitima est censenda, de parentum ignorantia nullum habitura subsidium, cum illi taliter contra­hendo elandestina conjugia non expertes scientiae, vel saltem affectatores ignorantiae videantur: Pari modo proles illegitima est censenda si ambo pa­rentes impedimentum scientes, legitimum etiam praeter omne interdictum in facie Ecclesiae facere praesumpserunt, quod quidem non esset, si in facie [Page 13] Ecclesiae hoc faceret uter que ignoranter vel eorum alter, sed in omni casu, ubi clandestina sunt conjugia, non excusabit ignorantia, nec etiam si publi­cè contracta, si hoc praesumptivè contra interdicta Ecclesiae. Et ad hoc fa­cit decretale, cujus verba sunt haec: Cum inter A. veterem & B. mu­lierem divortii sententia Canonicè prolata sit, filii eorum non debent exin­de sustinere jacturam, eum parentes eorum publicè & sine contradictione Ecclesiae inter se contraxisse noscantur: Ideo sanximus ut filii eorum quos ante divortium habuerint, & qui concepti fuerint ante latam sententiam, non minus habeantur legitimi, & quòd in bona paterna haereditario jure suc­cedant, & de parentum facultate nutriantur.

De partu Supposito. CAP. 15.

SUnt enim nonnulli haeredes exhaeredationes compatientes per partus fraudulenter suppositos per mulieres, praecipuè viventibus vitis suis vel mor­tuis praegnantes se singentes, quae etsi sint, non tamen esse poterit verisimile quòd à viris suis possent concepisse. Ad querelam igitur veri haeredis se­quitur hujusmodi remedium. § 2. Dominus verò Rex praecipiet vicecom̄ loci, quod omni dilatione & occasione postpositis venire fac' coram ipso & coram custodibus placitorum Coronae suae in pleno com̄ suo, vel coram alio ad hoc constituto uxore de qua sit querela, & quae se facit praegnantem, & coram praedictis custodibus faciat eam videri per legales & discretas mu [...]ieres, per quas veritas inde melius sciri poterit, & diligenter tractari fa­ciet eam, per verba & pet ventrem à dictis mulieribus modis omnibus, qui­bus inde melius poterunt certiorari, utrum praegnans fit necne: Et si prae­dicti custodes & mulieres videant quòd praegnans sit illis inde dubitaverint, quòd vicecom̄ tunc illam poni fac' in castro tali, & ita, quod nulla do­micella quae praegnans fit, vel alia, de qua suspitio possit haberi alicujus falsi­tatis faciendae sit cum ea, & in castro illo moram faciat quousque de partu suo constare possit, & quod provideat quod in castro illo ita discretè custo­diatur, nè in custodia illa de partu suo possit aliqua falsitas evenire. § 3. Prae­cipiat etiam constabulario castri, quod recipiat talem mulierem quae se facit praegnantem cum ad ipsum pervenerit, & quod permittat quod ad custus proprios faciat moram in eodem. Et si duae mulieres vel tres de progenie querentes de ea semel in die singulis diebus si visum facere voluerint, hoc non impediat, & hoc remedium providetur, cum in vita viri sui praegnantem se fecerit falsò: Si quis naturales filios habuerit de aliqua, posteáque cum ea contraxerit, silii jam nati per matrimonium consequens legitimantur, & ad omnes actus legitimos idonei reputantur, non tamen legitimi sunt ad ea quae pertinent ad regnum, nec parentibus succedere poterunt ut haeredes, propter consuetudinem regni quae se habet in contrarium, sed ad ea quae per­tinent ad sacerdotium. § 4. Item legitimantur quandoque per adeptionem de consensu & voluntate parentum, ut si uxor puerum de aliquo conceperit viro suo hoc ignorante, si vir ipsum in domo sua susceperit, nutrierit & ad­vocaverit ut filium suum, putagium uxoris tali non praejudicabit, sed ejus erit si posset ipsum genuisse, eò quod nascitur ex uxore: Secus erit si ipsum [Page 14] amoverit ut extraneum vel suppositum, vel si manifestum sit quod propter distantiam locorum & moram longam vel infirmitatem vel coeundi im­potentiam cum uxore non concubuit, quanquam talem advocare vellet ut filium suum; cum ergo talis natus suerit vel suppositus, statim faciet eum quivis discretus à domo & omni nutritura sua amoveri, quatenus per nutri­turam debeat verus haeres exhaeredari; ipso namque semel advocato, iterum ipsum deadvocare non poterit. Et si vir & uxor aliquem suppositum vel ab alio genitum ut filium legitimum nutrierint, ad querelam veri haeredis praecipiet Rex Vicecomiti quod habeat coram &c. corpora A. & B. uxoris ejus vel corpus eorum alterius ad respondendum C. filio vel nepoti vel al­teri, qui se gerit pro haerede insius A. quare nutriri faciunt D. sicut silium & haeredem ipsius A. ad exhaeredationem ipsius C. qui nec est filius nec haeres ipsius A. nec esse potest ut querens dicit. Ad quem diem si venerint, & nu­tritum & legitimum filium eorum advocaverint, si potentes videantur esse parentes ad prolem suscitandam pro haerede judicabitur, nisi quaerens docere possit contrarium. § 5. Sed si partus moriatur lite pendente, ac ejus loco substituatur alius puer extraneus, tunc quaerente vero haerede praecipiet Rex Vicecomiti sic: Ostensum est nobis ex parte A. fratris B. qui se facit haere­dem ipsius B. si C. uxor D. & filia ipsius D. fine haerede de corpore suo decesse­rit, quod cum placitum sit in Curia, nostra & inter ipsum D. & praedictam C. uxorem ejus ex una parte, & eundem A. ex altera, ac ipsi D. & C. fecerint Attornatos, & ad clamorem ipsius A. & multarum gentium habita aliqua suspitione quod eadem C. mortua sit, & dictum sit multotiens Attornatis ipsius C. quod ad suspitionem talem tollendam ipsam produxerint, propter quod major jam suborta est suspitio quàm solebat quod mortua sit, & mors ejus concelata ad exhaeredationem ipsius A. Et ideò nè falsitas veritati prae­feratur, tibi praecipimus quod assumptis tecum quatuor militibus de Co­mitatu tuo quos ad hoc legales videris, in propria persona tua simul cum praedicto A. & aliis quos idem A. de familia sua secum adducet videri facias si adhuc superstes sit & in vita, & si viva sit tunc in quo statu eam inveneris, & secundum quod inde inveneris certos reddas nos vel Justiciarios nostros fali­bus die & loco evidenter, distinctè & apertè per literas tuas & sub Sigillis quatuor militum praedictorum. § 6. Cum autem convincatur quòd mulier praegnans non fuerit, vel si fuerit, non tamen de viro suo mortuo, tunc fiat vero haeredi seisina suae haereditatis per tale breve: Rex tali Domino capitali salutem. Sciatis quòd A. quae fuit uxor B. dedit nobis & concilio nostro intelligi quod praegnans erat de praedicto B. viro suo, & quoniam hoc dicebat ad exhaeredationem C. fratris & haeredis ipsius B. si praedicta A. pro­lem ab ipso B. non haberet, ut idem C. dicebar, nos ad querelam ipsius C. fecimus eam teneri sub custodia quousque sciri posset secundum debitum naturae utrum praegnans esset, necne, & post multas inquisitiones tandem didiscimus per confessionem ipsius A. vel per legales & discretos homines & mulieres à quibus visa fuit per praeceptum nostrum, quod non fuit praegnans, & ideò vobis mandamus propter illam deceptionem non omittatis quin capiatis homagium praedicti C. qui in curia nostra pronunciatur haeres prae­dicti [Page 15] B. legitimus, & secundùm regni nostri consuetudinem seisinam de haereditate sua, quam de nobis tenere debet, sine dilatione haberi faciatis. § 7. Et si haeres legitimus in custodia alicujus domini capitalis decesserit, cujus loco ipse dominus alium occultè supposuerit, tunc ad clamorem veri haeredis provisum est tale remedium, quod Rex praecipiet Vicecomiti quod ipse praecipiat A. & B. uxori ejus quòd justè &c. reddant tali querenti tan­tam terram cum pertinentiis in N. quam clamat ut escaetam suam, & quae ad ipsum ut escaeta sua reverti debet, eo quod C. filia & haeres B. qui de ipso tenuit, obiit sine haerede, & in quam praedict' A. & B. non habent ingressum nisi per hoc quod praedictus A. praedictam B. duxit in uxorem post quam falso & ad exhaeredationem praedicti querentis supposuit prae­dictam B. loco praedictae C. quae mortua est, & facit eam nominari C. & nu­triri acsi esset filia & haeres praedicti A. quae nec est filia nec haeres ejus, sed filia talis ut dicitur.

De Actionibus Criminalibus. CAP. 16.

PErsonalium injuriarum quaedam sunt Criminales & quaedam Civiles; Criminalium quaedam sententialiter mortem inducunt, quaedam verò minimè; & de prioribus prius. § 2. Actio nihil aliud est quàm jus pro­sequendi in judicio quod alicui debetur, & quod nascitur ex maleficio, vel quali quod provenit ex delicto vel injuria. § 3. Actiones autem crimina­les in curia Regis terminari debent, ex libertate tamen in curia Baronum ex antiqua regum permissione vel concessione usitata permittuntur termi­nati, sed impropriè, eò quod vitae & membra hominum ad tuitionem vel ad poenam cum deliquerint, in potestate Regum sunt; a iorum verò minimè nisi impropriè, ut in partibus quibus breve Regis non currit sed dominorum; ipsorum etiam qui libertatibus de infongenthef & outfongenthef, ut infra usi fuerint. § 4. In curia tamen regis tantum & ad coronam suam pertinet mero jure ut capitula coronae distinctè & apertè terminentur, ut cuilibet de linquenti poena infligatur secundum suorum exigentiam demeritorum: nam poenae ad correptionem hominum sunt inventae, & quos divinus timor à male non revocat, temporalis saltem poena coerceat à peccato, juxta illud,

Oderunt peccare boni virtutis amore,
Oderunt peccare mali formidine poenae.

§ 5. Genera autem poenarum quibus torquentur malefactores sunt plura; sed haec respicienda sunt, causa, persona, locus, tempus, qualitas, quantitas, & eventus. Causa dico, ut filius per castigationem parentum vel magistri verberatus felonia cordis non adjecta: Persona, nam magis delinquit qui patrem vel matrem vel dominum suum interficit. § 6. Locus verò facit ut idem fit surtum vel sacrilegium: Tempus autem discernit praedonem à sure & à Burgatore, furémque diurnum à nocturno: Quantitas discernit furem ab ambiguo, plus enim peccat qui gregem surripuerit quam qui ovem. § 7. Eventus, ad differentiam feloniae excogitatae, & secundum hoc felonia vel infortunium judicari; & in quibusdam praemissorum sequitur ri­gor cum gravi augmento, in quibusdam verò misericordia cum poenae leni­mento, [Page 16] & quandoquecum recordo, quandoque per confessionem, quan­doque per cognitionem, & quandoque per disrationationem, & unico malefactori plura poterunt infligi tormenta, prout meruerit; sicut contigit de David Principe Walliae, cum per Recordum vestrum quinque judiciis mortalibus torquebatur, suis namque meritis exigentibus detractus, suspensus, decollatus, dismembratus fuit & combustus, cujus caput principali civitati, quatuorque quarteria ad quatuor partes regni in odium traditorum defere­bantur suspendenda. § 8. Est etiam quaedam poena quae dicitur pecuniaria, quae auget & minuit secundùm modum delinquentium, quae etiam licet mi­nima corporali minor reputetur; avari autem hanc fore discernunt cardi­tam passionem.

De Justiciariis substituendis. CAP. 17.

ACtiones in judicio proponendae sunt & probandae; Est autem judici­um trinus actus trium personarum ad minus, Actoris, Judicis, & Rei, sine quibus legitimè consistere non possunt; nec potest aliquis judicare in temporalibus, nisi solus Rex vel subdelegatus: Ipse namque ex virtute sa­cramenti ad hoc specialiter obligatur, & ideò coronà insignitur, ut per ju­dicia populum regat sibi subjectum. § 2. Nec à regnando dicitur, sed à benè regendo nomen assumitur; Rex verò dum benè regit, tyrannus dum populum suâ violatâ opprimitur dominatione. § 3. Ad hoc namque ele­ctus est ut justitiam pariter universis sibi subditis faciat exhiberi, nullius personam acceptando, ut in eo dominus sedeat, & per ipsum sua judicia discernat, cuius interest quod iustè fuerit iudicatum defendere & sustinere, quia si non esset qui iustitiam faceret, pax de facili posset exterminari. Habet enim Rex in manu sua omnia iura quae ad coronam & laicalem pertinent potestatem, & materialem gladium qui pertinet ad Regni gubernaculum; habet etiam iudicium & iustitiam quae sunt iurisdictiones, ex quibus tan­quam Dei vicarius & minister astringitur unicuique tribuere quod suum fuerit. § 4. Habet etiam ea quae sunt pacis, ut populus sibi creditus in pace sileat & quiescat, & nè quis alium verberet, vulneret vel malè contrectet, nè quis etiam rem per vim & roberiam auferat & asportet, vel alium mahemi­at vel occidat: Habet etiam cohertionem, ut delinquentes puniat & coer­ceat, & habet in potestate sua ut leges & consuetudines & assisas in regno suo provisas & approbatas & iuratas faciat à seipso & subditis suis universis firmiter observari. § 5. Supervacuum namque esset leges condere vel iu­diciis uti, nisi esset qui leges tueretur; & hanc iurisdictionem habet Rex in manu sua. § 6. Potentiâ itaque omnes in regno suo praecellere debet, quia parem habere non debet, nec multo fortiùs superiorem in iustitia exhi­benda, ut dicatur de eo magnus Dominus noster & magna virtus ejus, ita ta­men ut minimo de regno suo in iustitia suscipienda si parcat comparetur. § 7. Et licet omnes potentiâ praecellat, cor tamen ipsius in manu Dei esse debet; & nè potentia sua maneat irrefraenata, fraenum apponat temperan­tiae & lora moderantiae, nè trahatur ad iniuriam, qui nihil aliud potest in terra nisi id quod de iure potest: Nec obstat quod dicitur quod Principi [Page 17] placet legis habet potestatem, quia sequitur cum lege regia quae de eius im­perio lata est, quod est, non quicquid de voluntate regis tantopere praesum­ptum est, sed quod magnatum suorum consilio rege autoritate praestante, & habita super hoc deliberatione & tractatu rectè fuerit dissinitum. § 8. Po­testas itaque sua iuris est, qui cum auctor sit iuris, non debet inde nasci in­iuriarum occasio, unde iura nascuntur. Et etiam quod ex officio suo aliis prohibere necesse habet, id in persona propria committere non debet; po­testas enim iuris solius est Dei, iniuriae vero diaboli; & cuius opera fecerit, eius & minister erit. § 9. Cum igitur provisum sit quod quilibet in sui iuris prosequutione potius iudicio quàm viribus utatur, & oportet laesos regem adire, ut ostensis sibi iniuriis illatis, celerem iustitiam petentibus faciat ex­hiberi, qui si noluerit de seipso vel de alio, ex tunc Deum expectent con­querentes ultorem: Nemo enim de facto Regis praesumat disputare, nec contra factum suum venire; verumtamen in populo regendo superiores ha­bet, ut legem, per quam factus est Rex, & curiam suam, videlicet Comi­tes & Barones: Comites enim à comitiva dicuntur, qui cum viderint re­gem sine fraeno, fraenum sibi apponere tenentur, nè clament subditi, Do­mine Jesu Christe in chamo & fraeno maxillas eorum constringe; ad quos Do­minus; Vocabo super eos gentem robustam, longinquam & ignotam, cujus lin­guam ignorabunt, & destruet eos, & evellet radices eorum de terra, & à talibus judicabuntur, quia noluerunt subditos justè judicare; & in sine ligatis pedibus & manibus, mittent eos in caminum ignis, &c. § 10. Caveant igitur sibi Reges & Judices nè conquerentes repellant, vel perversè judicent, ob quod in ju­dicium justi Judicis Filii Dei corruant, ubi Judex terribiliter discretus, & intolerabiliter severus, immoderatè offensus, & vehementer iratus, cujus sententia incommutabilis, carcer irremeabilis, tormenta sine fine, &c. § 11. Quis igitur non timet examen illud in quo Dominus erit accusator, Advocatus & Judex; à sententia autem sua poterit provocari, quia Pater omne judicium dedit Filio, qui claudit & nemo aperit, aperit & nemo clau­dit: O quàm districtum judicium, quod non solùm de actibus, verumetiam de omni verbo ocioso quodcunque locuti fuerimus reddituri sumus ratio­nem! Temperent igitur Reges potentiam suam per legem, quae fraenum est potentiae, quod secundùm leges vivant, quia hoc sanxit lex humana, quod leges suum ligent latorem, & alibi digna vox ex majestate regnantis est, legibus alligatum se Principem profiteri; praeterea nihil tam proprium im­perio quam legibus vivere, & majus est imperio legibus submittere princi­patum: & cum non semper oportet Regem esse armatum armis, sed legi­bus, addiscat Rex sapientiam, ut conservet justitiam, & cum illam invenerit, beatus erit si tenuerit illam, cum sit honor & gloria in sermone sensati, & lingua imprudentis subversio ipsius, & principatus sensati stabilis, & Rex sa­piens judicabit populum suum; si autem fuerit insipiens perdet illum, quia capite corrupto descendit corruptio membris, & si sensus & vires non vi­geant in capite, sequitur quod caetera membra non poterunt officium suum exercere; et non solùm autem esse debet sapiens, sed misericors, & cum sa­pientia misericorditer justus, et licet tutius sit reddere rationem pro mise­ricordia [Page 18] quàm pro judicio, tutissimum tamen est, ut palpebrae ejus praece­dant gressus suos, quod judicium non vacillet per impudentiam, nec mise­ricordiam decipiat per incircumspectionem, misericordia siquidem injusta est cum incorrigibili, & non est in eos liberalitatis augusta referenda huma­nitas, qui impunitatem veteris admissi consuetudini potius quàm emenda­tioni deputarunt; & cum indulget Judex indigno, nonne ad prolapsionis contagium provocat universos? sic ergo misereatur indigno ut semper ho­mini condoleat; nec pauperis miseratus quis in judicio misericordiae vel re­missionis, cui tam misericordia compassionis est, sed & omnibus miserendi eum doceant merita & demerita personarum. § 12. Debet enim Rex in coronatione sua, praestito Sacramento in nomine Jesu Christi, populo sibi subdito promittere se pro viribus opem esse impensurum, & praecepturum ut ecclesiae Dei, & omni populo Christiano vera pax omni suo tempore ob­servetur. § 13. Item ut rapacitates omnèsque iniquitates omnibus suis gradibus interdicere. § 14. Item ut in omnibus judiciis aequitatem & misericordiam fieri faciat, ut per justitiam suam firma pace congau­deant universi: Ad haec autem creatus est Rex & electus, ut justiti­am faciat universis, & ut in eo dominus sedeat, & per ipsum sua ju­dicia discernat; judicia enim non sunt hominis sed Dei, & tenetur justa judicia defendere & sustinere, nè pax per negligentiam suam possit exter­minari: & cum fit Dei vicarius, jus ab injuria, & aequum ab iniquo tenetur separare, ut sui subditi honestè vivant, nè nullus alium laedat, & quod uni­cuique quod suum fuerit debita contributione reddatur. § 15. Et caveat sibi nè in sede judicandi, quae est quasi thronus Dei, quenquam loco suo sub­stituat insipientem et indoctum, corruptibilem vel severum, nè pro luce ponat tenebras, et manu indocta modo furioso gladio feriat innocentes, culpabilésque prece vel precio vitetur illegitimè reddere quietos, nè per malitiam, vel ejusdem substituti imperitiam, simul cum ipso aeterni luctus moestitiam sibi comparet. § 16. Cum igitur non sit possibile quod solus ad omnia terminanda sufficeret, per Justiciarios et Comites et alios mini­stros, viros sapientes Deúmque timentes, in quibus consistit veritas eloquio­rum, ut partito onere levior sit eis labor, quibus plenam exhibeat juris­dictionem, de necessitate oportebit eum subveniri, quibus quaestiones super dubiis querimoniaeque super injuriis terminaturae referantur, qui cum ad hoc fuerint deputati imprimis jurent, quòd fidele concilium. Regi praestabunt quotiens viderint profuturum. § 17. Item quod concilium Regium ne­mini revelabunt, cui non fuerit revelandum, et praecipuè cum credant damnum posse evenire. Item quod nihil consentient alienari de hiis quae pertinent ad antiquum dominicum Coronae Regis: Item quod procurabunt quod justitia fiat omnibus tam divitibus quam pauperibus, magnatibus pa­riter et parvis secundùm rectas consuetudines et leges in regno usitatas: Item quod liberè permittant de seipsis, consanguineis et amicis suis justitiam fieri cuicunque petenti, nec per eos impediri justitiam prece vel precio, fa­vore vel odio, sed bona fide procurabunt, et quòd magnus iudicetur sicut parvus secundùm regni consuetudinem, nec sustentabunt vel defendent in­juriantes [Page 19] in iniuriis suis opere vel servitio. § 18. Item quòd à nullo quem sciverint habere aliquod negotium in curia expediendum, aliquod donum vel servitium recipiant, per se vel per alium quocunque modo vel qualiter­cunque arte, occasione hujusmodi, exceptis esculentis & poculentis pro uno die & non ultra. § 19. Item si alicui pro certo innotuerit, vel à fide digno audierit, aliquem alium conciliarium donum aliquod recepisse illicitum, hoc deferetur in publicam notitiam totius concilii: Et si quis inde convictus fuerit, imperpetuum à concilio Regis concludatur, terrásque, res, redditus, & proventus bonorum suorum amittat per unum annum, qui si hujusmodi proventus non habuerit, puniatur per discretionem, decretum regni, & con­ciliariorum Regis. § 20. Illud enim sacramentum quoad illum articu­lum jurabunt Barones de Scaccario, Justiciarii itinerantes, & omnes alii Mi­nistri & ballivi Regis, exceptis Vicecomitibus quibus inferius dicetur. § 21. Et quod dicitur de munerum captoribus ab extraneis & ignotis, in­telligatur consimiliter de privatis, videlicet ut de eisdem conciliariis mu­nera capientibus à conciliario negotiante. § 22. Item jurabunt quod malos Officiales vel Milites Ballivos in Officiis vel Balliviis Reg poni non procurabunt; & si tales positi fuerint per Regem, amoveantur sine mora, & alii boni & fideles substituantur. § 23. Jurabunt etiam quod nullam personam de illegat' suspectam in familiam Regis admitti procurabunt. § 24. Item quod nullum de concilio vel cum Rege existentem procurare versus Regem rogabunt quod sibi det quod ipsi possunt sibi retinere, quod ad coronam retinuerunt; quod si Rex ex propria concesserit lenitate, leni­tatem sic receptam restituant, & in centum libras nihilominus amercien­tur, à concilio vel hospitio Regis penitus excludantur, et si delictum aliam poenam exigerit, graviùs puniantur. § 25. Item quod nullum breve, liber­tates, privilegia seu quaecunque alia continens, per quae injuria vel praejudici­um oriri possit consuetudinibus Angliae, sigillari consentiant sine assensu Regio & praesentia majorum de concilio Regi. § 26. Jurabunt enim Vicecomites sic quod non accipient munera ab aliquo pro injuria alicui fa­cienda, vel justitiam deferendam, vel pro jure Reg', vel alterius permittendo vel impediendo. § 27. Item quod non quaerent occasiones illicitas vel injuriosas pro aliquo gravando. § 28. Item quod non amercient aliquem nisi secundùm formam cartae libertatum. § 29. Item quod nihil da­bunt alicui de curialibus vel ministris Reg' pro eis defendendis vel manu­tenendis contra alios, nec aliquid dabunt pro negotiis suis promovendis nisi Domino Regi, vel ad opus ipsius Regis, & hoc palàm & non in occulto. § 30. Et caveant sibi incauti nè volare praesumant antequam pennas ha­beant; quod si fecerint, ex alto se noverint corruituros. § 31. Nec ad ex­emplum talibus exhibere judicandi potestatem quàm in manu ponere gla­dium furiosi, quorum jurisdictio per mortem delegantis vel delegati, vel cum delegans jurisdictionem revocaverit, vel lata sententia aliter quam finem capit & revocatur: Nullus autem subdelegatus alium potest sibi subdelegare ut Recordum possit praesentare.

De Coronatoribus. CAP. 18.

QUaliter autem Coronatores eligi debeant in provinciis, patet per con­stitutionem, quae talis est, Quia Juvenes & minus prudentes communi­ter electi temporibus retroactis extiterunt ad officium Coronatorum, ac ne­cesse est quod milites circumspecti inde se intromittant; provisum est quod in singulis comitatibus sufficientes eligantur Coronatores de probioribus & fide dignioribus militibus totius comitatus, qui melius sciant, possint & ve­lint ad hujusmodi officium intendere, qui cum fuerint ad hoc vocati & electi, fideliter attachiari praecipiant Appellaque & Capitula Coronae in Comit' praesentent, contra quos vic' loci habeat contrarotulum tam de Appellis & Inquisitionibus, quam aliis officium illud tangentibus, quibus inhibitum est nequaquam capiant pro officio suo faciendo sub poena gravis forisfacturae bo­norum. § 2. Qualiter autem convinci poterit fraus & malitia Coronato­rum paret per constitutionem Oxon', quae talis est: Provisum est quod In­quisitores ad subscripta facienda constituendi warrantis suis vic' loci quo fu­erint accessur' scire faciant, quod venire fac' coram eis ad certos diem & locum in mandato suo expressos A. de B. Coronator' homines & hundre­darios servientes & bedellos, qui in balliva ipsius Coronatoris sunt com­morantes, vel fuerint tempore quo idem A. primo fuit Coronator Regis, sive infra libertatem sive extra, omnesque clericos suos cum omnibus rotulis & adminiculis de toto tempore quo Coronator Regis extiterit. § 3. Cum autem ipsi Inquisitores venerint & Rotulos praedictos faciant consignari, & eos sic sigillatos praefato Coronatori reddant indilatè, usque iter Justic' sal­vo custodiendos, nisi per warrantum Regii mandati aliud interim fuerit or­dinatum: Et quod dicitur de Coronatore, de ejus haerede intelligatur id i­dem qui de tempore patris sui Coronatoris oneretur; Et hoc fiat, ne idem Coronator vel ejus haeres vel clericus in hujusmodi rotulis contra iter prae­dictum quicquam possit fabricare. § 4. Jurentque postea ballivi servien­tes & bedelli praedicti, quod bene fideliterque ea facient, quae praedicti Inqui­sitores eis ex parte Regis injungent, & arcana concelabunt, qui cum jurave­rint, oneretur quilibet ballivus hundred' & libertatis separatim per se, qui­bus injungatur quod habeant coram eis certis die & loco omnia nomina vil­larum & hamelettorum in suis balliviis existentium praedictis Inquisitoribus inscriptis redacta distinctè liberatura; & quod tunc vanire fac' coram eis de qualibet villa, octo homines; de dimidia villa, sex homines; & de quolibet hameletto, quatuor de melioribus & legalioribus, exceptis dominis hujus­modi villarum et hamelettorum, per quos ipsi Inquisitores principalem ac­cipiant inquisitionem de duodecim primis Juratoribus de quolibet hundred', libertate et villa respondente per duodecim infra jurisdictionem praedicti Coronatoris existentibus; et quod quilibet praedictorum octo, sex et quatuor proprium habeat sigillum; et si defectus in praedictis villis, dimid' villis et hamelettis inveniatur, quo minus inquisitiones de liberis tantùm sussici­enter fieri possint, tunc de discretioribus et legalioribus villanis sigilla ha­bentibus jungantur eisdem: Cum autem Inquisitores dictis die et loco ve­nerint, [Page 21] & praemissa facta fuerint, tunc eligant ipsi Inquisitor' per domi­num Regem assignati de praedictis octo, sex, & quatuor, duos de me­lioribus & legalioribus secundum suas discretiones, qui sic jurent, sic auditis C. & D. Inquisitores per dominum Regem assignati, quod veritatem di­cam, nullamque veritatem celabo, nec quantum in me est celari permittam coram vobis vel murdrai occasione promissionis, doni, favoris, odii, amoris, vel affinitatis; nec per alicujus abettum vel procurationem vel aliquo modo amittam, quin veritatem dicam; vel vobis praesentem super hiis quae mihi injungetis vel onerabitis in hac inquisitione ex parte Regis, sicut me De­us adjuvet & haec sancta, &c. de hiis praecipuè quae scio vel inquirere potero: Hoc idem Sacramentum facient villatae & illi de hamelettis separatim; & per idem Sacramentum onerabuntur duodecim: postea verò tradent ipsi In­quisitores, & deliberabunt singulis juratis villarum dimidiarum & hamelet­torum, hundredorum & wapentak' & libertatum in jurisdictione praedicta existentium, et similiter forin'; sed necesse sit capitula subscripta ut ipsos inde reddant certiores ex parte Regis, liberis firmiter injungendo sub poena exhaeredationis, ac servis sub poena prisonae perpetuae, ne quicquam concelent veritatis, sed plenè, prout hic fuerit inventum, praesentent; Quorum praesen­tationes fiant duplicatae, in modum cyrographorum indentatae, quarum par­tes sigillis suis appensis dictis Inquisitoribus liberentur; quarum pars una pe­nes eos Inquisitores remanebit, et alia duodecim Juratoribus liberetur, ut super articulis in eadem contentis plenius certiorentur cum ad hoc fuerint convocati. § 5. Inprimis fideliter praesentent de omnibus murdris, homi­cidiis, feloniis, per quem, quando, et ubi, in terra videlicet vel in aqua, bo­sco, placio, vel marisco, vel in villa, vel extra, vel qualiter fuerint perpetratae per totum tempus, quo talis A. fuit Coronator Regis in partibus illis, si ip­se Coronator personaliter accesserit ibidem pro officio suo faciendo, vel, si alium forte loco suo substituerit, quotiens, et quis fuit ejus substitutus. § 6. Item si ipse Coronator gratis et sine dilatione ad fortunas emersas ac­cesserit, quotiens ad hoc erit requisitus; vel si aliquid petiit, vel clericus ejus receperit ut celerius officium suum faceret, id quod sine mercede facere te­nebatur; vel si dilationem quaesivit, ut per sic pecuniam extorqueret sic, quo­tiens, et quantum, et per quorum manus hujusmodi pecuniam receperit. § 7. Item si catalla felonum tam per amicos suos, quàm alios legaliter fu­erint appreciata et villatae liberata custodienda, vel absque pretio fuerint in Rotulo Coronator' imbreviata. § 8. Item de muneribus datis Coronatori pro eo quod falsam et procuratam caperet Inquisitionem pro jure alicujus murdriendo, vel pro catallis alicujus appreciandis ad minus quàm ad verum valorem; vel si de rebus prius inquisitis coram eo et irrotulatis, aliter irrotu­lari fecerit, quam in forma praesentata, vel si falso rotulos suos innovaverit, tunc in quo, et erga quem, et quantum proinde sibi et clerico suo fuit attri­butum. § 9. Item si ipse vel clericus suus aliquid de catallis felonum deti­nuerint post appreciationem eorum vel ante; vel si levius pretium apponi pro­curaverit, ut per idem pretium illud haberet, vel si pretium appositum per ju­ratores in rotulo suo minoravit de re, quam penes se retinuerit, ut perinde [Page 22] minus itinere Justic' oneretur; tunc Inquisitores certificent de rerum quali­tate & quantitate. § 10. Item si appella aliqua falsò fecerit irrotulari, vel passus murdriri, vel de rotulis suis extrahi, vel forte ad paupertatem, vel malam voluntatem prosequentis, vel favore, occasione doni vel promissio­nis, vel ob timorem vel affinitatem alicujus appellati admittere vel irrotu­lari supersederit vel retraxerit; tunc quotiens, & quantum proinde recepe­rit, & per quorum manus. § 11. Item si aliquid receperit de villatis in qui­bus sieri fecit adjurationes, ac visus & inquisitiones, tunc quotiens, & quan­tum, & per quorum manus. § 12. Item si aliquis de suis in suis visibus ac inquisitionibus de corporibus mortuorum aliquid ceperit & asportaverit, tunc quantum & quotiens, & qui haec fecerint. § 13. Item si omnia attachia­menta fieri fecit debito modo nec ne. § 14. Item si aliquem attachiari fe­cit injustè ut ipsum gravaret, & de suo sic extorqueret pro ipso culpabili qui idem nomen habuerit, tunc per cujus procurationem & abettum, & quan­tum recepit à tali gravato vel apertè hoc procurante. § 15. Item si offici­um suum in omnibus sine dilatione & sponte fecerit nihil capiendo ab ali­quo secundum tenorem statuti. § 16. Item si in aliquo com' concelaverit de articulis appelli, vel concelari fecerit vel procuraverit in gravamen appel­lantis vel appellati vel alterius, occasione doni, tim oris, affinitatis, pomissi, amoris, vel alicujus procuramenti, tunc de modo, & qer quos, pro qua mer­cede, qua occasione, quotiens, & in quibus casibus. § 17. Item si omnia at­tachiamenta officio appendentia prout debuit pro Rege vel pro querente prosecutus fuerit; vel prosequi fecit cum rigore. § 18. Item si catalla fugi­tivorum de villa in quibus morabantur pro suspitione mali de eishabita sub­tractorum fideliter fecit arrestare, ipsaque per bonas Inquisitiones integrè irrotulari, & villatis in quibus inventa fuerint usque ad iter Justic' salvo custo­dienda liberantur nec ne; quod si non secerit in toto vel in parte, tunc, cui ea liberavit, & quantum. § 19. Item si aliquod appellum, aliquamve que­relam subtraxerit, vel subtrahi fecerit, vel permiserit, vel adni [...]ilari, tunc per cujus procuramentum, & per quantum id fecerit, & quotiens. § 20. Item de Thesauro invento tempore balliviae suae, qui illud invenerint, & quantum, & ad quorum manus devenerit. § 21. Inquisitores enim de Wapentakio in Wapentakium ad praemissa distinctè inquirenda accedere debent, & de hundredo in hundredum, tam infra libertatem quam extra, & de villa in villam respondentem per duodecim homines. Receptis itaque praesentatio­nibus Juratorum cum omnibus sigillis suis, statim venire fac' coram eis duo­decim meliores, ditiores et discretiores, et honoranter tactis sacrosanctis super capitulis praedictis fideliter veritatem praesentare. § 22. Et si Inqui­sitores super aliquo concelamento dubitaverint, liceat eis per viginti qua­tuor Juratores de toto corpore com electos per praedicta capitula oneratos omnes vel quosdam committere celantes veritatem praemissorum. § 23. Si quis verò coronator, clericus, jurator, vel ballivus coram eis convinci con­tigerit in praedictis, vicecom' liberentur, qui ipsos custodiat donec ma­nucapti suerint per sufficientes manucaptores de satisfaciendo Regi de fraude, perjurio & falsitate, cum Rex inde loqui voluerit, quibus Rex [Page 23] gravem poenam non expressam imò voluntariam infligere permittat. Da­tum Oxon̄, &c.

De Processucoram Justiciariis itinerantibus. CAP. 19.

COnstitutis siquidem subdelegatis, ut de processu in itineribus Justitiario­rum ad omnia placita aliquio exempli causa dicatur, directo (que) brevi vic' de generali summonitione, praemuniantur omnes de comitatu quod sint co­ram talibꝰ Justiciariis ad certos diem et locum, quae praemunitio tempus qua­draginta dierum contineat, et mandetur Justic' de Banco quod omnia bre­via omnesque loquelas coram ipsis pendentes de comitatu tali coram talibus Justiciariis destinare protinus non omittant: Partibus praesentibus inde le­gitimè praemonitis, qui cum advenerint statim liberatis rotulis coronator' à tempore ultimi itineris sub sigillis Justiciariorum, statim ret'dantur e­isdem, de die in diem parati inde reddere rationem. § 2. Imprimis igitur lectis brevibus warrantis suis publicè et auditis, major eorum à parte pro­ponat causam sui adventus, et itinerationis utilitatem. § 3. Ipsi igitur qui libertates aliquas infra praecinctum comitatus habere clamant, eas primo die imbreviatas ostendant, alioquin praecipiatur vic', quod non permittat quen­quam deinde congaudere, sed eas capiat in manus Regis, nomine districtio­nis, quousque comparerent, et quo warranto eas clamaverint vel occupave­rint, legitimè velint respondere. § 4. Si quis ergo sit Dominus qui retur­num brevium habere clamat, statim warrantum ostendat, quo pro suffici­enti cognito, licentiati sint omnes de libertate illa domibus suis redire, do­nec de adventu Justiciarii legitmè fuerint praemoniti, donum etiam qui com', hundred', vel alios clamant habere balneos in feodo, acceptis virgis in manibus, suis locis petant substitutos deputare, quibus juratis, gratis admit­tantur, virgaeque liberentur eisdem convocatis ballivis de qualibet ballivia quatuor milites eligant & fide dignos, quorum nomina faciant imbreviari, quibus statim venientibus jurent de qualibet ballivia duodecim de meliori­bus ilico praesentare, de his praecipuè qui neminem appellant, nec ab aliquo sunt appellati, quorum sacramentum tale sit. § 5. Hoc auditis Justiciariis quod veritatem dicam de hoc quod à me interrogabitis ex parte Regis, & fideliter faciam. &c. § 6. Et cum omnes homines juraverint, statim deli­berentur eis capitula Coronae, quibus onerentur ad omnia fideliter, distin­ctè & apertè respondere. § 7. Et inhibetur omnibus clericis omnium Ju­sticiariorum, ne aliquid capiant ab aliquo pro capitulis liberandis, juratori­bus; praeterquam itinere justiciariorum, ubi quilibet jurator de hundred', wapentakio vel villa respondent' per duodecim vel per sex homines duos so­lidos tamen tribuat. § 8. Si quis enim clericus magis ceperit, & inde con­vincatur, reddet triplum querenti, & servitium domini sui perdet per annum. Et cum iter suum compleverint in comitatu, accedere debent ad libertates in comitat', et officium suum ibidem omninò renovare.

De Capitulis Coronae & Itineris. CAP. 20.

DE crimine laesae majestatis vel seductione personae Regis vel regni, vel exercitus sui. § 2. De crimine falsi ut de falsar' sigilli Reg', vel mo­netae suae illicitè fabricantibus, vel eam retondentibus, & eorum fautoribus; de illicitis cambiatoribus monetae suae, et de inventoribus thesauri occul­tati inventi, haec quidem graviora sunt & majora, eò quod personam Regis tangunt principaliter. § 3. Sunt etiam crimina aliquantulum minora, eo quod & quamvis ipsum Regem in parte tangunt propter pacem suam in­fractam, privatas etiam tangunt personas in parte; contra quas delinquitur, sicut haec. § 4. De homicidiis causalibus & voluntariis. § 5. De bur­gatoribus, latronibus, robbatoribus, & eorum receptatoribus. § 6. De verberatoribus, vulneratoribus contumeliosis & paci rebellis. § 7. De in­cendiariis nocturnis vel diurnis et concussionibus tempore pacis nequiter perpetratis. §. 8. De virginum et sanctimonialium et matronarum ho­nestè viventium raptoribus et abductoribus. § 9. De prisonatoribus et prisonam habentibus vel facientibus. § 10. De utlagatis et eorum rece­ptatoribus. § 11. De wrecco maris. § 12. De evasionibus latronum, et gaolarum fractoribus, et eorum fautoribus. § 13. De veteribus articulis aliis Regi vel ejus Justic' praesentatis per duodecim Juratos nondum ter­minatis. § 14. De puellis vel valettis qui sunt vel esse debent in custodia Regis, si sint maritati vel maritandi, & cujus aetatis fuerint; et si sint maritari, tunc quibus, et per quem, quantum terrae eorum valeant per annum. § 15. De viduis quarum domini obierunt seisiti de te­nementis quae tenuerunt de Rege si sunt maritatae vel non, quae si sint maritatae, tunc quibus, et quantum terrae virorum et suarum uxorum vale­ant perannum. § 16. De Ecclesiis in illo comitatu tam Cathedralibus parochialibus quàm religiosis quae sunt de advocatione Regis, et quae esse debent et non sunt, et qualiter, et per quos sunt subtractae. § 17. De escae­tis Regis tam felonum quam sine haerede mortuorum quis eas teneat, et de quo, et quantum valeant per annum; et similiter de Serjantiis. § 18. De purpraesturis super Regem factis in terra in mari et in aqua dulci, infra liber­tatem vel extra. § 19. De mensuris Regis in regno constitutis, qui sunt conceptores, & alias substituentes. § 20. De Clerico Reg', de mensur' & aliis custod' earum si mercedem ab aliquo ceperint ut per unam eme­rint, per aliámque minorem venderent, seu quod aliquam fraudem facere permitterent & sustinerent. § 21. De venditoribus pannorum rectam assisam non habentium. § 22. De custodibus hujusmodi assisarum, si mer­cedem ceperint per quod hujusmodi pannos impunos vendi sustinerent. § 23. De vinorum contra rectam assisam venditoribus, & quot doleata. § 24. De tributa recipientibus à latronibus, & bursarum cissoribus nè ca­perentur. § 25. De tributa vel quasi redditum vel munera recipientibus, de hospitantibus extraneos contra formam inhibitam, ut infra. § 26. De convictis & non amerciatis, vel si amerciatis vel finientibus, nihil tamen sol­ventibus. § 27. De hiis qui placita coronae tenuerunt praeter corona­tores [Page 25] vel Justiciar. § 28. De usuratiis Christianis qui fuerint, & si qui mortui fuerint, qui catalla eorum habuerint, & quantum. § 29. De mer­catis levatis, vel ab uno die vel loco in alium remotis. § 30. De novis con­suetudinibus levatis in terra, vel in aqua, quis eas levavit, & ubi. § 31. De mercedes capientibus pro bladis, vel victualibus dimittendis, nè caperen­tur ad opus Regis, vel ad munitionem castrorum. § 32. De prisis factis per Vicecomites, constabularios, vel alios contra voluntates eorum quo­rum catalla illa suerunt. § 33. De non comparentibus primo die sessio­nis. § 34. De duello inter probatorem & latronem se cognoscentem, & appellatum tenentibus, & gaolam deliberantibus. § 35. De malesacto­ribus in parcis & vivariis. § 36. De columbas alienas per retia & laqueos capientibus invitis dominis. § 37. De hiis qui tenent terras Norman­norum, Flandrensium, Britonum, & aliorum alienigenatum, de quorum­cunque seodo sint, & quo warranto eas tenent. § 38. De hiis qui sub­traxerunt sectas schirorum, comitatuum, hundr̄, & auxilia Vicecom post guerram motam inter Regem Henricum tettium & Barones suos per vo­luntatem Vic' & Ballivorum sine regio assensu. § 39. De hiis qui warren­nas levaverunt sine warranto. § 40. De hiis qui piscantur cum kidellis. § 41. De coronatoribus qui denar', vel aliquam mercedem receperunt pro officio suo exequendo, & si catalla selonum vel fugitivorum concelaverint, vel ad opus suum detinuerint, & quantum & ad quorum manus devenerint. De pontibus & calcetis fractis & communibus transitibus, quis ea repa­rare debeat & sustinere. § 42. De captis & incarceratis pro aliqua su­spitione mali per vic' vel alios quoscunque qualiter deliberati fuerint. § 43. De felonibus suspensis & dampnatis alibi quàm coram Justiciar' ad omnia placita, ad quorum manus catalla devenerint; & qui terras si quas habuerunt & teneant, & à quo tempore, quantum valent per annum. § 44. De illis qui currunt in alienis warennis sine licentia dominotum, § 45. Item quot & quae maneria dominica Rex habet in manu sua in sin­gulis comitatibus, tam scilicet de antiquis dominicis coronae, quam de escaetis & perquisitis. § 46. Quae etiam maneria esse solent in manibus Regum Antecessorum Reg', qui ea nunc tenent quo warranto, & à quo tempore, & per quem et quomodo suerint alienata. § 47. De feodis Re­gis et de illis ea tenentibus, et qui modò ea teneant; de ipso in capite et quot seoda singuli eorum teneant, et quae feoda teneri solent de Rege in capite, et nunc tenentur per medium vel medios, et à quo tempore alie­nata fuerunt, et qualiter, per quos, ut rum per ballivos aut alios, et per quos ballivos vel per quos alios, et à quibus alienata sunt, et qualiter. § 48. In­quiratur etiam de firmis hundr̄ et wapentakiorum, tritingorum, civitatum, Burgorum et aliorum redituum quorum alienatis, et quorumcunque alie­natis, et à quo tempore. § 49. Quot wapentakia, hundr̄, tritinga sunt in manu Regis, et quot er quae sunt in manibus aliorum, et quo warranto, et quantum valeat quodlibet hundr̄ per annum. § 50. De sectis, antiquis consuetudinibus, et aliis rebus Regi, et Antecessoribus suis subtractis, qui e [...] subtraxerint, et à quo tempore, et qui hujusinodi sectas, consuetudines, et [Page 26] servitia et alia ad Regem pertinentia et consueta sibi ipsis appropriaverint, et à quo tempore, & quo warranto. § 51. Qui etiam clamant à Rege, habere returnum vel extracta brevium. § 52. Et qui clamant wreckum maris, & quo warranto, & alias libertates regias, & surtas & assisas panis & cervisiae, & alia quae ad coronam pertin̄ent, & à quo tempore. § 53. De hiis qui habent libertates à Rege concessas, si eis aliter usi fuerint quàm fa­cere debuissent, & à quo tempore, & quomodo. § 54. De libertatibus concessis quae impediunt communem justitiam, & regiam potestatem sub­vertunt, & à quo concessae fuerint. § 55. Qui etiam appropriaverint sibi liberas chacias vel warrennas sine warranto, & qui ab antiquo hujusmodi chacias vel warrennas ex concessione Regum habuerunt, & sines & metas excesserint. § 56. Qui etiam domini aut eorum senescalli, vel ballivi quicunque, seu etiam ministri Regis non sustinuerint executiones manda­torum Regis fieri, aut ea facere contempserunt, vel aliquo alio modo impediverint. § 57. De feodis militaribus cujuscunque feodi, & terris aut tenementis datis vel venditis religiosis aut aliis in praejudicium Regis, per quos, & à quo tempore. § 58. Qui ceperint mandatum Regis ut ejus debita solverent, & à creditoribus aliquam portionem ceperint, ut eis re­siduum solverent, & nihilominus totum sibi allocari fecerint in scaccario vel alibi. § 59. Qui receperint debita Regis vel partem debiti, & debita illa non acquietaverint tam de tempore Regis E. patris Regis, quam de tem­pore praesenti. § 60. De escaetoribus & subescaetoribus in seisina Reg' fa­cientibus vastum vel destructionem in boscis, parcis, vivariis & warrennis; & de quibus. § 61. Item, de eisdem si occasione hujusmodi seisinarum ce­perint bona defunctorum vel haeredum in manum Regis injustè, donec re­dimerentur ab eisdem, & quid, & quantum ita ceperint pro hujusmodi re­demptione, & quid ad opus suum detinuerint, & à quo tempore. § 62. Item, de eisdem qui minus sufficienter extenderunt terras alicujus in favorem ejusdem vel alterius qui custodiam terrarum illarum vendi vel concedi debuerat in deceptionem Regis, et ubi, et quomodo, et quid inde ceperint, & quantum. § 63. Item, de eisdem qui prece, precio vel favore consenserint, vel consulerint custodias Reg' vendi pro minore precio quàm vendi debuerint secundum verum valorem vel maritagia haered' tenentium de Rege in capite, vel maritagia viduarum maritatarum sine licentia Regis; et quid propter hoc ceperint, et quantum. § 64. Item, de eisdem qui consentierunt, et procuraverunt quod Juratores inquisitionum factarum de aetate haeredum dicerent ipsos haeredes fuisse plenae aetatis cum non essent, unde Rex amitteret custodias vel maritagia hujusmodi haere­dum. § 65. Item, de eisdem qui reservaverunt ad opus suum proprium custodias vel maritagia hujusmodi haeredum pro levi precio, pro concela­mento facto in curia Regis, et cujusmodi dampnum Rex inde habuerit. § 66. Item, cujusmodi terras seiserunt, et per quantum tempus eas in ma­nu Regis tenuerunt. § 67. Item, de terris captis in manu Regis quae non deberent capi, et postea restitutis per praeceptum; et cum praeceptum fue­rit, utrum percepta restit' ad mandata Regis, aut non. § 68. De magna­tibus [Page 27] et aliis venientibus hospitandi ad domos religiosorum, cum non essent requisiti per gubernatores eorundem religiosorum, vel ad custus proprios contra voluntatem eorundem religiosorum. § 69. Item, si qui occasione cujuscunque affinitatis, vel alia ratione quacunque fugaverint in parcis, vel piscati fuerint in vivariis aliorum, vel ingressi fuerint maneria praelatorum vel aliorum ad comedend' vel pernoctand' sine licentia & voluntate domi­norum, vel ballivorum eorundem maneriorum ad custum eorundem do­minorum vel ad custum proprium: et similiter de hiis qui seruras, fenestras, ostia, vel consimilia fregerint seu aperierunt, seu victualia vel alia bona inventa in eisdem maneriis ceperunt sub colore emptionis, vel aliter. § 70. Item, de hiis qui tritutari vel capi fecerunt blada victualia, vel alia bona Praelatorum religiosorum, vel aliorum sub colore emptionis, vel ali­ter contra voluntatem eorum quorum ipsa fuerunt. § 71. Et si de vo­luntate, de hiis qui non satisfecerunt de conventione inter eos facta. § 72. Item, de hiis qui vindictas fecerunt, quibuscunque qui escas vel ho­spitia eis negaverunt. § 73. Item, de his qui vindictam fecerint, eò quod si aliqui super praedictis gravaminibus in curia Reg' conquesti fuerint. § 74. Item, de hiis qui miserint ad domos, vel ad maneria religiosorum, vel aliorum homines equos, vel canes perhendinantes ad custum alienum. § 75. Item, de hiis qui latronum vel felonum levaverint escapium, ante­quam adjudicatum fuerit per Justic' itinerantes. § 76. Item, de hiis qui sub calore de wrecko maris, bona quorumcunque sibi appropriaverint, cum ea dici wreckum non debeant, nec ad eos pertineant. § 77. Item, de hiis qui amerciati fuerint sine rationabili causa, & non secundum quantitatem delicti, nec per pares suos, per quem amerciati fuerint. § 78. Item, de priscis constabulariorum castrorum factis, de bonis aliorum quàm eorum qui sunt de villis, ubi castra sita sunt; et si de bonis eorum qui sunt de eisdem villis, si non satisfactum fuerit infra quadraginta dies, exceptis antiquis prisis debitis & consuetis, per quem hujusmodi prisae factae fuerint, & quan­do. § 79. Item de hiis qui ad mandatum vic' & aliorum ballivorum Regis, vel ad clamorem patriae sequi vel arrestari non fecerint felones conver­santes tam infra libertatem quam extra. § 80. Si quis rapuerit domicel­las infra aetatem existentes sponte, vel ipsis invitis, seu etiam alias mulieres contra voluntatem earum. § 81. Item, de ministris Regis, qui manute­nuerint per se vel per alios aliquas loquelas vel negotia in curia Regis exi­stentia de terris & ten̄ vel aliis rebus ut habeant inde partem, vel aliquod proficuum per conventionem inde inter eos factam; & aliter de vic' & aliis ministris Regis capientibus munera pro officiis suis exercendis § 82. Item, de clericis Justic', Escaetorum, Inquisitorum, capientibus denar' pro capitu­lis liberandis, nisi suerint clerici Justic' in itinere, & de illis si plus ceperint, quàm duos solidos de wapentakio, vel de hundr̄, vel de aliis respondentibus per duodecim vel per sex. § 83. Item, de hiis qui capiunt superslua, vel indebita theolonia in civitatibus, burgis, vel alibi contra communem usum regni. § 84. Item, de civibus & burgensibus capientibus muragia sibi à Rege concessa aliter quam facere deberent, secundum concessionem inde [Page 28] factam. § 85. Item, de hiis qui receperint plures equos vel cavectas ad cariagia Regis facienda aliter quàm necesse fuerit, & si qui munera cepe­rint pro eisdem dimittendis, tunc quid, et quantum, & à quibus. § 86. De magnatibus & eorum ballivis, & similiter de aliis, exceptis ministris Regis, quibus specialis datur ad hoc authoritas, ad instantiam cujuscunque, vel au­thoritate propriâ attachiaverint quoscunque vel eorum bona transeuntia per eorum potestates, compellendo per haec ipsos ad respondend coram eis de contractibus, conventionibus, & transgressionibus extra posse & juris­dictionem suam factis, cum nihil teneant de ipsis, nec infra libertates suas morantur. § 87. De vic' & aliis ballivis qui non permiserint aliquem, ut de suo proprio averia sua capta & imparcata pascere, & quid ceperint pro custodiâ eorundem; cum illi quorum averia fuerint, hoc facere parati fue­rint. § 88. De districtionibus factis postquam Rex inhibuit, per averia ad waynagium deputata, vel etiam per bidentes pro debito domini Reg', vel aliorum, seu alia quacunque occasione, vel per quemcunque cum alia suffi­ciens districtio inventa fuerit, quis sic distrinxit, & similiter de superfluis districtionibus. § 89. Item, de averiis captis pro debito Regis, vel alia oc­casione per quemcunque & vendit' infra quindecim dies post captionem. § 90. De hiis qui capiunt mercedem de aliquibus pro advocatione haben­da, cum non sint tenentes nec residentes in tenur̄ suis. § 91. De hiis qui alienant terr̄ & tenementa per fraudem ab alio contra adventum Justic', nè ponerentur in assisis vel in juratis, qui fuerint illi, & per quorum procu­rationem talia facta fuerint. § 92. De resistentibus ballivis Reg' in sum­monitionibus & districtionibus faciend' vel attachiamentis. § 93. De bal­livis mercedem capientibus pro quibusdam recognitoribus de juratis assisis & inquisitionibus amovendis & aliis substituendis. § 94. De vic' & ballivis fines capientibus. De valettis feod' mil' tenentibus, vel viginti libras terrae habentibus, nè milites fierent ad mandatum Regis. § 95. De Barone vel alio placitante placitum, de vet ito namii sine brevi Regis. § 96. De ex­cessibus vic' vel aliorum, si aliquam litem versus aliquem injustè suscitave­rint occasione extorquendi quicquam ab eis, vel propter quod justitia vel petitio alterius impediretur. § 97. De irreplegiabilium dimissionibus per plevinam. § 98. De plegiabilia injustè detinentibus, de fines capientibus, de indictatis vel al' nè imprisonarentur. § 99. Devic' & aliis pluries u­nicum amerciamentum levantibus. § 100. De distringentibus et plures misericordias recipientibus, de pluribus unum nomen habentibus cum non fuerit nisi unicum amerciamentum. § 101. De plus recipientibus quàm in extractis scaccarii continebatur. § 102. De ballivis per cervisias colli­gentibus à sectatoribus, & subjectis suis. § 103. De ballivis blada peten­tibus, & alia praetextu balliviae suae, per quod pauperes & meticulosi gra­vantur & molestantur. § 104. De vic' capientibus munera, & si consense­rint ad conceland' felonias factas in balliviis fuis: et qui negligentes fuerint ad hujusmodi felones attachiandos cujuscunque favore, tam infra libertatem quàm extra: Simili modo de clericis & aliis ballivis, vic', coronator', et eorum elericis et ballivis quibuscunque. § 105. De vicecom̄ et ballivis [Page 29] quibuscunque qui amerciaverint illos qui summoniti fuerint ad inquisitio­nes faciendas per praeceptum Reg' pro defalta, cum per eandem summoni­tionem personae venerint sufficientes ad hujusmodi inquisit̄ faciend', quan­tum ceperint, & à quibus occasione praedictâ. § 106. Cum vic' non debe­ant facere turnum suum nisi bis in anno; qui turnum pluries fecerint. § 107. Cum fines de redisseisinis et purpraesturis factis per terram vel per aquam, & pro inventione thesauri, & aliis hujusmodi ad Regem pertineant, & ad vicecom̄ hujusmodi attachiate, qui ceperint hujusmodi fines, & à quibus, & quantum. § 108. De vic' qui tradiderint ballivis extorsoribus populum gravantibus supra modum, hundreda, wapentakia, tritinga, & alias firmas, ut sic suas firmas levarent, et qui fuerint illi ballivi, et quibus fuerint hujusmodi dampna illata. § 109. Item qui habuerint robbatores imprisonatos, & eos fecerunt appellare fideles & innocentes causa lucri, & quandoque impedierint nè culpabiles appellarent, & per quorum procura­tionem talia facta facta fuerint. § 110. Item, qui habuerint felones imprisonatos, et pro pecunia eos à prisona evadere permiserint. § 111. Et qui pecuniam receperint, pro prisonis dimittendis per plevinam cum reple­giabiles non fuerint. § 112. Qui dona vel alia lucra receperint pro offi­ciis suis exercend' vel non exercend', vel aliter executi fuerint seu excesse­rint fines mandatorum Regis, aliter quàm ad officium suum pertinuit. § 113. Et omnia ista inquirantur tam de vic', coronator', et eorum clericis, & ballivis quibuscunque, quàm de dominis, & ballivis libertatum quarum­cunque. § 114. Item qui vic' vel custodes castrorum vel maneriorum Re­gis, de operationibus suis quibuscunque vel etiam visores hujusmodi opera­tionum ubicunque factarum per praeceptum Reg' magis computaverint vel testificati fuerint in eisdem, quàm rationabiliter posuerint, & super hoc falsas allocationes sibi fieri procuraverint; et similiter qui petram, vel mae­remium, vel alia ad hujusmodi operationis empta seu provisa ad opus suum amoverint seu detinuerint, quot & quantum dampnum Rex inde habuit; de vic' & ballivis convenientibus juratores per semetipsos ad inquirend' de placitis coronae, si amerciamenta ceperint pro defaltis vel pro hutesio le­vato & non secuto § 115. Cum vic' & alii ballivi cujuslibet libertatis fece­rint non debita modo summonitiones, secundùm formam brevis Regis, vel alias fraudulenter, sed minus executi fuerint praecepta Regis prece, precio vel favore, et à quo tempore. § 116. Item de vicecomitibus venientibus ho­spitandi in balliviis suis cum pluribus quàm quinque vel sex equis, vel qui per frequentes adventus ultra modum quoscunque onetaverint. § 117. Item, de vicecom̄, coronator' & aliis ballivis conversantibus, tam infra libertatem, quam extra qui prece, precio vel favore, vel quacunque affinitate concelave­rint, vel concelari procuraverint felonias factas in balliviis suis, vel se sub­traxerint ad hujusmodi malefactores capiendos. § 118. Item, de hiis qui ceperint averia eorum, vel capi fecerint in uno comitatu, et ea fugaverint extra illum comitatum: et similiter de hiis qui ceperint averia, vel distri­ctiones extra feodum suum § 119. Item, de hiis qui fugaverint averia ad castra vel forcelletta, et ea ibi detinuerint contra vedium et plegios cum [Page 30] per vic' vel ballivum Regis petita fuerit eorum deliberatio. § 120. De vic' & aliis ballivis qui receperint debita Regis de summonitione scaccarii, & debitores inde non acquietaverint, de eorum haeredibus qui modo sunt superstites, & quantum receperint, & à quibus. Item de malefactoribus parcorum, vivariorum, & etiam de hiis qui veniendo, morando & redeundo quamcunque robberiam fecerint. § 121. Item, de hiis qui fecerint di­strictiones in civitatibus, burgis, nundinis, velmercatis super homines forin­secos de regno isto pro debito alicujus, nisi fuerint debitores vel plegii. § 122. De retonsoribus monetae. § 123. De hiis qui tradiderint denar' suis retonsoribus, pro habendo lucro tonsurae. § 124. De vic' & constabu­lar', & aliis ballivis Reg', vel alterius qui sub se habuerint in custod' & infra ballivias suas Judaeos quoscunque. § 125. Et qui consenserint eisdem gratis, & permiserint facere tonsuram pro certa mercede, & per certam conven­tionem capiendam. § 126. De vic', constabulariis vel aliis qui retonsores ceperint, vel attachiaverint cum re tonsura cruda, vel cum platis seisitos, et qui pro mercede eos deliberaverint, & attachiamentum illud concela­verint. § 127. De hiis qui emerint per seipsos vel per alios tonsuram, vel platas, scientes ipsas esse retonsurae. § 128. De hiis qui cambiaverint bonam monetam scienter cum retonsoribus pro majori numero habendo: De moneta retonsa, & hoc frequenter quasi mercatores de die in diem. § 129. Item, de aliis hujusmodi cambiatoribus qui aliquando et raro hoc fecerint. § 130. Item, de hiis qui emerint platas tonsurae non assinatas, licet non de retonsoribus. § 131. Item, de hiis qui aliis tradiderint denar' suos cambiatoribus praedictis qui frequenter cambiaverint, ut supra pro ha­bendo partem lucri inde provenientis. § 132. De fundatoribus qui reton­suram vel platas ejusdem assinaverint. § 133. De vic', constabular' & balli­vis quibuscunque qui mercedem ceperint per sic, quod parcerent et singe­rent attachiare suspectos, vel qui eos attachiaverint, sive Christianos sive Ju­daeos pro levi suspitione quos non invenerint seisitos cum retonsura, & ipsos pro mercede deliberaverint. § 134. Item, de Justic' et Inquisitori­bus habentibus potestatem per brevia Regis ad inquirend' de retonsor', et pro mercede simulaverint facere officium suum, et quid, et quantum ce­perint, et à quibus. § 135. De fugitivis qui occasione tonsurae et trans­gressionum praedictarum subtraxerint se ubi devenerint, et de catallis eorum et terr̄ et tenem̄ si quae habuerint § 136. De hiis qui viderint et manifestè perceperint qui fuerint retonsores et ipsos non accusaverint Regi vel ballivis suis, cum quilibet de populo ad hoc tenetur, licet expressè non consentiret. § 137. Hoc quidem augmentum recipiunt et diminutionem. § 138. Ex capitulis de veteribus coronae placitis aliàs praesentatis, et nondum termina­tis solet exceptio quibusdam indictatis oriri, quod de novo indictamento de facto ante ultimum iter praeteritum imposito non teneretur respondere, et si non sit allocabilis, sequitur quod Jura [...] hundr̄ puniendi de concelamen­to, vel de perjurio convincendi. § 139. Cum igitur alicui competant actio­nes criminales una vel plures contra unum vel plures, illa quae major est, primò debet intentari, nec extinguatur poena, vel malesicia remaneant im­punita, [Page 31] nam crimen furti suspendi debet donec in persona inde appellati ter­minetur actio super crimen laesae Majestatis, una enim exigit poenas cum morte, altera verò mortem tantùm, qui si prius per minorem actionem condemnaretur, sic extinguerentur poenae in crimine majori. § 140. Si quis igitur in criminali appellatus fuerit actione, oritur ei inde exceptio ver­sus omnes contra ipsum agentes civiliter, quod respondere non tenetur ad civilia, donec se defenderit in criminali.

De Crimine laesae Majestatis. CAP. 21.

SI quis autem mortem Regis ausu temerario machinatus fuerit, vel ad se­ductionem ejus vel exercitus sui procuraverit, vel egerit, vel auxilium praebuerit, vel consensum; quamvis voluntatem non produxerit ad effectum, & sit aliquis de populo qui sibi imponat, dum tamen non criminosus, qui ab omni debet merito accusatione repelli, admitti debet absque plegiorum in­ventione de prosequendo, ne se abstineant alii in consimili quicunque fuerit accusator, nisi etiam fuerit conspirator, & crimini aliquo consentiens; vel si nullus appareat accusator sed sola oriatur infamia apud bonos & graves, dif­famatus vel accusatus attachiabitur per corpus, & captus remanebit donec se inde legitimè acquietaverit, qui si culpabilis inveniatur, ultimum supplicium sustinebit cum poenae aggravatione corporalis, omniumque bonorum amissio­ne, & haeredum suorum exhaeredatione perpetua, & vix est permissibile quod haeredes vivere permittantur. § 2. Si autem appareat accusatus, in Curia proponat appellans appellum suum: Dicere enim debet de certo loco cer­tisque die & hora intersuisse, vidisse, & scivisse ipsum accusatum, praeloquu­tum fuisse mortem Regis, vel ejus seductionem, vel exercitus sui, vel consen­sisse, consilium, auxilium praestitisse vel authoritatem; hoc quoque ipso juxta considerationem curiae disrationare parato, accusato etiam è contra per or­dinem negante, sic poterit per duellum terminari, nec erit locus concordiae, nisi Regis interveniat assensus. § 3. Defendere se debet inprimis sic, om­nem feloniam defendit, omnemque seductionem Regis, Regni, vel sui ex­ercitus, & quicquid fuit contra pacem suam, & omnes articulos sibi impo­sitos in appello negare debet seriatim de verbo ad verbum. § 4. Et quia non decet regem vel curiam suam aliquem de vita & membris in verbis re­darguere tantum sed rationibus, sufficit si communiter se defenderit, dum tamen de causa; appellans enim magis quam accusatus necesse habet verba suae propositionis distinctè per ordinem debitum eructare. § 5. Et si vitium in appello inveniatur per omissionem verborum vel inordinationem & hu­jusmodi, & ex hoc oritur accusato appellum ratio declinandi. § 6. Item di­cere potest quod appellans est latro confessus de se, & pro latrocinio captus fuit, & imprisonatus fuit apud N. vel fregit prisonam regis & evasit, vel quod ut lagatus fuit apud N. Ita quod nihil restat de eo nisi suspensionis vel decol­lationis executio, & petere poterit judicium si convicto ante judicii execu­tionem debeat respondere. § 7. Ad hoc etiam quod accusans dicit, quod praelocutio facta suit in praesentia talium, respondere poterit quod nunquam cum praedictis talibus colloquium habuit; quod si poterit verificari, quietus [Page 32] recedet. § 8. Item videtur quod audiri non debet appellando, nam ex quo talem scivit seditionem esse praelocutam tanquam traditor & inimicus reg, & selon [...] consentiens subticuit per tantum tempus, infra quod ob sui défectum possit regi periculum evenisse, si sic esset quod statim & sine mora alicui facienda hoc regi debuit ostendisse; & petere poterit judicium si in [...]co reg' teneatur aliquis respondere. § 9. Et nisi appellans ad hujus­modi exceptiones sufficientet respondeat, declinabitur appellum in persona sua. § 10. Cum autem non declinetur appellum, tunc examinanda est causa, utrum felonia fuerit vel transgressio, quae si felonia fuerit & accusatus per corpus suum se defendere petat, jungatur duellum; quod si declinetur, tunc committendus est appellans gaolae. § 11. Et cum accusatus, propterea non sit dimittendus; quaeri poterit ubi terminari debet hujusmodi culpa; non enim coram rege, cum non deceat ipsum in amissione vitae vel membrorum actorem esse & judicem; nec etiam coram Justic', cum personam regis in judicio praesentent: Sed revera distinguendum est, nam si sit felonia vol transgressio gravis proximi exhaeredationi quaeque redemptionem ad minus inducat, tunc coram curia & paribus procedere debet judicium; & si trans­gressio levis sit, liceat Justiciar' duntaxat judicare.

De Crimine falsi. CAP. 22.

CRimen verò falsi dicitur, cum quis accusatus fuerit quod sigillum regis, vel appellatus quod sigillum Domini sui de cujus familia fuerit, falsave­rit, & brevia inde consignaverit, vel chartam aliquam vel literam ad exhae­redationem Domini vel alterius damnum sic sigillaverit; & quibus casibus si quis inde convictus fuerit, detractari meruit et suspendi: Et quod de hujus­modi falsar' dicitur, de sigilla adulterina chartis et literis apponentibus di­catur id idem: Et eodem modo si seisitus inveniatur, nisi warrantizetur § 2. [...] autem warrantum vocaverit, statim committatur gaolae, et interim mandetur vicecomiti loci in quo warrantus moram traxerit; et si talis bene notus sit in tali comitatu, et se ret raxerit, exigatur donec utlagetur; qui sa non noscatur, in voluntate regis erit extunc, vel quod sua perpetuò in gao­la permatieat, vel quod possit se principaliter inde acquietare per patriam; sed hoc ex maximâ gratiâ eveniret si seisitus inveniretur: Si autem warrantus venerit, et warrantizare contradicat, sic de facili poterit inter eos duellum pervenire. § 3. Item crimen falsi dicitur, cum quis illicitus, cui non fuerit ad hoc data authoritas, de sigillo Regis rapto vel invento brevia cartasve con­tignaverit. § 4. Item crimen falsi dicitur, quum quis falsam fabricaverit monetam, vel de non reproba reprobam fecerit; sicut tonsores monetae, qui socios, coadjutores & ministros frequenter habent in hoc opere; quos si appellare voluerint, debent audiri; hoc quidem crimen ultimum inducit sup­plicium. § 5. Sunt enim fabricatores cuneorum, & sunt factores bonae mo­netae & pravae per eadem cunea. § 6. Sunt etiam fabricatores falsae mone­tae sine cuneo, & sunt monetarii regis qui ultra assisam licitam argento la­cum imporiunt, quidam autem debitum pondus librae non apponunt, & quidam falsam monetam fabricant in toto; & quidam sunt monetae tonso­res, [Page 33] qui omnes habent fortè socios & fautores, unde omnes agentes & con­sentientes tractari & suspendi debent, & faeminae concremari; dum tamen de aliqua felonia ipsum regem, vel regnum, vel exercitum suum, vel sigil­lum, vel monetam tangentem convincatur, & nihilominus ab initio in ma­jori excommunicationis sententia sunt involuti, nec per simplicem capell a­num inide poterunt absolvi. § 7. Cambiatores autem monetae non ad hoc author zati, nec non & usurarii Christiani omnia sua catalla eo ipso regi foris­faciunt: In remedium autem periculorum & dampnorum in regno Angliae subortorum & fortè oriundorum monetam Angl' contingent' inhibetur, ne quis aliam monetam quam de cuneo regis Angliae, Hiberniae & Scotiae fabricatam recipere vel expendere praesumat. § 8. Inhibetur etiam ne quis alicubi in regno cum aliqua pecunia, nisi cum expensis suis tantum ap­plicet, praeterquam in portubus Doveriae, Sandwici, Southampton, Sancti Bo­tulphi London, & aliis communibus & magis usitatis, nisi invitus ob maris temporis inquietudinem. § 9. Et cum quis applicuerit, ibidem provisum est quod fideliter ostendat pecuniam, si quam habeat, illis qui ex parte regis ad denariorum examinationem fuerint deputati sine ullo concelamento su­per forisfactura corporis atque bonorum. § 10. Inhibetur etiam super ea­dem poena ne quis occultare praesumat aliquam pecuniam in pannis, fardellis, balis, & alibi in loco suspecto; Et si contingat aliquam pecuniam inveniri sic repositam, tunc de qualibet libra sic inventa habeat accusator quatuor denar'. § 11. Provisum est etiam, quod si quis denat' inveniat retonsum, vel de alio cuneo quàm de cuneis communibus Angliae, Hiberniae, & Sco­tiae, statim illum faciat perforari & restitui; & inhibetur sub gravi forisfactu­ra ne quis contra hoc repugnet, vel reclamet facto vel sermone: Si quis au­tem falsum invenerit denarium, illum statim frangi faciat, sed illum non re­stituat; et si talis suspectus habeatur, tunc arrestetur, et salvò custodiatur do­nec warrantizatus fuerit. § 12. Et ut de pondere cujuslibet denarii sciatur legitimum pondus, concessum est, quod licebit cuilibet pecuniam recipere et liberare particulatim per pondus quinque solidorum ad hoc provisum, et quod fuerit inferius per tumberellum per custodem Cambii regis signatum.

De Homicidio. CAP. 23.

HOmicidium est hominis occisio ab homine nequiter facta, & potest quis corporaliter occidi facto, & lingua: facto, justitia, necessitate, ca­su, & voluntate; lingua, praecepto, consilio, defensione. § 2. Justitiâ e­nim judex occidit cum justè dampnat, nisi intentionem habeat corruptam, cum judicium proveniat ex livore vel voluptate effundendi humanum san­guinem; & quo casu licet justè occidatur, homicidium est, & mortale pec­catum contrahit. § 3. Secus verò si hoc fecerit ex amore justitiae cum in­trinseca pietate, nec etiam peccat in praecipiendo ministro ut occidat, nec per consequens minister qui missus à Judice occidit condempnatum. § 4. Ne­cessitate poterit quis dupliciter interfici, nam si necessitas evitabilis fuerit, absque occasione, reus est homicidii, qui si fuerit inevitabilis, ad poenam homicidii non tenebitur, eò quod felonicè non occidit; sed metu & animi [Page 34] passione seipsum deliberando cum aliter mortem propriam evadere non po­tuit. § 5. Casu, sicuti per infortunium cum quis arborem sciderit, quae ca­dendo transeuntem oppresserit; vel cum venator hominem telo pro fera percusserit: Verumtamen si quis operam rei dederit illicitae, ut cum quis bo­ves velociter fugaverit, quorum unus H. obviando hominem cornu occide­rit, fugatori imputabitur, quia diligentiam quam potuit non adhibuit. § 6. Voluntate, ut si quis animo correpto in assuitu praemeditato irà vel odio, vel causa lucri nequiter & in felonia aliquem inter fecerit; quod si oc­cultè fiat, pro murdro habebitur. § 7. Praecepto, consilio, & hujusmodi, ut si plures inter se rixati suerint in aliquo conflictu, ac unus sit inter eos oc­cisus per aliquos qui percusserint, & aliquos qui praeceperint, aliquos qui te­nuerint, & aliquos qui ipsum à coadjutoribus defenderint: omnes sunt ho­micidae, nec non & illi qui advenerint occidendi voluntate quamvis nihil mali secerint. § 8. Et illi etiam qui advenerint, ut consilium praebuerint occisoribus & auxilium, licet non percusserint, nec occidendi habuerint vo­luntatem; nec refert, etsi eorum violentia repellatur, ita quod nequitiam excogitatam ad effectum non perduxerint. § 9. Item non solum tenetur ille qui percutit & occidit, verum etiam ille qui occisum à morte non libe­ravit cum potuit. § 10. Qui etiam mulierem praegnantem oppresserit, vel venenum dederit vel percusserit ut faciat abortivum, vel non concipiat, si foe­tus erat jam formatus & animatus, rectè homicida est. § 11. Et similiter qui dederit vel acceperit venenum sub hac intentione ne fiat generatio vel conceptio. § 12. Item facit homicidium mulier quae puerum animatum per potationem & hujusmodi in ventre devastaverit. § 13. Item occisor in bello injusto & similiter justo, dum tamen mente corruptâ. § 14. Qui­cunque enim furem nocturnum interfecerit, non teneatur, & qui invasorem domus suae, se ipsum & hospitium suum saltem illa hora defendendo inter­fecerit, justè interficit: Et eodem modo qui alium interficit seipsum à mor­te liberando. § 15. Inhibetur tamen ne breve exeat à curia ad inquirend' si quis alium interfecerit per insortunium vel defendendo, vel alio modo quam per feloniam; sed si talis in prisona existens coram Justic' se ponat in patriam de bono & malo, & convincatur per patriam quod id secit per in­fortunium vel se defendendo, tunc remittatur gaolae; & cum regi super facti veritate certioretur, gratiosè dispensabit cum tali, salvo jure cujuslibet.

De Pacis conservatione. CAP. 24.

UT firmâ autem pace gaudeant universi, provisum est quod omnes sint prompti ad mandatum vic' & ad clamorem patriae ad sequendum & arrestandum felones cum opus fuerit, tam in libertatibus quam extra; & qui non fecerit, rex ad eum graviter capiet. § 2. Et si defectus inveniatur in Domino libertatis, rex capiet libertatem in manum suam, & si defectus sit in ballivo, puniatur per prisonam unius anni & postea graviter redimatur si habeat unde; sin autem, puniatur per prisonam duorum Annorum: Et si vicecomes vel ballivus in libertate vel extra prece vel precio celaverit vel pro­curaverit celari felonias factas in balliviis suis, & fingunt arrestare malefacto­res, [Page 35] vel aliter fictè faciant officium suum aliquo modo in favorem male­factorum, & inde convinci poss', habeant prisonam unius anni, & postea re­di [...]antur, si habeant unde, sin autem habeant prisonam trium annorum. § 3. Item provisum fuit apud Winton, quod in omnibus com', hundred', fe­rii. mercatis, & locis debitis totius regni publicè & solemniter proclametur, quod statim videlicet post robberias & felonias perpetratas de villa in villam & patria in patriam recens secta & inquisitiones fiant quotiescunque opus suerit in villis per illos qui villis praesunt eisdem, & sic continuè in hundred', libertatibus, comitat', & aliquando in duobus tribus vel quatuor com' con­tiguis, cum felonias aut robberias in confinibus com' fieri contigerit, ut sic malefactores capi possint facilius & convinci: Ita quod si patria de male­factoribus hujusmodi non respondeat, subsequens poena sequitur, viz. quod homines in patria commorantes de damnis & robberiis illatis responde­bunt: Ita quod totum hundred' in quo facta fuerit hujusmodi felonia, simul cum libertatibus infra praecinctum ejusdem hundredi de praenominat is rob­beriis respondebit: Et si felonia fiat in duobus hundred' contiguis, ambo hundred' cum libertatibus in eisdem infra illum dimidium annum respon­deant & satisfaciant de praedictis, vel de corporibus malefactorum respon­deant. § 4. Et ad majorem securitatem fovendam, ordinavit insuper & praecepit, quod portae civitatum & magnorum burgorum in regno à solis oc­casu usque ad solis ortum sint clausae, & quod nullus extraneus in forinsecum capitis villae aut in suburbio hospitetur, nisi hospes ejus pro eo voluerit res­pondere, & hoc de die claro. § 5. Adjicitur etiam quod qualibet septima­na vel saltem quindena faciant ministri & ballivi villarum hujusmodi inqui­sitiones de hujusmodi extraneis sic hospitatis, & de eorum receptatoribus, et quod inde faciendi debitam justitiam liberam habeant facultatem. § 6. Item quod vigiliae fiant singulis noctibus per sex homines ad quamli­bet portam in singulis civitatibus, & per duodecim homines in singulis bur­gis, et per sex homines vel quatuor in singulis villis campestribus, juxta vil­larum quantitatem à Festo Ascentionis Domini usque Festum Sancti Ni­cholai: Ita quod quotiens aliquis extraneus ignotus per vigilatores inventus fuerit custodiatur usque mane, ita quod si tunc in aliquo suspectus habea­tur, vicecomiti ejusdem loci liberetur, qui eum sine difficultate recipiat et salvò custodiat, quousque per legem terrae deliberatus existat. § 7. Et si non habeatur de tali arrestato suspicio, arrestatus recedat quietus; et si tran­seuntes hujusmodi de nocte se non permiserint arrestari, tunc vigilatores eum villatis vicinis ipsos quousque capiantur et vic' deliberentur cum clamo­re et hutesio insequantur; ita quod ipsi vigilatores pro hujusmodi arresta­mento non occasionentur seu in aliquo graventur. § 8. Item quod viae re­gales à villis mercatoriis usque ad villas mercatorias se extendentes elargen­tur, tam in dominicis terris reg' quam alibi in regno, nec non et munden­tur, ita viz. quod in latitudine ducentorum pedum ex utraque parte viarum hujusmodi non sint hayae, fossati, subboscus aut dumeta, in quibus malefacto­res viatoribus insidiantes poterint latitare; quod quidem statutum ad grossas quercus et arbores, dummodo subtus clarum fuerit, nullatenus se extendit. [Page 36] § 9. Et si per defectum Domini qui fossatum subboscumque seu dumeta prosternere noluerit, perpetrentur malitiae, tunc idem Dominus respondeat de robberiis factis ibidem, et nihilominus idem Dominus pro voluntate regis redimatur; Et si hujusmodi Domini ad hujusmodi subboscum non suf­ficiant prosternend', tunc sit patria eis in auxilium ad hoc faciend'. § 10. Et eodem modo elargentur viae in dominicis terris et boscis regis tam infra forestas quam extra. § 11. Et si parcus viae regiae existat contiguus, tunc oportebit quod Dominus eundem parcum praedictum ex parte illa faciat minorari, quousque ducentorum pedum inter stratam & parcum illum fue­rit latitudo, vel quod inter stratam & parcum fiat talis ad minus fossatum vel haya, quod malefactoribus non pateat ultra transitus ullo modo. § 12. Item quod quilibet inter quindecim annorum & sexaginta aetatem in domo sua habeat arma secundum quantitatem terrae suae aut catallorum suorum, & quod ad hoc sint omnes liberi hujusmodi aetatis in patria mo­rantes jurati, videlicet ad quindecim libratas terrae, vel catalla ad valentiam quadraginta marcarum, unam loricam, capellum ferreum, unum gladium, cultellum & equum; et ad decem libratas terrae, vel catalla viginti marca­rum, haubergettum, capellum ferreum, gladium et cultellum; & ad centum solidat' terrae, gambisonem, capellum ferreum, gladium et cultellum; et ad quadraginta solidat' terrae, et ad plus usque ad centum, gladium, arcum, sa­gittas et cultellum; et qui minus habuerit quàm quadraginta solidat' redit' tunc ad falces, gisarma, cultellos, et alia arma minuta. § 13. Et qui mi­nus in catallis habuerit quàm viginti marcatas ad gladios, cultellos et alia arma minuta sint jurati; et omnes illi qui hoc sufficiunt, habeant extra fo­restam arcus et sagittas, et infra forestam arcus et pila. § 14. Et visus ar­morum fiat bis per annum coram duobus Constabulariis in quolibet hundr' et qualibet libertate ad hoc electis, qui quidem Constabularii defectus tam armorum quàm vigilantium et clamorem non sequentium, et hujusmodi, coram Justic' ad hoc eligend' cum venerint, praesentabunt, qui quidem Justic' praedictos defectus Domino Regi in suis Parliamentis praesentabunt, ut ipse inde disponat voluntatem suam; nec excipiantur vic' ballivi liber­tatum, nec forestarii qui ballivias suas in feodo habent suis perpetuis, quin defectus eorum, si quos fecerint in praemissis, sicut de aliis, praesententur.

De officio Coronatoris. CAP. 25.

CUm autem homicidium perpetratum fuerit, vel hujusmodi casus evene­rit, vicini hoc statim nuncient loci Vic' et proximo Coronatori, qui cum mandatum habuerit, accedere debent ad vulneratum vel submersum, vel su­bitò mortuum, vel ad locum ubi dicitur thesaurum suisse inventum; sed prius mandare debent ballivi loci quod quatuor villatas circumadjacentes, vel plures convenire fac' coram eis certis die et loco, per quos, quod suum fuerit, exequi possit. § 2. Articuli sui sunt isti, utrum talis occisus fuerit extra domum vel infra, ad tabernam vel ad luctum vel ad aliam congre­gationem; et qui interfuerint occisioni, masculus vel foemina, major vel mi­nor, & qui illorum fuerint culpabiles de facto, & qui de forcia, consilio, au­xilio, [Page 37] vel praecepto, vel qui fuerint in aliqua causa illius facti, & unde vene­runt malefactores, et quò devenerunt. § 3. Et facta Inquisitione semel vel pluries, quot quot indictaverint, statim capiantur si inveniri possunt, augere enim poterit quilibet Coronator suas irrotulationes, minuere autem nequa­quam; pro rasura autem in rotulo suo invent â suspectus haberi poterit, et per consequens imprisonati, et redimi, et eodem modo si juratores apposu­erit prece unius partis, sive per calumniam unius vel ut riusque amoverit. § 4. Omnes etiam qui tunc in domo aderant vel in congregatione, licet de aliquo malo non sint indictati sicut de imprisonatis cum ipsam frangi con­tigerit, attachiari debent usque ad adventum Justic', et nomina eorum im­breviari tam in rotulo vic' quàm coronatoris. § 5. Indictati autem de facto irreplegiabiles remaneant; subvenitur eis tamen quandoque per breve de odio et acia, quod gratis debet concedi secundum magnae chartae consti­tutionem, nisi fuerint inde per aliquem appellati; per hoc tamen breve non debet inquiri, nisi querens in prisona extiterit, tam videlicet tempore im­petrationis brevis, quàm tempore captionis Inquisitionis. § 6. Si autem in campis vel boscis inveniatur occisus, tunc primò attachientur inventores, sive masculi fuerint vel faeminae cujuscunque fuerint aetatis, licet alibi fuerit occisus, quod perpendi poterit per praesumptiones et per sanguinis effusio­nem si plagas habuerit: Et si hoc aliquo modo perpendi poterit per vestigia carectae vel hujusmodi, tunc inquiratur utrum ille interfectus notus fuerit vel ignotus, et ubi illa nocte hospitatus fuerit, et secundùm hoc quod in­quiri contigerit, attachientur hospites et omnes tunc in domo hospitati, re­plegiabiles tamen sint inventores, consulentes, et illi de forcia. § 7. Si quis verò indictatus sentiens se culpabilem, vel tantùm indictatum effuge­rit, de quo habeatur vehemens praesumptio suspicióque quod culpabilis inde sit, statim accedant vic' et coronator ad domum talis, ut diligenter inqui­rant per vicinos, si pro morte talis interfecti, unde rectatus est, fugam fece­rit, necne: et si fecerit, tunc dicant Juratores quae catalla habuerit, quamvis villanus fuerit; et si liber fuerit, tunc extendantur terrae ejus, et catalla sua apprecientur, quae omnia toti villatae per precium appositum et irrotulatum liberentur coram Justic' proximò itineraturis responsurae, salvo semper Domino feodi servitio sibi debito et consueto. § 8. Hiis igitur inquisitis sepeliantur corpora, quae si prius sepulta fuerint, villata in gravi misericor­dia remanebit. § 9. De submersis autem, subitò mortuis, oppressis, vel per infortunium vel alio modo extinctis, videnda sunt corpora nuda, ut sci­ri poterit qualiter sunt mortua per feloniam, vel per infortunium: Et super articulis praedictis sieri debet Inquisitio et attachiamenta; et si infortunium adjudicetur, tunc inquirendum est ulterius de modo, ut si de molendino ceciderit vel carecta, vel de batello quamvis carcatis, dum tamen in aqua dulci, secus quia in salsa: hujusmodi autem quae pro mortis causa reputantur, ut batellus cum onere & omni attillamento, carecta cum onere & equis, & quicquid mobile sit in molendino, & hujusmodi, appreciari debent, & se­cundum precium villatae liberari: Ex hiis autem provisum est quod pro ani­mabus Antecessorum Regis omniúmque fidelium defunctorum tanquam [Page 38] precium sanguinis distribuantur, & ideo Deodanda vocantur. § 10. Si au­tem in put eo submersus fuerit, Dominus put ei coram Justiciar' amerciabi­tur, & praecipietur quod ad sumptus proprios litore impleatur. § 11. Si autem Coronator & Vic' pro thesauro invento conveniantur, inquirere de­bent diligenter de inventoribus ejusdem, & quid & quantum, & per quos aliquid inde deletum fuerit, & qualiter se habuerint inventores; an statim vicinias & villatas per hutesium & clamorem convenerint, nec ne: Et omnes quot quot indictatos invenerint, attachientur, & per bonos dimittantur ma­nucaptores usque ad adventum Justiciat', nisi prius inde fuerit aliud ordi­natum. § 12. Si autem appellum fiat in Com', & appellans pleg' invene­rit vic' de prosequendo, primus dies quasi pro nullo habebitur, sed tantùm ut audiatur appellum & recenter irrotuletur tam in rotulo Vic' quàm Co­ronatoris de verbo ad verbum quemadmodum fuerit intimatum. § 13. Si autem appellum factum fuerit de morte patris vel alterius parentis vel Do­mini, sufficit Coronatoris & Vic' visus corporis nudi cum inquisitione, ut in­dicia & signa inventa in rotulis suis inserentur. § 14. Si autem de raptu mulieris & maximè virginis appelletur, tunc inquirend' de signis & indicūs ibidem subortis ut si hutesium recenter erat levatum si vestimenta habuerit rupta vel sanguine tincta, quae cum aliis praesumptionibus inventis distinctè irrotulentur, & omnes indictati tanquam pro morte hominis capiantur, & appellatus de facto irreplegiabilis remaneat. § 15. Si autem de plaga mor­tali vel alia, imprimis videre debent plagam, ejusdemque longitudinem, la­titudinem, & profunditatem; & omnes inde indictati attachientur, de qui­bus principales irreplegiabiles remaneant, donec constiterit an vulneratus inde convalescere poterit nec ne; qui si inde moriatur, per pleg' non sunt di­mittendi: Et quamvis inde non mori debeant, attachiabiles sunt tamen ap­pellati, sed replegiabiles per sufficientes pleg' duos, quatuor, vel plures, se­cundùm quod plaga major fuerit vel minor, ut si mahemium fiat.

De prisonis. CAP. 26.

OMnes autem attachiabiles licet vic' in prisona custodire, donec per suf­ficientes homines sub districtu vic' commorantes legitimè fuerint reple­giati, non tamen ad puniend' sed ad custodiend; nec debent aliqui impriso­nati antequam per judicium solemniter consideretur de terr' suis vel ten' disseisiri, nec de rebus suis quibuscunque spoliari; sed dum fuerint in priso­na; de rebus propriis debent sustentari donec deliberati fuerint vel condem­pnati; nam ante judicium non debet quis exhaeredari, quamvis obierit in prisona, nec jacturam sustinere bonorum, quia hoc habetur ex hac consti­tutione in magna charta. § 2. Provisum est etiam quod nullus captus de terr', ten' vel catallis suis disseiseitur, quousque convictus fuerit de felonia sibi imposita, sed quàm citò captus fuerit, per visum custodum placit orum Coronae & legalium hominum de vicineto apprecientur catalla capti & im­brevientur, & salvò custodiantur per ballivos ipsius capti qui bonam inve­niant securitatem de respondendo inde, cum per Regem vel suos Justic'exi­gantur, salvis tamen eidem capto & familiae suae necessariis, & quamdiu fu­erit [Page 39] in prisona rationabilibus estoveriis suis: Et si idem captus fuerit coram Justiciar' convictus de selonia unde retratus fuerit, tunc totum residuum ca­tallorum illorum ultra estoverium illud Regiremaneat, simul cum termino anni & diei, qui cum se legittimè purgaverit, tunc catalla sibi remaneant, nisi de fuga convincatur. § 3. Et cum plures imptisonati immunes sint à culpis sibi impositis & innocentes, ac durum esset si tales injustè gaolâ deti­nerentur: Provisum est quod talibus subveniatur, si per inquisitionem per Vic'captam & Coronatorem in pleno com' per breve de odio & acya & cau­sa odii vel acyae exprimatur in inquisitione Regi vel suo Cancellar' remitten­da; & si per examinationem inveniatur quod causa sit manifesta & non co­lotata per vic', qui quandoque favore ductus praetendit non causam ut cau­sam, tunc fiet breve; quod si talis in gaola detentus invenerit duodecim suf­ficientes pleg' ad stand' recto quotiens Rex vel alius de morte talis versus ipsum loqui voluerit, quod tunc praedictis duodecim manucaptoribus talem balliat' vel per ball' dimittat à prisona praedicta, dum tamen secta non inter­veniat nisi Regis tantùm; si autem causa odii insufficiens fuerit, breve di­missionis non habebit: quod si propter alicujus libertatem immediatè fa­cere non possit, faciat retorn' ball' libertatis, qui cum facere subsederit, ac si vic' breve praedictum non remiserit tunc scribetur vic' sicut alias, & in fine brevis addatur in clausula, vel causam nobis significes quare mandatum no­strum prius inde tibi directum non executus suisti vel non potuisti: Et unde si Regi constiterit per return' vic' quod praecepit ballivo libertatis talis, qui nihil inde fecit, tunc mandabitur vic' quod non omittat propter libertatem talem, quin eam ingrediatur, & plenam mandati faciat executionem: Et cum talis liberatus fuerit & per ballivum dimissus, actionem habeat versus omnes, qui eum ultra adventum primi mandati reg'in prisona detinuerint, de imprisonamento & pace REgis infracta. § 4. Si autem pro evasione la­tronum conveniatur, & pro gaola fracta, non solùm teneantur fractores vel vinculorum raprores, verum etiam omnes alii in gaola inventi, quamvis ab omni culpa fuerint immunes, nisi sit aliquis qui conspirationem eorum de­texerit, vel clamaverit, vel alio modo pro posse impedimentum adhibuerit: Et quo ca su diligenter est inquirend'si aggravatio poenae sicut detentio ubi suspensio corporis per pedes, scissura unguium, onus ferri, & hujusmodi tor­menta sint causa evasionis, & quo casu tenend' sunt custodes tanquam homi­cidae. § 5. Custodes verò gaolarum poenam sibi commissis non augeant, nec prisones quicquam judicium excedendo torqueant vel redimant, sed, omni saevitiâ remotâ pietatéque adhibitâ, judicia in ipsos promulgata debi­tè exequantur; qui verò cum decesserint, antequam per Coronatorem vide­antur, & de morte talium diligenter inquiratur, non debent sepeliri; con­tingit enim quandoque hujusmodi imprisonatos per poenam injustam mori potiùs quàm morte naturali, & quo casu custodes tortores & homicidae sunt & tenendi, & quorum domini meritò debent amerciari si custodias hujus­modi habuerint in feodo, non tamen ut com' vel Baron', sed tanquam ser­vientes, eo quod talis custodia pro quadam Serjantia debet reputari.

De Fugitivis. CAP. 27.

CUm autem feloniae perpetrentur, vel hujusmodi infortunia emerserint, statim levetur clamor per hutesios in visneto: Et si hujusmodi felones capi possint, statim arrestentur; qui si fugerint, insequantur donec suerint comprehensi, vel saltem cum clamore usque ad locum in quo tenentur pla­cita Comitatus: Secus verò si infortunium evenerit vel murdrum, & quo casu sufficit clamor tantum quamvis non sequatur, & ad proximum Comita­tum per villatam unam vel plures, prout acciderit, distinctè praesentetur, quam Coronatores apertè faciant irrotulari. § 2. Inquirere etiam debent vicini in cujus decena tales fugitivi fuerint, & ubi in Frichborgo, ut coram Justic' non titubant in responsis, villata namque talem receptans qui in fran­co pleg' non fuerit, in misericordia meritò remanebit, nisi fuerit mil', vel clericus, vel aliquis qui foris famulaverit, & quo casu amerciandus est ille de cujus fuerit manupastu, nisi talem post feloniam reddat; & si non de alicu­jus familia sed de decena, quamvis per alium prisonae fuerit liberatus, de­cena sua erit in misericordia, eo quod talem non habuit ad standum recto cum necesse fuit. § 3. Archiepiscopi autem, Episcopi, Comites, Barones, & hujusmodi Magnates, Milites, Servientes, Dapiferos, Pincernas, Came­rarios, Coquos & Pistores sub suis fridbordis existentes, illique suos armige­ros & alios servientes magnos & parvos ad stand' recto & paci cum necesse fuerit promptos habere debent, pro quibus Domini, cum tales non sussice­rint, respondebunt in forisfacturis; quos si non habuerint, meritò poterint amerciari. § 4. Omnis enim duodecim annos habens & ultra, in alicujus frichborgo esse debet, & in decena, Sacramentúmque Regi & Haeredibus suis facere fidelitatis, & quod nec latro erit, nec latroclnio consentiet; quod cum fecerit extunc à decena pro voluntate sua se retrahere non poterit, nec à suo frichborgo invitus expelli, nec debet quis manupastum suum habere, quem per tres noctes ad minus fuerit hospitatus. § 5. Cum autem quis pro felonia sua vel sibi imposita se subtraxerit qui ab aliquo prosequatur per ap­pellum in Com' vel alibi, concessum est de Principis beneficio, quod per quatuor Cur' Coronator & Vic' in Com' solemniter vocetur, & veniat res­ponsur' & stand' recto versus eum loquenti, dum tamen ejus intersit appel­lare, alioquin non erit appellum admittendum, nam dies prima quasi pro nulla habebitur, sed dies proxima debet computari, nisi per breve Regis fuerit appellatus, tertia pro secunda & quarta poterit impunè per aliquem manucapi, qui nisi venerit in quintâ pro exlege tenebitur; & similiter in quarta nisi fuerit manucaptus, cum Regi non obediat neque legi, & sic utla­gabitur & omni lege privabitur: In omni tamen Cur' Comit' tenetur ap­pellans suum appellum proponere in omnibus verbis ac si praesens esset fugi­tivus: & si plures fuerint appellantes, propinquior praesens praeferri debet, extraneus verò admitti non debet in appello, nisi docere poterit quod ejus intersit appellare per homag', vel aliter ratione dominii, ex cujus manupastu fuerit vel familia qui dicat se plagam in ipsa interfectione recepisse vel ja­cturam: Si autem appellans perfectam aetatem appellum suum probandi per [Page 41] corpus suum non attigerit, & prosequatur, non minus admitti debet, sed si comparuerit appellatus, expectabitur aetas appellantis, nec habebit lo­cum contra ipsum exceptio de secta minus ritè facta, quin tunc procedat. § 6. Foemina autem nisi in tribus casibus admitti debet. § 7. Nullus eti­am per Attornatum potest appellum prosequi, dum tamen potens sit sui, sine autoritate alterius parentis vel amici secta pro eo erit admittenda, nec erit esson̄ alterius allocand'. § 8. Sine secta autem certae personae non erit quis statim interrogandus, sed tunc demum cum Justiciarii venerint itine­rantes, coram quibus talis indictatus fuerit, per praesentationem Juratorum. § 9. Et cum ad sectam Regis per inquisitionem invenerit quod pro tali felonia vel tali indictamento fugerit, contemnens se legi submittere, con­siderand' erit quod catalla sua amittat propter fugam, quamvis à juratoribus; vel si appellum praecesserit, exigendus erit semel in itinere, quod pro uno com̄ reputabitur licet per triennium duraverit, & secundo in com̄ prox' post iter, & sic de com̄ in com̄ donec utlagetur, videlicet tertio com̄ vel quarto si prius fuerit manucaptus interrogatus. § 10. Si autem quis in comit maturius, vel tardius, vel sine brevi, vel praecepto Justic', vel secta ali­cujus appellant is utlagatus fuerit, eo ipso amerciandus fuerit totus comi­tatus. § 11. Utlagari autem poterit omnis masculus duodecim annos ha­bens & ultra, non autem si infra, quia prius in lege decenae non debet ad­mitti. § 12. Foemina vero utlagari propriè non potest, quia in nullius de­cena debet contineri; sed si appelletur vel exigatur, weyviari poterit, & pro delicta haberi nisi compareat. § 13. Est enim weyvium quod nullus ad­vocat, & utlagariae aequipollet quoad poenam; utlagatus & weyviata capita gerunt lupina, quae ab omnibus impunè poterunt amputari; merito enim sine lege perire debent, qui secundum legem vivere recusant: Secus autem si se reddiderint vel capiantur. § 14. Et cum appellatus ante utlagationem comparuerit, & se legitimè defenderit, restituendae sunt sibi suae possessio­nes, mobilia tamen amit tit si de fuga convincatur. § 15. Si autem per ne­gligenriam appellans non continuè fuerit prosecutus, amerciandi sunt pleg' sui de prosequendo cum ipso coram Justiciar̄, & corpus appellantis gaolae committendum erit, quia non disrationavit id ad quod se obligavit: secus verò si morte praecludatur quod sequi non possit; appellatus tamen non est per hoc omnino de infamia quietus, donec ad sectam alicujus appellantis vel Regis se inde legitimè probaverit innocentem. § 16. Si autem appellatus comparuerit in comitatu, & appellans non, statim dimittendus erit eo ipso appellatus per legem usque ad primum iter Regis vel Justiciariorum itine­rantium in illo com̄, & eo modo si appellans ante ut lagationem ab ap­pello suo retraxerit se, quamvis appellatus non comparuerit, suspendenda erit loquela, quia sine secta non debet com̄ quenquam ut lagare. § 17. In­quirend' est tamen si redietit, an replegiabilis sit vel non; qui si culpabilis inveniatur de aliquo recto super quo non fuerit replegiabilis, non erit di­mittendus. § 18. Et quod de facto dicitur, id de appellatis de forcia & de aliis accidentalibus intelligatur, cum ab initio fugam ceperint universi, hoc tamen adjecto, quod principales judicium ut lagariae vel aliud prius debet [...] [Page 42] sustinere, & interim suspendendae sunt exigendae erga hujusmodi secunda­rios, eo quod replegiabiles sunt per tale breve: Rex vic' salutem, cum talis appellet in com̄ tuo tales de morte fratris sui, & talem & talem de consilio & praecepto, & hii qui de hujusmodi praecepto & consensu appellati sunt, re­plegiabiles sunt secundùm leges & consuetudines regni nostri, nec teneat hujusmodi appellum antequam ipse qui de facto hujusmodi appellatus est, convictus fuerit; tibi praecipimus, quod si praedicti appellati de hujusmodi praecepto & consensu sint, & non de facto, & ipsi tibi invenerint sufficientem manucaptionem ad stand' inde recto coram Justic' nostris ad primam assi­sam cum ad partes illas venerint, vel alias ad mandatum nostrum, tunc prae­fatos tales per praedictam manucaptionem replegiari permittas. § 19. Et habeas ibi nomina manucaptorum, & hoc breve. Et cum principalis se ac­quietaverit, ulterius non est necesse quod illi de forcia respondeant, sed tunc primo exigantur cum principales condempnati fuerint vel utlagati; & quod exigendae respectuari debent in accessorio donec principale factum convin­catur, habetis ex hoc Statuto; nullus autem de praecepto, forcia, vel auxilio vel receptamento appellatus vel indictatus utlagetur, quousque factum prin­cipale, in persona principali convincatur; appella tamen non minus atta­chientur versus eos ad primum com̄, sed exigendae talium remaneant in su­spenso donec appellati de facto per utlagariam vel alio modo convin­cantur.

De Utlagariis. CAP. 28.

UTlagaria autem vacua est cum contra legem fuerit promulgata, ut sine secta vel praecepto, vel non in com̄, vel de homine mortuo ante utla­gationem, vel si ille qui interfici debuit minus appareat ante utlagationem, vel post, vel si appellatus se prisonae reddiderit in uno com̄, & pro eodem facto utlagatus fuerit in alio, ipso in prisona existente, cum in utroque fue­rit appellatus; vel cum quis tuitionem petens ecclesiae, regnum petierit abjurare, cum non sit postea in com̄ interrogandus; vel si appellatus fuerit infra aetatem duodecim annorum, vel si nimis maturè, & in primo com̄ vel secundo, et quo casu vacuum erit, vel quasi si in carta pardonationis con­tineatur, quod Rex talem utlagariam remisit vel pardonavit, quod enim non est, pardonare vacuum est: prodest tamen carta quamvis necesse non esset, abundans enim cautela non nocet. § 2. Pronunciari tamen debet talis error in civitatibus, burgis, mercatis, & alibi in congregationibus, & utlagaria ipso jure nulla fuisse per brevia clausa, & ideo omnia sunt ei resti­tuenda: Secus vero si secundùm legem ritè processum fuisset, quamvis nulla causa subfuisset, & quo casu pardonare potuisset Rex quod suum fuerit, hoc est, pacem suam quam amiserit, salvo jure cujussibet; quod autem alienum est, sine injuria dare non potest. Et quamvis quis pro contumacia & fuga utlagetur, non propter hoc convincitur de facto principali. § 3. Ritè verò utlagati ab omni juris beneficio privantur; per tale-enim judicium sine judi­ciali inquisitione peribunt, nec alios appellare poterunt, nec aliquis eis tene­tur, sed ipsi omnibus quibus obligantur satisfacere tenentur, nè sint melioris [Page 43] conditionis propter utlagariam, cum potius deterioris esse debeant. § 4. Et forisfaciunt haereditates, & tenementa, & homagia, & fidelitates dissolvan­tur, & omnia alia quae mutna voluntate sunt contracta à se & haeredibus suis propinquis & remotis, & non solum excluduntur haer̄ de haered' paterna, sed materna, & ab omni, eo quod de testiculo felonis generantur & sanguine, dum tamen post feloniam perpetratam fuerint progeniti: si autem ante, ab haere­ditat' felonis excludantur tantum, & omnes donationes & alienationes factae, non solum à tempore judicii, verumetiam à tempore feloniae perpetratae, re­vocentur; & ubi post convictionem cujussibet feloniae retrotrahitur tempus ad tempus feloniae perpetratae. Quia dicit lex quod post capitale crimen con­tractum donationes factae valent, nisi condemnatio sit secuta, quod autem ritè factum est, ante crimen contractum irritari non debet. Et quia non po­test quis utlagari in alicujus curia nisi in curia Regis, concessum est quod ejus sint catalla utlagatorum & fugitivorum. § 5. Si autem utlagati, vel alii felonia convicti terram liberam habuerint, illa statim capienda est in manu Regis, & per unum annum et unum diem tenenda, ad capitales Dominos post terminum illum reversura. § 6. Et hoc habetur ex statuto magnae chartae, quod tale est: Nos non tenebimus terras illorum qui convicti sue­rint de felonia, nisi per unum annum & unum diem, & tunc reddantur terrae illae Dominis feodorum; causa verò talis termini Regis est, quia in signum feloniae olim provisum fuit, quod aedificia talium prosternerentur in terram, extirparentur gardina, ararentur prata, & truncarentur bosci; & quoniam hujusmodi vertebantur in grave dampnum dominorum feodorum, pro com­muni utilitate provisum fuit, quod hujusmodi dura & gravia cessarent, & quod Rex propterea per unum annum & diem totius terrae commoditatem perciperet: secus autem si terra non esset eschaeta dominorum p̄t qui­dem term̄ Dominis proprietariis integrè abs (que) vasto vel destructione rever'. § 7. Cum autem utlagatus uxorem & familiam reliquerit in suo tenemen­to, qui postea inlagatus te [...] illud de quo non exivit, resumpserit, quamvis capitalis Dominus negligens fuerit, poterit tamen ten̄ illud quotiescunque voluerit capere et seisire, nec talis per assisae novae disseisinae recuperabit, cum à Domino fuerit ejectus. § 8. Cum autem finitis die & anno non fue­rit capitali Domino terra restituta, eo forte quod nondum constiterit Regi de termino praeterito, ad instantiam petentis fiat breve vic' quod per sacra­mentum proborum hominum diligenter inquirat, si terra quae fuerit illius ut lagati vel suspensi in tali villa pro morte hominis, vel pro tali alia selonia, extiterit in manu sua per unum annum & unum diem; & de quo praedictus talis terram illam tenuit, & inquisitionem illam sibi remittat, per quam si Regi constiterit de termino suo praeterito, & quod petens Dominus sit ad quem mero jure pertinet terrae reversio, ut escaeta sua, tunc praecipiet Rex vic' quod seisinam terrae praedictae tali petenti habere fac', dum tamen aliqua felonia convictus fuerit, nè suspensus vel utlagatus, vel si feloniam cognove­rit & regnum abjuraverit, vel si consocius criminis timens suspensionem aliamve poenam seipsum interfecerit, suspendetit vel submerserit, & quo casu haereditas talis erit escaeta dominorum: secus verò si per furorem vel [Page 44] infortunium. § 9. Esto quod filius & haeres propinquior in vita patris felo­niam fecerit, & patrem supervixerit, et convictus cum jus merum ei descen­derit, sive seisinam habuerit de haereditate sive non, forisfacit sibi et haeredi­bus suis successionem; sed cum discesserit vivente patre, sive convictus fue­rit sive non, statim incipit postnatus frater esse haeres propinquior patri, cum antenatus non expectavit quod aliquid jus ei descendit, et omnino habendus erit quasi natus non fuisset. § 10. Et quamvis antenatus post abjurationem vel utlagariam in ipsum promulgatam pardonationem Regis adquisierit, non tamen ad haereditatem admittetur Antecessoris, etiamsi appellantem duello devicisset, vel per patriam inde se acquietasset, dum ta­men post pardonationem, uxor autem felonis disseisiri non debet, quae ta­men si fuerit ejecta non recuperabit sola cum sit conjuncta viro, sicet habea­tur pro quasi mortuo. § 11. Cum à duobus teneatur tenementum in com­muni, et alter eorum seloniam fecerit, nihil accrescit Domino capitali; sed si mater cum silio ipso, quo convicto pro felone accrescit, sed reservatur actio matri ad petendam dotem suam versus dominum capitalem tenentem, sicut reservatur in personis ipsorum qui actionem habuissent versus felonem, qui si vixisset per brevia novae disseisinae et hujusmodi, nullus enim jus alienum forisfacere potest. § 12. Clericus autem privilegium allegans clericare, in laicali foro convinci non potest; constitutum tamen est sic, Clericus pro felonia captus ordinar̄ petenti liberetur sub periculo consueto, nec suo ordi­nario liberari debet priusquam in praesentia sua pro quasi convicto habeatur per inquisitionem, cum omnino convinci non poterit nisi privilegium omit­tens in inquisitionem vel duellum se gratis posuerit. § 13. Si autem in foro saeculari habeatur pro quasi convicto, & liberatus custodiae clericali se pro­baverit immunem de culpa sibi imposita, tune ad instantiam Episcopi loci tenetur Rex tali purgato restituere possessiones & facultates: Si autem talis clericus ab Episcopo loci, vel ejus vero procuratore in judicio non petatur, & pro quasi convicto habeatur, & nulla secta interveniat nisi Regis & Justic', per cautelam talem abire permittat quamvis sine judicio, sic exclusus erit clericus imperpetuum à petitione suarum possessionum & facultatum; re­ceptatores vero & alii accessorii occasione purgationis in soro clericali non magis habeantur quieti. § 14. Cum autem utlagati extra legem positi fuerint, ad legem gratia principis concomitante restitui possunt & inlagari, dum tamen causa utlagariae nulla fuerit, vel nimis mature, & hujusmodi promulgata nihil per examinationem si factum criminosum inveniatur; sed cum fuerit criminale & feloniam contineat, ad legem admitti non debent, nè ex facilitate veniae aliis tribuatur materia delinquendi, sed qualitercunque inlagetur ex facto, omnibus tamen qui versus eum loqui voluerint de prae­teritis tenetur respondere & judicia sustinere, & provisum est quod ista ratio in carta Reg' sibi consecta de pardonatione contineatur, & tales inlagati semper habent necesse, quod hujusmodi cartas secum deferant quocunque ierint, nè qui ignorantes ipsos gratiam pardonationis fuisse adeptos, tan­quam utlagatos interficiant, qui cum ritè fuerint utlagati, quamvis postea inlagati, adaliqua quae prius sua fuerint restitui non debent, per inlagationem [Page 45] enim facti sunt quasi de novo essent creati. § 15. Hiis etiam quos de ho­micidio indictari contigerit, dum tamen felonia non intervenerit, per ma­litiam excogitatam, sed per infortunium vel se defendendo, cum alias mor­tem propriam evitasse non poterunt, & cum voluntas & propositum distin­guant maleficia. Hiis etiam qui per metum indictamenti de aliquo homi­cidio vel per minas vel hujusmodi, fugarint ad ecclesiam, & tanquam inno­centes cognoverunt talem interfecisse, qui postmodo vivus appareat, qui regnum abjuraverint tenetur Rex de jure quod suum fuerit pardonare, & possessionum facere restitutionem. § 16. Cum autem loqui voluerit quis versus ut lagatum, imponens ei feloniam ante utlagariam factam, non sufficit petere judicium de secta ritè ad utlagariam factam, sed oportet appellum per eadem verba quae prius renovari; & quia appellans ritè versus eum se­cutus fuerit appellatus inlagatus suas per utlagariam amittere exceptiones & ejectiones; sed vix conceditur quòd dicere possit causam esse nullam per exhibitionem ejus qui intersici debuit, sed quod per patriam se defendat, cum per corpus se defendere inhibetur in odium fugae & utlagariae; & si pa­triam recusaverit, pro convicto habebitur, vel perpetuae prisonae commen­dandus nè fiat injuria appellanti.

De Abjurationibus. CAP. 29.

SUnt nonnulli felones qui, cum capi debeant, fugiunt ad ecclesiam vel alibi in loco sacro, qui extrahi non debent nec reexpelli, nè laici extrahentes excommunicationis sententiam, vel clerici expellentes vicium irregularita­tis ausu temerario incurrant: Constitutum enim est quod ecclesia Anglicana sua habeat jura libertatesque suas illaesas. Item, quòd pax ecclesiae & terrae in­violabiliter observetur, ita & quod comis justitia singulis pariter exhibeatur. § 2. Expedit ergo quod tales pacem habeant in ecclesia, ad quos statim ac­cedere debent coronatores, nec ulterius erit medium, nisi quod veniant extra locum dedicatum ad stand' recto, si quis versus eos loqui voluerit, vel quod maleficium cognoscant propter quod ecclesiae petunt tuitionem. Et conces­sum est et provisum quod hujusmodi fugitivi ultra XL. dies in ecclesia non morentur, quod si fecerint, extunc denegentur eis cibaria ut gratis exeant & petant quod prius contemptibiliter recusàrunt, & quo casu à beneficio abju­rationis repellantur; & qui talibus extunc cibaria ministraverit, tanquam ini­micus Regis & praesumptor contra pacem habeatur & merito censeatur. § 3. Cum autem exirepetat quis infra XL. dies, accedant coronatores, coram quibus consiteri palam debet maleficiū suum, & petere, ut regnum pro felonia sua valeat abjurare, recognito (que) maleficio juret sic: Hoc auditis coronatores & alii, quod ego talis pro tali facto quod nequiter perpetravi, exibo regnum Angliae, & illuc iterum non revertar, nisi de licentia Regis vel haeredum suo­rum, sic me Deus &c. § 4. Et electo sibi portu vel transitu, computentur ei certae dietae majores vel minores, prout corporis sui vigor poposcerit, vel debilitas, quae in cedula sibi liberentur, vel jurare poterit sic & melius quod alicubi non faciet moram per duas noctes, & quod à recta via non se diver­tet donec regnum exierit. § 5. Et tunc interdicatur ei nè viam regiam [Page 46] exeat donec transitum invenerit, & discinctus & discalceatus, capite disco­operto, in pura tunica tanquam in patibulo suspendendus, accepta cruce in ma­nibus, recedat; qui cum mare advenerit, ingredi debet usque ad collum si transitum non invenerit, & hutesio levato in litore quiescere donec transi­tum invenerit, qui si quicquam nocte vel die à strata se diverterit, vel sine li­centia redierit impunè poterit decollari, nisi captus fuerit; & quo casu in gaolam debet committi, & similiter si extra ecclesiam capi possit ultra 50. dies, ulterius enim merito praecludetur ei gratia abjurationis. § 6. Sunt autem quidam meticulosi, qui tuitionem Ecclesiae petunt, quamvis feloniam non commiserint; & quo casu consulendi sunt quod cognoscant aliquem occidisse, quod postea valeant producere vivum & sanum, ut sic gratiam regis consequi valeant cum ipsam requisierint. Ideoque diligens exami­natio est necessaria in abjurationibus & recognitionibus gratuitis felonia­rum, nè metus interveniat vel desperatio vitae. § 7. Committentes autem sacrilegium per Ecclesiam tueri non debent, sed per clerum judicandi & de­gradandi: Et hoc idem dicitur de Clericis Apostatis, quibus convictis, per clerum statim degradentur, deindeque per manum comburentur clericalem.

De Murdro. CAP. 30.

ESt autem murdrum occulta hominum occisio à manibus hominum ne­quiter perpetrata, quae nullo sciente vel vidente facta est, praeter solum interfectorem & suos coadjutores & fautores, ita quod non statim assequa­tur clamor popularis. Et dicitur murdrum, quia interfectus pro alienigena reputabitur, nisi de eo fuerit Angleseh'a praesentata, ubi sciri possit quod Anglicus erat per praesentiam parentum; & quotiescunque in patria mur­drum inveniri contigerit, amerciabitur Comitatus per Justic' itinerantes, nisi excusationes intervenerint: Et si corpus alicujus sic mortui per felo­nem vel infortunium sepultum fuerit antequam de coronatoribus visum fuerit, & per decenas & villatas adjacientes in illo com̄ de circumstantiis suae mortis inquisitum, villata in misericordia regis remanebit. § 2. Excusari namque poterit pr̄'a â poena murdri multipliciter, ut si interfector cog­nitus fuerit, ita quod talis judicium subeat pro delicto suo: Convicta au­tem felonia nullum sequitur murdrum. Item si vulneratus post laesionem vivat, ita quòd detegere possit malefactores, vel facere se notum. Item nul­lum erit murdrum cum interfector ad ecclesiam confugerit, feloniqmque cognoverit, regnúmque abjuraverit. Item de hiis qui mortui sunt per in­fortunium, nullum erit murdrum. Item nullum erit murdrum de submersis in mari vel in aqua salsa, ubi locus in nullius bonis esse dicitur nisi regis tan­tum; secus si in loco universitatis, Anglescheria autem in inquisitione & visu coronatoris corpore non sepulto debet praesentari, & licitum est cuilibet patriae sua uti consuetudine in hac parte, dum tamen praesententur, ut per du­os masculos ex parte patris, & per duas foeminas ex parte matris de propin­quioribus parentibus interfecti, vel per unum masculum ex parte patris, & unam foeminam ex parte matris, vel per unum masculum ex parte patris tantum, vel per unam foeminam ex parte matris tantum, & si corpore [Page 47] foem̄ per duas foeminas Anglescheriam praesentare. Quibus verò prae­sentatis statim irrotulentur coram Justic' cum venerint praesentanda, ut sciri possit de tali an Anglicus fuerit vel non: Pro Anglico verò cum pro certo constare possit per parentes quod Anglicus extiterit, non dabitur mur­drum; & nisi Anglescheria ritè sit praesentata, ut si alia nomina habuerint quàm in rotulo coronatoris fuerint inventa, vel quod non sunt parentes il­lius mortui, vel saltem non ex parte tali, prout per visnetum fuerint praesen­tati, vel cum producantur ex parte non debita vel utriusque, cum non nisi de una praesentare debuisset, vel cum plures quum rectum esset & per con­suetudinem habitam in patria inveniatur, quod in aliquo erratum fuerit in praemissis, pro murdro reappellabitur non obstante tali praesentatione.

De Appellis homicidii. CAP. 31.

CUm autem capti in judicio produci debeant, non producantur armati, sed ut judicium recepturi; nec ligati, nè videantur respondere coacti: Et si tales gratis felonias sibi impositas cognoverint, planum est judicium. Et inhibetur nè in appello de morte hominis allocetur alicui parti essonium. § 2. Si autem negaverint verba appelli si quod fuerit debitè defendendo, in electione defensoris erit, an ponere se super patriam quod non sit inde culpabilis, vel defendendi se per corpus suum, nisi aliqua violenta praesum­ptio faciat contra ipsum quae probationem non admittat in contrarium, ut si recenter captus fuit cum cultello cruentato super interfectum, & quo casu non est opus alia probatione: Vel cum quis inveniatur in domo jacens in qua interfectus inventus fuerit super facto recenti: Et similiter si duo vel plures in domo tali extiterint, dum tamen hutes' non levaverint, nec pla­gam ab aliis interfectoribus, si qui fuerint, cum interfectores docere non pos­sunt, tales autē mortem dedicere non poterunt, & ideò corporalem non ha­bebunt defensionem pro factoexistente tam occulto, & pro magnitudine prae­sumptionis. § 3. Item nec per patriam se defendere debet quis in appello de veneno dato, sed tantum per corpus suum, eo quod initium facti non fuit tam publicum quod sciri poterit à patria, nisi per discretionem & aequita­tem; hoc fiat quandoque pro inconvenienti quod contingere possit inter debilem & potentem, & una via electa alteram habere non poterit, sed an­tequam jungatur duellum, examinandum est factum an sit felonia, infortu­nium, vel transgressio. § 4. Homicidium autem casuale quod non est ne­quiter perpetratum, non est homicidium, & videri poterit per ejus dissini­tionem; casuale autem multipliciter accidit, ut si quis telam in foemina mittere volens, vel cum socius cum socio, amicus ludat cum amico, & jo­cosa levitate percusserit, vel cum longius steterit eum traxerit, vel cum la­pidem projecerit, & hominem quem non viderit percusserit, vel cum quis ludens cum pila manum barbitonsoris percutiens quod non viderit, ob quod gulam barbati praeciderit: In istis autem casibus & similibus non debet re­putari felonia, eo quod occidendi animo praemissa facta non fuerint, sed om­nino sunt de juris aequitate absolvend', quia crimen non contrabitur, nisi vo­luntas nocendi interveniat, secundum quod dici poterit insuper de infante [Page 48] & furioso cum unus innocentia consilii teneatur, & alterum infaelicitas facti excusat. In malitiis autem spectari debet voluntas & non exitus; Et nihil interest an occidat quis, an causam mortis probat; voluntas enim & proposi­tum distingunt maleficia; furtum vero non committitur sine affectu furan­di. § 5. Quibus examinatis, & factum in appello contentum felonia inve­niatur, tunc examinandus erit processus appelli, nec sit variatio coram Justic. & coram Coronator' inventa, vel quod non ritè ac continuè, sed per interru­ptionem fuerit prosecutum. § 6. Verba itaque appelli de morte homi­nis sunt hujusmodi: A. appellat B. de morte C. patris sui, quod sicut ipse A. & C. frater suus essent in pace Dei & Regis E. nunc apud N. in tali com̄ in tali loco expresso faciendo quid tale vel transeundo à tali loco us­que ad talem, tali die, tali anno & tali hora venit idem B. cum tali & tali, & nequiter in felonia & in assaltu praemeditato, & contra pacem Regis ei da­tam fecit idem B. praedicto C. fratri suo unam plagam mortalem in capite quodam gladio, vel aliquo genere alio armorum emolitorum, ita quod de plaga illa infra triduum expiravit. Et quod hoc fecit nequiter, & in felonia, & contra pacem Regis, offert disrationare versus eum per corpus suum, sic ut curia Regis consideraverit quod facere debet, et si de eo malè contigerit per corpus talis fratris vel alterius parentis ejusdem C. qui similiter hoc offert disrationare sicut cut' consideraverit. § 7. Item A. appellat D. quod cum ipse & frater ejus essent in pace, ut supra, venit idem D. cum supradicto B. appeilato cum tali & tali si velit nequiter & in felonia, ut sup'fecit, eidem C. fratri suo unam plagam mortalē in tali loco corporis de quadam bisacuta, & si mortuus non esset de prima morte, de secunda evadere non potuit, sed infra triduum decessit, & quod hoc fecit nequiter, ut supra. § 8. Appellati de forcia, consilio, praecepto, auxilio vel receptamento, donec principales con­vincantur de facto, respondere non debent etiam ipsis hoc volentibus, cum judicia procederent incontraria et inhonesta, et praecederet caruca boves; sed tunc demum cum convicti fuerint principales, poterunt illi de forcia et alii sic appellari: A. appellat E. quod ipse et C. frater ejus, ut supra, ve­nit idem E. cum praedicto B. appellato de facto simul cum tali et tali, et te­nuit eundem C. fratrem suum dum idem B. eum interfecit, vel juvit, vel suit in auxilio vel consilio qualicunque modo, vel praecepto, vel mandato, quo majus ipse fuit interfectus, et quod hoc fecit nequiter, et in felonia, ut supra. § 9. Et cum plures unum appellant, vel plures de morte unius, pro­pinquior praesens praeferri debet, et plura oportet fieri appella, si omnibus permissum sit appellare, quod fieri poterit propter pluralitatem plagarum: Et si unus plures appellaverit de morte unius, et primus appellum declina­verit, recedet quietus per judicium quantum ad sectam appellantis, dum ta­men de facto principali suerit appellatus, et per consequens. § 10. Alii qui in longiore gradu appellati extiterint, sed non illi qui de fac' cum princi­pali fuerint appellati, quibus expedit ut vicissim se defendant non ob­stante acquietantia unius, et appellans gaolae committetur, tanquam calum­niator puniendus, sed nec vitam amittet ne (que) membra propter pacem quam secutus est, nec alii timentes poenam talionis in hujusmodi sectis faciendis se subtraxerint.

De defensione Appelli. CAP. 34.

APpellatus de facto venit & defendit omnem feloniam, & pacem Re­gis infractam & mortem C. & quicquam est contra pacem Regis, & omnia in appello contenta de verbo in verbum secundum quod versus eum fuerint proposita. § 2. Verùm quia exceptiones loco actionum sunt, eo quod unum alterum impugnat, & sicut actores armantur actionibus & ac­cinguntur quasi gladiis, ita rei è contra muniantur exceptionibus & defen­duntur quasi gladiis; ideo excipere poterit & dicere quod secta non fuit be­nè facta, eo quod statim hutesios non levavit; & si levavit, illud tamen non ad villas vicinas et propinquiores non manifestavit, nec scelus illud Corona­toribus vel aliis ballivis Regis statim ostendit, sed inde subticuit per duos annos vel hujusmodi: Ita quod ad proximum Comitatum vel in crastino non appellavit, nec feloniam revelavit quod fecit, aliter autem appellavit quam modo, unde petit judicium de secta indebita, vel de variatione suae in­tentionis, vel de omissione, si inveniantur: Nam si de pace et plagis fieri de­bet appellum, oportet quod appellans exprimat quales plagae fuerint recen­tes vel cicatrices, et in quo loco, et cujus longitudinis et latitudinis et pro­funditatis. § 3. Item de robberia, de quibus rebus, propriis vel alienis; si de pecunia numerata, numerum et genus; si massa rudis, valorem; si formata, quantitatem et pretium; si vestis, colorem et pretium; si pannus, colorem et precium et numerum ulnarum. § 4. Si animal, genus, pilum, et precium; si de pace et imprisonamento, tunc si in carcere vel de simplici detentio, vel in vinculis, vel sine, vel in ferro, vel in ligno, vel utroque; si de combustione, an de nocte vel de die, & de aliis circumstantiis; si de raptu, de scissione vesti­mentorum et sanguinis effusione per corruptionem; et si de viro suo inter­fecto, tunc quod inter sua brachia, vel si de animato puero tunc in ventre. Oportet etiam quod annum et diem exprimat, locum, et horam, et genus ar­morum: Et quarnvis per examinationem processus inveniatur additio, non nocet; sed si variatio fuerit, cadit appellum per exceptionem. § 5. Cum autem per insufficientem sectam, vel per omissionem, vel per variationem non possit appellum declinari, adhuc excipere poterit contra appellum, et dicere, quod alias appellatus fuit de eodem facto, unde per judicium quietus recessit; et quia nulla exceptio tenet non probata magis quam actio, si par­tes hoc expectaverint, vocare poterit recordum inde rotulorum Justic'ad warantum. § 6. Item dicere poterit quod Justic' itineraverint in illo Com post tempus in appello contentum, ubi nulla fuit mentio quod secus esset, si quicquam inde tunc fuit incept' licet non terminatum. § 7. Cadit autem appellum inter dominum et tenentem durante homagio. § 8. Ca­dit appellum si ipsum interfecerit tanquam furem nocturnum, vel utlagatum fugientem, vel cum aliter parcere ei non potuit sine suo periculo, vel cum defendens domum suam invasorem volentem invito ipso domino ingredi, tanquam in Sehomsokne, dum tamen aliàs proprium periculum evitare non potuit. § 9. Cadit appellum cum appellans convictus fuerit de aliqua fe­lonia, cum tales contra felones vocem habere non debent. § 10. Cadit appellum ubi infra annum et diem recenter post factum non fuit inceptum. [Page 50] § 11. Cadit appellum pro parvitate rei, ut si minoris fuerit precii xii. de­natiorum. § 12. Ita si non fuerit felonia sed simplex transgressio. § 13. Item cadet appellum coram Justic' cum non fuit in Com̄ inceptum, nisi recens fuerit factum, & quasi praesentibus Justic' perpetratū. § 14. Item si defensor ꝑbare se poterit illo die extra regnū, vel non in tali loco fuisse. § 15. Itē si er­ratū fuerit in nominibus vel cognōinibus, vel si in modo appelli qualitercun­que fuerit variatū. § 16. Itē si appellans se semel retraxerit de appello ꝙ it'm rec'averit, vel cum praesens fuerit & non loquutus fuerit ver sus appellatū. Sed si non fuerit prosequutus, vel defaltam fecerit, non propter hoc cadit appellū sed breve tantū, eo quod per aliud breve poterit resuscitari. § 17. Itē cadit ap­pellū in minore causa pendente appello in majori versus eum prosequuto. § 18. Itē per mortē appellati. § 19. Item per mortē reg'. § 20. Itē si non siat mentio de pace regis infracta. § 21. Itē si non fiat mentio de felonia. § 22. Itē si derebus alienis, nisi causa adjiciatur. § 23. Item pro minore aetate appellan­tis. § 24. Item pro minore aetate appellati, ad tempus tamen. § 25. Qua­tuor sunt autem casus qui imponunt homini necessitatem quod per patriam se defendat, utque per inculpatum defertur, per attornatum pronuncietur: Juratores enim loco attornatorum ponuntur, regia dignitas cum patriam habeat pro campione, foemineus sexus, vicium mahemii, aetas sexaginta an­norum & ultra. § 26. Duellum, singularis pugna inter duos ad proban­dum veritatem litis, & qui vicerit probasse intelligitur, & quamvis judicium Dei expectetur ibidem, quicunque tamen monomachiam & singularem pu­gnam sponte susceperit vel obtulerit, homicida est, & mortale contrahit pec­catum. Et eodem modo Judex qui autoritate defert vel praestat, omnesque assessores consulentes, faventes & auxiliantes, necnon & Sacerdos qui dat be­nedictionem. § 27. Cum autem appellatus ab initio nullam proposuit exceptionem, vel cum proposuerit, nullam tamen habuerit competentem qua se tueri possit, tunc electionem habebit ponendi se super patriam, vel defendendi se per corpus suum, exceptis quatuor casibus superioribus. § 28. Et si per corpus petit defendi, quamvis de mala secta & hujusmodi excipere omiserit, quia tamen cum levitate non est ad duellum proceden­dum si aliâs evitari poterit, tenetur Judex super articulis malae sectae, varia­tionis, erroris, & hujusmodi processum diligenter examinare. Et cum o­mnia ritè concurrant, ita quod appellum declinari non possit, detur dies par­tibus quod veniant armatae ad duellum percutiendum, & interim custodia­tur appellatus. Ad quem diem defensor statim det primo vadium defen­dendi, & appellator postea vadiū det disrationandi, & primò juret per verba negativa, sic; Hoc audis, homo quem per manum teneo, qui A. te facis ap­pellari per nomen baptismi tui, quòd ego C. fratrem tuum, vel alium paren­tem vel dominum non occidi, vel plagam ei feci ullo genere armorum per quod remotior esse debuit à vita & morti propinquior, sic me Deus adjuvet & haec Sancta: et fiat mentio in Sacramento de anno, die & loco, secundùm formam appelli. § 29. Postea juret appellans per verba affirmativa, sic; Hoc audis, homo quem per manum teneo, qui te R. facis appellari per nomen baptismi tui, quod tu es perjurus, & ideo perjurus, quia tali anno, tali die, tali hora, & tali loco nequiter & in felonia occidisti C. fratremmeum tali [Page 51] genere armorum, unde obiit infra triduum, sic me Deus, &c. § 30. Facto autem Sacramento statim committatur defensor duobus militibus vel aliis probis hominibus qui ipsum ducant in campum, & locum ad hoc deputa­tum, & appellans eodem modo, quibus inhibeatur nè commendatos cum aliis colloquium habere permittant ante duelli percussionem; qui cum in campo venerint, jurare debent in hac forma: Hoc auditis Justic', quod ego talis non concedi, nec aliquis per me, nec pro me, propter quod lex deprimi debeat, léxque diaboli exaltari; sic me Deus, &c. § 31. Et facto Sacra­mento utriusque, statim fiat ban̄ regis sub voce praecon' facta silentia per haec verba: Praec' R. & Justic' hoc est quod nullus sit ita ausus quod se moveat vel verba proferat quicquid videat vel audiat, quod si quis fecerit prisonam unius anni & diei & ulterius pro voluntate regis habebit. Quibus expedit is procedat defensor ad arma, simúlque congrediantur & pugnent. § 32. Si autem appellans victus fuerit, vel ante apparitionem stellarum in crepusculo appellatum non devicerit, & defensor judicium petat de appel­lante qui se obligavit probasse quod non potuit, considerandum erit quod appellatus de facto, omnésque de sorcia & circumstantiis accessorii appella­ti quieti recedant versus appellantem & omnes alios appellantes, dum ta­men de uno facto appellaverit; secus verò si de diversis appellans commit­tendus est gaolae, sed plegii ejus de prosequendo in misericordia non erunt, & quia pugnavit pro pace mitigand' erit cum eodē: si appellans verò se retra­xerit, tunc erūt ipse & plegii sui in misericordia Regis & insuper com̄ittetur gaolae: si quidē appellatus victus fuerit, ultimo punietur supplicio cum exhae­red' suorū haeredū, & amissione suarū facultatū. § 33. Si autem appellatus nihil respōdere velit, vel si patriā loci in appello contenti refutaverit, quāvis aliā habere petierit, vel si dicat quod omnem feloniam defendit, & quod non est culpabilis de sibi impositis, paratus se defendere sicut cur' consideraverit, vel sic, per corpus vel patriam sicut cur' consideraverit; quia verò per curiam non debet quis ad aliquam defensionem arctari nec instrui, ideo si aliud no­lic dicere pro defensione; & appellans inde petierit judicium, indefensus remanebit, morti tamen non condemnabitur, sed gaolae committetur sub dicta salvo custodiendus, donec instructus pet at inde se legitimè acquietare: Consideratio verò erit talis, quod unico indumento indutus & discalccatus in nuda terra quadrantalem panem hordeaceum tantúm pro duobus diebus ha­beat ad victum, non tamen quod quolibet die comedat, sed altero tantùm, nec quòd singulis diebus bibat, sed die quo non comederit aquam bibet tan­tùm, & haec dieta omnibus legem refutantibus injungatur donec petant quod prius contempserint, exceptis clericis qui in soro clericali pro libertate Ec­clesiae petant judicari, qui & se gratis judicio laicali submiserint; quia verò nefandum esset tales ante degradationem morti condemnare, pro con­temptu faciend' sanctae Ecclesiae libertati, ideo liberandi sunt clerici con­dempnati ad degradationem, qui si postea extra ecclesiam inveniantur, capi­tale judicium subeant, nisi abjuratio regni gratiosè concedatur eisdem § 34. Bigami verò & sacrilegi ab omni privilegio clericali sunt interdicti, non obstante in consilio Lugdun' ejusdem constitutionis revocatione. [Page 52] § 34. Et cum aliquis praedictorum petierit respondere, & venerit in judi­cio, defendere debet omnem feloniam, & verba per ordinem dediscere, se­cundùm quod in appello fuerint versus cum proposita; & tunc dicat, Et quod inde non sum culpabilis pono me super patriam de bono & malo, & tunc remittatur gaolae, & appellans sequatur breve vic', quòd venire faciat tot & tales de tali visneto, quod sint ad certum diem ad recognoscendum. § 35. Ad quem diem appellans & appellatus amovere poterunt Juratores legitimè suspectos; nec sufficiet in aliqua Jurata calumniam apponere sine causa, quam si verificare non poterit per non calumniatos, calumniator ju­rare compellatur. Calumniare enim poterit multiplic', ut per capitales ini­micitias inter eos habitas, vel quia Jurat' aliâs convictus fuit de perjurio, vel quia excommunicatus, quod docere oportebit per literas diocesan', vel quia judicium subivit pillorale, vel hujusmodi, vel quia villanus, vel quia infra ae­tatem, vel ultra. § 36. Qui cum juraverint & non fuerint concordes, ex­tunc separari debent ab invicem, & Justic' quemlibet per se debent exami­nare, quorum suspecti, qui nequiter propter cupiditatem eschaetae terrae de­fensoris vel hujusmodi inculpatum damnare intendunt, penitus amoveantur, vel si omnes per unum instruantur qui non fuerit ex Juratoribus, vel cum omnes à villatis fuerint instructi, villataeque ab aliquo domino vel ballivo vel alio qui innocentem damnari affectaverit, puniatur talis conspirator, & novi eligantur Juratores, qui primis conjungantur Juratoribus, nisi primi fuerint omnes suspecti, & sic fiat donec veredictum unanimiter proferatur, & non per dietam vel prisonae exactionem, nisi in casu ubi inculpatus in alios se ponere noluerit. § 37. Qui cum in dubio fuerint, nec veritatem scive­rint, non ad damnationem erit recurrendum, immò potius ad salvationem; & ideo quia actor suam non probaverit actionem, per quod consideran­dum erit quod appellatus quietus recedet, & appellans goalae committe­tur. § 38. Cum autem appellans aliquo modo de probatione sua defecerit, dum tamen non per inquisitionem patriae, nihilominus subesse poterit felo­nia, quae quidem si non convincatur, sic remaneret impunita, ꝙ esse non de­bet: Procedat igitur Rex ex suo officio pro pace sua infracta ad inquisit io­nem propter praesumptionem appelli vel indictamenti, cum nullus appella­verit qui culpabiles inveniantur, tales per patriam in quam se posuerint, quamvis appellatores per duellum devicerint, vel appellum declinaverint, vel quamvis appellatores mortui sunt, condemnabuntur tamen, quemadmo­dum appellum processisset. § 39. Et quod dicitur de appellis, dici poterit de indictamentis, dum tamen indictamentum fiat apud bonos & graves, qui hujusmodi indictamento sigilla sua apposuerint, eo quod vox populi fre­quenter vana invenitur, tum propter cupiditatem eschaerae, tum propter odium & malam voluntatem. § 40. Et valde necessarium in omni prae­sumptione in Inquisitione de vita & membris Juratores diligenter exa­minare, vel à quibus rationem praeferandam didicerint, per quorum respon­sionem continget fortè fraudem inveniri vel iniquitatem. § 41. Dicit e­nim fortè unus vel plures, quòd hoc didicerit à tali conjuratore suo, & ille in­terrogatus, ab alio tali; & sic descendere poterit interrogatio & responsio [Page 53] de persona in personam usque ad aliquam vilem & abjectam personam, ve talem cui non est fides aliquatenus adhibenda, & hoc faciet quilibet bonus Judex, ut gloria sua & laudis suae titulus cumuletur, nè ob ejus negligentiam crucifigatur Jesus, Barabbasque dimittatur. § 42. Si autem plures unum appellaverint, vel plures de diversis plagis, ictibus & factis, statim post convi­ctionem unius procedat appellum alterius. § 43. Et tunc demum cum ipsi de facto appellati convicti fuerint, procedatur contra ipsos de forcia & praecepto: Et secundum quod se defenderint, detur alius dies: Ad quem vero si appellatus convictus fuerit, consimilem poenam sustineat, sicuti princi­palis de facto sustinuerit: consentientes enim et agentes pari poenâ punien­di sunt § 44. Si autem appellatus legitimè se defenderit, dum tamen ap­pellans convictus non fuerit, alii de forcia propterea non deliberentur, cum diversa sint facta, diversae personae, diversae causae, & diversa appella, ut si unus praeceperit, alius tenuerit, tertius percusserit, quartus malefactoribus libe­rum aditum praebuerit & regressum, & quintus insidiaverit nè quis veniret, omnes enim praedicti tenentur quilibet de suo facto proprio respondere. Ap­pellum autem tale est: A. appellat B. quod idem B. fuit consentiens morti talis, vel in auxilio, & ita quod ille qui convictus est de facto exivit de do­mo talis appellati ad factum illud faciendum, & illuc post factum rediit, & praesens suit in com' ubi praed' B. minatus fuit eidem fratri suo, in quo pax Regis erat petita & ibidem data, & quod nequiter &c. offert &c. § 45. Ple­gii autem inventi de pace conservanda, quam plegiatus postmodum infrin­git, retinendi sunt in prisona, nisi corpus plegiati prisonae reddiderint, cum fuerint inde requisiti. § 46. Inhibetur autem nè quis falso & per maliti­am alium appellet, constituitur enim sic, quod postquam appellatus per ma­litiam de felonia sibi imposita acquietaverit, puniatur appellator per priso­nam unius an [...], & restituat appellato damna quae sustinuit, habito respe­ctutam ad in [...]amiam quam ad damna; & versus Regem graviter redima­tur. § 27. Et cum appellator non sufficiat, inquiratur de abettatoribus ad instantiam appellati, qui dist ringantur per brevia judicialia, non tamen ad utlagariam, qui cum inde convicti suerint, eandem poenam quam appel­lator incurret condemnetur. § 28. Haec tamen constitutio si perseverat, placita Coronae declinabit, & sectatores appellorum feloniae vehementer repellet; Juratores enim interdum corrumpi possunt.

De Apello Foeminae. CAP. 35.

FOemina autem de morte viri sui inter brachia sua & non aliter interfe­cti, & de puero suo animato in ventre suo nequiter impresso, vel per ictū nequiter occiso, & etiam de raptu & violentia corpori suo illata, poterit appellare: Et sic siant appella; A. quae fuit uxor B. appellat C. quòd cum ipse B. vit suus esset tali loco, &c. occidit ipsum B. virum suum inter brachia sua, & hoc fecit nequiter &c. offert &c. § 2. Eadem A. appellat E. quod eodem loco &c. venit E. cum praed' C. & nequiter &c. tenuit praed' B. virum suum, dum idem C. eum occidi inter brachia sua, & quod hoc fecit nequiter &c. § 3. Item eadem A. appellat B. quod ipsa fuit in tali loco &c. idem B. in eam manus violentas injecit, ipsamque quodam baculo in ventre per­cussit, [Page 54] vel nequiter & in felonia ipsam sic oppressit, quod infra triduum par­turiit, per tres septimanas vel amplius maturius quàm debuit; ex cujus icti­bus & oppressione idem partus obiit infra triduum, & quod hoc fecit nequi­ter &c. § 4. Defensores autem per exceptiones superiores hic & ibi pote­rint subveniri, sed propter sexum appellantis per corpora sua non poterunt defendi; nam foemina ad duellum adjudicari non debet, oportet igitur quod per patriam convincantur vel acquietentur; si autem conceperit hora in ap­pello contenta, cadit appellum, eo quod sine assensu concipere non potuit. § 5. Item eadem A appellat F. quod ipsa fuit &c. venit idem F. cum vi sua vel solus nequiter & in felonia, & contra pacem Regis concubuit cum ea contra suam voluntatem, & quod hoc fecit ne quiter &c

De Infortuniis CAP. 36.

SIcut autem quis feloniam facere poterit intersiciendo alium, ita & se­ipsum, nam si conscius criminis qui recenter hominem interfecerit, vel hujusmodi, ubi oriuntur feloniae metu judicii seipsum interfecerit quoquo modo, ejus bona remanebunt fisco, nec haeredem habere debet nisi domi­num feodi; Sed si quis taedio vitae vel impatientia doloris alicujus hoc fe­cerit, filium haeredem habere debet, sed bona ejus mobilia confiscentur: ex alto etiam praecipitati & submer [...]i similiter haeredes habebunt, & ubi non committitur felonia; & similiter furiosi, frenetici, insantuli, & mente capti, & in acuta febri laborantes, quamvis seipsos interfecerint, non tamen felo­niam committunt, nec haereditates foris faciunt nec catalla, eo quod sensu carent & ratione; uxor' tamen talium dotes debent obtinere.

De Combustione Domorum. CAP. 37.

SIquis aedes alienas nequiter ob inimicitiam vel praedae causa tempore pacis combusserit, & inde convictus fuerit per appellum vel sine, capitali debet sententiâ puniri. § 2. Christiani autem Apostatae, Sortilegii & hujusmodi detractari debent & combuti. § 3. Contrahentes vero cum Ju­daeis vel Judaeabus pecorantes & Sodomitae in terra vivi confodiantur, dum tamen man̄ oper' capti per testimonium legale vel publicè convicti. § 4. Traditores autem qui dominum dominámve interfecerint, vel qui cum uxoribus dominorum suor [...]m vel filiabus vel nutricibus dominorum concubuerint, vel sigilla dominorum suorum falsaverint, vel qui alicui oc­cultè venenum praebuerint unde expiravit, & inde convincantur, detracten­tur & suspendentur, & si mulieres fuerint, concremantur.

De Furto. CAP. 38.

ESt autem furtum, contractatio rei alienae fraudulenta cum animo fu­randi invito Domino, cujus res illa fuerit; & est autem furtum manife­stum & secretum: Futtum enim manifestum est, ubi aliquis latro deprehen­sus seisitus de aliquo latrocinio haud habbinde & back berynde, & insecu­tus fuerit per aliquem cujus res illa fuerit quae dicitur sacborgh, & tunc li­cet [Page 55] insecuto [...]i rem suam petere criminaliter ut furatam, & quo casu praesen­te coronatore qui recordum habet cum furtum dedicere non poterit, morti debet condempnari, nisi inde possit warrantizare: Secus vero si sine secta & latrocinio, vel sine eorum altero non fuerit deprehensus. Et poterit rem suam petere civiliter ut addisratam, quamvis furatam, & tunc non reputa­bitur nisi pro transgressione; sed cum criminaliter incepetit, ad transgressio­nem descendere non poterit. § 2. Cum autem insecutus manifestè rem illam suam propriam advocaverit, petens quod insecutor suam intentionem per verba legis versus eum proponat, si criminaliter eum petat, tunc opus quod insecutor dicat, quod ille re sua seisitus latro est aut latronem inde sic nominare. § 3. Et quòd in felonia & latrocinio furtivè & contra pacem Regis rem illam cepit, & nequiter abduxit, offert probare per corpus suum versus eum sicut cur̄ &c. & si eligat per corpus suum defendi, sic jungi pote­rit duellum; sed in omni cur̄ in qua debet homo condempnari, praesentia coronatoris vel alterius qui Recordum habeat, est necessaria. § 4. Exci­pere tamen poterit multipliciter, ut supra, & poterit dicere rem illam sibi fuisse venditam ab aliquo vel donatam, & tunc vocare poterit illum ad war­rantum; si autem warrantus praesens fuerit, velsi habere possit eum ad certum diem, habeat eum, ut inter eos tunc procedatur de warrantia; si autem eum habere non possit, tunc mandabitur vic' quod faciat cum venire ad warran­tizand' vel dedicend', ita quod habeat corpus, &c. Qui si retornaverit quod talis non est inventus in balliva sua, tunc praecipietur vic' quod exigi fac' ta­lem de com̄ in com̄ donec comparuerit vel utlagetur; qui si utlagatur, tunc habet insecutus necesse ponere se super patriam. § 5. Si autem venerit, aut statim warrantizat aut warrantizare contradicat, per cujus contradictio­nem & probationem vocantis pervenire poterunt ad duellum; si autem warrantizatus fuerit, statim liberetur res warranto, & sic liberetur ille qui vocavit, & tunc proferat insecuto appellum suum versus warrantum prout fecit versus warrantizatum, & ille warrantus vocare poterit ulterius. § 6. Et si rei vendicatio facta fuerit in cur̄ Baron̄, & seisitus aliquem vocaverit ad warrantum qui extra districtionem domini moram fecerit, statim mitten­dus est ad gaolam Regis, nec liceat alicui domino ultra noctem captum pro felonia retinere. § 7. Si quis autem latrocinium emerit quod crederit esse legale, & insecutus fuerit ab aliquo qui rem vendicaverit, & talis emptor rem illam publicè emerit in foro vel in nundinis coram ballivis & fidedignis qui inde sibi legale testimonium perhibuerint, & quod tolnetum dederit & con­suetudinem; considerandum erit, quod emptor quietus recedat, & quòd rem vero Domino petenti restituat, & quod proinde paraverit amittat; qui si non testisicetur prout dictum est, nec warrantum habuerit, in periculo erit vitae amissionis. § 8. Intrat enim interdum in warrantiam, & defensionem aliquis malitiosè et per fraudem, sicut campio conductivus pro mercede, quod quidem si fuerit coram Justic' detectum, non procederetur ulteriùs ad duellum, sed per patriam inquiretur veritas, si talis mercedem receperit vel non pro defensione facienda, et si constiterit quod sic, pedem amittere debet et pugnum. § 9. Et eodem modo si clericus mercedem caperet ut [Page 56] ipsum warrantizaret, si clericus postquam talem per warrantizationem li­beravit se defendere noluerit, ut foro saeculari, nec ulteriùs respondere pro­pter privilegium suum clericale, pro non warrantizato habebitur liberatus, et revocabitur judicium suae acquietationis, dum tamen fraus hujusmodi convincatur, et oportebit quod principaliter se defendat, clericus (que) gaolae pro malitia committetur et redimatur. § 10. Est enim furtum de re magna et re parva, pro minimo tamen latrocinio duodecim denariorum et infra nullus morti condempnetur; pro hujusmodi modicis delictis inventa fue­runt judicialia pilloralia, et deformitates corporum, ut scissio auricularum et hujusmodi; ex pluralitate tamen et cumulo modicorum delictorum poterit capitalis sententia generari. § 11. Scissores autem bursarum multipliciter delinquunt, pro bursa vero sola quam furtivè scindunt civiliter delinquunt, et sequitur poena pilloralis per unam horam diei, ut sint pro talibus noti, et poterunt laesi querelas suas versus tales criminaliter intentare; si autem bursam absciderint cum catall' infra duodecim denar̄, non adhuc crimen committunt, sed injuriam atrocem, propter quam auriculam amittere me­rentur; & cum iterum in consimili injuria vel majori deliquerint, capitale judicium subeunt; si autem ab initio bursam absciderint cum valore duode­cim denar̄ et ultra, non solùm tenendi sunt pro bursae scissura, verumetiam pro latrocinio catalli morti debent condempnari. § 12. Uxor autem furis non teneatur pro delicto viri, poena enim suos tenere debet auctores; uxor autem virum accusare non debet, nec feloniae suae consentire; impedire ta­men tenetur in quantum potest, si furtum tamen sub clavibus uxoris inve­niatur, simul cum viro tenebitur; & sola teneri debet, cum furtum in ma­nu sua inveniri contigerit; vit vero nequaquam, nisi ei expressè consenserit, vel cum à viro suerit inde warrantizata. § 13. Et nisi alter alterius nequi­tiam evitaverit, manifestè praesumi poterit consensus mali de utroque, pote­rit enim vir tenere et uxor sponte, et non coacta occidere, et è converso; et ideo cum participes sint in crimine, participes debent esse in poena, et sic te­neri debet uterque, cum de communi assensu fuerint convicti. § 14. De concubina vero vel famula non est sicut de uxore, ipsa vero accusare tenetur vel à servitio recedere, alioquin videtur consentire. § 15. mulier autem cum fuerit pro maleficio condempnata aliquando praegnans, et quo casu de­fertur executio judicii redditi donec peperit. Et ad hoc facit lex impera­toria, praegnantes mulieres dampnari poena defertur, nec torqueantur quam­diu praegnantes fuerint. § 16. Utlagati autem & illi qui regnum abjura­verint, & de felonia convicti ab omni appello & libera voce sint interdicti, eò quod judicia sua secum deferunt sicut sententialiter condempnati, & igi­tur frangitur talium baculus; secus est de feloniam confitentibus qui nondum propter conjugationes sunt condempnati, quibus Rex mitigare poterit per sic quod socios suos accusent, & eorum receptatores appellant, & patriam ab hujusmodi malefactoribus deliberent, qui cum mendaces inve­niantur, condempnentur, & similiter si se de appellis retraxerint, dum ta­men sua cognitio propriae feloniae & proferum probandi per coronatores vel alios quibus data fuerit recordi authoritas, sint recordata: Si autem profe­rum [Page 57] quod coram coronatoribus & vic' fecerint advocaverint coram Justic', tunc oportet ad hoc quod mitigationem principis consequi debeant quod obligent se ad tot convincend quot appellaverint, per patriam scilicet, vel per corpus, vel per fugam, vel per recordum; Et solet fieri Justiciar' tale breve: Rex talibus Justic' salutem. Sciat' quod concedimus vobis potestatem concedendi tali vitam & membra, qui coram nobis probator devenit, & latrocinium vel aliam feloniam cognovit per sic, quod convineat per duel­lum vel alio modo tot quot coram vobis felones probare se obtulit & obli­gavit. Et tunc praecipietur vic', quod omnes appellatos statim capi faciat, & coram talibus Justiciar' duci; si autem aliquos appellaverit qui in alio com̄ suerint vagantes vel commorantes, statim usque Newgate destinentur, quia omnes vic' regni mandato Justic' de Newgate in London inclinant, & si aliquis appellatus se subtraxerit, accepto brevi pro warranto, ipsum fac' vic' exigi, & ni venerit ad sectam Regis tantùm utlagari. § 17. Qui qui­dem cum venerit, & prisonae se reddiderit ante ut lagationem, tunc ad deli­berationem gaolae coram Justic' proponat probator intentionem suam in hunc modum: Ego talis appello B. de societate latrocinii mei vel robberiae, quod nos simul furati fuimus talem rem, apud talem locum, talibus die & an­no; ita quod ipse B. habuit ad partem suam tantum: vel sic, obviaverunt cuidam tali, quem robberaverunt & interfecerunt, & quod ad hoc & ad alia fuerunt socii, & de latrocinio & robberia participes & capaces, vel latrocinii sui receptator offert probare versus eum per corpus suum, &c. Et oporte­bit probatorem rem certam exprimere, et omnes circumstantias sine varia­tione, et quod cognoscat personam appellati cum fuerit in judicium produ­ctus; eodem modo probare poterit receptamentum et consensum. § 18. Si autem appellati defendi per corpus suum elegerint, tunc dent vadia hinc et inde, et dies duelli assignetur, et armati percutiant duellum, nec sufficiet so­la victoria, nisi verbum recreantisae à victo exprimatur, vel quod tantundem valeat, et societatem et malesicium cognoscat. Et si probator victus fue­rit, propter famam tamen versus Regem oportet quod victor se per patriam acquietet. § 19. Ex gratia tamen Justic' poterunt hujusmodi appellati vin­centes usque ad iter Justic' per plegios dimitti, vel per manucaptores imper­petuum ad stand' recto, si quis versus eos loqui voluerit, dum tamen boni et laudabilis sint testimonii. § 20. Et cum unus ex pluribus appelletur vel plures ab uno, per diversos tamen dies vicissim sua faciant duella. § 21. Sed si appellatus excipiendo responderit sic: Et B. venit et defendit &c. et petit judicium si tali qui est latro cognoscens debeat respondere desicut ipse ho­mo fidelis est, et in franco pleg' tali vel de manupastu talis versus quem la­tro vocem habere non debet, et quo casu hoc comperto, recedet inde ap­pellatus omnino quietus, tum tamen à suo visneto non fuerit malecreditus, sed ipso habito suspecto respondebit ulterius. Et eodem modo si aliàs ret­tatus extitit de malo vel appellatus. § 22. Cum autem probator comple­verit quod promisit, teneatur ei conventio quoad vitam scilicet et membra, vel quod in prisona suo perpetuo remaneat, vel quod regnum ab­juret. § 23. Appellati autem post mortem probatoris ipsos appellantis [Page 58] per pleg' sunt omittend' ad stand' recto, si quis versus eos loqui voluerit; se­cus tamen si se subtraxerint vivente probatore, et postea redierint, et quo casumerito teneri debent, vel saltem pleg' invenire, quod de suspitione ma­li, in quam propter fugam suam sunt involuti, ad proximam deliberationem gaolae se acquietabunt. § 24. Quicunque enim duellum tenuerit inter pro­batorem & appellatum alibi quam in cur' Regis, & contingat probatorem interfici vel vinci, meritò capienda est prisona & libertas in manu Regis, eò quod serviens Regis interfectus est, de quo praesumend' est quod forinsecos appellavit sicut & intrinsecos. § 25. Nulli igitur liceat tenere curiam de probatore nisi Regi tantùm; bona autem acquietati sine difficultate libe­rentur eidem, nisi fisco propter fugam fuerint adjudicata. § 26. De feris & piscibus potest sieri furtum, ex benignitate tamen Principis constituitur, ne quis pro hujusmodi furto vitam perdat neque membra; Constitutio quidem talis est: § 27. Provisum est de malefactoribus in parcis & vivariis, quod ad sectam querentis statim adjudicentur emendae secundum modum delicti, & prisona trium annorum, de qua graviter redimantur pro regia voluntate: Et etiam securitatem inveniant, quod de caetero non malefacient, qui cum non poterunt, regnum abjurent; sugitivi verò exigantur, & nisi redierint, ut lagentur: Eandem autem sectam habeat Rex post annum & diem, & ea­dem procedant judicia; secus erit de bestiis domesticisin modum robberiae captis & abductis, & quo casu meritò consequi debent judicium capitale.

De Robberia. CAP. 39.

RObberiâ autem fit appellum hoc modo: A. appellat B &c. quod &c. venit idem B. cum vi sua nequiter et in felonia, et contra pacem Regis in robberia abstulit E. C. D. et unum equum talis precii; et sic nominare poterit in appello suo plures res diversi generis, dum tamen certum precium apponat, et certam rei designet qualitatem, quantitatem, precium, et pon­dus, numerum, mensuram, valorem, et pilum, et quod hoc fecit nequiter &c. ut supra. Eodem modo poterit quis appellare de rebus alienis, de custo­dia sua illatis, adjecta tamen quod ipse custos intravit in solu ionem de tan­ta pecunia erga Dominum suum; nam sine causa non interest ejus appellare. § 2. Ad quod sequuntur defensiones ut supra, qui cum convincantur judi­cium capitale subibunt. § 3. Item erit si quis convictus fuerit de bonis viri robbatis vel asportatis ad sectam Regis, vel viri, cujus uxor cum hujus­modi asportatore recesserit, et virum suum reliquerit. § 4. Abductor au­tem sanctae monialis, quamvis non violetur, prisonam habeat trium an­norum, et satisfaciat domui extra quam ducebatur, et redimatur.

De Mahemiis. CAP. 40.

SEquitur videre de injuriis criminalibus quae mortem non inducunt, sicut de mahemiis, imprisonamentis, et plagis: Mahemium autem dici pote­rit, ubi aliquis in aliqua parte sui corporis laesionem acceperit, per quam af­fectus sit inutilis ad pugnand'; ut, si manus amputetur, vel pes, oculus p̄'etur, vel scerda de osse capitis levetur, vel si quis dentes praecisores amiserit, vel [Page 59] castratus fuerit, et talis pro mahemiato poterit adjudicari. § 2. Amissio autem dentium molarium vel auriculae potius dici debent deformitates quàm mahemia, eò quod vires propterea non diminuuntur. § 3. In ma­hemio autem locum habent appella et defensiones, per corpus tamen pro­bari non debet; necesse est ergo quod defensor per patriam se defendat, si appellum non possit declinare. § 4. Qui cum inde convictus fuerit, mem­brum amittere pro membro, nisi satisfacere possit parti, meritò debet con­demnari, et insuper gaolae committi pro pace Regis infracta; solet enim Justiciar' pro quolibet mahemio ad amissionem testiculorum vel oculorum convictum condemnare, sed non sine errore, eò quod id judicium nisi in corruptione virginum tantùm competebat; nam pro virginitatis corrup­tione solebant abscidi et meritò judicari, ut sic pro membro quod abstulit, membrum per quod deliquit amitteret, viz. testiculos, qui calorem stupri induxerunt, oculos etiam amitteret propter aspectum decoris quo virginem concupivit; sed istae causae non possunt in amissione unius dent is assignari, vel in aliis mahemiis; convenit igitur ut mahemiator membrum amittat pro simili quod abstulit.

De Plagis & Plagatis. CAP. 41.

FIt autem appellum de plagis sic: A. appellat B. &c. venit idem B. cum vi sua, et contra pacem Regis in felonia et in assultu praemeditato fecit ei insultum, et quandam plagam ei fecit in tali loco corporis de tali longi­tudine, tali latitudine, & tali profunditate, tali genere armorum; et quod hoc fecit nequiter, et in felonia, offert probare versus eum per corpus suum, sicut curia consideraverit. § 2. Et B. venit & defendit pacem Regis in fra­ctam, et feloniam, et plagam, et quicquid est contra pacem Regis, et totum de verbo in verbum quicquid ei imponitur; et petit judicium de secta in­distinctè facta, de variatione et omissione, et de superioribus exceptionibus. § 3. Item de parvitate plagae, ut si non fuerit nisi rus [...]ura, et quo casu po­tius denotari debet transgressio quàm felonia, vel si de baculo vel lapide facta fuerit, peti poterit judicium, desicut hujusmodi arma non faciunt plagas, licet horribiles faciunt ictus, et quibus casibus jungi non debet duel­lum. § 4. Si autem de necessitate ulterius respondere debeat, et per cor­pus suum se defenderit, tunc dabitur dies partibus ut tunc veniant armatae ad duellum percutiend', ad quem diem unico essonio poterint essoniari; sed si appellans defaltam fecerit, vel si praesens se retraxerit, appellatus quietus recedet, et appellans et plegii ejus de prosequendo in misericordia: Et siu­trique defaltam secerint, pro eo quod concordati fuerint sine licentia curiae, uterque committatur gaolae, et omnes plegii in misericordia. § 5. Si au­tem appellatus non inveniatur, quamvis non fugerit, praecipietur tunc vic', quod ipsum exigi faciat de com' in com', donec venerit vel utlagetur; et si primo die venerit, et in patriam se posuerit de bono et malo, vel per corpus suum defendi petierit, et diem receperit, et forte manucaptus sit per fide dig­nos, et ad diem sibi datum non venerit; capiendi sunt manucaptores, et te­nendi donec appellatus venerit vel utlagetur. § 6. Et quamvis venerit, [Page 60] amittit tamen catalla propter fugam, et manucaptores tenentur reddere damna dilationis appellanti per Justic' taxationem, & nihilominus finem fac' extra prisonam, et capiatur veredictum juratorum, et secundum quod praesentaverint, condemnetur vel acquietetur. § 7. Si autem contemptu et sua inobedientia utlagetur, tunc redimendi sunt manucaptores: Dicunt autem quidam quòd manucaptores tantùm debent amerciari si ad diem sibi datum non habuerint manucaptum, & in odium defaltae habebitur pro in­defenso, et praecipietur vic' quod exigi fac' eum donec comparuerit vel utla­getur; qui si comparuerit, ab omni exceptione, calumnia et responsione fe­re merito debet suspendi, et capto veredicto patriae liberetur vel condem­netur.

De Prisonis. CAP. 42.

DE imprisonamento poterit fieri appellum, in casu scilicet ubi liber ho­mo captus fuerit et imprisonatus contra pacem Regis: Est enim im­prisonamentum duplex delictum; injusta captio, & injusta detentio, in vin▪ culis vel sine, in cippo vel alia poena majori vel minori. § 2. Appellum au­tem tale est: A. appellat B. quod sicut fuit &c. venit idem B. cum vi sua &c. & ipsum nequiter cepit, et apud talem locum duxit, et ibidem detinuit, et imprisonavit, et in cippo posuit, vel in ferris, vel vinculis, vel hujusmodi; et taliter detinuit à tali die usque talem, contra vadium et pleg', vel donec i­dem A. tantùm ei dedit pro redemptione sua, vel donec liberatus fuit per breve Regis, et quod hoc fecit nequiter et in felonia, offert probare per cor­pus suum, secundum quod cur' Regis consideraverit. § 3. Et eodem modo appellare poterit alium de praecepto, et alium de forcia. § 4. Et B. venit et defendit vim, et injuriam, et omnem feloniam, & pacem Regis infra­ctam, & captionem, & imprisonamentum, & redemptionem, et quicquid ei imponitur, & secundum verba appelli defendat se per corpus suum, si vo­luerit cum electionem habeat, nisi exceptiones habeat & defensiones per quas appellum possit declinate. § 5. Si autem dicat, quod ipsum cepit & in cippo posuit, eò quod nativus suus & in servitiis & consuetudinibus suis faciend' contrarius extitit & rebellis; quod si negaverit appellans, clamans ipsum liberum, necesse est appellato parentes habere appellantis qui palam ejus villanos esse cognoverint; & quo casu justa est captio & detentio, nisi appellatus docere valeat ipsum esse quoquo modo à servitute liberatum. § 6. In istis autem appellis de mahemio, de plaga, & imprisonamento, a­gere licebit conquerenti, civiliter conquerendo de injuria per breve de trans­gressione, vel criminaliter. § 7. Judicium autem' imprisonamenti injusti est imprisonamentum cum poena vinculorum, vel hujusmodi, secundum quod querens sustinuerit; nec sequi debet deliberatio donec de damnis parti laesae adjudicatis competenter fuerit satisfactum, & Regi de gravi re­demptione.

De Libertatibus. CAP. 43.

ESt etiam quaedam species criminis quae praesumptuosa est mali, mortem tamen non inducit, licet carceris inclusionem gravemque redemptio­nem quae est inventio thesauri fraudulenter occultati; nec refert quo loco, secundum suam definitionem, quae talis est: § 2. Thesaurus talis est quae­dam vetus depositio pecuniae, vel alterius metalli, cujus non extat modo me­moria quem Dominum habuit; nec aliter dici debet thesaurus, qui licet o­lim inventoris erat, jam de jure gentium Regis efficitur, & alia quaedam quae in nullius bonis esse dicuntur, sicut wreckum maris, balaena, sturgio & wey­vium, quod est pecus vagans quod nullus petit, sequitur vel advocat: Wrec­kum dici poterit quasi derelictum, ut si quid in navi extra navem levandi causâ ejectum fuerit sine animo retinendi vel repetendi.

De Wrecko. CAP. 44.

ITem dicitur wreckum navis vel batellus fractus, de quibus nihil vivum evaserit: Dum tamen praemissa in littore maris inveniantur, vel secus littus, quod secus esset si longius in mare invenirentur, eò quod sic essent invento­ris, & de hac materia fit talis constitutio: § 2. Concordatum est quod wreckum maris non adjudicetur ubi homo, catus vel canis vivus evadit à navi; sed navis, batellus, resque in eis inventae in manibus eorum de villa in qua hujusmodi applicaverint per visum vic', coronator', & ballivi loci usque ad iter Justic', nisi prius inde aliud fuerit ordinatum, salvo liberentur custo­diendae: Ita quod si quis infra diem & annum sequatur pro eisdem bonis ha­bendis, illaque sua esse probaverit per certa indicia, aut à custodia sua reces­sisse, statim restituantur eidem, alioquin Regi remaneant vel Domino feodi, si tali gaudeat libertate: Et si contingat aliquem hoc violare statutum per prisonam voluntariam, gravi punietur redemptione, & satisfaciet querenti: Si autem ballivus loci hoc fecerit qui inde non advocetur, respondeat ipse ballivus solus, nisi Dominus aliquid de hujusmodi bonis sibi attraxerit; & si ballivus non sufficiat, satisfaciat querenti, vel reddat corpus occupantis.

De Sturgione. CAP. 45.

DE Sturgione aliter observetur, quod Rex illum integrum habebit pro­pter privilegium regale.

De Balaena. CAP. 46.

DE Balaena verò sufficit, si Rex habeat caput, & Regina caudam.

De Weyvio, & expositione diversarum libertatum, ut Infanothef, & aliis similibus. CAP. 47.

SI quis enim libertatem Weyvii habere clamans, animal vagans in feodo suo invenerit, id statim scire faciat villatis adjacentibus in nun­dinis & ecclesiis parochialibus, & mercatis, non saepe sed saepius solem­niter proclamari, quod talis tali die quoddam tale animal invenit, quod si fecerit ultra diem & annum non competit alicui actio, sed de jure gen­tium fit ejusdem domini; secus erit si proclamationes solemnes fieri non fecerit, & quo casu non currit tempus contra primum possessorem, sed erit locus robberiae, si dominus feodi illud advocaverit ut proprium, & per vad' & pleg' non permittat illud legitimè replegiari, per quod merito tali liber­tate de caetero non gaudebit. § 2. Sunt autem quidam Baronum qui li­bertates habent subscriptas speciales ex antiquis Regum donationibus, per quas in cur̄ suis quosdam felones judicare clamant, ipsos praecipuè qui infra suas capti fuerint libertates haud habbynde & backberande qui condempnari non debent, nisi insecuti fuerint per sacborgh, nec etiam per sackborgh, nisi de rebus insecutis fuerint seisiti. Non enim pertinet in hujusmodi curia vel hundr̄ inquirere per patriam, utrum tales qui non fuerint aliquo latrocinio seisiti, culpabiles sint, vel non, de sibi impositis: Et si sine seisina, in hujusmo­di cur̄ jungere duella totaliter inhibeatur. § 3. Libertates verò sunt istae, videlicet: § 4. Infangenthef, qui dicitur latro captus in terra alicujus seisi­tus aliquo latrocinio de suis propriis hominibus. § 5. Utfongenthef dici­tur latro extraneus, veniens aliunde de terra aliena, & qui captus fuerit in terra ipsius qui tales habet libertates; sed non sequitur quod ille possit ho­minem suum proprium extra libertatem suam captam reducere usque in libertatem, & ibi eum judicare; reducere tamen poterit judicatum, & judi­cium in proprio patibulo exequi ratione libertatis, commodum tamen non video; debet enim quilibet juri subjacere ubi deliquit, proprios tamen la­trones & alienos judicare possunt, dum tamen infra libertatem fuerint capti: In nulla tamen cur̄ praeter coram Justic' Reg' possit aliquod placitum deduci, in quo fit mentio de pace Regis infracta, excepto appello coram co­ronator' & vic', poterunt tamen pacem Regis emittere, & pacem domini vel vic' inserere. § 6. Soke signat libertatem cur̄ tenentium, quam Sokam appellamus. § 7. Sake acquietantiam de secta ad com̄ & hundr̄. § 8. Tol acquietantiam theolonii ubique in regno. § 9. Them acquietantiam a­merciamentorum sequelae propriorum suorum. § 10. Frichborgh est lau­dabilis homo astrarius testimonii liber vel servus, per quem omnes iuxta ipsum commorantes firmiori pace sustententur sub stabilitate fideiussionis eius vel alterius per den̄ numerum, unde quilibet est quasi pleg' alterius, ita quod si unus feloniam fecerit, novem tenentur ipsum ad stand' recto prae­sentare. § 11. Lestinge quietantiam lestagii, frithsokne vel forsokne li­bertatem habendi visum franc' plegii. § 12. Flemenessreive vel Flemes­renthe habere catalla fugitivorum suorum tenentium. § 13. Weregeltthef [Page 63] latronem qui redimi potest, Wera enim Anglicè idem est in Saxonis lingua, vel precium vitae hominis appreciatum. § 14. Utlep escapium latronum. § 15. Forfeng quietantiam prioris prisae designat. In hoc enim delin­quunt Burgenses London cum prisas suas ante prisas Reg' faciunt. Infeng' vel Frendwyte acquietantiam prioris prisae ratione solemnitatis convivii. Ferdwyte quietantiam murdri in exercitu. Blodwyte quietantiam mise­cordiae pro sanguinis effusione. § 16. Wardwyte quietantiam misericor­diae in casu quo non invenerit hominem ad wardam faciend' in castro, vel alibi. § 17. Hengwyte acquietantiam misericordiae de latrone suspenso absque consideratione. § 18. Hamsokne quietantiam misericordiae intru­sionis in alienam domum vi & injustè. § 19. Forstall obtrusionem viae vel impedimentum transitus & fugae averiorum. § 20. Hudegeld quietantiam transgressionis illatae in servum transgredientem. § 21. Burghbote quie­tantiam reparationis murorum civitatis vel burgi. § 22. Briggebote quie­tantiam reparationis pontis. § 23. Ferdfare quietantiam eund' in ex­ercitum. § 24. Inlaghe, subjectum legi. § 25. Utlaghe, bannitum extra legem. § 26. Theyn liberum. § 27. Thett servum. § 28. Churchesset certam mensuram bladi tritici signat, quam quilibet olim sanctae ecclesiae die sancti Martini, tempore tam Britonum quam Anglorum; plures tamen magnates post Normannorum adventum in Angliam, illam contributio­nem secundum veterem legem Moysi, nomine primitiarum dabant, pro­ut in brevi Regis Knuti ad summum Pontificem transmisso contine­tur, in quibus illam contributionem appellant Church, sed quasi semen Ecclesiae

De fine Itineris. CAP. 48.

PRaesentationes autem Iuratorum sunt capitulis superius sibi liberatis ante recessum Justiciar' quanta justitia permiserit, id est, debent terminari; quae cum sinem ceperint, statim mittenda sunt brevia, & loquelae pendentes adjornandae coram Justiciar̄ de Banco & coram Rege & ad scaccarium, dum tamen Regem contingant, & super hoc, sint partes praemunitae & adjornatae. § 2. Quibus expeditis consueverunt Justiciar̄ imponere villatis Jurator̄, hundr̄ & toto com̄ concelamentum, & omnes separatim amerciare quod videtur voluntar̄, cum de perjurio vel concelamento non fuerint convicti, sed potius dispensand' esset cum eis, eò quod animas in statera posuerunt pro pacis conservatione; sed qualiter fieri debent amerciamenta declarant haec statuta: Liber homo non amercietur, nisi secundùm modum delicti, & hoc salva sibi continentia, mercator autem salva sibi mercandisa sua, & vil­lanus salvo waynagio suo, cum per Justic' Reg' fuerint amerciati; secus si per dominos suos, nec apprecientur quantitates amerciamentorum nisi per Sacramentum parium suorum, videlicet proborum & legalium hominum devisneto, qui facultatum suarum notitiam habeant pleniorem. § 3. Co­mites etiam & Barones per suos pares secundùm quod Baronias integras te­nuerint vel defenderint, vel non; similiter amercientur & servientes ut ser­vientes per servientes, & persona ecclesiastica secundum suum laicum ten̄, [Page 64] & non secundùm ecclesiastici sui beneficii quantitatem. § 4. Minores vero po­tentes plenam non habentes aetatem non amercientur, pleg' etiam inventre non poterunt. § 5. Villatae autern non amercientur, pro eo quod omnes a ta­tem duodecim annorum habentes non venerint coram vic', & coronator' ad inquisitiones suas, exceptis inquisitionibus de morte hominis, dum tamen sat is sufficienter venerint ad jurat faciend'. § 6. Murdrum de infortunio non adjudicetur, manucaptores non amercientur, dum tamen corpus ha­buerint plegiati ad diem eis assessum, quamvis tunc respondere noluerit. § 7. Et inhibetur nè aliquid capiatur pro escapio prisonorum quousque escapium in itinere Justiciar̄ coram Justic' fuerit adjudicatum; quod si quis fecerit, quod cepit restituat, & tantum det Regi pro sine transgressionis. § 8. Et provisum est quòd communes misericordiae, vel sines comitatuum amerciatorum in finibus itiner' Justic', ante recessum ipsorum Justiciar̄ per Sacramenta militum, & aliorum proborum hominū de com̄ eodem affidan­tur super eos qui contribuere debent, unde particulae Justic' liberentur, ut eas cum aliis extractis suis ad scaccarium liberare valeant. § 9. Provisum est etiam quod Justiciar̄ in it ineribus suis terminum statuant certum, secun­dùm magnitudinem com̄, infra quem brevia placiranda vic' liberentur, & post quem inhibeatur vic' nè aliquod breve recipiat; & si quod post termi­num illum à vic' fuerit admissum, processus ab eo habitus eo ipso sit nullus, exceptis brevibus cassatis de dote, de viris mortuis infra iter, & assisa no­vae disseisinae, ultimae praesentationis, & quare impedit, de ecclesiis vacanti­bus it inere durante. § 10. Provisum est etiam de illis qui terram habent tam in aliis com̄, quàm in com̄ in quo Justiciaā it ineraverunt, si per diversa loca de terris suis implacitentur, vel timeant implacitari, quod tales genera­les facere possint attornatos ad sequend', pro eis in omnibus placit is in itine­ribus Justiciaā pro ipsis vel contra ipsos motis, & movend', per tales literas patentes. § 11. Rex omnibus ballivis & fidelibus suis ad quos praesentes literae pervenerint salutem, quorum potestas durabit donec per dominos suos, vel per mortem tollatur eisdem; non tamen excusantur hujusmodi domini per hoc beneficium à juratis vel assisis. § 12. Nec amercientur in itineribus qui vocati fuerint ad warrantum, pro eo quod praesentes non sue­rint, quamvis de eodem fuer̄ com̄, sed talibus dentur dies, quibus legitimè valeant comparere: forinsecis autem fiant summonitiones legitimè, vel usque ad bancum poterit loquela destinari. § 13. Item nullus amercietur pro defaltu alicujus summon̄, nisi coram Reg' vel Justiciar̄ tantum. § 14. Et tunc demum liberentur vic' loci & coronator̄ nomina exigendorum, qui de com̄ in com̄ exigantur, donec venerint vel ut lagentur.

LIBER SECUNDUS.

De Personalibus actionibus civilibus. CAP. 1.

EST autem injuria omne quod non jure fit. § 2. Injurialium autem actionum, quaedam ex delicto proveniunt, & quaedam ex contractu: Et illarum quae ex delicto quaedam atroces sunt, quaedam verò leves; ex quarum quidem qualitate sequitur poena corporalis, vel pecunia­ria major vel minor, quae ulterius tamen quam ad auctores extendi non de­bet, nec ulterius progredi quàm se extendit delictum. § 3. Atrocium eti­am injuriarum quaedam criminales, & quaedam civiles. § 4. Si quis nam­que unum percusserit cum alterum percutere vellet in felonia, vel cum le­vius percussisse crediderit graviusque percusserit & occiderit, crimen com­mittit, & atrocem injuriam & transgressionem. Transgressio autem est cum modus non servatur nec mensura; debet quilibet in suo facto modum habere & mensuram. § 5. Sunt etiam quaedam atroces injuriae quae crimi­nales sunt & civiles, eo quod ad utrumque poterint intentari; sicut sunt in­juriae de mahemiis, plagiis, imprisonamento liberi hominis contra pacem Regis, quae mortem tamen non ducunt; et sicut sunt injuriae de rebus alie­nis invito domino rerum asportatis & detentis injustè: & haec injuria dici­tur furtum vel robberia in actione criminali, & sequitur judicium vitae a­missionis; sed si petatur tanquam ad̄rat', sic dicitur injuria & tanquam transgressio in civili, & sequitur rei vel precii restitutio, cum satisfactione dampnorum; nulla autem actio civiliter terminata in curia Regis termina­liter poterit intentari. § 6. Atrocitas autem quandoque terminatur ex loco, ut, si in cur̄ domini Regis vel dominorum, in nundinis de ablato eccle­sia vel soro: Item ex loco vulneris, ut, si in fronte, naso, vel oculo, pede, vel manu; & quandoque ex persona, ut si dominis, magistratibus, ballivis, pa­rentibus siat vel patronis. § 7. Atrox etiam injuria est quae membri exigit amissionem cum infamia turpi, sicut fit de scissoribus bursarum & aliis, quae minuta furta infra valorem duodecim denar̄, socios tamen habere poterint & fautores, quos si accusari voluerint, sic civilem statum mutabunt in cri­minalem. § 8. Est autem atrox injuria quae perpetuam inducit infamiam cum poena pillorali vel tumberelli, quae quandoque fit per pistores, bracia­trices, & alios qui falsis ponderibus utuntur & mensuris, & quae etiam fit per cibaria corrupta & semicocta vendentes. § 9. Item per falsarios sigillo­rum, dum tamen non Regis nec Domini sui de cujus fuerit familia. § 10. Sunt etiam quaedam atroces injuriae quae prisonam voluntariam in­ducunt, sicut de inventoribus malorum rumorum, unde pax possit extermi­nari; de hiis qui recuperant in novis desseisinis contra ballivos tenentium, contra facta propria: de hiis qui ceperint victualia Regis & non solverint, [Page 64] cum pecuniam proinde receperint. § 11. Quaedam vero prisonam trium annorum, sicut de abductoribus monialium, de ballivis dimittentibus irre­plegiabiles & retinentibus replegiabiles, & de vic', coronator̄ felones caelan­tibus cum non habeant unde redimantur; & quaedam similiter prisonam trium annorum cum exilio perpetuo, cum pleg' non habuerint malefacto­res; sicut de malefactoribus in parcis & vivariis. § 12. Quaedam et iam prisonam duorum annorum, sicut de abductoribus puerorum marit andorum injustè; & de ballivis non sufficientibus ad redemptionem, in quorum de­fectu remanserit secta ad felones. § 13. Quaedam etiam prisonam unius anni sicut de deceptoribus cur' reg' & partis de felon' Appellatoribus, & de falsis Abettatoribus, de falso deferentibus assisas novae disseisinae, & de balli­vis libertatum, in quorum balliviis non fit secta pro pace Regis. § 14. Quae­dam in prisona dimidii anni, sicut de praesentationes injustè impedientibus cum non sufficiant ad dampna reddenda; Et quaedam in prisona quadragin­ta dierum, sicut de capientibus theolonia injustè, & de capientibus cariagia ad opus Regis plus quam necesse esset. § 15. Et sunt quaedam injuriae quae restitutionem in triplo inducunt dampnorum, sicut de hiis qui vastum fece­rint in alieno, de vic' & receptoribus denar' Reg' solventes eis non acquietan­tibus, de virgatoribus injustum feodum capientibus, de captoribus cariagii superflui, & de procurantibus placita moveri. § 16. Quaedam verò in du­plo sicut de redisseisitoribus, captoribus hospitiorum & victualium contia voluntatem Dominorum, & de retinentibus replegiabiles, & dimittentibus irreplegiabiles de hiis qui vetant averia replegiari, de ministros Regis dissei­sitoribus sub colore officiorum suorum, de vic' & aliis ministris Reg' mer­cedes capientibus pro officio suo faciendo, de retinentibus partem denar' Reg' in acquietatione victualium, de distringentibus pro contractibus forin­secis, de falsas exceptiones proponentibus in assisis novae disseisinae, & de re­cuperantibus in eâdem contra facta propria. § 17. Et quaedam dampna simplicia, sicut in assisis & brevibus de possessione, & de dote, & de haered' masculis contra assensum Domini se maritantibus, & de femellis nubilibus maritos competentes resutantibus, & in omni alio casu quo quis versus ali­um recuperaverit de personali injuria. § 18. Et sunt quaedam injuriae ubi Rex habebit sectam ubi laesi prosequi noluerint, sicut contra eos qui hospitantur & capiunt victualia contra voluntates Dominorum, contra malefactores in parcis & vivariis, contra raptores mulierum, contra abductores sponsarum cum bonis virorum, & contra alios plures. § 19. Item atrox injuria est quae omnium mobilium amissionem confert, & legem liberam aufert, & quae lo­cum habet in usurariis Christianis, & de perjurio convictis, & in fugitivis suspectis, & de Justiciar' de perversis judiciis convictis. § 20. Est etiam a­trox injuria quae abjectionem inducit à servitio Domini, & laudabilis status detrimentum, sicut de consiliariis & ministris Regis vel alterius convictis de perjurio, & de inhibita facientibus, & de talibus dicitur: turpis est inopia, qua de gula nascitur, & aliae infinitae sunt injuriae atroces. § 21. Leves au­tem injuriae plures sunt, ut si quis alium malo pugno percutiat, disseisiat, vel alienum jus justè vel injustè detineat, vel praeceptum Reg' facere super­sedeat, [Page 65] & hujusmodi, quae criminaliter non debent intentari, etiam si partes ad hoc ex cordium timore vellent consentire, si citius namque appelletur à petito, quod ipsum felonicè disseisivit, vel mala pugno percusserit, vel hu­jusmodi, quodque per corpus suum probare voluerit, citius namque paratus hoc defensione resistere corporali; Judex examinata causa statim debet pro­nunciare appellum esse nullum, causamque fore civilem, etsi duellum per­inde per imperitam permissior em fuerit inter eos vadiatum: Et istae civiles injuriae cum terminantur diversas poenas inducunt, pecuniarias & corpora­les, cum redemptionibus & misericordiis gravibus & gravioribus ꝑ pace reg' infracta. § 22. Patitur autem quis injuriam non solùm per seipsum, ve­rùm per ipsos quos habet in potestate; vir verò agere poterit de injuria facta uxori suae, sed non è converso; desendi enim uxores à viris, non viros ab uxo­ribus honestum est. § 23. Item injuriam patitur quis per illos quos ha­bet in familia sua, sicut per servientes, & servos in contumeliam suam fue­rint verberati, vulnerati, vel imprisonati, quatenus sua interfuerit operibus eorum non caruisse. § 24. Poena autem injuriarum quandoque erit cor­poralis, & quandoque pecuniaria; & si fuerit pecuniaria & certa, & in judi­cium deducta, secundum quantitatem tamen à Judice erit taxanda, cum omne interesse sit incertum, & quandoque augmentatur, quandoque verò minuitur secundum qualitatem facti, & personae cui injuriatur & loci. § 25. Placita autem civilia in rem & in personam coram Justiciar' pote­runt intentari, & in inferioribus cur' inchoari, & ex causa cur' Baron' & com' usque ad cur' Regis poterunt transferri & poni: Apud Glouc' tamen fuit provisum quod vic' de caetero placitent placita de transgressione in suis comit', & tunc fuit inhibitum ne breve de transgressione cuiquam conce­deretur coram justiciar' habere, nisi affidat quod bona asportata valeant quadraginta solidos ad minus: Et si queratur de bateria, tunc affidat quod querimonia ejus sit vera, non tamen se extendit inhibitio ad plagas vel ma­hemia: Et concessum fuit ibidem, quod in brevibus de transgressione liceat defendentibus facere attornatos, sed non in appellis; ita tamen quod si con­victi fuerint de transgressione, tunc praecipiatur vic' quod tales convicti ca­piantur, & eandem subeant poenam, quam, si praesentes fuissent quando ju­dicium fuit redditum, subirent. § 26. Item provisum fuit ibidem, quod si querentes in placitis de transgressione faciant se essoniari postquam compa­ruerint, eo ipso detur dies eis in adventu Justiciar' ad omnia placita in com' illo, & defendentes interim sint in pace. § 27. Item provisum fuit quod in omnibus placitis in quibus jacent attachiamenta & districtiones, si de­fendentes se esson' fecerint de servitio Reg', & ad diem sibi datum per esso­niatorem suum non habeant warrantum servitii Reg', eo ipso reddantur querenti pro custag' jornatae viginti solidi de bonis & catallis defendentis, vel plus, secundum discretionem Justic', & nihilominus sit defendens in mi­sericordia Regis; vel si pacem Reg' infregerit, tunc committatur gaolae, & inde redimatur secundum meriti qualitatem: sed quoniam per varietatem locorum variantur placitorum personalium processus, ideo non solùm de hu­jusmodi actionibus civilibus, verum etiam de differentiis Justic' & locorum intentemus.

De Differentiis Curiarum. CAP. 2.

HAbet enim Rex cur' suam in concilio suo, in Parliamentis suis, praesen­tibus praelatis, com', baron', proceribus, & aliis viris peritis, ubi terminatae sunt dubitationes judiciorum, & novis injuriis emersis nova constituuntur remedia, & unicuique justitia, prout meruit, retribuetur ibidem. § 2. Ha­bet etiam cur' suam coram Senescallo suo in aula sua, qui jam tenet locum capitalis Justic' Regis, de quo fit mentio in communi brevi de homine re­plegiando, qui proprias causas Regis terminare consuevit, & falsum judici­um ad veritatem revocare, & conquerentibus absque brevi justitiam exhi­bere, cujus vices gerit in parte idem Sen' hospitii Reg', cujus interest de om­nibas actionibus contra pacem Regis infra metas hospitii continentes duo­decim leucas in circuitu Regis ubicunque suerit in Angl', quod quidem spa­cium dicitur virgata regia, idm̄ quod potestas Marescalli virgam portantis recent' illatis etiam sine brevi, non obstante privilegio vel libertate alicu­jus legem regni expectantis: Auditis querimoniis injuriarum in aula regia audire & terminare, assumptis sibi Camer', hostiar', vel marescallo ausae mili­tibus, vel aliquo illorum, si omnes interesse non possint. § 3. Habet etiam curiam suam in Cancellaria sua, & in diversis locis hospitii sui. § 4. Habet etiam curiam suam coram Auditoribus specialiter à latere Reg' destinatis, quorum officium non extenditur nisi ad Justiciar' ad ministros Regis, & qui­bus non conceditur potestas audita terminare, sed Regi deferre, ut per ip­sum adhibeantur poenae secundum meritorum qualitates. § 5. Habet eti­am curiam suam, & Justiciar' suos tam milites, quàm clericos locum suum tenentes in Anglia, coram quibus & non alibi, nisi coram semetipso & con­cilio suo vel Auditoribus specialibus, falsa ju licia & errores Justic' revertun­tur & corriguntur: Ibidem etiam terminantur brevia de appellis & alia bre­via super actionibus criminalibus & injuriarum contra pacem Regis illara­rum impetrata, & omnia in quibus continetur ubicunque tunc fuerimus in Anglia. § 6. Habet etiam curiam suam & Justiciarios suos residentes apud Scaccarium. § 7. Item in banco apud Westm' confimiliter. § 8. Item ad gaolas deliberand' in singulis com' assignatos. § 9. Item ad assisas, ju­ratas, inquisitiones, certificationes, & attinctas in singulis com' deputatos; & sive hujusmodi recognitiones in com' terminatae fuerint, sive non, prohi­bitum non est tamen quin inquisitiones & certificationes extra com' trahi possunt. § 10. Item Justic' itinerantes adprimas assisas, ad omnia placita criminalia & civilia audienda & terminanda constitutos. § 11. Item Ju­stic' itinerantes ad placita de forestis terminand'. § 12. Item habet curi­am suam in provinciis in quolibet com', & in turnis vic', & in hundredis, & in maneriis suis tanquam Baro vel alius liber homo. § 13. Et etiam in civitatibus & Burgis, ut in Husting', London', Lincoln', Wynton', & Ebor', & alibi in libertatibus, in quibus locis Barones, Cives & Sectarores recordum habent quodammodo in hiis quae coram cis fuerint ibidem terminata, licet non secundum legem communem, sed secundum suas consuetudines diu ob­tentas.

De placitis Aulae Regis. CAP. 3.

SEnescallus autem ex officio sibi commisso potestatem habet omnes in­jurias omnesque actiones criminales & personales per inventionem pleg' de prosequendo, conquerentibus plenam justitiam exhibere nullo essonio allocato; inbreviatis antem pleg' notis pro sufficientibus per clericum Re­gis tenentem rotulum placitorum aulae pro Rege, praecipiatur Marescallo forinseco, quod ipsum de quo fit quaestio & clamor sine dilatione faciat at­tachiari; dum tamen infra metas hospitii praedictas ipsum contigerit inve­niri, a ioquin non erit per Mar' attachiabilis. § 2. Si autem de aliquo fa­misiari Reg' siat querimonia, primò summoniatur, qui si ad diem sibi prae­fixum non venerit, tunc considerand' erit quod attachietur, quod sit ad alium diem; qui si tunc non venerit, considerabitur quod corpus ejus capiatur, si infra virgatam summonitionem receperit personaliter, & coram Senescallo ducatur, cujus pleg' sit Mar', videlicet sub tali loco partito secundum legem & consuetudinem hospitii; quod nisi de corpore respondeat, de petitione satisfacere tenebitur, supposito quod de corpore fuerit seisitus. § 3. Et quod dictum est de serviente Reg', dici poterit de comitibus, in tant' quan­dam paritatem consequuntur. § 4. Debet autem Senescallus nomine capi­talis Justic', cujus vices gerit, mandare vic' loci, ubi Dominus Rex fuerit de­clinaturus, quod venire fac' ad certum diem, ubicunque tunc Rex fuerit in ballivia sua, omnes assisas com' sui, & omnes prisones cum suis attachiamen­tis, & omnibus adminiculis per tale breve: A. de B. Senescallus hospitii Do­mini Regis vic' tali salutem: Mandamus quod venire fac' coram nobis tali die, ubicunque Dominus Rex tunc fuerit in ballivia tua, omnes assisas novae disseisinae, mord', ultimae praesentation', magnas assisas, & omnes juratas, in­quisitiones & attinctas, placita de dote unde mulieres nihil habent, & quae summon' sunt coram Justic' Reg' ad primas assisas cum in partes illas vene­rint, necnon & omnes assisas illas, & placita illa, juratas & inquisitiones, & attinctas illas quae coram Justiciar̄ Reg' ad assisas capiend' in ballivia vestra assignat' fuerint atta'tae & non finitae, & partibus diem illum praesigatis quod tunc sint ibi assisas illas, & placita illa, juratas, & inquisitiones, & attin­ctas illas in eodem statu quo remanserint coram praefat' Justic' prosecuturi si voluerint: Venire etiam fac' coram nobis dictis die & loco omnes prisones & manucaptos de ballivia vestra, & omnia attachiamenta quae per­tinent ad gaolam deliberand', fac' & proclamari & sciri per totam ballivi­am vestram, quod omnes liberi, & quatuor homines; & praepositus de villatis, quarum interfuerit, quod tunc sint ad deliberationem praedictam; & habe­atis ibi recognitor' nomina, pleg', summonitor', & hoc breve. § 5. Quod quidem mandatum frequenter retro trahitur per ejusdem Senescalli man­datum, eò quod Rex forte novis emersis propositum suum mutaverit. § 6. Si autem Rex ad alia vota non convolaverit, sed partes illas prout pro­posuerit, accesserit; imprimis ducantur prisones cum attachiamentis suis co­ram Senescallo, appelláque audiat, duella jungat, & omniaplacita crimina­lia audiat, & terminet etiam quantum commodè possit. § 7. Postea verò [Page 68] de injuriis illatis in virgata contra pacem, & postea de assisis & juratis, & tunc demum de obligationibus & contractibus, in quibus debitores ad di­strictionem Senescalli, & Mar' Regis sponte se obligaverint. § 8. Placita autem quae ibidem terminari non poterint, de com' in com' & die in diem poterit adjornare, vel in banco, vel ad primas assisas, vel alibi, secundum quod fuerit faciend' donec fuerint omnia ritè terminata. § 9. Et haec omnia ex officio suo licitè poterit facere non obstante alicujus libertate, etiam in alie­no regno, dum tamen reus in hospitio Regis poterit inveniri; secundum quod contingit Parisiis, anno regni Regis Edwardi decimo quarto, de Ingel­ramo de Nogent capto in hospitio regis Angliae, ipso rege tunc apud Paris existente, cum discis argenti furatis recent' super facto, rege Franciae tunc praesente; Et unde licet cur' reg' Franciae de praedicto latrone per Castellan' Paris petita fuerit, habitis hinc & inde tractatibus in concilio regis Franciae, tandem consideratum fuit quod rex Angliae illa regia praerogativa, & hospitii sui privilegio uteretur & gauderet, qui coram Roberto silio Jo­hannis milite tunc hospitii regis Angliae Senescallo de latrocinio convictus, per considerationem ejus cur' fuit suspensus in patibulo sancti Germani de pratis. § 10. Item ad idem inveniri poterit in rotulis Petri de Channvent Senescall' anno regni regis Ed. decimo septimo in Vascon', ubi dicitur quod Edmundus de Murdak appellavit Willielmum de Lesnes de robberia & pa­ce regis infracta eidem E. perpetrata anno regni regis Ed. duodecimo: Et quia dixerat quod feloniam illam in intentione sua ei fecerat infra me­ras hospitii regis, infra quas ipsum invenit, licet in alieno regno, non potuit appellum illud per exceptionem alterius regni declinare. § 11. Habet eti­am ex virtute officii sui potestatem procedendi ad ut lagationes, & duella jun­gendi, & omnia & singula faciendi quae ad Justic' itinerantes, prout supra­dictum est, pertinent faciend'; hoc tamen excepto, quod de libero tene­mento se intromittere non debet sine brevi. § 12. Et notand' quod in obligatione omni in qua fit mentio de districtione Senescall' & Mar' hospi­tii reg' vel eorum alterius tantum, auditurae sunt partes, & loquela termina­tura sine brevi ubicunque se contraxerint infra virgatam vel extra coram Senescallo, nisi loquela liberum tangat ten' ejus vel pertinen'; nec obstabit petenti exceptio de contractu facto extra virgatam, ut inter placita Petri de Channent Sen' Aulae reg' anno reg' Ed. decimo octavo inter Henricum de Wotton petentem & Ran' Foleschank obligat' praefat' Henr' in necessa­riis pro victu & vestitu & hujusmodi, ad valentiam viginti librarum per an­num suo perpetuo inveniendis pro quadam terra in Dictone & quadam bal­livia in Sahm̄, & unde idem rex obligavit se in London districtioni Sen' & Mar' regis anno decimo quinto, rege tunc existente in Vascon̄, cui excepti one de non infra virgatam non allocatâ, petiit judicium si de libero ten̄ vel ejus pertinen' debuit sine brevi regis respondere, cum idem H. pe­tierat certum redditum ad terminum vitae suae; & quia voluit sie obligari, nec volenti & scienti fit injuria; consideratum fuit quod plures Justic' qui aderant ex quo necessaria illa proveniebant tanquam de camera, & non de loco certo de quo potuit visusfieri quod exceptio praedicta locum non ha­beret, [Page 69] & quod aliud diceret & responderet, vel pro indefenso & convicto haberetur, § 13. Et sciend' quod si quis de debito aliquo coram Sen' con­vincatur, committendus est custodiae Mar', donec parti querenti de re ad­judicata, & Regi de amerciamento vel fine satisfacerit; replegiari tamen poterit ex potestate Mar' per quadraginta dies, & non ulterius, sine juris in­juria.

De officio Marescalli Forinseci. CAP. 4.

MArescalcia autem est quaedam magna Serjantia Regis com' Norfol' in feodo commissa, cui cum personaliter servitium pro Serjantia illa Regi debitum facere non possit, liceat loco suo quendam militem constitu­ere, assensu tamen Regio interveniente, qui vice dicti comitis faciet quae fuerint faciend': Et qui si deliquerit, ut pro evasione incarceratorum vel hu­jusmodi, non erit proinde Dominus suus amerciandus ut comes, sed tan­tùm ut serviens. § 2. Ipsi autem servienti commissa est virga coram Rege deferenda, quae signat pacem, & unde dicitur virgata quae sequitur Regem ubicunque fuerit in Anglia, spacium. continet duodecim leucarum. § 3. In omni autem guerra Regis erit ejus officium esse in prima acie, & loca deli­berare toti exercitui & universis in quibus erunt moraturi; Insidias autem nocturnas non tenetur facere, sed singulis noctibus in crepusculo insidias assedebit, & in aurora eas levabit, & exercitu vigilato cum foratoribus ve­xillo explicato singulis diebus exibit inprotectionem. § 4. Ejus autem exe­cutiones sunt facere indic' Sen' Regis infra virgatam, & custodias captorum obtinere, & de omni praeda bestiarum totum habere veragium, videlicet omnes bestias maculatas, vel diversi coloris existentes, etiam pro minima stella, & de qualibet libra solidariorum Regis duos denarios.

De officio Marescalli tempore Pacis. CAP. 5.

TEmpore autem pacis est ejus officium hospitia liberare camerario regis pro rege & camerario & intrinsecis suis. § 2. Item Mar' intrinseco non militi hospitia Sen' garderobar̄, & alii qui sunt proprii domestici regis in generali; in speciali cancellar' & singulis hospitia petentibus cur̄ regis pro quocunque negotio sequentibus, dum tamen infra virgaram poterit in­venire. § 3. Assignatur quoque per eundem com̄ unus clericus & unus ser­viens qui dicto militi sint intendentes; clericus pro attachiamentis faci­end' & imbreviand', & serviens pro attachiatos custodiend'. § 4. Eorum autem interest virgatam à meretricibus communibus protegere & delibe­rare, & habet ex consuetudine Mar̄ de qualibet meretrice communi infra metas hospitii inventa quatuor denarios primo die; quae si iterum invenian­tur in ballivia sua, capiantur, & coram Sen̄ inhibeantur eis hospitia regis & reginae & liberorum suorum, ne iterum ingrediantur, & nomina earum im­brevientur; quae si iterum fuerint inventae hospitii secutrices, tunc aut re­maneant in prisona, in vinculis, aut sponte praedicta hospitia abjurent; quae autem si tertiò inventae fuerint, considerabitur quod amputentur eis tresso­ria, & quod tondentur; quae quidem si quartò inveniantur, tunc amputen­tur [Page 70] eis super labia, nè de caetero concupiscantur ad libidinem; & illud idem facere tenetur, qui vices ipsius gesserit coram quibuscunque Justic'. § 5. De­bet etiam Mar̄ sub suo periculo, omnes captos infra virgatam custodire, & de eis coram Sen̄ respondere, & de judicatis plenam facere executionem; & quoties contigerit aliquem captum evadere, non solùm capiend' est offi­cium in manu Regis, sed teneantur miles, clericus, & serviens, & prisonarii inferiores, donec de consensu evasionis praedictae, quòd non sint culpabiles, legitimè se acquietaverint; qui quidem si de consensu culpabiles esse inveni­antur, capitale judicium subeant cum exhaeredatione perpetua, & bono­rum suorum amissione. § 6. Miles autem, clericus & serviens in aula Reg' singulis diebus comedent; militi verò quotidiè liberetur à cela [...] Regis ba­rillatum vini, continens ad minus vnum jalonem. Item unus torticius cum sex minutis cand' cerae, & de quolibet imprisonato liberato quatuor denarii. § 7. De homagia Domino Regi facientibus, & de militibus cum effecti fuerint à Rege limitatur feodum per hoc statutum. § 8. Provisum est, quod Mar̄ de quolibet Com̄ & Bar̄ Baroniam integram tenente vel de­fendente ad homagium suum, vel ad militiam suam suum habeat paleff, vel precium antiquum, quem si ad homagium habuerit, ad militiam nihil capiet, & è converso; Ita quod de uno sit contentus, liceat tamen Mar̄ ut rumque seisire, donec captio & detentio pro iusta vel iniusta convincatur. § 9. De Abbatibus vero & Prioribus integram Baroniam tenentibus, cum fidelita­tes fecerint Regi, de Baroniis suis capiat Mar̄, sicut de secularibus dictum est; & hoc idem de Archiepiscopis & Episcopis observandum est, dum tamen Baron' vel partes Baroniarum tenuerint: De partes autem Baroniarum tenentibus, sive religiosi fuerint, sive saeculares, capiant secundum portio­nem quam tenuerint; de religiosis autem tenentibus in liberam eleemosy­nam nihil exigat Mareschallus

De Privilegiis Camerarii. CAP. 6.

CAmerarius autem & subminister Camerar̄ à jurisdictione Sen̄ & Mai exempti sunt, veluti omnes garderobar̄ ut in quibusdam; non enim ex­tendit se jurisdictio Sen̄ ad modica delicta Camerariorum, vel garderoba­riorum audienda vel terminanda, eo quod ex consuetudine hospitii sunt ex­empti, dum tamen illi de quibus exigi contigerit cur̄ coram Sen̄ Cameris Regis & Reginae, & garderobae assiduè sunt intendentes; sed coram ipsis Thesaurar̄ & Camerar̄ audiantur querimoniae de hujusmodi ministris & sub­ditis suis, & terminabuntur, praesente tamen clerico Reg' ad placita aulae deputata; ita quod de sinibus & amerciament̄ ex hujusmodi placitis pro­venientibus nihil Regi depereat. § 2. Debet enim Camerarius decenter disponere pro lecto Regis, & ut Camerae tapetis & banqueriis ornentur, & quòd ignes sufficienter fiant in caminis, & providere nè ullus defectus inve­niatur quatenus officium suum contigerit.

De Feodo Camerarii. CAP. 7.

FEoda autem Camerarii sunt haec, parata sibi debent esse quaecunque pro corpore suo fuerint necessaria; videlicet, cibus, potus, busta, & can­dela; & de caeteris feodis sic statuitur. § 2. Camerarii Domini Regis habe­ant de caetero ab Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, & aliis personis Ecclesiasticis, Comitibus, Baronibus, & aliis integram Baroniam tenentibus rationabilem finem, cum pro Baroniis suis homagium fecerint aut fidelitatem; & si partem teneant Baroniae, tunc rationabilem finem capiant secundum portionem ipsos contingentem. § 3. Alii vero Abba­tes & Priores religiosi & seculares, non tenentes per Baroniam vel per par­tem Baroniae, non distringantur ad finem faciend', secundum quod de te­nentibus per Baroniam, vel per partem Baroniae, ut praedictum est: sed de superiori indumento sit contentus tantùm Camerarius, vel de precio in­dumenti, quod plus dictum est pro religiosis quàm pro saecularibus, quia honestius est quod religiosi faciant fines quam exuantur. Permissum est etiam quòd Camerar̄ ex antiqua consuetudine habeat omnia vetera ban­queria & tapetos, c [...] tinas & lecta Reg', nec non & omnia ornamenta Ca­merae usitata & derelicta, & de omnibus exeniis Regi sactis cameram ingre­dientibus, dum tamen de victualibus aliquam portionem.

De officio Clerici Mercat'. CAP. 8.

COmmittitur autem alicui Clerico vel laico cura & custodia mensura­rum Reg', quae pro standardis & exemplaribus mensurarum regni ha­bentur; ulnarum videlicet, lagenarum, ponderum, bussellorum, & hujus­modi. Ipse enim in notitia assisarum panis, vini, mensurarum, & cervisiae debet experiri, ut inde notitiam habeat pleniorem.

De Assiza panis & cervisiae. CAP. 9.

QUando quarterium frumenti venditur pro duodecim denariis, tunc pon­derabit panis quadrantalis de wastello vi. l. xvi. s. panis de coket de eodem blado & eodem bultello ponderabit plus quam wastellum de iis, & panis minoris valoris, & de alio bultello ponderabit plus quam wastellum de v. s. panis verò de symenel minus wastello de ii. s. quia bis coctus erit; pa­nis vero integ' quadrantal' frumenti ponderabit unum coket & dimidium, & panis de Treyt duos wastellos ponder̄, & panis de omni blado ponder̄ ii. coket. § 2. Item quando quarterium frumenti venditur pro octodecim denariis, tunc panis albus quadrant̄ de wastello bene coctus ponderabit iiii. l. x. s. viii. d. § 3. Quando verò venditur pro ii. s. tunc erit pondus lxviii. s. § 4. Quando pro ii. s. vi. d. tunc erit pondus liiii. s. iiii. d. ob. q. § 5. Quan­do pro iii. s. tunc ponderabit xlviii. s. § 6. Quando pro iii. s. vi. d. tunc ponderabit xlii s. § 7. Quando pro iiii. s. tunc ponderabit xxxvi. s. § 8. Quando pro iiii. s. vi. d. tunc ponderabit xxx. s. § 9. Quando pro v. s. tunc ponderabit xxvii. s. ii. d. ob. § 10. Quando pro v. s. vi. d. tunc ponde­rabit xxiiii. s. viii. d. q. § 11. Quando pro vi. s. tunc ponderabit xxi. s. viii. d. q. [Page 72] § 12. Quando pro vi. s. vi. d. tunc ponderabit xx. s. xi. d. § 13. Quando pro vii. s. tunc ponderabit xix. s. v. d. § 14. Quando pro vii. s. vi. d. tunc ponderabit xviii. s. i. d. ob. § 15. Quando pro viii. s. tunc ponderabit xvii. s. § 16. Quando pro viii. s. vi. d. tunc ponderabit xvi. s. § 17. Quando pro ix. s. tunc ponderabit xv. s. q. § 18. Quando pro ix. s. vi. d. tunc pon­derabit xiiii. s. iiii. d. ob. q. § 19. Quando pro x. s. tunc ponderabit xiii. s. vii. d. q. § 20. Quando pro x. s. vi. d. tunc ponderabit xii. s. ii. d. § 21. Quando pro xi. s. tunc ponderabit xii. s. iiii. d. § 22. Quando pro xi. s. vi d tunc pon­derabit xi. s. x. d. § 23. Quando pro xii. s. tunc ponderabit xi. s. iiii. d. Item sciri poterit quantum pistor lucrari poterit, in quolibet quarterio frumenti, & de assisa cervisiae.

De lucro Pistoris. CAP. 10.

PIstor autem poterit lucrari in quolibet quarterio frumenti tres denarios, & fursur, & duos panes de precio duorum quadrantium ad furnagium, et tres ob'ad vadia trium servientium suorum, & unum ob' pro vadia duorum garcionum, & unum ob' pro sale emendo, & unum ob' pro gesto vel levano, unum quadrant' pro candela, tres denarios ad buscam, & unum ob' pro lo­catione bulcelli; & sciend' quòd assisis panis pro sex denariis crescentibus, vel decrescentibus in quarter̄ mutatur. Et si Pistor convincatur ut de falso pondere, ut pro defectu ponderis unius quadrant̄ in duobus solidis & sex denariis, invento in pane quadrantali, amerciandus erit, & in omni excessu subeund' est pillorium sive collistigium.

De Assisa Cervisiae. CAP. 11.

QUando quarterium frumentivaleat tres solidos, vel quadraginta denarios, & hord' viginti denar', vel duos solidos. & ave [...] sexdecim denarios, tunc vendi debent in civitatibus duae lagenae cervisiae pro uno denario, & extra tres lagenas ad denar̄: Quando vero in burgo venduntur tres jalones pro uno denario, tunc debent quatuor jalon' in villis campestr̄ vendi pro uno denario. Item quando quarterium hord' vend' pro duobus solidis, tunc vendantur quatuor jalon̄ ad unum denarium: Quando autem pro duobus so­lidis & sex denar', tunc septem jalon̄, pro duobus denar' vendi. Quando verò pro tribus solidis, tunc tres jalon̄ pro denar̄. Quando pro tribus solidis & sex denariis, tunc quinque jalon̄ pro duobus denar̄. Quando pro quatuor solidis, tunc duae jalon̄ pro uno denar̄, & sic deinceps: et sic poterit forum augeri & minui secundum forum bladi.

De Pondere & Mensura. CAP. 12.

ITem scire debet naturam & originem ponderum & mensurarum, ut ve­raciter & perfectè sciat, quantum blad' teneat lagena, & quantum bussell'; sed quoniam hoc scire non poterint nisi per artem ponderum, ideo de pon­deribus est vidend', & sciend' quod per discretionem discretiorum totius regni Angliae fuit mensura Domini Reg' composita, videlicet per denar̄ Angliae qui sterling' appellatur, et fit rotundus, qui debet ponderare triginta [Page 73] duo grana frumenti mediocria, et unde viginti denarii fac' unciam, et duodecim unciae faciunt libram viginti solid' in pondere et numero, et pondus octo librarum frumenti fac' mensuram jalonis, et octo jalonatae frumenti faciunt buss', de quibus octo consistit commune quarterium. Item denar̄ sterling', sicut dictum est, ponder̄ triginti duo grana frumenti, et pon­dus viginti denar' fac' unciam, et quindecim unciae faciunt libram merca­toriam, et tales duodecim librae et dimid' faciunt petram, et viginti octo petrae faciunt unum saccum lanae, et tantum solebat ponderare unum quar­terium frumenti; tantum etiam ponderat sexta parsunius charri plumbi, et sexies viginti petrae faciunt magnum charrum plumbi, charrus tamen de pec­co minor est. Item charrus plumbi cossistit ex triginta fotinellis, et quod­libet fotinellum continet sex petras minus duabus libris, & quaelibet petra ponderat duodecim libras in pondere plumbi, et quaelibet libra ex pondere viginti quinque solid', sic ergo fit rectum fotinellum ex septuaginta libris, et magnus charrus ex octies viginti & quindecim petris, quae probari poterint per sexies triginta, quae sunt novies viginti. Sed in quolibet fotinello sub­trahuntur duae librae à praedicta multiplicatione, quae sunt septuaginta librae constituentes quinque petras, et ita sit charrus de octies viginti et viginti quinque petris. § 2. Item secundùm alios charrus consistit ex duodecim way is, et hoc secundùm tronae ponderationem, et tunc erit summa petrarum in claro octies viginti et duodecim, et poterit waya tunc probari per duo­decies quatuordecim. Et duae wayae lanae faciunt unum saccum, et duodecim sacca faciunt unum lestum, lestus autem allec' consistit ex decim miliar̄, et quodlibet miliare consistit ex decies centum, et quodlibet centum ex sexies viginti. § 3. Item lastus coriorum consistit ex decim dakris, et quodlibet dakr̄ ex decim coriis; dacrum vero chirothecar̄ ex decim par̄, dacrum vero ferrorum equorum ex viginti ferr̄. § 4. Item centena Cerae, Zucarii, Pi­peris, Cumini, Amigdolarum, et Aloignae, continet tredecim petr̄ et dimid', et quaelibet petra continet octo libr̄. Summa ergo librarum in centena quinquies viginti et octo, et consistit centena ex quinquies viginti, et quae­libet libra ex pondere viginti quinque solid': Libra verò auri, argenti, ele­ctuariorum, et hujusmodi Apothecar̄ consectorum consistit solummodo ex pondere viginti solid' sterlingorum; Centena verò Canabi, telae, et hujus­modi consistit ex sexies viginti ulnis. § 5. Centena verò ferri ex quin­quies viginti petris: garba vero acer̄ fit ex triginti peciis. § 6. Item sum­ma nitri constat ex viginti petris, et quaelibet petra ex quinque libr̄, et sic continentur in summa quaedicitur Leseem sexies viginti libr̄. § 7. Item lunda anguillarum constat ex decim stikis, et quaelibet stika ex viginti quinque anguillis. § 8. Lunda autem pellium continet triginta duo tim­bria, et senellio cuniculorum et de grisis continet quadraginta pelles; Pecia autem fustiani consistit ex tredecim ulnis. § 9. Pecia sindon̄ de tissue ex quatuordecim ulnis. § 10. Assisa autem pannorum continetur in magna charta, videlicet viginti quatuor ulnas in longitudine, et duas in latitudine debet quilibet pannus venalis continere, nisi factus fuerit in Anglia. § 11. Dolium vini quinquaginta duo sexter̄ vini puri debet continere, et quod­libet [Page 74] sexterium quatuor jalones. Pecia de Eylesham ex viginti quatuor ulnis in longitudine, & tribus quarter̄ in latitudine debet esse mensura. § 12. Rasus autem alleorum continet viginti stones, & quaelibet stonis vi­ginti quinque capita. Centena autem mulnellorum & durorum piscium con­sistit ex octies viginti piscibus. § 13. Cognitis igitur praemissis, accedere debet ad omnes villatas, & ad omnia mercata infra virgatam existentia, & convenire coram eis ballivos loci vel superiores, qui super agendis suis, quan­tum ad officium suum pertinentibus, intendentes sint & respondentes, non obstante alicujus libertate, sicut supradictum est: Et praedicti ballivi statim venire fac' coram eis sex homines ad minus de legalioribus totius villae, qui­bus, praestitis Sacramentis, injungat idem coronator, quod sideliter colligant omnes mensuras & omnia pondera villae ejusdem, viz. bussellos, dimid, & quar­tas. § 14. Item omnes jalones, potellos, & quartas, & omnes alias mensu­ras tam tabernarum quam aliorum locorum. § 15. Item ulnas, tronas, sta­teras, & pondera cujuslibet generis, tam pro pane quàm pro aliis rebus vena­libus provisa & habita. § 16. Item de omnibus & singulis panem vena­lem in ballivia illa habentibus & facientibus, venire fac' de quolibet ge­nere panis unum panem mediocrem vel minimum, in quibus mensuris, pon­deribus & panibus nomina eorum quorum fuerunt inbrevientur. § 17. Po­stea jurare fac' duodecim legales homines, tam servos quam liberos, si ne­cesse fuerit, & tam extrinsecos de visneto quam intrinsecos, prout sibi vi­derit expedire, quod fideliter ad requirend' ex parte Domini Regis respon­debunt, nec pro amore vel odio omittent, sic eos Deus adjuvet & sacra Evangelia, & tunc liberentur Juratoribus haec capitula, ad quae distinctè, & apertè, & seriatim respondere injungantur, & suas similiter responsiones in scriptis liberent coronator̄ memorato, & interim venire fac' ballivus loci coram eo omnes pistores, braciatores, & tabernarios, & omnes illos quo­rum praedictae mensurae fuerint & pondera. § 18. Imprimis respondeant, Juratores super sacramentum suum de prec' quarterii cujuslibet generis bladi in visneto illo. § 19. Item si dominus loci habeat libertatem vis' franc' pleg', tunc dicant si habeat judicialia, ut furcas, pilloralium & tom­borale, per quae executiones judiciorum ritè fieri poterint, prout postulave­rit ordo juris secundùm legem & consuetudinem regni; qui si non habeat, capienda erit libertas eo ipso in man' Domini Reg', eò quod praesumi po­test quod Dominus libertatis justum judicium assisam frangentibus non se­cerit. § 20. Item dicant quibus casibus, quoties, & pro quanto delicto ceperit Dominus loci sines, et amerciamenta in hujusmodi assisis infract' et non observatis per seipsum vel per ballivum suum quemcunque, et à qui­buscunque, et quantum. § 21. Si autem in lege assisarum fractarum deli­querit, ita quod de hiis qui amerciandi fuerint judicialia subire fecerit cum infamia gravi, vel cum passuri essent tantùm fines ceperit, vel hujus­modi, eo ipso capienda erit libertas in manum Reg'. § 22. Si autem Domi­nus vel ballivi nullatenus deliquerint in praemissis, tunc capiendus erit finis de tota villata, vel ex delinquentibus tantùm, ex quo in Domino vel in bal­livis suis non invenitur defectus. § 23. Contingit tamen quod huiusmodi [Page 75] Domini amerciantur, tum quia artem assisae ignorant, per quod praesumend' est quod in lege ignorata ritè judicare nequibunt, tum quia convicti sunt de sinibus captis pro judicialibus remittend' delinquentibus, tum quia ju­dicialia libertatis persculosa sunt pro vita vel membris hominum vel muli­erum subeuntium. § 24. Item inquirend' est & de venditoribus vini post ultimum iter Reg' vel Justiciat' ad primas assisas in partibus illis pro quanto vendiderint sextarium, & quot dolia, & si aliquod vinum vendiderint cor­ruptum, & quantum. § 25. Item de hiis omnibus qui per unam mensuram vendiderint, vel per unum pondus & per aliud emerint. § 26. Item de hiis qui falsis ponderibus & uinis usi fuerint in eadem libertate. § 27. Item de carnisicibus, & coquis carnes vendentibus suscematas, vel de morina, vel se­micocta, vel non virtuosa cibaria calefacientes, & insana pro sanis, ad vitarum hominum periculum. § 28. Item de forstallariis, victualibus venalibus, mercatum obviantibus, per quos carior sit inde venditio. § 29. Item si Dominus libertatis post ultimum iter Justiciar' in partibus illis furcas, pillo­rium, tomborale, vel castigatorium de novo levari fecerit; quod si fecerit, nisi sussiciens habuerit responsum vel warrantum, capienda erit libertas in manum Regis, & praecipiatur quod Mar' illa judicialia prosterni faciat & consumi. § 30. Et cum Juratores responderint, & articulos suos restitue­rint, inquiratur ab indictatis, qualiter se velint acquietare, quod assisam panis vini & cervisiae, panni, telae, & hujusmodi venalium, constantium ex numero, pondere, & mensura non fregerint vel violaverint: Et si pistor convictus fuerit vel braciatrix, tunc inquiratur â juratoribus si nunquam prius deliquerit; & si dicant quod non, tunc mitius erit agendum, & mo­dicè sit amerciatus; si autem pluries, tunc pro trino delicto trinum erit a­merciamentum, pro quarto vero, quinto, vel sexto, & sic deinceps punien­di sunt corporali passione cum infamia, salvis tamen vit a & membris illaesis, & sic puniendus erit unusquisque transgressor, prout poposcerit quantitas sui delicti. § 31. Hiis autem omnibus expeditis examinentur pondera & mensurae, & quae falsa inveniri contigerit comburantur, & amercientur illi quorum fuerint, de quorum amerciamentis finem capiat communem vel particulatim, & captâ inde securitate extractas liberet clerico placito­rum aulae pro Rege, qui de hujusmodi omnibus extractis cum exitibus pla­citorum aulae onerabitur, & in garderoba Reg' inde respondebit: Sed pri­usquam recesserit Coronator exequi fac' judicia contra illos qui judicialia subire judicantur; libertates autem in manus Regis captas restituere non potest, & cum recesserit, licitum est ei duos solidos pro custagiis suis postu­lare.

De Cancellaria. CAP. 13.

ESt inter caetera quoddam officium quod dicitur Cancellaria, quod viro provido & discreto, ut Episcopo vel clerico magnae dignitatis debet committi, simul cum cura majoris sigilli regni, cujus substituti sunt cancel­larii omnes in Anglia, Hibernia, Wallia, & Scotia, omnesque sigilla reg' custodientes ubique, praeter custodem sigilli privati, cui associentur clerici [Page 76] honesti & circumspecti, Domino Regi jurati, qui in legibus & consuetudini­bus Anglicanis notitiam habeant pleniorem; quorum officium sit suppli­cationes & querelas conquerentium audire & examinare, & eis super qua­litatibus injuriarum ostensarum debitum remedium exhibere per brevia Reg'. § 2. Dicuntur enim brevia, cum sint formata ad similitudinem re­gulae juris, quae breviter & paucis verbis intentionem proferentis exponunt & explanant, sicut regula juris rem quae est breviter enarrat; non tamen ita debet esse breve, quin rationem & vim intentionis contineat: Et sunt quaedam brevia formata sub suis casibus, & quaedam de cursu quae concilio totius regni sunt approbata, quae quidem mutari non poterint absque eo­rundem contraria voluntate. § 3. Sunt etiam brevia ex eis sequentia, quae dicuntur judicialia, & saepius variantur secundum varietatem placitorum proponentis & respondentis, petentis & excipientis, & secundum varieta­tem responsionum. § 4. Sunt etiam quaedam quae dicuntur magistralia, & saepius variantur secundum diversitatem casuum, factorum & querelarum, & quorum quaedam sunt personalia, & quaedam realia, & quaedam mixta; secundum quod sunt actiones diversae vel variae, quia tot erunt formulae brevium quot sunt genera actionum, quia non potest quis sine brevi agere; praecipuè de libero tenemento suo, quia non tenetur quis sine brevi respon­dere nisi gratis voluerit, & cum hoc fecerit quis, ex hoc ei non injurabitur, volenti enim & scienti non sit injuria. § 5. De eadem autem re plures a­licui competere poterunt actiones, ordine autem (ut convenit) observatâ. § 6. Breve quidem Reg' in se nullam debet continere falsitatem, nec ali­quem error' apparere debet, vel in prima sui figura non vitiosum; maximè si fuerit patens sive apertum, quia originalia quaedam sunt clausa & quaedam aperta; & sive aperta sive clausa, apparere debent non abrasa nec aboli­ta: Et si inveniatur abrasio, tunc refert quo loco, à quo, & quando: quo loco, viz. utrum in narratione facti vel juris; si autem in narratione facti, cadet coram Justiciar', quia suspectum, facta enim & nomina mutari non debent, sed jura ubique scribi possunt: à quo, utrum videlicet per clericum Can­cellar', cui authoritas data fuerit, velausu temerario per aliū, sicut per cleri­cum justic' vel vic' ad procurationem alicujus partis, quo casu omnes agen­tes & consentientes tanquam falsarii puniantur. § 7. Item quando, vide­licet utrum hoc fiat antequam breve in cur' resuscitatum & publicatum, vel post; si autem post, erit breve suspectum, & cadet, si à tenente fuerit hoc calumpniatum. § 8. Fiunt autem brevia judicialia in Cancellaria ex recognitionibus & contractibus habitis, & in rotulis Cancellariae irrotula­tis, & ex Recordo Cancellario & clericis sibi associatis per hanc constituti­onem concess'. § 9. Quia de hiis quae recordata sunt coram cancellar' Domini Regis & ejus justic' qui recordum habent, & in rotulis eorum irro­tulantur, non debet fieri processus plaeiti per summonitionem vel attachi­amenta, essonia, visus ter', & alias solempnitates cur', sicut fieri consuevit ex contractibus & conventionibus factis extra cur': Observand' est de caetero, quod ea quae inveniuntur irrotulata coram hiis qui recordum habent, vel in finibus contenta, cum sint contractus sive conventiones, vel obligationes, [Page 77] sive servitia & consuetudines recognitae, sive alia quaecunque irrotulata, quibus cur' Reg' sine juris & constitutionis offensa auctoritatē praestare po­test, talem de caetero habeat vigorem, quod non sit necesse de hiis placitare in posterum: Sed cum venerit querensad cur' Domini Regis, si recens sit cog­nitio vel linis, videlicet infra annum per breve levatus, statim habeat bre­ve de executione illius recognitionis fac'; & si forte à majori tempore transacto facta fuerit illa recognitio vel finis levatus, praecipiatur vic' quod scire fac' parti de qua fit querimonia, quod sit ad certum diem ostensur' si quid sciat dicere quare hujusmodi irrotulata, vel in fine contenta, executi­onem habere non debeant. § 10. Et si ad diem venerit, & nihil sciat dice­re quare executio fieri non debeat; praecipiatur vic' quod rem irrotulatam, vel in sine contentam exequi faciat: Eodem modo mandetur ordinario in suo casu, observato nihilominus quod inferius dicetur in Statuto de reme­dio qui per recognitionem aut indicium est obligatus. § 11. Ex hac qui­dem constitutione oriuntur brevia judicialia in cancellaria, sicut coram ip­sis Justiciar'. § 12. Ipsi autem collaterales & socii cancellarii praecepto­res esse dicuntur, eò quod brevia causis examinatis remedialia fieri praeci­piunt, & hoc quandoque cum fine denar' ad opus Regis, & quandoque sine fine; eò quod omnia brevia non sunt omni tempore aequipollentia. De brevibus autem coram Justiciar' ad primas assisas cum in pattes illas vene­rint sines capere non consueverunt, & quoad tempus itineris Justiciar' li­gat constitutio Magnae Cartae, quae talis est. § 13. Nulli justitiam nega­bimus, vendemus vel differemus, sed non inhibetur, quin fines capiantur pro brevibus possessionum & actionum personalium civilium, & pro cele­riori justitia habenda; qui quidem pro qualitaribus & quantitatibus peti­tioni concessi in eisdem brevibus inbreviabuntur, & in rotulis cancellariae irrotulabuntur; qui quidem rotuli singulisannis ad Scaccarium liberabun­tur, ut fines hujusmodi extrahantur, & per summonitionem Scaccarii le­ventur: Clausula verò finis talis est, Et eape securitatem à praefato T. de quadraginta solidis ad opus nostrum pro hoc brevi: Verba autem extracta­rum de Scaccario sunt: De A. de B. pro brevi habendo dimid' marc', vel am­plius, pront finis factus fuerit. Conceduntur aliquando conquerentibus ob favorem paupertatis, quod ubi praesumi possit quod pleg' invenire non po­terunt de prosequend' clamorem suum, quod securitatem praestent vic' per side [...] interpositionem tantùm, non tamen in actionibus personalibus hoc concedendum est. § 14. Habet etiam Rex clericos in officio illo legaliter expertos, qui formas brevium cognoscunt qui approbanda admittunt, & de­fectiva omninò expellunt, quibus omnia brevia, priusquam ad sigillum pro­veniunt, cum deliberatione distinctè & apertè, in ratione, literâ, dictione & syllabâ examinare injunctum est; & sciend' est quod nullum breve, nisi per manus eorundem, ad sigillum debet admitti. § 15. Habet etiam sex clericos suos praenotatios in officio illo, qui cum clericis memoratis famili­ares Reg' esse consueverunt, & praecipuè ad victum & vestitum, quia ad brevia scribenda secundum diversitates querelarū sunt intitula i; & qui om­nes pro victu & vestitu de proficuo sigilli, in cujuscunque usus provenerint, [Page 78] debent honestè inveniri: Sunt etiam nihilominus clerici juvenes & pedi­tes, quibus de gratia Cancellar' concessum est pro expeditione populi bre­via facere cursoria; dum tamen sub advocatione clericorum superiorum fuerint, qui eorum facta in eorum receperint pericula; & in quolibet brevi debet scribentis nomen inbreviari, qui warrantizare poterunt inspectores, si necesse fuerit: & ne praefati clerici superflua petant stipendia pro scriptu­ra sua, constitutum est quod tam clerici Justiciar' quàm cancellar' de solo denar' pro unius brevis scriptura se teneant contentos.

De hospitio Regis viz. Thesaur'. CAP. 14.

HAbet etiam Rex alios clericos in hospitio suo, ut thesaurarium garde­robae, suae quae est locus clericis tantùm assignatus, quae in Francia ca­mera clericorum appellatur; huic enim thesaurar' cura expensarum Regis & familiae suae committitur, qui cum clerico provido sibi associato pro con­trarotulare recordum habet, ut in hiis quae officium suum contingunt. Offi­cium autem thesauri garderobae est pecuniam, jocalia, & exenia Regi facta recipere, receptaque Regis secreta custodire, & de recept' expensas facere rationabiles, expensarumque particulas inbreviare, & de particulis compotum reddere ad Scaccarium singulis annis in festo Sanctae Margaretae absque sacramento praestando, eò quod de concilio Reg' est juratus, & unde post debent distinctè & apertè compotum reddere de omnibus receptis se­paratim per se in uno rotulo; in alio autem rotulo de expensis quotidianis de quibus Senescallus audiverit compotum simul cum thesaur' & consocio suo; item de necessariis expensis, in quibus emptiones equorum, cariagia, & plura alia continentur; item de donis; item de eleemosynis & oblationibus; item de vad' militum, item de vad' balistariorum, item de feodis forinse­cis, item de pres' vel accomodat̄. § 2. Item de expensis garderobae, in quibus emptiones pannorum, pelurae, cerae, specierum, telae & hujusmodi comprehenduntur, item de jocalibus, item de expensis forinsecis, in quibus diversis onerantur in compoto reddendo, item de nunciis, item de falconar'. Thesaurarius autem memoratus convenire debet singulis noctibus Sen' hos­pitii, camerar', contrarotulatorem & clericum ejus, coffrar', mar' aulae & hostiar', milites mar' servient̄, & duos hostiarios aulae, & hostiarios ca­merae servientes, assessorem ferculorum, pincernam, panetar', pistorem, & clericum eorundem officiorum, qui de expensis dietae, videlicet panis, vini, & cervisiae, piciorum, ciphorum, salis, fructus, casei, & hujusmodi respon­debit. § 3. Item duos magistros coquorum, lardenar', poletarium, scutel­larium, salsar', & clericum coquinae qui de eisdem ossiciis pro omnibus in eorum praesentia de expensis illius dietae reddit rationem, quorum omnium praesentia necessaria est. § 4. Item eleemosynar', janitorem, servientem ad custod' summar', & earectarum deputatum, & clericum de Marescalcia cum Marescallo, ferratore equorum, qui quidem clericus de expensis foeni & avenae, literae ferrurae equorum & harnes' pro equis, & carectis, ac de va­diis servientium, scutiferorum, clericorum, & garcionum respondebit; cu­jus interest scire tam de hiis qui de novo erunt admissi ad vad' Reg', quam de [Page 79] extra vagantibus, & in hiis vadia minuere & augere; vadia autem absenti­bus sine speciali praecepto Regis, nisi in obsequio Regis suerint, minime con­ceduntur: Praesentia autem Coronator' Regis necessaria erit, ut in pleno temp' compoti auditores super foro frumenti & cervisiae & avenae instru­et & edocet, qualiter proclamatur in eisdem partibus, per quod melius scire possint quot panes oblati fieri debent de quarter' frumenti, quibus omni­bus congregatis audire debent expens' & rationabilem compotum illius dietae. Marescalli autem de supervenientibus debent inferiori Marescallo testimonium perhibere: Hostiarius miles hostiariis aliis de numero fercu­lorum Lardenar' coquo camerar' hostiar' camerae Regis, & sic quilibet alii, & sic audiatur computus de tota dieta.

De ossicio Mar' Aulae. CAP. 15.

OFficiu [...]s autem Mar' aulae est mensis praeparatis, mappis stratis, intrin­secos & extrinsecos secundum facultates suas evocare, & decenter & curios [...] collocare, & indignos ejicere, & numerum scire gentium, & inde in proximo compoto' testimonium perhibere, non enim permittat canes aulam ingredi, nec quod elemosina ab aliquo furtivè asportetur, nec quod strepitus siat, sed quod quies habeatur, & quod quilibet competentiam in cibariis servet & poculentis, & toti familiae Reg' ipso monente hospitia li­berare.

De officio Hostiarii. CAP. 16.

OFficium Hostiarii est fercula conpetere quae aulam ingrediuntur, & in­de testimonium assessori perhibere in compoto quotidiano: Item in­gressus & egressus hominum custodire, ne furtum fiat vasorum, vel elemo­sina, vel cujusquam alterius rei: Item literam pro lectis intrinsecis, & bus­cam pro aula, & cameris forinsecis, ut Garderobae camer' Senescali', & hu­jusmodi emere & expendere: Item bancos facere & cooperire, aulam stir­pare, ignem praeparare, mensas & trestella providere & reparare, & de em­ptionibus suis clerico coquinae reddere rationem, & particulas illas in mag­no compoto advocare. § 2. Consimiliter facere tenetur Hostiarius came­rae in hiis quae cameram contingunt: Et quia in hospitio pro regula habe­tur, quod quanto propinquior sit quis Regi, tanto dignior, ideo habeant se camerarii tanquam caeteris ministris excelsiores, & ideo nullus minister aulae vel alius forinsecus in camera Regis quicquam se intromittat.

De officio emptoris. CAP. 17.

OFficium vero emptoris est oves & boves & porcos emere, & inde fo­rum Regis capere, sed hoc cum taxatione side dignorum quantum va­let ad opus Regis, & quantum valuerint per quindenam ante adventum su­um in partibus illis, & hoc aliquando in Sacramento & aliquando sine: & similiter de piscibus, & inde, coreis & exitibus deductis facere tall' per visum appreciatorum, qui in garderoba per easdem tall' solvi consueverunt, & de emptionibus hujusmodi debet Lardenar' carcare.

De Officio Clerici Coquinae. CAP. 18.

OFficium Clerici Coquinae est, denarios recipere de garderoba pro offi­ciis Emptoris, Poletae, Salsariae, Aulae, & Camerae, & Scutelriae, & cre­ditoribus satisfacere competenter.

De Officio Clerici Panetr. & Butel. CAP. 19.

OFficium autem Clerici Panetr̄ & Butelr̄ est, pro blado, pane, vino, cervi­sia, picher', ciphis, cas', fructu, butyro, & hujusmodi, denar̄ in garderoba recipere, & venditoribus satisfacere. Mapparius verò et si officio illo assigne­tur mappas, canabum, manutergia, & quae ad officium Napariae pertinent, de garderoba Regis bis, vel ter, vel quater, vel per annum, per ulnarum mensuram percipere solebat': Et de tot ulnis cum tritae fuerint, ibidem fa­cere restitutionem eleemosynario ad eleemosynam liberaturae, & hujusmodi mappas veteres & tritas pauperibus distribuere injunctum est.

De Officio Clerici Mar. equorum. CAP. 20.

OFficium verò Clerici Marescalciae est, emere foenum, avenam, literam, & ferramenta, & inde recepta pecunia in garderoba, satisfacere credi­toribus, & Scutiferis servientibus, Clericis, & Garcionibus totius hospitii vadia solvere quotidiana, garcionibus etiam tam Sumetar̄ quàm Carectar̄, & aliis de calciamentis & oblationibus satisfacere, videlicet unicuique pro anno duos solidos & quatuor denar̄ per antiquam constitutionem. § 2. Item ejus erit cura discorum argenti Reg' in majoribus Festis, & inde facere distributionem & restitutionem.

De Officio Servientis Sumar'. CAP. 21.

OFficium Servientis ad custodiam Sumar̄ Regis & cartarum assignati, est, producere equos mahemiatos, debiles, recreatos, & Thesaur̄ & Sen̄ ostendere, quibus restitut̄ & pro non sufficientibus adjudicatis, statim elemosinario liberentur, loco quorum meliores statim collocentur: Ejus est etiam carectas emere, saccos, bahuda, & hujusmodi harnes', tam sumar̄, quam carectar̄ competentia.

De Officio Pincernae. CAP. 22.

OFficium autem Pincernae est, de qualibet navi vinis venalibus carcata unum dolium vini eligere in prora navis ad opus Regis, & aliud in puppi, & pro qualibet pecia reddantur tantum viginti solidos mercatori. Si autem plura inde habere voluerit, bene licebit, dum tamen precium side digno­rum pro Rege apponatur. Item singulis diebus debet in compoto esse, et de officio suo respondere.

De Officio Elemosinarii. CAP. 23.

OFficium autem Elemosinarii est, fragmenta diligenter colligere, et ea distribuere singulis diebus egenis; aegrotos et leprosos, incarceratos, pau­perésque viduas, et alios egenos vagósque in prisona commorantes charita­rivè visitare. Item equos relictos, robas, pecuniam, et alia ad elemosinam largit' recipere et fideliter distribuere; debet etiam Regem super Elemosi­nae largitione crebris summonitionibus stimulare, et praecipuè diebus fan­ctorum, et rogare nè robas suas quae magni sunt precii Histrionibus, Blan­ditoribus, Adulatoribus, Accusatoribus vel Menestrallis, sed ad Elemosinae suae incrementum jubeat largiri.

De Officio Janitoris. CAP. 24.

OFficium autem Janitoris est ingressus & egressus ad portas exteriores diligenter custodire, omniáque suspecta asportata attachiare cum ipso latore; warrantum tamen si habeat qui inde manuceperit latorem in magno compoto warrantizare, quietus recedet attachiatus, alioquin Ma [...] deliberetur, qui eum custodiat, donec secundùm legem & consuetudinem hospitii liberentur: & in omnibus praedictis officiis poterunt officiar̄ com­mittere furtum, quo casu constitutum est. § 2. De capientibus victualia, vel alia ad opus Regis, sive ad munitionem castri, vel ad aliud opus suum retinentibus pecuniam, proinde receptam in garderoba ad scaccarium, vel alibi ad dampnum creditorum non modicum, & scandalum Regis mani­festum, Provisum est, quod si quis de hoc crimine convincatur, & ipse ter­ras habeat & ten̄ sufficientia, statim de exitibus eorumdem satisfacere cre­ditori conquerenti, tam de dampnis, quàm de principali, & nihilominus redimatur pro transgressione: Si autem non habuerit unde creditoribus satisfacere possit, capiatur, & in prisona de voluntate Regis detineatur. § 3. De hiis autem qui creditor' partem pecuniae ad opus eorum receptae nomine stipendii receperint, ut aliam partem eis habere faciant, Provisum est, quod pecuniam sic receptam in duplo conquerentibus restituant, & nihilominus pro voluntate Regis graviter puniantur. § 4. De capienti­bus autem equos & carectos pro cariagio Regis plus quàm necesse fuerit, & mercedes fortè ceperint ut aliquibus parcant; Provisum est, quod si quis inde convincatur, & de hospitio Regis fuerit, per Sen̄ & Mar̄ graviter ca­stigetur; & si alius fuerit à curia ignotus, vel non advocatus, quod tunc restituat dampna querenti in triplo, & nihilominus habeat prisonam qua­draginta dierum.

De Curia Scaccarii, & ejus ministris. CAP. 25.

HAbet etiam Rex Curiam suam & Justic' suos in Scaccario apud Westm̄ residentes, cujus loci capitalis est thesaurarius, non tamen Justiciar̄ ut in pronunciationibus judiciorum placitorum inter extraneas personas ha­bitorum, sed in hiis quae commodum ejus respiciunt, & tam in rebus fo­rinsecis quàm intrinsecis; ipse namque principaliter oneratur de omnibus [Page 82] loca Scaccariorum tangentibus, & praecipuè de exitibus recept̄ & compo [...] omniam ibidem computantium, & idem exigetur ab eodem quoties Regi placuerit.

De Thesaurario. CAP. 26.

JUsticiar̄ ibidem commorantes Barones esse dicimus, eo quod suis loci: Barones sedere solebant, dum Com̄ Norff' & Mar̄ Angliae locum habuit in sedili tanquam capitalis Justic' Reg Angliae, Rege in regno suo non exi­stente; cujus locum occupat hodie Thesaur̄, sed officium tamen occupare non potest.

De aBron. Scaccarii. CAP. 27.

IN Lineáque ejus sedet Cancellarius de Scaccario, juxta quem Barones, de quibus intuitu provectioris aetatis venerabilior esse videtur, propter quod sub ejus testimonio sieri debent brevia; retro quos sedet quidam Cle­ricus Regis, qui ad memoranda & recognitiones adimbreviare assignatur, § 2. In secundo verò sedili sedent duo Camerar̄, Constabular̄ & Mar̄. § 3. In quorum opposito sedent clerici scriptores rotulorum, quorum unus rotulum Reg' sc [...]ibit ex parte Thesaurar̄ de exitibus et prosicuis regni, aliusque controrotulum ex parte Cancellar̄; juxta quos sedent Clerici Cancellar' placita et brevia scribentes judiciorum: Retro quos sedet qui­dam Clericus Regis qui ad custodiam feodorum et memoriand' depuratus est: In quarto autem sedili ex opposito Baron̄ sedent vic'et alii qui com­potum reddere tenentur. § 4. Ibi etenim habetur locus ad cognoscend' de feodis juribus et libertatibus Reg': Ibi etiam licebit Baron̄ querelas conquerentium de vic', escaetoribus, ballivis, et aliis ministris Regis prae­sentibus existentibus, de personalibus injuriis civilibus, praeterquam de falsis judiciis audlre et terminare, necnon et de Justiciar' praesentibus qui non per annum feoda sua ibidem recipienda ad responsionem et satisfactionem distringi poterint et compelii. § 5. Ad officium autem Thesaur' cuta et custo­dia spectat omnium quae ostio clauduntur ibidem, unde et ratione hostiarii de singulis brevibus exeuntibus duos habebit denar̄. Hic etiam ministrat forulos ad pecuniam reponend', rotulos, et tallias; et unde pro singulis fo­rulis duos denarios singulis annis in Festo Sancti Michaelis habebit, pro lignisque talliorum quinque solidos, Sacristae autem Westm̄ dantur duo solidi pro incausto utriusque Scaccarii. Sunt etiam ministris de Scaccario quaedam liberationes diurnae constitutae, à die videlicet qua convocantur & conveniunt, usque ad eorum generalem recessum; Clerico namque The­saurarii in Scaccario receptae moranti quinque denar' per diem liberentur: Solent etiam tribui sexdecim denarios duobus militibus, ballivis clavium unicuique, videlicet, octo denarios per diem; Militique Argentario duo­decim denat', fusori quinque denar', Hostiar' majori Scaccarii quinque denar', quatuor computatoribus denar' duodecimdenarios, & centum librae ipsi Thesaurario singulis annis assignantur.

De Officio Camer' Scaccarii. CAP. 28.

OFficium autem Camerarii officio Thesaurarii est annex', ut quod ab uno per se factum esse dicitur, est Thesaurarius etenim per se, & pro ipsis computum recipit, aliaque facit quae ad ipsum pertinent; in quibus omni­bus comprehendi debent pari jute societatis ipsorum, tantum est custodia foliorum de omnibus Tali' priusquam fuerint allocatae.

Officium Cancellarii. CAP. 29.

OFficium verò Cancellarii est sigillum Regis custodire, simul cum con­tro otulis suis de prosicuo Regni.

De Officio Mareschalli. CAP. 30.

MAreschalli autem cura est, Tallias debitorum cum allocantur cum o [...]evibus allocationum & pardonationum custodire; & si quis vic' tel burgens' post compotum suum in debito Regis remansit, Marescalli custodiae committetur, absque tamen vinculis vel poena per unam noctem tantum, tanquam Baroni licitum est captos custodire, in crastinoque, nisi de Arr̄ satisfecerint, ad prisonam de Fleete ipsos liberaturus, pro cujus qui­dem noctis custodia et expensis ex antiqua consuetudine clamat Mar̄ dim̄ marcam; quique si plures dimidias marcas ceperit, quamvis per plures noctes in custodia ejus remanserit, injuriam facit manifestam; hujusmodi tamen custoditi expensas suas rationabiliter tenetur acquietare. Ad ipsum etiam pertinet de quacunque persona quae compotum reddere debet ibidem (ex­cepto custode garderobae Reg', cui tantum fides adhibetur) sacrament̄ palam in initio compoti sui accipere, quòd fidelem compotum reddet de exitibus suis, & de recept̄ secundùm suam conscientiam. Et si talis in uno compoto remanserit in arrerag', & oportet super aliquo extravagante respondere, tunc accepta fide debitoris debet Mar̄ eidem inhibere nè à London re­cedet sine licentia Thesaur̄ vel Baron̄ de Scaccario, nisi eodem die redire, donec de arrer̄ satisfecerit.

De Constabulario. CAP. 31.

OFficium Constabularii est, ut cum Stipendiarii & operarii domorum, & castrorum ad Scaccarium venerint, eorum audire compotum, & super eo quod residuum fuerit nunciare, & testimonium perhibere: Et in memo­riam & institutionem futurorum factae fuerint istae constitutiones.

Constitutio Scaccarii de Ballivis. CAP. 32.

PRovisum est quod omnes Ballivi Reg' et vic', Justiciar̄ etiam Cestriae Ballivi Insularum, necnon & omnes alii ministri sui de omnibus recept̄ & exitibus custodiarum, escaetarum, balliviarum suarum cor̄ Thes' et Baron̄ de Scaccario reddant singulis annis compotum suum, ibidem sint respon­dentes de omnibus compotum suum tangentibus. § 2. Item quod omnes vic', firmarii, Ballivi libertatum, et alii qui ad profrum Scaccarii venire de­bent [Page 84] in crastino Sancti Michaelis & in cr̄o claus' Paschae firmas suas redd', & exitus suos ibidem reddituri, eisdem terminis adveniant singulis annis, & redd', & firmas suas praedictas deferant & plenè reddant ibidem: & si quis in toto quod debebit non reddiderit, vel in parte, eo ipso remaneat corpus talis irreplegiabile donec inde satissecerit; & si quis terminis slatu­tis accedere supersederit, amercietur, & fiat ulterius secundum consuetudi­nem in Scaccario usitatam: hiis etiam terminis solvant vic' & ballivi ibi­dem omnes denar' quos receperint per extractas Scaccarii, & aliter de de­nar' debitis Regi, de quibus omnibus sint tunc parati facere visus compoto­rum suorum. § 3. Item quod omnes ballivi libertatum debita Regi de­bentes, & qui vic' inde respondere tenentur per returna extractarum de Scaccario mandat' vic' sint inclinantes in hac parte, in quibus si defectus in­veniatur, statim ingrediatur vic' hujusmodi libertates, & mandata Regis celeriter per proprios ballivos exequi faciant. § 4. De Justiciariis autem Cestriae & ballivis Insularum provisum est, quod non sit necesse quod in propriis personis semper adveniant, sed suss [...]ciat quòd transmittant ad pro­srum Sancti Michaelis singulis annis quicquid Regi debuerint pro illo ter­mino; dum tamen ipsi personaliter accedant in crassino claui' Paschae, quod tunc Regi debebunt secum reserentes, ballivique Insularum diem habeant computandi singulis annis in crastino claus' Paschae, Justiciarii in quin­dena Paschae: Item quod principales collectores custumarum, lanarum, co­riorum, & aliorum theoloniorum dictis terminis denarios Reg' recept' libe­rentur ad Scaccarium, & inde semel per annum distinctè & apertè reddant compotum de omnibus particulis receptis per omnes portus regni & alibi; ita quod respondeant de qualibet navi, de quo, quanto, & ubi fuit cartata, & sic de omni recepta & quocunque theolonio vel custuma. § 5. Item quod custos garderobae Regis singulis annis ibidem reddat computum su­um in festo Sanctae Margaretae, et inhibetur dominis thesaur' et Baron' ne teneant aliqua placita Regem non tangentia inter aliquas extraneas per­sonas, donec negotia Regis fuerint expedita, nec quod Scaccarium de aliquo supersluo permittant onerari. § 6. Item ne quis alium substituat vel col­locet ibidem in aliquo officio, nisi fuerit Regi et loco juratus; quòd si quis temerè fecerit, statim ab ossicio suo amoveatur, cujus loco nullus sine ipso Rege substituatur. § 7. Et provisum est quod si quis substitutus, quamvis ex licen' Thesaur' substituatur, in aliquo deliquerit, puniatur secundum quan­titatem delicti si habeat unde, quod si non habeat unde, respondeat ipse cu­jus loco fuerit substitutus; et sic de gradu in gradum usque ad sufficientem. § 8. Item quod omnes majores, mediocres et minimi jurent tactis sacro­sanctis, quòd si fraudem vel iniquitatem ab aliquo illius loci jurato scive­rint, quòd id statim referent Thesaur' vel alicui Baron', qui id statim corri­gi faciant, vel Regiostendant. § 9. Item quod in festo Sanctae Margaretae priusquam locus claudatur, scrutari faciant Thesaur' et Baron' si sit aliquis compoti debitor, qui nondum compotum suum reddiderit; et si quis talis inveniatur qui vic' fuerit, tunc in festo Sancti Michaelis audiatur ejus com­potus, antequam ad computand' alius recipiatur: Et si talis fuerit alius quàm [Page 85] vic', tunc summon̄ talis, vel praecipiatur vic' patriae, quòd talem venire fa­ciat ad compotum suum certo die reddend'. § 10. Et quia vic', constabu­larii, et alii quandoque habuerint indebitas allocationes de operationibus Reg' per falsa testimonia visorum, Provisum est, quòd omnes visores hujus­modi operationum per sacramentum proborum et legalium hominum eli­gantur ex illis qui melius sciant, velint et possint hujusmodi officio inten­dere, et quod ipsi electi, si necesse sit, Sacramentum faciant, quòd super in­junctis fidele testimonium perhibebunt. § 11. De quibus tamen si habea­tur suspitio falsitatis, liceat Thesaur' et Baron̄ inde per fide dignos inqui­rere veritatem. Et si quis de falsa allocantia convincatur, de tanto Regi respondeat, quantò fuerit summa allocationis, custodiaeque carcerali manci­petur, et pro voluntate Reg' puniatur, et visores pro falso testimonio et concelamento redimantur; et eandem aurem poenam incurrant qui conce­laverint in compoto suo antedicto unde debuerint onerari, sicut de hiis dictum est qui de falsa allocatione fuerint convicti. § 12. Item provisum est, quòd omnes Justiciarii, inquisitores, et alii singulis annis in festo sancti Michaelis liberent in scaccario extractas suas de finium exitibus et amercia­mentis coram eis taxatis; Justic' tamen it inerantes illum terminum quoad hoc non expectant, sed statim finito itinere suas liberent extractas.

Statutum de debitis Regis receptis & acquietatis. CAP. 33.

PRovisum est etiam de debitis Regis vel patris ejus receptori & per re­ceptores non solutis, quod Rex per omnes comitatus destinabit aliquos qui inde habebunt potestatem audiendi & terminandi; ubi quidem quicun­que docere poterit quod solverit, quietus sit, sive receptor vivus sit sive mor­tuus; qui si vivus existat, & non acquietaverit inde debitorem, graviter pu­niatur; & si mortuus, tunc onerentur haeredes. § 2. Item provisum est quod hujusmodi receptores acquietent debitores in proximo compoto suo postquam debitum receperint, & allocetur debitum in Scaccario, ita quod amplius non veniat hujusmodi debitum in extractis; & si convincan­tur quod alio modo fecerint, eo ipso reddant, & nihilominus graviter re­dimantur: Et provideant sibi vic' & ministri Reg' de hujusmodi receptori­bus habendis pro quibus respondere voluerint, eò quod Rex in toto se capiet ad capitales, & ad eorum haeredes; & cum hujusmodi debita receperint, praeceptum est quod statim inde faciant Tallias hujusmodi solventibus se­cundum portionem solutam: Summonitiones verò Scaccarii absque aliquo pro inde dando cuilibet petenti ostendantur.

De Justiciariis de Banco. CAP. 34.

HAbet etiam curiam suam & Justiciarios suos residentes, qui omnes re­cordum habent in his quae coram eis fuerint placitata, & qui potestatem habent de omnibus placitis & actionibus realibus, & personalibus, & mixtis; dum tamen warrantum per breve Reg' habuerint cognoscendi, nam sine warranto jurisdictionem non habent neque cohertionem.

De diebus constitutis in Banco. CAP. 35.

ET sciend' quod ordinatum est, quod ipsi Justiciarii non [...]enean [...] [...] sua per dies Dominicos, & quod nulli detur tardius vel maturius [...] alii; sed omnes dies sint pariter omnibus communes in hac forma, [...] [...] Paschae in quindecim dies usque ad octab' Sancti Michaelis, à die [...] in tres septimanas usque ad quind' Sancti Michaelis, à die Pasch [...] [...] mensem, tunc à die Sancti Michaelis in tres scptimanas, [...] [...] a [...] [...] chae in quinque septimanas, tunc à die Sancti Michaelis i [...] [...] [...] § 2. Quando in octab' Sanctae Trinitatis, tunc in crastino [...] do à die Sanctae Trinitatis in quindecim dies, tunc in crastino [...] tini, & idem dies habebitur à crastino Sancti Johannis Bapti [...] octab' Sancti Johannis in octab' Sancti Martini: Item à quindena [...] Johannis usque ad quindenam Sancti Martini. § 3. Item ab octab' [...] Michaelis in octabis Sancti Hillarii: Item à quindena Sancti Michaelis quindenam Sancti Hillarii: Item à die Sancti Michaelis in tres septim [...] [...]unc in crastino purificationis: Item à die Sancti Michaelis in [...] [...] sem in octabis purificationis: Item à crastino animarum à die Pasch [...] quindecim dies: Item à crastino Sancti Martini tunc à die Paschae in [...] septimanas: Item ab octabis Sancti Martini à die Paschae in unum [...] vel in crastino ascentionis. Item ab octabis Sancti Hillarii usque ad [...] sanctae Trinitatis: Item à quindena sancti Hillarii in quindenam Trini [...] Item à Crastino purificationis in octabis sancti Johannis: Item ab [...] Purificationis in quindenam sancti Johannis. In actione tamen dotis [...] viores dari dies praeceptum est, ut viduae, ob dotis savo [...]m, quicquid [...] justitia poterunt expediantur. § 4. Et provisum est, quod Justiciarii [...] utroque banco placit' ad unum diem adjornata per [...]iant, anteq [...] de placitis diei sequentis quicquam placitare incipiaut, hoc [...] [...] cepto, quod esson̄ illius diei supervenientis admittantur, & adjudice [...] & reddantur.

De Clericis. 36.

IN hac etiam Cur' sunt Clerici Praenotarii et Cursarii qui placita i [...] lant, et brevia faciunt judicialia, nec non cyrographari [...] tam ibi [...] quam coram Justiciar' it inerantibus: De quibus statutum est, quod de [...] tuor solidis pro scriptura cujusliber cyrographi se teneant contentos, [...] nullo brevi de judicio non solvatur scriptori, nisi denar' tantum. § 2. [...] injunctum est Justic'in side qua Regi tenentur, quod si hujusmodi Min [...] contra praedictum Statutum in aliquo evenerint, & querimoni sad eos pe [...] venerit, tunc poenam eis infligant rationabilem iuxta meritorum quali [...] tem: et si iterum deliquerint, maiorem poenam eis insligant, qua castigr merito debent: & si tertio deliquerint et inde convicti fuerint, si sint [...] nistri de seodo, amittant feodum suum, et si alii sint, amittant curiam Reg [...] nec sedeant sine ipsius Regis praecepto speciali. § 3. Statutum est eti [...] & provisum, quod nullus Minister Regis, cuiuscunque fuerit officii, per ips [...] [Page 87] vel per alium, placita, loquelas, seu negotia quaecunque in curia Regis exi­stentia de terr' et ten̄, vel alterius rei cuiuscunque pro parte inde habenda, seu aliquod commodum per conventionem inter ipsos manut enentem et placit antem factam foveat, vel manuteneat partes in querelis vel negotiis, quae sunt in curia Regisdefenden', nec fraudem fac' pro communi iustitia differenda vel impedienda, sub poena praedicta vel graviori, secundùm quod postulaverit quantitas delicti. § 4. Item constitutum est, quod nullus Cancellar', Thesaur', Justiciar', vel alius de concilio Regis, vel de Cancella­ria, de hospitio, scaccario, itinere, vel de aliquo banco, nec aliquis minister, Clericus Regis, vel alius laicus recipiat praesentationes Ecclesiarum, vel ali­cuius Ecclesiae advocationem, terr', ten̄, neque feoda, exemptione sen dono vel ad firmam seu ad campi partem, viz. ut particeps fiat, nec in aliquo mo­do se inde intromittat, dum contentio inde fuerit pendens coram Rege, vel aliquo ministrorum suorum, nec aliquid stipendium inde capiatut: Et qui contra hanc constitutionem inhibition̄ per se vel per alium evene­rint, ipso iure puniantur pro voluntate Regis, tam agens contra hanc inhibi­tionem, quàm sacti perquisitor. § 5. Inhibitum est etiam nè aliquis Cle­ricus Justic' vel vic' vel Reg' praesentationem alicuius Ecclesiae, unde placi­tum et contentio sit in curia Regis de advocatione eiusdem, sine speciali li­centia Domini Regis recipere praesumat, sub poena amissionis servitii sui.

De Narratoribus. CAP. 37.

IN curia autem Reg' sunt servientes, narratores, attornati, & apprenticii: De quibus constitutum est, quod nullus deceptionem aliquam vel collu­sionem in curia ausu temerario facere praesumat, vel facere non consentiat in deceptionem cur̄ pro cur'vel aliqua parte recipienda, sub poena impri­sonamenti per unum annum et unum diem, et ulterius. Et ulterius in curia Regis pro aliquo narrare non audietur nisi pro semetipso, si narrator suerit. Et quod dicitur de narratore, intelligatur id dici de quolibet alioqui ad imprisonamentum et majorem poenam subibit, si quantitas delicti hoc po­stulaverit pro dispositione et voluntate Regis.

De Virgatoribus. CAP. 38.

IN eadem autem curia sunt Virgatores populum gravantes, gravia feoda petentes; de quibus fit talis constitutio: Quia plures conquesti sunt quod Virgatores, servientes, clamatores de feodo, et alii Justic' Mar' injustè fre­quenter petunt et recipiunt denar' de seisinam terrae recuperantibus, et de lucrantibus querelis suis, de sinibus levatis, de jurat oribus villatis prisonibus et aliis attachiat is ad placita Coronae aliter quàm facere deberent diversi­modè, et etiam plures quàm necesse esset, ad gravamen populi manifestum, inhibetur à Rege nè hujusmodi gravamina de caetero patiantur morari incorrecta, sed si serviens de feodo hujusmodi fecerit, capiatur officium ejus in manum Regis ipso jure. Et si alius hoc fecerit qui non fuerit de feodo et Mar' alicuius Justic' vel huiusmodi, graviter puniatur pro voluntate Regis, et satisfaciat querenti in triplo.

De Custodiis Hostiorum. CAP. 39.

ITem de Custod' Hostiorum in itineribus, et virgam portantibus coram Justiciar' de banco, ordinatum est, quod de qualibet assisa et jurata quam custodiunt, capiant quatuor denarios tantum, de cyrographis autem nihil: De hiis verò qui recuperant demandas suas per esson̄, redditionem, defaltam, vel alio modo per judicium sine assisa et jurata, et de hiis qui recedunt sine die per defaltam querentis vel petentis, nihil capiant. Et si quis recupera­verit demandam versus plures per unum breve, et Rex per cognitionem as­sisae vel iuratae de quatuor denariis sint contenti. § 2. De hiis autem qui faciunt homagium in banco, de magnis assisis et attinctis, iurat is et duello percusso duodecim denarios tantum capiant; de hiis qui vocati sunt, coram Justiciar' ad sequend' vel defend' placitum suum, nihil dant pro ingressu. Ad placita vero coronae de quolibet duodenar̄ viginti denar̄ tantùm capian­tur, de quolibet prisonae deliberato quatuor denar', de quolibet cuius pax pro­clamata fuerit duodecim denar'; et de inventoribus vicinis, et aliis at­tachiatis villatis quatuor hominibus et praeposito vel decennariis nihil capiant.

De Foresta Regis. CAP. 40.

HAbet etiam Rex Cur' suam et Justic' suos de foresta, qui articulos in hac charta contentos iurati sunt tenere et conservare. § 2. H. Dei gratia Rex Angliae, &c. Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Com̄, Baron̄, Vic', & omnibus aliis Ballivis, et fidelibus suis praesentem char­tam inspectur̄ vel auditur' salutem. Sciatis quod nos intuitu Dei, & pro sa­lute animae nostrae, et animarum Antecessorum nostrorum et Successorum, & ad exaltationem sanctae Ecclesiae, & emendationem Regni nostri, spon­tanea & bona voluntate nostra dedimus et concessimus Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Com̄, Baron̄, & omnibus aliis de regno nostro has libertates subscriptas, tenendas imperpetuum: Imprimis, quod omnes forestae quas H. Rex avus noster afforrestavit, vide [...]tur per bonos & legales homines, & si aliquem alium boscum quam suum dominicum af­forrestavit ad dampnum illius cuius boscus ille fuerit, deafforestetur; & si dominicum boscum afforestavit, remaneat foresta, salva communia de herbag' & aliis, illis qui priùs eam habere consueverunt; homines vero qui manent extra forrestam non veniant de caetero cor̄ Justic' nostris, de foresta per communes summonitiones; & residuum, prout in charta de forestis, et earum libertatibus, plenius continetur.

De Veteribus Capit ulis Forestae. CAP. 41.

ADdenda autem sunt assarta in foresta post principium secundi anniReg' H. tertii, & aestimanda sunt per numerum acrarum, & inquirend' quis illa fecerit, et quis illa modò teneat, et quo blado inbladata fuerint, et si modò inbladata fuerint. Item inquiratur quo blado inbladata fuerint post principium secundi anni primae coronationis praed' Regis, sive post [Page 89] ultimum regardum, sive post praed' tempus: Inbladatio autem yuernagii scribatur per se, & alterius mensis per se; & inquiratur de cujus feodo fu­erint, ad quam villam pertinent; & assarta quae facta fuerint post ultimum regardum factum post principium secundi anni coronationis praedicti Re­gis scribantur per se, & alia quae postea facta fuerint, per se. § 2. Item viden­dae sunt omnes purpresturae veteres, et novae factae post principium secundi anni primae coronationis praedicti Regis ubicunque factae fuerint, sive in bosco sive extra, vel in blandis, brueriis, mariscis, turbariis, vivariis, stagnis, fossis, sepibus, fossatis vel glebis qualitercunque fuerint occupatae, ubi sunt vivaria, stagna, marleria, vel fossat' extra coopertum forestae, et veteres scri­bantur per se, et novae per se, et quis eas teneat. § 3. Item videndae sunt omnes purpresturae de terra arabili extra coopertum forestae, et terra arabili facta post confectionem chartae Reg' H. de libertatibus forestae, & aestimand' per numerum acrarum, & videndae quo blado fuerint inbla­datae post praedictum tempus, & quis eas teneat, & ad quam villam pertineant, et scribantur per se. § 4. Item videnda sunt vasta boscorum tam nova quam vetera facta post principium secundi anni primae coro­nationis praedicti Reg'; et inquiratur quis ea modò teneat, et quis ea fecerit, et decuius sunt feodo, et quorum bosci fuerint, et ad quam vil­lam pertinent, et vetera scribantur per se, et nova per se. § 5. Item videndi sunt dominici bosci Reg', et quibus cippiis de quercu et de sag' post facto post principium secundi anni primae coronationis praedicti Reg', sive post ultimum regardum, si quod factum fuerit post ea, debent diligen­ter per se numerari, et per se scribi; et inquiratur utrum bosci deteriorati fuerint de subbosco et exbranchiatur, et deterioratio subbosci et exbran­chiatura scribantur per se. § 6. Item omnes purpresturae, et omnia assarta, et omnia vasta, in dominico Reg' videantur et imbrevientur eodem modo quo fieri solebant ante constitutionem chartae de libertatibus et foresta concessis omnibus liberis hominibus Angliae. § 7. Item videndae sunt aeriae austurcorum, spernariarum et falconum, in quibus boscis fuerint, et qui eas habuerint, et de iure habere debuer' et consueverunt, et scribantur per se. § 8. Item, videndae sunt forgiae et minerae, in cuius feodo sunt in fo­resta Regis, sive in dominicis Reg' sive extra, et inquiratur quales consue­tudines reddant, et quis eas habuit, et de iure habere debuerit et consuevit, et à quo tempore inceptae fuerint, et scribantur per se. § 9. Item videndi sunt portus maris in quibus applicant se naves, vel batelli ad hospitand' maheremium aut buscam de foresta; et, si quis hoc fecerit de novo; et qui quidem portus non fuerint ibidem tempore H. Regis primi. § 10. Et, qui hoc fecerint, et Maherem̄ vel buscam asportaverint, et per quem, et in quo­rum feodo fuerint, et scribantur per se. § 11. Item videndum est de melle, si quod suerit in foresta, quis illud habuerit, et qui de iure habere debuerit, an Rex an alius. § 12. Inquiratur etiam quae purpresturae assarta facta fuerint infra metas forestae post ultima placita forestae, et quis illa fe­cerit, et quis illa modo teneat, et in cuius solo facta fuerunt, et quot acras contineant per aestimationem, et cuiusmodi clauso includantur si inclusa [Page 90] fuerint; Et si aliqui forestarii vel ballivi mercedem ceperint ab his qui hujusmodi purpresturas vel assarta fecerint, et quam mercedem, aut si ali­quo modo consenserint ad hoc, ut fieri permitterentur. § 13. Item, in­quiratur si aliqua vacheria, porcheria, vel alia domus, vel clausum aliquod construatur infra metas forestae, et per quem, et quando, et quantum (per aestimationem) pastura Reg' favorata fuerit, aut deteriorata per animalia quae exeunt à domibus illis. § 14. Item inquiratur qui post placita prae­dicta fecerint metas forestae, vel prope forestam, ad nocumentum forestae, parcum, vel boscum suum, vel warennam, vel saltatorium, vel aliquem boscum afforestavit sine warranto Regis. § 15. Item, inquiratur qualitet dominicae hayae Regis in quibus nemo communicat custoditae sunt de herbagio, si forestarii vel aliqui agistaverint aliqua animalia in ipsis, et si aliqui landas Reg' separabiles fecerint falcari, & foena earum vendi ad de­trimentum ferarum Reg', et quantum ceperint de hujusmodi venditione et agistamento. § 16. Item, inquiratur qui receperint finem pro extra­neis animalibus agistandis in foresta ad detrimentum ferarum Reg', & ad nocumentum eorum qui communiam habent in foresta ipsa, et quid, et quantum inde ceperint, et quantum per aestimationem illa pastura fera­rum deterioratur per hujusmodi captiones. § 17. Item, inquiratur qui fecerint destructionem vel vastum in foresta de viribus in dominicis boscis Reg' & in alienis, et quid et quantum singuli forestarii dederint, vendide­rint, aut extrahi permiserint, vel ad opus suum proprium receperint de boscis balliviae suae; et si aliquo favore permiserint Abbates, Milites, vel alios sa­cere destructionem vel vastum de boscis suis propriis in foresta, et quam de­structionem, et quem vastum; et si aliqui occasione illa ab eis ceperint, tunc quid et quantum. § 18. Item, inquiratur de equis & equiciis, & de aliis animalibus et averiis existentibus in foresta, per quae pastura ferarum Regis convertatur ad dampnum ferarum et nocumentum eorum qui communi­am habent in foresta. § 19. Item, inquiratur si aliquis cui Rex dedit ma­heremium, nec plus de busca vel maheremio ceperit quam Rex [...]ei dederit, et qui forestarii fuerint ad hoc consentientes. § 20. Item, inquiratur qui malè fecerint Regi de venatione sua, et qui sunt eorum receptatores et con­sentientes eis ad malè faciend' si fuerint forestarii vel alii, & ubi illi sunt manentes, utrum infra forestam vel extra, sive infra burgum sive extra. § 21. Item, inquiratur qui habent infra metas forestae arcus & sagittas, le­porarios vel alios canes, vel aliquod ingenium ad malefaciend' Regi de ve­natione sua, et qui soliti sint ingredi forestam cum arcubus & sagittis causa bersand', vel aliud malum faciend' quo minus pax regni observetur. § 22. Item, inquiratur si aliquis cui Rex venationem dederit, alias vel plur̄ ceperit feras quam Rex ei dederit, et qui forestarii vel alii fuerint ad hoc auxiliantes. § 23. Item, si aliquis cui Rex concesserit libertatem sugandi leporem, vulpem, aut earum aliquem ceperit feram, occasione illa permi­serit [...]e canes suos currere ad alias bestias quàm in charta sua contentas. § 24. Item, inquiratur de profectu stabiliceis in dominicis Reg', et quis habuerit conperones, ceppagia, et escaetas quercuum et aliarum arborum [Page 91] quas Rex dederit, vel vendiderit, vel ad opus suum proprium fecerit vendi, & quid & quantum valuerit quod unusquisque inde habuerit, & si warran­tum inde habuerint, necne, & quod cujusmodi warrantum. § 25. Item, inquiratur si aliquis forestar' de feodo vel alii ceperint finem, vel mercedem aliquam pro cheminagio aliter quam ipsos percipere licitum est; et qui fe­cerint scotales garbas collegerint in autumno, sive aliquam collectam fe­cerint, maximècum haec sint prohibita in charta de forest sub poena excom­municationis inferius intitulatae. § 26. Item, inquiratur [...] aliquis fo­restar̄ vel ballivi concelaverint aliquam transgressionem de viridi sive de venatione pro amicis suis, vel aliis causa lucri vel aliquo favore; & quae sue­rit hujusmodi trangressio. § 27. Item, si aliqui placitaverint aliquod pla­citum quod ad Regem pertineret, & quod coram Justic' forestae deberet terminari; & si aliqui finem vel redemptionem ceperit de captione lepo­rum, an pro canibus habitis in foresta contra assisam, aut per aliqua alia, transgressione cujus emenda pertinet ad Regem capienda. § 28. Item, si aliqui forestarii habent custumarios, & quid capiunt ab eis, & si illi su­specti sint de aliqua forestae transgressione. § 29. Item, inquiratur quali­ter forrestarii se gesserint in balliviis suis, & qui sunt ut iles ad opus Regis, et qui non; & si in aliqua sint plures quam sufficiant ad illam balliviam cu­stodiend', & qui superoneraverint balliviam suam indebitè hospitando & nimis frequenter, & qui habuerit equos suos perendinantes in domibus alienis in ballivia sua, vel extra, occasione balliviae suae, & qui forestarii pedi­tes habent gartiones sub eis ad onerationem patriae; & qui aliquam inde­bitam consuetudinem de novo per forestam levaverit ad dampnum Regis & gravamen patriae. § 30. Item, inquiratur in singulis balliviis qui sunt forestarii de feodo, & quale warrantum habeant de balliviis suis tenend, & qui eorum reddant domino firmam annuam pro ballivia sua, & quantum, & qui non, & quid de jure capere debent de foresta ad firmam suam fa­ciend', & per quas metas & bundas tenere debent in ballivia sua & quae do­minica Rex habeat in singulis balliviis, & quibus metis & bundis circum­dantur. § 31. Item, inquiratur de agistatoribus Regis si fideliter agistave­rint dominicos boscos Reg', & si sideliter levaverint pannagium suum, & si Regi plenariè inde responderint, & quid de pecunia Reg' penes eos modo remaneat, & quantum, & penes quos. § 32. Item, inquiratur de quercu­bus & aliis arboribus expeditatis in foresta per quos & in quorum balliviis, & qui forestarii ad hoc consenserint, vel si aliquo ingenio alio dictas quer­cus cadere fecerint, ut possint dicere quod essent vento prostratae. § 33. Item qui fecerint vastum in foresta de bruer' aut fenger' in quibus ferae Regis solebant frequenter, et maximè ubi damae solebant founinare & habere defensionem cum foetibus suis ad maximam destructionem forestae; & si aliqui quibus Rex concessit estoveria sua propria de hujusmodi fengera in brueris in foresta aliquid inde donaverit vel vendiderit aliis occasione illa. § 34. Et qui habuerit warrantum capiendi sic estoveria sua sine warranto Reg' plus sibi occupat & assumit quam necessaria rationabilia, & quantum foresta suerit deteriorata per hujusmodi captiones. § 35. Item, inqui­ratur [Page 92] quid & quantum singuli forestarii dederint, vel vendiderint, vel ex­trahi permiserint, vel ad opus suum proprium ceperint de boscis ballivia suae quocunque modo: Et si aliqui forestarii vel alii ubicunque maneant, sint malefactores in foresta de viridi aut de venatione; et si proinde aliquam mercedem ceperint, tunc à quibus et quantum. § 36. Item, inquiratur si qui forestar̄ de feodo, vel alii ballivi forestae ceperint merce dem de fo­restar̄ ut ponerentur in balliviis forestar̄; & postquam mercedem illam ce­perint amovent eos, & novos ibi ponunt pro nova mercede ad magnum detrimentum forestae & gravamen patriae. § 37. Inquiratur etiam ubi venditio Reg' fuerit, si aliquis alius inde ceperit proficuum quàm Rex, & si venditores sideliter secerint venditionem, & si ipsi aliquid ceperint ad opus suum proprium, vel permiserint alios capere gra', vel lucro, vel aliquo alio modo, & quantum inde ceperint per communem aestimationem. § 38. In­quiratur etiam, quantum vestura singulorum boscorum & reflectorum prae­dicto modo assartorum valuerit antequam assarta illa facta fuerit, tam de dominicis Reg' quàm de aliis, & qui valorem illum receperint, & quan­tum valeat inbladatio singularum assartarum qui invenerint inbladata. § 39. Inquiratur etiam qui de novo infra metas fecerint vel extra ad no­cumentum forestae parcum vel boscum suum claudere, vel warennam vel boscum suum afforestaverit sine warranto Regis. § 40. Inquiratur etiam, si infra metas forestae construantur aliquae domus, & per quem, & à quo tempore, & quot animalia exeunt de singulis domibus illis, quo minus pa­stura forestae oneratur. § 41. Inquiratur etiam si aliquae purpresturae factae fuerint infra metas forestae in mariscis, moris, pastur̄, & brueris. § 42. In­quiratur etiam de carbone maris invento infra forestam, & qui merce­dem receperint pro fossatis faciend' de carbone illo, & pro cheminagio. § 43. Inquiratur etiam de Myneris, Marleriis, Turbariis, Fabricis, Car­bonar', Fossatis, Hayis factis & levatis infra tempus praedictum ad nocu­mentum forestae sine warranto, & qui commodum inde ceperint, & quantum valuerit per annum secundùm communem aestimationem. § 44. Inquiratur etiam qui Justic' permiserint aliquem per finem factum secum sive ad opus Regis, sive ad opus eorum facere assartam vel purprestu­ram, vel vastum de viridi, sive de venatione, infra metas forestae, sive in dominico Regis sive extra; & qui finem illum habuerunt, sive Rex sive alius. § 45. Inquiratur etiam de melle invento in bosco Reg', & qui illud cepe­rint, & quo warranto, & quantum valuerit. § 46. Inquiratur etiam de aer̄ Ancipitrum, Falcon̄, Spernariorum in dominico bosco Reg', & quiaerias habent, & qui habere debent, & quo warranto. § 47. Inquiratur etiam qui indictati sunt de venatione & aliis transgressionibus ferarum vel forestae, ubi maneant, & in quo comitatu, & qui sunt, & qui eos scienter receptave­rint, & qui vic' vel alii ballivi mercedem receperint, per quod non essent indictati, & quid & quantum ceperint. § 48. Inquiratur etiam qui fore­starii equites vel pedites averia sua propria in pastura Regis, vel alii de li­centia forestar̄ posuerint unde Rex proficuum non receperit, & quid & quantum pastura illa valere possit per annum si conducta essent pro com­modo [Page 93] Reg'. § 49. Inquiratur etiam quid & quantum Rex, capere posset per annum in boscis dominicis de herbagio, & maximè in hiis in quibus nemo communicat cum Rege salva sufficienti pastura ad feras suas. § 50. Item, inquiratur quantum singuli forestar̄, sive de feodo fuerint sive non, in sin­gulis balliviis suis dederint, vendiderint, vel extrahi permiserint, vel ad opus suum proprium ceperint, de boscis balliviae suae sine speciali mandato Regis, vel capitalis Justic' forestae post ultima placita forestae. § 51. Item, si ali­quis cui Rex antiquitùs aut quocunque tempore concesserit libertatem, aut liberam chaciam in qua currere possit, si ea occasione aliquid dampnum fe­cerit Regi infra forestam suam aliquo modo.

De sententia super Statut'. CAP. 42.

ANno Domini 1253. Idus Maii in majori aula Westm̄ sub praesentia & assensu Reg' H. Archiepiscoporum, Episcoporum, Abbatum, Prio­rum, Comitum, Baronum, Militum, & aliorum magnatum regni Angl', candelis accensis Episcopi (que) Pontificalibus suis induti, in transgressores liber­tatum Ecclesiarum seu liberarum consuetudinum regni Angl', & praecipuè earum quae continentur in chartis communium libertatum regni & de fo­resta, excommunicationis sententia lata est in hac formâ: § 2. Autoritate Dei Patris omnipotentis, & Filii, & Spiritus sancti, & gloriosae Dei gene­tricis, semperque Virginis Mariae, beatorum que Apostolorum Petri & Pauli, & omnium Apostolorum beati Thomae Archiepiscopi & Martyris, om­niumque sanctorum Martyrum, beati Edwardi Reg', omniumque sancto­rum Confessorum at (que) Virginum, omniumque sanctorum Dei, excommu­nicamus, anathematizamus, & liminibus sanctae Matris Ecclesiae sequestra­mus omnes illos qui aliquo modo scienter & maliciosè Ecclesias privave­rint vel spoliaverint suo jure. § 3. Item, omnes illos qui Ecclesiasticas liber­tates vel antiquas regni consuetudines quae in chartis communium liber­tatum & de foresta concessas continentur a domino Rege, Archiepiscopis, Episcopis, & caeteris Angliae Praelatis, Com̄, Baronibus, Militibus, & li­berè renentibus quacunque arte vel ingenio violaverint, infringerint, seu diminuerint vel mutaverint, clam vel palam, facto, verbo, vel consilio, con­tra illas vel illarum aliquam in quocunque articulo temerè veniendo. § 4. Item omnes illos qui contra eas vel earum aliquam Statuta ediderint, vel edita servaverint, consuetudines introduxerint, vel servaverint intro­ductas, Scriptores Statutorum, nec non consiliarios & executor̄ qui contra praedicta praesumpserint judicare; qui omnes & singuli superius memorati, hanc sententiam incursuros se noverint ipso facto, qui scienter aliquid com­miserint de praedictis. § 5. Qui verò ignorant̄ nisi commoniti infra quindenam à tempore cognitionis se correxerint, & arbitrio ordinario­rum plenè satisfecerint de commissis, extunc hac sententiâ sint involuti. In cujus memoriam sempiternam, &c.

De Curia Regis in Comitatu. CAP. 43.

IN comitatu vero est Curia duplex; habet enim Rex Curiam suam & Justic' suam, videlicet vic' cum delegetur ei jurisdictio per breve, per quod recordum habet, cum sibi & non sectat oribus comitatus praecipiatur, quod justè deduci fac'. § 2 Item etiam Cur' sapit nat uram Cur' Baron' vel Reg', quae habetur in aliquo suorum maneriorum, ubi vic' non est nisi Ballivus & Firmarius Regis, ubi judicia per sectatores erunt prolata, q̄ sine vic' non cum perperam judicaverint puniantur: Sed de hiis quae ad ipsum vic' pertinent placitanda exempl̄ causa prius videamus. § 3. In provinciis coram vic' placitari poterit breve de replegiari quod est de ve­tito namii, quod tale est: Rex vic' salutem: Praecipimus tibi quod justè & sine dilatione replegiari fac' tali averia vel catalla sua quae talis cepit & in­justè detinet, ut dic', & postea ipsum justè deduci fac', ne amplius, &c. § 4. Detentio namque namii pro districtione faciend' in hundred', vel aliis minutis Cur' Baron', vel dominorum returnum brevium non habentium non conceditur terminari, eo quod hujusmodi detentio contra vad' & pleg' fieri non potest, nisi contra pacem Regis, & per consequens contra coro­nam & dignitatem suam: verum quia placitum illud instantiam desiderat, propter majus dampnum quod evenire posset evitand' de animalibus quae muta sunt si din detinerentur inclusa, concessum est quod hujusmodi a­trox injuria coram ipsis vic' per breve suum, & coram aliis libertate retorno­rum brevium gaudentibus possit deduci, & cum necesse fuerit in banco transferri.

De Captione Averiorum. CAP. 44.

OMnia verò quae contingere possunt contra hujusmodi placitum, con­sistunt & convertuntur circa duo; circa videlicet captionem, & contra vad' & pleg' detent: Et est omnis captio justa vel injusta; si autem justa sit captio, sicut pro servitio detento ab aliquo qui servitium illud cognoscit, tunc poterit ille qui capit cognoscere captionem illam, nec in tali caption: delinquit. § 2. Sed si averia taliter justè capta contra vad' & pleg' fuerint detenta a cum petita suerint per vad' & pleg', praestita secutitate de servitio faciendo cum arrerag', vel si alia occasione capta fuerint, tunc de veniendo ad Curiam, & petendo jur̄, & hoc convictum sit in comitatu, tunc ille qui averia ceperit, incidet in misericordiam vic', & averia sic capta liberabit vic' tali modo, quod ille cujus averia sunt veniat ad curiam domini sui ad rationabilem summonitionem, & ad certum diem responsurus de servitio suo quod cognoverit, et de arrer̄ illius servitii: Et quo casu oportet, quod dominus defendat defensionem suam, vel concedat: Si autem defenderit detentionem injustam, et querens sectam habeat statim ad manum quae examinata in omnibus concors fuerit, et quod omnia facta fuerint sub eo­rum praesentia, tunc vadiabit defendens legem s'duodecim manu, in qua si defecerit, incidit in misericordiam vic', sicut in primo casu, et restituat querenti dampna sua quae habuerit per illam detentionem: § 3. Si autem [Page 95] legem secerit dominus, tunc quietus recedet, & querens in misericordia, & nulla dampna recuperabit, & retornabit domino averia capta, & querens satisfaciat statim domino de servitio suo. Si autem captio fuerit in usta, sicuti pro servitio petito quod tenens non cognoscit, & de quo sine prae­cepto respondere noluerit, tunc oportebit quod ille, qui averia ceperit, respondeat de injusta captione, sive illa injustè contra vad' & pleg' retinue­rit, sive non, nisi per breve de pone ad loquel usque ad magnam Curiam re­movend' sibi perspexerit, & hoc si querens doceat per cerra indicia per fectam sufficientem quod capta fuerint pro servitio quod non cognoscit. § 4. Quia cum aliquis dedixerit servitium petitum, sive debitum & so­lutum, sive non, t [...] in placito illo per breve Regis pervenire possit ad du­ellum, vel ad magnam assisam, manifestè patet, quod nuilus liber homo de tali servitio tenetur respondere sine brevi Reg', non magis quam de libero tenemento suo. § 5. Sed quid si dominus recenter fuerit in seisina de ser­vitio de quo contenditur, nunquid poterit tenens illud dedicere, vel dead­vocare tenere de eo quotiescunque districtus fuerit, & sic quietus recedere, & dominum suum in misericordia vic' relinquere? Bene poterit, licet ser­vitium debitum vel indebitum fuerit recent solutum, nisi cautiùs sibi per­spexerit ad loquelam ponendum extra comitatum, secundum tenorem hu­jusmodi constitutionis in Staturo Westm̄. § 6. Cum domini feodorum distringentes ten' suos pro servitiis sibi debitis multotiens gravantur per hoc, quod cum tenentes sui districtionem suam per breve, vel sine brevi replegiaverint, ac ipsi domini cum ad querimoniam tenentium suorum ad comitatum vel aliam Curiam habentem potestatem placitandi placita de namio vetito per attachiamentum venerint, & districtionem rationabilem & justam advocaverint, dicentes, quod distrinxerunt tenentes suos pro ser­vitiis & consuetudinibus eis per eosdem tenentes detentis; et ipsi tenentes ulterius deadvocaverint aliquid tenere de eis, per quod hujusmodi distrin­gentes in miscricordia vic' reman serint, & ipsi tenentes sic quieti recesse­runt & falso in ipsorum dominorum dampnum & gravamen; verumtamen, quia necessarium fuit hujusmodi injuriis quasi delusoriis debitum apponere remedium, Provisum fuit & statutum, quod cum hujusmodi domini in hujusmodi casibus attachiari contigerint ad querelas et sectas tenentium suorum, pro eo verò quod in hujusmodi curiis plenum remedium consequi non possunt, quod perquirant sibi per commune breve de pone ad ponen­dum loquelam illam coram Justic' Reg' apud Westm̄ de Banco, coram qui­bus & non alibi justitiae remedium consequi poterint. § 7. Item in quo tamen brevi inseratur haec causa, Quia talis distrinxit in feodo pro servitiis et consuetudinibus sibi debitis; quod quidem breve gratis concedatur pe­tent ibus: nec per hoc Statutum legi prius usitatae derogetur, quae non per­misit placitum aliquod poni coram Justic' ad petitionem defendentis; quia licet prima facie videatur tenens actor, et dominus defendens, habito ta­men respectu ad hoc, quod dominus distrinxit, et sequitur pro servitiis et consnetudinibus sibi à retro existentibus, potius apparebit dominus actor sive querens, quàm defet, dens.

Determino in districtionibus constituto. CAP. 45.

PRovidetur enim aliud reme hum in odium malitiae hujusmodi tenen­tium, quod tale est, Statutum est quod si quis detineat domino servi­tium vel consuetudinem debitam per biennium, extunc habeat dominus actionem petendi ten̄ in dominico per tale breve; Rex vic' salutem; Prae­cipe A. quod justè &c. reddat B. tale ten̄ in N. quod praedictus A. de eo tenet per tale servitium, & quod ad praedictum B. reverti debet, eò quod praedict' A. in faciendo praedictum servitium per biennium jam cessavit nt dicit; & nisi fecerit &c. Et fiat breve de ingressu haeredi peten­tis in hoc casu, & fr̄i haeredis tenentis super eos quibus forte alienatum fuerit ten̄. § 2. Et ut sciant omnes de qua recenti seisina poterint domini advocare districtionem rationabilem super ten̄ suos, constitutum est quod rationabilis districtio advocari poterit de seisina antecessorum suorum à tempore in brevi novae disseisinae comprehenso. § 3. Sed quaer' si tenens averia sua replegiata elongaverit quo minus retorn̄, si quod contigerit ju­dicari domino distringenti, fieri poterit, qualiter ergo consuletur ipsi do­mino, quo casu revera non erit aliud remedium adhibitum, nisi quod ipsum iterum distringeret, quod hujusmodi dominis grave fuit, nam sic posset illius litis contestatio protrahi in insinitum, & ideo constitutum fuit tale remedium. § 4. Quia aliquando contingit quod tenens postquam reple­giaverit averia sua, averia illa vendit & elongat, quo minus retornum inde fieri possit domino distringenti, si retorn̄ sibi inde adjudicetur, Provisum est et inhibitum nè vic' au: ballivi sui, sive ballivi aliarum curiatum reci­piant à conquerentibus solummodo pleg' de brevi prosequend', vel de que­rela sua prosequend'; sed etiam de averiis retornandis si retornum adjudi­cetur eorundem, antequam liberationem faciant averiorum. § 5. Et si quis alio modo pleg' ceperit, respondeat deliberator de precio averiorum; ad quod recuperandum provisum fuit tale breve. § 6. Rex vic' salutem, praecipe A. quod justè &c. reddat B. tot averia vel catalla ad valentiam &c. Et si non habeat ballivus unde reddat, reddat superior. § 7. Et quia frequenter contingit quod postquam adjudicarum fuerit distringenti re­tornum averiorum, & districtus postquam averia sua sic suerint retornata, iterum averia sua replegiaverit, & cum viderit dominum distringentem comparentem in cur̄ paratum sibi respondere, defaltam facit, ob quam it erum adjudicabitur domino distringenti retornum averiorum, & sic bis, ter, quater, & infinitè replegiabuntur averia, nec habebit judicium, cur̄ Reg' in hoc casu habebit effectum quod turpe erit; ideò in hujusmodi casu ordinatus est talis processus, quòd quàm cito adjudicatum fuerit distrin­genti retornum averiorum, per breve de judicio, mandetur vic' quod ha­bere fac' distringenti retornum averiorum, in quo brevi inseratur, quòd vic' isla averia non deliberet sine brevi de judicio, in quo fiet mentio de judicio per Justic' reddito, quod fieri non poterit nisi per breve exiens de rotulis Justic' cor̄ quibus deducta fuerit loquela. § 8. Cum igitur adierit Justic', & petierit averia sua iterum sibi replegiari, fiat ei breve de judicio, quod [Page 97] vic' capta securitate de querela quer̄ prosequenda, et etiam de catallis vel averiis retornand', vel precium eorum, si retorii inde adjudicari contigerit, tunc deliberet et averia vel catalla prius retornata, & attachietur ille qui distrinxit veniend' ad certum diem cor̄ Justic', coram quibus deducatur placitum in praesentia partium; et si ille iteratò defaltam fecerit qui re­plegiaverit, vel si aliqua occasione contigerit retornum districtionis jam bis replegiatae adjudicari, extunc remaneat districtio illa sicut recuperanti irreplegiabilis; sed si de novo & de nova causa fiat districtio, de nova di­strictione, idem processus de novo debet observari.

Quod Ministri Regis nil capiant pro officio suo faciendo. CAP. 46.

NEc capiant vic' vel alii domini Regis Ministri praemium, vel merce­dem, vel aliquid pro officio suo faciendo, quia illud per constitutio­nem specialiter inhibetur; sed tantùm de feodis suis sint contenti, sub poena voluntariae punitionis Regis.

Si averia detineantur in castro Regis. CAP. 47.

SI autem vic' retornaverit quod averia illa inclusa sint in castro, vel in forceletto sint detenti, quo minus, quod jus expostulat, possit exequi, consulitur tunc querenti secundum formam hujus constitutionis: Si quis averia aliena ad castrum vel forcelettum fugaverit, in cujus clauso ea ma­litiosè contra vad' et pleg' inclusa detinuerit, postquam solempniter per vic' vel per ballivum Reg' fuerint petita, Provisum est quod vic' vel balli­vus ad sectam querentis, assumpto secum posse balliviae suae, adeat locum il­lum, et ea tentet deliberare versus eum qui distrinxit, vel ejus domum vel aliquem de suis, quem in locum quo averia fuerint derenta, inveniri con­tigerit. § 2. Et si ulterius deforcietur inde deliberatio, vel si nullus inve­niatur qui inde respondeat, hoc dato, quòd dominus castri legitimè prae­muniti possit, quòd ministri Regis, unus vel plures, averia sic inclusa pe [...] va­dium et pleg' petierint deliberari, sive sit in patria sive extra, dum tamen praemuniri possit per captorem vel per alium de suis, qui ea nihilominus de­liberare contradixerit, extunc liceat domino Regi per tenorem hujus con­stitutionis quod castrum vel forceletrum hujusmodi prosterni fac', sine spe reaedisicandi, et dampna habita per culturam impeditam, et quae alio modo sustinuerit querens, postquam petita fuerit districtio per vic' vel per alium ballivum, in duplum querenti restituantur. § 3. Et si ballivus alicujus ha­bentis libertatem retorn' brevium, postquam vic' sibi praecept̄ Reg' vel aliud mandatum ex officio suo dependens, averia, ut praedictum est, detenta non deliberet, vic' extunc habeat ingressum, et fac' quod suum est, sicut praedictum est. § 4. Et eodem modo fiet deliberatio, licet sine brevi, ac­cepta securitate de pros' &c. et idem servetur processus, et eadem poena. Et sciend' quod ista constitutio non se extendit ad loca, in quibus brevia Regis non currunt. § 5. Item provisum fuit apud Marleberg', quòd si [Page 98] averia alicuius capiantur & injustè detineantur, quòd vic' illius co [...] post querimoniam inde sibi factam, non obstante impedimento vel contra­dictione ejus qui averia ceperit, ea deliberari fac' indilatè, dum tamen extra libertatem detenta fuerint; quae si infra libertatem aliquam fuerint detenta, & ballivis libertatis ejusdem ea deliberare per pleg' noluerit, ex­tune licebit vic' ex officio suo libertatem illam ingredi, & deliberationem facere districtionis. § 5. Si autem tenens conqueratur de injusta captio­ne & injusta detentione simul & semel, bene poterit utramque injuriam, si velit, prosequi, & per eosdem testes & eandem fectam; qui si suerint con­cordes & idonei et sufficientes, ponere poterit captorem & detentorem [...] legem, & vadiata lege habebit diem ad faciend' legem ad proximum [...] ­miratum. § 6. Ad quem se uterque essoniare poterit, si voluerit; & si al legem faciend' defuerit aliquis de duodecim conjuratoribus, vel si [...] ipsos excipi possit quod non sunt idonei ad legem faciend', eo quod vi [...] sunt vel aliter insufficientes, tunc dominus incidet in misericordiam tic', & dampna restituet. § 7. Et contingit multoties quod dominus salv [...] po­terit defendere detentionem contra vad' & pleg', sed non injustam captio­nem; & quo casu uterque incidet in misericordiam vic', dominus propter iniustam captionem, & tenenspro falso clamore de iniusta derentione, quae legitimè defenditur. § 8. Si autem dominus post legem vadiatam de [...]al­tam fecerit, distringendus est, quod veniat ad proximum comitatum a [...]i­tuī iudicium suum de defalta sua; ad quem comitatum sive venerit sive nor, debet tenens habere averia sua deliberata, eo quod dominus desicit in lege sua faciend', & post talem districtionem nullum habebit r [...]s essonium in odium defaltae quam fecit. § 9. Officium vero vic' est, si quis conqueratur de iniusta captione vel detentione iniusta contra vad' & pleg', & cum breve Reg' susceperit, accepta ab eo securitate de prosequendo in propria personà, si ad hoc intendere possit, accedere ad locum ubi averia vel catalla dicuntur esse detenta, vel si non possit, tunc mittere servientem suum, & statim cum serviens venerit, perat visum de averiis vel eatallis; ubicunque inclusa fuerint; & si aliquem contradictorem inveniat, qui impediat ipsum quo [...] visum inde habere possit, vel manus violentas in ipsum temerè propter hoc mittentem, statim levet hu [...]es & clamorem, & cum hutes capiat hu­iusmodi delinquentes, sicut paci Regis hostes & rebelles, quos in gaolam proiiciat, quousque Rex inde suam praeceperit voluntatem, & averia capta deliberet, si inveniantur. § 10. Si autem inveniri non possint, eò quòd ali­bi fugata sunt fortè, ut extra com, in fraudem: fortè, & captor terram ha­buerit in com, & catalla capiat serviens Regis de averi [...]s illius in duplum, nomine wythernamii, & illam districtionem detineat donec averia sic abducta reducantur. Et si captor nullam terram habuerit in com, nec ca­talla, recurrend' est ad potestatem Regis, & siat tale breve: Quia A. fecit nos securos de &c. vel aliter, Si A. fecerit te secur &c. tunc pone per vad' & salvos pleg' B. quod sit coram Justiciar̄ nostris apud Westm̄ tali die, ostensur̄ quare cepit averia ipsius A. in com̄ tali, ubi idem B. non habet terr nec ten̄, licet habeat feodum, & ipsa fugavit à praedicto com̄ usque ad [Page 99] com̄ tuum, in frandem, extra potestatem vic' nostri talis loci, & ibi ea de­tinet contra pacem nostram &c ut dicit. Eodem modo fiat breve si hoc fecerit ad gravamen tenentis sui, cum in com̄ ubi tenens degerit, feodum habuerit & capitalem cur̄, ad quam tenens sectam debuerit, cum hoc faciat de voluntare, & in fraudem, & non de necessitate pro defectu cur̄, & tunc sic ostensur̄ quare cepit averia ipsius A. in com̄ tali, ubi idem A. terr̄ habet & ten & cur̄ capitalem, & ipsa fugavit &c. ut supra. Et ad hujusimodi malitiam reprimendam constituta est poena piont patet per hoc Statutum: § 11. Provisum est quod nullus averia aliena capiens per se vel suos notos vel ignotos, extra com̄ in quo capt fuerint, fugare praesumat; quod si quis secerit, eo ipso gravicer sit redimendus; Secundum quod in Statutis bonae memoriae II. Regis tertit apud Marleberg' edius continetur. § 12. Ea­demque poena hiis qui in alieno feodo distringunt infligatur, & graviùs pu­niantur si delicti quantitas hoc exigerit. § 13. Verba autem constitutio­nis de Marieberg' sunt haec: Anno Domini [...] [...]67. regni a [...]em Regis H. silii Regis Johann' [...]2. in Octabis Sancti Martini, apud Marieberg', provi­dente ipso domino Rege ad regni sui Angliae meliorationem, & exhibitio­nem justitiae, prout Regalis officii expostulat utilitas, pleniorem, convoca­tis discretioribus ejusdem regni, tam de minoribus quam de majoribus, ita provisum est et statutum, ac concorditer ordinatum, ut cum regnum Angl, multis tribulationibus & dissentionibus incommodis nuper depressum, re­formatione legum & virium, quibus pax & tranquillitas incolarum ob­servetur, indigeat, ad quod remedium salubre per ipsum Regem & suos sideles oportuit adhiberi, provisiones, ordinationes & statuta subscripta ab omnibus Regis ipsius incolis firmiter inviolabiliterque imperpetuum statuit observari. Cum igitur tempore turbationis nuper in regno subortae, & de­inceps, multi magnates & alii justitiam non dignati fuerunt recipere per Regem & cur̄ ejus, prout debuerunt & consueverunt temporibus praede­cessorum Regis, & etiam tempore suo, et etiam de vicinis suis & aliis per seipsos graves fecerint ultiones & graves districtiones, quousque redem­ptiones ceperint ad voluntatem suam; Provisum est & concorditer con­cessum, quòd tam majores justitiam recipiant & faciant in cur̄ Reg' quam minores, & quod nullus de caetero cohertiones vel districtiones faciat propriâ voluntate suâ, absque consideratione cur̄ Reg', licet dampnum & injuria sibi siat ab aliquo vitino maiore vel minore, unde emendas habere voluerit. Et super isto articulo ita provisum est, concordit érque concessum & ordinatum, quod si quis de caetero huiusmodi ultiones capiat per volun­tatem suam sine consideratione Curiae Regis, & super hoc convinca­tur, puniatur per redemptionem, & hoc secundùm quantitatem delicti. § 14. Et similiter si quis super vicinum suum districtionem faciat sine con­sideratione Curiae Regis, per quod damnum accipiat, puniatur eodem modo ut supra, & nihilominus fac' inde plenariam restitutionem cis per huiusmodi districtionem de dampnis quae sustinuerint. § 15. Nullus insuper maior vel minor distringat aliquem ad veniendum ad curiam [...], qui non sit de feodo suo aut quòd in ipsum non habeat iurisdictionem, vel hundred', vel ballivum quae sua sit, vel domin', nec districtionem faciat extra feo­dum [Page 100] suum sive locum in quo balliviam suam seu jurisdictionem non ha­beat. § 16. Et qui contra hoc Statuum fecerit, puniatur eodem modo, ut supra, & hoc secundum qualitatem & quantitatem delicti. § 17. Di­strictiones etiam sint rationabiles & non nimis graves, & qui districtiones fecerint irrationabiles & indebitas, graviter amercientur propter excessum ipsarum districtionum. § 18. Cum autem vic' vel serviens visum habuerit de avetiis captis, sine impedimento & contradictione, statim faciat ea deli­berari querenti, & flatim det utrique eorum diem ad proximum com̄, ut ille qui cepit averia, quorum captio dedici non poterit contra recordum vic' vel servientis, sive iusta fuerit sive iniusta, ostenóat rationem, quòd illa iustè ceperit, & tunc ille qui queritur, doceat, si possit, quòd iniustè: Ad quem com̄ de iure nullum competeret captori essonium, cum iniusta captio & detentio contra vad' & pleg' dici potest quaedam robberia contra pacem Reg', & plus quam disseisina. § 19. Cum ergo uterque praesens fue­rit in Com̄, tunc dicat captor quòd iustè cepit, & per considerationem cur̄ suae pro servitio quod idem querens & tenens suus debuit & iniustè detinuit, & inde poterit cur̄ suam vocare ad warrantum, vel defendere quòd illa nunquam detinuit contra vad' & pleg'. § 20. Ad quod querens respon­dere poterit, quòd illa iniustè cepit & detinuit, quia cum ad curiam ipsius captoris summonitus esset ad respondend' ei de servitio & consuetudinibus, ipse respondet quod nullum tale servirium ei debuit, & iudicium petrit [...] debuit ei inde sine brevi respondere, desicur hoc tetigit liberum tenemen­tum suum, & super hoc nihilominus ceperit idem dominus averia sua, pe­teret sibi deliberari illa quietè, nolint deliberare; & inde producat sect [...]m sufficientem, scilicet probos homines, qui praesentes fuerint in cur̄, qui [...] benè examinati concordes inveniantur, tunc summoneatur cur̄, quae cum ve­nerit concordans fuerit cum secta, tunc refert utrum captor districtionem fecerit per iudicium cur̄, vel propria voluntate; si autem per iudicium cur', tunc erit curia in misericordia pro falso iudicio, & averia remanebunt deli­berata. Si autem propriâ voluntate, et Cur' ei defecerit de warrantia, tunc erit ipse dominus in misericordia vic', & averia remanebunt deli­berata. § 21. Sed quid si cur̄ recordetur, quòd querens servitium petitum recognovit, & curia ipsa iudicium advocet, & quòd iusta fuerit captio propter recognitionem, querens recordum cur̄, quia esto quod in cur' do­mini nullum fuit placitum de servitio, & immediatè perventa sit querela ad vic' de iniustâ captione, & quo casu quod dominus cognoscat quod iustè & pro servitio suo, ut praedictum est, tunc aut querens omnino dedicit quod servitium illud nunquam vel cognovit vel aliquando fecit, sed iniustè quia chartam habet quae ipsum indè acquieter: si autem omninò dedicit, tunc quia vic' non haber ulteriùs potestatem cognoscendi, nec iudicare poterit ut rum servitium sit debirum vel non, remaneant averia deliberata, & do­minus sibi perquirat per breve, si voluerit, quod tenens suus faciat ei recta servitia & consuetudines quae ei facere soiet, si recenter fuer̄ in seisina & propter seisinam recentem, dicatur, solet, & quo casu recuperabit omnia dampna sua, quia agit tantum super possessione, si amoveat loquelam per pone. § 22. Si autem cognoscat querens quod aliquando fecit ei servitium, [Page 101] sed iniustè, tunc quia cognoscit seisinam domini instam vel iniustam, re­tornentur averia donec satisfecerit domino de servitiis quae cognovit pro­pter seisinam, licet ius non habuerit, & tenens sibi perquirat per breve, quod non exigat dominus ab eo servitia vel consuet udines quae facere do­mino debet: Et ideo si seisina ipsum gravet, liberabit ipsum actio super iure. § 23. Dicere enim poterit captor, quod averia iustè cepit, quia cum habeat sundum suum liberum, ita quod nec iste querens nec alius com­muniam in eo [...]m habere possit, nec aliquam servitutem: Et cum idem querens immisisser averia sua cum ius non haberet impittendi, & pluries esset inhibitum nè immitteret, ipse nihilominus immisit contra prohibi­tionem, & ita cepit averia sua iustè, paratus illa retinere si vellet se ab huius­modi iniurià abstinere, quod quidem penitus facere hactenus recusavit, nec voluit averia sua alio modo recipere. § 24. Ad quod querens quod iustè, quia ipse communiam ibi habere debet & semper habuit, & hoc paratus est docere, ubi & quando &c. & ex quo noluit illa quietè sine plegiis di­mittere, ideò voluit pleg' tali modo invenire. Et quia vic' non habet po­testatem procedendi ulterius, remaneant in hoc casu averia deliberata, & si querens uti voluerit cum ius non habeat, si dominus aliter defendere non possit, habeat breve cōtra ipsum de nova disseisina de libero tenemento suo, & si querens ius habeat urendi, & dominus hoc non permittat, habeat bre­ve contra dominum de communia pasturae suae. § 25. Item dicere poterit captor quod iustè cepit averia sua, quia invenit illa in dampno suo, & secun­dum consuer udines regni impercavit illa donec dampnum suum fuerit emen­datum, & non alio modo, & ipse querens noluit dampnum emendare nec securitatem dare, vel quod illa petiit per pleg', vel si petierit, oblata fuerint ei tali modo, ut praedictum est, & inde producat sectam; & si querens hoc negaverit, praecisè defendat se per legem; vel si dicat quod praedicta occa­sione capta fuerint & iustè, tamen retenta fuerint iniustè contra vad' & pleg', quia ille querens venit ad captorem cum probis hominibus, et coram eis paratus emendare ei dampnum suum per visum eorundem, & ipse hoc recusavit, et nihilominus averia sua detinuit iniustè & contra vad' et pleg', et si ad hoc ducat sectam sufficientem, et ille captor se defendere voluerit, vadiet legem, et sic ex utraque parte poterint leges vadiari. § 26. Item, si querens dicat quòd iniustè cepit averia, quia nullum dampnum ei fece­runt, et cum obtinuisset ei satisfacere de dampno, malum dampnum ei ostendat, quo casu oportet quòd captor sectam producat sufficientem, quòd illa cepit in dampno suo. § 27. Item iustè, quia pro servitio suo recognito sed iniustè retento. § 28. Si autem ad servitium, respondeat querens cum illud recognoverit quod averia iniustè capta sint, quia totum fecit serviti­um, ita quod ei nihil à retro sit, tunc indè si habeat sectam sufficientem, quae sussiciat ad probationem, iniusta erit captio, eo quod captor per legem se defendere non poterit. § 29. Item dicere poterit captor, quòd iustè, quia quidam talis quaestus fuit de querente de tali iniuria, sicut de verberi­bus vel alio delicto sine brevi, et unde talis summonitus fuit quòd sit ad talem diem certum &c. indè responsur̄. Ad quem diem non venit, nec [Page 102] esson̄; & ita per considerationem cur̄ captoris districtus fuit quod esset &c. ad alium diem, ad quem diem non venit, propter quod per consideratio­nem ejusdem cur' praec' fuit quod a veria primò capta retinerentur, et cape­rentur plura: Ita per iudicium iustè capta fuerunt, & non derenta iniustè contra vad' & pleg', quia nunquam petita. § 30. Vel sic, cum primo post summonitionem capta essent averia pro defalta ipsius querentis, & petita per pleg', ei deliberata essent per sic quod veniret ad alium diem rationabi­lem inde responsur̄; & nisi veniret, quod averia sua retornarentur. Ipse ad diem illum non venit, ad quem retornata fuerunt averia per defaltam suam, & ita iustè capta: ad quae respondeat querens quod iniussè, et oftendat suam rationem; et sic iustè capi poterunt averia vel iniustè assignata ratione, et quo casu semper inquirend' erit qua occasione capta fnerint, et sive iustè capta fuer̄ sive iniustè, tamen contra vad' et pleg' denegati non debent, dum tamen ille cuius fuerint, paratus sit facere quod de iute facere debeat. Iniusta autem captio emendari poterit per vicinos, iniusta autem dete [...]io non, quia hoc est manifestè contra pacem Regis et contra Coronam suam; vadium autem pacem signat qui ergo vad' refutat, paci contrarius esse vi­detur. § 31. Sed quid si serviens alicuius dominii ceperit averia alicuius tenentis domini sui, et ipse tenens conqueratur de serviente illo, quod averia sua iniustè ceperit, et contra vad' et pleg' detinuerit, et serviens cur̄ domini sui inde vocaverit ad warrantum, et cur̄ illa ipsum warrantizaverit pro servitio domino debito, quod tamen dominus non cognovit, et quo casu quietus recedet serviens, nec onerabitur cur̄; sed nunquam pot [...]rit curia sine domino respondere, cum servitium rangat ipsum dominum, imo ita quòd iudicium curiae emendetur. § 32. Si averia capiantur per servi­entem sine iudicio curiae domini, & postea petita fuerint ab ipso domino cum praesens fnerit, et ipse ea vetuerit per vad' & pleg', uterque renebitur, serviens pro captione, et dominus de vetito. Et licet dominus advocaverit captionem, servientem tamen non liberat sed onerat seipsum, et uterque tenebitur de facto servientis; serviens quia cepit, et dominus supra qui ad­vocavit iniuriam servientis, et quia vetuit. § 33. Item sunt quidam qui dicunt quod non tenetur quis respondere de vet ito priusquam convincatur captio iniusta vel iusta, sed tamen aliud erit si tamen omnino fuerit captio, quia ubi nihil captum, nihil omninò erit ex eo vetitum: Item si captum et nil petitum, tunc non erit aliquid vetirum. § 34. Item, esto quod nil actum sit per cur' nec per dominum cur' sed tantum per servientem, ut si serviens fine domino et fine cur' talliaverit tenentes qui sunt liberi, vel sal-tem dicant se esse liberoscum sint servi, vel ipsos talliaverit pro fisio domi­ni primogenito milite faciendo, vel filia domini primogenita maritand' citius quam debent talliari, vel si sectam indebitam petierit, vel si aliquis querelam fecerit de aliquo tenente ipso serviente procurante ut tenentem sic gravet, et postea auctoritate propria fecerit districtionem, et averia ad querelam tenentium fuerint deliberata per vic' ad vad' et pleg', et querela facta sit tantum de serviente sine domino, queritur an serviens respondere possit et debeat sine domino, et rem in iudicio deducere fine eo, et quo [Page 103] casu inquirend' est à domino, utrum factum servientis sui advocaverit vel non: si autem non, tunc poterit ipse dominus hoc emendare; quod si advo­caverit vel non emendaverit, extunc facit injuriam illam suam propriam, si iniuria fuerit; & cum advocaverit poterit descendere ad inquisitionem de tallagio, utrum iustè petatur vel iniustè, praecipuè si cautela fuerit ad magnam cur̄ remota. § 35. Cum autem averia semel per iudicium comit̄ fuere deliberata, capi non debent pro eodem antequam placitum primae captionis terminetur; quae si iterum capiantur, vic' ea iterum deliberari fa­ciat, cum dampno capientis per tale breve. § 36. Rex vic' salutem; Mon­stravit nobis A. quod cum ipse breve nostrum nuper detulisset tibi de ave­riis suis replegiandis, quae B. cepit et iniustè detinuit ut dicit, & tu eadem averia eidem A. replegiasses, & ei dedisses diem ad proximum com̄ tuum, & praedictum B. attachiasses ad respondend' super hoc eidem A. praedictus B. post attachiamentum illud averia eiusdem A. ceperit iterum eadem occa­sione, vel alicuius quod tangit illud principale placitum, & illa detinet sicut prius; & quia hoc est manifestè contra pacem nostram, tibi praecipimus quod averia ipsius A. deliberari fac' quousque principale placitum inde inter eos pendens terminetur: Et si inveneris quod praed' B. averia ipsius A. ite­rum ceperit ea occasione quia illa prius cepit, & idem A. fecerit te &c. & tunc habeas coram Justiciar̄ &c. corpus ipsius B. ad respond' praed' A. de se­cunda captione, & habeas ibi &c. § 37. Et unde si prima captio iusta est five iniusta, secunda omninò erit iniuriosa: Vel aliter sic; Et si inveneris quod praed' B. averia ipsius A. iterum ceperit ea occasione quâ prius ceperat, tunc corpus praedicti B. habeas coram te & coram custodibus placitorum Co­ronae nostrae ad proximum com̄ tuum; Et si per ballivos tuos per quos averia dicti A. secundò replegiata suer̄, & per alios legales convinci poterit de se­cunda captione, & pro una eademque occasione, tunc praed' B. ita castiges per gravem misericordiam, ut castigatio illa in casu consimili aliis timorem praebeat delinquendi, & quo casu semper oportebit quod inculpatus defen­dat servi captionem & desensionem & dampnum, & totum secundum quod fuerit inculpatus contra querentem & contra sectam suam, & sectam producit sufficientem, cum ei non sit credent' ad simplicem vocem suam; & si sectam produxerit, tunc per legem suam se defendat propter sectam. § 38. Poterit tamen inculpatus ita recipere & respondere, quod uterque onerabitur ad sectam producendam, & cum hinc & inde fuerit diligenter examinat̄, pro ea indicabitur quae veri probabilior & verisimilior esse proba­bitur. Sed si secta examinata non concordet, nec deponat secundum inten­tionem querentis, quia fortè dicit contrarium vel diversum, vel quia nihil scit nisi de audi [...], vel quia nihil actum fuit in praesentia eorum qui producti fuerint, tunc ille de quo queritur recedat sine die.

Per quae averia non debet quis distringi. CAP. 48.

ET sciend' quod ꝑ communi utilitate regni inhibitū fuit nè quis distrin­geret alium per oves suas, vel per averia carucarum suarum, quamdiu alia sufficiens districtio inveniri possit; & quo casu provisum fuit hoc breve. [Page 104] § 2. Rex vic' salutem: Si A. fecerit te &c. tunc summon̄ per bonos sum­mon̄ &c. B. quod sit &c. ad ostendend' quare cum ad utilitatem regni nostri statuerimus quod nullus distringatur per averia carucarum suarum, vel per oves suas pro debito nostro aut alieno, dum alia inventa fuerint, secundùm legem & consuetudinem Regni nostri, imparcari contigerit praed' B. ovesipsius A. cepit contra formam Statuti praed', & eas imparca­vit, & adhuc detinet ad grave dampnum ipsius A. ut dicit, & habeas &c. § 3. Sunt etiam catalla quae aliquando petuntur sub nomine averiorum, cum quis in solo alieno opus fecerit manificum, ut si hawyaverit, fossatum fe­cerit, vel carucam immiserit, & hujusmodi, utensilia vel caruca capiantur, & per vadii & plegiorum oblationem petantur & vetentur, & vic' vel ballivus ad querelam cujus fuer 'illa deliberaverit usque ad com̄, ubi cum captor dixerit quod iustè capta sint propter opus manificum quod fecit in fundo suo contra voluntatem suam, & alius dicat fundum illum esse suum ꝙ hoc tangit liberum tenement̄, nec poterit sciri quis eorum dominus sit, nec co­mitatus potestatem habet cognoscendi, & tunc recurrend' erit ad assisas no­vae disseisinae per illum qui queritur, & retornentur utensilia & averia sic capta, & ante captionem assisae non deliberentur; & sic fiat in similibus.

Exceptiones in captionis actione. CAP. 49.

POssunt enim captiones advocari, eò quod dici poterit quod averia capta fuerunt in loco certo in dampno suo, ut in prato, vel alibi in suo sepa­rali. Item in qualibet captione tria principaliter requiruntur; videlicet certus locus, certa causa propter quam facta fuit, captio & seisina alicujus. § 2. Item quia duo homines qui averia duxerunt debuer' venisse ad tra­ctand' de pace & non venerint. § 3. Item quia querens esse debet prae­positus suus vel pro arrerag homagii, vel relevii, vel scutagii, vel alternis hujusmodi servitii, vel pro defalta quam fecerit in curia domini, vel pro auxilio ad primogenitum filium militem faciend', vel primogenitam fili­am suam maritand'. § 4. Item ubi plures tulere breve de captione averiorum in communi, oportet quod quilibet habeat averium captum, vel cadet bre­ve, vel peti poterit judicium desicut quilibet habet personalem actionem. § 5. Item peti poterit judicium desicut breve impetratum fuit priusquam captio averiorum petitorum esset facta, si causa sit vera. § 6. Item dici po­terit quod captio facta non fuit die in narratione ostensa, quo probata cadet breve. § 7. Item peti poterit iudicium de advocatione desicur ipse vel ejus antecessores antequam fuerit in seis de eodem reditu per manum ipsius tenent̄ vel ejus antecessoris. § 8. Item desicut captionem advocat esse justam pro relevio, et non cepit homagium iudicium. § 9. Item ex parte tenentis si vera sit responsio optimè respondebitur, & praecisè deadvocaverit aliquid ten de ipso distringente tenere; quod dupliciter poterit intelligi, videlicet quod distringens nullum feodum habet in ten' in quo districtio facta fuit, & sic puniendus est per istas constitutiones. § 10. De magnatibus & eorum ballivis & aliis exceptis ministris Regis, quibus ad hoc autoritas data est, qui ad querimoniam aliquorum vel autoritate propria attachiant alios per [Page 105] bona eorum, qui per eandem potestatem & jurisdictionem venerunt ad re­spondend' coram eis de contractibus & conventionibus & transgressioni­bus [...] extra eorum potestatem et jurisdictionem ubi nihil renent de eis, nec sunt de libertate eorum aut jurisdictione: Statutum est quod si quis de hujusmodi convictus fuerit, reddat querenti dampna in duplo, ac etiam gra­viter amercietur. § 11. Inhibitum autem fuit apud Marleberg' et pro­visum quod nulli liceat extra feodum suum distringere, nec communi via, nec strata regali, praeterquam domino Regi & Ministris suis; quod si quis te­merè secerit, succurritur querenti per tale breve. § 12. Rex vic' salutem: Sr A. fecerit te &c. tunc pone per vad. &c. B. quod sit coram &c. ostensus quare quendam equum precii quadraginta solidor' in quadam terra ejusdem A. apud N. inventum pascentem cepit, et captum sine cibo et potu detinuit, donec semimortuus effet, non permittens equum illum eidem A. replegiari secundum legem & consuetudinem Regni nostri, & alia enormia ei intulit ad grave dampnum ipsius A. et contra pacem nostram, & habeas &c. § 13. Aliter sic: Si A. fecerit te &c. ostensur̄ quare intravit quoddam te [...] pra [...]dicti A. in N. quod de nobis tenuit in capite, vel de seodo talis hono­lis, vel de feodo alicujus talis ubi nihil de praed' B. tenet aut tenere clamat, & averia ipsius A. cepit, & ea fugavit extra feodum nostrum, vel ipsius talis, usque ad locum talem, et ea ibidem jam per menses tres detinuit & adhuc detinet, non permittens ea replegiari, facias & habeas, &c. § 14. Vel ali­ter sic ostensur̄ quare cum idem A. nihil de eo tenet nec tenere clamat, et idem B. averia praed' A. in quadam communi pastur̄ in N. pascentia extra seodum ipsius B. cepit, et ea sugavit &c. et habeas &c. § 15. Item quia bal­livi ad quos ex officio suo pertinet districtiones facere gravare volentes sibi subditos mittunt ignotos ad districtiones faciend', ea intentione ut quos­dam sic gravent, pro eo fortè quod sic districti non habentes notitiam per­sonarum hujusmodi distringent̄, non permittunt hujusmodi districtiones super eos fieri, ut sic oriatur eis actio malitiosa, ut pecuniam ab aliquibus sic extorqueant. § 16. Provisum est quod nulla districtio siat per ballivos Reg', nisi jurati fuerint et noti; et si quis alio modo distrinxerit, et de hoc convincatur ad sectam districti, cui in hoc casu consulitur per breve de transgressione, dampna reddat gravato, et versus Regem graviter punietur: Vel poterit intelligi deadvocatio, quod et quamvis feodum habuerit distringens in tenement̄ districti, tamen ipse tenens non tenet de eo in [...]no de alio qui medius est inter distringentem & districtum, et quoniam quandoque melius est in tali casu et tutius tenenti war­rantum vocare, scilicet quod faciat medium acquietare ipsum distri­ctum, & defendere versus dominum distringentem, quam in perso­nam suam periculum defensionis suscipere, cum plures fortè, & aliae com­petant quam tenenti, ideò de medio dicendum est.

[...]
[...]

De Medio. CAP. 50.

CUm autem capitalis dominus distrinxit in feodo ꝓ servitiis et consue­tudinibus sibi debitis, ac quidam medius fuerit qui tenentem acquietare debuerit, cum non jacuerit in ore tenentis postquam districtionem reple­giaverit dedicere demandam domini capital, advocaverit in Curia Regis districtionem justam super tenentem suum, videlicet super medium. § 2. Multi per hujusmodi districtionem frequenter gravati extiterunt temporibus retroactis, per hoc quod medius licet habuit per quod potuit distringi, magnas tamen fecerit dilationes antequam ad Cur' venerit ad re­spondend' tenenti suo ad breve de remedio, per hoc etiam quod durius fuit quando medius fortè nihil habuit; in casu etiam quando si tenens paratus esset facere capitali domino consuetudines & servitia exacta, et capital' do­minus hujusmodi consuetudines sibi debitas renuebat recipere per manus alterius quàm per manus proximi tenentis sui, scilicet medii, et sic amise­rint hujusmodi tenentes in dominico proficua terr̄ suarum aliquando ad tempus, et aliquando toto tempore suo, nec fuit in hoc casu aliquod reme­dium debitum provisum: Ordinatum est et provisum in hoc casu remedium in hac formâ, quod quam eito hujusmodi tenens in dominico habens me­dium inter ipsum & capitalem dominum qui ipsum de aliquo servitio ac­quietare teneatur, et ille tenens distringatur, statim perquirat sibi ille te­nens breve de medio, quod tale est. § 3. Rex vic' salutem: Praecipimus tibi quod justicies A. quod justè et sine dilatione acquietet B. de servitio quod C. ab eo exigit de libero tenemento suo quod de praed' A. tenet in N. et unde idem A. qui medius est intereos cum acquietare debet, ut dicit, & unde queritur quod pro defectu ejus distringitur, sicut rationabiliter monstrare poterit quod eum acquietare debeat nè amplius &c. Et sciend' quod breve de medio nisi in comit̄ et libertatibus habentibus retorna bre­vium, et coram Justiciat' de banco non conceditur placitari. Nec cessant districtiones super tenentem, licet hoc breve impetraverit super dominum suum, scilicet medium, eo quod capitalis dominus feodi secundum consue­tudinem regni semper habet recursum ad feodum suum distringend' pro arrerag' servitii sui. § 4. Si autem perquisierint breve suum immediatè coram Justic' de banco, tunc sic: Rex vic' salutem; Praecipe A. quod justè &c. acquietat B. de servitio quod C. exigit de libero tenemento suo quod de praed' A. tenet in N. &c. Et nisi fecerit &c. § 5. Si autem medius sit paratus ipsum tenentem acquietare de servitio quod capitalis dominus ab eo exigit, tunc secundùm aequitatem juris subvenietur ten' per breve, videlicet quod capitalis dominus desistat; quod tale est: Rex vicecomiti salutem; Monstravit nobis B. quod cum tenet de A. quandam terram in N. de feodo C. capital' domini feodi illius, ac idem A. qui medius est inter praefatum B. & C. paratus sit acquietare praefatum B. de servitio quod praedictus C. ab eo exigit: idem C. licet praefar̄ A. coram te se plu­ries obtulerit ad quietand' ipsum B. de servitio praedicto, nihilominus prae­dictum B. & homines suos malitiosè distringit pro servitio supradicto: Et quia hoc injustum est, & contra consuetudines regni nostri, tibi praeci­pimus [Page 107] quod si ita est, tunc non permittas ipsum C. vel homines suos praefa­tum B. distringere, nec de caetero vexare occasione praedicta &c. § 6. Si autem medius in eodem com̄ habens terram diffugerit, distringatur usque ad magnam districtionem, & detur querenti in brevi suo de magna distri­ctione talis dies, ante cujus advenium duo teneantur com̄, & praecipiatur vic' quod distringat medium per magnam districtionem, prout in brevi continebitur; & nihilominus praed' vic' in duobus praed' com̄ solempniter proclamar' fac', quod hujusmodi medius veniat ad diem in brevi contentum responsur' tenenti suo: Ad quem diem si venerit, procedat placitum inter eos modo consueto; et si non venerit, amittat hujusmodi medius servitium tenentis sui imperpetuum, & ulterius non respondeat ei tenens in aliquo. Sed omisso illo medio capitali domino, acapitet, & ei respondeat de eisdem servitiis & consuetudinibus quae praedicto medio prius facere consuevi. Necliceat hujusmodi capitali domino ulterius ipsum tenentem distringere, dum praedictus tenens se offerat acapitare ei, & facere ei servitia debita & consueta de quantitate sui tenementi. Et si capitalis dominus exigit plus quam medius ei facere debet, habeat tenens in hoc casu exceptionem con­tra ipsum dominum, qualem haberet medius. § 7. Si medius verò nihil habeat in potestate Regis, nihilominus perquirat sibi tenens breve de me­dio ad vic' illius com̄ in quo distringitur: Et si vic' retornaverit quod medi­us nihil habet in ballivia sua ubi potest summoniri, nihilominus sequatur tenens breve de attachiamento: Et si vic' retornaverit quod medius nihil habet in ballivia sua per quod potest attachiari vel distringi, nihilominus sequatur breve de magna districtione, & fiat proclamatio in forma prae­dicta. § 8. Si autem habeat medius terram in alio com̄, & non in illo in quo sit districtio hujusmodi, tunc sic; primò exeat breve originale de medio ad vic' com̄ in quo fit districtio; Et cum retornatum fuerit per ipsum vic' quod nihil habet in com̄ suo, tunc exeat breve judiciale ad summonend' medium ad instantiam petentis ad vic' com̄, in quo petens dicet ipsum medium terram habere; & in illo com̄ fiat secta quousque perveniatur ad magnam districtionem, & fiat proclamatio, sicut superius dictum est de me­dio habente terram in com̄ in quo fit districtio, & nihilominus fiat secta in com̄ in quo nihil habet, sicut dictum est supra de medio nihil habente, quo­usque perveniatur ad magnam districtionem & proclamationem. Et sic post proclamationem in utroque com̄ factam, abjudicetur medius de feo­do & servitio suo. Et cum aliquando contingat quod tene [...] in dominico feossatus sit ad tenend' per minus servitium quàm medius facere debuit ca­pitali domino, tamen post hujusmodi proclamationem attornatus sit te­nens capitali domino omisso medio, & necesse habebit tenens respondere capitali domino de consuetudinibus et servitiis quae medius domino prius facere debuit. § 9. Cum autem medius venerit et offerat se liti, petere poterit à tenente suo quid habeat quod obliget ipsum ad acquietantiam; Et si nihil tunc habeat promptum, recedet medius sine die de brevi illo, et tenens in misericordia remanebit, et perquirat sibi per aliud consimile breve si velit; et si cartam vel instrumentum protulit, per quam dicit ipsum [Page 108] ad acquietantiam obligari, dicere poterit medius, quod obligator habuit tres filias, quas omnes conjunctim obligavit ad acquietantiam tanquam hae­redes suos pariter in genere, & nullum specialiter divisim; & cum ipse me­dius exiverit ex una filiarum praedictarum, & aliae quae superstites fuerint consimiliter teneantur ad acquietantiam quae non nominantur in brevi, petere poterit judicium si ipse solus ad illum acquietand' debeat convocari; quo recognito vel probato, cadet breve. § 10. Vel dicere poterit quod non tenetur ipsum acquietare quia nunquam voluit ei facere fidelitatem nec aliquod servitium, sed semper hucusque dedixit tenere de eo, quo probato cadit breve. § 11. Cum autem nihil sit quòd excipi possit ex parte medii, si cognoverit quod acquietare debet tenentem suum, vel si aliter convinca­tur, tunc adjudicetur ad acquietantiam. § 12. Et quid si ipsum non ac­quietaverit post judicium, sed supersederit ut prius, nunquid reincipiendus erit primus processus? Super quo constitutum est sic, Quod si post judicium praemissorum querimonia pervenerit quod medius non acquietet suum te­nentem sicuti adjudicatum fuerit, tunc exeat breve de judicio vic', quod vic' distringat medium ad acquietand' ten̄ suum, et ad essend' coram Justi­ciar̄ apud Westm̄ ad certum diem, ad ostendend' quare eum prius non ac­quietavit. Et cum venerit medius in cut', audiatur querens, qui si verifi­care possit quòd ille medius ipsum tenentem non acquietaverit, medius ille adjudicetur satisfacere querenti de dampnis, et quod ipse querens recedat quietus de suo medio imperpetuum, & domino capitali distringenti attorne­tur. § 13. Et si ad primam districtionem non venerit, exeat breve de alia districtione, & fiant proclamationes & processus ut supra; & postquam te­stificata fuerit proclamatio per retornum vic' procedatur ad judicium, ut supra. § 14. Et sciend' quod per hanc constitutionem non excluduntur tenentes, quin habeant recuperare suum de warantiis habendis & escambiis versus dominos suos, medios, & eorum haeredes, si de tenementis suis ipsos contigerit implacitari, secundum quod habere consueverunt: nec etiam exclusi sint tenentes hujusmodi, quin sequi valeant versus medios suos, se­cundum consuetudinem antiquam si voluerint. § 15. Et notand' quod per hoc Statutum non providetur quibuscunque mediis, sed solummodo in casu cum sit unus medius tantum inter dominum distringentem & tenen­tem, & in casu quando medius ille est plenae aetatis & sui juris, & etiam in casu quando tenens sine praejudicio alterius quam medii attornare se pote­rit capitali domino. Quod dictum est de mulieribus tenentibus in dotem, vel aliter per regem Angl', vel aliter ad terminum vitae, vel per feodum tal­liat, & hujusmodi. § 16. Solent autem quidam tenentes per aliquem an­nuum reditum acapitare Templariis vel Hospitelariis, & in ten̄ suis cruces erigere, advocantes ten̄ illa esse de eorum feod', ut sic contra dominos suos pro servitiis sibi debitis distringentes injustè tuerentur per privileg' prae­dictorum Templariorum et Hospitelariorum. § 17. Et quo casu consti­tutum fuit sic: § 18. Quia multi tenentes erigunt cruces in aedificiis suis & ten̄, in praejudicium dominorum suorum, ut ten̄ hujusmodi per privilegia Templariorum & Hospitelar̄ tueri possint contra capitales dominos feodo­rum, [Page 109] Statutum est quod hujusmodi ten' Regi aut capitalibus dominis incur­rantur. § 19. Quia multa gravamina multis inferuntur per diversas di­strictiones, quae quidem sub colore prisarum advocantur, providentur re­media per haec statuta. § 20. Inhibetur in magna charta de libertatibus, nè aliquis constabular̄ vel ballivus blada capiat, vel catalla alicujus qui non sit de villa ubi castrum situm est, nisi statim proinde reddat denar̄, aut aliter satisfaciat, nisi de voluntate venditoris inde respectum habeat, & tunc si venditor fuerit extraneus, statim sibi satisfiat: si autem de villa in qua si­tum est castium, tunc infra quadraginta dies precium inde sibi reddatur. § 21. Item nullae prisae capiantur de aliquo per aliquem constabularium castellanum praeterquam de villa in qua situm sit castrum, & illis satisfactum sit infra quadraginta dies, sicut dictum est, nisi sint prisae antiquae debitae Regi, aut domino castri, aut castro debendae. § 22. Provisum est etiam & praeceptum quod omnes per averia sua pro debito Reg', vel servitio alterius, vel aliter districti, huiusmodi averia sua de suo proprio sine impedimento de­pascant dum fuerint impa [...]cata, nec pro eorum custodia aliquid tribuere compellantur. § 23. Item inhibetur nè quis hujusmodi districtiones infra quindecim dies à tempore captionis sine assensu districti vendere praesumat vel assignare. § 24. Item concessum est quod si districtus talliam solutio­nis de scaccario de eadem demanda protulerit, extunc cesset districtio pro portione in tallia contenta. Si autem talliam vic' alicuius protulerit vel ballivi super rei petitae solutione, tunc inventis plegiis quod in proximo compoto vic' in scaccario praesentialiter comparebit, & statim attachie­tur ille vel eius haeres qui districtum acquietasse debuit, quod tunc sit ibi ad eundem terminum, ut utrique tunc quod ius poposcerit exhibeatur, & interim ab omni districtione sit quietus; & habeat ibi vic' nomina ple­giorum. § 25. Provisum est etiam quod nemo per bestias per quas terras suas excoluerit, vel per oves suas distringatur pro debito Regis vel alieno, dum tamen aliadistrictio sufficiens pro petitionis portione poterit inveniri, exceptis averiis in alieno dampno inyentis. § 26. Et concessum est & praecept̄ quod omnia debita per receptores in toto vel in parte recognita statim sint allocata, ita quod de caetero non veniat solut̄ in extractis. § 27. Item in magna charta libertatum continetur, quod equi vel carectae alicuius non capiantur per aliquem ad cariagium faciend', nisi proinde red­datur liberatio antiquitùs constituta, videlicet pro carecta cum duobus e­quis decem denar̄ per diem, & si tres fuerint equi tunc quatuordecim denar̄, & sic ulterius. Et sciend' quod prohibitum est sub poena excommunicationis nè capiatur carecta dominica alicuius ecclesiasticae personae, militis, vel do­minae. § 28. Item inhibitum est quod nullus constabularius distringat ali­quem militem ad dand' denar' pro custodia castri, dum ipse in propria per­sona, vel per alium probum hominem illud custodire voluerit; quem si do­minus Rex duxerit vel miserit in exercitum, extunc erit quietus de custodia secundum quantitatem temporis morae suae ibidem, de feodo videlicet pro quo fecir servitium in exercitu. § 29. Item inhibitum est nè boscus alie­nus capiatur ad eastrum Regis, vel alia inde faciend', nisi per voluntatem [Page 110] ipsius cujus [...] seus ille fuerit. § 30. Item inhibitum est nè quis in villis matchandiis quae dimissae sunt, & commissae ad feodi firmam, indebita & in­justa capiant theolonia; quod si quis secerit, extunc eo ipso capiet Rex li­bertatem mercati in manum suam: Eodem modo faciet Rex, licet in alte­rius villa praemissa fieri contigerit. Et si ballivus hoc fecerit sine voluntate domini sui, reddat tantum querenti quantum cepisset ballivus ab eo, si the­olnetum asportasset, & nihilominus habeat prisonam quadraginta dierum. § 31. Item qui mutagium ad villam claudend' graviùs ceperint quam con­cessum fuit per chartam Regis, perdant extunc gratiam suae concessionis, & graviter amercientur.

De nativis Regis recuperandis. CAP. 51.

IN provinciis coram vic' terminari poterit quaestio status per breve de nativis, quod tale est: Rex vic' salutem; Praecipimus tibi quod iustè sine dilatione habere fac' A. de B. C. nativum & fugitivum suum, cum omni­bus catallis suis, & tota sequela sua, ubicunque inventus fuerit in ballivia tua, nisi in dominico nostro à coronatione domini H. Reg' tertii: Et pro­hibemus super forisfacturam nostram, nè quis eum injustè detineat; Teste, &c. § 2. Si autem ille qui petitur excipiendo se dicat liberum, & coram Justiciar̄ Regis in adventu ipsorum se liberum esse probaturum paratum, pacem habebit usque' ad adventum ipsorum per tale breve, nisi sine brevi allocetur ei exceptio pernotata. § 3. Rex vic' salutem: Monstravit nobis A. quod cum liber homo sit, & paratus libertatem suam probare, B. de C. cla­mans ipsum A. nativum suum, vexat eum injustè; & ideò tibi praecipimus, quod si praedictus A. fecerit te secur' de libertate sua probanda, tunc pona [...] loquelam illam coram Justiciar̄ nostris ad primas assisas cum in partes illas venerint, quia hujus probatio non pertinet ad te capienda, & interim prae­fato C. pacem inde habere facias: Et dic praefato A. quod tunc sit ibi lo­quelam illam versus praedictum C. prosecutur̄ si voluerit. Et habeas ibi nomina plegiorum & hoc breve, T. &c. In brevi autem superiori non de­bent poni nisi duo nativi ad plus, & hoc fuit constitutum in odium servi­tutis. In brevi verò de pace possunt poni quotquot voluerit impetrator, & hoc in favorem libertatis. § 4. Si autem clericus factus suerit vel miles, obstabit petenti exceptio privilegii donec degradetur; si autem degradari non possit, ac bona eorum sufficiant ad satisfactionem dampnorum, re­spondeant ipsi per quos ad tales ordines absque licentia fuerint promoti. § 5. Inhibitum est enim, & in decretalibus statutum, quod nulius Episco­pus spurios aut servos, donec à dominis suis fuerint manumissi, ad sacros ordines promovere praesumat. Et alibi habetur, Nullam vilem personam natione spurium, vel servilis conditionis, ad militiae strenuitatis ordinem promovere licebit, sed cum à dominis suis petantur ut nativi, ipsis primò degradatis, statim ad judicium procedatur. § 6. Si quis verò servus domi­num suum fugiens & latitans, vel testibus adhibitis conductis, & munere corruptis, aut quacunque calliditate vel fraude ad gradus Ecclesiasticos per­venerit, decretum est ut deponatur, & dominus ejus eum recipiat in servi­tutem. [Page 111] Si autem avus vel pater ab una patria in aliam migrans filium ge­nuerit, ac idem filius ibidem educatus, ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit, ubi ignotus sit an liber sit vel servus, ac postea veniens dominus & legibus eum acquisierit; sciend' est ut si dominus ei libertatem dare volue­rit, in gradu suo permaneat; & si eum catenis servitutis à nostris dominicis abstinere voluerit, gradum amittat, quia juxta sacros ordines canon' vilis persona manens, Sacerdotii dignitate fungi non potest. § 7. Si quis etiam quenquam de servis suis permiserit literis edoceri, libertatem donaverit eidem, ac per ejus fuerit intercessionem ab Episcopo presbyteratus, illeque in superbiam illatus missam dominis suis erga Episcopum & Canonicas ho­ras observare & psallere noluerit, nec mandatis eorum justè obedire, di­cens se liberum esse, &, tanquam liber, cujus homo voluerit fiet; hunc sancta Synodus anathematizat, eumque â communione artium indicat, donec resi­piscat, & domino suo obediat secundum canonica praecepta. Si autem ob­stinato animohoc contempserit, & apud Episcopum accusetur qui eum or­dinavit, degradetur, & siat servus domini sui, sicut natus suit. Et eodem modo siat de milite non manumisso elato, quem catena ingratitudinis erga dominum constrinxerit. § 8. Et si talis manserit in dominica ter­ra, vel dominica villa Reg' per unum annum sine calumpnia ipsius A. sic obstabit petenti exceptio per negligentiam & dissimulationem suam. Et si per minus tempus manserit, tunc competit A. tale breve. § 9. Rex vic' salutem: Praecipimus tibi quod nisi C. quem A. de B. clamat in nativum suum, in com̄ tuo per breve nostrum manserit in dominico nostro per unum annum & unum diem sine calumpnia, non remaneat loquela illa in com̄ tuo, eo quod manserit in dominico nostro per minus tempus quam per unum annum & unum diem. Teste, &c. § 10. Item transferri poterit probatio ad magnam curiam si placuerit Regiper tale breve. § 11. Rex vicecomiti salutem: Pone ad petitionem petentis coram Justiciar̄ no­stris apud Westm̄, loquela quae est in com̄ tuo per breve nostrum inter A. de B. & C. quem idem A. clamat in nativum suum: Et summ̄ per bonos summon' praefat̄ C. quod tunc sit ibi praefat̄ A. responsur̄; & habeas ibi sum­mon̄, & hoc breve. Teste, &c. § 12. Ad quem diem si summon̄ non venerit, & summonitio testata fuerit, tunc compellatur venire per ordinem atta­chiamentorum & magnae districtionis. § 13. Causa verò quare vic' & com̄ judicare non possunt de alicujus libertate, sicut de ipsius nativitate, cum probatio libertatis sit quasi incidens placito de nativis, sicut potest' cur' Reg' est propter favorem libertatis, quae est res inaestimabilis, & quae insi­pientibus & minus discretis committi non debet ad discrimen. § 14. Po­test peti judicium de probatione, quia illi quos duxerit ad probationem fortè sunt parentes ex parte matris & non ex parte patris, ex cujus parte ipse clamat ipsum esse liberum. § 15. Item exceptio villenagii non tenet nisi ex ore veri domini fuerit pronunciata. Sed si exceptio villenagii vale­bit, oportebit dare vad' & offerre pleg' ad perquirend' illum tanquam villa­num suum. § 16. Item potest peti judicium si mulieres ducat ad proba­tionem sanguinis & non homines, desicut mulieres ad probationem status [Page 112] hominis admitti non debent. § 17. Item poterit dici ad probationem, quod omnes ante sui recognitionem fuerunt liberi, & hoc verificate. § 18. Item ex parte servi petiti poterit excipi, quod desicut recuperavit versus eundem dominum ten̄ per breve novae disseisinae, ipso non recla­mante vel excipiente coram talibus Justiciar' de servitute, & petere judi­cium. § 19. Item porrigenti breve de libertate probanda, & non prose­quente, ita quod amercietur; extune nunquam recipietur in cur' ad liberta­tem probandam. § 20. Item solus non sufficit ad libertatem probandam. § 21. Item in com̄ & coram vic'placitari possunt plura placita, sicut de med­letis, verberibus, plagis, & hujusmodi actionibus personalibus quibus com­petit processus per attachiamenta & per districtiones; nisi accusatus adjici­at, de pace Regis infracta, & sicut de servitiis & consuetudinibus de debitis & aliis placitis & injuriiis insinitis, in quo casu oportebit in banco Regis, vel in banco Westm̄ placitare.

De Curia Regis in turnis Vic' & alibi. CAP. 52.

HAbet etiam Rex cur' suam in turnis vic' & visibus hundred, quae fiunt bis per annum, & non pluries, per constitutionem magnae chartae liber­tatis, quae talis est. § 2. Nullus comitatus teneatur nisi de mense in men­sem, ubi cum maior solebat esse terminus, maior sit; nec liceat alicui vic' vel ballivo tenere turnum suum per hundred' nisi bis per annum, & hoc non nisi in loco debito & consueto, videlicet semel post Pascham, & iterum post festum Sancti Michaelis; & visus francii pleg' fiant ad eundem termi­num Sancti Michaelis sine occasione: videlicet, quod quilibet habeat liber­tates suas quas iusto titulo habuit, vel habere consuevit tempore H. Regis secundi, vel quas postea bene perquisivit. Et fiant visus de franco pleg', sic quod pax inviolabiliter observetur, & quod decennae integrae sint, sicut tem­pore H. Regis praedicti esse consueverunt. § 3. Item non capiant aliquid vic' per sic quod non quaerant occasiones, sed contenti sint de co quod per­cipere consuevere absque occasionibus in suis turnis & visibus tempore Re­gis H. praedicti. § 4. Articuli antem visus franc' pleg' sunt hii. § 5. Si omnes capitales plegii venerint sicuti venire debent, & si decennas suas ha­buerint. §. 6. Item si omnes duodecim annnorum & ultra sint in de­cenna. § 7. De hiis qui non sunt in decenna, qui fuerint clerici, qui mi­lites, qui forisfamulaverint, & qui alii, & de quorum manupastu fuerint. Et si qui fuerint vagantes, de quibus habeatur aliqua praesumptio vel suspitio mali, tunc de eorum receptatoribus. § 8. Item si omnes duodecim anno­rum ut ultra vener' sicut debuerint. § 9. Item de burgatoribus, robbato­ribus & latronibus, falsariis, homicidis, combussoribus domorum, & eorum fautoribus & receptatoribus. § 10. Item de utlagatis vel abiuratoribus regnireversis, & de eorum bonis & receptatoribus. § 11. Item de the saur̄ invento, murdris, & weyvio prosecuto retento. § 12. Item de fractori­bus gaolarum, raptoribus mulierum, et abductoribus uxorum et monialium, et malefactoribus in parcis, et vivariis, et cuniclariis, et warennis. § 13. Item de mahematoribus, et vulneratoribus, imprisonatoribus, et alia contra pa­cem [Page 113] terr̄ facientibus. § 14. Item de usurariis, sortilegis, apostatis, tradi­toribus, & eorum catall', & receptatoribus. § 15. Item de scissoribus bursarum, & latronibus de modicis latrociniis, aucarum, garbarum, pan­norum, & huiusmodi. § 16. Item de hutes levat̄ iniustè; vel si iustè, tunc non prosecutis qui ea levaverint, & per quós desicit secta. § 17. Item de divisis fractis remotis vel minoratis. § 18. Item de aquis trestornatis vel obstructis § 19. Item de fossatis, muris, calceis, stagnis, vel huiusmodi ad nocumentum levatis, prostratis vel exaltatis. § 20. Item de viis & semitis, iniustè obstructis vel arctatis. § 21. Item de falsis mensuris & ponderibus, & rectas assisas Regis violantibus. § 22. Et si in turnis vic' vel visibus hundr', tunc sic, de iure Regis relato, vel alienato in terra, vel in mari, per quem fuerit alienatum, vel celatum, & à quo tempore. § 23. Item de villanis Regis extra dominica sua manentibus. § 24. Item de homini­bus domini in alieno visu existentibus. § 25. Item de purpraesturis super Regem vel dominum factis. § 26. Item de feloniis quorum clamor non pervenit ad coronatores. § 27. De violatoribus assisae panis, cervisiae, vini, & pannorum. § 28. Item de vigiliis non observatis, & viis regalibus non elargatis. § 29. Item de replegiabilibus iniustè detentis, & irreplegiabi­libus dimissis. § 30. Item de redemptoribus latrocinii. § 31. Item de hiis qui retinuerint probatores. § 32. Item de novis consuetud' in terra vel in aqua levatis. § 33. Item de pontibus & calcetis fractis. § 34. Item de wrecko maris retento. § 35. Item de abbatoribus coreorum, praeter­quam in civitatibus & burgis, & etiam de hiis qui duobus ut untur officiis, videlicet sutoriae, & tanneriae, vel tanneriae & carnificis, vel officio scis­soris & dub', & etiam dub', praeterquam in burgis & locis commu­nibus; & plures sunt Articuli. § 36. Cum autem capitales pleg' ad haec capitula distinctè responderint, non solum est eorum veredicto fides adhi­benda, verumetiam sacramento & veredicto duodecim liberorum homi­num, qui super indictamentis praedictis, & etiam de concelamentis prae­dictis onerentur veritatem declarare; nec poterunt à sacramento excusari per exceptionem, quod non sine brevi Reg', eo quod illo die non habebit ex­ceptio locum, quia concessum est omnibus libertatem vis francii plegii habentibus, quod sui liberi tenentes, vel alii liberi ad visus suos sectatores in turnis et visibus iurent, non obstante ullo regio mandato, vel graviter pro contemptu amercientur, eo quod dies Regis est, et in favorem pacis fuit in­ventus. § 37. Cum igitur liberi praesentationes pleg' declaraverunt, et sit aliquis praesens qui super aliqua causa criminali fuerit indictatus, statim ca­piatur et gaolae mittatur, nisi seisitus fuerit et insecutus, et quo casu in con­tinenti respondeat; qui si noluerit, ad gaolam mittatur et ad poenam. § 38. De absentibus autem indictatis siat secundùm formam Statuti, quod tale est. § 39. De vic' et ballivis in turnis, et visibus, de franco pleg', de malefactoribus inquirentibus; statutum est, quod si aliquem ceperint et imprisonaverint, alio modo quam indictati fuerint per duodecim liberos Juratores, qui suo indictamento sigilla sua apposuerunt, eò ipso habeant im­prisonati actionem versus eos per breve transgressio' de imprisonamento, [Page 114] sicut versus aliam quamcunque personam extraneam. § 40. Et cum in­dictati capiantur, qui debent per pleg' dimitti, & qui' non declarat hoc Statutum. § 41. Cum vic' & alii qui temporibus praeteritis ceperint, & in prisona detinuerint homines felonia rettatos, & frequenter irreplegia­biles dimiserint, & replegiabiles in prisona detinuerint, oblatis pleg', oc­casione lucrandi à quibusdam aliosque gravandi; quia verò nihil certum hactenus erat ordinatum qui replegiabiles extiterint, & qui non, exceptis quinque articulis in communi brevi contentis. § 42. Statutum est quod omnes ut lagati, regni abinratores, probatores, cum manuopere capti, pri­sonae Regis fractores, latrones publici & notorii, appellati de probatoribus ipsis superstitibus, nisi appellati ipsi fuerint bonae famae & laudabilis, capti pro incendio felonicè facto, falsarii, excommunicati, capti ad instantiam Episcopi, accusati de crimine laesae majestatis, capti pro morte hominis, capti per speciale praeceptum Regis, capti per judicium Justic', capti pro foresta, pro redisseisina, pro arrér̄ compoti, nisi fuerit ad reiterand' compoī, capti per Statutum mercatorum, pro raptu mulieris, pro abductione monia­lium, convicti de abductione injusta pueri maritand', & convicti de male­ficiis factis in parcis & vivariis, vel de detentione injusta the sauri inventi, nullo modo per pleg' dimittantur. § 43. Illi verò qui per inquisitiones hujusmodi de levibus suspitionibùs, modicis furtis duodecim denar̄ non ex­cedentibus, nisi alias de hujusmodi maleficio fuer' rettati, vel de recepta­mento felonum, vel de forcia, praecepto, vel auxilio & consilio, vel etiam de simplici crimine, pro quo vitam amittere non debent neque membra fue­rint indictati. § 44. Illi etiam qui à probatoribus ipsis mortuis fuerint ap­pellati, nisi de alio fuerint maleficio rettati, per sufficient̄ pleg' quieti dimit­rantur. § 45. Qui autem hoc Statutum violare praesumpserit & dimittat irrepleg', & sit vic' de feodo, perdat balliviam illam imperpetuum: qui si subvit' fuerit, vel ballivus de feodo non existens, habeat prisonam per tres annos, & postea redimatur pro voluntate Reg': Et quicunque replegiabi­lem detinuerit, oblatis sufficientibus pleg', graviter amercietur. § 46. Cum autem de misis remotis, vel viis obstructis, vel aquis diversis, & hujusmodi levibus injuriis infra annum & diem perpetratis, contigerit aliquem in­dictari qui praesens fuerit, statim respondeat si velit; qui si noluerit, vel ab­sens fuerit, praecipietur capitalibus pleg' quod illam injuriam sine dilatione ad usum debitum convertant. § 47. Illi verò qui nondum fuerint in de­cenna, sed se ad hoc offerentes, & unde quilibet invenire possit norem pleg', tunc facto Regi fidelitatis Sacramento, & nominibus irrotulatis, statim libe­retur quilibet suis pleg'. § 48. Illi autem qui non advenerint sicuti debue­runt, illi etiam qui decennas suas non habuerint sicut debuerunt, ac illi qui majorem habent aetatem quàm duodecim annorum, & non fuerint in decenna, & de levibus injuriis indictati, in misericordia remanebunt: de assisis autem fractis fiat sicut superius est expressum.

De Curia Baron'. CAP. 53.

HAbet etiam Rex cur' suam in comitat̄, hundred' & in maner̄ suis, ubi Justiciar̄ non habet. Sed per sectatores proferuntur iudicia querela­rum quae siunt contra pacem vic' & ballivorum, sicut de verberibus, ictibus parvis, debitis iniustè detentis, & huiusmodi modicis iniuriis per vad' & pleg' tantum sine brevi. § 2. Et unde si vadiatio legis interveniat inter partes litigantes, detur vadianti alius dies, ad quem si non venerit nec se essoniaverit, statim distringatur quod veniat ad proximam cur' auditur̄ iudicium suum de defalta quam fecit; & sive venerit sive non, considerabi­tur pro querente, nec poterit reus dedicere recordum cur' per aliquem au­dientem & intelligentem, viz. quod ipse legem non vadiavit; quia si hoc facere posset, eadem ratione posset quilibet dedicere de cognitionibus, de warranto vocato, & attachiamentis, & huiusmodi; & inde sequeretur quod huiusmodi cur' nullum placitum perducere possent ad effectum. § 3. Ad quod sciend' quod nullus potest in com̄, vel alibi, aliquid dedicere de recor­do adversarii sui, nec de Recordo illo quicquid augere vel minuere ad dampnum sui adversarii, quia si posset, sic sequeretur illud inconveniens, quod quicquid boni adversarius diceret pro se, amovere posset & in peius convertere: sed de Recordo suo proprio per com̄ vel aliam cur' recitato augere poterit et minuere, totum tamen dedicere non potest, nec ea quae sunt de substantia negotii: Quia esto quod si quis perat quandam terram per breve de recto de seisina antecessorum suorum per verba duellum faci­entia, et non nominaverit tempus Regis R. & quod expletia ceperit ad valentiam quinque solidorum; hoc ad aliam cur' dedicere poterit, et di­cere quod petiit de seisina antecessorum suorum de tempore Regis Johan­nis, et ita mutare, vel quod petiit de tempore Reg' H. et Johan. simil' et ita augere, et quod expletia ceperit ad valentiam duorum solidorum, et sic minuere. Sed adhoc quod hujus probatio sit valida, oportet quod habeat ad manum unum audientem & intelligentem, qui incontinenti paratus sit hoc probare per corpus suum, sicut cur' consideraverit. Et sic poterit quis recor­dum proprium mutare, augere, & minuere, dum tamen nullum dampnum per hoc adversario suo accrescat; relinquitur igitur quod huiusmodi curia recordum habeat quodammodo. § 4. In com̄ autem et in cur' domino­rum placitari poterit breve de recto, donec ex causa usque ad bancum trans­feratur. Ad quod quidem placitum locum habent istae generales exceptio­nes; & sicut est ordo agendi, ita habetur ordo excipiendi.

De Ordine excipiendi. CAP. 54.

ORdo proponendi exceptiones ralis est: Imprimis calumpniari poterit summonitio, jurisdictio, persona Judicis, persona Actoris, persona rei, vitium brevis, variatio narrationis et brevis, quae locum habent ante visum petitum. § 2. Omissis autem illis exceptionibus, statim vocet warrantum suum per auxilium cur', et cum warrantus venerit et warrantizaverit, exci­pere poterit multipliciter, et omissis exceptionibus vcl. transactis de sum­monitione, [Page 116] jurisdictione, persona Judicis, tunc locum habebunt exceptio­nes de persona actoris, & de persona ipsius rei, & postea de vitio brevis, quibus omnibus confirmatis petere poterit visum rei petitae, & cum illum habuerit, tunc ad prox' diem declinet breve per non tenuram si possit, alio­quin excipere poterit sic. § 3. Dicere enim poterit quod respondere non debet, eo quod excommunicatus vel nativus tenentis, vel furiosus, vel in­fra aetatem, vel à nativitate fatuus, vel non haeres propinquior, vel si habeat participem non nominatum in brevi sine quo non poterit respondere, cadit breve. § 4. Et si in brevi nominentur omnes participes, ac quidam se­quantur & quidam non, sic differtur placitum, saltem quo ad unum diem. § 5. Item si petens habeat uxorem cujus jus res petita fuerit, & ipsa in brevi non comprehendatur; vel si uxor sola petierit cum nupta sit viro, nec refert utrum ante breve impetratum nupserit, vel lite pendente, vel cum vir & uxor simul petierint vel tenuerint in communi, si alter eorum deces­serit ante judicium cadet breve. Et quod dicitur de viro & uxore tenen­tibus vel petentibus simul vel separatim, dici poterit de extraneis personis, vel sanguine conjunctis tenentibus separatim, vel in communi. § 6. Item differtur actio, cum una participum nupta fuerit villano tenentis ratione servitutis, quia quicquid per servum juste acquiritur domino adquirit. § 7. Sunt etiam aliae dilatoriae exceptiones quae ex privilegio personae te­nentis proveniunt, locum namque habet ista exceptio in personis quorun­dam, quod non tenentur alicubi respondere, nisi coram ipso Rege vel suo capitali Justic' per libertates Regias eis concessas. § 8. Quaedam autem ex privilegiis locorum, cives namque & burgenses magnarum civitatum & villarum exemptarum super nullo placito extra civitates suas vocari debent, nec respondere, nisi de tenuris, contractibus, & transgressionibus forinsecis; Baron̄ namque quinque portuum alibi convenire vel respondere non debent nisi apud Shepeye. § 9. Quaedam etiam ratione dignitatum & ossiciorum motibilium. Abbates verò & Priores petentes vel tenentes agere non po­terunt, nec implacitari objecta motibilitate & probata, vel non negata sine suis superioribus. § 10. Praeterea si A. de B. sit magister alicujus ho­spitalis, & petat aliquod ten̄ hospital' illi annexum, non vocando ipsum magistrum illius hospitalis in brevi, cadet breve. Et eodem modo de re­ctore alicujus ecclesiae petente ten̄, ut jus ecclesiae suae, non appellando ipsum in brevi ecclesiae ejusdem parsonam. Et eodem modo de Canonico praebendato ten̄ vel libertates praebendae suae annexas, non nominando ipsum in brevi Canonicum Ecclesiae, ad quam spectaverit hujusmodi prae­henda. Et eodem modo de dignitatibus, nisi Decanus, Thesaurarius, vel Cancellar̄, vel huiusmodi petens aliquid ad suam dignitatem annexum, ipsum per dignitatem ossicii sui in brevi se fecerit cognominari, cadet breve, § 11. Et eodem modo nisi sic nominentur in casu quo suerint deforcia­tores. § 12. Confirmata autem persona de circumstantiis brevis, multipli­citer excipi poterit; provenit enim exceptio tenenti ex vitio brevis, ut si patens sit rasum, vel abolitum, vel in aliqua sui parte viciosum: Et eodem modo ex vitio formae, ut si in brevi contineatur, quam talis tenet, ubidi­ceretur, [Page 117] quam talis ei deforciat, vel è converso, & quo calumpniato cadet breve. Et eodem modo si breve malè sit conceptum in illo casu; & eodem modo si error inveniatur in brevi, ut si Reynerus pro Reginaldo, Amicia pro Avicia nominetur, vel è converso: & eodem modo si in cognominibus fuerit erratum. § 13. Proveniunt etiam exceptiones ex errore de loco, ut si hamletus nominetur pro villa; vel cum duae villae fuerint in uno com̄ idem nomen habentes, et non habeatur differentia in brevi; vel si locus fue­rit sic privilegiatus, quod huiusmodi breve locum habere non debeat in eo­dem. § 14. Item ex vitio narrationis, ut si quis petierit per breve de recto, & non fundaverit intentionem suam nisi super possessione, vel è con­verso. § 15. Item ex variatione brevis à narratione, ut cum quis narrave­rit & petierit in communi quod in brevi comprehendatur in separali, vel è converso. § 16. Item ex tempore, ut si quis narraverit ultra tempus sta­tutum in illo casu. § 17. Item differri poterit actio multipliciter, ut si quis petat versus Rectorem alicuius ecclesiae parochial' aliquid unde memi­nit ecclesiam suam seisitam, tunc differri poterit actio per hanc exceptio­nem, quod talis sine Episcopo & Patrono suo non poterit inde respondere: Canonicus etiam Ecclesiae Cathedralis non sine Decano & Capitulo. Prae­terea, si petens vel tenens infra aetatem fuerit, in iure proprietatis non re­spondebit nec respondebitur ante eius plenam aetatem. Si autem petatur versus mulierem per tenentem in dotem, tunc debet sic respondere in casu suo: Agn̄ quae hic est defendit &c. & dicit quod nihil clamat in ten' petito, nisi dotem de haereditate I. filii & haered' R. quondam viri sui, sine quo ius illius ten' non poter̄ in iudicium deduci, & sic vocat ipsum I. ad war­rantum. Et si talis sit praesens & warrantizaverit, tunc dicatur sic: I. silius & haeres R. qui vocatus est ad warantum, warrantizat. A. matri suae. § 18. Et quo adpetentem, dicit quod ten' petitum est sua haereditas, unde praedictus R. pater suus obiit seisitus, ut in dominico suo ut de feodo, & I. est infra aetatem, & petit quod huiusmodi placitum suspendatur donec plenam atti­gerit aetatem. Et eodem modo de ten' petito de illo qui illud non tenuerit, nisi ad vitam per legem Angl', vel aliter ad terminum vitae vel annorum, vel in custodia de haereditate talis, vel non nisi in villenagio de tali sine quo ius in indicium deduci non poterit. § 19. Item dicere poterit tenens ex­cipiendo, quod tenet terram versus ipsum petit̄ tanquam terr̄ quae sibi de­scendit in perpartem de haereditate talis antecessoris, cuius haeres ipse cum talibus vel tali participe qui est infra aetatem, vel qui non nominatur in brevi sine quo non poterit respondere, in quibus casibus differtur actio, § 20. Item cadit breve cum res communis inter participes vel extraneas per­sonas ante divisionem petatur in separali: Et eodem modo cum res in com­muni petatur post divisionem: Et eodem modo cum petatur ten' versus virum & uxorem de re viri, & eodem modo cum petatur versus eum vi­rum tantum res uxoris: Et eodem modo cum petatur versus eum qui nihil omnino clamat in re petita; vel si reus non tenuerit rem petitam, nec tenuit die quo breve fuit impetratum, in quibus casibus cadet breve. § 21. Item dicere poterit quod reddere non poterit manerium petitum, cum pertinen­tiis, [Page 118] quia talis Prior, vel alius non nominatus in brevi, tenet advocationem ecclesiae ejusdem villae: vel sic, quia in eadem villa habetur una virgata terr̄, vel tot solidati reditus unde reus nihil habet in dominico nec in servitie, neque in elemosina. § 22. Item dicere poterit quod ad hoc breve respon­dere non poterit nec debet, quia aliud breve adhuc dependet de eodem [...] inter eosdem, & de eadem natura, vel quia idem petens seisitus est de ho­magio tenentis per quod tenetur ad warrantiam. Et si petens fuerit perio­na ecclesiae & rem petierit ut jus ecclesiae suae, & fidelitatem sortè vel re­ditum ceperit pro ten̄ petito, tunc obstabit ei illa exceptio quoad vixerit. § 23. Item cadit breve cum versus duos vel plures tenentes in communi, vel versus virum & uxorem simul, & aliquis eorum decesserit vel nupserit lite pendente. Et eodem modo in casu quo ipsi fuerint petentes. § 24. Ge­nerales autem exceptiones peremptoriae judicii sunt istae; ut si actor alias versus eundem tenentem agendo, de eodem ten̄ se palam in cur̄ ab acticne retraxerit, dum tamen illa retractio veraciter fuerit irrotulata, quamvis namque talis fiat irrotulatio talis qui tulit breve versus talem &c. & non est prosecutus, ideò ipse & sui pleg' de prosequend' in misericordia, vel talis qui tulit breve versus talem, &c. venit & petiit licentiam recedendi de brevi suo, & habet nihilominus ad consimile breve habere regressum quo­tiescunque sibi viderit expedire. § 25. Item sinis factus unde annus prae­teriit & dies sine calum̄pniâ, praesumptio temporis, magna assisa, duellum percussum cum judicio, judicium redditum, & quieta clamatio, bastardia, felonia, & servitus, & omissio sanguinis in narrando, & quibus casibus veri­sicatis vel non dedictis, si petens expectaverit judicium ab actione imper­petuum excludetur: sed si se absentaverit non amittet nisi breve. § 26. Et sciendum quod ab inferiori actione ad superiorem poterit quilibet occur­sum habere, è converso verò minimè, & praecipnè post visum petitum, Et quicunque in brevi de recto se retraxerit à brevi suo post visum petitum ab eadem actione imperpetuum repelletur, & quod hic defuer̄ super tra­ctatu de recto inferius invenietur.

Cur' Reg' in burgis & in civitatibus CAP. 55.

HAbet etiam Rex curiam suam in civitatibus, & burgis, & locis exemptis, sicut in Hustengis, London̄, Winton̄, Lincoln̄, Ebor̄, & apud Shepey, & alibi ubi baron' & cives recordum habent in hiis quae coram eis fuerint terminata, ibidem secundùm consuetudines suas, quibus secundùm magnae chartae constitutionem debent liberè gaudere, per quam statutum est quod cives London', & aliarum civitatum, burgorum, & villarum privilegiata­rum, Baronesque de quinque portubus, & etiam de aliis, suas libertates ha­beant illaesas, & suis gaudeant liberis consuetudinibus, & unde cives Lon­don̄ statuto ut untur tali. § 2. Provisum est quod si Archiepiscopi, Epi­scopi, Comit̄, Baron', & alii qui feodum habent in London, & redit̄ pro­veniens inde à retro suer̄, quod liceat eis distringere, & tenentes suos pro arrer̄ suis tam infra domum quàm extra, quamdiu aliquid inveniatur in hujusmodi feodis per quod distringi possint. Si autem nihil inveniatur, tunc [Page 119] implacitentur ipsi tenentes de ganelecto per quod breve de cons & servitiis, quod fieri potest per Sokereves eorum in hustengo praesentatos ad custod' Sokerevae suae ad reddit̄ suos colligendos: Ita quod si tenens cognoverit servitium suum, statim satisfaciat dominis suis de servitiis et arrer̄; et si ser­vitia sua eis denegaverit, petentes statim nominabunt pro secta duos testes, quorum nomina imbreviabuntur, & habebunt diem producendi eos ad pro­ximum husteng': ad quem si ipsos produxerit, & per eos in plena curia ostendatur ut de visu suo & auditu, quòd ipsi querentes aliquando recepe­rint redditus petitos de hujusmodi ten', tunc amittent ipsi tenentes feoda sua per judicium illius cur', & querentes recuperabunt ten' illa in dominico: Si autem recognover̄ dominis suis servitia sua, & similiter arrerag', tunc per judicia cur' duplicabuntur hujusmodi arrerag', & nihilominus dabunt vic' centum solid' pro injusta detentione, si absque majori gravamine ad hoc sufficiant. Si autem tenentes post debitam summonitionem ad husten­gum non venerint, tunc feoda illa in pleno hustengo querentibus libera­buntur tenend' per annum et diem; infra quem terminum si tenentes ve­nerint ad eos, & obtulerint eis satisfacere de arreragiis suis duplicand' et vic' de misericordia sua, rehabeant ten' sua, alioquin, completo anno & die, remaneant ten' illa hujusmodi dominis in dominico imperpetuum: et extune vocentur illa ten' fotisfact': Et eodem modo observand' erit, si tenentes cognoscant servitia et arrer̄, et non possunt satisfacere secundùm quod dictum est. § 3. Si autem breve de recto in hujusmodi cur' diffe­ratur, per duellum, vel per magnam assisam non debet terminari, eò quòd hujusmodi loca sunt antiqua dominica coronae, et non feoda militar̄: ideoque disrationem non praetendat quis, sed sectam secundum consuetudi­nem civitatis. § 4. De warrantis vocatis extra jurisdictionem hujusmodi locorum privilegiatorum talit̄ statutum est, quod si implacitati per breve de recto aliquem forinsecum vocaverit ad warrantum, tunc perquirant sibi de cancellaria duo brevia, unum, videlicet ad summonend' warrantum coram Justic' de banco, ad certum diem, et aliud ballivis civitatis, quòd placitum illud supersedeant, donec de placito warrantiae fuerit termina­tum, quo teminato dicatur warrantis quod adearit civiratem, et respon­deant de placito principali, & petentes habeant brovia judicialia ad ballivos, quod tenementa petita extendantur si fuer̄ amissa, et retornentur extentae ad certum diem coram Justic', per quos mandetur vic' quod faciat tenen­tibus habere ad valentiam escambium. § 5. Et inhibitum est nè tenentes implacitati pendente placito vastum; faciant vel destructionem in hujus­modi locis sic privilegiatis, et super hoc apponatur custodia per ballivos li­bertatis. § 6. Item de disseisinis factis in hujusmodi civitatibus provisum est, quod disseisiti statim recuperent dampna, ubi prius expectare solebant adventum Justiciar̄, et amercientur disseisitores coram duobus Baron' de scaccario semel per annum, coram quibus etiam amercientur venditores vini contra assisam. § 7. Nec locum habebit breve novae disseisinae in hu­jusmodi locis, sed sufficit sola querimonia infra quadraginta dies à tempore disseisinae factae, post quod tempus non habebit locum nisi breve de recto [Page 120] secundùm consuetudinem loci. Ideo non habent locum convictiones sed certificationes. § 8. Constitutum est quod si quis in hujusmodi locis ten' dimiserit ad terminum annorum, & ille, cujus liberum est ten', permiserit se inde implacitari per collusionem, & defaltam secerit post defaltam, vel reddere voluerit ut saciat firmarium terminum suum amittere, et petens querelaverit, ita quod firmarius habere poterit recuperare per breve de conventione, quod Major & Ballivi inquirere possint per visnetum in prae­sentia firmarii & tenentis, an petens implacitaverit per jus quod habuerit, vel per collusionem, vel per fraudem firmarii: Et si compertum fuerit per inquisitionem, quòd petens moveat placitum per jus quod habuit, proce­datur ad judicium pro petente: Et si inveniatur quod in fraud' firmarii, remaneat firmarius in termino suo, & executio judicii remaneat in suspen­so pro petente quousque terminus praeterierit. § 9. Et eodem modo fiet de aequitate in tali casu coram Justic', si firmarius ante judicium redditum hoc calumpniaverit.

De actione debiti. CAP. 56.

OBligatio autem est juris vinculum quo necessitate astringimur ad ali­quid dandum vel faciend': ut si quis ligatus fuerit & astrictus alicui ad aliquid, & ille alius ei ad aliquid contraligatus; est enim obligatio quasi contraligatio, & quatuor habet species quibus contrahitur, & plura vesti­menta. § 2. Obligatio autem, quae est mater actionis, originem ducit et initium ex aliqua causa praecedente, sive ex contractu vel quasi, sive ex male­facto vel quasi. §. 3. Ex contractu verò oriri poterit multis modis, sicut ex conventione per interrogationes & responsion', ex verborum conceptione quae voluntates duorum in unum trahit consensum, sicut sunt pacta conven­ta, quae nuda sunt aliquando, & aliquando vestita; quae si nuda fuerint, exinde non sequetur actio, quia ex nudo pacto non nascitur actio, oportet igitur ut habeat vestimenta, et huiusmodi causa ex contractu vel quasi sem­per erit civilis. § 4. Contrahitur enim obligatio ex sex vestimentis, quae omnia dicuntur vestimenta pactorum sicut et donationum. § 5. Re autem contrahitur obligatio veluti mutui datione, quae consistit in rebus, quae sunt numero, pondere et mensura; quae quidem res in appendendo, numerando, metiendo, in hoc dantur, ut statim fiant accipientium, quia mutuum ꝓpriè dicitur id quod ex meo ruum sit, et quando (que) non eaedem res sed aliae eius­dem naturae reddūtur creditori: Is autem cui res aliqua utenda datur, re ob­ligatur quae commodata est; is enim qui rem commodatā accipit, ad ipsam restituendam teneturvel eius precium, si fortè incendio, ruina, naufragio, att latronum hostiúmve incursu consumpta fuerit vel deperdita, substracta vel deperdita, substracta vel sublata: Et qui rem utendam accipit, non sufficit ad tei custodiam quod talem diligentiam adhibeat qualem suis rebus adhi­bere solet, quia alius eam poterit diligentius custodire; ad vim autem maio­rem vel casus fortuitos non tenet̄ quis, nisi culpa sua intervenerit: sed si rem sibi domi commodatam secum detulerit quis, cum peregrè profectus fuerit, et illam incursu hostium, vel praedonum, vel naufragio amiserit, ad rei tene­bitur [Page 121] restitutionem. § 6. Commodata autem res dicitur ad commodum data, & propriè intelligitur commodata cum nulla mercede accepta res utenda datur; gratuitum enim debet esse commodatum, & si merces inter­venerit, potius debet dici locatio & conductio quam commodatum. § 7. Is apud quem res deponitur re obligatur, & de eadem re restituenda, tenetur etiam ad id si quid in re deposita dolo commiserit, culpae autem nomine non tenetur, id est, desidiae vel negligentiae, quia qui negligenti amico rem custodiendam tradit, sibi ipsi & propriè facilitati hoc debet imputare si ipsam amittat. § 8. Creditori verò qui pignus acceperit re obligatus, & ad illam restituendam tenetur, & cum hujusmodi res in pignus data ut [...]us­que gra, sc. debitoris, quo magis pecunia ejus crederetur data sit, & cre­ditoris quo magis ei in toto sit creditum, sufficit ad illius rei custodiam exactam diligentiam adhibere; quam si praestiterit, & rem casu amiserit, secus esse poterit, nec impedietur creditum petere. § 9. Verbis autem contrahitur obligatio, scilicet per stipulationem, est enim stipulatio quae­dam verborum conceptio, quae consistit in interrogatione & responsione, ut si dicatur, Permittis? & respondeatur Permitto, Dabis? Dabo: Facies? Fa­ciam: Fidejubes? Fidejubeo. Et omnis talis stipulatio aut sit purè, aut in diem, aut sub conditione: Purè, ut si dicatur, tantam pecuniam dare spondes sine aliqua adjectione diei vel conditionis, pecunia illa statim peti, poterit. Sed si dies adjiciatur quo solvi debet, tunc primo debetur, nec peti poterit ante diem, nec etiam eo die, quia totus dies relinquitur arbitrio solventis, nec certum erit eo die solutum non esse priusquam dies praeterierit, nec eodem modo rectè petit quis. Si quis hoc anno vel mense dare stipulatus est, nisi omnibus partibus praeteritis anni vel mensis; eodem modo si quis hominem vel fundum stipulatus fuerit, non rectè petet antequam tantum spacium praeterierit quod tradi possit. § 10. Fit aliquando stipulatio sub conditione, ut si dicatur, Si Ticius consul factus fuerit, tantam pecuniam dare spondes; & notand' quod in conditionali stipulatione tantum conci­pitur spes, & conditiones quae ad praeteritum vel praesens tempus referun­tur aut statim infirmant obligationem, aut omnino differunt, ut si sic dica­tur, Si talis vixerit vel consul factus fuerit dare spondes, nam si ita non fue­rit, nil valet: Si autem res ita se habeat, statim valet, quia ea quae per re­rum naturam sunt certa, non morantur obligationem, quamvis apud nos incerta fuerint. § 11. Facta etiam in stipulatione deducuntur, ut si facta suerit stipulatio aliquid fieri, vel non fieri, quo casu oportunum erit poenam adjicere, nè quantitas stipulationis sit in incerto, vel necesse sit actori pro­bare quod ejus intersit, & tali modo adjiciatur poena, & si hoc non fiat, tunc nomine poenae tantum dare spondes. § 12. Loca etiam instipulationem deducuntur, ut si dicas excipiens exceptionem hodiè London dare spon­des, talis stipulatio erit inutilis nisi tempus adjiciatur quo fieri possit, idque deducitur in stipulationem, quia omnino erit impossibile; ac si quis rem promitteret quae in rerum natura non esset vel esse non posset, vel si rem sacram vel publicam quae non est in alicuius bonis. § 13. Item si deuna re senserit stipulator, & de alia promissor, non valet, non magis quam si ad [Page 122] interrogata non esset responsum. § 14. Item non valet si quis ita stipule­tur, quòd quis homicidium perpetret, vel furtum, vel huiusmodi. § 15. Item si quis stipulatus fuerit qui alium daturum vel alium facturum promiserit, quum eum qui in potestate sua extiterit; vel si quis ad ea quae interrogatus fuerit non responderit, nec secundùm quod interrogatus fuerit; ut si quis decem aureos dare stipuletur, & alius quinque promittat; vel si unus purè & alius sub disjunctione, stipulatio non valebit. § 16. Item erit inutilis, ut si quis ita stipulatus fuerit, Si navis venerit de Asia hodiè dare spondes, quia praepostere concepta est; sed tamen licet praepostera fuerit, non erit reiicienda. § 17. Item non valebit si impossibilitas adiecta suerit vel im­possibilis conditio, cui natura impedimento fuerit quod existat; veluti si dicat, Si digito coelum tetigero, dare spondes. Si autem sic, Si coelum digito non tetigero, tunc valebit, quia tunc purè facta est, & statim peti poterit. Judicialis etiam poterit esse stipulatio vel conventionalis: Judicialis, quia iussu iudicis fit vel praetoris; Et quarum totidem fiunt genera quot penè rerum contrahendarum, de quibus omnibus cur̄ Reg' se non intromittet, nisi de gratia aliquando. § 18. Si tamen plures res in stipulatione deducan­tur, promissor simpliciter respondeat sic, Dare spondeo, propter omnes te­netur, ut si unam rem tantum ex pluribus se daturum promiserit vel quas dam, obligatio in hiis contrahitur pro quibus responderit; ex pluribus enim­stipulationibus una vel quaedam esse perfecta, & plures sint, ad singula re­spondere deberet. § 19. Mutus verò non potest stipulari neque promit­tere, cum loqui non possit, nec verba stipulationi congrua proferre; quod quidem in surdo exceptum est, quia is qui stipulatur verba promittentis, & is qui verba promittit stipulantis audire oportet, nisi sit qui dicat quod haec facere poterint per vultus & per scripturam; nec dicitur hoc de surdo qui omninò non audit, per scripturam enim fieri poterit stipulatio & ob­ligatio; nam si scriptum fuerit in instrumento alicui promisisse, perinde erit ac si interrogationi praecedenti responsum fuerit. Furiosus autem stipulari non potest, nec aliquod negotium gerere, quia nescit nec intelligit quid agit. Eodem modo nec infans, nec qui infanti proximus est, qui multum à surioso non distat, nisi hoc fiat ad commodum suum, & cum tutoris auto­ritate. § 20. Inventae autem fuere huiusmodi stipulationes ad hoc, quod unusquisque adquirat sibi quod sua interest, si contra ea agatur quae in sti­pulationem deducuntur. Et si res in stipulatione deducta alii debeatur, nihil interest stipulatoris, quia ille qui promisit tenebitur ad interesse, vel ad poenam, si poena fuerit in stipulatione deducta. Per scripturam verò ob­ligatur quis, ut si quis scripserit se debere, sive pecunia numerata sit, sive non, obligatur ex scriptura, nec habebit exceptionem pecuniae non numeratae contra scripturam, quia scripsit se debere: & non solum obligatur quis per verba, sed per scripturam, & per literas; litera tamen vel figura literarum non obligat, sed oratio significativa quam exprimunt literae; sed utrum­que comparatur ad obligationem, oratio significativa simul cum litera contrahitur. § 21. Etiam obligatio non solum scripto & verbis, sed consensu, sicut in contractibus bonae fidei, ut in legatis, emptionibus, [Page 123] venditionibus, locationibus, conductionibus, societatibus, & man­datis.

De Testamentis. CAP. 57.

COntrahitur etiam obligatio ex testamento, quae morte confirmatur: cujus tres sunt species; una, cum quis nullo praesentis metu peticuli conteritur, sed sola cogitatione mortalitatis promittit, legat vel donat. Alia autem species est, cum quis imminente periculo mortis commotus, ita donat vel legat, ut statim fiat accipientis. Tertia, ut si quis commotus pe­riculo, non dat, sic ut dicat statim fiat accipientis, sed tunc demum cum mors fuerit secuta; & mortis causa donatio multiplex esse poterit: cum si quis contemplatione vel suspitione mortis alicui dat vel legat, cujusmodi donationes saepe fiant ab aegeotantibus, vel ab eis qui in aciem sunt ini­turi, vel per mare navigaturi, vel peregrè profecturi, & in se tacitam habent conditionem, ut hujusmodi donationes vel legata revocentur, si aegrotus convaluerit, vel si ab acie redierit, vel à navigatione, vel à peregrinatione; & donationes & legata quae sic siunt propter mortis suspitionem, mone testatoris confirmantur: & sic fiunt, ut si quid humanitùs attigerit de te­statore, habeat is cui legatum est; si autem convalescat, retineat & rehabeat legat̄, vel si prius moriatur cui legat̄ est, vel si duo, qui sibi invicem mortis causa donaverint, pariter decesserint, neutrius haeres repetet, quia neuter alteri supervixit. Et est revera talis donatio mortis causa, cum testator rem legatam se ipsum magis habere voluerit, quam cum cuj legata fuerit, vel eum eui legata est magis quàm haeredem suum. Si autem sic donetur mortis causa ut nullo casu revocetur, causa donandi erit magis quam mortis causa donatio; & ideò perinde haberi debet sicut alia quaevis inter vivos donatio. Et ideò inter viros & uxores non valet mottis causa donare; licet non tantum infirmae valetudinis causa, sed periculi & propinquae mor­tis ab hostibus vel praedonibus, vel ob hominis petentis crudelitatem vel odium, aut causa navigationis vel peregrinationis imminente, aut si quis fuerit per insidiosa loca iturus: haec autem omnia instans periculum de­monstrant. Inprimis autem debet quilibet qui testaverit dominum suum de meliore re quam habuerit recognoscere, & postea ecclesiam de alia meliori, & in quibusdam locis habet ecclesia melius animal de consuetu­dine, in quibusdam secundum vel tertium melius, & in quibusdam nihil, & ideò observanda est consuetudo loci. § 2. Item de morte uxoris ali­cujus viri, dum vir superstes fuetit, de toto grege communi secundum me­lius avernum, quam de parte sua: sed hoc non nisi de permissione & grasia viri. Et quamvis non teneretur quis aliquid dare ecclesiae nomine sepulturae, tamen cum consuetudo illa laudabilis existat, non vult dominus papa tam infringere. § 3. Postquam verò ecclesiam suam quis ita recognoverit, deinde parentes & alias personas secundùm quod ei placuerit, respiciat. §. 4. Mulier verò quae juris sui extiterit, testamentum facere poterit, sicut alia quaevis persona, & si vidua fuerit per Statutum sequens de Mer­ton, & disponere de rebus suis & fructibus in dote sua existentibus, sive [Page 124] separati sint à solo, five non; quod quidem olim facere non potuit, § 5. Provisum est quod omnes viduae legare possint tam blada sua de do­tibus suis, quàm blada aliarum terrarum suarum, salvis servitiis dominorum suorum, quae de dotibus & aliis ten' suis eisdem dominis debentur. § 6. Si autem fuerit sub potestate viri constituta, testamenti factionem non habe­bit absque viri sui voluntate, propter honestatem; tamen receptum est, quod quandoque restari possit de rationabili parte quam habitura esset si virum supervixisset; et maximè de rebus sibi datis & concessis ad orna­mentum, quae sua propria dici poterunt, sicut de rebus & jocalibus. Cuili­bet autem sit licitum facere testamentum de rebus suis mobilibus & se moventibus, & quatenus superfuerit deducto aere alieno, scilicet debitis aliorum, nam qui centum solidos habet, & centum debet &c. Et si testa­tor Regi teneatur, ipse Rex omnibus aliis creditoribus praeferendus erit, & bene licebit vic' & aliis Ballivis & Ministris Regis attachiare catalla de­functi in laico feodo inventa ad valentiam debiti quod Regi debetur per visum legalium hominum, ostensis literis de summonitione scaccarii, do­nec debitum quod clatum fuerit persolvatur; residuum verò catallorum executoribus relinquatur. § 7. Debitum verò defuncti quod debetur Ju­daeis non usurabit vel multiplicabit quamdiu haeres fuerit infra aetatem, per constitutionem de Merton, quae talis est. § 8. Provisum est, & à Rege concessum, quòd usurae non currant contra aliquem infra aetatem existen­tem â tempore mortis antecessoris sui, cujus haeres ipse fuerit, donec legi­timam attingeret aetatem suam, & propter mortem antecessoris sui rema­neat solutio debiti principalis simul cum usuris ante mortem antecessoris sui, cujus haeres ipse fuerit, provenientibus. Et si debitum Judaei in manum Regis devenerit, non capiet Rex nisi sortem, hoc est, catallum in charta contentum. § 9. Item, uxor defuncti, si superstes fuerit, nihil conferret de dote suâ: dos autem uxoris debet esse libera. § 10. Item si liber homo intestatus decesserit, & subito dominus suus nihil se intromittet de bonis suis, nisi tantùm de hoc quod ad ipsum pertinuerit, scilicet, quod habeat suum Heriettum, sed ad Ecclesiam & amicos pertinebit executio. Sed quia ordinarii hujusmodi dona nomine Ecclesiae occupantes, nullam vel saltem indebitam faciunt distributionem, ideò provisum fuit quod hujusmodi ordinarii de debitis defuncti satisfacerent, quatenus bona & facultates suf­ficerent, nullam enim poenam meretur, quamvis intestatus decedat; postea verò deduci debent debita aliorum quae clara sunt & recognita, inter quae connumerari poterunt servitia servientium & stipendia famulorum, dum tamen certa sint: Si autem incerta sint, sicut de servientibus quae sine certo precio steterunt in servitio alicujus, licet ex voluntate dependeant, tamen cum arbitrio testimoniorum & amicorum taxata suerint, de bonis defuncti deducantur. Item praededuei debent expensae faciend' circa sunus. Item necessaria uxor' usque ad quarentenam, nisi ei fuerit sua dos citius assiguata; hiis igitur omnibus de bonis defuncti deductis, distribuend' erit quod super­suerit. Si autem nihil superfuerit, vel fortè defunctus tempore mortis nihil boni habuit, per hoc remanebit haeres oneratus. Si autem post debita sua [Page 125] praededucta, & post deductionem expensarum, quae necessariae erunt, ut praedictum est; ideo totum quod superfuerit in tres partes dividatur, qua­rum una pueris relinquatur, si pueros habuerit defunctus: Secunda uxori, si fuerit superstes; & de tertia habeat testator liberam facultatem dispo­nendi. Si autem uxor' non habuerit, tunc medietas defuncto, & alia medi­tas liberis tribuatur. Si autem sine liberis decesserit, & uxor superstes fue­rit, tunc medietas desuncto, & alia medietas uxori reservetur. Si autem sine liberis & uxore, tunc illud totum defuncto remaneat. Eodem modo si ab initio in illis fuerit debitis oneratus, fiat de bonis secundùm quod praedi­ctum est. Et ea quae dicta sunt locum habent & tenent, nisi sit consuetudo quae se habeat in contrarium, sicut in civitatibus, burgis & villis. § 11. Ha­bet enim civitas London in consuetudine, quod si dos certa uxori consti­tuatur, sive in denar', sive in aliis catallis, sive in domibus, sive in aliis quae loco catallorum habentur, nihil ulterius petere poterit quam dotem suam de jure; nisi hoc fuerit de voluntate & gratia ipsius viri, si ei specialiter ali­quid reliquerit ultra dotem plus vel minus, & secundum quod fuit bene merita in vita viri sui vel non. Et est ratio quare plus petere non poterit quam dotem suam constitut̄ secundum quosdam, quia ipsa ante omnes debitores dotem suam praededucet totam vel partem, quamdiu tantum re­manserit de bonis viri sui: Et cum totam dotem suam sic habere debeat precipuam, sic vice versa, si plura sint bona dotem excedentia, nihil amplius capiet quam dotem nominatam, nisi hoc fuerit de speciali gra' ut prae­dictum est, & bene merita: & illud idem erit observand' de liberis talium, ut quidam dicunt, scilicet quod amplius non capient de bonis defuncti mo­bilibus de jure quam fuerit eis specialiter relictum, nisi hoc fuerit de gratia restatoris, ut praedicitur de uxore, & si bene meriti fuerint in vita parentum, & unde nihil petere poterint pueri mag' quam uxor defuncti nisi de gratia; vix enim inveniretur quis civis qui in vita magnum quaestum faceret, si in morte sua cogeretur invitus bona sua relinquere pueris indoctis & luxurio­sis & uxor' malè meritis. Et ideo necessarium est valdè quod ei in hac parte libera tribuatur facultas, per hoc enim tollet malesicium, animabit ad vir­tutem, & tam uxori quam liberis dabit occasionem benefaciend', quod qui­dem non fieret, si se scirent indubitanter certam partem obtinere, etiam sine testatoris voluntate. Si autem plura sint debita, vel plus legatum fuerit ignoranter vel scienter, ad quae catalla defuncti non sufficiunt, excepto Reg' privilegio fiat ubique defalcatio, eo tamen excepto, quod si debitum fue­rit, in eo quod defuerit remaneat haeres obligatus, si obligatio antecessoris intervenerit. § 12. Fieri autem debet testamentum liberi hominis ad minus coram duobus vel pluribus legalibus viris & honestis clericis, vel lai­cis ad hoc specialiter convocatis, ad probandum testamentum, si opus fue­rit, si de testamento dubitetur. § 13. Executores esse debent illi quos te­stator elegerit, sive sint extranei, sive parentes propinqui vel remoti: Et si de testamento oriatur contentio, in foro ecclesiastico debet placitum ter­minari, quia de causa testamentaria, sicut nec de causa matrimoniali, cur' Reg' se non intromittit: Testator autem actiones suas legare non po­test, [Page 126] eò quod actiones debitorum non fuerint cognitae neque convictae in vita testatoris, sed hujusmodi actiones comperunt haeredibus. § 14. Cum autem convictae fuerint vel recognitae, tunc sunt quasi in bonis testatoris, & competunt executoribus in foro ecclesiastico: Si autem competant hae­redibus ut praedictum est, in foro saeculari debent terminari, quia antequam convincantur, & in foro debito, non pertinet ad executores ut in foro eccle­siastico convincantur; permissum est tamen quod executores agant ad solu­tionem in foro saeculari aliquando. § 15. Et in fine notand' est quod de bonis defuncti trina debet esse dispositio, primò videlicet deducenda sunt ea quae sunt necessitatis, secundò ea quae sunt utilitatis, & tertio quae voluntatis.

De emptionibus & venditionibus. CAP. 58.

ESt autem quaedam causa obligationis, quae dicitur causa emptionis & ve [...] ­ditionis; cum quis rem suam alicui vendiderit mobilem vel immobilem, emptor renet̄ venditori ad precium, & venditor emptori è converso ad ipsam rem tradendam, secundùm quod observat'in donationib', quia sine traditio­ne non transferantur refum dominia; & quo casu oportet quod certa res sit quae venditur, & quod certum precium constituatur; nulla enim emptio esse poterit sine precio certo, nec etiam res incerta peti poterit; certa itaque esse poterit ex certa quantitate, ut si dicat quis, Vendam tibi unam caruca­tam terr̄, vel hujusmodi. Item ex numero, ut si dicat quis, Vendam tibi tot acr̄, & hujusmodi. Item si dicat quis quod tantundem valeat, ut si dicat, Tantam terram quam talis tenuit, vel de qua talis fuit seisitus die quo obiit, vel totam terram quae cóntinetur inter tales divisas & tales. § 2. Emptio verò & venditio contrahuntur cum de precio convenerit inter contrahen­tes, dum tamen à venditore arrarum nomine aliquid receptum fuerit, quis quod arratum nomine datum est argumentum est venditionis & emptionis contractae. Et si scriptura intervenire debeat, non erit perfecta emptio & venditio nisi cum fuerit partibus tradita & absoluta. § 3. Et arrae non intervenerint vel scriptura, nec traditio fuerit subsecuta, locus erit poeniten­tiae, & impunè possunt contrahentes recedere de contractu: sed si precium fuerit solutum vel ejus pars, & traditio subsecuta fuerit, perfecta erit emptio & venditio, nec poterit postea aliquis contrahentium à contractu resilire praetextu precii non soluti in parte vel in toto, sed agere poterit venditor ad recuperandum id quod de precio defuerit per actionem competentem, & non ad ipsam rem rehabendam, nec se ponere poterit in seisinam rei venditae quin faciat disseisinam si fuerit ten̄ vel ten̄ annex' vel ten' pertinens. Et si mobile quid sit, tunc calumpniari poterit hujusmodi usurpator, vel captor de robberia & pace Regis infracta, nisi hoc faciat pactum, & incon­tinenti appositum in ipso com̄ modus vel conditio. § 4. Si autem inter contrahentes ita convenerit quod res empta sit tanti quanti talis aestima­verit, nisi ille talis precium diffinierit, vel si ille dissinire noluerit vel non possit, nulla erit venditio vel emptio, quasi nullo precio diffinito vel consti­tuto. § 5. Item cum arrarum nomine aliquid solutum fuerit ante tradi­tionem, [Page 127] si emptor emptionem poenituerit, & à contractu resilire voluerit perdat quod dedit; si autem venditor poenituerit, quod arrarum nomine ceperit, emptori restituat duplicatum, nisi sit aliter ex consuetudine mer­catorum, quorum consuetudo est secundùm legem mercatoriam, quod venditor in hoc casu aut liberet emptori rem venditam, aut pro quadrante arrarum reddat quinque solidos. § 6. Cum autem venditor rem ipsam vendiderit quasi sanam & sine mahemio, & postea mahemiata inventa fue­rit vel minus sana, & probari possit ab emptore, quod tempore contractus talis fuerit, tenebitur venditor rem suam rehabere: sed si tempore con­tractus sana & sine mahemio fuerit, quicquid de eo postmodum contigerit, non tenebitur. § 7. Item cum rem immobilem vendider it quis, ut terram, & in donatione promiserit ipsam esse liberam, cum non sit, sed serva; vel non oneratam, cum sit onerata; vel non obligatam, cum sit, propter hoc rescinditur contractus; sed agere poterit emptor contra venditorem ad hoc quod ei teneat quod promisit. § 8. Cum autem emptio & venditio contracta fuerit, ut praedictum est, ante traditionem & post, periculum rei emptae & venditae generaliter illum respicit qui eam tenet, nisi ab ini­tio aliter convenerit, quia revera qui rem emptori nondum tradidit adhuc ipse dominus erit; ut si homo venditus mortnus fuerit ante traditionem, vel aedes incendio consumpta, vel fundus in toto vel in parte slumine con­sumptus vel ablatus, & hujusmodi, quibus rationibus videtur quod totum periculum pertineat ad venditorem. A contrario verò videtur, quod si post emptionem, ante traditionem, fundo vendito aliquid per alluvionem, vel alio modo accreverit, quòd commodum ad venditorem pertinebit: ipsum enim sequi debent commoda quem sequuntur incommoda, & com­modum ejus esse debet cujus est periculum. § 9. Item poterit emptio & venditio contrahi inter aliquos tam sub conditione quàm purè; sub condi­tione, ita, ut, si talis res empta infra certum diem emptori placuerit, sit res empta tot aureis; & si displicuerit, emptori restituatur. § 10. Si quis autem rem sacram quae vendi non potest à venditore emerit, cum contractus stare non possit, emptor à venditore consequetur quatenus sua interfuerit, non fuisse deceptus, quamvis emptor scire teneatur quae & qualis sit ea res quam emerit, sacra vel non sacra, obligata vel non obligata; empto­ri vero & haered' suis tenetur venditor & haeredes sui rem emptam warrantizare, sive mobilis sit sive immobilis; & si mobilis, fiat ut dicitur de furtis; & si immobilis, ut de warrantiis.

De locato & conducto. CAP. 59.

CUm autem locatio & conductio proxima sit emptioni & venditioni, eò quod sicut emptio & venditio contrahitur postquam de precio con­venerit, ita locatio & conductio; ex locato enim & conducto folet res de­beri, vel ad usum vel ad haereditatem: Ut, si quis rem suam mobilem vel immobilem alicui locaverit usque ad certum tempus pro certa mercede constituta, tenetur locator obligatus rem locatam ad usum dare, & con­ductor tenetur mercedem solvere. Et si res immobilis locata fuerit & con­ducta, [Page 128] sicut domus & hujusmodi, omnia injuncta & illata, tam pro mercede quam pro aliispignori annexa. Et si nihil in domibus locatis vel conductis inveniatur, recurrendum erit ad corpora conductorum si inveniantur, quod locari potuissent, & pro spiciatur de securitate, si ab initio non s [...] prospe­ctum. Si autem corpora non inveniantur, hoc poterit locator suae impu­tare negligentiae vel imperitiae, quod sibi cautiùs non prospexit. § 2. Si autem aliquis tenens fuerit, & reditum suum fortè domino non solverit, cum ad vitam suam tenuerit vel in feodo, ad districtionem faciend', aliter erit procedendum; mortuo vero conductore infra tempus conductionis, haeres ejus eodem jure in conductionem succedet, nisi ille conductor in vita vel in morte aliter duxerit ordinandum. § 3. Item elapso termino condu­ctionis in vita conductoris, bene poterit locator se ponere in rem locatam autoritate propria, si eam vacuam invenerit & non obligatam. § 4. Qui autem pro usu vestimentorum, auri, vel argenti, vel alterius ornamenti, vel indumenti mercedem dederit vel promiserit, talis ab eo desideratur custodia, qualem diligentissimus pater familias suis rebus adhibet; quam si praestiterit, & rem̄ aliquo casu amiserit, de ea restituenda non tenebitur. Nec sufficit aliquam talem diligentiam adhibere, qualem suis propriis rebus adhibet, nisi talem adhibuerit ut superius; sic autem, ut ad obligationes re­deamus, dicuntur hujusmodi obligationes contrahi ex consensu, quia neque scriptura, neque praesentia semper est necessaria. § 5. In hiis autem con­tractibus praenominatis uter (que) obligatur alteri, sed in mutuo, vel literarum obligatione, vel in commodato, vel in deposito, vel ratione expensarum, & aliis hujusmodi, quamvis non ab initio, tamen poterit postea uterque alteri incipere obligari.

De obligatione oriente ex quasi contractu. CAP. 60.

ET sciend' quod ex quasi contractu nascuntur actiones, sicut negotio­rum, gestorum, turelae, commun' dividend' familiae herciscundae, actio ex testamento, conditio indebiti, & hujusmodi; de traditione fiat ut inferius. § 2. Junctura, ut si plura pacta de eadem re deducantur in stipulationem; plura enim pacta in stipulationem deduci possunt, sicut plures res; & si in­continenti adjiciatur initio contractus, insunt contractibus, & legem dant eisdem, & contractus informant: Si autem ex intervallo, non sit, ut, si in primo pacto intervenerit, nè peteret, & postea de eadem re, ut peteret. § 3. Primum pactum per posterius eliditur. non quidem ipso jure sed ope exceptionis; per nosmet ipsos autem adquiritur obligatio, & per filios no­stros & liberos homines servientes nostros ex duabus causis; scilicet ex ope­ris suis, & re nostra per procuratores & per liberos quos sub potestate nostra habemus. § 4. Item per servos proprios & communes, vel in quibus usum­fructum habemus, vel alios quos nos bona fide possidemus, dum nomi­ne nostro fuer̄ stipulati. § 5. Tollitur autem obligatio quandoque per ex­ceptionem, & hoc multipliciter: ut, si quis petat, & alius doceat se solvisse. § 6. Item ratione pacti, ut, si priùs convenit ut peteret, postea nè peteret. § 7. Item per exceptionem doli yel metus, vel si extorta fuerit obligatio [Page 129] per dolum vel per metum. § 6. Item per exceptionem rei judicatae, ut si per judicium recessum sit ab obligatione. § 7. Item per exceptionem iure­jurandi, cum delatum fuerit jusjurand' vel relatum, & postea juratum. § 8. Item per exceptionem praescriptionis propter defectum probationis, quia sicut tempus est modus inducendae obligationis ita & tollendae; per dissimulationem & negligentiam & per consequens actionis, quae sub cer­tis temporibus limitatur, currit enim tempus contra desides, ut sui iuris contemptores. § 9. Item, tollitur morte alterius contrahentium vel utri­usque, maximè si fuerit poenalis & simplex; si autem duplex sit, poenalis & rei persecutoria, in hoc quod poenalis est tollitur, & non extenditur contra haeredes, nec datur haered', quia poena suos tenebit auctores, & extinguitur cum prima. § 10. Item tollitur cum sit extincta, quòd nullae remanent ejus reliquiae, sicut per veram solutionem, quia soluto eo quod debetur, omnis tollitur obligatio, sive ipse solverit qui debet, sive alius pro eo, sive debitore sciente sive ignorante, & eo etiam invito. § 11. Item si reus sol­verit, sidejussor liberatur, & è conversò. Item per accepti lationem quae dicitur imaginaria solutio, ut si dicatur, Omne quod debui tibi ex quacun­que causa habésne acceptum? & respondeatur vel scribatur, Habeo, accep­tum (que) fero; & in parte debiti poterit accepti latio fieri, sicut in toto, & pos­sint omnes res, quae aliqua ratione in stipulationem deducuntur, per accepti lationem tolli. Et eodem modo de quo tolluntur per accepti lationem ob­ligationes, ita poterunt revocari & deduci in aliam obligationem plures & unam, ut si pro pluribus causis debitis & obligationibus promitteretur certa summa pecuniae. § 12. Item per innovationem, ut si transfusa sit obligatio de una persona in aliam, quae in se susceperit obligationem. § 13. Interventu enim novae personae nova nascitur obligatio, & prima tollitur sicut de constituta, ut si quis in se susceperit alterius obligationem. § 14. Item si ab una persona transfusa fuerit in aliam quae obligari non possit, amittitur, ut si in personam minoris à persona majoris. § 15. Item, vocatione intervenire poterit fidejussor & poena. § 16. Item sub condi­tione, ut si secundus bene solverit, alioquin durat prima. § 17. Item, per confusionem, ut si massa confusa fuerit cum alia, ita quod non appareat. § 18. Item, per int̄tum rei & speciei in solutione; notand' tamen quod praedicta vera sunt, si corporale erat quod deductum fuit in obligationem; si autem incorporale, sicut est servitus vel jus aliquod quod est incorporale, non fieri poterit inde solutio, cum res incorporalis traditionem non patia­tur, videtur tamen quasi traditionem fieri per quotidianam patientiam & usum. § 19. In summà verò notand', quod eisdem modis dissolvitur obli­gatio quae nascitur ex contractu, vel quasi, quibus contrahitur. § 20. Re, ut, si res petenti restituatur; verbis, ut, si fiat in contrarium & contrariis verbis; scripto, ut, si cum scripserim me debere, & scribat se creditor ac­cepisse; consensu, ut si communiter consensum fuerit ex utraque parte quod recedatur contract' per communem dissensum ut riusque & non al­terius tantum; traditione, ut si res tradita retradatur; junctura, ut, si fiat contrarium. § 21. Cum autem res sit mobilis quae peti debet, sicut bos, [Page 130] leo, asinus, vestimentum, vel aliud quod consisiat in pondere vel mensurà, videtur primâ facie quod actio sive placitum esse debet tam in rem quam in personam, eo quod certa res petitur, & quia possidens tenetur restituere rem petitam; sed revera erit in personam tantùm, quia ille, à quo res peti­tur, non tenetur rem praecisè restituere, sed sub disjunctione, vel ad rem vel ad precium, & solvendo tantum precium liberatur, sive res appareat sive non. Et ideo si quis rem mobilem vendicaverit ex quacunque causa abla­tam vel commodatam, debet in actione sua diffinire precium, & sic actio­nem proponere: Ego talis peto quod talis restituat mihi rem talem tanti precii: vel, Conqueror de tali, quòd talis mihi injustè detinet vel robberavit tantam rem tanti precii, alioquin non valebit rei mobilis vendicatio. § 22. Idem erit, si res mobiles petantur quae consistunt in pondere, numero, & mensura; sicut massa, pecunia, vel triticum, vel aliae quae in liquido con­sistunt, sicut vinum vel oleum. Et quo casu, si hujusmodi res petantur, suf­ficit si implacitatus tantundem restituat quod sit ejusdem ponderis, numeri, & mensurae. Et unde quia praecisè, non compellitur ad rem quae petitur, erit actio in personam, cum implacitatus per solutionem tantundem possit liberari. § 23. Actionum autem civilium in personam ex contractu vel quasi, quaedam nascuntur ex pacto, & ex quasi; contractu nasci dicuntur, quae nec omnino ex pacto, nec omnino ex malefacto, sed majorem cum pactis habent affinitatem quam cum maleficiis. Ex contractu autem & obligatio­ne oriuntur actiones, aliae re, aliae litteris, aliae verbis, aliae consensu: Re, ut conditio certi de mutuo; conditio autem certi ex mutuo competit ex omni causa & obligatione, ex qua quidem certum petitur, sive ex contractu cer­to vel incerto: causae verò hujusmodi actionum sunt quatuor, contractus nominati, ut, Do ut des: Do ut facias: Facio ut des: Facio ut facias. § 24. Oportet igitur quod certa res deducatur in stipulationem & pro­missionem, quia promissio vel obligatio rei incertae nullius juris esse reputa­tur. § 25. Item, oportet quod certa res sit promissa, qu' rei incertus eventus; & sicut certa debet esse res quae promittitur, ita oportet quod certa res repromittatur ad hoc quod promissio sit valida; ut si dicam, Pro­mitto tibi istam rem pro servitio tuo, vel pro homagio, vel pro tali re vel tali, & inde fiat scriptum in quo sic contineatur, valida erit obligatio. Opor­tet etiam quod certa verba interveniant stipulationem: ut si dicam, Dabis mihi decem marcas, & respondeas, Dabo, tali modo oritur obligatio. Et si instrumentum interveniat, validior erit nec interveniat, valebit hujusmodi promissio, nisi per mutuum consensum interrogantis & respondentis per scripturam fuerit confirmatum; nuda enim ratio & nuda pactio non ligant aliquem debitorem: Oportet igitur ex hoc quod aliquis ex promissione teneatur ad solutionem, quod scriptum modum continens obligationis in­terveniat, nisi promissio illa in loco recordum habente recognoscatur. Et non solum sufficiet scriptura, nisi sigilli munimine stipulantis roboretur, cum testimonio fide dignorum praesentium; uxor autem sine viro suo sti­pulare non potest, nec Canonici, nec monachi, & hujusmodi, sine consensu superiorum. § 26. Item nec minores poterunt obligari, nec recognitio­nes [Page 131] facere, nec furiosi, nec servi, sine consensu dominorum suorum. Quae autem necessaria sunt ad donationem, exigantur ad stipulationem & pro­missionem. § 27. Ex hujusmodi autem obligationibus, promissionibus & stipulationibus oritur in cur̄ Reg' quaedam actio, quae dicitur Placitum de debito, eò quod spectat ad coronam Regis, nisi sint debita à testimonio vel matrimonio suborta: quae quidem in foro ecclesiastico habeant ter­minari, sicuti & omnia quae merè sunt spiritualia, ut de correctionibus quas Praelati faciunt, ut de mortali peccato, utpote pro fornicatione, adulterio, & hujusmodi, in quibus casibus aliquando infligitur poena pecuniaria, ma­ximè si liber homo inde convictus fuerit. § 28. Item pro coemiterio non clauso, ecclesia discooperta vel non decenter ornata; in quibus casibus alia poena infligi non potest nisi pecuniaria. § 29. Item si persona petit à pa­rochianis suis debitas decimas & consuetas, vel si rector agat contra recto­rem de decimis majoribus vel minoribus, dummodo non petatur quarta pars valoris alicujus ecclesiae vel decimarum. § 30. Item si rector petat mortuarium in partibus quibus dari consuevit. § 31. Item si Praelatus vel Patronus alicujus ecclesiae petat à rectore pensionem. § 32. Haec autem praecipuè in foro ecclesiastico habent terminari, non obstante Regia pro­hibitione. § 33. Item de violenta manuum injectione in elericum, vel in causa diffamationis, dum tamen non agatur ad pecuniam sed ad peccati correctionem, & de hac materia inferius. Cum quis ergo de debito quod sibi debetur in cur̄ Reg' agere voluerit, tunc refert in qua cur̄ om̄i. Si autem coram Sen̄ aulae, nullum competit ei breve nisi ostensa obligatione debitoris, & invento articulo quod debitor ad districtionem Sen̄ vel Mar̄, vel ut riusque se obligaverit; tunc captâ securitate à creditore de prose­quendo, statim praecipietur Mar̄, quod distringat praedictum debitorem per catalla sua, donec pleg' invenerit, dum tamen infra metas hospitii Reg' in­veniatur; ita quod proximo die juridico veniat coram Sen̄ sine esson̄, vel ulteriori dilatione creditor̄ in praemissis responsur̄: & si debitor personali­ter inveniatur, attachiandus est per corpus, donec per pleg' se legitimè ac­quietaverit; qui si pleg' non habuerit, teneatur donec debitori responderit, non tamen in vinculis. § 34. Si autem pleg' invenerit, & quinquagesimum diem lit is receperit, & illo die non comparuerit, amerciandi sunt plegii, & ipse capiatur, si in jurisdictione hospitii inveniatur, & detineatur ut priùs, nec iterum dimittend' erit per pleg' ante responsionem suam. § 35. Si autem distringatur semel, bis, ter, & pluries fortè antequam se iusticiari permiserit, & demum veniat in cur̄, statim antequam averia sua deliberet per pleg', finem faciat de contemptibus, quòd prius contemptibiliter com­parere neglexit, nisi per legem suam legitimè se acquietaverit, quod non supersedit venire q' citius inde scivit. § 36. Et tunc inventis pleg', de parendo juri districtionis suae liberam extunc habeat administrationem, & statim respondeat creditori; cum comitibus tamen mitiùs est agend', eo quod primo debent per Mar̄ summoneri; quam si super sederint, tunc primo distringantur, & tertiò, si necesse fuerit, attachientur. Et eodem modo fieri debet familiaribus servientibus Reg', dum tamen domesticis & colla­teralibus, [Page 132] & hinc est quod vulgariter dicitur, quòd servientes Reg' sunt pa­res comitibus. Cum autem comparuerit debitor, proponat exceptiones suas generales & speciales, dilat orias & peremptorias, prout sibi viderit expedire, alioquin remanebit indefens, & pro convicto habeatur: nam ex quo nihil dicit contra petentem, praesumitur eo ipso quod nihil sciat contradicere, & quod tenetur creditori in re petita, per quam considerabitur, quòd que­rens recuperet debitum cum dampnis, & debitor liberetur Mar̄, do­nec creditori satisfecerit & Regi de misericordia, in quam incidet pro in­justa detentione, nec minuentur dampna petita donec per convictum taxari petantur.

De exceptionibus coram Sen' & Mar'. CAP. 61.

EXcipere autem poterit multipliciter per exceptioues generales contra personas judicantium & contra personam querentis; per exceptiones autem speciales sic, poterit peti quid habeat de debito illo; qui si nihil ha­beat nisi solam vocem, attachiatus quietus recedet. § 2. Si autem sectam produxerit, reo incumbit defensio contra ipsum & contra sectam suam pro­ductam per legem suam: eodem modo fiat cum Tallias protulerit, nisi querens mercator fuerit, nam mercatoribus Tallias dedictas per testes ido­neos conceditur de gratia principis probare, ad minus per duos juratos, qui de die, loco, & numero, & aliis circumstantiis concordes per diligentem ex­aminationem inveniantur. § 3. Et si scriptum protulerit, & vicium inven­tum sit in nomine vel in numero, dicere poterit quod non tenetur tali scripto respondere, quia vicioso. § 4. Item poterit negare, quòd non fuit factum suum. § 5. Item poterit allegare solutionem si habeat per quid [...] § 6. Item dicere poterit quod non est obligatus ad districtionem sen̄ & Mar̄, & quo probato nihil capiet querens nisi tripliciter, sic, quod etsi non obligetur ad districtionem Sen̄, hoc sibi prodesse non debet, eo quod est de hospitio Reg', & in servitio suo continuè, & quo casu respondebit, vel in­defensus remanebit, & pro convicto habebitur, quia per servitium Reg' es­soniari poterit alibi ubique in infinitum, & servitium Reg' nulli debet esse dampnosum nec injuriosum. § 7. Item dicere poterit quod non tenetur respondere coram Sen̄, eo quod extra metas hospitii & non in jurisdictione Mar̄ captus fuit, & violenter huc ductus. § 8. Item dicere poterit quod die in narratione contento non fuit Rex à duodecim leucis fecus locum in oftensione expressum, ita quod factum non potuit fieri infra metas hospitii, per quod cognitio non spectat ad Sen̄. § 9. Item dicere poterit quòd illa querela tangit liberum ten̄ suum, & petere poterit judicium si de libro ten̄ suo vel ten̄ annex' debeat sine brevi Regis respondere. § 10. Item dicere poterit quod aliâs questus fuerit de eadem transgressione in tali cur', de qua quietus recessit, & querens in misericordia pro falso clamore. § 11. Item si de re petita ostendat quietam clamantiam. 12. Item dicere poterit quod alibi in cur̄ per breve Reg' est placitum pendens inter eos de eodem debito. § 13. Item si conditio contineatur in obligatione, dicere poterit quod de debito non tenetur, quia non est satisfactum conditioni vel con­ventioni. [Page 133] § 14. Item si plures se obligaverint, poterit peti judicium, si sine consociis de re obligata in communi debeat solus respondere de totali. § 15. Item et si quilibet obligetur in solidum, dicere poterit quod talis solvit pro omnibus, & inde poterit vocare ad warrantum, recordum, vel proferre quietam clamantiam ejusdem petentis, sed praestita securitate ha­bendi warrantum vel quietam clamantiam, de quibus dictum est paulo ad alium diem, & illo die sibi praesixo venerit, & nil tulerit quod ei prodesse poterit, pro convicto habebitur, & in odium dilationis dampna reddet in duplo querenti, & eò amplius graviter amercietur. Si autem non venerit distringantur ulterius plegii donec satisfecerint debitori, vel corpus ple­giati Marescallo restituerint, & nihilominus amerciabiles sint, eo quod non habuerint &c. § 16. Item dicere poterit quod tempore confectionis non fuit compos mentis suae, vel non sui juris, quia nondum plenae aetatis in cu­stodia talis, vel quia in prisona apud talem locum, vel oppressus, vel metu minarum coactus, vel si uxor respondere non poterit sine viro suo: Et plu­res aliae sunt exceptiones, quas si petens dedicere non possit, cadit à causa, & erit in misericordia pro falso clamore suo, & reus inde sine die recedet. § 17. Mortuo autem obligatore in casu praemisso, expirat obligatio, nec poterit quivis suum haeredem propinquum, vel remotum ad districtionem Sen̄ vel Mar̄ obligare. § 18. Cum autem placitum debiti sit quoddam placitum commune, & in charta libertatis contineatur, quod communia placita non sequantur cur̄ Reg', sed in certo loco teneantur, Provisum est quod hujusmodi placita coram Justiciar̄ in Banto constitutis generaliter, & coram Justiciar̄ ad omnia placita teneantur & terminentur: Sunt tamen causae speciales ob quas alibi terminantur ex permissione principis per que­relam eoram Sen̄ aulae, & ut in seaccario cum causa fuerit Regi necessaria, videllcet nè ministri sui de seaccario ab obsequio suo continuo quicquam impediantur. Sed haec permissio non se extendit nisi tantum ad officiales Reg' in scaccario residentes, nisi plerunque contigerit aliquem in debito Regis vehementer existentem per eundem favorem subveniri, & quo casu tam utilis est Regi, eo quod Rex celerius recuperare habebit, fortè ad debitum suum recuperand' per debitores ejusdem debitoris, quam quod fieri faciat pecuniam suam de terris & catallis suis. § 19. Aliquando eti­am conceduntur hujusmodi placita deduci in com̄, civitatibus, burgis & li­bertatibus pro parvitate debitotum, sed haec causa non est tantum necessa­ria Regi, sed populo, ut sic laboribus parcatur & expensis. § 20. Concedi­tur etiam quod in hundred', wapentak', tritingis, & aliis minutis curiis Reg' & Baron̄ possunt placita debiti summam quadr̄ solid' non oxcedentis sine brevi discuti & terminari. § 21. Diversimodè autem vocantur hundred', nam super variatione patriarum & locorum variantur inde nomina, & fortè non sine ratione: nam ultra Watlingstreete, sicut in com̄ Ebor̄, & Lincoln', Nottingham, Leicestr̄, Northampr̄, & hujusmodi, vocautur wapentalda, olim namque cum quis capiebat praefecturam wapentakii, certis die & loco statutis, ubi congregari consueverant, omnes majores natucontra cum con­veniebant, &, descendente eo de equo suo, omnes assurgebant ei, ipse verò [Page 134] crectâ lanceà suâ ab omnibus secundùm morem foedus accipiebat. § 22. Om­nes enim quotquot, venissent cum lanceis suis, ipsius hastam tangebant, & ita se confirmabant per contactum armorum palam pace concesla: Anglicè enim arma vocantur Wapne; Tactare, id est, confirmare, quasi ar­morum confirmatio, vel ut magis expresse secundùm linguam Anglicanam dicamus, wapentakium armorum tactus, Wapne enim armum sonat, tak', tactum significat. §. 23. De tritingis, sciend' quod aliae potestates erant super wapentak' quae tritinga dicebantur, eo quod erat tertia pars pro­vinciae; quia verò super eos dominabantur, trithingreves vocabantur, qui­bus differebantur causae quae non in wapentakiis poterint diffiniri in Schi­ram, sicque quod Anglici vocant hundred', jam, per variationem locorum & idiomatis, wapentakia appellantur, & tria, vel quatuor, vel plura hundr̄ so­lebant Tithringa vocari; & quod in Tithringis non potuit diffiniri, in Shiram id est, in com̄ differebatur terminand': modernis autem temporbus pro uno & codem habentur apud homines hundr̄, wapent̄ & Tithring'.

De remediis in actione debiti. CAP. 62.

PLura autem remedia in actione debiti sunt provisa, succurritur autem quandoque querenti per tale breve: Rex vic' salutem: Praecipimus tibi quod si A. recognoscat se debere decem libr̄ tunc distringas praefar̄ A. ad praedictum debitum praefato B. sine dilatione reddend'. T. &c. Per quod breve conceditur vic' record' in hoc casu, & non alii; non poterit igitur vic' jurisdictionem alteri delegate si vellet, quòd hujusmodi mandatum per ali­um consequeretur, non magis quam licitum est Justiciar̄ facere Justic': Et si debitor debitum recognoverit coram vic', statim distringatur per omnis mobilia sua, donec creditori fuerit satisfactum; quod si negaverit, tunc com­petit querenti tale breve. § 2. Rex' vic' salutem: Praecipimus tibi quod justicies A. quod justè &c. reddat B. decem marc' quas ei debet ut dicit, sicut rationabiliter monstrare poterit quod ei reddere debeat, nè amplium inde clamorem audiamus pro defectu justitiae. T. &c. & licet vic' nihil ope­rantur ad hujusmodi brevia, antequam plegii inveniantur de prosequendo, aequum tamen non est, eo quod in brevibus non continetur talis processus. § 3. Debent enim revera, inprimis, praecipere debitoribus secundum quod habent in praeceptis; qui si reddere supersederint, extunc videtur quod sine lite reddere non curant. Si ergo petens petat litem, tunc primò offerat pleg' de prosequendo litem suam, securitaté que recepta statim fiat summonitio debitori per duos liberos homines de vineto, in quo debitor domicilium & mansionem habuerit, quod sit ad proximum com̄ loci tali querenti supet placito tanti debiti responsur̄, nec erit vis si in propria persona summoni­tionem non recipiat, dum tamen alicui de ejus familia fuerit summonitio relata. § 4. Ad quem diem si non venerit, nec se essoniaverit, & summo­nitio erit testata, offerente se liti petente, flatim praecipiatur quod distrin­gatur donec se justiciari permiserit per plegios de parendo juri proximo die comit̄, qui si pleg' invenerit, & ad diem suum non venerit, nec se essonia­verit, amercientur pleg', & iterum distringatur, & capiantur plures di­strictiones, [Page 135] & retineantur priùs captae, & sic in infinitum, donec comparue­rit; qui cum tandem venerit, & finem fecerit ꝓ pluribus defaltis, respondere poterit, & excipere exceptiones generales & speciales. Et si debitor con­vincatur, considerabitur quod querens recuperet debitum cum dampnis, quae per vicecom̄ & sectatores Com̄ taxabuntur, si reus hoc petat, & reus in misericordia vic' remanebit; & praecipietur servienti Reg' de hundred' in quo reus plura habeat mobilia, quod de catallis suis habere faciat, &c. § 5. Et si ballivus in hoc sit tepidus & remissus, & parum vel nihil operatur in praeceptis sibi injunctis; vel si debitor in odium petentis omiserit terram suam jacere nudam & incultam, & nulla averia inveniantur vel catalla, tunc succurritur per tale remedium, quod siquis cautè in hoc casu prospi­cere voluerit, faciat loquelam ante judicium ad magnam curiam transferri per pone, nisi ab initio omisso Com̄ petatur per tale breve immediatè co­ram Justiciar̄ de Banco subveniri. § 6. Rex vicecom̄ salutem, Praecipe A. quod justè, &c. reddat B. x. marc' quas ei debet, & injustè detinet ut dic', & nisi secerit, & praef. B. fecer̄ te securum de clamore suo prosequend', tunc summon̄ per bonos summonit̄ praefat' A. quod sit coram Justiciariis nostris apud Westmin̄ tali die ostensur̄ quare non fecerit. Et habeas ibi summon̄ & hoc breve T. &c. § 7. Per quod quidem breve si debitor post defaltas essonia & dilationes suas de debito petito in toto vel in parte convincatur, tunc fiat executio judicii secundum tenorem hujus Statuti. § 8. Cum de­bitum fuerit in cur' Reg' recognitum, vel per placitū convictum, vel si dam­pna fuerint adjudicata, de caetero sit in electione illius qui sequitur pro hu­jusmodi dampnis vel debitis habend' sequi breve, quòd vicecom̄ fac' fieri de bonis & catallis rei &c. vel quod vic' liberet ei omnia catalla debitoris qua­tenus sufficiant, exceptis bobus & affris carucae suae, unà cum medietate ter­rarum debitoris, si catalla non sufficiant per rationabile pretium & exten­tionem, donec debitum fuerit inde levatum: qui, si inde ejiciatur infra ter­minum sibi commissum, habeat recuperare suum per brevenoyae disseisinae, & postea per breve redisseismae, si necesse fuerit. Est aliud breve de debito, quod fit pro executoribus alicujus, quod tale breve est. § 9. Praecipe A­quod justè &c. reddat B. &c. executoribus testamenti talis tantum &c. Et nisi fecerit &c. Et è contra sic: Praecipe A. & B. executoribus testamenti C. quod justè &c. reddant D. tantum &c. & nisi fecerint &c. § 10. Et scien­dum quod si quis exigerit debitum versus hujusmodi executor̄, & ipsi petant habere visum de instrumento per quod petitur debitum, & visum habue­rint, extunc excludentur habendi beneficium per hanc exceptionem videli­cet quòd de bonis defuncti nullam habent administrationem. Et notand' quod haeres non tenetur in Anglia ad debita Antecessoris reddenda, nisi per Antecessorem ad hoc fuerit obligatus, praeterquam debita Regis tantùm, & super hoc fit Statutum tale in magna charta. § 11. Si aliquis tenens de nobis laicum feodum moriatur, & vicecom̄ vel ballivus noster ostendat li­teras nostras patentes de summonitione Scaccaril de debito quod defunctus nobis debuit, liceat vicecom̄ vel ballivo nostro attachiare & imbreviare ca­talla defuncti inventa, ad valentiam illius debiti per visum & testimonium [Page 136] legalium hominum: Ita tamen quod nihil inde amoveatur, donec debitum nobis persolvatur quod clarum fuerit, & residuum relinquatur executoribus ad faciendum testamentum defuncti: & si nihil nobis debitum fuerit, o­mnia catalla cedant defuncto, salvis uxori suae & pueris rationabilibus pat­tibus suis. § 12. Et si debitor intestatus decedat, & bona mobilia per or­dinarios suos loci sequestrentur, quo minus per manum laicalem fieri poss [...] judicii executio in praemissis, tunc succurritur creditori per hoc Statutum, § 13. Cum post mortem alicujus decedentis intestati, & alicui in aliquo debito teneatur, bonaque ejus mobilia ad ordinarios deveniant disponen­da, extune obligetur hujusmodi ordinarius ad respondendum de debito cre­ditoribus defuncti, quatenus bona defuncti sufficiant, eodem modo quo te­nerentur, si testamentum fecisset & executores. Et notandum quòd ea quae arbitrio amici in ultima voluntate alicujus sunt relicta, non debent arg [...] fore indisposita. § 14. Est etiam aliud breve quod dicitur, De annuo red­ditu, quod in Com̄ placitari potest, quod tale est, Praecipimus tibi quod ju­sticies A. quod justè &c. reddat B. x. marcas, quae ei à retro sunt de annuo redditu tanti per annum, sicut rationabiliter &c. § 15. Ad quod no­tand' quod annuus redditus potest dici tribus modis: Primus modus est, ubi dominus seisitus est de certo redditu homagio & sidelitate ab aliquo Te­nemento exeunte. Secundus, ubi dominus receperit homagium de aliquo renente, & redditus & servicia cuidam alii assignavit; ita quod ipse perci­pia [...] redditus & servicia de eodem ten̄, in quorumcunque manum devene­rit. Tertius modus est, ubi aliquis perceperit annuatim certum redditum de Camera alicujus ad terminum vitae. § 16. Notandum est etiam, quòd est differentia inter breve de consuetudine et serviciis, et breve de annuo redditu, quia breve de consuetud' et serviciis vult portari de aliquo tene­mento; breve verò de annuo redditu potest portari de ten, licet teu illud non teneatur de illo qui redditum illum petit.

Exceptiones in Debitis. CAP. 63.

EXcipiendo poterit peti quid habet de redditu illo, & ꝑ quod illum habere debeat; qui si scriptum ꝓferat, dedici poterit vel adnihilari ꝑ quietā cla­manciā inde ꝓlatam. Item, si narrat ꝑ mediū recti, poterit peti judicium de­sicut breve est de arrer̄, & naturaliter vult narrari ꝑ dampna. § 2. Et nota, quod defendens defendere poterit dampna ꝑ legē suam, & non arrer̄. § 3. No­tand' etiam quod breve de ann' redditu portari poterit ubi nunquā obtenta fuit seisina, dum tamen scriptum habuerit. § 4. Solent autem plerique ho­minum in feriis, mercatis, civitat', burgis & in feodis in jurisdictionibus suis aliquos transeuntes de feodis vel jurisdict' suis nullatenus existentes, ad querimon̄ alicuius invenient̄ pleg de prosequend' impedire, distringere et gravare ꝓ alieno debito, cuius non fuerit pleg' nec debitor, imponentes eis, quòd erant tali debitori assines, ut de una societate, vel civitate, et hujusm̄, et impunè; Propter quod provis. est et inhibitum, nè quis aliquem forin', dum pleg' non fuerit neque debitor, ꝓ aliquo debito alieno alicubi distrin­gat, nec ad aliquam solutionem compellat: Et qui fecerit, graviter punietur. [Page 137] Et si plegii alicujus debitoris, omisso ipso debitore, distringantur, dum ta­men ipse debitor sufficiat ad satisfactionem, tunc succurritur eis per tale bre­ve. § 5. Rex vicecom̄ salutem: Monstraverunt nobis A. & B. quod cum ipsi devenissent pleg' C. versus D. de quadam summâ pecuniae, in qua idem C. praefato B. tenebatur, ac idem C. satis habeat unde praedictam pecuni­am reddere possit, tu nihilominus ipsos distringis ad praedictam pecuniam praefat' D. solvend. Et quia hoc injustum est, quod aliqui plegii ad solutio­nem debiti compellantur, quamdiu principales debitores sufficient̄ habe­ant unde debitum suum reddere possunt, tibi praecipimus quòd distringas praedictum C. pro praedicta pecuniâ, & praedictis pleg' pacem habere per­mittas: Et averia sua, si qua eâ occasione ceperis, sine dilatione deliberari fac' T. &c. Et sciendum quod principalis debitor & pleg' ejus pares sunt quoad debitum Reg' solvend' & non alienum. Et ad hoc facit hoc Statutum de magna charta. § 6. Nos verò vel Ballivi nostri non seisiemus terram nec redditum pro debito aliquo, quamdin catalla debitoris praesentia suf­ficiunt ad debitum reddendum, cum ipse debitor paratus sit inde satisface­re; nec plegii ipsius debitoris distringantur, quamdiu ipse capitalis d [...]bitor sufficiat ad solutionem debiti. Sed si defecerit, non habens unde reddat, aut reddere nolit cum possit, plegii tunc respondeant de debito. Et habeant si voluerint terram debitoris, & redditus quousque sit eis satisfactum ex debito pro eo soluto, nisi capitalis debitor monstraverit se esse quietum. § 7. Item in primis Constitutionibus Westm̄ statutum est, quòd nullus forinsecus distringatur in civitatibus, burgis, aut villis, nundinis vel mercat̄, nisi debi­tor sit plegiusve, & nisi fecerit, graviter punietur, & districtio deliberetur per ballivum loci vel per ballivum Regis, non obstante libertate, duntaxit per querelam, § 8. Et si fortè contingat, quòd plegii ob defectum debi­toris debitum solverint creditori, vel aliter dampnum incurrant, tunc con­sulitur eis per hoc breve; Praecipimus tibi quod justicies A. quod justè &c. acquietet B. de centum solid' unde posuit eum pleg' versus C. & non­dum eum acquietavit ut dic', sicut rationabiliter monstrare poterit, quòd eum acquietare debeat, nè amplius &c. quod amoveri poterit extra Com̄ ad magnam curiam per pone. Vel ab initio succurritur ei per tale breve, si ve­lit, Praecipe A. quod justè, &c. acquietet B. de cent' solid', unde &c. & nisi &c. § 9. Et qualiter succurritur creditori nullum scriptum debitoris proferen­ti, cum facere debeat rationabilem monstrationem, qd' ei reddere debeat. Sciend' quòd ad simplicem vocem suam non tenebitur respondere, & ad hoc facit hoc Statutum in magna charta. § 10. Nullus liber homo pona­tur ad legem nec ad juramentum per simplicem loquelam sine restibus fi­delibus ad hoc ductis. Sed si sectam produxerit, hoc est, testimonium homi­num legalium qui contractui inter eos habito interfuerint praesentes, qui à Judice examinati, si concordes inveniantur, tunc poterit vadiare legem su­am contra petentem & contra sectam suam prolatam: ut si duos vel tres te­stes produxerit ad proband', oportet quod defensio fiat per quatuor vel pe [...] sex. Ita quod pro quolibet teste duos producat jurat' us (que) ad xii. § 11. Et in hoc casu semper incumbit probatio neganti; In paritate autem juris prius [Page 138] admittatur defensor quam pars actrix in probatione. Et si aliquis Jurator̄ ꝓduct' jurare nolit, vel quod Jurator̄ sufficient̄ non ꝓduxerit, eo ipso habe­bitur pro convicto. Et si secta variabilis inveniatur, extunc non tenebitur legem vadiare contra sectam illam, sed recedet inde sine die, & querens in misericordia remanebit. § 12. Et quod dicitur de secta ad vocem pro­bandam, dici poterit de secta producta ad tallias probandas, contra quas si­ne secta prolatas simplici Sacramento negantis erit credendum; secus ta­men erit in Civitatibus & nundinis, & inter mercatores, quibus ex gratia principis conceditur, ob favorem mercatorū, quod parti affirmativae secun­dùm legem mercatoriam erit ꝓbatio concedenda, & ipsis conceditur talli­as dedictas probare per testes & per patriam. Inter quos verò habetur talis consuetudo, quòd si tallia proferatur contra talliam, allegando per eam so­lutionem rei petitae, si ex parte adversa dedicatur, tunc considerandum erit, quòd ille, cujus tallia dedicitur, eam probet hoc modo, quòd adeat novem ecclesias, & super novem altaria juret, quod talis querens talliam dedictam sibi fecit nomine acquietanciae debiti in ea contenti, sic ipsum Deus adjuvet, & haec sancta. Quibus expeditis, recedet inde reus quiet us imperpetuum, & querens in misericordia remanebit. Sed quoniam creditores, tam Mercato­res quam alii, frequenter decipiuntur per hujusmodi malitias debitorum, constitutum fuit in favorem creditorum subsequens remedium.

De Debitoribus & Creditoribus. CAP. 64.

CUm Mercatores & alli Creditores, qui temporibus retro actis bona & catalla sua diversis debitoribus crediderint, dampnum & paupertatem incurrerint, pro eo quod competens remedium nullatenus ordinabatur, per quod diebus statutis pro solutionibus bona sua sic credita recuperare ne­quiverant, ob quod plerique cum bonis & merchandisis suis in hoc Regnum venire retraxèrunt, ad dampnum eorum, & fortè totius Regni, Dominus Rex nuper in parliamento suo apud Actone Burnel habito supplendo defe­ctus praedictos, debitum fecit remedium ordinari; verùm quia ordinatio illa in aliquibus articulis per diversos ministros vicecom̄ & alios ballivos volun­tarias cepit interpretationes, idem Rex in parliamento suo apud Westm̄ anno regni sui xiii. termino Pasch praedictos articulos declarari fecit in hunc modum. § 2. Inprimis ordinavit, quod quicunque de bonis suis creden­dis sirmam affectaverit securitatem obtinere, venire fac' suum debitorem coram capital' custod' Civitatis, & ad hoc per Regem deputato, & coram quodam clerico, cujus erit Rotulum recognition' duplicare, quorum unus penes dictum Custodem majorem, vel ejus locum tenentem, remanebit, & alius penes Clericum memoratum, coram quibus praedictus debitor co­gnoscat debitum suum, & diem solutionis inter ipsum & creditorem suum praefixum, quam idem clericus statim manu sua irrotulabit, et literam eti­am obligatoriam faciet nomine debitoris ejusdem, quemadmodum co­gnovit; cujus tenor talis est. § 3. Noverint universi me A. de tali Com̄ teneri B. in x. marc solvend' eidem ad festum Pentec' Anno regni regis, &c. Et nisi fecero, concedo quòd currant super me et haeredes meos districtio [Page 139] & poena provisae in Statuto Domini Regis edito apud Westm̄, dat' London tali die anno supradicto. § 4. Ad quam idem debitor apponat sigillum suum, ad quam etiam quoddam sigillum Regis ad hoc specialiter de ii pet' provisum apponatur in testimon', unde medietas penes custodem, & alia penes praedictum clericum salvò custodienda remanebit. Item si debitor praedictus solutionis diem non servaverit, statim ad querimoniam credito­ris literas praedictas ostendentis capiatur corpus ejusdem debitoris, si in eo­rum potestate inveniatur, & custodiae mar mancipietur, in qua custodiatur, donec creditori suo satisfecerit competenter. § 5. Et praecipit Rex o­mnibus custodibus gaolarum suatum, quòd hujusmodi debitores sic custo­diendos admittant, quoties ab hujusmodi custodibus inde fuerint requi­siti, alioquin de satisfaciendo hujusmodi creditoribus debito petito tenean­tur. Et si hujusmodi prisonarii ad hoc non sufficiant, superiores inde respon­debunt. § 6. Et si debitor in potestate illius Maioris vel Custodis non in­veniatur, tunc sub praefat' sigillo Regis scribatur suo Cancellario sic. § 7. Ve­nerabili in Christo Patri ac Domino suo charissimo Domino A. Dei gratiâ tali Episcopo illustrissimi Regis Angl' Cancellar' talis custos talis civitatis, & talis clericus ad recognitiones debitorum accipiendas deputati salutem, cum omni reverentia & honore, Reverendae dominationi vestrae significa­mus per praesentes, quod A. de comitatu tali recognovit coram nobis se de­bere B. decem marc' solvend' eidem ad tale festum, juxta formam Statuti Regis, anno regni Regis edito apud Westm̄. Et quia praedictus A. termi­num solutionis suae non servavit, ut praedictus B. dicit, Reverendae domina­tioni vestrae humiliter devotè supplicamus, quatenus scribere jubeatur Vi­cecomiti Hertf. quòd eundem A. ad solutionem praedictae pecuniae, juxta formam Statuti praedicti, compellat. Et erit hujus litera patens ut pro Warranto Cancellarii habeatur. § 8. Et sciend', quòd clericus, nisi ha­beat uxorem, nec minor uxor habens virum, non poterunt ad praedictam poenam obligari. § 9. Et postquam idem debitor in hujusmodi prisona extiterit, habeant suorum mobilium & immobilium liberam administrati­onem durante primo quarterio anni post ejus captionem; qui si aliquid in­de vendiderit, pro rata habebitur illa venditio, non obstante imprisona­mento praedicto. § 10. Qui si in illo quarterio creditori non satisfecerit, extunc liberentur eidem creditori omnes terrae, omniáque catalla praedicti debitoris per rationabile pretium, nomine liberi tenem̄, tenend' donec plenariè leventur tam debitum, quàm dampna, & nihilominus remaneat idem debitor in prisona, cui praedictus creditor panem inveniet pro victu, & aquam. §. 11. Et si ab hujusmodi tenemento ejiciatur, statim competit ei remedium per ass' novae disseisinae, & redisseisinae, si necesse fuerit. Ita quòd liberum tenem̄ habeat in eisdem durante termino suo. Et in Brevi Vi­cecom̄ faciendo fiat mentio, quòd ad diem in Brevi contentum certificet Regem, vel ejus Cancellarium, vel Justiciarios de Banco, qualiter manda­tum Regis sibi directum fuerit assecutus. §. 12. Ad quem diem sequatur creditori coram Justiciario suo, si sibi non fuerit de debito suo satisfactum. Et si retornaverit, quòd hujusmodi debitor non est inventus in ballivia sua, [Page 140] habeat petens Breve cuicunque Vicecomiti eligere voluerit, quòd ille Vice. comes habere sibi faciat seisinam omnium terrarum, & tenementorum, & omnium catallorum ipsius debitoris, & quòd corpus debitoris capiat, si lai­cus sit. §. 13. Et caveant sibi custodes, nè capti negligenter custodia [...]tur, eò quòd si contingat hujusmodi cap [...]os à prisonis hujusmodi abire, prius­quam creditoribus suis de debito petito, simul cum dampnis, misis necessari­is, & custibus rationabilibus in laboribus, dilationibus & expensis plenariè satisfecerint, extunc ipsi custodes de praemissis satisfacere creditoribus tene­antur. §. 14. Item, si hujusmodi debitores pleg' invenerint, qui se tan­quam principales debitores obligaverint, die solutionis non observato, tun [...] fiat de eis in omnibus prout de principalibus est ordinatum. §. 15. Nec so­lùm fiat creditori seisina de terris & tenementis in manibus debitoris inven­tis, sed etiam de omnibus terris & tenementis quae fuere ipsius debitoris in feodo die quo recognitionem fecit, in quorumcunque manus devenerint p [...] feoffamentum, vel alio modo, nisi per mortem debitoris devenerint huj [...]s­modi terrae & tenementa ad haeredem infra aetatem existentem. Et quàm citiùs de hujusmodi terris debitum suum cum pertinentiis recuperavit, re­vertantur terrae & tenementa praedicta debitori, & feoffatis vel haeredibus suis. §. 16. Si autem debitor & plegii sui mortui fuerint, tunc non habeat creditor Breve ad corpora haered' capienda, sed tantùm ad terras, & tene­menta, & catalla, in forma supradicta. §. 17. Et cum creditor debitorem semel dimiserit, ad captionem ejus eâ occasione qua prius non habebit re­gressum, eò quòd de novo contractu praesumendum est, ex quo vadium à manu sua semel liberavit, & novo contractu nova sortiatur actio. §. 18. Bre­ve autem Vicecomiti dirigendum tale erit. §. 19. Rex Vicecomiti salu­tem. Quia A. coram tali custode talis civitatis recognovit se debere B. in x. marc', quas ei solvisse debuit à die Paschae in xv. dies, anno regni Regis, &c. & eas nondum solvit, ut dicit, Tibi praecipimus, quòd corpus ipsius A. capias, & salvò in prisona nostra custodiri facias, donec eidem B. de praedi­cto debito plenariè fuerit satisfactum. Et qualiter hoc praeceptum nostrum fueris executus, nobis scire facias per literas tuas sigillatas in Octab' sancti Hillarii, ubicunque tunc fuerimus in Anglia, & habeas ibi hoc Breve T. &c. §. 20. S [...]autem Vicecomes retornaverit, quòd debitor non potuit in balli­via ejus inveniri postquam hujusmodi Breve sibi venit, tunc fiat tale Bre [...] de judicio. §. 21. Rex Vicecomiti salutem. Cum nuper tibi praeceperi [...]us, quòd quia A. coram &c. tu nobis retornâsti ad eundem terminum, quòd praedictus A. non fuit inventus in ballivia tua postquam Breve nostrum in­de tibi venit, Tibi praecipimus, quòd omnia bona & catalla, simul cum o­mnibus terris & tenementis quae fuerunt praedicti A. in ballivia tua, d [...]e quo praedictum debitum recognovit, ad quorumcunque manus devenerint per feoffamentum vel alio modo, nisi terrae & tenementa illa ad haeredem in­fra aetatem existentem devenerint, eidem B. vel ejus assignato per rationa­bile pretium deliberari facias, tenend' nomine liberi tenementi, quousque praefato B. de praedicto debito satisfecerit, simul cum dampnis, custagiis ne­cessariis, laboribus, sectis, dilationibus, & rationabilibus expensis. Et si con­tingat [Page 141] corpus ipsius A. in ballivia tua interim inveniri, si laicus sit, tunc illud capias, & salvò in prisona nostra custodias: Ita quòd per unum quarterium anni postquam captus fuerit, vivat de suo proprio in prisona nostra, infra quod quarterium anni habeat terras suas, & tenementa, bona, & catalla sua deliberata, de quibus per suos possit praedictam pecuniam levare, & praedi­cto B. satisfacere si voluerit, quorum venditio infra praedictum terminum stabilis erit & firma, corpore praedicti A. in prisona nostra nihilominus in­terim remanente, cui praedict' B. inveniet panem & aquam ad victum. Et caveas quòd praedictus A. postquam captus fuerit, in salva custodiatur pri­sona; quia si contingat ipsum à prisona nostra evadere, de corpore vel de de­bito te oportebit respondere. Et qualiter hoc praeceptum nostrum, &c. § 22. Et si petens per se, vel per procuratorem, seisinam inde non fuerit pro­secutus, & Vicecomes ad diem retornaverit, quòd talis non fuit inventus in ballivia sua, postquam Breve inde sibi veni [...], nec quòd aliquis venit pro que­rente seisinam terrarum & rerum mobilium petiturus, tunc iterum prae­cipiatur sicut aliâs, nisi petens petierit aliud Breve alii Vicecom', in cujus comitatu corpus debitoris capi poterit, destinari; qui si capiatur, tunc ordi­natum est sic, quòd salvò in prisona custodiatur, donec creditori suo satisfe­cerit. § 23. Item provisum est quòd aliud fiat sigillum specialiter pro NUN­DINIS, unde electis duobus Mercatoribus fide dignis, de Civitate London̄, per totius communitatis Mercatorum Nundinarum assensum, & ad officium subscriptum juratis, statim liberetur eis ejusde [...] sigilli medietas, cujus altera penes quendam electum per Regem ad hoc deputat' remanebit, coram qui­bus vel altero saltem Mercatorum fiant recognitiones, & priusquam debi­tores fecerint suas recognitiones, legatur eis poena statuti, ut inde legitimè praemuniantur. § 24. Clericus autem Nundinarum tempore pro qualibet libra argenti recognita, tres denarios recipiet & ob', alibi autem qui fuerit clericus, pro qualibet libra recognita, de uno denario sit contentus pro su­stentationibus. § 25. Has igitur constitutiones praecipit Rex per totum regnum & dominium suum, Angliae scilicet & Hiberniae, firmiter observari. § 26. Nec propter hoc suspendantur recognitiones faciendae coram Justici­ariis, & ad Scaccarium, & alibi in Curia Regis, nec Breve de debito, nec for­ma executionis consueta.

De Districtionibus generalibus. CAP. 65.

DIstrictionum quaedam sunt personales, & quaedam reales. § 2. De rea­libus non fit districtio, nisi per captionem rei petitae. § 3. De persona­libus sit districtio per personas, & hoc multipliciter: aliter enim in crimi­nalibus causis quàm civilibus. § 4. Est enim crimen magnum, majus, & maximum. In maximis verò criminalibus Regem tangentibus nulla fiat solemnitas Attachiamentorum, sed statim capiatur corpus talis quicunque fuerit ille, non solùm à Vicecomite vel Ballivo, sed ab omnibus qui sunt ad sidem Regis. Et cum talis captus fuerit, alios plegios non habeat, donec se acquie [...]averit, nisi gaolam & judicium. § 5. Et eodem modo fiat de majo­ribus criminibus comparativis privatas personas tangentibus, & non Re­gem. [Page 142] In magnis verò criminibus positivis, mortem non inducentibus, sicut in civilibus actionibus ex atrocibus injuriis provenientibus, debet ead [...]m solemnitas Attachiamentorum observari. § 6. Sunt etiam quaedam perso­nales actiones quae utlagar̄ inducunt, quae locum habent in Com̄, de quibus sit quaestio vel accusatio per suspitionem & famam habitam inter bonos & graves super aliquo crimine, vel super aliquo alio delicto, vel atroci injurià contra pacem Regis illata, & in contumacibus super actione compot', & abductionis puerorum maritandorum injustè, & transgressionibus factis in parcis & vivariis. § 7. Quaedam verò quae longam carceris inducunt inclu­sionem cum redemptione, sicut de redisseitoribus, recaptatoribus averio [...]um eâdem occasione qua prius, de resistentibus executionibus judiciorum Cur̄ Regis, de falsis Appellatoribus & eorum abettatoribus quidem: & quamvis sint irreplegiabiles, causam tamen utlagariae non inducunt. § 8. Et sunt quaedam personales actiones, quae non nisi amissionem partis bonorum in­ducunt ob contumaciam, quae locum habent in contumacibus, de quibus fuerint querimoniae de injuriis super aliquibus contractibus, sicut super actionibus de conventione sine facto debito warrantiâ chartae, chartis red­dendis annuo redditu, cons. & serviciis, & aliis infinitis, in quibus sit sum­monitio ante attachiam̄; & ob defaltam factam post attachiam̄, sequitur immediatè magna districtio, quae inducit bonorum forisfacturam Regi, & nihil parti, quod malum est. § 9. Non sit enim in Com̄, nec in Curia Baronum, ubi tale fit judicium, quòd capiantur plura, & deducantur averia prius capta pro afforciamento districtionis, donec districtus venerit, & cum comparuerit, omnia attachiamenta sua habebit deliberata, & tunc primò querenti respondebit: citiùs enim non respondebit, nisi velit. § 10. Et sunt casus & actiones in quibus ob contumaciam reorum procedunt judicia per proclamationes. Sunt enim inter alias actiones civiles personales quae­dam ex certa causa instantiam desideran', nec quaerunt dilationes, nec at­tachiamentorum solemnitates, sed maturitatem judicii, sicut videri poterit, si res tempore peritura suerit in fructibus & aliis, vel jactura, & periculum ca [...]sae immineat per lapsum sex mensium, nè collatio Ecclesiae post tempus devolvatur ad Episcopum. Et eodem modo atrocitas injuriae, & reverentia personae, sive privilegium contra quem illata fuerit inju [...]ia, contra pacem, vel contra nobiles personas, vel extraneas, quae moram non possunt trahere longam, sicut mercatores & alienigenae, & aliae possunt esse causae psonales. § 11. Si autem sunt personales actiones civiles, quae instantiam non deside­raut, & summonitus legi [...]imè ad diem summonitionis non venerit, tunc offerent [...] se liti querent [...] contra summonitum primo die litis, secundo, ter­tio, & quart [...], ulteriùs [...]on expectabitur summonitus, sed procedatur con­tra ipsum quod attachietur per pleg', sive summonitio testificata fuerit, sive non, cum non sit dedicta, & fiat irrotulatio talis: A. opp' se quarto die vetsus B. de placito quare non tenet ei conventionem, vel finem factum, vel quod reddat, vel hujusmodi, & sic irrotuletur, & inseratur virtus actionis. Et talis non venit, & summonitus suit, judicium attachietur quòd sit ad alium diem responsur' de principali placito, & de defalta per tale Breve, quòd [Page 143] totâ die variatur per diversitatem actionum. § 12. Rex Vicecomiti salu­tem. Poneper vad' & salvos plegios B. quòd sit coram nobis vel Justiciariis nostris ad respondendum A. de placito quare non tenet ei conventionem inter eos factam, vel finem [...]nter eos factum de tant̄ terr̄ cum pertinentiis in tali villa, vel sic de placit [...] quod warrantizet ei tantam terram cum per­tinentiis in tali villa quod tenet, & de eo tenere clamat, & unde chartam suam habet, vel chartas Antecessorum suorum; vel sic, de placito quare non facit ei consuetudines & recta servicia quae ei facere debet de libero tene­mento suo quod de eo tenet in tali villa; vel sic, de placito quare non red­dit ei tantam pecuniam quam debet, & injustè detinet, ut dicit: vel sic, de placito quare idem A. simul cum aliis venerunt ad domum ipsius B. apud N. & ibi fecit talem injuriam contra pacem; vel sic, de placito quare cum de communi consilio regni nostri provisum sit, quòd non liceat alicui vastum facere, venditionem, vel destructionem de terris, domibus, boscis, seu gar­dinis sibi dimissis ad terminum vitae vel annorum, idem talis de domibus, boscis, & aliis in N. quae praedictus talis ei dimisit ad vitam ipsius talis, va­stum fecit, venditionem, & destructionem, ad exhaeredationem ipsius talis, & contra formam provisionis praedictae: vel sic, ad respondendum tali de placito nativitatis, unde eum implacitat: vel sic, quare iterato cepit averia ipsius talis eâdem occasione qua prius ea ceperat, & injustè detinuit contra vadios & plegios: vel sic, Juratores summonitos inter A. & B. detant' terr' in N. ita quòd habeas corpora eorum coram nobis, vel coram talibus, si prius ad partes illas venerint, ad faciendam juratam illam, vel per extensio­nem, vel hujusmodi: vel sic, ad recognoscendum utrum tantum terr' sit li­bera eleemosyna pertinens ad talem Ecclesiam, unde talis est parsona, an laicale feodum talis, & ad faciendam juratam illam: vel sic, Executores testamenti talis ad respondend' tali de placito quòd reddant ei arreragia stipendii sui de tempore quo fuit in obsequio praefati defuncti: vel, si Episco­po, tunc sic, Ad ostendendum quare non habuit talem clericum suum ad respondendum tali querenti, quare tenuit placitum in Curia Christianitatis de catallis & debitis contra prohibitionnem nostram, vel quare non reddit ei tantam pecuniam vel catalla ad valentiam tanti. Et plures sunt narra­tiones infinitae, tam in Brevibus judicialibus, quàm originalibus, & semper debent judicialia sequi naturam originalium. Et tunc dicatur, Et ad osten­dendum quare non fuit, vel non fuerunt coram nobis, vel talibus Justiciariis sicut summon̄ fuit. Et in casu quo esson̄ fuerit, tunc sic, Ad ostendendum quare non servavit diem sibi datum per essoniatorem suum. Et si quis ad primum venerit attachiamentum, inprimis respondeat de defaltis, de quibus si se excusare non poterit, erit in misericord', & tunc primò respondeat de principali. § 13. Si autem ad primum non venerit reus attachiamentum, tunc offerente se liti querente, praecipiatur Vicecomiti, quòd pars contu­max distringatur per omnes terras & catalla quae habet in ballivia sua; ita quòd nec ipse, nec aliquis per ipsum ad ea manum apponat, donec Rex ali­ud inde praeceperit, & quòd de exitibus eorundem respondeat Regi, & quòd habeat corpus praefat' contumacis coram Rege, vel suis Justiciariis ad cer­ [...]um [Page 144] diem & locum ad respondendum, ut superius. Et si tunc non veneri [...] reus, extunc amittet exitus suorum bonorum pro quantitate responsionis Vicecom̄, per extractas tamen de Scaccario. § 14. In placito tamen quare impedit est quaedam specialitas constituta, nam si ad diem ad quem sum­monitus fuerit non venerit, nec essoniator miserit, attachietur, & ad aliam defaltam distringatur per magnam districtionem, & detur alius dies: Ad quem si non venerit, recuperet actor praesentationem suam, salvo jure reo, cum inde loqui voluerit. § 15. Cum autem reus comparuerit, & de primis defaltis judicium sustinuerit, & super principali placito responderit, tunc eo ipso salvabit ei exitus bonorum pro illo die tantùm, ad cujus instantiam praecipietur Vicecom̄ sic, Scias quòd talis, unus sectatorum Cur̄ talis, fuit in Curia nostra coram nobis vel Justiciariis nostris, ad faciendum record' lo­quelae, quae fuit in eadem Curia inter A. & B. de detentione averiorum, si­mul cum aliis sectatoribus ejusdem Curiae; vel aliter, secundùm naturam & formam placiti per districtionem, quam ei per praeceptum nostrum fecisti. Et ideo tibi praecipimus, quòd districtionem illam omnino relaxes eidem, & omnes exitus quos de terris & catallis ejusdem talis post talem diem eà­dem occasione in ballivia tua fieri fecisti, eidem sine dilatione rehabere fa­cias. Si autem districtus plegiatus fuerit, & plegiatus defaltam fecerit, & diem suum non servaverit, tunc summoneantur plegii, quòd sint, &c. audi­tur̄ judicium suum ad hoc, quòd plegiatum non habuerint sicut eum plegia­verunt; & sive venerint, sive non, tunc primò erunt in misericordia, quia non licet aliquem in sua absentia amerciare, nisi per ejus defaltas; plegiatus ta­men nunquam erit in misericordia, donec comparuerit. Et sic semper cur­rant attachiamenta per magnam districtionem in insinitum in actionibus personalibus civilibus, donec summonitus comparuetit vel districtus. § 16. Si autem Vicecomes retornaverit, quòd talis, de quo fit querimonia, nihil habet in ballivia sua per quod possit distringi, tunc distinguend' e [...]it de actione, utrum fuerit personalis descendens ex delicto contra pacem Re­gis illato ex aliquo contractu. § 17. In secundo casu nondum provisum est remedium: Contrahentes enim sciunt, aut scire debent cum quo contra­hunt, & ideo discant actores aliâs cautiùs negotiari. § 18. Et in primo casu praecipiatur Vicecom̄ post mandatum ejus, quòd reus nihil habet in ballivia sua, quòd capiat corpus ejus de quo queritur. Et unde si Vicecomes retor­naverit, quòd talis non est inventus in ballivia sua, tunc praecipiatur Vice­com̄, quòd ralem exigi faciat de com̄ in com̄ donec utlagetur, nisi prius comparucrit.

De remediis Districtionum pro sectis. CAP. 66.

DE Sectis quidem faciendis ad Curiam Magnatum & aliorum Domino­rum de caetero sic observand', quòd nullus qui per chartam est feosfatus, distringatut ad sectam faciendam ad Curiam Domini sui, vel alicujus Do­mini, nisi per formam chartae suae ad hoc specialiter teneatur. Hiis autem exceptis, quorum Antecessores vel ipsimet facere consueverunt ante trans­fretationem Domini H. Regis in Britanniam. § 2. Item nullus feoffatus à [Page 145] tempore conquestùs, sine charta, vel aliquo antiquo feoffamento distringa­tur ad hujusmodi sectam faciendam, nisi ipse vel Antecessores sui eam face­re consueverunt ante transfretationem praedictam. Qui autem per char­tam pro certo servicio, veluti pro libero servicio tot solidorum, vel tanti per annum solvend' pro omni servicio feoffati sunt ad hujusmodi sectam fa­ciendam, vel aliud servicium quod in charta feoffamenti sui contineatur, minimè compellantur. § 3. Si autem hujusmodi feoffatus contra formam hujus provisionis vexatus fuerit, succurritur ei per tale Breve. § 4. Rex Vi­cecomiti salutem. Si A. fecerit te securum, &c. tunc pone per vad', &c. B. quòd sit coram, &c. ostensur' quare cum de communi consilio nostro pro­visum sit, nè qui occasione tenementorum suorum distringantur ad sectam faciendam ad Curiam Dominorum suorum, nisi per formam feoffamenti sui ad hoc teneantur, aut ipsi, aut eorum Antecessores tenementa illa te­nentes, eam facere consueverunt tempore ante transfretationem H. Regis, &c. in Britanniam. Idem B. distringit A. ad faciendam sectam ad Cutiam suam de N. contra formam provisionis praedictae, & contra prohibitionem nostram. Et habeas ibi nomina pleg', &c. § 5. Si autem haereditas aliqua, de qua una secta debeatur ad plures haeredes participes hujusmodi haeredita­tis, devolvatur, ille qui aesneciam habuerit illius haereditatis, unicam sectam pro se & participibus suis faciat, & alii participes sui contribuant ad sectam illam faciendam. § 6. Et cum aliquem contra tenorem hujusmodi Statuti distringi contigerit, succurritur ei per tale Breve: Rex tali salutem. Mon­straverunt nobis A. & B. quòd cum de communi consilio fidelium nostrorum provideri fecerimus, nec non per totum regnum nostrum publicari, quòd si haereditas aliqua, de qua unica secta debeatur ad plures haeredes participes ejusdem haereditatis sic per vendi [...]ionem vel alio modo devolvatur, ille qui habet aesneciam, unicam sectam faciet pro se & participibus suis, & partici­pes sui contribuant pro portionibus suis ad sectam illam faciendam; nec pos­sit capitalis Dominus illius feodi nisi unicam sectam exigere, sicut prius inde fieri consuevit: Tu eosdem A. & B. fratres ejusdem haereditatis participes de qua unica secta priùs debeatur, separales sectas facere compellas ad Curiam suam de N. contra provisionem & constitutionem nostram praedictam. Et quia hoc sustinere nolumus, sicuti nec debemus: Tibi praecipimus, quòd ab hujusmodi actione desistas, nè iteratus clamor ad nos perveniat, Teste, &c. § 7. Item si plures feoffati fuerint de haereditate aliqua, de qua unica secta debeatur tantùm, dominus feodi illius unicam sectam inde habeat, nec exi­gat nisi unicam sectam, sicut priùs inde fieri consuevit: Et si feoffati illi war­rantum vel medium non habeant qui eos acquietare debeat, tunc omnes il­li feoffati tribuant, videlicet, quilibet ꝓ quantitate portionis suae, ad sectam illam per unam personam faciendam. § 8. Si autem contingat, quòd ali­quis dominus hujusmodi Curiae tenentes suos contra hanc provisionem pro hujusmodi secta distrinxerit, tunc ad querimoniam illorum attachientur hujusmodi distringentes, quòd sint, &c. coram Justic', &c. inde respon­sur', &c. Et interim replegiantur averia & districtiones hujusmodi. § 9. Si antem ad diem in Brevi contentum non venerint attachiati hujusmodi, or­dine [Page 146] debito in placito illo observato, tunc mandatur Vic' quòd venire fac', &c. ad quem diem si non vener̄, mandetur Vic', quòd distringat eos ꝓ omnia quae habent in ballivia sua, &c. Ita quòd Vic' respondeat de exitibus, &c. & quòd habeat corpora eorum ad certum diem coram eis praesigend'. Ita quòd si illo die non vener̄, tunc recedet pars conquerens inde sine die, & pra dict' district' liberat̄ remaneant, donec ipsi domini sectam illam per considerat' Curiae Regis recuperaverint, & cessent hujusmodi districtiones interim. Salvis hujusmodi jure suo de sectis illis perquirendis in forma juris cum in­de loqui voluerint. § 10. Cum autem hujusmodi domini comparuerint conquerentibus responsuri de hujusmodi districtionibus, & super hujusmodi injuria convincantur, tunc per considerationem Curiae Regis recuperent versus eos dampna sua, quae sustinuerint occasione hujusmodi districtionis. § 11. Consimili autem modo si tenentes sectas suas dominis suis subtra­xerint, quas facere debeant, & quas ante tempus supradictae transfretationis, & hactenus facere consueverint, [...]unc per eandem justitiam & celeritatem, quoad dies praefigendos & districtiones adjudicandas consequa [...]tur in Curia Regis, justitiam de sectis illis perquirendis, unà cum dampnis suis, quemad­modum tenentes dampna sua dictum est supra recuperare. Et iste articulus de dampnis recuperandis intelligatur de subtractionibus sibi factis, & non de subtractionibus factis Antecessoribus suis, vel per Antecessores district'. Et notandum, quòd Domini Cur' versus tenentes suos seisinam de hujusmodi sectis recuperare non poterunt per eorum defaltam, sicut facere consueve­runt. De sectis autem quae ante tempus supradictum subtractatae fuerint, currat lex communis, sicut currere consuevit. § 12. Et quia magnates & alii liberè tenentes qui sectas huiusmodi debent ad Curiam Dominorum suorum, & ad Wapentak, & ad Hund [...]', & ad huiusmodi Cur', necesse ha­bent, ut Attornatos suos, cum praesentes ubique adesse non poterunt, habe­re possunt, provisum est & concessum, quòd quilibet liber homo in casu prae­dicto idoneum possit facere Attornatum loco suo per literas suas patentes ad praedictas sectas pro eo faciendas. § 13. Solent etiam quidam quando­que per districtiones gravari per Dominos & Senescallos procurantes que­rimonias fieri, & pleg' inveniri maliciosè, quo casu provisa sunt haec Statu­ta. § 14. Quia Domini Curiae, & alii qui Cur [...]am tenent, & eorum Sen' volentes gravare subditos suos, cum non habeant legalem viam eos gravan­di, procurant alios movere loquelas versus illos, & dare vadium, & offerre pleg', vel impetrare brevia, vel ad sectas querentium compellunt eos sequi Com̄, Hundr', & Cur', quousque finem fecerint cum ipsis pro voluntate sua: Statutum est, quòd huiusmodi injurias nullus facere praesumat. Si quis igi­tur per huiusmodi falsas querimonias fuerit districtus, replegiat districtio­nem illam, & poni fac' loquelam coram Justic', coram quibus, si Vicecom̄, vel alius Ballivus, vel Dominus quicunque postquam sic districtus formaverit querimoniam suam, advocaverit districtionem suam esse justam ratione hu­iusmodi querimoniarum coram eis factarum, & replicetur quòd huiusmo­di querimoniae versus eum movebantur maliciosè, ad instantiam seu procu­rationem advocantis vel Ballivi sui, & hoc offerat verificare, admittatur illa [Page 147] replicatio. Et quemcunque de huiusmodi malitia convinci contigerit, hu­iusmodi gravatis dampna restituantur in triplo, & versus Regem redimantur. § 15. Et in charta de libertatibus inhibetur, nè quis liber homo distringa­tur ad faciendum maius servicium de feodo militis, nec de alio libero te­nemento suo, quàm inde debetur. § 16. Item, quòd nullus distringatur pro scutag', sed capiatur, sicut capi consuevit tempore H. Regis proavi Re­gis nunc: Salvis Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Prioribus, Comiti­bus, Baronibus, Templar', Hospitelar', & omnibus aliis, tam Ecclesiasticis personis quàm aliis, libertatibus & liberis consuetundinibus, quibus priùs usi fuerunt. § 17. Item nec villata, nec homo distringatur facere pontes aut ripas, nisi ex antiquo & de jure ad hoc teneantur. § 18. Cum autern hujus­modi districti in Cur' hujusmodi distringentium comparuerint, tunc nititur Dominus vel ejus Senescallus ipsos occasionare, arguendo & redarguendo, donec sinem fecerint pro pulchrè placitando, quod quidem jam inhibitum fuit apud Marleberge per hoc Statutum. § 19. Provisum est, quòd nec in itinere Justic' Com' Hundr', nec in Cur' Baron' fines pro pulchrè placitan­do ab aliquo capiantur, nec etiam per sic quòd non occasionentur, exceptis hujusmodi praesentationibus arentatis à tempore quo Dominus Henricus Rex transfretavit in Britanniam hucusque, & quo casu succurritur querenti per tale Breve. § 20. Rex Ballivis talibus salutem. Cum de communi consilio regni nostri provisum sit, quòd nec in itinere Justiciar', nec in Cur' Baron' de caetero fines recipiantur pro pulchrè placitando ab aliquibus, nec per sic quòd non occasionentur, ac vos à tali & tali finem exigitis pro pul­chrè placitando, & per sic quòd non occasionentur in Hundr' tali, vel in Cur' Domini vestri de N. contra formam provisionis praedictae, ut ex eorum querimonia accepimus, vobis praecipimus, quòd ab actione praedicta desista­tis, & districtionem, si quam eâ occasione feceritis, penitùs relaxetis eisdem, Teste, &c. § 21. Qui, si non desistant, conveniendi sunt per breve de at­tachiamento, & puniendi tanquam juris contemptores. § 22. Si au­tem in Comitatu debet placitari, adhuc meticulosum est, eò quòd hu­jusmodi Senase' sint ductores frequenter judiciorum Comit', sicut bucc' gregis, & nituntur ipsum districtum impedire, & judicia reddere per­versa, cum hoc facere possint sine periculo poenae corporalis, vel pecuniariae, quia non sunt Sectatores Com'; nam etsi Com' pro falso judicio debeat a­merciari, hoc sibi non praejudicaret. Et quo casu constitutum est sic. § 23. Provisum est, quòd nullus Vicecomes aliquos permittat Cavillato­res, vel Sen' Magnatum loquelas in Com' fovere, vel [...]anutenere: Nec eti­am quòd judicia reddant, vel pronuncient, nisi Attornati sint ad sectas pro Dominis suis faciendas, vel saltem ad hoc per sectatores praesentes, vel per eorum Attornatos specialiter fuerint requisiti. § 24. Si autem aliter fiat de caetero, Dominus Rex graviter se capiet ad Vic', & ad ipsum tanquam ad jur̄ contemptor̄. § 25. Item, cum huiusmodi districtos quoquo modo amerci­ari contigerit, tunc pro voluntate huiusmodi Dominorum vel Sen'sibi ad­versantium sunt amerciati, cui tunc succurritur per tale Breve. § 26. Rex A. de B. salutem. Monstravit nobis C. quòd cum ipse in Cur' nostra de N. [Page 148] amerciandus esset pro modico delicto, in quo incidit in eadem Cur', vos gra­vem ab eo intenditis extorquere redemptionem, contra tenorem magnae Chartae Regis H. Patris nostri, in qua continetur, quòd nullus liber homo amercietur, nisi secundùm quantitatem delicti sui, & hoc salvo con [...]ene­mento suo, & villanus salvo waynagio suo, & mercator salvâ marcandisà suâ. Et ideo vobis mandamus, quòd à praefato C. moderatam capiatis mise­ricordiam secundùm modum illius delicti, nè it eratus clamor, &c. bt nisi Dominus ad praecept' supersederit, fiat aliud Breve Vicecom' in hac forma. § 27. Rex Vicecomiti salutem. Monstravit nobis C. quòd cum ipse in Cur' talis de B. amerciandus esset, &c. ut supra. Et ideo tibi praecipimus, quòd non petmittas quòd idem A. distringat praefat' C. ad dandum ei gravem re­demptionem contra tenorem Magnae Chartae: Nè ampliùs, &c.

De Malitiis Vicecom' obviandis. CAP. 67.

MAlitiis autem Vicecom' solet sic obviari, cum autem negligens esset in executione mandatorum Regis, nisi rationabilem prae [...]enderet ex­cusationem, in misericordia Regis remaneret tantùm, nec aliter parti im­peditae delictum illud emendaret. § 2. Contigit enim quandoque, quòd cum Breve Regis de attachiando aliquem post summonitionem factam su­scepisset, quòd attachiamentum non fecit, nec Breve remifit, quo casu, of­ferente liti querente, fieret talis irrotulatio: A. opp' se versus B. quarto die de tali placito, vel tali, secundùm diversa genera placitorum personalium, & B. non venit, & praecepturn fuit Vicecom̄, quòd attachiaret eum quòd esset, &c. ad talem diem, & ipse nihil inde fecit, nec Breve quòd ei inde ve­nit, remisit. Et ideo praeceptum est Vicecomiti, sicut aliàs, quòd attachiet eum quòd sit ad talem diem, & quòd ipse Vicecom̄ tunc sit ibi auditurus judicium suum de hoc, quòd praedictum talem non attachiavit, nec Breve quod ei inde venit, remisit, sicut ei praeceptum fuit: Fo [...]a V [...]ò Brevis ta­lis est. § 3. Rex Vicecom̄ salutem. Praecipimus tibi quòd sic [...]t a [...]iàs tibi praecepimus, quòd ponas per vadium & salvos pleg' A. quòd sit coram Justi­ciariis nostris, &c. ad talem diem ad respondendum, &c. ut supra. Et in fine addatur haec clausula: Et tu ipse tunc sis ibi auditurus judicium tuum de hoc, quòd ipse A. non attachiâsti, nec Breve nostrum quod tibi inde ve­nit praefatis Justiciar' non misisti, sicut aliâs tibi praeceptum fuit. Et habe­as, &c. § 4. Ad quem quidem diem, si nihil inde fecit magis quàm priùs, nec sufficienter se excusaverit, pro voluntate Regis amercietur pro contem­ptu. Et tunc tertiò praecipietur ei sic, Praecipirous tibi, sicut saepius tibi prae­cepimus, &c. ut supra. Misit etiam quandoque Vicecom' Breve quod inde susceperat, sed tunc fraudulenter rescribendo mandavit, quòd Breve tam tardè venit quòd exequi non potuit; quo casu, si testatum esset quòd satis tempestivè recepit, quòd attachiâsse potuit si vellet, vel quòd Breve in ple­no Com̄ fuit ei liberatum, ubi ipse praesens extitit qui attachiari debuit, & potuit attachiâsse ipsum si voluisset. § 5. Item quandoque etiam fraudu­lenter mandavit, quòd ille attachiandus non suit inventus in ballivia sua, quia manens extra Com' suum, & testatum fortè erat in contrarium, quòd ma­nens [Page 149] in suo Com' apud talem locum. § 6. Item quandoque retornavit, quòd itinerans erat, & vagans de loco in locum, & de Com̄ in Com̄, nec cer­tum habuit domicilium, vel quòd de nullius erat familia vel manupastu, & tunc fortè testatum suit, quòd domicilium habuit, & reseantisam apud ta­lem locum certum, ubi quotidiè inveniri potuit, vel quòd suit de familia talis in ballivia sua. § 7. Item, quandoque cum praeceptum fuerit Vice­com', quòd distringeret talem per terr' & catalla, qui falsò Justic' rescri­psit frequenter, quòd talis non habuit terras nec catalla per quae potuit di­stringi vel attachiari in ballivia sua, & testatum erat in contrarium, quòd [...]err' habuit & catalla ad sufficientiam in ballivia sua apud talem locum & talem. Et infiniti fuerunt casus, & adhuc sunt de genere istorum ubi Vi­cecom' per fraudem rescripsit, & praetendit frequenter non causam ut cau­sam. § 8. Item, si per imperitiam suam erraverit in modo & ordine atta­chiamentorum & districtionum; ut si praeceptum suerit ei, quòd poneret a­liquem per vad' & pleg', & ipse retornaverit, quòd distrinxit per terr' & catalla sua, vel è converso. § 9. Item, si praeceptum erat ei, quòd habe­ [...]et corpus, & ipse retornaverit, quòd attach' per pleg', vel commisit per billivum, & hujusmodi. § 10. Et unde fuerunt casus multi, & adhuc sunt, de quibus si Vicecom' non fuerit debito modo praecept' Reg' execut', de omnibus hujusmodi mandatis oportuit in irrotulationibus & brevibus facere mentionem, & talis fuit irrotulatio: A. opp' se versus B. quarto die de tali placito personali, & B. non venit, & Vicecomes mandavit quòd non attachiavit eum, quia recepit breve tam tardè, quòd praeceptum Regis exe­qui non potuit, & testatum est, quòd illud recepit tempestivè, vel in Com' ubi ipse attachiandus praesens fuit, & ideo ut priùs praecipiatur, quòd atta­chiat eum quòd sit ad talem diem, &c. & quòd Vicecomes tunc sit ibi ad audiendum judicium suum, quòd ipsum B. non attachiavit, sicut ei praece­ptum fuit. Et in hac forma facta fuit irrotulatio de omnibus aliis manda­tis Vicecom' supradictis: Forma brevis quod sequebatur talem irrotulatio­nem, talis fuit. § 11. Rex Vicecomiti salutem. Praecipimus tibi sicut a­liàs tibi praecepimus, quòd ponas per vad' & salvos pleg' A. quòd sit coram, &c. ad talem diem, &c. ut supra, ad respondendum tali de tali placito per­sonali. Vel aliter sic: Praecipimus tibi sicut aliàs praecepimus, quòd habeas corpus talis, &c. Vel aliter sic: Praecipimus tibi sicut aliâs, &c. quòd distrin­gas talem per terras & catalla quae habet in ballivia tua, quòd sit coram, &c. ad talem diem ad respondendum B. de placito tali personali, vel tali, secun­dùm formam brevis originalis. Et unde mandâsti praefatis Justiciar' no­stris apud talem locum, quòd breve nostrum de attachiando praedictum B. tibi venit tam tardè, quòd praeceptum nostrum exequi non potuisti. Et testatum est ibidem quòd illud recepisti tempestivè, & ad horam quod il­lud praeceptum nostrum exequi potuisti: Vel sic, quòd illud recepisti in pleno Com' ubi praefatus B. praesens extitit, &c. ut supra. Et tu ipse tunc sis ibi auditurus judicium tuum de hoc, quòd praefatum B. non attachiâsti, quòd esset ad talem diem, sicut tibi praeceptum fuit. Et habeas ibi, &c. Ad quem verò diem nisi B. attachiatus esset, vel inde legitimè non excusaretur, Vi­cecom' [Page 150] in misericordia remaneret. § 12. Excusabatur quandoque per li­bertates & impotentiam, quòd libertat' sine warranto ingredi non potuit, nisi per defectum eorum qui libertates retornorum brevium habuerunt. Et unde si praeceptum erat Vicecomiti, quòd attachiaret aliquem insra hu [...] ­modi libertates morantem, cum Vicecomes ingredi non potuit, ac Vice­comes retorn̄ mandati fecit Ballivo talis libertatis, praecipiendo quòd ule praeceptum Regis exequeretur, & quo casu aut iidem Ballivi executi fue [...] illud praeceptum, aut omnino supersederint. Sed cum illud plenè fue [...] executi, liberaretur Vicecomes, qui cum inde nihil fecerant, sufficeret a [...] excusationem Vicecom' retornar' Justiciar', quod praecipit Ballivis tal' &c Et cum Ballivi nihil inde fecissent, tunc propter defectum eorum praeciji­etur Vicecomiti, quod non omittet propter libertatem talem, quin e [...]m ingrediatur, & attachiat B. quod esset &c. § 13. Et si Vicecomes sic war­rantum obtinuit, hujusmodi libertates ingredi potuit, quod priùs non de­buit, & tunc fuit irrotulatio talis: A. opp' se quarto die versus B. de [...] placito, & B non venit, & praeceptum fuit Vicecomiti, quod attachi [...] ipsum, vel quod haberet corpus, vel quod distringeret eum per terras & [...] ­talla; & Vicecom̄ mandavit quod praeceperit Ballivis libertatis talis, [...] nihil inde fecerunt, & ideo praeceptum Vicecom' quod non omittat p [...] ­pter libertatem, quin ponat per vadium & salvos pleg' praedict' B. vel, [...] habeat corpus ejus; vel, quin distringat eum per terr' & catalla: vel, q [...] capiat in manum Regis talem terram; vel aliud qd' fac' secundùm [...] ­ceptum Regis. Et Ballivus libertatis summoneatur per Vicecom', [...] tunc sit, &c. ostensur̄ quare praeceptum Regis non fuit executus; & fa [...] fuit in hac forma. § 14. Rex Vicecomiti salutem. Praecipimus tibi, q [...] non omittas propter libertatem talem, quin ponas B per vad' & salvos pl [...] quod sit, &c. ad respondendum, &c. ut supra. Et unde mandâsti Justic' [...] stris, &c. quod praecepisti Ballivo, vel Sen̄ talis libertatis, quod attachia [...] eum, quod esset ad talem diem, &c. & qui nihil inde fecit. Et summ̄ [...] bonos summonitores praedictum Ballivum, vel Sen̄, quod sit coram Ju [...] praefatis nostris ad praedictum terminum, responsur̄ quare praeceptum [...] ­strum non fuit execut': vel quare praedictum B. non attachiavit; vel q [...]id tale non fecit, sicut ei praeceptum fuit: vel aliter, secundùm quosdam, quod Ballivus sit auditurus judicium suum de hoc, &c. § 15. Cum autem Vice­comes ingredi voluit, non fuit ei permissum propter potentiam Ballivotum libertatis, tunc Justic' patefact', praeceptum erat Vicecom' ut priùs, quod­non omitteret propter libertatem, quin attachiaret B. infra libertatem praedictam. Et si aliquem inveniret resistentem, tunc assumptis secum, [...] opus fuerit, militibus & liberis hominibus de Comit' ad sufficientiam, [...] ­peret corpora omnium resistentium, & in prisona salvò custodiret, done [...] per Regem fuissent deliberati, & Dominus l [...]bertatis nihilominus attachia­retur, quod esset ad praedictum diem ad defendend' se, si posset, de praedicta transgressione. § 16. Et quam quidem si advocaret, vel se defendere non posset, caperetur libertas illa in manum Regis pro voluntate sua retinenda, quia libertatem meretur amittere, quia permissâ sibi potestate abutitur. [Page 151] Et in primo casu licet Vicecom' posset ingredi, cum praeceptum inde habe­ret, nihilominus si Ballivus ad diem suum non veniret, procederetur contra eum ad defaltam, sed non quod attachiaretur, sed quod resummoneretur, qui si ad diem resummonitionis non veniret, graviter amerciaretur; & quanquam praedictus processus per quasdam constitutiones subscriptas re­mediales aliquantulum abbrevietur, iste tamen modus procedendi praedi­ctus nullatenus inhibetur. § 17. Constitutio autem de malitiis Vicecom̄ obviand' talis est. § 18. Quia Justic', ad quorum officium spectat unicui­que coram eis placitanti justitiam exhibere, frequentiùs impediuntur, quo minus ossicium suum debito modo exequi possunt, per hoc, quod Vicecom̄ brevia originalia & judicialia non retornavit; per hoc etiam, quod ad brevia Regis falsas retornant responsiones, providit Rex & ordinavit, quod illi qui timent hujusmodi malitias Vicecom', liberent hujusmodi brevia sua tam originalia quàm judicialia in pleno Comit', vel saltem in crastino die post Comit', qui quidem dies dicitur Retrocomitatus, in quo fit collect' denar̄ Reg', & tunc petatur memoriale de Vicecom', vel ejus receptore brevi­um, in quo contineatur dies liberationis, & quantitas petitionis, & nomina partium in brevi contentarum, & ad instantiam petentis apponat Vicecom' billetto sigillum suum, vel suus receptor, si Vicecom' praesens non fuerit, in restimonium; quod si facere contempserit, capiatur inde testimonium mi­litum, & fide dignorum circumstantium, qui sigilla sua hujusmodi billetto apponant. Et si Vicecom' hujusmodi brevia sibi liberata non retornaverit, & super hoc ad Justic' querimonia pervenerit, mandetur per breve de judi­cio Justic' ad asseisinas in eodem Com' capiend' assignatis, quod inquirant per eos qui tunc praesentes erant, quando breve, de quo fit querela, Vice­com' liberatum fuit; & si sciverint de illa liberatione, & factâ inquisitio­ne retornetur Justic' de Banco: & si compertum fuerit per inquisit', quod breve fuit Vicecom' liberatum, adjudicentur petenti dampna, habito respectu ad quantitatem & qualitatem actionis, & ad periculum quod ei evenire posset per dilationem quam patiebatur; & per istam viam fiat re­medium quando Vicecom respondet, quod breve adeo tardè venit, quod praeceptum Regis exequi non poterit. § 19. Multotiens etiam capiunt placita dilationes, per hoc, quod Vicecom' respondet, quod praeceperit bal­livis alicujus libertatis, qui nihil inde fecerunt; propter quod constitutum fuit & provisum apud Marleberge, quod si averia alicujus capiantur, & inde detineantur, quod Vicecom' illius Comit' post querimoniam factam, sine impedimento vel contradictione ejus qui averia ceperit, deliberare liceat, si extra libertatem capta fuerint. Et si infra libertatem aliquam capiantur, & ballivus libertatis per vad' & pleg' ea deliberare noluerit, extunc licebit Vicecom' ex officio suo libertatem illam ingredi, & deliberationem facere districtionis. Sed in casu ficto, in quo Vicecom' retornat, ut supra, & no­minat libertatem alicujus, qui nunquam retorn̄ brevium habuit, provisa fuit poenalis constitutio apud Westmon̄ sic, Quòd si constiterit Justic' per inspectionem nominum retorna brevium habentium, quae Justiciarii habe­bunt ex liberatione Thesaurarii & Baronum de Scaccario, quod Dominus [Page 152] ballivorum libertatis non habeat retorn̄ brevium, statim puniatur Vicecom̄ tanquam exhaeredator Regis & coronae suae. Et si veraciter sortè retorna­verit, tunc mandetur Vicecom, quod non omittat propter libertatemil­lam; quin exequatur praeceptum Regis, & quod scire sac ballivis, quibus fecit retornum, quod sint &c. ad diem in brevi contentum, ad responden­dum quare de praecepto Regis executionem non fecerunt; qui si ad diem eis praefixum venerint, & legitimè se acquietaverint, quod nullum retor­num erat eis inde factum, statim condempnetur Vicecom̄ Domino liberta­tis, & similiter parti querenti pro dilatione, in restitution' dampnorum. Et si praedicti ballivi fortè non venerint, vel venerint, sed modo legitimo inde se non acquietaverint, tunc in quolibet brevi de judicio, quamdiu placi­tum duraverit, praecipiatur Vicecom̄, quod non omittat propter liberta­tem, &c. Multoties etiam dant Vicecom' falsum responsum, quoad articu­lum de exitibus, &c. Retornantes aliquando & mentientes, quod nulli sunt exitus, quandoque quod parvi sunt exitus, cum de majoribus respondere possent; quandoque non facientes mentionem de exitibus, &c. propter quod ordinatum est concorditer, quod si querens petat auditum responsionis Vi­cecom', concedatur petenti, qui si asserat verificare, quod Vicecom' de ma­joribus exitibus respondisse po [...]isset, admittatur verificatio, & fiat ei breve de judicio Justic' ad asseisinas capiendas in Comit' illo assignatis, quod in praesentia Vicecomit is illius Comitatûs, si interesse voluerit, inquirant de quibus & quantis exitibus Vicecom' respondisse potuisset à die receptionis brevis de exitibus, usque ad diem in brevi content̄; quâ inquisitione retor­natâ, si inveniatur in eadem quod inde sufficient̄ priùs non responderit, one­retur Vicecom̄ de supplusagio per extractas Justic' ad Scaccarium liberatas & nihilominus graviter amercietur Vic' pro concelamento.

Quae mobilia dici debent exitus. CAP. 68.

ET sciendum quòd redditus blad' morr' instaur̄ bestiarum, & omnis mobilia praeter haec tria tantùm supra utensilia, indumenta, equit', sub nomine exituum habent comprehendi. Et si Vicecom' hujusmodi fal­sam dederit responsionem semel & iterum, fortè statuitur, quod secund [...]m discretionem Justic' castigetur; sed cum tertiò deliquerit, solus Rex ma­num opponat, & non alius. § 2. Multoties etiam salsum dant responsum, retornando quod non potuerint exequi praeceptum Regis propter resisten­tiam potestatis alicujus Magnatis, de quo de caetero retornando caveant sibi Vicecom̄, cum hujusmodi responsiones vehementer in dedecus Regis re­dundant; sed quam cito sub-ballivi sui sibi testificentur, quod invenerint hu­jusmodi resistentiam, statim omnibus omissis, assumpto secum posse Comi­tatûs sui, in propria persona fac' executionem praecepti Regis. Et si Vicecom̄ inveniat sub-ballivos suos mendaces, puniat eos per prisonam; ita quod alii per eorum poenam in posterum castigentur. Et si sub-ballivi veraces inveni­autur, statim omnes resistentes capiat Vicecom̄, & ipsos prisonae commit­tat, à qua non deliberentur sine speciali mandato Regis, vel certificet Vi­cecom̄ Justiciar̄ de nominibus resistentium, auxiliantium, consentientium, [Page 153] praecipientium, & fautorum, & per breve de judicio attachientur eorum corpora, quod sint coram Justiciar' &c. Et quos inde culpabiles inveniri contigerit pro voluntate Regis puniantur, nec intromittat se aliquis mini­ster de qualitate poenae hujusmodi delinquentibus infligend', quia Dominus Rex haec sibi ipsi specialiter reservat, pro eo quod hujusmodi resistentes pacis suae & regni censentur perturbatores.

De Excusationibus Vicecom'. CAP. 69.

Excusare autem se poterit Vicecom̄ per privilegium Clericorum, ut si praeceptum Regis receperit de attachiando aliquem qui Clericus sit, & qui pleg invenire noluerit propter privilegium clericale, nec laicum feo­dum habuerit per quod possit distring', tunc ex parte Regis mandetur Or­dinario loci, sicut Archiepiscopo vel Episc' in cujus Dioces talis fuerit ma­nens, quod talem venire fac' &c. & sic fiat irrotulatio: A. opp' se quarto die versus B. de placito tali, &c. Et B. non venit. Et praeceptum fuit Vice­comiti quod attachiaret eum: & Vicecom mandavit quod Clericus est, & quod noluit pleg invenire, nec habuit laicum feodum per quod potuit di­stringi, & ideo mandatum est Ordinario loci, sicut Archiepiscopo, vel Epi­scopo, & hujusmodi, quod venire fac' talem Clericum suum ad talem diem; nisi ita sit fortè quod testatum sit, quod talis Clericus laicum habeat feo­dum, & catalla in laico feodo, per quae distringi possit; & Vicecom' per fraudem mandaverit, quod non habuit, & quo casu fiat ut supra de fraudi­bus Vicecom'. § 2. Sed quid si Clericus laicum feodum habuerit in aliqua praebenda sua, quaeritur an Vicecom' possit eum statim distringere per prae­bendam suam: vel sic, cum praeceptum habuerit de attachiando, & retor­num fecerit Ordinario, an Ordinarius distringere possit Canonicum per praebendam, reverà neut̄, Vicecom' videl' nec Episcopus; Vicecom' non, li­cet haberet warrantum ingrediendi libertatem, sine Episcopo sive alio Or­dinario, cum Episcopus sit caput Ecclesiae, & Canonici membr'. § 3. Item, nec Episcopus per tale Recordum, sine speciali praecepto Regis, cum Cano­nicus adeo liberè teneat praebendam suam de Ecclesia, sicut ipse Episcopus, Baron̄, & Canonici sunt quasi unum corpus per se in Ecclesia. Et quamvis Episcopus sit caput Ecclesiae, tamen Canonici habent sua bona à bonis Epi­scopi separata, & unde cum Episcopus à Rege speciale mandatum habuerit, ex hoc incipit habere jurisdictionem & cohertionem in praebenda: forma brevis talis est. § 4. Rex venerabili Patri in Christo R. eâdem gratiâ Lon­don̄ Episcopo salutem. Mandamus vobis quod venire fac' coram &c. ad ta­lem diem talem Archidiaconum, vel talem Decanum, vel talem Canoni­cum ad respondend' C. de tali placito, &c. & tunc addatur haec clausula, Un­de Vicecom' noster Midd' mandavit praefatis Justiciar' nostris, quod praedi­ctus Archidiaconus, vel alius talis Clericus est, & noluit pleg' invenire, nec habuit laicum feodum per quod distringi possit; & habeas ibi hoc breve, Teste, &c. § 5. Si autem Episcopus nihil fecer' ad mandatum Regis, tunc fiat irrotulatio sic: A. opp' se quarto die versus B. de placito tali, & B. non venit; & aliud praeceptum fuit Vicecom', quod attachiaret eum, & Vic' [Page 154] mandavit quod Clericus est, &c. Et ita quod mandatum fuit Episcopo tali quod faceret eum venire, & quod mitteret breve, & ipse inde nihil fecit, & inde summoneatur Episcopus, quod sit &c. ad talem diem, & ibi habeat praedictum talem ad respondend' praedicto A. quare &c. secundùm breve originale, & ad ostendend' quare praedictum B. coram praefatis Justic' ad talem diem non habuit, sicut ei mandatum fuit: Forma brevis talis est. § 6. Rex Vicecom' salutem: Summ' per bonos summon̄ R. London' Epi­scopum, quod sit coram Justic' nostris &c. ad talem diem, & ibi habeat ta­lem Archidiaconum, vel talem Clericum, ad respondendum tali de placito quare &c. ut supra, & ad ostendendum quare non fecit eum venire coram praefat' Justic' nostris ad talem diem, sicut ei mandatum fuit, & quare non misit breve, &c. § 7. Ad quem diem aut Episc' fac' Cleric' venire aut non, si autem non, tunc statim ponatur Episc' per vad' & pleg', quod sit ad alium diem, & habeat ibi Clericum suum ad respondendum, &c. Et quod Epi­scopus tunc sit auditurus judicium suum de hoc, quod praedictum Clericum non habuit, &c. ut supra, & B. non venit, & aliâs mandatum fuit Episcope, quod faceret eum venire ad talem diem, ad quem diem non fecit eum veni­re; & ita quod praeceptum fuit Vic', quod summoneat Episc', quod esset ad hunc diem, & haberet ibid' praedict' B. ad respondend' &c. & similiter quod Episc' esset ibi ad ostendend' quare non fecit eum venire ad alium diem, sic [...] ei mandat' fuit, & ipse non venit, nec habuit ipsum B. & ideo praecept' est Vic', quod ponat ipsum Episc' per vad' & pleg', quod sit ad talem diem, & ibi habeat praedictum B. &c. ad respondendum &c. & ipse Episc' sit auditu­rus judicium suum de hoc, quod ipsum B. &c. qui si Clericum suum necdum habuerit, statim praecipietur Vicecom', quod distringat Episcopum per ma­gnam districtionem: Forma brevis talis est. § 8. Rex Vicecom' salutem. Praecipimus tibi, quod distringas R. London Episcopum per omnes terr' & catalla sua quae habet in ballivia sua, ita quod ipse &c. & quod sit coram Ju­sticiar' nostris, &c. & similiter ad audiendum judicium suum de hoc, quod praefatum Clericum non habuit ad talem diem, sicut ei mandatum fuit, & habeas &c. Et sic in insinitum donec venerit. § 9. Non semper tamen, [...] paulò ante dictum est, observari debet solempnitas attachiamentorum: In actionibus personalibus tamen propter privilegium & favorem mercato­rum, quorum negotia maturitatem & instantiam desiderant, tum propter causam necessariam, ut in assisa ultimae praesentationis, & quare quis impe­dit praesentare, vel non permittit propter lapsum temporis sex mensium, & hujusmodi. Item propter personam contra quam injuriatum est, ut si inju­riat' sit Regi, vel Reginae, vel eorum liberis, fratribus, sororibus, vel eorum parentibus, propinquis, in quibus casibus & consimilibus statim praecipiatur Vic', quod habeat corpora talium ad respondend' talibus.

De Compoto reddendo per breve. CAP. 70.

ESt etiam causa debendi, ut si quis alicui denar' suorum, vel rerum sua­rum mobilium, vel immobilium habere fac' administrationem, & inde sibi simul cum proficuo exituum respondeat, vel curam & custodiam terra­rum [Page 155] & reddituum suorum liberavit, & ille ballivus vel administrator pecu­niam illam, vel proficuum in proprios usus convertat, tunc succurritur que­renti per tale breve quòd specialius est in hoc casu quàm breve de debito. § 2. Rex Vicecomiti salutem. Praecipe A. quòd justè, & sine dilatione red­dat B. rationabilem compotum suum de tempore quo fuit ballivus suus in N. Et nisi fecerit, &c. § 3. Et si in com', tunc sic. § 4. Praecipimus tibi, quòd justicies A. quòd justè &c. ut supra in N. sicut rationabiliter monstra­re poterit, &c. § 5. Et sciend' quòd filius & haeres non habebit hoc breve super ballivum Antecessoris sui, nisi sit ejus Executor; nam Executoribus competit tale breve: Rex Vicecom̄ salutem. Praecipimus A. quòd justè, &c. reddat B. &c. Executori Testamenti D. rationabilem compotum suum de tempore quo fuit ballivus praedicti D. in N. & nisi fecerit &c. § 6. Et po­test similiter in provincia coram Vicecom' placitari per Justic', verum­tamen casus brevis hujusmodi merè pertinet ad Curiam Christianitatis, ra­tione Testamenti. § 7. Et etiam quoddam breve super contractu habito ad communem utilitatem, & inter dominum & servientem fuit ordinatum, quod tale est, si in Comitatu: Rex Vicecom̄ salutem. Praecipimus tibi, quòd justicies A. quòd justè &c. reddat B. rationabilem compotum suum de tem­pore quo idem A. fuit receptor denar' praedicti B. ex quacunque causa & contractu ad communem utilitatem eorundem A. & B. provenientium, si­cut per legem mercatoriam rationabiliter monstrare poterit quod eidem reddere debeat, ne ampliùs, &c. § 8. Si autem hujusmodi ballivi se sub­traxerint, nec habeant unde distringantur, tunc succurritur querentibus per tale breve, &c. Rex Vicecomiti salutem. Monstravit nobis A. quòd cum B. exstitit ballivus suus in N. omnium rerum & bonorum suorum habens ad­ministrationem, idem B. compoto suo non soluto, subterfugia quaerens, lati­tat in ballivia tua, nec poterit inveniri nec distringi ad compotum suum reddendum. Et quia de communi consilio Regni nostri provisum est, quòd si ballivi qui dominis suis compotum reddere tenentur se subtraxerint, & terras & tenemen̄ non habeant per quae distringi valeant, per eorum corpo­ra attachientur: Ita quòd Vicecom' in quorum balliviis inveniantur, eos venire faciant ad compotum suum reddend', Tibi praecipimus, quòd si prae­dictus A. fecerit te secur' de clamore suo prosequend', tunc praedictum B. at­tachiari fac': ita quòd habeas corpus ejus coram Justiciariis nostris, &c. ad reddend' praedicto A. compotum suum praedictum. Et habeas ibi, &c. § 9. Si autem ad diem illum veniat, tunc offerente se liti petente, excipere poterit sic, quòd nunquam fuit ballivus ejus, vel mercator, vel denariorum suorum receptor, vel administrator, quo verificato quietus recedet. § 10. I­tem dicere poterit, quòd reddidit compotum suum, & inde oportebit tunc proferre literas acquietanciae. § 11. Item poterit dicere quòd non tenetur, eò quòd dominus suus ab eo abstulit rotulos & tallias. § 12. Item dicere poterit, quòd dominus ab eo injustè petit compotum, quia non devenit ballivus suus compotum redditurus, sed essendi quietus de compoto; sed tunc habet praetendere literas domini petentis de warrantia. § 13. Si autem ad diem in brevi contentum non venerit, sed Vicecom̄ retornaverit, quòd ta­lis [Page 156] non suit inventus in ballivia sua, nec habet terr̄ vel tenemen̄, per quae possit distringi, tunc praecipiatur Vicecom̄, quod exigi fac' talem de Com in Com̄, donec utlagetur, nisi interim se prisonae reddiderit; & quod hujus­modi latitantes sunt utlagandi, habetis per hoc Statutum de servientibus ballivis Camerariis, & aliis quibuscunque receptoribus, qui ad compotum reddend' tenentur, concorditer est ordinatum & constitutum, quòd cum dominus hujusmodi servientis dederit ei Auditores compoti, & contingat ipsum super compotum versus dominum suum in arreragiis remanere, sta­t im arestetur corpus ejusdem servientis, & per testimonium eorundem An­ditorum mittetur, aut liberetur proximae gaolae Regis, quia Vicecom̄ vel carceris custod' recipiatur, & carceri man [...]ipetur in ferris, & sub bona cu­stodia, & in illa prisona remaneat, de suo proprio vivens, quousque domi­no suo de arreragiis hujusmodi plenè satisfecerit; verumtamen, si hujusmo­di serviens postmodo queratur, quòd Auditores sui ipsum injustè gravave­runt, onerando de receptis quae non recepit, vel non allocando expensas aut liberationes rationabiles, & inveniat amicos qui eum manucapere se profe­rant, ad habend' ipsum ad certum diem coram Baron' de Scaccario, tunc liberetur eis, habito priùs warranto per breve Regis, in quo similiter conti­nebitur, quòd tunc scire faciat domino, quòd fit ibidem cum tall' rotulis, cum aliis adminiculis, per quae compotum reddidit, & in praesentia Baron' vel Auditorum, quos assignare voluerint, recitetur compotus, & fiat parti­bus justitia: ita quòd si fuerit in arrerag', committatur gaolae de Fleete, ut supra. Si autem diffugerit, & gratis compot' reddere noluerit, distringatur ad veniend' coram Justic' ad compotum reddendum, si habeat per quod di­stringi possit: Et si ad Cutiam venerit, dentur ei Auditores compoti, coram quibus si fuerit in arrerag', si statim arrerag' solvere non possit, committa­tur gaolae, ut supra; & si non venerit, & testatum fuerit per Vicecom', quòd non sit inventus, tunc fiat breve Vicecomiti, quòd exigatur de Comit' in Comit', donec utlagetur; & si ante utlagationem se prisonae reddiderit, salvò custodiatur, nec erit dimittendus per pleg'. Sed sunt hujusmodi incar­cerati irreplegiabiles. § 14. Et caveat sibi Vicecom̄, vel custos ejusdem gaolae in libertate & extra quod per commune breve de replegiari, vel alio modo, sine assensu Domini petentis ipsum à prisona exire non permittat; quod si fecerit, & inde convincatur, eo ipso respondeat ipse Vicecom', vel custos hujusmodi domino de dampnis per hujusmodi servientem sibi illa­tis, secundùm quod per patriam verificare poterit, & habeat recuperare su­um per breve de debito; & si custos hujusmodi gaolae non habeat per quod justicietur, vel unde solvat, respondeat suus superior, qui custodiam hujus­modi gaolae sibi commisit, per idem breve.

Doctrina Servientium. CAP. 71.

ET quia utile videtur aliquid sub compendio tractare de iis, quae com­potum proficuorum maneriorum contingit, ideò de ministris genera­liter in maneriis necessariis, & eorum officiis, & qualiter se habere debent in eisdem ad commodum domini, exempli causa est dicendum, ut hujusmo­di [Page 157] compotorum Auditores majores & minores secund' gradus officior̄ con­stitutos, in suis ignorantiis, negligentiis, & iniquitat̄ sciant onerare; hujusmodique ministri à pecia compoti sciant sibi subtiliùs praecavere. Per imperitiam verò non debet quis excusa [...]i, nisi dominus incantè sibi prospe­xerit, & ideò inprimis de qualitate domini, & qualiter expectari debet in praemissis videndum erit. § 2. In omnibus autem, & super omnia decet quemlibet dominum verbis esse veracem, & in operibus sidelem, Deum & justitiam amantem, fraudem & peccatum odientem, voluntariosque ma­levolos & injuriosos contemnentem, & apud proximos pietatem, vultum­que moribilem & plenum. Ipsius enim interest potiùs consilio quàm viri­bus ut i propriove arbitrio, non cujuslibet voluntarii juvenis, menestralli vel adulatoris, sed juris peritorum, virorum fidelium, & honestorum, in pluribns expertorum, consilio debet favere. Qui bene igitur vult disponere, & fa­miliae suae scire veram executionem terrarum suarum necessarium erit, & perinde sciat quantitatem suarum facultatum, & finem annuarum expensa­rum. Et cum extentam illam possit quis per culturam terrarum diligen­tem, vel per instaur' bestiarum, aliquamve providentiam honestam augmen­tare & excedere, illud incrementum in deposito custodiatur: nam terrarum cultura per temporum incongruitatem singulis annis aequivalenter minimè respondet; deficiente ergo blado, mortuisve bestiis, vel superveniente com­bustione, vel alio inopinato eventu sinistro, locum habebit depositum, quod quidem si devastetur, locus erit pecuniae, & qui alienum accommodat in casu quo accommodare oportebit, proprium devastat. Et si cum creditori­bus sinem saciat, dampnum non evadet, & saepe contingit dampnum unum aliud sequi, juxta illud. § 3. Nemo semel tantùm fortunae sentiet ictum, sed propè congaudent qui sibi de longè prospexerint. Prospiciat igitur sibi quis ut de proprio vivat, sicut dictum est, secundùm terrarum suarum annu­nm valorem, quae per tenentes domini fideles & juratos sic debent extendi. Inprimis inquirendum est de castris & aliis aedificiis intrinsecis, & fossatis circumdatis, videlicet, quantum muri, & aedificia lapidea, & lignea, plumbo, vel aliter co-operta, valeant per annum, & pro quanto appreciari possunt, secundùm verum valorem eorundem murorum & aedisiciorum, ac etiam pro quanto aedificia extra fossatum appreciari possunt, & quantum valeant unà cum gardinis, curtilagiis, columbariis, vivariis, & omnibus aliis exiti­bus Cur'per annum: Item quot campi, & quot fint culturae in dominico, & quot acr' arabiles in qualibet cultura, & quantum quaelibet acra per se valeat per annum. § 4. Item quot acr' prati sunt in dominico, & quan­tum valet quaelibet acra per se ad locandum per annum. Quot etiam acrae sunt pasturae, & cujusmodi bestiis illa pastura fuerit magis necessaria, & quot & quales bestias sustinere poterit, & quantum quaelibet acra valeat per se, & quantum valeat pastura cujuslibet bestiae ad locandum per annum. Item de pastura forinseca communi, quot & quales bestias dominus habere possit in eadem, & quantum valeat pastura cujuslibet bestiae ad locandum per annum. § 5. Item de parcis & dominicis boscis, quos dominus pro voluntate sua excolere poterit & assartare, quot acr' in se contineant, & [Page 158] pro quocunque vestura & pastura cujuslibet acr' possit appreciari, & quan­tum acra fundi valeret per annum, & boscus hujusmodi, si assartaretur. § 6. Item de boscis forinsecis, in quibus alii communicant quant̄ dominus se approbare possit in eisdem, & de quot acr' &c. ut supra. § 7. Item de pannagio, herbagio, & melle, & omnibus aliis exitibus forestarum, bosco­rum, morarum, bruerarum, & vastorum, quantum valeant per annum. § 8. Item de molendinis, vivariis, ripariis, piscariis, separalibus & commu­nibus, quantum valeant per annum. § 9. Item de placitis & perquisit' Com' & Cur', & forestarum, cum finibus & amerciamentis provenientibus de expeditatione canum quantum valeant domino per annum. § 10. Item de Ecclesiis, quae ad donationem domini pertinent, quot sunt, quae, & ubi, & quantum quaelibet Ecclesia valeat per annum, secundùm veram ipsius aesti­mationem, & per marc', & solidos extendatur; ut si Ecclesia centum marc' valeat per annum, ad centum solidos extendatur advocatio per an­num. § 11. Item de Heriettis, nundinis, mercatis, theoloniis, operatio­nibus, serviciis, & consuetudinibus forinsecis, & exhenniis, quantum valeant per annum. § 12. Item de warrennis, libertatibus, parcis, cuniculariis, custodiis, releviis, feodis annuis, quantum valeant per annum. § 13. Item de liberè tenentibus, quot sunt intrinseci, & quot forinseci, & qui, & quas terras, & quae tenementa, & quae feoda teneant de domino, & quae de aliis, & per quod servicium; an per Socag', aut per servic' milit̄, vel per liberam fir­mam, vel in eleemosynam tantùm, vel in liber̄ & puram eleemosyn̄, vel alio modo, & qui tenent ꝑ chart', & qui non, & quant' reddunt domino singulis annis, & ad quos termin̄ de certo redditu. § 14. Item, qui praedictor' faciunt sectas ad Curiam Domini, & quot sectas per annum, & quantum, quaelibet defalta, & quid accidit domino per mortem talium. § 15. Item, de custu­mariis quot sunt, & quae sit eorum secta, & quantum quilibet habet, & quantum terr' quilibet tenuerit, & quantum valeant tenurae suae, tam de an­tiquo dominico, quàm de novo perquisito. Tenurae dico, ut in mesuagio, cur­tilagiis, terra arabili, prato, pastura, redditu, boseo, & hujusmodi, ad quan­tum talliari valeant per annum, sine destructione & exilio faciend', & quan­tum valeant suae operationes & consuetudines, & quantum reddant in red­ditu singulis annis, & qui possunt talliari ratione sanguinis nativi, & qui non; quae omnia, prout extens fuerint, imbrevientur. § 16. Factâ quidem extensione, ut praedictum est, ac etiam ex quanto blado debeat quaelibet cultura vel acra seminari, secundùm terrarum diversitatem: Omnes namque culturae vel acrae in seminis sparsione non poterunt aequiparari. § 17. Item certisicetur de qualitate, quantitate, & numero bestiatum, secundùm ea­rum species, quot haberi poterunt in quolibet manerio sufficienter, & quan­tum liberè deductis expensis valere debeant per annum; quae omnia distin­ctè scribantur in membranis, ut perinde sagaciùs vitam suam disponat, & faciliùs convincat mendacia compotariorum.

De officio communis Senescalli. CAP. 72.

PRovideat tunc sibi dominus de Senescallo circumspecto & fideli, viro provido, discreto & grat ioso, humili & pudico, & pacifico, & modesto, qui in legibus, consuetudinibusque provinciae, & officio Senescalciae se co­gnoscat, & jura domini sui in omnibus tueri affecte [...], quique sub-ballivos domini in suis erroribus & ambiguis sciat instruere & docere, quique ege­nis parcere, & nec prece vel pretio velit à tramite justitiae deviare, & per­versè judicare, cujus officium est Curias tenere maneriorum; & si per substi­tutum hoc plerunque fecerit, ad visus tamen Francii pleg', vel, si dominus il­là non ut atur libertate, tunc saltem bis vel ter, si pluries ad hoc vacare non poterit, praesentialiter Curiam tenere debebit, ut tunc de subtractionibus consuetudinum, servitiorum, reddituum, sectarum, ad Cur' mercata, & mo­lendina domini, & ad visus aliarumque libertatum domino pertinentium diligenter inquirat; necnon & de alienatione terrarum, boscorum, prato­rum, pasturarum, aquarum, & hujusmodi, per quem, videlicet vel quos, & à quo tempore, & quo jure, tempore cujus ballivi, vel servientis facta suerit hujusmodi alienatio. Quae quantum cum justitia valeat per districtiones, vel per auxilium Regis, si necesse fuerit, sine dilatione faciat revocare. § 2. Item provideat sibi Senescallus, ut in quolibet manerio per commu­nem particā probare distinctè & apertè sciat tam numerum acrarum ara­bilium, quàm cujuscunque speciei seminis ad terram seminabilem sufficien­ter quantitatem, nè fallaces praepositi computantes quantitatem seminis, excedant per numerum acrarum vel quarteriorum. § 3. Item, quòd in o­mnibus officiis securè fiant firmaturae; dicitur enim, facilis ingressus praebet plerumque fragilitati peccandi voluptatem, & salvae serurae famulos red­dunt ap̄t', quod Anglicè dicitur, Oste treste lokes maketh trenue hyuuen. § 4. Item certificetur in primo adventu suo de custagiis carucarum in quo­cunque manerio, quae sciri poterunt per hanc rationem, ut terrae tripar­titae, tunc nonies viginti acrae faciunt carucatam, eò quòd lx. in hyeme, lx. in quadragesima, & lx. in aestate pro warecto debent exarari. § 5. De terris verò bipartitis debent ad carucam octies viginti acrae computari, ut medie­tas pro warecto habeatur, & medietas alia in hyeme, & quadragesima se­minetur, & perinde de numero carucatum de facili poterit certiorari. § 6. Item scire debeat de quot carucis adjutricibus, & quoties debeat do­minus in quolibet manerio subveniri, & de omnibus auxiliis, & operationi­bus quorumcunque veraciter scire debet. § 7. Item, inquirere debet de instauro in quolibet manerio existente, cujus inventoriutn inter ipsum & servientem in scripto cirographato deber imbreviari. § 8. Inquirat etiam de defectu bestiarum in [...]ibet manerio habito & invento, quem statim faciat, consentiente do [...] discretè suppler'. § 9. Inquiratur etiam de serviente, vel ballivo cuj [...]cunque maner̄ & subministris qualiter erga vici­nos & ten' domini, & alios se gesserint & habuerint, ipsis priùs amotis, ne veritas se latitet ob timorem, & si de aliquibus disseis [...]is, verberibus & melletis, vel luctis se intromiserint; & si ad tabernas vigiliasque quis, ossiciis [Page 160] suis omissis, noctanter ierint, pro quorum aditu dominus vel alius aliquod dampnum sustinuerit; & quod dampnum, & quoties, & qui sint inde culpa­biles, quae quidem dampna, secundùm quod commodè poterit, illico faciat emendari, vel habito respectu ad pluralitatem hujusmodi delictorum, peni­tus per ipsum dominum amoveantur, vel saltem per ipsum Senescallum, eò quòd pro quolibet modico delicto non decebit dominum commovere. § 10. Item à mensura redebet superonerationem instauri bestiarum ubi­que, de quibus superfluum vendatur, vel alia commoditas domini inde fieri disponetur; nec tamen inde fiat transmutatio, venditio, vel alienatio, nisi per sufficiens warrantum domini, vel senescalli, cum laudabili testimonio fide dignorum. § 11. Item, ejus est veraciter scire de finibus amercia­mentis, releviis, heriettis, exennis, & venditionibꝰ quibuscunque summam & quantitatem, & de hiis qui receptione pecuniae fuerint onerati. § 12. Item, scire debet de custodiis & maritagiis, à quo tempore in manus domini de­venerint, & quantum valeant per annum, & qui inde expletia receperint, & quant'. § 13. Item, scire debet in quibus ballivus manerii, & ministri sui per districtiones domini appruaverint. § 14. Item inquirere debet, si ballivus, vel alius serviens vel tenens domini, vel alius aliquod vastum vel dampnum fecerit in boscis, parcis, warrennis, cuniculariis, & hujusmodi, & quod dampnum, & quis hoc fecerit, & quoties. § 15. Item inquirere debet de nominibus omnium sub-ballivorum in quocunque menerio servi­entium, tam majorum quàm minorum, & de eotum plegiis, quorum omnia nomina imbreviata debet custodire, & Cur' ingredi, & habere de advocatis; nec debet major vel minor, antequam pleg' domino per literas patentes in­venerit, in obsequio domini remanere, nisi ipsi servientes per electionem side dignorum in plena Curia, & per plegiagium electorum ad tale officium fuerint convocati; nec senescallo aliquos in capite cum domino commo­rantes à servicio domini ejicere licebit, sed soli domino sit talis potestas re­servata: nec etiam custodias, maritagia, seu escaetas vendendi, viduasve do­tandi alicui, praeterquam solo domino licebit. Senesc' verò nihil recipiet de denar' domini sui, sed ab omni compoto liber esse debet, & quietus, praece­pta tamen sua advocare tenetur. § 16. Item inhibere debet generaliter & specialiter, nè ovis, vel alia bestia domini excorietur, priusquam à balli­vo & praeposito, aliisque fide dignis videatur, quâ morte fuerit mortua, eò quòd diversimodè mori potuit, ut per interfectionem voluntariam, vel si sint jugulatae, amissae, furatae, vel mahemiatae, vel laesae, & hujusmodi, per malam custodiam, in quibus casibus dominus indempnis debet penitus ob­servari. Si autem mortua fuerit per casus fortuitos, nec per combustionem, submersionem, mahemium, senectutem, & hujusmodi, hoc suo custodi non debet imputari; ad vim autem majorem, vel ad [...] fortuitos non tenetur quis, nisi sua culpa intervenerit. Si autem ab al [...]el alicujus cane vulne­retur, vel occidatur, vel per cursum velocem ab alio quàm custode ad mor­tem sugetur, & hujusmodi, succurritur domino per querelam; non igitur pro qualibet penè plata, vel pro quolibet capite ostenso erit una bestia cui­libet repetenti allocanda. Sed in hoc casu diligentes siant examinationes, [Page 161] ut res potiùs domino valeant, quàm pereant. § 17. Item senescalli offici­um est quâlibet nocte per se, vel per substitutum, per dominum tamen de expensis hospitii cum emptore, Mar', eoquo, dispensario, officiariis compu­tare, & diei scire summam expensaram. § 18. Item à praeposito de larda­rio, secundùm quod necesse habuerit per tall' recipere unumquodque ge­nus carnium & piscium, & quòd in sua praesentia fercula scindi faciat, & co­quo per numerum deliberare, & inde rationabilem compotum audire. § 19. Item ad ipsum pertinet veraciter scire quot panes obolati de quar­terio frumenti siant, quos panetar' à pistore per numerum recipere tene­tur. Item, quot panes, quotque fercula simplici familiae diebus communi­bus conveniant. § 20. Item, habere debet unum folium talliae triparti­tae de blado & braseo, pistori deliberato per praepositum. § 21. Omnes autem servientes Sen' conjunctim & divisim de officiis suis respondere te­nentur; ipseque de eorum factis tenetur testimonium perhibere.

De officio Ballivi. CAP. 73.

BAllivus autem cujuscunque manerii esse debet in verbo verax, & in ope­re diligens ac fidelis, ac pro discreto appruatore cognitus, plegiatus, & electus, qui de communioribus legibus pro tanto officio sufficienter se co­gnoscat, & quòd sit ita justus, quòd ob vindictam vel cupiditatem non quae­rat versus tenentes domini, vel aliquos sibi subditos, occasiones injustas, per quas destrui debeant, seu graviter amerciari. Caveat autem sibi à vitio pi­gritiae redargui; surgat ergo mane, nè tepidus videatur, vel remissus, & ca­rucas inprimis jungi faciat, deinde campos, boscos, prata, pasturasque ambiat, & aspiciat, nè inde dampna fiant in auroris. § 2. Facto siquidem suo cir­cuitu carucas dominicas adeat, custumarias, & adjutrices, prospiciens quòd antequam dietam suam plenè paraverint, minimè dis-jungentur, alioquin cadit in compoto. In initio igitur temporis seminandi, & rebinandi, con­junctim sint cum carucis ballivus, praepositus, & messor per totam dietam, donec aruras suas legitimè compleverint, quantum videl' ad unum diem per­tinebit, & quòd omnes se intromittant, quòd carucarii diligenter & bene suas faciant operationes, & qualiter eo die expediverint, statim dis-junctis carucis videant per mensuram: & nisi ipsi carucarii rationabiles praetende­rint excusationes de aruris suis, secundùm aruram illius dietae, tenentur red­dere rationem. Et nihilominus facta eorum & defectus saepe ac saepius ex­pedit supervidere, & videre per messorem, nè hujusmodi defectus remane­ant non correcti & impuniti. Et notandum, quòd caruca boum, cum duo­bus equis tantum expediet, quantum tota cum equis, praeterquam in terra litorea & petrosa, quae pedibus boum gravis est & impedio sa, tum quia equus plus sumit & expendit; tum quia carucarii & fugatores extra passum ire con­suetum, secundùm usum boum grave videtur, tum quia caruca boum in terra gravi praecedet, ubi equina remanebit. § 3. Qualiter verò equus ma­gis quàm bos est sumptuosus, videndum est & sciendum, quòd omnis bos vel vacca ad laborem carucae deputata, à festo sancti Lucae, usque ad festum In­ventionis sanctae Crucis per xxviii. septimanas, ex communi consuetu­dine [Page 162] ad praesepe custoditur. Equus autem si in statu laborandi debeat obser­vari, de sexta parte busselli avenae de pretio ob' singulis noctibus oportebit ipsum praebendari, & ex xii. denar' herbagii ad minus aestivali tempore re­focillari, & quolibet mense denariatus sibi competet ferramenti, quorum summa est xi. sol'. vi. den'. praeter estoveria foragii, & eschaetarum bladi. Bos verò de tribus & dimid' mensur' avenae, de quibus x. faciunt bussel, suf­ficienter poterit quâlibet septimanâ sustentari, unde summa ii. sol'. vi. de [...] in toto. Equus etiam cum senectute vel labore convincatur, de pelle tan­tum correspondet, sed de bove secus erit; nam cum decem denariat is her­bagii salvari poterit dominus indempnis, vel ferè, ut, si pro labore non suffi­ciat, interfici poterit, & per venditionem carnis carnilicibus, & pellis, & hujusmodi, per particulas poterunt primi custus, vel ferè, domino restitui, & sic poterit dominus indempnis vel quasi observari. § 4. Item super videre debet ballivus falcatores, messores, cariatores, operarios, & ministros ma­nerii universos, quod quilibet quod suum fuerit justè debit éque prosequa­tur; nec legalius, subtiliusve ad commodum domini, quàm per competen­tes mīas, quotiescunque transgressi fuerint, poterunt castigari, monitioni­bus tractabilibus intervenientibus. § 5. Faciant igitur [...]ircum spectè ter­ras dominicas marlari, compastari, de ovili saldari, appruari, & emendari, ut sensuum suorum abundantia per effectum operis liquere valeat universis. § 6. Nec permittat equos, vel affros carucarum, vel carectarum, ab aliquo majore vel minore, per crebras & indebitas equitaturas impunè vexari, sed quòd ipsi simul cum aliis pecoribus bene custodiantur, nè per negligentiam vel pigritiem de debitis puturis & praebendis suis quicquam amittant, vel subcontrahatur ab eisdem. § 7. Nec liceat ballivo pro villenagiis proximis haered', aut aliis liberand', vel pro releviis, seu maritagiis fines capere, vel placitum tenere de aliquo, quod tangat liberum tenementum, feodum, vel libertatem, nec etiam furniandi sibi liceat, vel braciandi in manerio, nisi dominus praesens extit erit. § 8. Item, nec sit ballivus ad mensam domini, sed sub certis vadiis quotidianis victus sibi constituatur. § 9. Saepe videat ballivus trituratores in grangiis, qui si purè granum à palea non separave­rint, illum iterum puriùs faciat triturari, nè grana in palea remanentia, in simo agris disperso germinent, in tegminéve domorum: Foragium autem tassari faciat & co-operiri, cujus eschaetae, prout collectae fuerint, in luto, plateis, & itineribus projiciantur ad simum nutriend', quod multò magis ad commodum domini sic deveniet, quàm si ad venditionem devolveretur: Stubula verò in terra requiescat, nec plus inde tollatur, nisi quod pro repa­ratione domorum Cur' fuerit necessarium, & residuum per carucam subver­tatur. § 10. Mense autem April', tempore videl' quo omnia aperiuntur, vvarectandi erit tempus idoneum & amoenum, cum terra fregerit post ca­rucam; rebinnandi verò post festum Nativitatis sancti Johannis Baptistae, cum terra pullulaverit post carucam. § 11. Ad seminand' autem cum ter­ra fuerit assessa, & non concava: sed omnis colonus temporis congruita­tem singulis minimè poterit vicibus expectare. § 12. Videat etiam bal­livus, nè ad expeditionem carucariorum per minus amplos radios depereat [Page 163] cultura, vel alio quovis modo durante exarando. Et cum bona terra arari debeat pro warecto caveant sibi carucarii, ne malam terram perversè aran­do attingant; sed per radium quadratum terram bonam avertant, dum ta­men prosundam, ita quòd terra recens co-operta vel disco-operta non re­maneat. Et cum tempus affuerit rebinandi, nè profundo arent, carucariis inhibentur; sed levis sit carucae cursus, saltem ad herbarum & radicum de­structionem: nam si tempus pluviosum supervenerit, & per profundam aru­ram fiat terra mollis & aquatica, & tempus venerit seminandi, caruca tunc ad aliquam terram certam attingere non valebit; sed erit caruca tanquam lutosa: saciant ergo radios suos leves in rebinando, ut profundiùs per duo­rum digitorum largitatem attingere valeant in seminando, per quod caru­ca à luto deliberari valeat, & mundari, & pulchram bonamque faciat aru­ram. § 13. Cum autem tempus advenerit seminandi, non permittat bal­livus largos, sed spistos minutos, beneque conjunctos radios arari, per quod semen aequiùs cadere valeat in eisdem: nam radiis largè aratis, & semine projecto, herciaque superveniente, statim sit discensus seminis inter duos radios per herciae tractum, & summitas terrae inter ipsos radios habita, de­tecta, & tanquam sterilis remanebit, quod tempore segetum ab uno capite in aliud respiciendo ad oculum manifestiùs apparebit. § 14. Si quid au­tem bladi remanserit post seminationem agrorum, id prudenter granario retornetur, vel granatarius in compoto de facili poterit titubare. § 15. Si autem terra deorsum seminari debeat, terram exaltari & minimè arari o­portebit, & terra per carucam aliquantulum elevata, sub pede carucarii sini­stro ultimum radium arando subvertatur & prosternatur, ut ultimus radi­us perinde districtior habeatur. § 16. Item videat ballivus, quòd maturè incipiat seminare, ut ante adventum magni algoris, magnique gelu, & ye­mis gramina suas expanderint radices. § 17. Nam si tardè secare fecerit, & effusio pluviae infra octo dies sequentes descenderit, & illico supervenerit gelu durabile, quantumcunque aqua terrae concavitatem fuerit ingressa, gelu penetrabit, per cujus si perseveraverit per triduum vel ampliùs, possibile est hujusmodi grana tenera & aquosa germinata & pullulata omnino deperire. § 18. Et sciend', quòd duae sunt terrae, quae maturè debent seminari ad se­men praecipuè quadragesimale, terra viz. marlosa, & terra lapidea, nè fortè per fervidum marcium dampnum contingat, & impedimentum per mini­mam duritiam, vel nimiam concavitatem; & ideo tempestivè debent hu­jusmodi terrae seminari, ut per sappum & virtutem yemis naturale recipiant nutrimentum: Terras autem molles & sabulonosas non est necesse maturè seminare, eò quòd hujusmodi terrae temporibus pluviosis ex consuetudine subvertuntur per aruras; sed terras aquosas, & de marisco necessarium est optimè fodere & radiare, & radios aptè purgare, nè semen humi proje­ctum, per impetum aquae submergatur. Terrasverò steriles, & quasi dere­lictas semine genecti vehementer expedit seminare § 19. Et notandum, quòd semen hyemale in eadem terra aqua venit projectum, sicuti aliud fa­ce [...]et de partibus remotis quaesitum nullatenus abundabit: Faciat igitur quivis discretus semen sibi emi hyemale, ut copiosior eveniet usus fructus. [Page 164] De semine verò proprio quadragesimali seminentur terrae domini, nisi pro­pter fori facilitatem hoc fuerit omissum. Nulli ballivo sit vile, si de rebus domini dominum possit appruare, ut de suis ordeis braseum, de lanis pan­num, de linis telas, & hujusmodi fieri; vel si equum, pullum, vel palefretum de furfure, fabisque educi, faciat que nutriri, vel alia quae commoditatis do­mini respiciant incrementum. § 20. Item vivaria, stagna, lacus, servoria, & hujusmodi, piscarias suas quisque discretus bresmys & perchiis faciat in­staurari; sed non de lupis aquaticis, tenchiis, vel anguillis, qui effusionem piscium nituntur devorare. § 21. Item potestas habere posternas in omni Cur' totaliter inhibeatur, sed unicus sit ingressus. Et in omnibus instauro equarum, emissariorum, cignorum, & apium, quisque studeat instaurare. § 22. Et in fine de omnibus ossiciis sibi subditis intromittere se deber dili­genter, nè per dissimulationem, & negligentiam suam, & impudentiam ministrorum in poenam compoti merito debeat condempnari.

De Marescallo. CAP. 74.

OFficium autem Marescalli est praebendam contra praepositum talliare, & numerum equorum Senescallo hospitii in compoto diei quâlibet nocte computare, ut ipse in rotulo suo numerum equorum possit inserere, specisi­cando nomina super-venientium de eorum adventu, & morâ. § 2. Item furfur à praeposito per talliam recipere, cum inde necesse habuerit, & inde Sen̄ compotum reddere, ut fiat de furfure, sicut de avena. § 3. Item con­tra praepositum de ferris & clavis ab eo receptis talliam recipere, tam de nu­mero ferrorum, quam de eorum custubus, & ubi ea allocaverit Sen' de­monstrare; nec sine sua licentia alienos equos inde licebit ferrare. Item foenum & literam equis deliberare.

De Coquo. CAP. 75.

OFficium Coqui est, de singulis ferculis ratiocinium reddere singulis die­bus.

De Praeposito. CAP. 76.

PRaepositus autem tanquam appruator & cultor optimus per villatam e­lectus ad praeposituram domino, vel ejus Sen' palam debet praesentati, cui injungatur officium illud indilatè. Non ergo sit piger vel somnolen [...]s, sed efficaciter & continuè commodum domini adipisci nitatur, & exarare, carucasque intrinsecas & extrinsecas mane conjungi, terrasque conjunctim & purè arari, puroque semine, nec minus sparsè dispergi faciat & seminari, fimum etiam nutriri & co-adunari, ac sterculinium cum terra simumque mixtum faciat exaltari. § 2. Aream etiam b'cariae cum marla, seu fossa­torum mundatione, vel saltem terra bona quâlibet faciat quindenâ marlari, desuperque straminari. Et cum de residuo straminis bestiis non necessarii, & plateis lut' project' fimus superfuerit, illum ante Martii siccitatem col­ligi faciat, & nutriri, qui cum cariari debeat ad rura, cum cariatoribus prae­sens existat Praepositus totâ die, ut sine fictitia dietam siniant & laborent, [Page 165] & secundùm laborem illius dietae debet futurus labor expediri, allocari, a­lioquin etiam in compoto cadent; & quod de istis dicitur, dici poterit de cariat oribus universis. § 3. Terra autem sabulonosa fimo puro non fimo­retur, sed cum terra optimè permisceatur; hujusmodi enim terra respecti­vè quodammodo calida est, fimusque purus calidus, & tempus aestivale fer­vidum: mixtis ergo caliditatibus, ordea per consequens possibile est marci­sci: expedit igitur simum hujusmodi terra misceri. § 4. Ex rore namque ex naturali frigiditate hujusmodi terrae mixtae horis vespertinis generata procreatur segetibus nutrimentum; simus verò purus in rure dispersus, ultra duos vel tres annos, secundùm quod terra fuerit frigida vel calida, minimè durabit. Mixtus autem in duplo licet tantam non habeat substantiam, vel virtutem; marla autem durabilior est, eò quòd fimi descendendo, & marla ascendendo consumitur. Et haec est causa quare terras simo dispersas pro­sundè non expedit exarare, adjecta itaque terra fimo rarius descendet, & per consequens tardiùs consumetur; qui cum superorentur, immifsâ ca­iucâ subvertantur, quia roris stillicidia multum juvant ad mixturam. Nec in warectum debent mitti simi, quia per rebinuram ferè subverterentur; & sic ante tempus seminis multùm consumerentur: Sed ante tempus semi­nandi immediatè distribuantur, & maximè, si fuerint de ovili; quanto enim simus ovilis semini sit propinquior, tanto commodior & utilior: tempore autem Augusti bidentes alienos admittere expedit ad ovile, eò quòd tunc temporis simum abundantiùs emittunt. § 5. Item, Praepositus per con­sensum & visum ballivi & senesc', inter festa Pentecostes & Paschae instaur̄ pecorum, videl' à debilibus fortia, & aegrotis sana eligi faciat, & sepa­rari; debilia namque magis consumunt, eo quòd saepius & meliùs oporte­bit hujusmodi dn̄ tamen ad operationes, & laborem constituta praebenda­re, & eisdem debilioribus frequentiùs parcere & deportare, & quanto in laborando parcatum fuerit eisdem, tanto erit onus graviùs, pejorque con­ditio robustis. § 6. Si autem priusquam senectutem nimiam attigerint, vel per decrepitationem, mahemiam, vel laborem nimium declinaverint, sic suerint electa, ex mediocribus custubus poterint emendari, & per venditio­nem, vel alio quovis modo poterunt per substituta de levi, quasi revivisci; dum tamen prudenter vendantur, & de eis emantur fortiora: necessarium est igitur hujusmodi pecora sapienter abolire: Et post festum sancti Johan­nis Baptistae expedit, quòd boves debiles, & malè intentati, veteresque vac­eae, ac steriles, juvencaque averia parum emendantia, singulis annis in bo­nam mittantur pasturam, in quam pingues valeant devenire, ut tunc quod domino fuerit utilius, sagaciter inde disponatur. § 7. Sufficiensque pa­stura tribuatur pecoribus laborantibus, nè per defectum declinent ad mise­riam, per quod dampnum consequatur duplicatum, eò quòd sumptus erant graviores, rarioresque labores. § 8. De die claro faciat Praepositus in praesentia sui vel messoris affros & equos quotidiè praebendari: Ita quòd praebenda coram bobus conferenda stramine avenae misceatur, vel frumen­ti; arestae enim straminis ordeacei rugitus eorum impedirct. De die dico, nè praebenda noctant' per custodes furetur eisdem; cum stramine dico, eò [Page 166] quòd occasione praebendae magis comedant foragium, & per consequens magis bibent, & pinguescent, tum tamen hujusmodi forag' per modi­cas paululum quantitates eis liberentur; quòd si per magnam, minus come­dent, magisque devastabunt. Praeterea, si per magnam quantitatem eis fue­rit liberat', ac ipsis postmodum rugientibus cum fuerint sat iati, residuum straminis conculcabunt, naribusque inflabunt, & per consequens odio habe­bunt, & sic sordescent. § 9. Affros autem quandoque lavare, desiccatus striliare non est inutile; prodest etiam boves de die bis stergere cum vispili­one, eò quòd affectiùs se lambebunt. § 10. Item vaccis matricibus com­petens provideatur pastura, nè lactis patiantur detrimentum, & cum vitu­lus taurinus vituletur, primo mense non ablectetur; à quo deinceps de se­ptimana in septimanam unicus lactis tractus debeatur, qui ultra duos men­ses minimè lactari permittatur; vitulus autem femellus integrè suum lac obtineat per tres septimanas, à qua postea veluti de masculo tractus uberum vicissim tollantur: Et tempore separationis aquam habeant abundanter, infra domum videl' & extra, nè per defectum aquae, sicuti srequenter con­tingit, ex aegritudine pulmonis moriantur. § 11. Cum autem calidum tempus accesserit & serenum, multum expedit juvenculas & vaccas, instau­rumque bestiarum in falda bene straminata noctanter custodiri, [...]t perinde meliorentur dominicae culturae. § 12. Cum autem tempore pasturae bo­nas vaccas lactrices ab aliis separaverit, bonaque demarisco salsa pasci fece­rit, extunc debet lac duarum hujusmodi vaccarum de una waga casei in xxiiii. septimanas ex communi consuetudine respondere, necnon & quali­bet hebdomada de dimid' lagena butiri. Si antem de pastura bosci, vel pra­ti post falcationem, seu stubulae post tempus messium, sic erit tanta proficui responsio de tribus vaccis, quemadmodum praedictum est de duabus. Et nisi de tanto responderit, eujus intererit, ipsum tenebit compoti catena, eò quòd miserrima trium de uno caseo de pretio unius oboli in duobus diebus respondebit, & de denariato butyri per septimanam. Et quod dicitur de trium vaccarum responsione, dici poterit de viginti bidentibus matricibus sanè custoditis. § 13. Nec sustineatur, quòd aliqua vacca ultra festum sancti Michaelis lactetur, eò quòd hujusmodi lactare eas debilitat vehemen­ter & enervat, ac tardiùs minusque lactis praebebunt in anno futuro, vitu­lusque exilior erit at que minor.

De Cultoribus. CAP. 77.

CUltores autem sint cogniti, & tales qui tempora congrua discretè sci­ant expectare, culturasque, prout tempus & terra poposcerint, semina­re, carucasque achercias, cum necesse fuerit, debitè reparare.

De Fugatoribus Carucarum. CAP. 78.

FUgatorum autem ars est, ut boves aequè sciant conjunctos fugare, ipsos non percutiendo, pungendo, seu gravando. § 2. Non enim esse debent malancholici, vel iracundi, sed gavisi, cantantes, & laetabundi, ut per melo­dias & cantica boves in suis laboribus quodammodo delectentur; ipsisque [Page 167] foragium & praebendam deferre, ipsosque debent amare, & noctanter cubi­tare cum eisdem, ipsosque prurire, striliare, torcare, bene in omnibus cu­stodire, prospiciendo nè foragium eorum furetur, vel praebenda; nec pro duabus noctibus simul vel tribus fiat liberatio foeni vel literae, sed paulatim de die in diem, prout fuerit necessarium, liberetur eisdem: nec quòd can­delam habeant, prout dictum est, sustineatur. § 3. Debent aliena pecora in pastura carucariorum inventa imparcare. Ipsi etiam & cultores, cum tempus culturae cessaverit, fossare, triturare, fodere, includere, cursus aqua­rum in agris emundare, ac alia hujusmodi minuta opera & commoda facere tenentur.

De Pastoribus. CAP. 79.

PAstores autem expedit habere discretos, & vigiles, & benignos, nè oves per suas iras torqueantur; sed ut pacificè in laetitia suas depascant pastu­ras: signum autem benignitatis pastoris est, quòd greges non diffugerit, sed pascentes suos circina pastores. § 2. Inveniat igitur securitatem quilibet, quòd in iis quae officium suum contingunt, laudabiliter se habebit. § 3. Provideat igitur sibi quisque de bono cane latrabili, singulisque nocti­bus cum grege cubitare. Praesepia ac sua ovilia bonis glagis calidè furatis, palisque grossis praeparari faciat atque muniri; & talem curam adhibeat, nè bidentes sibi commissi furentur, vel mutentur, nec etiam locis aquosis, ma­riscis, plassetis, vel profunditatibus, & pasturis insanis depasci non permit­tantur, nè ob defectum bonae custodiae putrefiant & pereant, alioquin in poena compoti tenebitur. § 4. Ad oves autem multones, & eorum se­quelas, tria siant ovilia; unum videl' pro multonibus & castoribus, aliud pro matricibus bidentibus, tertium pro hogastris annatis & juvenibus, si grex ad hoc sufficiat, quibus tres deputentur custodes. § 5. Omnes autem oves uno signo consignentur, nec ultra festum Nativitatis beatae Mariae matrices tractari per ubera, seu lactari non permittantur: hae quidem, quas retinere non expedit, postquam inter festum Paschae & Pentecostae fuerint electae, maturiùs tondeantur, ab aliisque consignentur, & statim bosco committen­tur, in quo claudantur, vel in alia pastura, in qua citiùs pinguesci poterunt, & emendari, quae quidem in festo Nativitatis sancti Johannis Baptistae ven­dantur. § 6. Cognosci autem poterunt aegrotae per casum dentium per signaque senectutis; lana etiam talium per se vendatur cum pellibus, mo­rinâ mortuarum, & inde tot releventur cum sagacitate: Quidam enim cir­cumspectè agentes carnes ovium morinâ mortuarum per tantum tempus, ut inter horam nonam & vespertinam, faciunt in aquam mitti, posteaque su­spendi, donec aqua decurratur; quâ carne postea salsat â & desiccatâ, ipsam faciant appreciari, & inter operarios, familiamque expendi, & nè cadant in compoto, hujusmodi carnes expeditas secundùm pretium appositum fa­ciunt in expensis quotidianis allocari. § 7. Inter festa autem sancti Mar­tini & Paschae, infra domum oves expedit noctanter custodire, nifi terra sicca fuerit, ovileque bene reparatum, tempusque serenum. Et quo casu multones fortè expedit in ovile mitti, debilibus autem domi commoranti­bus [Page 168] foenum apponatur. Cum autem m̄ltones pro tempestate fortè domi commoraverint, separatim per se custodiantur, quibus grossius foenum cum stramine avenae frumentive bene triturato distribuatur. Nam si de nocte per tempestatem gravati extiterint, similiter fortè in crastino, ita quòd pa­rum comederint, vel nihil, posteaque ad praesepe esurientes accesserint, foe­numque purum invenerint, illud non comedent, sed devorando transgluti­nabunt; cumque eorum natura sit rugiendi, ac id quod non mandetur nulla­tenus venerit ad rugitum, possibile est hujusmodi m̄ltonibus per putrefa­ctionem illius foeni in stomachis remanentis deperire: bonum est igitur quòd stramen foeno adjiciatur, eò quòd ob straminis grossitiem foenum po­tiùs manducabunt. § 8. Cum autem oves matrices agnos suos producere inceperint, lanam deleat bercarius de matrum uberibus, nè hujusmodi agni, per tractus uberum lanam annexam transglutinantes, pereant ꝑ hujusmodi lanam in stomachis suis morantem, quòd valde contingens est. § 9. Post tempus autem tonsionis venire faciat ballivus coram eo omnes pelles ovium occisarum, nec non & morinâ mortuarum, ipsasque per probos & fide digno­faciat apertè videri, an uno signo, vel diversis fuerint consignatae. Praeterea, quòd sint de una & eadem lana quasi vivae, nè fortè fuerint emptae, malicio­sé (que) mutatae, ut hujusm̄ visores in compoto ballivo, si necesse fuerit, testimon perhibeant veritati; quae quidem pelles, simul cum lana annua, vendantur per saccos, vel per vellera, alióve quovis modo, prout meliùs fuerit faciend'. § 10. Saccus enim xxx. petras debet contra ponderare, vel saltem xxviii. si per rectam petram, quae xii. libras & dimid' ponderat ex consuetudine communi, ponderetur. Expedit quoque ut ballivus sit praesens singulis annis cum lana agni, agnorumque pelles, nè fortè decipiatur, consignari debeant & decimari. § 11. In festo omnium Sanctorum de melioribus ovibus interficiantur duae, duaeque de pejoribus, ac duae de mediocribus, quae si non fanae inveniantur, alienentur per venditionem, vel alio modo, usque ad quindenam Pasch', quo tempore totidem releventur. § 12. Castores au­tem bonis velleribus communiti cum matricibus bidentibus tempore veni­ente competenti custodiantur; matrices autem, m̄ltones & hogastri ter eligantur per annum, & videantur, nè per parvam imperitiam, vel negli­gentiam sani morbum capiant ab aegrotis; nec expedit quòd pecora, videl oves, boves, vaccae, & hujusmodi, tempore pluviae infra domum admittan­tur. § 13. Nam si calefactura venti inter cutem & carnem ingrediatur, vel inter pellem & lanam, citiùs poterint deperire: Sed expedit singulis annis per discretos ter per annum videantur oves, & calefactae, aegrotae, & putrefactae, quae per lanam à pellibus recentem, per oculosque croceos, nec non & per dentium debilitatem cognosci poterunt, cum tota lana vendan­tur indilatè, simul cum veteribus & debilibus: Juvenes autem in bona mit­tantur pastura ante mensem Augusti, ut pinguescant in eadem. § 14. Et cum meliores emendentur, & pinguedinem receperint, vicissim palamque vendantur carnificibus; hujusmodi verò carnes meliores sunt ante Augu­stum, & quod remanserit post festum sancti Martini venditioni divolvatur. Et caveant sibi ballivus & praepositus, nè aliquod instaurum extra mane­rium [Page 169] vendatur, quin priùs per tenentes domini, secundùm verum valorem apprecietur: Cujus sit publicus emptor, qui plus inde dare voluerit, eò quòd hujusmodi averia non sunt catalla defuncti, seu de parco Regis, vel praeda. § 15. Item, diligenter eligantur bidentes in festo sancti Michaelis: nam esto quòd ad Pasch', ad festumque nativitatis sancti Johannis, & in princi­pio mensis Augusti sanae permanserint; inter duo tamen festa beatae Mariae in Augusti Septembrisque mensibus, ob malam custodiam in pastura corru­ptibili, ac per commestum cujusdam nubis escaetae, quae tunc temporis ca­dere contingit, vel per commestum albarum testudinum corrumpi poterunt & infirmari. Et cum hoc fortè contigerit, statim à sanis separentur; de quibus commodum domini protinus ordinetur. § 16. Cum aliquis pro mortua fuerit praesentata, & visa fuerit quòd mortua sit per morinam, infir­mitatem, vel ex casu inopinato, tunc refert utrum ante tempus tonsionis, vel post. § 17. Si autem ante, tunc pellis cum vellere aequivalebit; & si post, bercarius de uno agno, uno vellere, uno carcosio bonae carnis, & unâ pelle debet respondere, alioquin poenam compoti non evadet ballivus.

De custodia Porcorum. CAP. 80.

QUilibet autem discretus ballivus semel saltem in anno porcos suos po­tentes à debilibus eligi faciat & separari, insanique deleantur & ven­dantur. Apros vel sues non teneat quis, nisi fuerit occasione bonitatis suae progeniei, sed suas faciat sues quodammodo castrari, ut steriles efficiantur; bacones namque talium baconibus masculorum aequivalebunt. § 2. Ma­trices, si quae praegnantes remanserint, non permittat quivis in hyeme peri­re, nè per asperitatem algoris sibi anticipentur suorum tempora productio­nis porcellorum: Ipse verò in tribus mensibus praecipuè auxilio indiget, Fe­bruario videlicet, Martio & Aprili, quae ter in anno debent porcellare, nisi mala custodia eas excuset, quibus etiam ac porcis omnibus optimum est ja­cere in loco sicco longas matutinas. Si autem glande, nucibus aut pessona valeant sustentari, bonum est porcorum instaurum, dum inde boscus, mari­scus, vel communia in foresta manerio pertineat, ex quibus sumere pote­rint nutrimentum cum aliquo adjutorio grangiarum. Et quo casu fiat por­cheria in marisco vel bosco, in qua, superveniente fortè gelu, poterunt ho­spitari. § 3. Debiliores tamen & sues cum porcellaverint ad manerium fugantur, & de exitibus grangiarum, durante hyemis asperitate, nutrian­tur; qui cum fragilitatis compunctio transierit, statim retornentur ad ali­os. Si autem boscus, mariscus, foresta, vel vastitas manerio non pertineant, nec sit de quo sustentari poterunt, praeterquam de exitibus grangiarum, tunc porcos non expediet custodire, nisi tot tantum quot ex stubula tempo­re autumnali cum aliquibus minutis grangiarum exitibus poterunt confo­veri. Et quo casu nullus teneatur custos eorundem, sed quàm citiùs fuerint incrassati, habito warranto discretè vendantur.

De tempore Autumnali. CAP. 81.

NOn sufficit quòd semen magis projiciatur, nisi segetes cum diligentia colligantur: Prospiciant igitur sibi ballivus & praepositus, quòd ante tempus metendi mundentur segetes, quódque cardines, parellae, & hujusmo­di herbae dampnosae penitùs abolentur; hoc tamen fiat post festum Nativi­tatis sancti Johannis: nam si ante idem festum quis faceret hoc, de uno sti­pite duae pullulationes vel tres provenirent, & essent sic dampnum duplica­tum: Faciant etiam ante dictum festum, si tempus arriserit, prata falcari, dispargi, desiccari, coadunari, & salvò custodiri, priusquam subjungeretur imbribus pluviosis. § 2. Tempore autem metendi non sint servientes pi­gritiae dediti, sed manè faciat messor suos congregari messores, quos falces messi immittere festinet, ac seriatim & continuè absque cursus veloci­tate ipsos meti faciat, perspiciens nè subtus primum manipulum segetes prosternentur, ac per invidiosam expeditionem omittantur insecatae; imo quia vel purè metientur, gavellaeque seriatim supponentur, ut sic citiùs de­siccentur, ac commodè in minutis garbis aequéque colligantur; minuta namque garba habilior est quàm magna ad carcand', tassand', & triturand', & congruo tempore expectato in grangiis salvò cariantur & reponantur.

De exitibus grangiarum. CAP. 82.

PRiusquam hujusmodi blada tassentur lii. garba ab omni genere bladi in hostio grangiae extrahatur, & obtenta sic de toto usufructu manerii lii. parte, per consequens scire poterit de quanto debet custos residui respon­dere. Nec sustineatur, quod praepositus sit granatarius & grangiarius simul; sed sit grangiarius ballivus, vel ejus substitutus, qui bladum praeposito libe­ret per mensuram rasam & non cumulatam; nec sint diversae mensurae, sed una tantùm, quae sub sigillo Senesc' sit bene signata. Rasa dico, quia fraus citiùs fieri poterit in cumulata, eò quòd quatuor cumulatae quintam ferè vel ampliùs continent de rasis, si mensura lata fuerit; si minus lata in quin­que continebuntur sex, ut si minus lata in sex continentur septem: fiant er­go rasae utpote praedictum est. § 2. Si autem grangiarum exitus non nisi de semine triplicato responderit domino, inde nihil est lucraturus, nisi per bladi charam venditionem: Nam una acra pro frumento trinam exigit aru­ram perceptis terris singulis annis seminatis, & valet arur' xviii. den', her­ciatura i. den', duo busselli frumenti pro semine xii. den', mundatura segetum ob', messura v. den', & cariagium i. den' receptis siquidem sex bussellis, ut tantùm trina habeatur restitutio de exitibus inde provenientibus de pretio trium solidorum, sed magis inde non provenientibus, & misis deductis, tres obolos erit dominus sic amissurus. Abjectio verò bladi, ut crappae hujusmo­di quae in anno remanserint, recolligatur, ac potiùs trituretur & vendetur, purúmque puro re-admittatur. Insidiantúrque trituratores ac ventrices, nequicquam bladi furentur in suis sotularibus, cirotecis, alloveriis, bursis, seu pantoneriis, vel sacculis, juxta grangiam occultatis. Nullus praepositus ultra unum annum remaneat irremotus, nisi pro fideli ac optimo appruatore, sed [Page 171] cum in praepositura remanserit, diligenter defectus videat in Cur' subortos, utpote de domibus detectis, muris fractis, fossatis obstructis, sepibus dirutis, carucis ruptis, carectis dis-junctis & fractis, ovilibus derelictis, & hujusmodi, quibus cum celeritate manus adjutrices apponat, nè negligentia ejus domi­no sit dampnosa: Quod enim hodie posset de uno denatio corrigi, in fine fortè anni de xii. denar̄ non poterit emendari. Ideóque melius est in tem­pore occurrere, quàm post causam vulneratam causae remedium adhibere; prospiciat sibi tamen de warranto inde habendo, alioquin voluntaria erit allocatio praedictorum, eò quòd hujusmodi misas esse falsas supponunt au­ditores compotorum: nec fient sepes de pomariis, piris, cerisariis, vel pru­nariis, sed de salicibus, & alba spina construantur. § 3. Et caveat sibi prae­positus nè alicui extraneo, vel domini familiari supervenienti quicquam in­veniat sine warranto vel mandato: Nec etiam permittat, quòd aliquis vel a­liqua ad caseatricem accedat, quicquam casei, lactis, butyri, vel hujusmodi importet quod cedere posset parvae familiae in commodum, seu casei, butyri, vel daeriae in incrementum. Nec etiam sustineat, quòd aliquis alicui officio depatatus, de nocte vel de die ferias, mercatos, disseisinas, vigilias, luctas ade­at, vel tabernas, sed quòd omnes constanter suis intendant officiis; nec li­centia hac vel illac cuiquam vocandi concedatur, priusquam substitutum, pro quo voluerit respondere, suo duxerit officio collocare. Si custos namque ovium, vel porcorum, vel hujusmodi vacaret nullo sibi substituto, possibile esset hujusmodi pecora per loca diversa deviare, & dispergi, & dampnum facere domino, vel vicinis, pluráque alia inde possent dampna evenire. Et quâlibet septimanâ debet praepositus cum ballivo computare consuetudines hebdomadis, operationésque talliare, ut de arrer' operationum perinde certiorentur, quae si in denariis convertentur, poterit sic redditus augmen­tari. Item nec permittatur, quòd ignis deferatur in stabulum, vel boveri­am, seu lumen candelae, nisi ob necessitudinem, nec tunc per minus quàm per duos homines portari sustineatur. § 4. Item praepositi scire est, quo­ties carectae per diem cariagia sua commodè facta valeant ad foenum, tur­bam, maheremium, boscum, fimum, marlam, & hujusmodi, ut si cariatores de caeteris diebus secundùm illius diei laborem non responderint, poenam compoti se voluerint incursuros. § 5. Item officium praepositi de toto exitu grangiarum se cariare, nec non & de omnibus receptis, & de omnibus emptionibus, & venditionibus intrinsecis & forinsecis, tam bladi quàm in­stauri. Item bladum ad furnand', & brasium ad braciand' per tallias pistori deliberari, & exitum eorundem, videlicet furfur à pistore recipere, ac dra­schiam per visum ballivi custodi carucarum per talliam & mensuram libe­rare, ac furfur etiam pistori vel mar' ad panem garcionum & samiliae, & ad pastum canum similiter per talliam & mensuram debet liberare.

De officio Pistoris. CAP. 83.

OFficium autem Pistoris est, tam bladum ad surnand', quàm braseum ad braciand' per talliam recipere de personis praenominatis, omnem exi­tum eorundem per diversas tallias distribuere. Nec licebit pistori aliquas [Page 172] expensas de furfure facere, ut ad pastum canum, vel ad panem garcionum, vel pauperum, vel alicubi misceri, priusquam praepositus illud receperit ab eodem, & iterum per talliam liberaverit eidem.

De Messore. CAP. 84.

MEssor autem fortitudinis, valetudinis, asperitatis, fidelitatisque debet virtutibus communiri: Manè ergo seróque boseos, curiam, prata, rura, aliáque manerio pertinentia circuire debet & insidiari, pecora etiam in dampnis domini inventa imparcare, ac in querelis emersis praestitâ securi­tate de querela prosequenda, summonitiones, attachiamentáque facere, di­émque partibus ad proximam curiam praefigere, & quod inde fecerit, pa­lam in curia praesentare. Item semen recipere tenetur per mensuram, & terris inde perseminatis de residuo tenetur granatario reddere rationem. Carucas quoque ac hercias in utroque seminis tempore ejus interest super­videre, ut defectus (si qui fuerint) debitè suppleantur. Carucas etiam cu­stumarias atque rogatas suis locis debet collocare, contra quem de semine recepto, seminato, ac restituto, operationibusque tam consuetudinariis, quàm inquisit is per totum annum debet praepositus talliare: de arreragiis autem quae fuerint praeposito vel granatorio respondeat, praepositus autem ballivo; qui si sufficienter responderit, ulterius non tenetur computare.

De Carectario. CAP. 85.

CArectarius autem constans esse debet, atque peritus, modestus, non ira­cundus, in arte summandi, carcandi, & cariandi doctus & expertus, equos diligat, & non superoneret, sed in potestate teneat, nè pro nimietate depereant oneris seu laboris. Item, ejus est scire phalera, attilamenta, & harnesa minuta carectis appendentia praeparare & emendare; quilibet au­tem carectarius, simul cum affr' jaceat suae carectae. Et quod de carectariis dicitur, de bovariis cum suis bobus intelligatur, nè occasionem inveniant, quò minùs bestias sibi commissas, & per malam custodiam extinctas, resti­tuant.

De Vaccario. CAP. 86.

VAccarius autem sit homo notus, qui vaccas sciat bene custodire, vitu­lósque, prout decet, pre lucere & nutrire, donec tempus sanum evene­rit & amoenum. Inspiciat itaque quòd sua averia brumali tempore ma­gnaeque frigiditatis, calidè benéque custodiantur & foragentur, in faldisque bene straminatis noctanter imponantur temporibus opportunis, cum quibus sibi provideat cubitare.

De Caseatrice. CAP. 87.

ANdrochia autem pudica esse debet, & honesta, fidelis, & laboriosa in officio daeriae, sapiens & experta, salvans, & non sumptuosa: Non enim permittat quòd aliquis, vel aliqua in Androchiarium sibi ingrediatur aliquid ablaturus, quòd in decrementum suae cedere posset responsioni: Ejus [Page 173] autem officium est, vasa officio suo competentia per scriptum à praeposito recipere indentatum, & ea restituere per eundem, cum fuerit recessura. In quo quidem scripto primus dies sui operis contineatur. Item ejus est, lac per talliam recipere, & per numerum lagenarum, caseum, faceréque buty­rum, curámque de poletria obtinere, ac de exitibus inde provenientibus frequenter ballivo & praeposito compotum reddere & respondere; nec vo­lunt nonnulli Auditores compotorum minorem responsionem quàm de au­ca xii. denar', & de gallina iiii. denar' per annum allocare § 2. Ipsius eti­am interest ventare, vannare, vel ballare, ignem tegere, & hujusmodi mi­nuta opera facere, cum ad haec sanè poterit vacare.

De Auditoribus Compotorum. CAP. 88.

AUditores verò compotorum sint circumspectiartem allocandi, one­randique, perfectè scientes, bonae fidei, & non occasionantes. § 2. Et inprimis visum compoti faciant cum praeposito & ballivo, ut de statuma­nerii per hujusmodi visum melius sint certiorati; & quòd transcurrendo in­ceperint, in sine anni conentur perfinire. Et quòd de uno ballivo dicitur, de caeteris obligat' intelligatur id idem: ita quòd singulis annis siat semel vi­sus compoti, & ad annum revolutum ejusdem fiat compoti complemen­tum. Nec expedit hujusmodi compotorum debitores omnes simul convo­care, sed sint ipsi Auditores de manerio in manerium accessuri, ut super suis dubitationibus, convocatis testibus side dignis, faciliùs poterunt reddi cer­tiores. § 3. Item, nec expedit quòd pecunia domini in manus hujusmodi ballivorum seu praepositorum aliquandiu omittatur: Sen' autem hujusmodi compoto interesse debet, ut cum vocatus fuerit ad warrantum, sua praecepta advocet vel dedicat. § 4. Item, ut idem ballivus & praepositus de finibus, amerciamentis, & aliis denariis levatis, per controrotulum Sen' onerentur; verúmque ballivus, cui honores & exennia facta extiterint, tanquam capi­tal' ministro domini compot' praepositi, aliorúmque ministrorum sibi sub­jectorum pluries jam ceperit, vel saltem capere potuisset: Ideo remaneat ballivus in custodia carcerali irreplegiabilis, donec domino de arreragiis, si quae emerserint, plenariè fuerit satisfactum, nisi praepositus, vel alius per re­cognitionem suam meritò debeat onerari.

LIBER TERTIUS.

De rerum acquisitionibus. CAP. 1.

SUperioribus libris expositum est de personis & earum actionibus; mo­dò dicendum est de rebus & rerum actionibus, quae in patrimonio nostro vel extrahabentur, vel n̄tro. § 2. In patrimonio nostro sunt terrae, ten', & haereditates. § 3. Extra patrimonium verò res sacrae & communes. In n̄tro sunt jura, servitutes, advocationes Ecclesia­rum & Abbathiarum, quae sine fundo alienari non possunt. Rursus, praedia­les servitutes per se non censentur; ideóque in bonis esse non videntur, vel extinctae esse, si per se censeantur: Nam & manica videtur extincta, cum non accedat vestimento. Et lignum non videtur possidere, cum non acce­dat aedificio. Istae tamen servitutes non dicuntur esse extra bona, cum possi­dentes exceptionem, & non possidentes habeant actionem. § 4. Rerum autem aliae sunt corporales, ut quae tangi possunt; aliae incorporales, ut jura & servitutes: aliae communes, ut aer, mare, & litus maris: aliae publicae, ut jus piscandi, & applicandi flumina & portus. § 5. Riparum etiam usus pu­blicus est de jure gentium, sicut ipsius sluminis; ad plus verò se habet com­mune quàm publicum, eò quòd unum ad omne animatum, & aliud ad o­mnem populum se extendit. § 6. Aliae universitatis: ut theatra, stadia, & ea quae sunt civitatibus coram Domino & usu; sed alia communia dicuntur esse universitatis Domino tantùm, & fructu fundi, & servi civitatum, qui ita sunt omnium hominum civitatis, quòd nullius per se. Aliae nullius: ut res Deo ritè per Pontifices dedicatae; quod enim divini juris est, id in nul­lius hominis bonis est. § 7. Sacra enim sunt ad coemeteria Ecclesiae sa­crae, capellae, aedes sacrae religiosorum, quae si diruantur, adhuc manet locus sacer: Sacra etiam sunt dona quae ad Dei ministerium sunt dedicata: ut ca­lices, cruces, & crucibula, quae alienari prohibentur, exceptâ causâ redem­ptionis captivorum; quasi sacri sunt muri & portae civitatum quia poena ea­pitalis in tales est constituta qui scalis adhibitis hujusmodi muros transcen­derint, vel aliquid violando immiserint. § 8. Hostile namque est & abo­minabile aliàs ingredi quàm per portas: Et inde est, quòd lex specialiter dicitur sanctio, quòd injuriosis poenam imponit. Nec liceat cuivis ad priva­tum commodum muros municipales communi utilitate confectos reficere, § 9. Item, res nullius esse dicuntur pluribus modis; naturâ scilicet, sive jure naturali: ut volucres, ferae, bestiae, & pisces; censurâ & diyinâ, & casu: ut [Page 175] haereditas jacens ante additionem, & ut liberi homines, & habitum pro de­relicto, & servi aegrotantes ejecti à dominis suis, quos lex facit liberos.

De Accessionibus. CAP. 2.

JUre autem gentium sive naturali dominia rerum adquiruntur multis mo­dis: quandoque per occupationem eorum quae non sunt in bonis alicujus, & quae nunc fiunt ipsius Regis de jure civili, & non communia, ut olim, sicut sunt ferae bestiarum, volucres, pisces & animalia, quae nunquam fuerunt do­mestica, quae in terra, mari, & aere nascuntur, quae cum capiuntur captoris fiunt; quae etiam cum evaserint, & naturalem ceperint libertatem, ut vana sit eorum prosecutio, captoris esse desinunt, & rursus novi fiunt occupantis. § 2. Continet etiam occupatio piscationem, venationem, inclusionem, & apprehensionem, nec sola prosecutio facit rem esse meam; nam etsi se­ram bestiam vulneraverim, ita ut capi possit, non tamen est mea, nisi ipsam ceperim, sed occupantis. § 3. Inclusionem, ut patet de apibus, quarum fera est natura, si in arbore namque mea consederint, non propter hoc meae erunt, antequam à meo alveo vel amne includantur, non magis quàm vo­lucres nidum in arbore facientes: sed si alius incluserit, earum dominus e­rit. Agmen etiam apium, quod ex eo minimè evolaverit, quamdiu in con­spectu meo fuerit, meum esse dici poterit; dum tamen possibilis sit ei de­prehensio, alioquin fit occupantis, nisi sciverit ipsum esse meum, & quo casu furtum facit, nisi animum habet restituendi. § 4. De volucribus autem, & feris bestiis factis mansuetis, quae ex consuetudine eunt & redeunt, volant & revolant: ut sunt cervi, falcones, grues, & hujusmodi, secus erit, quia sem­per nostrae esse dicuntur, quamdiu de eis intelligi poterit quòd animum ha­buerint revertendi; quae licet conspectum nostrum effugerunt, quocunque tamen loco suerint, nostrae esse intelliguntur: Et furtum facit, qui eas ani­mo lucrandi retinuerit, dum tamen notitiam habuerit veri possessoris. Et consimiliter dici poterit de hominibus liberis, qui in servitutem nostram deducti fuerint, cum extra potestatem nostram evaserint, pristinum statum receperint. § 5. Apprehensionem, ut in hiis quae communia sunt: sicut in mari, litore maris, lapillis, gemmis, & aliis in litore maris inventis; & similiter in insulis in mari natis, & in similibus. § 6. Adquiritur autem nobis jure gentium dominium rerum per accessionem, divinâ naturâ ope­rante: ut, quae ex animalibus dominio nostro subjectis nata sunt, nobis ad­quiruntur; & quod per alluvionem agro nostro flumen adjecerit, id jure gentium nobis adquiritur. Est autem alluvio latens incrementum; per al­luvionem autem adjici dicitur, quòd tam paulatim adjicitur, quòd percipi non possit quo momento temporis adjicitur. Secus verò si incrementum non sit latens, sed manifestum: ut, si vis fluminis partem aliquam ex praedio tuo detraxerit, & vicini praedium ampliaverit, certum est eam tuam perma­nere; & si longiori tempore fundo vicini adhaeserit, & arbores fortè fundo vicini attraxerit quae radicaverint, extunc videntur fundo vicini adquisitae. Opinio quotundam tamen est, quòd utilis rei vendicatio in persona prioris domini observatur; quorundam verò quòd cessat rei vendicatio, quia alte­rius [Page 176] facta est. Habet etiam locum eadem species accessionis in insula in flumine nata, quae, si in medio fluminis fuerit orta, communis erit eorum dominis qui ab utraque parte fluminis propin' ipf praedia possident, pro modo latitudinis prope ripam existen' cujusque fundi; quae si alteri parti proximior sit, ejus erit tantùm, vel eorum, qui ab illa parte prope ripam praedia possident: Si autem in mari nascatur insula, quae non sit virgultis su­stentata, occupanti concedatur; dum tamen alius jus exigere non poterit in eadem; ut, si flumen circuiens agrum alicujus insulam redigat, & quo casu non minus propter hoc erit insula illius cujus ager prius erat. § 7. Inme­tienda autem vicinitate hujusmodi insularum ponatur punctus in medio utriusque agri, & si insula sit citra punctum, tunc hujusmodi tantum, vel il­lius tantum erit. § 8. Si autem sit citra punctum, & in ipso puncto & ul­tra, tunc pro indiviso communis erit, ut tantum mihi de ipsa cedat, quin­tum continetur à medietate puncti usque ad agrum meum, & sic fiat in per­sona vicini quoad divisionem, & videtur quòd vicinitas & remotio insulae considerari debent, secundùm principium nativitatis suae, & inde est, quòd si inter insulam, quae mihi proximior est, & contr' ripam vicini, quae est ul­tra flumen, alia insula sit nata, tunc fiet mensura à mea insula, & non ab agro meo: Si autem insula rotunda fuerit, tunc omne quod mihi est propinquius mihi cedat, & similiter vicino cedat quod ei vicinius est. Sed haec quae dicta sunt, locum habent in agris non limitatis; nam in limitatis non habet lo­cum jus alluvionis: Sunt autem agri limitati, qui assignantur alicui certis lo­cis & terminis, ut sciant quod, & cui datum sit, & quid retentum, & quid relictum. § 9. Praeterea, agris limitatis, non cedit insula ratione vicini­tatis in flumine publico, imò concedatur occupanti vel Regi, propter suum privilegium. § 10. Habet etiam locum species actionis in alveo fluminis à flumine derelicto, cedit enim eis qui prope ripam fluminis, cujusque agri ficus aut alveus ejus juris incipit esse, cujus & ipsum flumen, id est, publi­cum: Flumen enim sibi alveum constituendo, agrum privatum facit publi­cum, & è converso; & sic dicuntur flumina m̄cae tetorm̄, id est, judic', vel princip' fungi: Judex enim vel Imperator saepe quod unius est alteri adjudicat, justè vel injustè, bonâ fide vel malâ. Et ubi flumen mihi abstu­lerit meum praedium per alvei constitutionem, & deinde redierit ad alveum antiquum in praedio quodam meo, de jure stricto nihil possum vendicare; cedit enim iis qui prope ripam praedia habent, de aequitate tamen nullo modo hoc obtinet. § 11. Ubi autem flumen alveum sibi non constitue­rit agrum meum, sed illum mand', non mittatur species ejus quant' ad ꝓpri­etatem. § 12. Est autem alia accessio, quae fit humanâ naturâ operante ꝑ adjunctionem unius speciei ad aliam, per aplumbat', vel ferruminat', secun­dum quod Institutis legitur, ubi dicitur quae pars alteri accrescere debet: nam si per aplumbaturam, minor cedit majori, vel pretiosiori; sed si neutra pre­tiosior, quilibet suum vendicabit; vendicat etiam sibi locum jus accessionis in aedificiis per humanae naturae laborem: ut, si quis in solo suo alienam ma­teriam aedificaverit, ipse dominus intelligitur aedificii, quia omne quod inae­dificatut solo cedit, nec tamen is qui materiae dominus fuerit, dominus esse [Page 177] desinit, nec suum eximere potest, sed pro eo duplum consequi solet mod' pretium tant' consequetur. Qui autem in fundo alieno de suo construxerit, malâ fide materiam praesumitur donâsse; Et cum domino soli meritò debeat materia remanere, eò quòd aedificia solo cedunt, & pro possessore soli judi­cabitur, ꝓpter duplex beneficium possidendi, quamvis obscura fuerint utri­usque jura. Eadem autem species accessionis in fructuariis & usuariis con­tra fructuum obventionem potest assignari. § 13. Alia autem accessio est, divinâ naturâ operante & humanâ, & quaeritur ex ea dominium: ut ecce, si Ticius alienam plantam in solo suo posuerit, Ticii erit planta; si autem Ti­cius suam plantam in Menii solo posuerit, Menii erit planta: dum tamen in utroque casu radicata fuerit planta; secus autem ante radicationem: & sic fiat de semine seminato. § 14. Adquiruntur etiam res nobis per specifi­cationem: ut, si quis de aliena materia speciem aliquam sibi fecerit, factor dominus erit speciei. § 15. Est & alius modus adquirendi per confusio­nem: consunduntur enim liquida, ut mel, oleum, vinum; confunduntur e­tiam solida, sicut aurum, argentum, plumbum & ferrum. Et quod ex iis redigitur inter eos commune erit, sive separari possit, sive non. De quorum facultatibus corpora sive species confunduntur, & idem erit cum casu for­tuito confundantur, si separati non possint materiae; sed si possint separari, unusquisque partem ponderis quam habuit in rudi materia habebit & men­surae. § 16. Cum autem frumentum alicujus cum frumento alterius mi­xtum fuerit, non propter hoc erit frumentum inter eos commune: sed quisque de acervo pro quantitate sui frumenti inter eos partem suam vendi­cabit, sicuti non essent pecora tua & mea mixta nobis communia: & differt confusio à mixtione; nam species dicuntur misceri, & materiae consundi, & species mixtae in eadem remanent substantia; confusae verò in aliam mate­riam transferuntur. § 17. Item adquiritur nobis dominium jure civili ex causa donationis, ex causa successionis, reversionis testamentariae, & aliis modis diversis. § 18. Item adquiruntur nobis temporalia ꝑ traditionem; res enim corporales traditionem patiuntur: secus verò de incorporalibus, ut sunt jura, advocationes Ecclesiarum, usufructus, obligationes, actiones, hae­reditas quae ipsum jus est, servitus qua subjicitur praedium praedio, & hu­jusmodi; quae nihilominus nobis adquiruntur per adquisitionem fundi, & aliis pluribus modis. Gleba propriè est solum datum, cui advocatio Eccle­siae est annexa, quia incorporalis, nec in donatione tangi potest manu: & ideo solo debet quis seisiri cum advocatione pertinente.

De Donationibus. CAP. 3.

DOnatio est quaedam institutio, quae ex mera liberalitate, nullo jure co­gente, procedit, ut rem à vero ejus possessore ad aliam transferatur. § 2. Dare autem est rem accipientis facere cum effectu, alioquin inutilis erit donatio, cum irritari valeat & revocari: ut, si facta fuerit de re aliena, de venditione secus erit, quia venditio de re aliena quoad accipientem va­lebit, eò quòd etsi postea per verum dominum à feoffato tollatur, dona­tarius tamen escambium quandoque consequi poterit à venditore, nisi jure [Page 178] suo malè usus fuerit. § 3. Donationum alia simplex & pura, quae nullo jure civili vel naturali cogente, nullo praecedente metu vel interveniente, ex mera gratuitáque liberalitate donantis procedit, & ubi nullo case velit donator ad se reverti quod dedit. § 4. Alia sub modo, conditione, vel ob causam, in quibus casibus non propriè fit donatio, cum donator id ad se re­verti velit, sed quaedam potiùs feodalis dimissio. § 5. Alia absoluta & lar­ga, & alia stricta & coarctata, sicut certis haeredibus quibusdam à [...] essione exclusis, vel si ab initio larga fuerit, & postea ex conventione c [...]ata: ita quòd donatarius rem sibi datam vendere non possit, vel alienare cer [...]is per­sonis, vel non nisi certis, vel nullis. § 6. Alia perfecta, & alia incepta & non perfecta: ut, si donatio lecta fuerit & concessa, & homagium captum, ac traditio nondum fuerit subsecuta. § 7. Alia incepta & defectiva, & post tempus confirmata: confirmatio enim omnem supplet defectum, po­terit etiam esse impendent', donec per ratihabitionem haeredis, cum ad aeta­tem venerit, roboretur. § 8. Quidam autem dare poterunt, quidam verò non: Dare namque poterit omnis dominus, & non dominus seisitus san [...] mentis, & sui juris, senex & valetudinarius, masculus & foemina, liber & servus, aliquando legitimus & bastardus in suo casu, major & minor, furiosu; & quandoque fatuus, dum tamen donum ex post facto confirmaverint, cum aetatem discretionemque recuperaverint, & sanitat'. § 9. Inhibetur tamen in charta de libertatibus, nè quis det alicui, vel vendat ampliùs de terra sua, quàm de residuo terrae suae possit sufficienter facere domino feodi servitium ei debitum, quod ad feodum illud pertinuerit. § 10. Dare autem non po­terunt illi, qui generalem rerum suarum non habent administrationem, si­cut sunt minores, incarcerati, surdi, & muti, & naturaliter furiosi, & mente capti (nisi dilucidis gaudeant intervallis) servi, leprosi à communione gen­tium interdicti, Reges in casu, Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, Priores, Religiosi & Hospitalium Rectores & Ecclesiarum, ea praecipuè quae possi­dent nomine Coronae & Ecclesiarum suarum dare non poterunt, nisi per hoc fuerit eorum conditio meliorata. Sed ad clericorum alienationes re­quiritur aliorum confirmatio, alioquin poterunt jura Ecclesiae alienata revo­cari. § 11. Praeterea, dari non poterunt sine regio assensu tenementa quae de Rege tenentur. Rursus, nec bastardi dare poterunt, nisi haeredes sibi legi­timè procreaverint, cum assignatos per modum donationis sibi facere non possint; nec etiam de aliquo crimine capitali accusati post feloniam perpe­tratam, dum tamen condemnatio mortis, vel utlagariae subsequatur. § 12. Dare etiam non poterunt viri suis uxoribus, nec è converso constan­te matrimonio, quia omnino hoc prohibetur in lege, praecipuè post fidem interdictam, nè fiant propter libidinum, vel alterius eorum immoderatam egestatem. § 13. Si autem viri hoc fecerint, & uxores ab hujusmodi re­nementis post mortem virorum fuerint ejectae, per assis' novae dissei­sinae non recuperabunt, nec haeredes eorum per consequens per assis' mor' an' de morte earum. § 14. Si autem vit extraneae personae donationem fecerit, eâ mente ut eam suae det uxori, non valebit donatio, quia pro fran­de facta inhibitioni reputabitur, quia non refert an quid fiat persimile, quum [Page 179] tantundem valeat. § 15. Simplices autem donationes uxoribus à viris suis non sunt faciendae in ipso matrimonio, ante, nec post; fieri tamen pote­runt propter nuptias pro dotis constitutione; ita tamen quòd rationabilem dotis quantitatem non excedant: Verba autem legis sunt hujusmodi: Si in nomine & substantia nihil distet à dote ante nuptias donatio facta à viro, quare non etiam simili modo & in matrimonio contracto dabitur? § 16. Sancimus itaque omnes licentiam habere, sive priusquam matrimo­nia contraxerint, sive postea, mulieribus donationes facere propter dotis do­nationes: etenim donationes non propter nuptias fiant, sed propter nuptias vetitae sunt; non tamen propter ipsarum nuptiarum affectionem effician­tur: nam si tales fieri possent donationes ob amorem habitum inter virum & uxorem, sic posset alter ipsorum egestate & inopiâ constringi, quod non est sustinend'. § 17. Cum autem minori facta fuerit donatio, & curator assignatus, alius à donatore curatoréque nomine minoris seisinam habuerit, si donator postea se ponat in seisinam, quamvis inde obierit seisitus, nunquam propter hoc mutabitur status minoris, quin retineat contra quoscunque; se­cus verò si idem sit donator & tutor, & quo casu non valet donatio. Reci­pere autem poterit minor tutore autore, aut consentire donationi sibi fa­ctae: Donationi verò à se faciendae, vel iterum donatorem admittendi ad seisinam alicujus authoritate consentire non potest, & sic suam conditionem meliorare, sed non deteriorare; valebit tamen cautela disseisinae cum con­victione pro donatore, dum tamen asse [...]sus minoris & ejus tutoris interve­nerit.

De donatione facta pluribus. CAP. 4.

DAri autem poterit tam masculo quàm foeminae, libero quàm servo, majori quàm minori, surdo quàm muto, viro quàm uxori, legitimo quàm bastardo, uni quàm pluribus, semel quàm pluries, & pluribus quàm uni. § 2. Cum autem pluribus fiat donatio, ut concubinae & pueris suis natis & nascituris, & eorum haeredibus, nullus alteri succedit, cum omnes pariter feos [...]ati tenuerint in communi, sed decedente uno, pars ejus per jus accrescendi superstitibus ejus accrescit, & eorum haeredibus, à pluribus usque ad unum, & ad donatorem non revertetur quamdiu unus fuerit superstes, vel haeredes habuerit. Si autem facta fuerit donatio concubinae tantùm, & haeredibus suis, si legitima fuerit, & haeredes habuerit fratrem, vel sororem, vel remotiores, bene poterit ipsa suos pueros feoffare, quamdiu haeredes exti­terint, qui donum suum warrantizare possint, secundùm quod fit de terra data in maritagium; quae si haeredes non habuerit, non valebit donatio ab ea facta, sed ad donatorem revertetur. § 3. Cum autem concubina & pueri sui simul feoffati fuerint, & omnes, vel quidam illorum ab extraneo, vel uno participum suorum ejecti fuerint, omnes per assis' novae disseisinae re­cuperabunt. Et cum quidam eorum decesserint de partibus suis seisiti, & haeredes eorum versus extraneum deforciatorem per assis' mor̄ an' partes illas recuperabunt. § 4. Cum autem mater eorum, quae nomine eorum extitit in seisina primò decesserit, & extraneus se statim intrudat, qui pe­tentibus [Page 180] pueris seisinam restituere noluerit, succurritur eis per asseisinam novae disseisinae, ratione matris, quae nomine eorum fuit in seisina die quo obiit, ut procuratrix; sive pueri prius in seisina extiterint, cum acquisita sit eis possessio per matrem, sive non, et non per asseisinam mor' an. § 5. Plu­ribus etiam pueris concubinae fieri poterit donatio in communi, pura & sim­plex, nullos coarctando haeredes, habend' & tenend' sibi & haeredibus suis; & cum omnes possessionem ceperint per se, vel per procuratores, ut per con­cubinam matrem eorum, nullus ex morte alterius assisam habebit, quia omnes feoffati sunt simul habend' & tenend' non totum nec partem per se, sed ut quilibet eorum totum habeat cum aliis in communi, & cum unus moriatur, non descendit aliqua pars haeredi morientis separatim, nec in communi ante mortem omnium, sed pars illa communis per jus accrescen­di accrescit superstitibus, de persona ad personam, usque ad ultimum super­stitem, & cum ille obierit, tunc primò locum habebit asseisin' mor' an' in personis haered', & ad ultimam seisinam quicunque talium praemoriatur erit recurrend': Et si nullos haered' habuerint, revertetur terra ad donato­rem. § 6. Item fieri poterit donatio pluribus simul, quorum quibusdam valebit donatio, quibusdam non: ut si vir uxori suae, & pueris eorum com­munibus, vel ex alio viro progenitis donationem fecerit, pro pueris valebit, pro uxore verò minimè valebit constante matrimonio. § 7. Fieri etiam poterunt donationes pluribus, legitimis & bastardis, majoribus & minori­bus simul & vicissim, quamvis minor consentire non possit, nisi tutore au­thore. Si autem donatio fiat duobus fratribus, majori & minori, major minoris poterit esse tutor, & cum uterque legitimus extiterit, descendit eorum alteri, non revertetur pars morientis donatori, nec fratri suo super­stiti accrescit per jus accrescendi, sed jure successionis: Secus tamen esset, si unus alterius haeres esse non posset. Et si donator seisinam caperet post mortem sui tenentis, statim competit fratri superstiti remedium per assei­sinam novae disseisinae. Nec obstabit exceptio, si dominus dicat, quòd partem defuncti seisivit nomine custodiae, si defunctus haeredem procreatum reli­querit infra aetatem, cum neuter alterius partem ab alia scivit distinguere. § 8. Item fieri poterit donatio pluribus nominatis & non nominatis, prae­sentibus & absentibus, natis & nascituris, per tutores tamen: Ipse enim pos­sidet cujus nomine possidetur, etiamsi nomen à baptismo non recepit. Ser­vus etiam domino acquirit quamvis ipso ignorante, vero etiam haeredi quamvis absenti acquiritur liberum tenementum per custodem, cum veri haeredis nomine fuerit in possessione; per procuratorem verò acquiritur possessio tam absenti quàm praesenti, & retinetur sicut corpore proprio.

Quibus dare inhibetur statutum Relig'. CAP. 5.

REligiosis autem & aliis Ecclesiasticis personis terras aut possessiones si­bi appropriare, aliisque omnibus alienare eâ mente, ut in manum mor­tuam remaneant, concorditer inhibetur, cum dominis feodorum & regni defensioni, per consequens in dampnum cedant & debilitatem; ideoque sic statutum est. § 2. Nullus religiosus vel alius terras vel ten̄ aliqua emere, [Page 181] vendere, vel sub colore donationis, vel termini aut alterius tituli cujuscun­que ab aliquo recipere, aut arte, vel ingenio, vel alio quovis modo sibi & Ecclesiae suae appropriare praesumat, vel aliter, per quod terr' vel ten' hujus­modi ad manum mortuam quoquo modo deveniant, sub forisfactura eo­rundem tenementorum. § 3. Et si quis contraire temerè praesumpserit extunc liceat immediato capitali domino feodi perquisiti infra annum à tempore alienationis impunè ingredi, & tenere sibi & haeredibus suis in do­minico quod prius habuit in dominico; quod quidem si infra annum non fe­cerit, extunc statim post annum finitum capitali domino superiori oriatur eadem actioper dimidium annum duratura, & sic ulterius de domino ad do­minum usque ad Regem, dum tamen plenae fuerint aetatis, infra regnum Angliae, & extra prisonam; & si aliquis dominorum sui juris non fuerit, vel extra regnum, salvabitur ei tamen actio expellendi cum venerit, dum tamen ei negligentia non possit imponi, vel competit ei remedium per supplicatio­nem, si Rex inde seisinam ceperit. § 4. Et si omnes capitales domini te­pidi extiterint, negligentes & remissi in hac parte, terras & ten' hujusmodi capiet in manum suam, de quibus al' promisit per servicia ad defensionem regni facienda. Salvis tamen dominis feodorum, wardis, escaetis, & aliis ad ipsos pertinentibus, necnon & serviciis inde debitis & consuetis feoffare, nec competet ejectis in hoc casu remedium recuperandi per asseisinam novae disseisinae. § 5. Et in charta de libertatibus inhibetur, nè quis terram su­am det alicui domui religiosae, eâ mente ut eam postea de domo tenendam resumat. Nec liceat alicui domui religiosae terram alicujus sic accipere, ita protrudat illam ei à quo ipsam recepit. § 6. Et qui terram suam sic dede­rit domum cassetur, & terra domino feodi incurratur. Et si qui religiosi in fraudem harum constitutionum, aliquem, cujus terram habere affectant, im­placitent, qui per collusionem praelocutam defaltam facere voluerit in Cur̄ Reg' post defaltam, ob quae hujusm̄ ten̄ sic [...]sibi adquirant, ꝓvisum est, quòd statim post defaltam ante judicium reddend', inquiratur utrum petens jus habeat in sua petitione vel non: Et si compertum fuerit, quòd jus habuerit, procedatur ad judicium pro petente; qui si jus non habuerit, res petita pro­ximo domino feodi incurratur, si infra annum à tempore inquisitionis ca­ptae illam petat, alioquin superiori domino infra dimid' ann' primum se­quentem hanc petenti, & sic habeat quilibet dominus post proximum do­minum spatium dimidii anni post annum primum domini immediati spa­tium ad petend' successionem, vel expellend' hujusmodi clericos, quousque perveniatur ad Regem, cui tunc demum pro defectu aliorum dominorum incurratur. § 7. Et in omnibus juratis arannatis super praemissis admit­tantur domini feodorum ad Juratores calumniandos, & pro Rege admitta­tur quilibet de populo, cum solus ubique praesentialiter esse non poterit. Et quamvis judicium clarum existat, remaneat tamen terra in manu Domini Regis, quousque ten' per petentem, vel per aliquem dominum feodi disra­tionetur, & Vic' loci de exitibus interim provenientibus Regi respondeat. Ex benevolentia tamen Regis conceditur religiosis quandoque, quòd feoda propria ingrediantur, dum tamen ad nullius injuriam vel nocumentum, in­quisitione [Page 182] tamen solemni p̄cedente, quorum per chartas suas pacificat & confirmat. § 8. Et sicut inhibentur eis plurium terratum amplexus & incrementa, ita de diminutionibus & alienationibus terrarum suarum faci­endis est eis interdictum secundùm formam hujus constitutionis. Provisum est etiam, quòd Abbates, Priores, Custodes Hospitalium, & aliarum domo­rum religiosorum ten' domibus suis collata de caetero alienare non praesu­mant, quòd si fecerint, statim capiatur terra alienata in manus Regis; dum tamen per Regem, vel per suos praedecessores illi domui extitit collata, & quo casu emptor de terra, vel pecunia proinde soluta nullum habeat recupe­rare. Et si ab alio facta fuerit collatio quàm à Rege, vel suis praedecessori­bus, tunc habeat ille, à quo vel à cujus antecessore ten' alienatum collatum fuit, breve ad recuperand' tenem' illud in dominico, quod tale est. § 9. Praecipe A. quòd reddat B. tale tenem' quod tali domui fuit collatum per praedictum B. vel antecessores suos, quòd ad praedictum B. reverti de­bet per alienationem, quam talis Abbas fecit praedicto A. de praedicto ten' contra formam collationis praedictae, ut dicit. § 10. Et eodem modo de ten' datis pro cantaria sustinenda alienatis. Et si ten' aliquod datum fuerit pro capell' luminari, potur' pauperum, vel alia eleemosyna faciend', quae quidem servicia vel eleemosynae per biennium sint subtractae, quamvis hu­jusmodi tenementa non fuerint alienata, extunc eo ipso competit actio do­natori aut ejus haeredi, ad petend' ten' in dominico, quòd pro hujusmodi serviciis vel eleemosynis faciend' fuit collatum per breve de servicio per bi­enn' detento. § 11. Et nè hujusmodi religiosi per onerationes indebitas supervenien' depauperentur, per quod hujusmodi servicia & eleemosynas subtrahere cogantur, vel terras suas vendere vel alienare, ex principis con­stitutione inhibitum est, quòd nullus hospitari praesumat in domibus reli­giosorum de aliena advocatione, nisi specialiter rogatus, nec sumptibus do­mûs, nec suis propriis contra tutorum domuum voluntatem. § 12. Nec etiam praesumat quis temerè illicenciatus currere in parco alieno, aut in al­terius vivario piscar': verum tamen, si contingat aliquem in hujusm̄ domibus per licentiam magistri domûs, vel ejus ballivi, quòd non aperiat fenestras inhibitas, vel cum vi sua aliquas frangat serruras & victualia, vel alia bona violenter capiat vel extrahat sub colore emptionis, aut aliter quoquo modo. § 13. Equos etiam hujusmodi Religiosorum, vel personarum Ecclesiastica­rum, militum & domin' boves, carros, vel carectas, naves, batellos, vel hujusmodi, nullus capere praesumat ad cariagium inde faciend', nisi de vo­luntate eorum quorum fuerint, quorum voluntati statim satisfaciat prout convenit. § 14. Et si quis in praemissis deliquerit, per prisonam volunta­riam punietur & gravem redemptionem: Et quo casu, si gravati sequi ve­lint, dampna in duplo recuperabunt. § 15. Et in praemissis habebit Rex sectam suam de hujusmodi transgressoribus inquir' quando voluerit, & un­de talis ordinatur processus, quòd indictati distringantur statim per ma­gnam districtionem, quòd veniant ad diem continentem spatium septem hebdomadum: Ad quem diem si non venerint, pro convictis habeantur, & per sectam Regis restituant dampna in duplo gravatis, & graviter punian­tur [Page 183] per prisonam & redemptionem. § 16. Item, nec graventur viri reli­giosi, personae Ecclesiasticae, vel alii, pro eo quòd vetuerunt hospitium vel victualia alicui, vel pro eo quòd questi fuerint fortè de aliquo gravamine eis illato in praedictis articulis contento; quòd si quis fecerit, & inde convinca­tur, puniatur ꝑ poenam supradictam, nec excipientur in praemissis consiliarii Domini Regis, Justiciarii de Foresta, vel alii quicunque Justiciarii, vel mi­nistri Regis, non magis quàm mediocres vel minores. § 17. Inhibetur etiam Religiosis & aliis personis Ecclesiasticis, nè ipsi vel ballivi sui equos alicujus aut canes de perhendinand' in domibus vel maneriis suis recipiant. §. 18. De Vic' provisum est, quòd non hospitentur alicubi, nisi propriis sumptibus; verumtamen concessum est, quòd in domibus Religiosorum vi­cissim per unam noctem tantùm cum sex equis, & non pluribus, sumptibus alienis in suis balliviis hospitentur, dum tamen frequenter non venerint.

Quae dari poterint, & quae non. CAP. 6.

DAre autem poterit quis justè omnino quod suum est, & injustè quod omnino alienum, & tam terram quam sibi accidere poterit per mor­tem alicujus antecessoris, vel alterius tenentis de eo ad vitam tantùm, ut fidelitas & servitium tali donatori attornentur, quam terram habet, & qua­litercunque tenuerit per se, vel in communi cum alio. § 2. Actio autem res sacra, res coronae, liber homo, jurisdictio, pax, muri & portae civitatis à nullo dari debent, ut valida sit donatio. § 3. Res quidem coronae sunt an­tiqua maneria, reg' homagia, libertates & hujusmodi, quae cum alienentur, tenetur Rex ea revocare secundùm provisionem omnium Regum Christia­norum apud montem Pessoloniam, anno regni Regis Edvardi filii Regis H. quarto habitam; & si de escaetis suis proinde satisfacere debent ad valenti­am, nec valebit deforciantibus longi temporis praescriptio: diuturnitas enim temporis tantùm in hoc casu magis injuriam auget quàm minuit, cum con­stare debeat singulis, quòd hujusmodi libertates de jure naturali vel genti­um ad coronam tantùm pertineant: de terris & ten' Regis secus erit; refert illae utrum terrae fuerint dominicae terrae Regis, ex antiquo coronae an­nexae, vel de eschaeta, vel perquisito, quia de antiquis maneriis per praede­cessores Regis alienatis currit tempus contra Regem, sicut contra alium: Terras verò suas de eschaeta, vel perquisito dare poterit Rex, & licitè alie­nare; & de hujusmodi terris tenetur Rex ad escambium, vel warrantizare, si per praedecessores suos expressè fuerit obligatus, aliâs verò terras alienatas non tenetur warrantizare, sed potiùs revocare. § 4. Ex gratia tamen principis, & pro pacis conservatione, ut populus Regi subditus eò amplius in pace existat & quietè, conceditur aliquibus Baronibus, quòd Cur' suas ha­beant, warennas in dominis terris, ferreas furcas, mercata, & hujusmodi mi­nutas libertates, quae magis cedunt populo ad commodum quàm ad grava­men, ut populum sibi judicialem justiciabilem in suis Cur' in tramite juris foveant & protegant.

Quae sunt necessaria in donationibus. CAP. 7.

AD hoc autem quod donatio sit valida plura occurrunt: Oportet enim quòd donator sit plenae aetatis, nomine suo seisitus in feodo per bonum ingressum, sanae mentis & bonae memoriae, quamvis impotens sui & in aegri­tudine in lecto mortali constitutus, & quòd sit mera, pura, libera, gratuita, & non coacta, nec per vim vel metum extorta: Est autem metus praesentis vel futuri periculi causâ mentis trepidatio; est praesertim viri constantis & non cujustibet vani hominis vel meticulosi, & talis debet esse metus qui in se contineat mortis periculum, vel corporis cruciatum. Refert tamen u­trum metus praeveniat donationem vel subsequatur, quia si primò coactus, & per metum compulsus promisero, & postea gratis tradidero, talis metus non excusat; sed si gratis promisero & compulsus tradidero, tunc excusat metus propter violentiam & compulsionem, velut hominis detentio in pri­sona, cujus nulla valebit donatio: nam qui potestatem sui non habet, nec eorum quae sua esse debent, quomodo potestatem donandi habebit? Et pro lege habetur, qui ab aliis possidetur, ipse nihil poterit possidere; quod etiam dici poterit, ut videtur de captis ab hostibus, & servis sub potestate domino­rum constitutis, terram dominorum suorum alienantibus ad dampnum ipso­rum dominorum: Sed si detenti donatores pristinam receperint liberta­tem, & effecti fuerint suae potestatis res, ita merae inde poterunt revocare, nisi alienationem probaverint per dissimulationem vel ratificationem. § 2. Oportet etiam quòd res certa in donationem deducatur, quamvis in­certa sit rei eventus, quia rei incertae nulla tenet donatio, & quòd certa res redonatur vel repromittatur, sicut homagium vel aliud certum servitium: Si autem exprimatur sic faciendo inde donatori vel capitali domino tantum servitii pro tenemento illo quant' facit tantum ten' ejusdem feodi, & de servitio contentio habeatur, recurrend' erit ad inquisitionem patriae, vel ad magnam assisam. § 3. Item, oportet quòd certa verba interveniant do­nationi congrua, sicut & stipulationi, & instrumenta & testes; scripturae e­nim pro perpetua memoria doni necessariae sunt: Oportet quòd inter dan­tem & accipientem concurrat mutuus consensus, & eadem voluntas, & quòd error de re data non habeatur, neque dissensus in numero, genere, vel quan­titate. § 4. Item, in quibusdam donationibus exigitur alterius consen­sus necessariò quàm donatoris & donatorii, sicut in donis eorum qui non tantùm suo nomine tenuerint, ubi requirendus est consensus omnium eo­rum quorum interfuerint. § 5. Et nota, quòd conventiones & pacta, con­ditiones & modi diversi donationum incidunt donationibus, quae si statim apponantur, legem dant donationi, & ipsam infirmant, & exceptionem dant donatori, ni personas ligant contrahentium, & ipsam rem datam ob­ligant, & cum ipsa re transeunt de persona in personam; quae si ex inter­vallo adjiciantur, non insunt omnino donationibus, sed quando (que) perimunt actionem, & quandoque exceptionem, & ita contrahitur donatio: ut si di­cam, Do tibi ut facias: Sex enim donationi concurrunt. § 6. Item, in coactionibus oportet, quòd coactus statim cum evaserit, clamorem, strepi­tum [Page 185] & hutesium faciat & levet, & ad villatas & coronatores ad comitat' vim, metum, violentiam & coactionem sibi factam palam ostendat, & sic salvabitur sibi actio, alioquin consentire videbitur propter dissimulationem; & non solùm excusatur quis, & exceptionem habet, si sibi ipsi inferatur vis & metus, verumetiam si vis ut filio vel filiae, patri vel fratri, vel sorori, & aliis domesticis & propinquis.

De Donatione simplici. CAP. 8.

SImplex donatio & pura est, ubi nulla adjecta est conditio neque modus; simpliciter enim datur quod nullo additamento datur: ut ecce, do tibi tantam terram cum pertinentiis in tali villa pro homagio & servitio tuo, habendam & tenend' tibi & haeredibus tuis de capitali domino feodi & hae­redibus suis per servitia inde debita & consueta, reddendo inde mihi & hae­redibus meis tu & haeredes tui per annum tantum ad tales terminos pro omni servitio, consuetudine & demand' seculari: Ita quòd certa sit res quae datur, & certa servitia in scriptis sint expressa donatori saltem facienda, quamvis incerta fuerint alia quae tacitè remittuntur; & ego & haeredes mei warrantizabimus, acquietabimus & defendemus praedictam terram tibi & haeredibus tuis contra omnes gentes per praedicta servitia: & sic acquiris rei dominium ex causa donationis, & haeres tuus post te ex causa successionis: haeres enim tuus licet in donatione comprehendatur, non tamen aliquid si­bi adquirit in donatione, eò quòd tibi soli facta est donatio, tibi tenend' & haeredibus tuis; sub cujus vocabulo omnes haeredes propinqui comprehen­duntur & remoti, nati & nascituri.

De Donatione conditionali. CAP. 9.

ET sicut ampliari poterunt haeredes per modum donationis, ita poterunt coartari, quòd omnes haeredes ad successionem non vocabuntur haeredi­tatis antecessoris; modus enim legem dat donationi, & tenendus est etiam contra jus commune, quia modus & conventio vincunt legem: ut si alicui cum uxore fiat donatio habend' & tenend' sibi & haered' quos inter se legi­timè procreabunt: Ecce, quòd donator vult quòd tales haeredes in haeredi­tate paterna & materna succedant, aliis haered' eorum remotioribus penitùs exclusis; & quòd voluntas donatoris observari debeat, manifestè apparet per haec Statuta. § 2. Quia autem dudum Regi durum videbatur quòd in casibus in quibus ten', &c. § 3. Modus autem & conditio multiplex esse poterit; quandoque ad commodum donatorii nec det, vel nè faciat, quandoque verò ad ejus incommodum quod det vel faciat. § 4. Quatu­or autem sunt genera contractuum, quae in donatione incidere poterunt, scil' do & des, facio & facias, facio ut des, do ut facias; isti autem sunt mo­di donationum, & obligant contrahentes: Ita quòd si unus dederit vel fe­cerit, alius tenetur ad dand' vel faciend', secundùm quod convenit, repetere non tamen poterit statim quòd dedit, quamvis alius non fecerit quòd pro­misit, nisi super hoc ab initio convenerit; haec autem dictio, ut modum de­notat, sic conditionem quia causam: Si autem dicas, Do tibi tantam ter­ram [Page 186] ut mihi necessaria invenias, vel ut mihi des tantum, quamvis non sit omnino gratuita simplex, tamen est & pura, dum tamen inde debita sequa­tur traditio; & nè hujusmodi dona donatoribus sint praejudicialia, constitu­tum est, quòd si quis terram suam alicui demiserit ad feodi firmam, ut faciat ei proinde ad valentiam veri valoris, vel saltem quartae partis per annum, & tenens cessaverit de servitio, & permittit terram jacere incultam, vel alio modo custodiatur quominus distringi possit in eadem, extunc oritur dona­tori vel haeredi suo actio ad petend' ten' illud in dominico, dum tamen so­lutio servitii per biennium cessaverit per breve sequens; verumtamen si te­nens ante judicium contra ipsum redditum in Cut' venerit, & arrerag' & dampna reddere sit paratus, offerat securitatem invenire, prout Curia con­siderabit, ad faciend' vel reddend' deinceps quod in charta continetur, tunc remaneat ten' ei, qui si judicium expectet, ab actione imperpetuum sit ex­clusus. § 5. Si autem sic dicas, Do tantam terram cum pertinentiis ha­bend' & tenend' tibi & haeredibus tuis, si haeredes de corpore tuo habueris, si tales haeredes mihi procreavero, quamvis defecerint, succedent tamen mihi alii haeredes mei remotiores in infinitum, quia satisfactum est conditioni; sed ante procreationem tantùm erit res mihi data liberum tenem', & post meum decessum tibi revertetur, tanquam ad donatorem pro adjunctio­ne cum modo. § 6. Fiunt etiam quandoque donationes ex causa praece­dente: ut, si dicam, Do tibi hanc rem, ut quia mihi bene servivisti, & quo casu licet tu non bene servieris, valet tamen donatio, quia falsa causa adje­cta non perimit donationem, non magis quàm legatum. § 7. Item, ex causa subsequente: ut sic, Do tibi hanc rem, quia mihi bene servies, validi erit donatio: Si autem addatur conditio in causa subsequenti, erit donatio impendenti: ut ecce, Do tibi hanc rem si mihi bene servieris, adhuc pura & perfecta erit donatio; resolvitur tamen sub conditione, & inpendenti erit, donec sciatur utrum existat conditio vel non. § 8. Fieri etiam poterit donatio viro & uxori suae, simul haered' utriusque communibus, vel inter se procreatis, vel procreandis, vel eorum alterius tantùm, vel haeredibus ejus qui alium supervixerit. § 9. Item, pluribus fieri poterit donatio per mo­dum filii & successivè: ut ecce, Do A. filio meo primogenito tantam ter­ram tenend' sibi & haeredibus suis de corpore suo progenitis, qui si tales sibi non genuerit, vel si habuerit & defecerint, tunc volo quòd terra illa ad B. filium meum post-natum revertatur, tenend' sibi & propriis haeredibus suis, ut supra; qui si nullos tales habuerit, vel si habuerit & defecerint, tunc volo & concedo pro me & haeredibus meis, quòd praedicta terra revertatur ad C. tertium filium meum, habend' & tenend' sibi & haered' suis de corpore suo progenitis, & sic de pluribus filiis p̄n̄tibus vel extraneis. Et si praedicti A. B. C. sine haeredibus de corporibus suis progenitis discesserint; tunc volo quòd praedicta terra revertatur ad me, & ad alios haeredes meos. § 10. Fie­ri autem poterit donatio sub conditione sive modo: ut ecce, Do tibi talem terram si ita factum sit vel non factum; & si conferatur conditio in futu­rum, licet praesentia & praeterita non sint inpendenti sicut futura, quia sta­tim conditio infirmat obligationem, vel omnino non differt, tunc aut est [Page 187] conditio possibilis aut impossibilis; si autem possibilis & potestativa; ut si di­cam, Do tibi talem rem, si dederis mihi decem, valet donatio, & suspendi­tur donec consistat conditio; ut si rem interim petieris, excipere potero quòd tu decem mihi non dederis: Si verò impossibilis; ut si dico, Do tibi istam rem, si coelum digito tetigeris, non valebit donatio, & pro adjecta ha­bebitur conditio. § 11. Item non valet donatio ab initio, sed est inpen­denti in alterius potestate conditione: ut si dicam, Do tibi hanc rem, si Ti­cius voluerit, qui cum assensum non praebuerit, non valebit donatio. § 12. Item, si conditio causalis fuerit: ut si dicam, Do tibi talem rem, si navis venerit ex Asia, vel si Ticius consul factus, fuerit, sic erit donatio inpen­denti, quia hujusm' donationes dependent ex insidiis fortunae. Si autem con­ditio fuerit mixta & dis-juncta, vel si in parte fuerit potestativa, & in parte causalis: ut si dicam, Do tibi hanc rem, si decem mihi dederis, sufficit unum istorum adimpleri; sed plures conditiones adjectae sunt donationi conjun­ctim: ut si dicatur, Si illud factum sit omnibus est pendend'; si divisim, ut praedictum est, cuilibet vel eorum alteri sufficit obtemperare. § 13. Item, conditionum alia expressa, & fit sub verbis negantis: ut si dicatur, Si Ticius haeres non sit, tu haeres esto; vel si de corpore tuo haeredes non habueris, tunc revertatur terra sic data ad tales simul vel successivè. § 14. Est etiam quaedam conditio tacita, quae fit sub verbis affirmativis: ut si dicatur, Si A. sit haeres B. te invicem substituo, id est, haeredem facio. Si unus eorum praemoriatur, quòd vivus succedat mortuo. § 15. Est etiam quaedam conditio duplex: ut si dicatur, Si haeredes de corpore tuo non habueris, vel si habueris & decesserint, tunc terra data ad me vel ad haeredes meos rever­tatur. § 16. Et est conditio simplex: ut ecce, si habueris haeredes, & in­fra aetatem decesserint, tunc ad me revertatur terra, ut supra. § 17. Est etiam alia conditio duplex, quae partim fit verbis negativis, & partim affir­mativis: ut si dicam, Si filius meus non fuerit furiosus, vel si suerit, & ni fue­rit infra furorem, volo quòd tu sis haeres. § 18. Item fieri poterit do­natio sub modo pluribus conditionibus adjectis: ut ecce, Do tibi hanc rem ut facias hoc, vel nè facias; quod si non feceris, quòd res revertatur ad me: vel sic, Do tibi ut non facias sine voluntate mea, & si feceris, quòd me ex­tunc possim in terram illam mittere, & in eadem me licitè tenere quietè de te & tuis haeredibus; & unde si praedictae conditiones, sive conventiones, & instrumenta in quibus continentur in judicio fuerint dedicta, non solùm suf­ficit instrumenta, conditiones, conventiones probare, nisi probetur quòd conditioni sit satisfactum, vel non satisfactum; probato instrumento adhuc subesse poterit, quòd conditioni non sit satisfactum per veram probatio­nem, vel saltem praesumptionem, cui semper stand' erit, donec probetur contrarium. § 19. Poterit etiam fieri donatio sub modo vel conditione, quae ex alterius dependet voluntate vel potestate: ut ecce, si quis alicui de­derit advocationem alicujus Ecclesiae, ut ibi faciat Prioratum, & illam in usus Prioratûs convertat, hoc sine voluntate loci Diocesani facere non po­terit cum effectu, tenebit tamen donatio erga donatorem, donec per domi­num feodi tollatur, vel per Regem, nisi confirmetur. § 20. Impedit [Page 188] conditio quandoque non decens ad proprios haeredes, & fac' liberum ten', & quandoque feodum, & tollit haer' assis' mor' an': ut ecce, concedo tibi tan­tam terram ad terminum x. annorum, ut post terminum ad me revertatur. Sed etsi interim decessero, concedo pro me & haeredibus meis, quod terra illa remaneat tibi ad vitam tuam, vel in feodo. § 21. Item, quòd suit ab initio liberum ten', & ad vitam, per conventionem mutari poterit in tan­tum: ut, si quis alicui terram concedat ad vitam, fieri poterit inter eos con­ditio; quòd si tenens vel assignati, vel haeredes terram sic datam teneant usque ad finem termini, & ita fit liberum ten' de termino, & è converso per conditionem, & dat exonem contra veros dominos petentes, & eorum haeredes. § 22. Oritur etiam exceptio creditori contra debitorem, verum dominum, & ejus haeredes, cum inter eos ab initio convenerit; quòd si pe­cunia suo die soluta non fuerit, quòd terra in vadium posita extunc credi­tori & suis haeredibus remaneat. § 23. Item, datur exceptio contra veros haeredes in assis' mor' an' cum aliquis cruce signatus, vel alius peregrè pro­ficiscens sic deposuerit, quòd concesserit alicui extraneo terram suam ad cer­tum terminum, exprimens ulterius, quòd nisi redierit, quòd usufructuario remaneat terra in feodo, & sic unum habent principium terminus & feossa­mentum, quamvis exitum diversum. § 24. Sed esto quòd quis pecuniam suam credat ad plures terminos reddendam, quotiescunque in solutione ali­cujus termini defecerit, res impignorata creditori imppetuum remanebit, quia sic voluit verus possessor, & quia non conditioni satisfactum secundùm quod convenit; liberatur tamen debitor, si die suo obtulit denar' sub testi­monio side dignorum, qui pecuniam viderint numeratam quâcunque horà diei, quum tota dies cedat debitori, & creditor eos recipere contradixerit, vel aliâs se transtulerit; & sufficit debitori si unicâ horâ diei sui pecuniam suam sibi creditam obtulerit reddendam: Sed creditorem oportet per quamlibet horam se paratum exhibeat ad recipiend', & quòd semper sui co­piam faciat, & pecunia diebus statutis non soluta nec oblata, statim habet creditor liberum ten' & feodum si fuerit in possessione; si autem extra, ha­bet actionem & conventionem. § 25. Ex conditione etiam in donatio­ne apposita quandoque obligatur persona donatorii: ut ecce, ut ex re data mihi necessaria invenias, & quandoque ipsa res tantum; ut si dicatur, Do tibi & haeredibus tuis, ita tamen ut non habeas illam & à te & haeredibus tuis alienandi potestatem, videlicet nisi certae personae, & quo casu cum ali­enata fuerit, habebit primus donator actionem ex conventione versus se­cundum donatorem, qui tenetur ad conventionem respondere, & versus do­natorium tenentem pro poena restitutionis, & non contra alterum eorum per se, sed simul agere oportebit contra utrumque; dum tamen potens ꝑ te copiam habeat quoquo modo, & quamvis servitus apponatur in donatio­ne nè fiat donatio, tamen libera est, quia donatorio & haeredibus suis facta, quamvis hoc verbum [liberè] in donatione non comprehendatur, nec tenen­tem disseisire licebit, nisi talis clausula in rem datam in donatione adjecta fuerit, quòd si fecerit, extune liceat mihi & haeredibus meis rem datam in manum nostram capere & seisire, & sine aliqua injuria expellere cum tem­pore [Page 189] quandoque voluerimus, non tamen poterit res cum tali remanere; dum tamen primus tenens suus eam velit rehabere tenend' ut prius, & quo casu ejectus nihil recuperabit, sed sibi imputet quòd rem sibi obligatam re­cepit, quem ignorantia non excusabit.

De Eschaetis & earum membris. CAP. 10.

TErra autem data bastardo cum aliqua muliere in maritagium, & eotum haeredibus communibus, ad donatorem reverti debet quoties haeredes hujusmodi defecerint: Si autem bastardo & suis haeredibus tantum, & hae­redes non habuerit, vel si habuerit & defecerint, quamvis terram in vita sua alienaverit, adhuc erit eschaeta donatoris, homagio non obstante: Homa­gium enim talium cum vita evanescit & respirat, & ideo in favorem bastar­dorum inventa fuit assignatio & constituta: Bastardus igitur si terram sibi & haeredibus suis & assignatis legitimè acquisiverit, si haeredes sibi non pro­creaverit, assignatis tamen suis constituere poterit, dum tamen hora con­grua, alioquin eschaeta remanebit donatoris. Et quamvis constituatur, quòd terrae de caetero datae de capitalibus dominis immediatè teneantur, nullam tamen eschaetam in praemissis sibi poterunt vendicare, sed donatoribus & suis haeredibus, vel iis qui ad warrantiam sunt obligati revertentur. Mulie­res autem viduae à dotibus suis non excludantur, quamvis warrantos produ­cere non possint alios quàm ipsos erga quos petierunt, eò quòd pura & sim­plex & in feodo facta fuit hujusmodi viro suo donatio. Sed esto quòd ba­stardus silium vel filiam non habens, nec assignatum facere potens, terram alicui dederit, & post donum obierit, & uxor ejus petat dotem, tunc obsta­bit ei dotis petitio, quia warrantum non habet. Sed quid si duobus fratri­bus bastardis fiat donatio tenend' in communi? tunc moriente uno, accre­scit alteri pars morientis, non tamen jure successionis, sed per jus accrescen­di; & si uterque haered' sibi procreaverit, ambo actionem habebunt. § 2. Quandoque etiam fit reversio, quia jus & successio descendere non poterunt ad haeredem propter impedimentum perpetuum, sicut felonia an­tecessoris, de qua si quis convictus fuerit, & talis terra data non erit escha­eta domini capitalis, sed donatoris, vel haeredum suorum, qui pro haeredibus habebuntur ad warrantizand' omnia quae felo gessit perfectè ante feloniam dum voluit & potuit, sicut donationes & dimissiones: Secus verò de gestis post feloniam perpetratam dimissiones statim post condemnationem in man' Reg' capi debent, & finitis terminis, & anno, & die pro termino Re­gis, ad dominos revertantur capitales; nihil tamen firmariis debet deperire, nec ad manus hujusmodi dominorum pervenire debent hujusmodi eschaetae, priusquam firmariis de suis terminis competent' fuerit satisfactum. Dona­tiones etiam post feloniam perpetratam factae perfectae erunt & perpetuae, nisi donatores hujusmodi de feloniis suis in vita sua convincantur. § 3. Et ad hoc facit lex Imperatoria, post capitale crimen contractum donationes factae valent, nisi condemnatio fuerit subsecuta, & sicut res sic data esse po­terit eschaeta donatoris in dominico, eodem modo poterit in homagio & servitio, quasi medio inter ipsum & tenentem sui tenentis sublato loco cu­jus [Page 190] oportebit eum succedere, & homagium & servitium recusare non pote­rit, sed, velit nolit, loco erit haeredis ei cui successerit, nec poterit dominus feodi suum feodum weyvare cum voluerit, & sic à warrantia solvatur te­nentis; weyvare tamen poterit ten' quòd in seodo tenuerit, & in dominico si velit, cum alii non cedit in commodum, sed sibi soli in dampnum. Nec weyvare poterit homagium vel servitium ten' felonis magis quàm ipsum ten'; & cum quis feoffatus fuerit per certum servitium, ipse alium inde feoffaverit per majus servitium, & medius postea pro felone convincatur, statim ex rigore juris obligatur terra domino capitali ex incremento servi­tii sibi faciend' prout suo erat medio feloni obligata, & sibi accrescit secun­dum cum primo tanquam eschaeta: ex aequitate tamen decretum est sic, quòd pro nulla constitutione felonis majoris servitii vel minoris, in suo feoffamento content' nihil domino depereat, eò quòd res cum suo onere transit; & quia hujusmodi tenent̄ injustè gravarentur, si ad utrumque ser­vitium fuerint obligati, cum potiùs de suis mediis, vel eorum successoribus tueri debuissent, tenend' est hoc medium, quòd hujusmodi domini incre­menta hujusmodi servitiorum habeant ut suas eschaetas: ita tamen quòd mi­nora servitia hujusmodi dominis ex antiquo debita in majori servitio tenen­tis implicitè computentur.

De Donationibus in Maritagiis. CAP. 11.

CUm autem terrae aliquando dentur ante sponsalia propter nuptias à pa­tre mulieris, vel alio, vel in ipso contractu, vel post matrimonium con­tractum, & mentio habeatur in donatione de maritagio, terra sic data sup­ponit reversionem, quae si fiat ab ipso viro suae uxori ad ostium Ecclesiae, non debet dici maritagium, sed potius certae dotis constitutio: Et quamvis fiat mentio in donatione, quòd terra data sit in maritagium tali viro cum tali uxore, res data tamen est liberum ten' uxoris & non viri, cum non ha­beat nisi custodiam cum uxore, donec liberum ten' sibi accrescat per legeri Angliae. Secus si pro homagio & servitio viri & in maritagium facta fuerit donatio: Si autem uxor donationem fecerit sine viro suo, tunc statim com­petit viro restitutio per assi [...] novae disseisinae, vel per breve de ingressu. Est autem quoddam maritagium liberum ab omni servitio solutum donatori, vel ejus haered' usque ad tertium haered', vel usque ad quartum gradum fa­ciend', & debent gradus sic computari, ut donatorius primum faciat gradum, haeres ejus secundum gradum, haeres haeredis tertium, & haeres secundi hae­redis quartum, qui quidem tenebitur ad servitium ut ad homagium, prius autem minimè nè donator vel ejus haeredes per homag' acceptionem à reversione repellantur. Sed in quarto gradu pro eo quod tunc vehementer praesumitur, quòd terra non est pro defectu haeredum donatoriarum rever­sura, quia etsi propinquos haeredes non habeat, vel cum habeat & defecerint, ad donatorem vel ejus haeredes qui homagium ceperint non erit terra re­versura, dum tamen aliquis remotus de consanguinitate appareat, qui jus in haereditatem poterit vendicare, alioquin evanescit homagium, & reverte­tur. Et cum de sanguine homagium factum fuerit, extunc obligatur homo [Page 191] ad servitium, quia servitium semper sequitur homagium, & districtio sem­per sequitur fidelitatem; & quamvis in hujusmodi donationibus non con­tineantur homagium, servitium, vel warrantizatio expressè, nihilominus tamen tenebitur vel ejus haeres ad warrantiam quotiescunque fuerit voca­tus, eò quòd foemina per donatorem sic maritata, vel ejus pueri & haeredes, si ipsa decesserit, pro charta debent reputari; dum tamen expressè non exci­piatur vel inhibeatur, & quamvis inde praestentur auxilia rationabilia quae personas respiciunt & non Ten', vel aliae contribuantur praestationes com­muniter ad Regem pertinentes, nihilominus tamen liberum est. § 2. Et est similiter maritagium servitio obligatum & oneratum, ut si quis sic de­derit quod sibi & haered' suis aliquod servitium reservaverit, & quo casu fa­ciendum est servitium, sed non homagium ante tertium haeredem, & ex­tunc servitium cum homagio de haerede in haeredem. § 3. Poterit autem terra dari tam viro per se & haeredibus suis, uxori per se & suis haeredibus ante matrimonium, & postquam utrique eorum vel eorum haeredibus com­munibus, & unde si à patre, vel à matre, vel alio Antecessore uxori facta fuerit donatio, & eidem uxori per mortem sui Antecessoris cedat alia haere­ditas inter ipsam & alias sorores, vel earum haered' participanda, terra viro suo data non veniet in divisionem, nec contribuere tenetur, nisi fuerit do­natio mulieri ante matrimonium tali de causa de se maritanda: Si autem mulieri & haeredibus suis simpliciter fiat donatio ad se maritandam, quamvis haeredes de corpore suo non producat, succedent ei tamen haeredes remoti. Si autem caeteri exprimantur haeredes, & tales non habuerit, vel si habuerit & defecerint, statim revertetur terra ad donatorem. Si autem viro & uxori, & haeredibus suis communibus siat donatio, & filiam procreaverint, quamvis ab alio viro filium conceperit, foemina tamen masculo praeferetur, quod non esset, si uxori tantum, & haeredibus suis facta fuisset donatio: Si autem viro & uxori fiat donatio, tenend' sibi & haeredibus suis legittimè inter eos procreatis pro homagio & servitio, & in liberum maritagium, tunc omisso maritagio, praeferend' est homagium, pro homagii excellentia & dignitate. § 4. Si autem donatio fiat alicui, ut aliquam ducat in uxorem purè, vel adjectà conditione, vel modo, si donatarius ad alia vota convolaverit, com­petit donatori repetitio, & unde si donator postquam talis aliam duxerit ipsum statim ejiciat, ejectus per assisam novae disseisinae non recuperabit: Secus verò si talem duxerit non contra, inter quos forte postea celebretur divortium; verumtamen competit inde repetitio, si certi haeredes in dona­tione comprehensi non producantur, vel defecerint.

De Reversionibus, & earum impedimentis. CAP. 12.

REvertitur autem quandoque donatio ad donatorium pro defectu hae­redum per modum tacitum vel expressum, ut si facta fuerit in marita­gium vel bastardo, & quandoque non solum pro defectu haered' vel assigna­torum tantum, sed etiam pro defectu haeredum assignatorum, de quibus non fit mentio in donatione quod res data ad ipsos descendat, & quandoque cum nullus haeres omnino appareat post mortem feoffati qualitercunque; [Page 192] sed si mortuus haeredem reliquerit, de quo plena habeatur notitia, tunc erit donator loco haered', ni sactum sui tenentis defuncti & dotem warrantiza­bit: Secus verò si de haerede habeatur dubitatio, utrum haeres suerit vel non. § 2. Item revertitur terra ad donatorem quandoque per restitutionem, & quandoque cum tenens suum weyvaverit tenem', & quibus casibus eva­nescit homagium proinde factum. § 3. Item revertitur terra ad donato­rem, sicut ad haeredem proximum feoffati; ut, sipater feoffaverit silium su­um medium, vel frater antenatus fratrem postnatum pro homagio & servi­tio suo, sibi & haeredibus de corpore suo exeuntibus, & talis seoffatus obie­rit seisitus sine haerede de se, terra data ad feossatorem fratrem revertitur, uno modo sicut eschaeta sua pro defectu haeredum corporis sui, alio modo sicut haeredi: sed quoniam homagium non extinguitur cum sint alii haere­des remoti, ac primogenitus, sicut esse non poterit dominus & haeret, cum homagium expellat dominicum in hoc casu, & retineat servitium, terra da­ta cum tali fratre non remanebit. Si quis etiam alium seoffaverit pro ho­magio, ac ille secundum, & secundus tertium & ultra, & ultimo feoffatus primum feoffaverit feoffatorem, tale feoffamentum stare non poterit, quia nullus esse potest simul & semel dominus & tenens. § 4. Impediuntur autem Reversiones, & quandoque per homagium & servitium receptum, prodest tamen quandoque servitium ei assignare cujus interest donum re­vocare, & homagium retinere. § 5. Item donationes à Servis vel Soke­mannis quas in villenagio vel villano Sokagio tenuerint irritari debent, & dominis restitui, & recenter sine brevi poterint donatarii ejici, & impuni expelli: Secus post pacificam seisinam habitam. § 6. Fieri etiam pote­runt donationes ad terminum vitae recipientis, vel ad vitam donatoris, vel ad terminum annorum, vel donec quid siat vel non siat, vel donec fuerit provisum donatario, & tunc refert utrum mentio fiat de donatore & hae­red', vel de donatore tantum, & utrum provideri debeat donatario tantum, vel sibi & haeredibus suis, & quibus casibus si haeredes non comprehendan­tur, nec provisum sit donatario in vita donatoris, remanebit res data in seodo cum ipso donatario: Et si in vita donatoris facta fuerit provisio, ad donatorem revertetur; & si haeredes donatoris tantum in donatione com­prehendantur, & donatario non fuerit provisum dum vixit, cum haered' do­natarii remanebit res data imperpetuum, quamvis haeredi donatarii com­petens satisfactio offeratur: Sed si haered' donatarii tantùm in donatione contineantur, tunc revertetur terra data quàm citius per donatorem sibi provideatur, & contra; qui quidem si non providerit, non sufficit si haeredes ad satisfactionem promissionis se reddant benevolos & paratos, cum modus donationis se habeat in contrarium: Si autem siat donatio alicui ad vitam suam, donatarius cum nihil adquirit nisi liberum tenem' tantùm, feodum vero tamen remanet cum donatore, & cum obierit, statim revertetur terra ad donatorem: Et si alicui siat donatio ad vitam donatoris, quamvis ha [...] donatarii in donatione contineantur, non tamen sibi adquirit liberum ten nec feodum, sed quandam possessionem ad certum terminum, à qua si fuerit ejectus per assisam novae disseisinae, non recuperabit, licet per aliud remedi­um, [Page 193] & tenebunt haeredes usque ad finem termini: Si autem non siat men­tio de haered' donatarii, non statim tamen revertetur terra ad donatorem post obitum donatarii, nisi decesserit intestatus: Sed si de residuo termini sui testator in Testamento suo ordinaverit, valida erit dispositio velut de catall', cum nulli cedat de exhaeredatione: Si autem sic siat donatio, Do tali tantum terrae pro me & haered' meis, statim sit donatar' liberum ten' tantùm, qui cum decesserit, ad me revertetur, ac si dixissem, Do tali ad vitam ipsius, ex termino verò annorum quamvis longissimo nunquam sit donario liberum ten', tamen terminus vitae incertus, & ideo liberum facit tenem'; & licet nihil certius morte, nihil tamen incertius hora mortis § 7. Potest quis alicui terram concedere ad terminum annorum, & inte­rim eidem vel alteri dare eandem in feodo, & si al', ut raque tamen possessio durabit, quia sese compatiuntur terminus & feoffament', licet diversa sint ibi jura: Nam ad feoffamentum pertinet liberum ten', & foedum cum pro­prietate. Firmarius verò nihil juris vendicare poterit, praeter usum fructum. Item dimitti poterit terra pro voluntate dimissoris tenend' de termino in terminum, & anno in annum, & sinito termino in omni dimissione reverte­tur terra donatori vel proprietario, nisi inde feodum perquisierit.

De Donationibus servis factis. CAP. 13.

SI antem domino, sub cujus potestate servus fuerit, servo siat donatio, in qua praecesserit libertas cum manumissione, & interveniat homagium, valet donatio & perfecta erit; & quamvis homagium, libertas, manumissio­ve in charta non exprimantur, sufficit ad libertatem tantum haec clausula, Habend' & tenend' sibi & haeredibus suis, eò quòd donator per hujusmodi verba innuit manifestè quòd in donatione voluit ipsum esse liberum, quam­vis hoc verbum liberè non exprimatur, non obstante incerto servitio ac vi­lissimo, vel mercheto sanguinis, vel aliis talliagiis voluntariis contributis, dum tamen hujusmodi praestationes fiant ratione ten', & non ratione per­sonae in donatione comprehensae & reservatae; non enim nuum & idem est, sed longè aliud tenere liberè, & tenere per liberum servitium: Liberè enim tenet cuicunque alius haeres quàm dominus succedere poterit, liberum enim servitium nihil villano confert libertatis, ten' enim quod conceditur villano tenend' per liberum servitium non facit ipsum liberum, nec servi­tium villanum liberè feoffato aliquid confert servitutis, nec aliquid suae de­trahit personae: Nam si tenens ten' per liberum servitium tantùm dum non ad vitam nec in feodo ejectus fuerit, per assisam non recuperabit: Si autem tenuerit sibi & haeredibus suis per consuetudines villanas, recuperaret sicut quilibet liber homo, etsi à domino suo suerit ejectus; nam jura dominum contra voluntatem suam juvate non debent, & quamvis sentiat dampnum sibi, non tamen injuriatur; & ex quo cum servo suo contraxit, exceptioni villenagii tacitè renuntiavit, nec ipsum ignorantia excusabit, si dicunt quòd nescivit de statu suo tempore contractus, quia praesumitur quòd scivit, aut scire debuit cujus fuit conditionis ille cum quo contraxit. § 2. Si autem servo & suis haeredibus fiat donatio, domino valet donatio, à qua si [Page 194] ejectus fuerit per aliquem, dum tamen non per dominum suum, sub cujus fuerit potestate constitutus, & provisum fuerit ab ipso domino ejectus so­lus per assisam recuperabit, & per consequens competit suis haeredibus con­tra quoscunque deforciatores assis'mor' an', praeterquam contra verum do­minum, contra quem nullam habebunt replicationem; si autem servus nomine domini sui stipulatus fuerit, & perquisitum fecerit, & non sibi ipsi & haeredibus suis, & de perquisito per aliquem non dominum ejiciatur, tunc competit domino remedium per assisam novae disseisinae, & non servo, quia quicquid per servum justè adquiritur, domino adquiritur, sicut per servum procurarorem; & si servus sibi & haeredibus suis perquisierit, dominus flatim possessionem apprehendat perquisiti, & servitia in donatione contenta faciat donatori, non obstante minori aetate haeredis, quod cum sic seisierit, & chartam feoffamenti penes se receperit, restituere poterit servo vel alii liberare, vel in dominico impunè retinere, qui si statim seisinam non ap­prehendat, poterit tamen quandocunque voluerit tam tempore haered', quàm primi donatarii, dum tamen fugitivi non fuerint & clamantes in li­bertatem. § 3. Si autem donatarius obierit de hujusmodi perquisito seisitus in feodo, & ejus haeredes fuerint inde deforciati, tunc competit eis remedium per assisam mor' an' versus omnes contra quos competeret assi­sam novae disseisinae in persona Antecessoris: Et si plurium sit servus com­munis siat participatio ejus perquisiti prior cum seisina secundam excludat: Si autem servus vendiderit feodum, quòd sibi & haered' suis perquisiverit, antequam dominus seisinam inde ceperit, valet donatio, (& dominus sibi ipsi imputet, quòd tantùm expectavit: Si autem servo fiat donatio privile­giato, manumisso, vel fugitivo, dominus nil sibi inde vendicare poterit, pri­usquam libertatem corp' clamantis tanquam servum suum disrationave­rit. sequela ten' & catalla in judicium de se de statu ageretur per breve de tivis, tamen in brevi contineatur, quòd Vicecom' habere fac' tali talem nativum & fugitivum suum, cum sequela sua, & catallis suis, & si ante cor­poris disrationem sine judicio terram sibi usurparet, & catalla usurpanti, servum suum per breve petenti obstabit exceptio spoliationis, ita quòd nunquam audietur ante ten' & catallorum plenam restitutionem; & cum corpus recuperaverit, ea quae corpus sequentur recuperabit, ut sequelam su­am, & catalla, & ten' sua, eò quòd praesumitur quod de catallis suis, quae domini sui fuisse debuerunt, fuerunt perquisita; & ficut non poterit quis servum suum fugitivum disseisire quin per assisam, antequam corpus habeat sub sua potestate per judicium: Ita nec poterunt liberi sub potestate domi­norum constituti ut servi, quamdiu in tali statu permanserint, assisam por­tare versus dominos suos de perquisitis suis, & recuperare, antequam do­cuerint se esse liberos. § 4. De re autem aliena poterunt fieri donatio­nes, quae quidem licet non valeant cum effectu quantum ad ipsos quorum res ipsae fuerint, valent tamen quantum ad donatores, & donatarios, & alios jus non habentes; & quamvis valeant quoad ipsos qui jus habuerint in tempore, non valebunt tamen si per veros dominos statim ejiciantur, & si per negligentiam vel patientiam dominorum, & quorum jus fuerit tem­pus [Page 195] pacificum habuerint donatarii, per quod liberum ten' habeant, res cum datae eis remanere non poterint, & per auxilium Cur' ritè fuerint revocatae. Poterit quidem res esse aliena omnino, quantum ad jus & proprietatem feodi, liberum ten', usumfructum, & usum nudum, in quam si aliquis se in­truserit cum rem vacantem invenerit, & in tali seisina donationem inde fecerit, valida erit donatio quantum ad donantem & accipientem, & omnes qui jus non habuerunt, donec per jus habentem fuerit revocata. Et eodem modo feoffamento facto per ipsum qui non habeat jus, nisi feodum tallia­tum, vel terminum vitae, vel custodiam, vel terminum voluntarium, in qui­bus casibus quoad verum dominum nunquam erit res data liberum ten', nisi ex longa & pacifica seisina, & unde si incontinenti post tale feoffamentum posset verus dominus, vel ille ad quem spectat reversio, se ponere in seisi­nam, omnes à possessione tenere posset exclusos, vel per assisam novae dissei­sinae recuperarent. § 5. Verumtamen si tales feoffati post tempus pacifi­cum & seisinae post continuationem liberum ten' habuerint, quod sine judi­cio ejici non possint, si à vero domino fuerint implacitati, vocari poterint feoffatores suos ad warantum, & valentiam consequi, nisi doceant conse­qui, quod per intrusiones proprias seisinam fuerint adepti, & non extra sei­sinam feofframent' feoffati. § 6. Si autem proprietatis donation' fecerit secundo viro alicujus uxoris, cujus ipse warant' fuerit, de terra quam ipsi vir & uxor simul teneant nomine dotis ux' de dono primi viri sui, non valebit donatio, quia donatar' veram seisin' facere non potest, cum vir & uxor unum corpus & eadem sint caro, & quia servit' uxoris viro suo non poterit attorn'; Quaeritur si post mortem uxoris suae ejectus fuerit vir ex tali donatione sei­sinam non recuperabit, quia secundi viri per legem Angliae liberum tenem' non poterunt vendicare; & quamvis secundus vir & uxor dotem quam re­nuerint resignare vellent in manus proprietarii ea mente, nec virum inde feoffaret, non valeret donatio, eò quòd sic fieret fraus constitutioni; verum­tamen si talis donatio facta fuerit viro qui homagium fecerit suo feoffatori, ac ipse post mortem uxoris suae se tenuerit in possessione, obstabit donatori petenti, vel ejus haered' exceptio donationis: Si autem ejiciatur, vir per actio­nem obtinebit; & eodem modo valebit donatio facta uxori per se, vel vito & uxori simul, & haeredibus suis communibus vel remotis; sed hoc magis est ex consuetudinis Anglicanae permissione, quàm ex juris ordine.

De distinctione chartarum, & diversitate servitiorum. CAP. 14.

CHartarum alia regia, & alia privata; & regiarum alia privata, alia communis, & alia universitatis: Privatarum alia de puro feoffamento & simplici, alia de feoffamento conditionali sive conventionali, & alia de recognitione pura vel conditionali, alia de quieta clamantia, & alia de confirmatione. Charta verò de feoffamento simplici est, in qua nulla continetur adjectio conditionalis. De recognitione autem, ut si tenens rem quam ab eo petitur recognoverit jus esse petentis; vel si petens rem quam tenent tenet, recognoverit esse jus tenentis, vel si illam remiserit, & quie­tam clamaverit: Charta autem de quieta clamantia est, ut si petens purè [Page 196] remiserit, & quietam clamaverit terram tenenti, quam idem petens petiit ut jus suum: Charta autem de confirmatione est illa quae alterius factum consolidat & confirmat, & nihil novi attribuit; quandoque tamen confir­mat & addet. § 2. Chartae autem de pura donatione & simplici penes donatarium & ejus haeredes debent remanere, communes verò duplicati debent, ita quod quilibet habeat suam partem; vel si una sit tantùm, tun in aequa manu communis amici utriusque ponatur, salvo custodiend' cuili­bet partium, cum necesse fuerit, exhibend', transcriptis tamen paribus inde liberatis. Quam quidem chartam eorum alteri prout convenit bonâ fide liberatam malitiosè retentam, comperit alteri cuivis interest petere, quam si habere negaverit, tunc aut chartam producat, aut ei denegetur actio si pe­rens fuerit; vel, si ab eo petatur, remaneat indefensus. Communis enim esse poterit, ut si terra detur ad terminum annorum, & ad firmam, & etiam si quis alicui donationem fecerit de aliqua re, tenenda inde sibi aliquâ parte, & si tenens se dicat totum tenere, cum donator partem petat, ostendere debet tenens chartam ad suam exceptionem probandam, quòd si non fe­cerit, amittet sicut indefensus, quia exceptionem suam non probat. Qui si per certa judicia docuerit, & Curiam instruxerit, quòd ad chartam venire non poterit, tunc de necessitate ad patriam erit recurrend': Et eodem modo si casum allegaverit, & eum probaverit. § 3. Privatarum autem tres sunt species: una cum pro possessore loquatur, alia cum contra ipsum, & tertia chyrographata, quae tam fit pro ipso ꝗm contra ipsum; & quo casu si quis partium à conventione recesserit in scriptaris chyrographatis, succurri­tur alteri parti per actionem ex conventione. Omnium autem Scriptura­rum privatarum quibus quis uti voluerit in judicio pro se, facere copiam tenetur Adversario suo, licet contra se, petens tamen petere non debet quod tenentis instrumenta exhibeantur ad suam intentionem probandam vel sundandam, cum non teneatur Adversarium suum contra se armare: nec etiam poterit tenens petere quòd ei exhibeantur instrument a peten­tis, prout de communibus dictum est. § 4. De chartis verò regiis & fa­ctis regum, non debent nec possunt Justiciarii Reg' nec privatae personae disputare, nec etiam si in illis oriatur dubitatio. Possunt etiam interpretari in dubiis & obscuris, ut si aliqua dictio vel ratio duos contineat intellectus, solius Regis expectanda est interpretatio & voluntas, cum ejus sit interpre­tari, cujus est condere, & etiam si omnino sit falsa vel suspecta propter ra­suram, vel sigillum apponatur adulterinum per cancelam. § 5. Fiant autem donationes per haec verba: Sciant praesentes et futuri, quòd ego talis dedi et concessi, & hac praesenti chartâ meâ confirmavi tali, pro homagio suo & servitio, tantam terram cum pertinentiis in N. et unde per hoc quod dicit (ego talis) vult donator quòd certa persona quae dat in donatione comprehendatur, et unde per hoc quod dicit (dedi) vult, quòd res data fiat accipientis, et per hoc quod dicit (concessi) perpendi poterit ex hoc quod donationi concessum praebuit, nec multum dissert à consensu; et per hoc quod dicit (et praesenti chartâ meâ confirmavi) innuit quòd vult, quod voluntas sua, per quam res transferatur ad donatarium, et quae firma est [Page 197] debet, praesenti chartâ sub sigilli sui munimine confirmetur; confirmare enim est id quod prius infirmum fuit simul firmare; & per hoc quod dicit (tali) vult quod certa persona exprimatur cui fit donatio, & per hoc quod dicit (pro homagio & servitio suo, vel pro servitio tantùm) vult quod certa causa, pro qua fit donatio, exprimatur; & per hoc quod dicit (tantam ter­ram cum pertinentiis) vult quòd certa res deducta sit in donationem, & certae pertinentiae quae tunc pertinuerint, cum res venit in donationem; & per hoc quod dicit (in tali villa) vult quòd certus locus comprehendatur, in quo res est sita quae datur: continentur etiam haec verba, Habend' & te­nend' tali et haeredibus suis generaliter, vel certis haeredibus cum coarcta­tione liberè & quietè, vel in liberum maritagium, vel cum conditione ad­jecta, vel donec, & etiam tali & haeredibus suis & assignatis, & tali & haere­dibus suis et assignatis assignatorum suorum: Per hoc enim verbum (liberè) vult donator quòd rem datam ad modum liberi hominis teneat, ut sui hae­redes in haereditate paterna succedant, quòd non est in servo, nec vult quòd rei datae talis servitus imponatur quòd aliquis utatur in eam aliquo jure, ad quam servitus non pertineat neque usus. Et per hoc quod dicit (quietè) vult quòd quietem habeat et pacem, quòd re data uti posset paci­ficè et commodè absque aliquo impedimento. § 6. Augentur enim quandoque donationes her haec verba (cui dare vel assignare voluerit) ad­jectà clausulâ warrantiae; et quo casu cum donatarius illam dederit vel as­signaverit, haeredes donatoris tenentur donum potius warrantizare quàm revocare; et qualitercunque et ubicunque donationem fecerit quis, con­stitutum est quòd nihil domino feodi dependeat pe [...] translationem, sed quòd donatarius rem donatam de domino capitali capiat immediatè, cui donator nihilominus tenebitur eam warrantizare: Ampliare autem pote­runt de caetero donatores, minuere autem minimè. Si autem hujusmodi assignati, quibus hujusmodi donationes factae fuerint, ulteriùs alios inde feoffaverint, iidem assignati et eorum haeredes res datas warrantizare te­nebuntur, quibus deficientibus primi donatores et haeredes sui loco assi­gnatorum et haeredum suorum esse incipient, quoad warrantiam, quod quidem non esset, nisi sieret mentio in prima charta de assignatis, et sic va­lebit prolatio et ostensio alienae chartae in manum extranei. Et nota, quòd hoc verbum (legare) supervacuum est praererquam in tenem' Bur­gensium, quae legari possunt ut de catall'; legatum enim morte tantùm confirmatur, donatio inter vivos solâ traditione. § 7. Continetur etiam (reddendo inde annuatim tantùm ad tales terminos, vel faciendo inde talia servitia, vel tales consuetudines) quae omnia esse debent certa et in charta expressa, eò quòd satis acquietat, qui specialiter non onerat (et faciendo inde domino feodi quòd sibi fuerit faciend') per quod innuit, quod vult quòd donationem per assensum domini feodi ingrediatur, et non ipso in­vito, et quòd domino suo nihil depereat per translationem. (Pro omni servitio, consuetudine, seculari demanda et exactione) per istam generalita­tem videtur quod omnia alia servitia expressè remittit. Retineri autem [Page 198] poterunt servitia multipliciter; nam retinere sibi poterit feoffator servi­tium quotidianum, hebdomadale, annuum, et septennium: Reddendo sem­per in fine septem annorum die Sancti Michaelis unum granum frumenti et hujusmodi. Retineri etiam solent hujusmodi servitia per servitium equitandi mecum, vel cum uxore mea, qui Rodknyghts vocabantur, vel per servitium tenendi Cur' meas, vel pascendi leporarios meos, vel alios canes, vel mittendi aves, vel inveniendi arcus et sagittas, vel portandi me­cum, de quibus omnibus non certus numerus comprehenditur, et quae omnia dici poterunt servitia intrinseca, quia in chartis et aliis instrumen­tis sunt exprimenda, et ad quae terrae hujusmodi ex antiquo sunt obliga­tae, quamvis haeredes feoffatorum, et hujusmodi, veteribus chartis non contineantur: dum tamen â tempore Regis Richardi inde extiterin: sei­siti. Innocentia enim donatorum diuturnitatem seisinae non aufert▪ Et quòd hujusmodi minuta servitia ad patriae tuitionem & pacis non fiunt, Ideo ex talibus feoffamentis nullam custodiam vel maritagia, nec homa­gium poterit donator justè vendicare: Si autem quis feoffatus fuerit, & unum hominem equitem vel peditem, vel plures Regi inveniat ad eundum pro eo in exercitum ad patriae defensionem, & hostium depressionem cum aliquo genere armorum, ex talibus Serjantiis quae dicantur magnae, com­petit donatori custodia & maritagium cum homagio & relevio in suo casu, hoc non obstante, quòd tenens aliam terram de Rege ipso tenuerit in ca­pite. Sunt etiam quaedam servitia intrinseca quae fiunt sub dis junctione, & sufficit alteram partem dis-junctim facere: Et sunt quaedam servitia fo­rinseca quae dici poterunt regalia, quae ad scutum praestantur, & inde scu­tagium habemus, & ratione scuti pro feodo militari reputatur: Omnis enim terra ad hujusmodi servitium obligata feodum dici debet militare, pro quo quidem servitio tenentur donatarii ad homagium suis donatori­bus faciend', & ipsi donatores hujusmodi homagia capere tenentur, quòd si refutaverint, superiori domino impunè ea facere poterunt, & per conse­quens sua servitia, & medii nihilominus ad warantiam tenebuntur, cum in casu fuerint vocati. § 8. Exprimuntur enim quandoque sic, faciendo inde mihi & haeredibus meis ad scutagium cum evenerit quantum pertinet ad feodum unius militis, vel duorum in eadem villa, vel eodem feodo mi­litis praestantur, & ad plus & ad minus. Per hujusmodi autem feoffamen­ta de Sokagio fieri poterit feodum militare, non tamen è converso, quam­vis fieri solet. § 9. Inhibetur etiam ne donatores de caetero à mediis servitia sua recipiant, sed à tenentibus: Sunt etiam quaedam consuetudines quae servitia non dicuntur, nec concomitantia servitiorum, sicut rationa­bile auxilium ad filium primogenitum militem faciend', vel ad filiam pri­mogenitam maritand', quae quidem auxilia fiunt de gratia, & non de jure, pro necessitate & indigentia domini capitalis, et non sunt praedialia, sed personalia, secundùm quod perpendi poterit in brevi ad hoc provisum; et [...]t hujusmodi auxilia citius vel gravius quàm justum sit leventur, provisum est quòd de feodo unius militis integro viginti solidi tantùm tribuantur & [Page 199] leventur de viginti librat' terrae, quam quis tenuerit in Sokagio viginti so­lid', et de major' plus, et de minor' minus, secundùm terrae quantitatem, nec pro silio levetur priusquam quindecim fuerit annorum, nec pro filia ante aetatem septem annorum: et si pater, qui pecuniam receperit, obie­rit, filia inconsultâ, executores patris respondeant filiae de pecunia perce­pta, et si bona patris non sufficiant, respondeat haeres patris: Sunt etiam aliae praestationes, ut auxilia in comitatu Vicecom', & fines communes pro amerciamentis communibus, Hydagia, Cornagia, Cariagia, Cariagia, Sectae & Hundr' & Comitatus, & alia plura de necessitate & consensu communi in­troducta, de quibus nullus tenetur tenentem suum acquietare, eò quòd personalia sunt, nisi per chartas suas ad hoc specialiter fuerint obligati. Ex donationibus autem servitia militaria, vel magnae Serjantiae non conti­nentibus, oritur nobis quoddam nomen generale quod est Sokagium. § 10. Item continetur, & ego & haeredes mei warrantizabimus tali & haeredibus suis, vel haeredibus & assignatis, vel haeredibus & assignatis & haeredibus assignatorum, vel assignatis assignatorum & eorum haeredibus; & acquietabimus & defendemus totam terram illam cum pertinentiis, & innuit quòd obligat se & haeredes suos propinquos remotos praesentes & fu [...]uros ad warrantiam, & ei succedentes in infinitum tam principal' quàm ejus pertinentiarum. § 11. Sub hoc autem verbo (pertinentiis) com­prehenduntur tam corporea; ut si pertineant hameletto, vel communia pasturae; quàm incorporea, ut libertates, et jura, advocationes Ecclesiarum in proprio, et servitus in alieno, et per largissimam warrantizationem tene­tur donator & ejus haeredes omnib' in warrantia comprehensis immediatè warrantizare si res data ad tot manus devenerit, alioquin oportet quòd qui­libet de gradu in gradum ascendendo vocet ad warran' suum feoffatorem, et [...]cipit in se obligationem ad defendend' suum tenentem in possessione rei datae, et assignatos suos, et eorum haeredes et alios, si forte ten' datum ab aliquo petatur in dominico, et ad acquiet and' tenentem, si quis plus petierit servitii vel obligationis quàm in charta contineatur: Et etiam ad defendend' ipsum, si quis rei datae servitutem velit imponere contra for­mam feoffamenti. Per hoc enim quod dicit (contra omnes gentes) ex­cludit seipsum et haeredes suos quòd petere non poterunt in dominico quod erga alios tenentur warrantizare. § 12. Nec etiam petere poterit quis qu [...]d defendere obligatur: Non autem locum haberet breve de war­rantia chartae, si feoffator petere posset versus suum feoffatum. § 13. Et quoniam hujusmodi Scripturae non est fides adhibenda, nisi signum inter­veniat, quòd talis donatio et Scriptura à conscientia et voluntate donato­ris provenerit. Ideo in testimonium, et rei gestae probationem apponat d [...]r signum, adjiciendo clausulam istam vel consimilem (In cujus rei te [...]imonium huic scripto sigillum meum apposui) Ad quod quidem de­bent [...]stes convocari, sub quorum praesentia omnia cum solemnitate pro­c [...]d [...]nt ut veritatem dicere possint cum inde fuerint requisiti, quorum no­mina in eadem charta debent imbreviari, nec noceret si omnes sigilla sua [Page 200] apponerent in testimonium praemissorum, vel si charta in rotulo Canc [...]llar' Regis, vel alterius loci recordum portantis transcriberetur, vel saltem in aliquo libro parochiae loci, vel in Cur' domini feodi, vel in Comit', vel Hundt': Et si testes nominati in confessione praesentes non fuerint, sufficit tamen si coram absentibus recitetur et concedatur; nec multum refert utrum donator sigillum proprium habuerit vel alienum accommodatum, cum semel à donatore coram testibus ad hoc vocatis recognita fuerit & concessa. § 14. Et caveat sibi donatarius, nè donatio pereat pro defe­ctu probationis: Contingit etiam frequenter, quòd donatores hujusmodi donationes nituntur irritare,

De Traditionibus & Usucaptionibus. CAP. 15.

QUia verò non sufficit alicui juris concessio, nisi donatarius donationis possessionem consequatur, ideo de possessione vidend' est: Possessio autem corporalis rei detentio corpore simul & animo cum juris adminicu­lo concurrente: Incorporalia verò possideri non poterunt, nec usucapi, nec sine corpore tradi, quia per se traditionem non patiuntur: Quasi possideti tamen non poterunt per patientiam & per usum. § 2. Possessionum, alia civilis, quae animo tantùm retinetur; & alia naturalis, quae solo cor­pore, quae aliquando est justa, aliquando verò minimè, & est tertius mo­dus possidendi animo simul & corpore, & aliter ritè non poterit fieri per­quisitum, & quod cum ritè adquiratur, extunc nisi utroque poterit admitti, retineri tamen poterit corpore tantùm, ut post mortem alicujus, donec corpus ad sepulturam efferatur. § 3. Item possessionum alia vera, alia imaginaria, alia nuda, alia vestita, alia adquisita, alia adquirenda, alia bona, alia in pendenti, alia propria, alia aliena; & alienarum quaedam propin­qua, quaedam remota, alia vetus, alia recens & nova alia nihil juris habe [...] sed aliquid possessionis, alia quae aliquid habet possessionis & parum juris, alia quae plurimum habet possessionis & aliquid juris, ubi vertitur causa pro­prietatis; alia quae multum habet possessionis & multum juris, alia brevis, alia tenera, alia longo tempore firmata, alia pacifica, alia contentiosa, alia continua & longa, alia interrupta & brevis, alia justa civilit' & natura­liter quoad quasdam personas, & quantum ad alias utroque modo injusta, alia precaria, & alia pro pretio concessa: ut, si quis sine scripto concesse [...]it alicui habitationem vel usum fructum in re sua tenendi ad voluntatem su­am, haec quidem possessio precaria est & nuda, eò quòd tempestivè & in­tempestivè pro voluntate domini poterit revocari, velut de servis in ville­nagio, qui si per dominum ejici non poterunt, per assisam novae disseisinae ejicientur: Si autem certum pretium in possessione pro pretio concessa con­stituatur, tunc refert utrum tenendi pro voluntate dimissoris, vel imperpe­tuum; quòd si imperpetuum, tunc ejici non poterit tenens pro voluntate concedentis: & si ad tempus voluntarium, de die in diem poterit, utique per semetipsum, vel per assisam. § 4. Traditio verò est de re corporasi, aliena vel propria, de persona, & manu propria vel aliena, sicut procurato­ris, [Page 201] in manum alterius gratuita translatio. Item nihil aliud est traditio in uno sensu, nisi in possessionem inductio. § 5. Traditionem enim facere potest omnis qui donationem facere potest, sive sit dominus, sive non do­minus: Quae cum à vero domino fiat, statim incipit donatarius habere libe­rum tenementum propter conjunctionem juris & seisinae, & mutuum utri­usque consensum, & non refert utrum ipse dominus personaliter tradat, an alius per ipsum per literas suas patentes ad hoc procurator constitutus, cu­jus potestas publicè debet legi & ostendi, & duplicari, & una penes procu­ratorem, & alia cum donatario remaneat pro warranto: Refert enim de traditione & usu, utrum de terra fieri debet fundo, manerio, vel domo, quia si de domo, tunc ea à domino, & familia, & catallis suis vacuata, suffi­cit si per haspam vel annulum hostii exterioris à vero domino donatario fiat seisina, coram testibus tam fide dignis: Si autem nullum sit aedificium, tunc per assisam vel baculum, quia sufficit pro traditione corporali sola domini voluntas ad alium translata, mutatâ possessione cum solemnitate, ut pro­batio non deficiat, & donatario sola pedis positio cum possidendi affectu, voluntate donatoris concurrente, quamvis statim expletia non ceperit; usus enim & expletia non multum operantur ad donationem, valent tamen multotiens ad possessionis declarationem: nec perfectae erunt donationes, antequam de usu fructu capiatur seisina. § 6. Nec etiam multum operan­tur ad seisinam scissio, vel fractura arborum, vel ramorum, vel segetum noudum maturatum, cum potius cedant in dampnum quàm cōmoditatem. Nec etiam est necesse in seisina faciend omnes glebas circuire, nec ubique, nec undique pedem apponere, sed sufficit pro traditione quoad seisinam ad liberum tenementum longa seisina & pacifica, & longus usus, quamvis de re alieni juris: ut, si quis ingressum habuerit in rem vacuam, & à nullo possessam, sicut in haereditatem nondum aditam; longa enim possessio [...]us parit. § 7. Nec valebit propria intrusio in re concessa, nisi à donatore fiat traditio, eò quòd voluntas donatoris inter concessionem & tra [...]itio­nem mutari poterit, & animo retinere quod corpore concesserat. Et quo casu si talis intrusor teneat se in possessione, ejici poterit impunè, vel do­nator per assisam novae disseisinae seisinam suam recuperabit; & quamvis talis seisina infirma sit, per ratihabitionem tamen domini veri ex postfacto, vel per patientiam ejus convalescere poterit. Et eodem modo si quis alicui rem suam dimiserit ad terminum annorum, & eam postea donaverit in feodo eidem, vel saltem ad terminum vitae sirmario sufficit charta donatoris publicè intellecta cum voluntate & patientia: Fieri autem poterit tradi­tio ab uno vel à pluribus, uni vel pluribus; dum tamen donator aliquam inde habuerit possessionem, quamvis qualem & usum fructum unius anni; sed à non habente nulla fieri poterit seisina. § 8. Nemo enim dare po­test quod non habet; & si à duobus non dominis fiat donatio & traditio de eadem re uni vel duobus, utraque à vero domino poterit rovocari; & quan­tum ad donatores praefertur ille, qui prius fuit in seisina: & idem dici pote­rit de duobus, quibus dominus vel non dominus donationem fecerit, & unde versus

[Page 202]
Rem domino vel non domino vendente duobu [...],
In jure est potior venditione prior.

§ 9. Donator autem nunquam desinit possidere, antequam donatarius possidere incipit: ut desinente uno corpore et animo, incipiat illius animo & corpore; poterunt enim quidam natural' possidere verè et justè, et etiam natural' injustè et non verè. § 10. Est enim naturalis possessio justa et injusta: Justa, ut si factâ traditione extirerit donatarius in possessione va­cua; et per se naturalis et injusta, ut, si cum donator donatarium in posses­sionem induxerit, et sic corpore et animo recesserit, uxore tamen vel pue­ris, vel aliâ familiâ, vel catallis donator' in possessione relictis, per talem usum nihil adquirit sibi donatarius, donec per verum dominum fuerit va­cuata, & iterum tradita, quia non refert utrum ipse donator cum donatario in possessione remanserit, vel ejus familia, vel catalla utendo, ut prius: per hujusmodi verò usum manifestè apparet, quòd quamvis corpore recesserit, animo tamen non intendit recedere, & unde versus

Monstrat per vultum quid sit sub corde sepultum.

quod multò evidentiùs per factum poterit demonstrari; per usum enim vi­deri poterit quid lareat in animo donatoris: secus erit cum donator fami­liae suae injunxerit, quòd extunc sit donatario intendens ut domino, cum fidelitatis sacramento vel sine; & quo casu valida erit donatio. § 11. Si autem donator hoc familiae non praeceperit, sed reversus negotium per fa­miliam suam gestum ratum habuerit, tunc imaginaria est traditio & falsa: Si autem reversus actionem negotiorum per familiam gestorum non ap­probaverit, adhuc valida erit donatio, & traditio firmata: & ad hujusmodi suspitiones tollendas oportet de necessitate, quòd vacua sit possessio in omni traditione tenementi. Ad quod duo principaliter exiguntur ad hoc, ut do­natario competat actio contra donatorem, scil. quòd res detur cum so­lemnitate, & quòd sequatur immissio, vel introductio rei pacifica in vacu­am possessionem: Ita quòd donator, vel ejus procurator, uxor, liberi, fa­milia, colonus, inquilinus, hospes, serviens, servus vel amicus, vel aliqua c [...] ­talla nomine donatoris in re data non remaneant; aliter enim semper videbitur quòd donator nunquam desiit possidere. Et cum in possessione vacua fiat traditio, & donator corpore simul & animo recesserit, & do­natarium induxerit, quarnvis donatarius donatorem admittat, ut in re data moram secum faciat, dum tamen non agat ut dominus, sed tan­quam procurator, vel Seneschallus, vel ut serviens, vel ut ministrator, ubi dominus fuerit prius major & praeceptor, non erit talis admissio dona­tario praejudicialis. § 12. Quia tamen non semper consistit veritas in Juratoribus, expedit ut non admittatur. § 13. Et si talis donator dona­tarium ejiciat vel impediat, competit sibi remedium per assisam novae disseisinae, & cum per ar' seisinam suam recuperaverit, per hoc sirma erit imperpetuum: Et ulterius non erit imaginaria vel simulata, & per hoc po­test statim donatarius sine suspitione donatario suo concedere, quòd ter­ram sic recuperatam teneat ad vitam: Et si donator reve [...]sus feoffatum ejicerit, si donatarius ipsum statim ejicere non possit, per assisam novae dis­seisinae [Page 203] recuperabit, exceptione tenerae seisinae non obstante: Prodest enim possidere traditiones ex voluntate ejus ad quem res pertinet possidend' ceptum est, & sufficit semel voluisse, omnibus concurrentibus quae faciunt validam donationem; & si postquam ceptum est possidendi, voluntas ejus ad quem res pertinet accesserit, licet nulla ab initio intervenerit, sufficit tamen ex postfacto quod prodesse debet possessori. Et sicut sit per qui­situm in persona propria, ita sit per procuratorem alicujus, etiam ipso hoc ignorante: Sed si dominus procuratoris rem gestam non approbaverit, & aliquis à latere procuratorem ejicerit, quaero cui competit assisa, cum donator dederit quod suum erat, & procurator nihil nomine proprio sti­pulatus fuerit, sed alieno, qui se intromittere non curat; & revera donatori competit assisa, quia donatarius possidere nondum incepit. § 14. De minori verò non sic, qui versus Curatorem actionem negotiorum gesto­rum habebit: Si autem donator ante traditionem moriatur vel donata­rius, revocari poterit donatio, quia possessionem vacuam non fuit adeptus. Sine traditione autem poterit quis incipere possidere per longam & paci­ficam seisinam, & usum continuum, licet alius possidere non desinat, eò quòd traditionibus & usucaptionibus rerum dominia & possessiones ad­quiruntur. Quamvis autem tenera sit quandoque seisina, & quandoque firma, nunquam tamen erit tenera, ubi jus, proprietas, & seisina concur­runt: ut, si jus alicui jure descenderit jure haereditario, qui in seisinam vacuam animo & corpore sine contentione se posuerit, statim in ipsa con­junctione liberum tenementum habebit: Si autem facta fuerit donatio de [...]e aliena, vel contra conventionem, vel conditionem, vel intrusionem, vel disseisinam, nunquam erit ibi possessio firma & valida; sed tenera erit, quousque substantiam vel seisinam ceperit ex longo tempore & pacifico, quod sufficere possit pro titulo, & maximè contra verum dominum, vel contra conventionem, vel conditionem. Contra donatorem verò & ali­os, qui jus non habent, firma erit & valida: Adquiruntur autem nobis pos­sessiones per nosmetipsos, et per liberos et servos, quos sub potestate no­stra habemus, dum tamen factum eorum honestum fuerit, & illud ap­probaverimus, et ea quae ex maleficiis servus apprehenderit ad domini possessionem: Ideo non pertinent, quia nec peculii apprehendunt, necnon et per illos qui extra nostram sunt potestatem, cum eorum corpora dis­rationaverimus, nisi alieni facti fuerint servi. Minoribus etiam adquirun­tur possessiones, et naturaliter fatuis et furiosis per tutores inde, aliter verò minimè, eò quòd intellectum recipiendi non habent, nec retinendi: Cu­ratores autem sanum intellectum oportet habere, quia si minorem fatuum à nativitate vel furiosum miseris ut possideas, nequaquam vide [...]is per eos possessionem apprehendisse: Si autem plures suerint servientes, per unum poterit haereditas retineri, sicut totus redditus retinetur per unius tenem' solutionem, cum plures ad redditum contribuere teneantur; et à simil', si cui data fuerit pastura ad centum pecora, per unum immissum pasturam ad centum retinebit. § 15. Si amicus autem venditoris cui mandavit u [...] [Page 204] donatarium in possessionem induceret mortuo donatore priusquam id sci­ret haeredibus non prohibentibus donatarium in possessionem induxerit, rectè tradita erit possessio: Sed si id fecerit cum donatorem sciret mor­tuum, vel quòd haeredes id facere nollent, non erit ritè facta traditio. § 16. Advocationes autem Ecclesiarum sine corporibus alienari non pos­sunt, quamvis ipsae Ecclesiae conferri possunt Tutoribus & personis, nec cum corpore possunt alienari, nisi alienatores in seisina praesentandi exti­terint, vel nisi in villa, in qua sita est Ecclesia, aliquem habeant fundum ad quem hujusmodi advocationes pertinuerint. Et quamvis sic transferatur, donatarius tamen advocationis seisina non gaudebit, donec vacaverit, ut tunc praesentare possit, & unde nulli donatario valebit donatio, antequam rei datae seisinam fuerit adeptus, quia donator possidere non desinit, donec ejus donatarius possidere incipiat, quamvis assignatum sibi facere possit per modum donationis sibi collatae, quia si tenens ab aliquo super advo­catione implacitatus suum vocaret feoffatorem ad warrantum, excipere posset quod warrantizare non tenetur, eò quòd nullam unquam inde ha­buit seisinam, nec dare potuit quod non habuit, quamvis de manerio, ad quod pertinuit advocatio, plenè fuerit seisitus. Et si manerium, ad quod pertinuerit advocatio Ecclesiae, ad diversas manus per particu'as cum per­tinentiis per venditionem devolvatur, & donator aliquid sibi retinuerit, quamvis minimam partem fundi, semper remanebit advocatio cum par­te retenta, nisi specialis mentio in aliquo dono fiat de advocatione. § 17. In omni verò casu ubi confirmatio fieri debet vel recognitio, opor­tet confirmantem & recognoscentem in possessione proprietatis esse, vel possessionis de qua fieri debent, & eodem modo ille cui, quia si nenter, lo­cum non habebunt.

De homagiis, & eorum membris. CAP. 16.

SEcundùm autem diversa genera Tenementorum sunt quidam haeredes, qui ad homagium tenentur faciend', & ad sacramentum sidelitatis, & quidam ad sacramentum fidelitatis tantùm. § 2. Tenementorum autem aliud tenetur per servitium militare, vel per magnam Serjantiam, de quibus homagium facere oportebit; & aliud quod per parvam Serjantiam, vel tanquam in Sokagio libero tenentur, de quibus eadem habetur con­suetudo in pluribus, uterque namque suum servitium scit certum: Neutrius enim haeres in custodia domini remanebit. § 3. A Soco autem deriva­tur Sokagium; & à Socco dicuntur Sokemanni, ratione tenementorum suorum, eò quòd ad culturam tantùm deputati sunt; quorum haeredum custodia & maritagia ad propinquiores parentes jure sanguinis pertine­bunt: Villani autem sokemanni nullo privilegio libero gaudebunt tum ratione personarum, tum ratione tenementorum. § 4. De tenementis autem in maritagium datis ante tertium haeredem donatarii capi homag' non debet ratione reversionis rei datae forte ad donatorem, quòd si prius captum fuerit, tenet utique. § 5. Recusatur etiam homagium quando­que [Page 205] propter jus accrescendi: ut si haereditas prius descendat haered' fratri­bus vel sororibus, nullus eorum homagium faciat antenatus, quia si ali­quis cohaeredum sine haerede de corpore suo decedat, pars decedentis ac­crescet superstitibus, & si homagium intervenerit, ad haeredes inferiores descendet. § 6. Cum autem plures fuerint haeredes, omnes filiae primo­genitae acapitabunt, & sacramenta facient sidesitatis, & totum servitium. § 7. Primogenita autem domino capitali faciet homagium de toto feo­do & de toto servitio domino respondebit, ne cogatur servitium suum re­cipere per particulas; dominus tamen custodiam postnatatum & marita­gium habebit: Primogenita verò nequaquam, ut oves à luporum morsi­bus eruantur propter spem & successionis eventum, quae evenire posset si ipsas infra aetatem mori contingat ex aliqua machinatione; verumtamen si de Rege tenuerint in capite, omnes Regi homagium facere tenebuntur. § 8. Homagium autem est juris vinculum quo quis tenetur & distringi­tur ad warrantizand', acquietand' & defendend' tenentem suum in seisina sua versus omnes per certum servitium in donatione comprehensum, & vice versâ quo tenens obligatur & restringitur ad fidem domino suo obser­vandam, & servitium debitum faciend'. § 9. Contrahitur enim de mu­tua utriusque voluntate, & dissolvitur per mutuam ut riusque voluntatem si uterque voluerit, non sufficit unius voluntas: Est itaque tanta & talis connexio inter dominum & tenentem suum per homagii vinculum, quòd dominus tantum debet tenenti, quantum tenens domino, praeter solam reverentiam: § 10. Capere verò debet homagium dominus feodi, sive sit masculus sive femina, sive major sive minor; minor tamen major fa­ctus, valebit exceptio deceptionis: Major autem ignorare non debet cu­jus conditionis sit ille cujus homagium ceperit, viri etiam supervenientes nihil nisi custodiam uxorum habentes ante prolis suscitationem homagi­um capere non tenetur: Facere autem potest homagium liber homo ma­sculus vel femina, clericus & laicus, major & minor. § 11. Electitamen in Episcopos post consecrationem homagium non facient, sed sacramen­tum tantùm fidelitatis. § 12. Abbates, etiam, Priores conventus, vel Ecclesiasticae personae, qui nihil renent nisi nomine Ecclesiarum suarum, ho­magium facere non tenentur, eò quòd nomine tenent alieno, & ideo nul­lus alii [...]te succedit haereditario. § 13. In feoffamentis enim talium manifest [...] apparet, quòd primo & principaliter sit donatio Deo & Ec­clesiae de tali loco, & secundariò religiosis vel rectoribus ibidem Deo ser­vientibus; & quamvis mutatio siat capitum & personarum per privatio­nem, collationem, vel electionem, idem tamen corpus manet, tanquam de grege; nec ideo poterit sieri narratio descensus de Abbate in Abbatem, sicut de haerede in haeredem; faciunt tamen tales frequenter homagium per ignorantiam, cum de jure non debent, & tales ideo ad relevium infra trice [...]mum annum praestand' tenentur, ne capitales domini debitis servi­tiis defraudentur, sicut in Normannia de consuetudine observatur. § 14. Si autem minor homagium faciat, sacramentum tamen fidelitatis [Page 206] ante aetatem facere non debet. Quilibet autem donatarius qui homa­gium facere tenetur in seisina sibi collata, ante seisinam & post, illud sa­cere potest, quod si ante, & si seisina rei non sequatur, effectum non ha­bebit; vel si nec in vita donatoris, nisi donatio ratificata fuerit per consit­mationem ab haerede, quod cum semel factum fuerit, semper tenet, donec mors, quae omnia solvit, eorum alterum praeveniat. Tenet tamen ex parte superstitis, quòd si cadat in persona morientis, tamen tenet obligatio in persona haered', cum post homagium relevatur ten' in persona domini, re­novatur homagium quod tenuit ab initio, & unde si plura siunt homagia pluribus successivè, plura erunt ibi homagia ratione plurium haeredum, & per hoc plura relevia. § 15. Non tamen erit nisi unum homagium, quamvis unus dominus plura receperit homagia, vel quamvis pluries inno­vetur, & vice versâ cum tenens superstes fuerit & homagium fecerit, & dominus capitalis decesserit, cadit homagium ex parte illa; durat tamen homagii obligatio in persona haered', & in persona ejus haered' relevabitur homagium, ita quòd de novo erit capiend' ab haerede, & de novo faci­end' à tenente: Et sic fieri poterit de pluribus capitalibus dominis dece­dentibus, & eorum haeredibus. Et quo casu plura erunt homagia ex parte dominorum, & non nisi unum ex parte tenent is, qui semper superstes est. Sed plures homagii innovationes propter pluralitatem dominorum & hae­redum eorum, & ideo non dabitur nisi unicum relevium à tenente; de uno etiam & eodem tenemento simul & semel non possunt fieri plura ho­magia pluribus dominis capitalibus, sive tenementum illud ab uno teneri debeat, vel à pluribus in communi, quia si à pluribus in communi, & unus sit haeres primogenitus, ex pluribus homagium capiet ab uno. Si au­tem plures tenere debeant in communi de uno vel pluribus, primogenitus faciet homagium pro omnibus: Si autem unus vel plures qui tenent in communi, de uno tantùm tenuerint, & alicui cui non tenentur per igno­rantiam vel districtionem injustam homagium fecerint, talibus est subve­niend': Si autem per malitiam & fraudem hoc fecerint ad exhaeredatio­nem domini sui, eo ipso amittere debent tenemen' unde provenit, & obligatio homagii propter fraudem penitus extinguetur; & eodem modo cum semel homagium fecerint vero domino, & per fraudem recesserint ab eo: Si autem ab initio homagium fecerint non domino, quod postea recuperaverit verus dominus ratione alicujus finis vel attornationis, & te­nens noluerit ei homagium facere cui de jure tenetur; sed se tenuerit ad homagium, ad quod non tenetur nisi de voluntate, cum verus dominus postea recuperaverit homagium & servitium de jure, non liberabitur te­nens ab eo cui adhaesit de voluntate. § 16. Item, poterit quis de pluri­bus tenem' plura facere homagia uni domino vel diversis, simul vel suc­cessivè, & poterunt plures domini plura capere homagia ratione plurium tenementorum; dum tamen unus ex pluribus dominis praecipuus sit & le­gius ut feoffator primus quia talis semper maritagium habebit haeredum propter primum feoffamentum, nisi tenens aliquid tenuerit de Rege in [Page 207] capite. Et si inimicitiae inter dominos suos capitales oriantur, in una pro­pria persona stabit cum eo cui fecit ligeantiam, & per Attornatum cum aliis, vel salvo eis servitio in quo eis tenetur de tenemento. § 17. De terris autem redditibusque quae per servit' tenentur militare, tenetur qui­libet facere homagium, semper sequetur custodia haered' & maritagium, non tamen tantùm propter homagium, sed propter servitium regale, quia ad omne homagium non sequitur custodia & maritagium. § 18. De Socagio Camerae non debent fieri homagium, & si fiant, custodias tamen vel maritagia non habebunt. § 19. Nec etiam de magnis Serjantiis, nisi Regem tantùm respiciant & patriae defensionem; quod secus erit si Regem tantùm vel patriae defensionem, sed tantùm privatam personam respiciant: Campiones autem & servientes quandoque homagium faciunt, hoc tamen ratione nudi domini reputatur. § 20. Ille autem qui homa­gium facere debet, obrentu reverentiae domino suo debitae, dominum su­um ubicunque inventus fuerit adire tenetur; dum tamen commodè possit adiri, & junctis manibus & erectis offerre debet suum homagium in signum subjectionis & reverentiae, non tamen in loco secreto, sed publico coram pluribus, qui domino vel tenenti super rebus gestis testimonium, cum ne­cesse fuerit, valeant perhibere, quòd si dominus recipere voluerit, tunc in signum warrantiae, acquietationis & defensionis manus tenentis infra ma­nus suas tenere debet, dum tenens proferat haec verba: Devenio homo vester de feodis ten', quae de vobis teneo & tenere debeo, & sidem vobis portabo contra omnes, salvâ fide meâ versus Regem & haeredes suos, & alios dominos meos. § 21. Regi autem sic: Devenio homo vester de feodis & tenementis, quae de vobis teneo, & tenere debeo, & fidem vobis portabo de vita & membris, corpore & catallis, & omni terreno honore, contra omnes qui vivere poterunt & mori. Et facto homagio statim faci­at tenens sidelitatem suam sub hiis verbis, tactis sacrosanctis: Hoc auditis domine N. quòd fidem vobis portabo contra omnes, salvâ fide ut supra, & quòd sideliter & sine diminutione, contradictione, dilatione injustâ, vel impedimento, terminis statutis servitium debitum secundùm posse meum vobis faciam, sic me Deus adjuvet, & haec Sancta. § 22. Et Regi sic: Hoc auditis circumstantes, quòd fidem Regi portabo de vita & membris, & ter­reno honore, & arma contra ipsum non portabo; sic me Deus, &c. § 23. Examinatio autem homagium praecedere debet, si ille qui se haered' facit, sit filius naturalis ejus, cujus haered' se facit, & haeres rectus & propin­quus, & propinquior quantum ad jus possessionis & proprietatis. Item, quale & quantum tenementi de eo teneat, & de quo homagio facto obligatur. § 24. Item, quid in dominico, & quid in servitio. Item, per quod servi­tium. Item, qualiter descendit ei haereditas quod haeres esse debeat, nè in captione homagii contingat dominum per negligentiam decipi, vel erro­rem. Effectus autem homagii est, quòd si quis homagium alteri fecerit domino, vel non domino, à tali domino vel homagio suo sine judicio rece­dere non potest, quamdiu tenuerit ten' per quod obligatur ad homagium [Page 208] in dominico, vel in servitio. § 25. Nec etiam poterit tenens aliquid fa­cere propter obligationem homagii, quod domino suo vertatur ad exhae­redationem, vel aliam atrocem injuriam, nec è converso dominus tenenti, quod si fecerint, dissolvitur homagium, & omnis homagii connexio & obli­gatio, & unde merito in judicio considerabitur, si in persona domini quod dominium amittat, & si in persona tenentis, quòd amittat tenementum. § 26. Aliquando etiam tenet homag' & homagii connexio in persona te­nentis, & extinguitur in persona domini propter ipsius defectum vel deli­ctum, sed relevatur & vivisicat in persona alterius domini superioris pro­pter defectum; ut si dominus omnino siue haerede decesserit, vel alteri ho­magium & servitium ejus attornaverit in casibus licitis & concessis, vel alio modo de voluntate tenentis; & quo casu extinguitur homagium, quo­ad ipsum dominum, semper tamen durat in persona tenentis, quia in per­sona alterius reviviscit. § 27. Propter delictum, ut si dominus feloniam fecerit, vel aliquid ad exhaeredationem sui tenentis, propter quod ipse do­minus justo judicio debeat exhaeredari, & quo casu quod superior dominus capit primus per medium obtinuit modo immediatè capiet medio omni­no sublato, & extunc incipit obligatio homagii inter tenentem & capi­talem dominum superiorem, & tenebitur talis dominus homagium capere velit nolit; nec weyvare poterit feodum suum, neque homagium & servi­tium recusare, ut sic à foedere warrantiae absolvatur, pro inconvenienti pro­sequeretur contra voluntatem tenentis sui, quominus teneatur ad warran­tiam & escambium, nec etiam tenens quominus faciat domino suo servi­tium debitum, quamdiu tenuerit ten' propter quod obligatur ad servitium, nunquam enim faceret aliquis warrantiam suo tenenti de magna quanti­tate terrae pro nimio servitio, si pro voluntate sua posset feodum suum weyvare, & homagium & servitium sui tenentis recusare. § 28. Tene [...]' etiam poterit homagium in persona domini, & dissolvi in persona tenentis convalescere, ut si tenens, cum domino suo fecerit homagium, se ex toto dimiserit de haereditate sua, & alium feoffaverit tenendi de domino capi­tali, & quo casu tenens ab homagio absolvitur, & extinguitur homagium, velit nolit dominus, & incipit in persona feoffati, qui obligatur propter tenementum quod tenet de feodo domini. § 29. Extingui etiam po­terit homagium & ejus obligatio dissolvi ex utraque parte propter defectum vel delictum ten', ut ten' ad manum domini descendat quoquo modo per eschaetam, vel si tenens cum homagium domino fecerit malitiosè in locum Recordi deadvocaverit tenere de eo, propter exhaeredationem ipsius do­mini, & quo casu licet homag' & obligatio teneat ex parte domini, si vo­luerit, non tamen tenet exparte tenentis, cum per abnegationem domini sui homagium suum & vinculum fidelitatis infringit. § 30. Et quo casu domino competit quod petat tenementum tenentis sui quod de eo tenere debuit in dominico, quia deadvocatus est per tenentem, in cujus persona defuit obligatio per tale breve. § 31. Praecipe tali quòd reddat tali tantum terrae cum pertinentiis, vel tot feoda quae praedictus talis de eo te­nuit, [Page 209] & inde homagium ei fecit & servitium, & quae debent esse eschaeta sua, eò quòd praedictus talis tenens contra homagium suum & sidelitatis sacramentum quod ei inde fecerat, ipsum malitiosè & ad exhaeredationem suam deadvocaverit, & nisi fecerit; & unde cum sic probatum fuerit per inquisitionem & juratam, non erit necesse ulterius quaerere de aliquo juris descensu: Si autem petere velit per breve de recto incongruè, tum petet per aliquem descensum, cum tenens in possessione extiterit per descensum ab Antecessoribus suis. § 32. Sed qualitercunque agatur, non erit lo­cus magnae assisae, sub hiis verbis, utrum viz. ille qui tenet majus jus tenendi tenem' illud habeat, vel feod' in dominico; an ille qui petit, & cui idem tenens aut aliquis ejus Antecessorum inde homagium & servitium fecit, & quem postmodum contra homagium & fidelitatem suam malitiosè dead­vocaverit. Quòd si probatum fuerit, petens recuperabit in dominico quod tenens in dominico tenuit. § 33. Si autem servitium petierit, id recuperabit, & de caetero non erit medius inter tenentem & dominum, & sic extinguitur homagium in persona medii, & reviviscit in persona inferio­ris tenentis. § 34. Ubi autem eadem est ratio, ibi idem jus erit. Si te­nens domino suo atrocem injuriam facit, vel si steterit in bello cum inimi­cis domini sui consilio vel auxilio contra dominum suum, excepto Prin­cipe vel capitali domino suo cum ligeantiam fecit, vel si manus violentas in dominum suum felonicè injecerit, vel aliquid fecerit ad ejus exhaere­dationem, & quo casu justum erit judicium quod tenens exhaeredetur propter obligationem homagii quam confringit, & plura hiis similia te­nentem exhaeredant. § 35. Poterit etiam tenens domino suo reddere homagium suum simul cum tenem' p̄p̄ cap' inimicitias, ut liberiùs appel­lum suum versus eum sequatur, & sic dissolvitur homagium. § 36. Ho­magium autem contra voluntatem hominis attornari non poterit, eò quòd sic posset dominus suum hominem capitali inimi [...]o subjugare, per quod teneretur sacramentum facere fidelitatis ei qui ipsum dampnare niteretur. Et differt levis inimicitia à capitali: Levis enim inimicitia non impedit, quin dominus homagium & servitium sui tenentis attornare posset invito ipso tenente per finem factum in Curia Regis. Et quo casu summonendus est ille, cujus homagium & servitium conceditur, ut ibi cognoscat servi­tium & homagium, vel dedicat; quae si cognoscat, extunc attornabitur do­natario, & nisi recedere velit à domino suo quantum ad homagium, quan­tum tamen ad servitium considerabitur, quòd donat' sacramentum, faciat fidelitatis; quod si nolit, extunc liceat tali donatario distringere ten' ad hoc obligata, donec sidelit' sibi fecerit; quantum tamen ad homag', à priori domino suo invitus non recedet: Sed cum talis decesserit, tunc statim eva­nescit homagium in personis haered' defuncti qui alienavit, & convalescit in persona illius cui attornabatur. Et eodem modo si quis terram dederit in maritagium cum filia sua, cum homagio & servitio alicujus liberi ho­minis. § 37. Item & pro redemptione corporis sui, in quibus casibus at­tornabitur, velit nolit, nisi causas praetenderit rationabiles quare non de­beat attornari: Et cum considerabitur quòd donatarins distringat, donec [Page 210] sidelitatem gratis secerit, & districtus averia sua replegiari faciat, & dicat quòd injustè ipsum distrinxit, eò quòd non est dominus ejus, nec unquam ei fecit homagium, sed alio tali, à quo nondum recessit, & quòd nihil cla­mat tenere de distringente, non tamen propterea cesset districtio, sed con­tinuetur, quia servitium concedere sine districtione nihil aliud est quàm concedere haustum aquae in fontem, sed non accessum ad fontem; & in hoc casu stare possunt simul deadvocatio & districtio ante homagium: Causa verò quare non poterit, est, ut si velit homagium attornare tali, qui nihil habet in bonis unde possit warrantizare, vel escambium facere, si necesse fuerit pro inconvenienti; nam si hoc esset licitum, sic posset quilibet domi­nus ad warrantiam centum libratarum terrae obligatus pro uno denariato servitii per ann' exonerare se cum vellet, nè suo tenenti ad warrantiam te­neretur, vel escambium occasione parvitatis servitii, quod esset iniquum. § 38. Cum domino offeratur homagium à tenente, ac ille captionem in­justè deferat, vel recuset, in fraudem forte nè ei teneretur ad warrantiam, tunc omne servitium & relevium licitum est tenenti retinere, quia non erit dominus ejus antequam ipsum tanquam tenentem suum admiserit, qui si servitium per judicium Curiae Regis debeat recuperare, considerabitur quòd non faciat ei servitium, antequam ejus receperit homagium, qui si tunc ho­magium ceperit, arreragia enim servitiorum non recuperabit; poterit eti­am tenens si voluerit oblato homagio coram pluribus testibus fide dignis, & praecisè recusato attornare se superiori domino capitali, & si ipse homagium recusaverit, tunc alteri superiori, & sic de domino in dominum, donec per­venerit ad Regem, qui nemini Cur' claudit, non magis quàm Ecclesiam: Et cum superior dominus homagium ejus ceperit, & ille qui homagium recu­savit, ulterius servitium nec homagium petere poterit, & nihilominus te­nebitur ad warrantiam, acquietantiam, & defensionem; hoc tamen pro­bato, quòd homagium justè recusavit, & illum sequetur servitium cui sa­ctum est homagium; verumtamen si tenens velit omni modo immediatè domino suo acapitare, & non alii, tunc consulitur ei per breve, quòd domi­nus homagium capiat, & nisi fecerit, quòd veniat coram Justiciar' ostensu [...]' quare non fecerit. § 39. Et cum summonitus in Cur' venerit, praetendat quaerens suas rationes quare summonit' debet suum homag' capere; dicere enim poterit quòd pater ejus tenuit de tali, & homag' ei secit, vel de tali alio Antecessore summoniti, & per tale servit': Ita quòd ille tali ratione tenere debeat de eo, & ipse homag' suum capere tenetur, ad quod respon­dere poterit summonitus defendendo verba Curialia, homagium oblatum & servitium, & dicere praecisè quòd ille quaerens nullam terr' de eo tenet, nec tenere debet; & hoc ꝓfert defendere ꝑ campionem, vel poterit se ponere in magnam assisam per haec verba, utrum ille de quo quaeritur majus jus ha­beat tenendi terram illam in dominico, an idem qui quaeritur tenendi de eo. § 40. Poterit enim esse quod quaerens, vel Antecessor' quaerentis ho­mag' fecerunt Antecessoribus ejus de quo quaeritur, nunquam tamen seisi­nam in vita Antecessor' fuerunt consecuti, vel quòd ipse homagium talis cepit, & talis propria authoritate, & sine warranto, & contra voluntatem [Page 211] donatoris se posuit in seisinam, & sic poterit petere terram in dominico. § 41. Si autem tenens per districtionem homagium fecerit alicui non do­mino, & verus dominus postea petat homagium ejusdem tenentis, non po­terit tenens ab eo cui fecit homagium recedere sine judicio; & quo casu consulitur vero domino per breve de consuetudinibus & servitiis. Ad quod oportebit tenentem respondere quòd libenter faceret ei homagium & ser­vitia recta, si à tali cui per districtionem fecit homagium, possit impunè recedere vel dicere, quòd nihil tenet, nec tenere clamat de petente, sed de alio tali cui fecit homagium: Et quibus casibus Rex venire fac' talem qui homagium cepit, ut inter eos procedat veritatis discussio, ut homagium per judicium remaneat, cum quo remanere debet, & tunc puniendi sunt per misericordiam Regis, tam ille qui homagium injustè cepit vel petiit, quàm tenens. § 42. Et si petens recuperaverit dampna, consequetur, ne male­sicia impunita remaneant, & sic evanescit homagium non domino factum, & ad pristinum statum revertetur. Et cum tenens verum dominum suum deadvocaverit in judicio, & ei nullo modo velit adhaerere, tunc primò ver­tetur placitum inter ipsos tantum; & si dominus agat per breve de consue­tudinibus & servitiis, tunc refert utrum super ipso jure agat, vel super seisi­na homagii & servitii, hoc est, utrum contineatur in brevi quod faciat ei consuetudines & recta servitia quae ei facere debet & solet, vel tantum quae facere solet: Si autem super ipso jure, sive dominus petat quòd tenens faciat, sive tenens petat quòd dominus capiat per breve de homagio capi­endo in utroque casu per interrogationes & responsiones perveniri poterit ad duellum, vel ad magnam assisam. Secus erit si dominus terram petat in dominico pro deadvocatione: Si autem evitare voluerit duellum & ma­gnam assisam, tunc omisso hoc verbo debet & petat consuetudines & recta servitia quae ei facere solet tantùm, & sic loquetur breve tantùm de seisina, & non de ipso recto per omissionem alterius verbi: Et cum seisinam suam verificaverit, considerabitur quòd extunc recuperanti attornetur, & licitum erit tali distringere pro arreragiis & servitiis, donec competenter fuerit inde sibi satisfactum, quamvis ipsum deadvocaverit pro domino suo pro homagio alteri facto, quòd sine morte vel judicio extingui non potest in persona ca­ptoris, verumtamen succurritur domino deadvocato per assisam novae dis­seisinae, cum per deadvocationem incipiat esse non tenens eò quòd breve de consuetudinibus & servitiis nihil prodest omnino deadvocato: Si autem pe­tens servitia per manum tenentis fuerit seisitus, & de tali recenti seisina pe­tierit, aut tenens consitebitur, aut nihil respondet, aut omnino negabit: Si autem consiteatur, plenum est judicium. Si nihil respondeat, indefensus re­manebit; & si praecisè negaverit, per patriam debet veritas declarati.

De Releviis. CAP. 17.

CAptis igitur homagiis & sidelitatibus ab illis qui plenae suerint aetatis, statim oportet quòd ten' quod fuit in man' Antecessor', & haereditas quae jacens suerit per eorum decessum, relevetur in manus haer', & propter talem relevationem sacienda erit ab haer' quaedam praestatio quae dicitur [Page 212] relevium. Rationabile autem relevium est secundùm constitutionem ma­gnae Chartae de libertatibus, ut de comitatu integro centum lib' sterlin­gor': Per haeredes verò Baron' de Baronia integra dari debent centum m̄e', de haered' milit' de feodo militari integro centum solid' sunt petendi. Et qui minus tenuerit, minus det secundùm portionem ten' sui. § 2. Et omnes illi haereditates suas relevare tenentur, qui alicui succedunt haeredi­tariae, & in quorum personis relevantur haereditates, quae jacentes fuerint per mortem Antecessorum, nisi minores suerint haeredes, propter quorum minorem aetatem in custodiis fuerint dominorum, quamvis per modicum tempus & relevium dare non debent nisi semel, quamvis plures decesserint domini successione, quia unicum erit relevium quantum ad tenentem, quamdiu idem tenens vixerit. § 3. Nec ante homagium captum debet dari relevium, nec ante haereditatem suam plenar' sibi restitut' cum chartis ad ipsum spectantibus, si quas habuerit. Et sicut non tenetur quis duo facere homagia duobus dominis, ambo viventibus de uno ten', sic nec duo relevia. § 4. De pluribus tamen haeredibus successivè succedentibus, plura capi poterunt homagia. § 5. Nullus autem qui tenementum ad­quisiverit aliquo genere adquisitionis. § 6. Nullus etiam cui dominus mutatur. § 7. Nullus etiam qui ad vitam tenuerit tantum quoquo mo­do. § 8. Nullus etiam qui aliquam duxerit in uxorem, quae aliquandiu in custodia domini sui extiterit: nullus etiam à quo dominus receperit ra­tionem custodiae ad valentiam unius denar'. § 9. Nullus etiam qui semel relevaverit terram suam. § 10. Isti autem à relevio sint absoluti. Nulli autem dandum est relevium, dum fuerit infra aetatem, & in custodia domini sui, nec antequam suae haereditatis habeant possessionem. § 11. De So­kagio autem fiat secundùm quod de feodo militari in jur' ordine, non ta­men in relevii quantitate, eò quòd dominus feodi homagium petere non poterit, eò quòd tales per servitia regalia non feoffantur. Nec aliquid pe­tere poterunt nomine relevii, nisi solummodo tantum, quantum reddit ei per unum annum in redditu assiso; nec propterea sit tenens quietus de red­ditu suo sibi praestando in terminis in donatione comprehensis: & sic habe­bit dominus in uno anno pro relevio, & pro redditu redditum unius anni duplicatum. § 12. Omnes tamen hoc petere non poterunt, antequam haeres sibi facere valeat fidelitatis sacramenturn. § 13. De tenementis autem quae ad feodi sirmam tenentur reddendo inde minus per annum quam valorem quartae partis, observetur idem processus; sed si amplius de­derint, ab omni relevio sint quieti.

De Heriettis. CAP. 18.

ESt autem quaedam alia praestatio quae dicitur Heriettum, ubi tenens li­ber vel servus in morte sua dominum suum respicit de meliori averio suo, vel de secundo meliori, quae quidem praestatio magis sit de gratia quàm de jure; & nullam habet comparationem ad relevium, eò quòd haeredem non contingit, quia factum est Antecessoris.

LIBER QUARTUS.

De rerum Actionibus. CAP. 1.

QUia à justitia tanquam à fonte emanant jura nostra, ideo de justi­tia & de jure primò dicamus. Est autem justitia constans & per­petua voluntas, jus suum unicuique tribuens, vel hoc saltem affe­ctans. § 2. Jus enim à justitia derivatur, & cum multiplex sit, est tamen jus possessionis & jus proprietatis: Jus verò possessionis per se de­scendere potest, ut cum jus proprietatis descendat ad antenatum tanquam propinquiorem. Ac postnatus se ponat in seisinam, & moriatur seisitus, transmittit ad suos haeredes quoddam jus proprietatis cum jure possessionis, quod sequi debuit primam proprietatem, & sic de haerede in haeredem. Sed primi haeredes majus jus habent, semper tamen praefertur possessio se­cundis haered', donec primi jus suum evicerint. § 3. Et cum actio super proprietate summum sit remedium & ultimum, de actionibus possessoris intentemus. § 4. Agentibus enim in jure possessorio plura ordinantur brevia remediorum: Quatuor autem sunt brevia assisarum, sicut assisa novae disseisinae cum suis membris, quae sunt brevia de intrusione quare ejecit, de redisseisinis, & hujusmodi. § 5. Praeterea, assisa ultimae praesentationis cum suis membris, quae sunt brevia quare impedit, & quare incumbravit. § 6. Item, assisa mortis Antecessoris cum suis membris, quae sunt de con­sanguinitate, de avo, nuper obiit, & quod permittat, & etiam assisa de u­trum cum convictionibus. § 7. Est autem assisa in jure possessorio quae­dam recognitio xii. hominum juratorum, per quam Justiciarii certiorentur de articulis membri contentis, tam in absentia tenentis, quàm ejus prae­sentia, quibus insligitur poena convictionis, si in modum assisae perjurium committant. § 8. Fit autem disseisina multis modis, & non refert an domino fiat ipso praesente, vel procuratori, vel familiae suae ipso absente; & non solùm disseisitur quis, cum à seisina sua violenter, injustè, & sine ju­dicio de tenemento suo qualitercunque ejectus fuerit; verumetiam cum ad nundinas, vel peregrè prosectus fuerit, vel aliàs se diverterit, nemine in possessione relicto, alius possessionem ingreditur, & ipsum reversum non admittit, vel cum ingredi voluerit per se, vel assumptis viribus violenter repellat, vel etiam si ipsum, vel ejus procuratorem, vel familiam in posses­sione existentem, uti omnino non permittat, vel saltem injustè impediat, quo minus commodo uti possit. § 9. Item sit disseisina cum quis praepo­tens uti voluerit in alterius ten' contra ipsius domini voluntatem, vel con­tendendo [Page 214] tenementum esse suum, cum sit alienum, vel pecora immitten­do, vel alio quocunque modo servitutem libero fundo imponendo, cum auferat libertat' quo minus possessor liberè teneat. § 10. Item etiam sit disseisina, cum quis non nisi nudam habens possessionem alteri feod' fecerit, vel liberum tenementum: Et si custos hoc fecerit vel firmarius, & statim per verum dominum, vel ejus nomine ejiciatur donatarius, neuter recupe­rabit. Et fiunt quandoquedisseisinae per Justic', & quamvis cum judicio, in­justè tamen, quia sine warranto per breve originale, de quo Rex fuerit te­stis; ac etiam per Escaetores & Vicecom', & alios ministros Regis, quibus inhibitum est, nè per colorem officiorum suorum sine warranto, aut spe­ciali praecepto, aut certâ authoritate, officio suo appendente, aliquem de libero ten' suo ejicere, vel aliquo modo disseisire praesumant: Et si fece­rint, provisum est quòd in electione disseisitorum sit, quòd sibi perqui­rant per assisas novae disseisinae, vel per petitiones Regi factas debitum ap­ponatur remedium. Et in utraque via de injuria convincantur, dampna reddentur duplicata, & in misericordia Regis remanebunt. § 11. Fit etiam disseisina, quum quis ultra mandatum Regis admissum, vel ostensum quòd liberet, vel quòd ne diutius teneat tenem', injustè derinuerit, vel reddere noluerit. § 12. Fiunt etiam disseisinae in districtionibus: ut, si quis distringat pro servitio, cum nullum ei debeatur, vel cum ei solutum suerit, vel cum modum districtionis excedat. § 13. Item, disseisitur quis, cum à distringendo injustè impediatur, ut si ten' feodum domini sui muro fossato, hayâ, vel hujusmodi sic incluserit, quo minus dominus libe­rum aditum habere possit ad distringend' in feodo suo, vel cum tenens debi­tam vetuerit districtionem, vel injustè replegiaverit, vel cum waynagium alicujus liberi per crebras & indebitas impeditur districtiones. § 14. Fit etiam disteisina, cum quis obtinuerit possessionem à qua fuerit ipso prae­sente, vel in casu absente abjudicatus, vel cum quis alienum ingrediatur tenem' per judicium quod non ligat, vel cum quis firmarius vel custos li­berum tenementum clamaverit habere, cum non habeat in exhaereda­tionem proprietarii. Fit etiam disseisina firmario in casu, ut cum tenen­tes in dotem vel aliter ad terminum vitae alicui dimiserint statum quem habuerint, & ipsi fuerint inde ejecti viventibus dimissoribus. § 15. I­tem fit cis disseisina, cum à tenenre expelluntur qui tenuerint per feo­dum talliatum, vel per legem Angliae, vel donec provideantur, vel per judicium Curiae Regis, donec tanta pecunia inde fuerit levata: Haec quidem assisa non solum locum habet in rebus corporalibus, sicut in te­nementis, pratis, boscis, pasturis, vastis, piscariis, turbariis, gurgitibus, estoveriis, nucibus, glandis, & aliis fructibus colligend' deliberationibus, & aliis quae in seisina alicujus sunt aliquo justo titulo in feodo, vel ad ter­minum vitae possessoris, vel dimittentis in casu; verumetiam in re­bus incorporalibus, sicut in servitutibus, & juribus, & pertinentiis pertinentiarum, quae pertinent ad tenementa, & ad hoc facit hoc Statutum. § 16. Quia non est aliquod breve in Cancellar', per quod quaerentes habent tam festinum remedium, sicut per breve novae disseisinae [Page 215] Rex voluntatē habet, quòd conquerentibus injuriatis celeriùs fiat justitia, & quòd dilationes in placitis amputentur & abbrevientur, providit & or­dinavit, quòd ass. no. disseis' locum habeat in pluribus casibus quam priùs habuit; Et concessit quod de Estoveriis bosci & proficuo capiendo in bosco de nucibus & glande & aliis fructibus colligendis, ac etiam de corrodia & liberatione bladi aut aliorum victualium aut necessariorum in certo loco annuatim recipiendorum; Nec non de Tolneto, Tronagio, pontagio, passa­gio & hiis similibus certis locis capiend̄; Ac etiam in custod̄ Parcorum, Boscorum, Forestarum, Chaciarum, Warennarum, Portarum, & aliis bal­livis & officiis in feod̄, de caetero jaceat ass' no' diss'. Et in omnibus su­pradictis modo consueto fiat breve de libero Tenemento. Et sicut breve priùs jacuit & locum habuit in Com̄ia Pasturae, ita de caetero locum habe­at in Com̄ia Turbariae, Piscariae & aliis Communiis & hiis similibus quas habet pertin̄ ad liberum Tenementum suum, vel etiam sine Tenemento per speciale factum ad minus ad terminum vitae. In casu etiam quando quis tenet tenementum ad terminum Annorum vel in Custodia, & illud alienat in feodo, & per illam alienationem transfert liberum tenementum in fe­offamentum; fiat remedium per breve no. diss', & habeantur pro dissei­sitoribus tam ille qui seoffat quam feoffatus, ita quod vivente altero eo­rum locum habeat praedictum breve. Et si post mortem personarum cesset remedium per praedictum breve, fiat remedium per breve de ingressu. § 17. Item de domo, muro, mercato ad nocumentum levato & hujusmodi, habeant querentes remedia per eandem assisam. § 18. Et si alienatio fiat de manu ad manum, tunc ambo nominentur sicut tenens & disseisitor. § 19. Fit etiam disseisina de fossato, muro vel stagno injustè levato, vel prostrato vel exaltato, saepelevata vel prostrata via, obstructa vel arctata, & de cursu aquae diverso vel ad nocumentum arctato. § 20. Sunt tamen quaedam ad nocumentum levata de quibus non dabitur assisa, sed ad Vic' in Comitatibus pertinent placitanda: veluti de virgulto, porta, ovili, molen­dino ventritio, gurgite, furno baccaria, vaccaria, wayeria, augmentatione cur' & Curtilagii. § 21. Item fit disseisina cum quis depascerit alterius seperale, vel cum quis piscatus suerit in alterius piscaria, & in consimilibus. Nam si quisterram possideat prope ripam, ex utraque parte aquae, per to­tum licebit piscari sicut in libero ten̄ suo; quod si sine impedimento alicujus facere non possit, succurritur ei per assisam, & si ex una parte tantùm, tunc usque ad filum in medio aquae erit piscaria suum liberum tenementum, & quicquid indè pro dote fuerit assignatum, liberum tenementum erit mu­lieris.

De Remedio Spoliationis. CAP. 2.

SI vero aliquo praedictorum modorum facta fuerit disseisina, primū & principale competit remedium, quòd ille qui ita disseisitus est, per se si possit, vel sumptis viribus vel resumptis, dum tamen sine aliquo intervallo flagrante disseisina & maleficio, rejiciat spoliantem. In continenti autem vim si repellere licitum est, vel quam cito sciri possit vim esse illatam, prius­quam [Page 216] ille cui illata fuerit ad actū contrariū divertat, vel si cum fuerit in pos­sessione alius cum eo uti voluerit ipse nihilominus utatur, nisi omninò inju­stè utentem tenere possit ab utendo exclusum, ut per usum suum justè suam retineat seisinam. Et quo casu tenens injuste in alieno nihil sibi per usum injustum. Quem si nullo modo expellere possit, ad superioris auxilium erit recurrendum, & illa via electa & facta impetratione ad rejectionem redire non poterit, nec seisinam suam propria authoritate resumere in praejudicium superioris ad quem devoluta est cognitio. § 2. Si autem verus possessor ab sens suerit ex quacunque causa, tunc locorum distantiam distinguere o­portebit secundum quod fuerit prope vel longe, quo tempore, viz. scire po­tuit disseisinam esse factam, ut sic allocatis ei rationabilibus dilationibus, primo die cum venerit statim suum dejiciat disseisitorem, qui si primo die non possit, in crastino vel die tertio vel ulterius, dum tamen sine sictitia, hoc facere poterit, vires sibi resumendo, arma colligendo, auxilium que amico­rum convocando, quod satis erit in continenti, cum non currat tempus nisi à tempore scientiae, ex quo post scientiam com̄ode venire posset: quòd si ꝑ longum tempus hoc expectaverit, videbitur per hoc injuriam dissimulasse, & per hoc illam penitus aboleri. Si autem extra regnum suerit in peregri­natione simplici, sicut apud Sanctum Jacobum, vel in Vascon' in servitio Regis, tunc xl. dierum dilationem habebit duorumque sluminum & unius ebbe, quia de ultra mare, & similiter xv, dierum, postquam venerit in Reg­num, & etiam quatuor dierum, ut vires sibi resumat si necesse fuerit. Et si extra regnum fuerit in simplici peregrinatione in terra sancta, tunc dabi­tur dilatio unius anni, xv, dierum & quatuor dierum. § 3. Si autem in generali passagio ad terram Jerosolymitanam, impunè poterit quenquam seisitum ejicere quandocun (que) redierit, dum tamen negligentia sua vel dissi­mulatio ipsum non impediat. Et si aliquis infra tempus illud à disseisitore feoffatus fuerit, si verus dominus reversus eum incontinenter ejiciat, ejectus non recuperabit, quia tempus tale, quamvis longum, praejudiciale non erit absenti. Taliter igitur provideant sibi qui disseisitores rejicere velint, quod statim slagrante malesicio expellantur, ita quòd injuriam disseisinae per pa­tientiam, dissimulationem, negligentiam, impotentiam, desperationem vel negligentem impetrationem non tepescant, per quod utramque possessio­nem amittant, & disseisitor utramque habere incipiat, ita sinc judicio lici­tè ejici non possit. Et si verus possessor contra spoliatorem assisam contem­pnat, & possessionem suam viribus & non judicio sibi usurpare praesumat, competit spoliatori assisa propter usurpationem, quia sine judicio, quamvis justè fuerit spoliatus, quia per negligentiam veri domini incepit utramque habere possessionem, nec habere poterit recursum ad assisam, quia frustra legis auxilium invocat qui in legem committit. § 4. Ad ipsos autem per­tinet querela qui nomine proprio tenuerunt & non alieno, in feodo, vel sal­tem ad vitam propriam, vel in vadium ante termin' quoquo modo per fe­offamentum, vel per constitutionem mercatorum, vel judicium Cur' Reg. pro delicto recognito vel dampnis adjudicatis, vel hujusmodi. § 5. Et quamvis injustè possidentes contra, veros dominos nullam habeant actionē [Page 217] si ejiciantur, habebunt tamen querelā action' & assisam contra tales qui jus non habent propter commodum possidendi, quia si tales qui jus non habent extra seisinā peterent, nunquā versus possidentes recuperarent, sed remaneret suo loco possessio, quia secundus spoliator nullū jus habuit ejiciendi. § 6. E­jecto etiam competit assisa versus omnes à quocun (que) suerit feoffatus, domi­no vel non domino, qui pro se titulum habuerit, & tempus seisinae pacificum. § 7. Et etiā cōpetit ei qui sine judicio disseisitus fuerit de aliquo ten̄ de quo in seisina fuerit quoquo modo, quamvis nullum titulum habuerit, sed tempus tantum quod sufficere poterit pro titulo. § 8. Competit enim cuicun (que) li­bero & statu libero existenti, quod dicitur de hiis qui in nayvitate sunt pro­creati, verumtamen qui à magno tempore extra astrum suum villanum ad loca remotiora se transtulerunt, & liberum tenementum perquisierint, si ejiciantur, competit eis remedium per assisam no, diss. contra dominos su­os, sicut contra quascunque extraneas personas, quia quousque hujusmo­di domini tales fugitivos suos repugnantes in servitutem per judicium rede­gerint, ad perquisitum eorum seisiend̄ manum apponere non possunt; Vil­lanis autem in veteribus astris suis commorantibus non competit hujusmodi remedium contra veros dominos, quam vis contra alias quascunque personat tam de Villenagio quam de perquisito, quia quamvis Villanus quoad domi­num suum unum vel plures pro Villano & nativo habeatur, contra tamen alios pro libero debet reputari in conquerendo, sicut Sokemannus de anti­quo dominico Coronae Regis, licet contra dominum vel alium Sokemannū vicinum suum decodem sokagio placitare non possit nisi per breve de recto clausum secundùm consuetudinem maner', versus quemcunque tamen ex­traneum ipsum ejicientem à Sokagio suo vel perquisito competit ei reme­dium per ass' nov' diss'. § 9. Item competit liberis à magno tempore in servitutem redactis, quorum patres & alii Antecessores sui à tempore quo currit breve de recto in statu extiterint servili, si in astris suis fuerint com­morantes, competit eis remedium ad liberum ten̄ rehabend̄ per bre Ne vexes; Et, si ab hujusmodi tenemento omnino fuerint ejecti, competit eis remediū per ass' nov' diss'. § 10. Competit etiam viro quandoque con­tra uxorem suam in casu quo uxor profuga liberum ten̄ viri alienat vel pro­prium, vel cum teneat se seisitam in vito vito, postquam semel virum reli­querit, & ꝓ adulterio recesserit. § 11. Competit etiam ei remedium ꝑ assisam licet personaliter vel per ꝓeuratorem ejectus non fuerit, verumetiam cum nemine in seisina relicto, quamvis recessit, non admittatur, vel repella­tur cum redire voluerit. § 12. Item, & ei competit assisa qui per Judi­cem & judicium injustum sicut sine bri originali de ten̄ fuerit ejectus. Si autem servus ingrediatur ad liberam uxorem habentem liberum tenemen­tum ut dotem vel haereditatem, si ejiciantur, recuperabunt per assisam, non obstante servitute viri, secus si è converso. Et de libero Tenem̄ bene com­petit assisa viro versus omnes si ejiciatur, non obstante uxore sua villana vel ejus villenagio. Item, jacet assisa inter dominum & non dominum, cum non dominus injustè distrinxerit tenentem domini, et si tenens gratis solve­rit non domino, tunc habebit assisam contra utrumque. § 13. Praeterea [Page 218] competit ei cujus pater obiit in statu libero, si post mortem patris à seisina perquisiti patris fuerit ejectus, & contra dominum suum si sub ejus potesta­te non suerit constitutus. § 14. Item, & ei qui feoffatus fuerit donec ei provideatur, si ante terminum suerit ejectus, & omnibus qui in consimilibus casibus fuerint feoffati ejecti. § 15. Si autem duobus facta fuerit donatio, & uterque se posuerit in seisinam sine warranto, si recenter ejiciantur, non recuperabunt: Et idem dicatur de eodem altero. Si autem non ejiciantur per donatorem, sed inter ipsos tenentes habeatur contentio, tunc ille debet praeferri cujus seisinam donator ratum habuerit, ut hic. Si duo contendant de aliqua haereditate, quorum nullus jus habuerit, ut si ambo fuerint bastardi, ei competit assisa qui prius fuerit in seisina & possessione, donec majus jus habens per judicium recuperaverit; vel sic: Si duo se gerant ꝓ haeredibus, & de eorum jure dubitetur, melior erit conditio possidentis. § 16. Cum autem donatio fiat ob causam, si donatarius ad alia vota convolaverit, & non satisfaciat conditioni, si ejiciatur per donatorem, p assisam non recu­perabit, licet ab initio perfecta sit donatio, cū causa non sequatur. § 17. Et sicut unus disseisiri poterit de re propriâ, sic plures possunt de re com̄uni inter virum suum & ipsam uxorem, & de quo neutri sine alio competit querela; Competit tamen viro contra uxorem suam in casu, poterit enim tenemen­tum esse commune inter duos vel plures, sicut bundae & metae & rationabi­les divisae quae ponuntur in terminis & finibus agrorum ad distinguend praedia & dominia vicinorum, quorum quilibet dominus est proprietatis, non tamen in solidum sed in com̄i, & talibus competit assisa conjunctim vel divisim, quia quicunque divisas araverit, lapidem vel arborem finalem amoverit & asportaverit, facit disseisinam, quia hujusmodi divisae solo ce­dunt. § 18. Poterit etiam res esse com̄unis inter plures, sicut inter cohae­redes, participes in ten̄ com̄unibus non partitis, & etiam inter vicinos in aliquo tenemento quod aliquando fuit litigiosum, & de communi volunta­te relinquitur ad aliquem usum communem; et si quis ex talibus participi­bus alium suum participem disseisiverit, ejectus seisinam habebit versus par­ticipes suos ad tenend̄ in com̄i. Si autem duos, quilibet suam habebit assi­sam, idem erit de pluribus in causa possessionis adquirendae ante partitio­nem haereditatis cum semel fuerit adquisita; Et sunt ibi diversa jura licet de re incerta, disseisina vero ꝓpria si ejectus fuerit particeps unus vel plures, à participe vel à participibus vel ab extraneis personis, quilibet per se assi­sam habebit sine participe, quia plures sunt ibi disseisinae; Et vice versa si unus vel plures cohaeredes disseisinam fecerint cohaered̄ uni vel pluribus, sive extraneis uni vel pluribus, quilibet de facto suo per se respondebit, quia poena tenebit suos auctores. Ante aditionem verò haereditatis conjunctum est jus & seisina Antecessoris, & ideo conjunctim ab omnibus petere debent per ass' mor' ant' quia conjuncti sunt tanquam unus haeres: sed cum adita fu­erit vel adiri inceperit, adhuc manet unum jus conjunctum ut seisina diver­sa communis tamen quousque fuerit partita, & ideo nullus sine alio respon­debit cuicunque seisinam petenti, vel jus alicujus Antecessoris sui, nec in cā proprietatis neque possessionis per ass' mor' ant' cum omnia sint eis com̄unia [Page 219] prietas & possessio, & post divisionem haereditatis communis erunt plures seisinae & plura jura separata, sed tamen non debet quis sine alio respondere in causa proprietatis nisi velit. Quod si faceret, nullum regressum haberet erga suos participes, si forte amitteret. Et quod dictum est de participibus, dici poterit de vicinis. § 19. Competit etiam assisa contra liberum ho­minem & servum masculum & foeminam, Clericum & Laicum, majo­rem & minorem, furiosum & stultum, & contra omnes spoliatores & tenentes, & non solùm contra eos qui spodiant & tenent, sed etiam contra illos quorum nomine spoliatio fit vel perquisitum, dum tamen ad hoc fue­rint advocati, vel saltem quòd non dead vocati praecisè, vel quòd injuriam non emendaverint cum de hoc eis constiterit, quia non refert an quis pro­priis manibus ejiciat an per alium. § 20. Contra dominum verò Regem non habetur remedium per assisam, quamvis in electione spoliati sit, vel providere sibi per supplicationem versus ipsum Regem, vel quòd omnino procedat assisa versus spoliatores, hoc excepto, quòd ipse Rex in assisa non comprehendatur. Et si spoliator dicat, quòd sine Rege respondere non po­terit, cujus nomine fecit id quod fecit, non propter hoc disseratur assisa, sed capiatur: Et si spoliator evidentem rationem & manifestam habeat, diffe­ratur in judicium donec cum Rege fuerit inde tractatum; sin autem, seisi­nam recuperet cum dampnis duplicatis tam versus Escaetorem Vic' & alios ministros reg' quam versus quascun (que) privatas personas. § 21. Hae­redes autem in haereditatem Antecessorum succedentes à poena disseisinae sint quieti, teneantur tamen ad poenam restitutionis per breve de ingressu, dum tamen lis in suis Antecessoribus extitit contestata, non obstante eorum minori aetate pro re vitiosa quam sunt ingressi; Et eodem modo de succes­soribus in rem litigiosam succedentibus, dum tamen praedecessor spoliatot in brevi nominetur nomine dignitatis, & non nomine proprio tantùm, quia licet diversum nomen, eadem tamen dignitas manet. § 22. Contingit autem quandoque quòd spoliator rem transfert ad alium, & cum disseisitus assisam arrannare voluerit, spoliator timens assisam, suum spoliat feoffatum, super quem ipse spoliatus statim perquirit assisam, & tunc sunt duae assisae in unicam concurrentes personam, & utrique concurrenti competit assisa. Re­sert tamen cui primò competit, & revera in omni casu spoliationis, ubi plu­res assisae arrannatitur versus unum de uno ten̄, de ultima disseisina priùs erit cognoscend. § 23. Et nota quòd tenens, dum non fuerit principalis dis­seisitor sed à disseisitore feoffatus, quamvis tanquam disseisitor nominetur, pro eo quod alius ab eo restituere non potest, vocare poterit ad warrantum suum feoffatorem sine alio brevi, si praesens sit in captione assisae, & si ab­sens fuerit, tunc observetur idem processus velut in Assisa mor̄ Antecessor̄.

Quibus non competit Assisa. CAP. 3.

NUlli autem competit querela nec remedium per ass' nov' diss' qui in possessione fuerit nomine alieno, quia, quamvis talis in possessione fu­erit, non possidet tamen, quia ipse possidet cujus nomine possidetur. § 2. I­tem, non competit eis assisa qui statim annexo dūo post disseisinam sla­grante [Page 220] disseisina sunt ejecti. § 3. Item, nec intrusori, nisi longum tem­pus habuerit & pacificum, & sufficere possit pro titulo. § 4. Item, nec Villano, vel Villanae sub potestate domini existenti de Villenagio contra dominum suum, nec contra alios quoscunque, nec ratione personarum, nec ratione tenementi, nec etiam de perquisito contra dominum, quam vis con­tra alios quoscunque dominus sub cujus suerit potestate hujusmodi tenemen­tum in manum suam ceperit. § 5. Item, nec de terris perquirend̄ in ma­num mortuam, si à domino capitali infra annum vel à superiori infra alium dimidium annum ejiciantur. § 6. Item, nec ei qui se cognoverit ad Vil­lanum disseisitoris, nisi exceptionem habeat sibi adjutricem. § 7. Item, nec ei à cujus ten̄ spoliata fuerint aedificia aliena per ignorantiam, vel mala side constructa, & per aedificatorem asportata, nisi prohibitio praecesserit ne amoverentur, vel denunciatio ne fierent. § 8. Item, nec ei qui à tenem̄ suo ejicitur qui tenuerit per legem Angl ratione liberorum qui convicti sunt ad bastardos, vel quod haeredes non possunt esse quoquo modo. § 9. Item, nec donatario cum quo donator semper extitit in seisina, si à vero haerede ejiciatur recenter post mortem donatoris, secus verò ab extra­neo cujus non interfuerit, & quo casu recuperabit propter commodum pos­sessionis, verus tamen haeres post tempus per ass' mor' ant' recuperabit, § 10. Item, nec viro per se sine uxore de jure uxor̄ disseisito, nec è conver­so. § 11. Item, nec ei qui secundùm conventionem suam fuerat ejectus. § 12. Item, nec ei qui impeditur ratione vasti per ipsum facti, donec trans­gressionem emendaverit. § 13. Item, nec domino contra tenentem s [...] de servitio detento, cum districtio sufficiat & non sit vetita, vel per breve te­plegiata, & quo casu locum habet districtio. § 14. Item, nec ei qui se­mel se retraxerit coram Justic' ab assisa & à brevi. § 15. Item, nec ei qui semel bona per scriptum sieri sine solempnitate traditionis, quod non est in donatione. § 16. Item, nec mulieri clamanti dotem, de quâ probatum est, quòd nunquam fuit ei cujus nomine dotatur legitimo matrimonio co­pulata, si à vero haerede ejiciatur. § 17. Item, nec viro tenenti haeredi­tatem uxoris à quâ prolem non suscitavit, si à vero haerede fuerit spoliatus. § 18. Item, nec secundo viro clamanti tenere per legem Angliae, quam­vis haer̄ habuerit ab uxore. Item, nec ei qui rem spoliatori dissimulando remiserit, vel omnino quietam clamaverit, vel injuriam condonaverit vel confirmaverit. § 19. Item, nec ei qui tenentem de eodem ten̄ per breve de altiori natura implacitaverit lite pendente. § 20. De coemeteriis & hu­jusmodi dedicatis ten̄ in sacris, ac etiam de muris, theatris, stadiis, viis, & stratis publicis & aliis ad usum publicum deputatis non jacent assisae, sed que­velae de transgressione, quia nulla singularis persona in hujusmodi rebus ali­quod singulare jus sibi poterit vendicare, & ideo non disseisiri.

De vi simplici & armata. CAP. 4.

DUo autem maximè paci sunt contraria, vis & injuria; Est autem vis majoris rei impetus cui resisti non potest. § 2. Est autem vis quoti­ens quis quod sibi deb putat non per judicium reposcit. § 3. Viriū autē [Page 221] alia simplex, alia armata, alia expulsiva omnino sine armis, alia expulsiva cum aliis, alia clandestina & de nocte, alia publica & de die, alia justa, alia injusta, alia per violentiam, alia sine violentia, ficut in rem vacuam, alia perturbativa, alia inquietiva, alia ablativa, alia compulsiva, quae quando­que metum inducit, alia injuriosa & illicita, alia justa & licita, sive fuerit simplex, sive violenta, inermis vel armata. § 4. Est enim vis armata, non solùm si quis venerit cum telis, verum etiam omnes illos dominis armatos qui habent quod nocere potest. Telorum autem appellatione omnia, in quibus singuli homines nocere possunt, accipiuntur. Sed si quis venerit si­ne armis, & in ipsa certatione ligna sumpserit, fustes, vel lapides, talis di­citur vis armata. Et si quis venerit cum armis cum non usus fuerit ad de­jiciend, & dejecerit, vis armata dicitur esse facta: sufficit enim terror armo­rum ut videatur armis dejecisse. § 5. Si autem cum dūs à peregrinatio­ne vel à nundinis reversus fuerit, & qui possessionem invaserit ei prohibue­rit ne ingrediatur, talis armis est ejectus, & talis vis dicitur esse repulsiva. Item, cum procurator generalis armatus venerit, sive dominus hoc manda­verit sive ratum habuerit, & ejecerit, ipse dūs videtur armis dejecisse. Hoc idem dicendum erit in familia, cum ipsa venerit armata. Et quo casu non videor esse armatus, sed ipsa familia, nisi hoc jussi vel ratum habui, & secundùm praecedentia qualitas facti poenam habet graviorem vel minus gravem; Et quibus casibus tales fiunt constitutiones. § 6. Quicunque autem de disseisina cum robberia de aliquibus mobilibus vel catallis, vel absque robberia, dum tamen vi & armis, convinci contigerit per recog­nitionem juratorum assisae, primò adjudicetur querenti seisina cum damp­nis tam ten̄ quàm catallorum ablatorum, eo insuper poena carcerali manci­petur, & inde redimatur pro transgressione, sive praesens fuerit vel absens; Et eodem modo fiat de disseisitore uno vel pluribus convicto de disseisina facta vi & armis, & sine robberia: Et si disseisitor non habeat unde dam­pna reddere possit, respondeat illi ad quorum manus ten̄ medio tempore de­venerint, ita quod quilibet tenens pro suo tempore oneretur; sive fuerit vis armata vel inermis, quaelibet talis non erit injuriosa, quia armorū quae­dam sunt tuitionis, & quod quis ob tutelam sui corporis fecerit vel sui jur̄ justè secisse videtur. Sunt etiā arma pacis & justitiae, & arma perturbationis pacis & injuriae, & sunt arma usurpationis rei alienae, & talis vis dici poterit ablativa, unde ei qui justè possidet licitum erit cum armis repellere, ut per arma tuitionis & pacis, quae sunt justitiae, repellat injuriam & vim injustam & arma injuriae; sed tamen talis cum discretionis moderamine quod inju­riam non committat. § 7. Non enim poterit quis sub tali praetextu ho­minem interficere, vulnerare vel male tractare, si alio modo cueri possit suam possessionem, & igitur qui viribus vultuti, erit viribus viriliter re­sistendꝰ; venit etiam quis ut justè possidentem cum viribus ejiciat, sed cum possidens ei resistat, quod opere adimplere non possit quod in animo habuit & voluntate, in assisam non incidit; nec debet obesse conatus ubi injuria nullum habuit effectum.

De Brevi Novae Disseisinae. CAP. 5.

AUdito à superiore ad quem pertinet vim & injuriam propulsare, & ad quē recurritur de necessitate querela, statim transmittet breve suum vic loci, in quo continebitur tam nomen querentis quàm ejus de quo que­ritur, sive fuerit unus vel plures; facta itaque impeiione, statim tradatur bie vi [...]', ne per negligentiam & minus diligentem persecutionem efficiatur feisina pacisica, quae ab initio suit litigiosa per diligentem impetionem. § 2. Officium Vic' in hac parte est, in principio pleg' recipere de prosequen­do, nisi querens in Cancellar' Regis pleg' invenerit, vel aliam securitatem fecerit de prosequendo, ut per fidei interpositionem pro paupertate que­rentis, secundùm quod in brevi continebitur, & tales pleg' recipiat qui sibi sunt distringibiles & sufficientes ad misericordiam Regis solvendam, si que­rens forte se retraxerit, vel non fuerit' prosecutus, alioquin ipse idem ꝑ pleg' habeatur; duo autem pleg' sufficiunt de prosequendo, quamvis plures fue­rint in brevi querentis nominati, sicut vir & uxor, & plures querentes in communi. § 3. Ad Vic' verò pertinet quòd tenem̄ de quo fit querimo­nia redisiri saciat de catallis quae in ipso fuerint inventa. Hodiè tamen ali­ter observatur, quia querens omnia dampna post captionem assisae per sa­cramentū Juratorū declarandā recuperabit. § 4. Itē, quod ipsū tenem̄ cū catallis esse faciat in pace, hoc est, quod non permittat quod res ad alium siue judicio transferatur, vel ꝙ disseisitꝰ seisinā sine judicio sibi usurpet, donec Ju­stic' venerint, quod sic debet interpretari, quod si spoliator rē spoliatā à recessu querentis à domicilio, suo versus Cur' Regis alienaverit, idem tamē querens diligentē fecerit prosecutionē in impetrando, donatarius tenebitur ad resti­tutionē, quam vis in brevi non fuerit cōprehensus, nec à donatore escambiū consequatur, nisi sibi in seisina sua per breve de warrantia Cartae cautiùs pro­spexerit, & interim faciat 12. liberos & legales homines de visneto illo vi­dere illud ten̄; per hoc praeceptum pertinet ad Vic' quod convenire fac' plures liberos & legales homines de visneto illo, & in praesentia partium, si veline interesse, inde eligere 12. qui neutri parti sunt affines essoniabiles vel sa­specti, nec qui sunt languidi vel de stipite Villani, vel in alia Provincia com­morantes, vel infra aetatem, vel nimis senes, quos-statim mittat ten̄ illud videre; & non solum ab uno siat visus vel tantùm à duobus, sed etiam ab omnibus, si fieri poterit, vel à 7. ad minus, quia assisa per pauciores viso­res procedere non potest; & qui debent poni in assisis, & qui non, decipiant istas constitutiones; quia hundredarii, ballivi & servientes Regis populum sibi subditum gravare consueverunt, ponendo in assisis & juratis homines languidos & despitos, perpetuo vel temporali languore detentos, ac homi­nes tempore summonitionis in patriâ ante morantes, nec non etiam sum­monendo supersluam hominum multitudinem, ita quod quosdam dimit­terent in pace prece vel precio, & à quibusdam denarios & alia munera ex­torquerent, per quod assisae & juratae frequenter per pauperes & insufficientes capiebantur, divitibus & discretis pro suo dando domi commorantibus: Statutum est quòd de caetero non summoneantur in una assisa plures quam [Page 223] viginti quatuor. § 5. Senes etiam 70. annorum & ultra, perpetuo lan­guidi, vel etiam tempore summonitionis infirmi, vel in patria non moran­res, in minoribus assisis non ponantur, nec juratis vel assisis, quam vis in eo­dem Comitatu capi debeant. Aliqui qui minus tenuerint quam 20. solidat' terrae per annum. § 6. Et si extra Comitatum, tunc non ponantur ali­qui qui minus habuerint quam 40. solidat', exceptis duntaxat testibus in Chartis & scriptis. In magnis autem assisis milites terram habentes in Com̄, licet moram non facientes in eodem, pro defectu militum ejusdem Com̄ ponere licebit. § 7. Si quis autem ballivus convincatur quod contra hoc Statut. Statutum evenerit, restituet dampna gravatis, & in misericordia regis re­manebit. Et habeant Justic' ad assisas capiend̄ assignat', cum in Com̄ vene­rint, potestatem audiendi querimonias singulorum conquerentium in prae­missis, & justitiam exhibendi in forma praedicta. § 8. Et quia spoliato­res potius viribus quam judicio utuntur, quod est manifestè contra pacem, ideo causare non poterunt quòd per quindenam non fuerint praemuniti se­cundùm rationem rationabil summonitionis, ideò essoniam non habebunt, nec longas inducias, nec judiciorum solempnitates, sed pro voluntate Vice­com̄ attachiari poterunt. Quia sive quindenam habuerint, sive non venire poterunt per ballivos & per amicos suos, qui personaliter adesse non pos­sunt. § 9. Et quorum responsiones admittentur ad instructionem Jura­torum, & etiam ad declinand assisam cognoscere cum non poterunt dissei­sinam remittere neque pacisci. § 10. Et cum Juratores visum fecerint, statim imbrevientur nomina, & summoneantur per bonos summon̄, hoc est, per duos liberos homines, & ideò bonosquia terram tenentes, quod sint coram talibus Justiciar̄ ad certos diem & locum secundùm mandatum Justic' Vic' directum, parati indè facere recognitionem. Sed tunc refert u­trum in Com̄ vel extra Com̄. Ad quod nos instruit Magna Charta de Li­bertatibus, quae dicit, quòd Communia Placita non sequantur Cur' Reg', sed teneantur in Banco apud Westm̄, recognitiones autem assisarum no. diss' & mor' ant' non capiantur nisi in suis Com̄; Juratae tamen alibi capipote­runt sine juris offensâ, non autem ass. no. diss' & mor' ant'. § 11. Ad i­dem in constitutionibus secundum Westm̄ assignentur duo Justic' ad minus in singulis Com̄ qui sibi associent de discretioribus militibus de Com̄ in quo declinabunt, coram quibus capiantur ass. no. diss' & mor' ant' & juratae convictionum & certificationum, ad minus ter per annum, viz. semel in­ter quindenam Nativitatis Sancti Johannis Baptistae & primum diem Au­gusti, & iterum inter Festum exaltationis Sanctae crucis & Octabis Sancti Michaelis, & tertio inter Festa Epiphaniae & Pur', & in quolibet Com̄ ad quamlibet captionem Assisarum antequam recedant, statuant diem de redi­tu suo, quod omnes de Com̄ scire valeant de eorum adventu. Et termino in terminum adjornent assisas super vocationibus warantorum per resum­monitiones & per defectus recognitorum, si ad unum diem earum captio differatur. Et si de aliqua causa viderint utile esse quod ass. mor. ant' per es­son̄ vel per vocationes warantorum, quod assisae ponantur in respectum, tunc liceat Justiciar̄ partes adjornare in Banco, ut difficultates, si quae fuerint, ter­minentur [Page 224] ibidem. Et tunc mittant Justiciar̄ de Banco Recordum cum bre­vi originali, & cum loquela perveniatur ad captionem assisae, remittatur loquela cum brevi originali per Justiciar̄ de Banco ad priores Justiciar̄ as­signatos, coram quibus capiatur assisa, & Justiciar̄ de Banco de caetero dent in hujusmodi assisis quatuor dies ad minus per annum. § 12. Apponatur etiam terminus in brevi nov. diss', quia ass. nov. diss' infra certum tempus limitatur & ultra non extenditur: Tempus enim modus tollendi obliga­tiones & actiones, quia tempus currit contra desides & sui juris contemp­tores; & ita poterit quis amittere actionem & seisinam suam per negligen­tiam suam, & indè habebit tenens contra querentē exceptionem. § 13. Et unde fit talis constitutio quod in brevi de recto non narretur de longiori sei­sina quàm de tempore Regis Ricardi. § 14. In brevibus nov' dils' & nu­per obiit non nisi post primam transsretationem domini H. Regis patris Regis E. in Vascon̄. In brevibus mor' aut' consanguinei. Avi de ingressu & de nativo habendo nisi à tempore Coronationis Regis H. patris Reg' E. § 15. Et sicut tempus est modus tollendae obligationis & actionis, ita est modus inducendae obligationis & actionis, & ex tempore adqui­runt sibi plures actiones, ut si quis intruserit se in ten̄, vel alium injustè dis­seisiverit, si statim non rejiciatur, post tempus habebit actionem, si fuerit e­jectus. § 16. Si quis etiam ingressum in Communiam pasturae per usur­pationem ante tempus quo currit ass' mor' ant', non poterit inde ejici quin recuperet. § 17. Praeterea si quis arentaverit in Curia sua sinem ꝓ pul­chrè placitando à tempore quo Rex H. pater Reg' E. transsretavit in Bri­tanniam non poterit de hujusmodi redditu disseisiri. § 18. Mulieres eti­am raptae ultra 40. dies, nullatenus audiantur. § 19. Idem etiam parco­rum & vivariorum ultra ann' in prosecutionem contra malefactores eorun­dem ab actione repellantur: & eodem modo ipsi qui Wreckum prosequi­tur vel Weyvium, vel qui sinem velint clamare, & idem tempus limitatur in sectis petendis.

De modo Videndi in ten'. CAP. 6.

MIssis itaque visoribus necesse est quòd discretè siat visus quòd certa res in judicium possit deduci. Jurator̄ verum & certum facere possunt sa­cramentum & Justic' proferre judicium. § 2. Videre autem debent Ju­ratores utrum terra sit vel redditus, & utrum res sacra vel privata, & quale sit ten̄, utrum privatum vel commune, & quid & quantum querens posuerit in visu suo, utrum plus vel minus, quia, si querens superfluum in visu suo posuerit, in misericordia pro super demanda remanebit, sicut & in ass' mor' ant' & utrum totum in uno Comitatu vel in diversis, in qua villa & in quo loco, & in qua parte loci, inter quos sines & quos terminos tenem̄ contine­atur. Si autem de redditu de Estoveriis bosci, de corrodiis vel liberationi­bus bladi aut aliorum victualium aut necessariorum, tolneto, tronagio, pon­tagio, passagio, & hiis similia, vel de custodiis Parcorum, Boscorum, Fore­starum, Chacearum, Warrennarum, Portarum & hujusmodi officiis, vel de Communia pasturae, turbariae, piscariae, & aliis communiis similibus fieri [Page 225] debeat visus, tunc fiat de ten̄ unde proveniunt, vel saltem de hiis ad quae di­cuntur pertinere, adeo de Abbatiis & Prioratibus, sicut de aliis locis priva­tis. § 3. Item, cum spoliatus visum faciat Juratoribus, videre debent an proprium sit vel commune, & si commune sit inter cohaeredes vel vicinos, tunc fiat unus de toto ten̄ in communi à quocunque facta fuerit disseisi­na. Videre etiam debent an sit certe, sicut divisae communes sunt quae divi­dunt & distinguunt dominia & fines agrorum, sive sit arbor, fossatum, lapis, vel murus; regia quamvis communis sit, non tamen inter vicinos commu­nis est; sed quicunque inde aliquid occupaverit excedendo fines & termi­nos terrae suae, dicitur fecisse purpresturam super Regem & transgressionem: Et idem dici poterit de via militari, quae ducit ad mare, & ad portus & ad mercata dici poterit. Sed de divisis praediorum de consensu vicinorum fa­ctis secus est, quod hujusmodi divisae communes sunt, & dicuntur divisae, eò quòd agros dividunt & ten̄. Aqua verò currens non dicitur divisa, nisi quamdiu rectum cursum tenuerit, & cum alveum mutaverit desinit esse di­visa inter vicinos. § 4. Item, sicut oportet facere visum de ten̄ de quo redditus provenit, ita videre oportet ten̄ propter quod praestatur redditus, ut si quis certum redditum constituerit alicui haer̄ suis de camera sua ut a­quam ducere possit per fundum suum, & quo casu videre oportebit si calis aquam duxerit vel non duxerit. Item, si quis redditum constituerit quam­vis eodem modo ut habeat in alieno fundo jus pascendi vel eundi vel quid tale faciendi, sive alius aquam duxerit vel diverterit vel quid tale fecerit, vel non semper cum debetur redditus & pro redditu servitus, unde si aliquis ipsorum contrahentium recedere voluerit à contractu cum alius non volue­rit non recedet, & unde ille qui servitutem concesserit redditum recipere voluerit, nihilominus tamen debetur servitus, ut jus eundi aquamve du­cendi vel pascendi, vel hujusmodi. Si autem servitus concedatur, & reddit' denegetur vel detineatur, vel sit locus vel ten̄ ubi districtio fieri possit, locus erit ass' nov' diss' quasi de libero ten̄, & si non sit ten̄ de quo redditus prove­nit, & de quo visus fieri possit, sufficit tamen si fiat visus de ten̄ propter quod debetur redditus. § 5. Item, videre debent si fiat aliquid in fundo ali­cujus injustè quod vicino noceat, ut si fossatum, vel murus, vel hujusmodi levetur vel prosternatur, vel aliud quid fiat tale ad nocumentum injustum vel injuriosum, nec sufficit videre tantum ten̄ quod nocet, sed etiam illud cui nositum est. Item, si jus eundi vel pascendi, vel quid tale debeatur, non sufficit videre ten̄ in quo jus illud constituitur, verumetiam illud ad quod jus pertinet, oportet enim videre ten̄ ubi pastura est, & ten̄ ad quod pertinet pastura. § 6. Si autem conquerens locum designat visoribus, nescit ta­men designare in qua parte loci, sufficit si in aliquo loco detur ei seisina per sacramentum Juratorum. Si autem de certa parte loci constiterit, sed nesci­at querens terminos & fines distinguere, eò quod termini & lapides finales amoti sunt fortè, tunc ei assignetur tantum quantum juratores crediderint ipsum esse disscisitum, quia etsi Justic' semper certum non possunt reddere judicium, eò quod de incerta re agitur apud illos, tamen hoc facere debent quantum eis fuerit possibile. § 7. Item, continetur in brevi pone per vad̄ [Page 226] & certos pleg' talem, vel ballivum suum si ipse inventus non fuerit, unde videndum erit quid pertineat ad dominum & quid ad ballivum; Balli­vus enim non potest quicquid dominus poterit; Non enim poterit ballivus cognoscere disseisinam quo minus procedat assisa ad veritatem declaran­dam, nec etiam transigere, nec pacisci, nec locum petitum facere, nec aliud quo magis dominus suus seisinam amittat in toto vel in parte, nisi hoc sit per judicium & assisam sicut ipse dominus quare assisam vendicare debet imperpetnū vel ad tempus; dicere enim poterit contra Juratores, & causas suspicionis praetendere sicut ipse dominus, & etiam contra ipsum Justiciar̄ si forte jurisdictionem non habuerit, & contra querentem & contra bre­ve, & generaliter omnes habebit exceptiones quas haberet ipse dominus principalis: Attornatus verò haec omnia facere poterit; est tamen differen­tia magna inter Attornatum & responsalem. Item, habere deber vic' no­mina pleg', quia si querens coram Justic' retraxerit, sic ipse & pleg' sui in Nomina. misericordia remanebunt, & ejus facienda est securitas quem commoda sequi debent, quia si securitas defecerit, difficil erit prosecutio misericordiae satisfactionis propter libertates. § 8. Item, habere debet breve coram Justic', nam sine brevi cognoscendi non habebunt potestatem.

De Intentione querentis. CAP. 7.

IN adventu verò Justiciar̄ partibus vocatis & non comparentibus omnes pleg' querentis & tenentis vel ejus ballivi erunt in misericordia, petens tamen semel poterit essoniari secundùm tenorem hujus constitutionis. In brevibus autem assisarum & attinctarum & juratarum utrum non habeat petens nisi unicum essonium, tenens autem nullum, nec tenenti nec petenti post apparentiam nullum essonium allocetur; sed faciunt Attornatos si velint, alioquin capiantur assisae vel juratae per eorum de faltam, querens tamen e­andem habeat actionem quam prius, sed per aliud breve consimile. Si au­tem querens venerit, & attachiatur non attachiatus & plegii sui in miseri­cordia remanebunt, & in odium defaltae capiatur assisa. Si autem venerit quetens, & ille de quo queritur, statim capiatur assisa. Si verò querens sim­pliciter se retraxerit in quocunque fuerit placito, nunquam per consimile breve recuperabit, si incepta fuerit assisa, vel placitū quodcunque inceptum, & error fortè fuerit in brevis impetratione, ita quod cadere oportebit tan­quam vitiosum, sive querens dicat quod sequi voluerit breve illud, vel se simpliciter retrahat, vel licentiam retrahendi petat, vel alio quocunque mo­do, ad melius tantum breve poterit recuperare, quia ad actionem non re­spondetur, nec contra actionem excipitur: sed tantum contra vitium & brevis errorem in se integ' manet & non incepta, & ideò nulli praejudicabi­tur retractio nisi ei qui à brevi se retraxerit & actione; sed qualitercunque se retraxerit impunè non recedet, quia ipse & plegii sui de prosequendo in misericordia reg' remanebunt, nisi eis per justiciarros gratia recedendi con­cedatur. Si autem breve competens sit, nec excipi poterit contra personam, si res & actio in judicium deducantur, & non sit error in quantitate rei peti­tae, & tunc petat licentiam recedendi, simpliciter recedat ab utroque, & [Page 227] nunquam per aliud breve consimile recuperabit. Si autem sic dicam, retra­ho me versus talem quia nihil tenet, fortè nihilominus recuperabo ad aliud breve versus alium qui tenet, quamvis versus non tenentem me retraxe­rim ab utroque, nec obstat mihi illa subtractio si non tenens de novo ince­perit possidere, & super eum iterum impetravero, quia jam incepit actio de novo competere, quae tunc non competiit, & non in tali casu semper est vidend̄ utrum me retraxero de brevi tantum pro vitio & assisa tacitè vel expressè, & si eadem sit persona vel eadem res, vel diversa, & utrum a­ctio primò non competiit quia tenens non tenuit, & petens competere in­cepit. Si autem tenens dicat, quòd nihil habet nec aliquid clamat in ten̄ de quo queritur, ab omni actione tam rei quam hujusmodi pertinentiarum excluditur imperpetuū, nisi ex novo contractu sibi aliquo genere adquisi­tionis generetur. § 2. Partibus autem in judicio comparentibus, & audi­to brevi patente per quod judices cognitionem habeant & jurisdictio­nem, ad officium eorum pertinet querentem de jure suo diligentissimè ex­aminare, ut scire possint si actionem habeat vel querelam, & utrum recog­nitio procedere debeat in modum juratae vel assisae interrogare, vel etiam debent reum si ad ipsum pertineat exceptio, & qualis, qui si praesens dissei­sinam cognoverit, mittendus est gaolae eo autem si disseisinam cognoverit quae est contra pacem, docere autem oportet petentem & plenius ostendere, quod sua intersit queri, quia non sufficit dicere, quòd [...] disseisivit me de libero tenemento meo sic unde proponendo intentionem meum, nisi illam sundavero aliqua ratione probabiliter vel praesumptivê: [...]dicam quod talis disseisivit me de tali libero ten̄, oportebit me docere, qualiter fuit mihi liberum tenementum, vel denegabitur mihi actio, ita videlicer quod quia mihi descenderit ex causa successionis, escaetae, reversionis, do­tis, vel ex aliqua alia justa causa adquirendi, & unde fui in seisina per tan­tum tempus, donec ipse de quo queritur me injuste disseisivit, vel saltem quod ten̄ illud, qualemeunque ingressum habuero, per tantum tempus pa­cificè tenui, quòd sine judicio non debui disseisiri, quia, cum quis agere ve­lit quòd possessionem alicujus adipiscat, docere debet de jure suo per quod probet illam rem ad se pertinere, alioquin subcumbet actio, quod res illa non pertineat ad disseisitorem: Vel dicere potero in casu quòd qualitercun­que tempus sive per longum sive per modicum, ad illum non pertinuit me disseisire, cum nullum jus haberet vel juris scintillam ejiciendi, nec ali­quam actionem in causa proprietatis haberet si ejicieretur. Et sicut necesse est quòd patens doceat in causa proprietatis quo jure, cum non sufficiat sim­pliciter dicere, quòd jus habeat in re, nisi doceat de jure: ita nec sufficit pro­ponere querelam, nisi querens doceat jus querelae, & quo jure ad ipsum per­tineat, & quo titulo, an per titulum successionis haereditariae, vel feoffa­menti & perquisiti, vel escaetae, vel per alium. Si autem per successionem, tunc sufficiet ad liberum ten̄ habendum sola pedis positio, dum tamen sit ve­rus haeres, & vacuam invenerit possessionem, & non solùm de mesuagio, ve­rumetiam de toto quod ten̄ admittitur, quod secus esset de haerede non ve­ro, sicut de bastardo in utroque membro, vel de haerede remoro, quibus non [Page 228] competit assisa, si à vero haerede ab ejus haereditate ejiciantur, quamvis per dimidium annum fuerint in possessione; hujusmodi enim possessio potius di­citur intrusio quam seisina; vel si haeres remotus ingrediatur statim post mortem antecessor̄, & ambo diu simul manserint, & unus postea alium e­jiciat, pro vero haerede semper judicabitur. § 3. De titulo autem liberi ten̄ per feoffamentum & perquisitum multa sunt consideranda, quia cum quis alium feoffaverit, statim transfertur liberum ten̄ in feoffatum, dum ta­men feoffamentum illud nulli cedat in dampnum vel praejudicium; Et e­tiam si donator in donatione nihil sibi retinuerit nisi nudum dominium & servicium, alioquin non statim transfertur, nam si ten̄ ad terminum vitae tantùm, custodes intrusores vel tenentes per feodum talliatum feoffamenta fecerint de facto, & de jure non possint, non statim fit donatariis liberum renementum, nisi per tempus pacificum subveniatur, & si tales ejecti fue­rint, & ipsi assisam portaverint, consideranda sunt remota absentia illius cujus interest tempus notitiam portans ejus resistendi, & multa alia; Et similiter de Villano alienante Villenagium, & ballivo ten̄ in custodia sua existen̄ alienante, in quibus casibus non adquiritur donatariis liberum te­nem̄ nisi ex longâ & pacificâ seisinâ. In titulo autem per escaetam, quae quandoque adquiritur capitali domino per feloniam tenentis, vel cum te­nens obierit sine haerede, & hujusmodi, in quibus casibus & hiis similibus sicut in reversione post feodum talliatum. § 4. In jure etiam quod ali­cui competit per formam donationis, de facili adquiritur liberum ten̄ per­quisitoribus. In istis tamen duobus casibus diversa exigitur verificatio & intentio. Adquiritur etiam titulus per quietam clamantiam, per finem, per chirographatum, & per judicium Cur̄ Reg', & per patientiam disseisiti, & mulieri per dotem, & homini per legem Angliae, & multis aliis modis; & unde si disseisitus in intentione sua probanda nullum titulum suae possessio­nis velit exprimere, videtur quòd actione meritò debet expelli; & ut igitur certae res in judiciū deducatur certi reddantur Justiciarii, & in aliqua certi­tudine instruantur Juratores, oportebit Justiciarios interrogationes facere ad cautelam, de quo ten̄ tenens fuerit disseisitus, & qualiter sit ejus liberum tenementum, & de qualitate, utrum de terra vel de redditu. Et si de terra, utrum propria fuerit vel communis, publica vel res sacra, vel utrum sit hae­reditas descendens, revertens, vel perquisitum, vel Escaeta, & utrum in fe­odum vel ad vitam propriam vel alienam, vel ad terminum annorum vel donec fuerit provisum vel habetur, ita quod ad minus praesumi possit quod suum possit esse liberum tenementum, quamvis fuerit alienum, dum tamen seisinam habuit quod sufficiens fuerit, ita quòd impune sine judicio non po­tuit inde spoliari, et quo casu necesse est de tempore seisinae querend; si au­tem de redditu, tunc inquirere oportebit, si de illo redditu qui domino ca­pitali debetur, vel de redditu annuo de aliquo ten̄ percipiendo, vel de reddi­tu camerae, vel de redditu concesso pro aliquo ten̄ & pro aliquo jure tenendo vel libertate in fundo alieno. Oportet etiam inquirere si de corrodio vel ali­is in constitutione, necnon & de quantitate ten̄, ut sciri possit utrum que­rens plus posuerit in visu suo quàm recuperare, debeat per assisam, & ne [Page 229] querens plus usurpet in seisina quàm recuperaverit per assisam. § 5. In­quirend est etiam, utrum omnino ejectus fuerit vel repulsus vel impeditus, quo minus uti possit seisina sua. § 6. Et quamvis tenens docere nesciat quare liberum tenementum habeat, oportet tamen verum docere quod non habet, & quod justè se posuit in seisina, sicut per judicium justum, vel alio modo. Si autem proferat chartam donationis querentis, non sufficit, nisi sola voluntas donatoris probari possit in donatione. Si autem negaverit se possi­dere, dicens quod nihil inde teneat nec tenere clamat, non propterea rema­neat quo minus assisa capiatur, per quam si convincatur quòd tenens sit, & quòd injustè possideat, querens tamen impunè ipsum ejicere poterit, prae­sentibus siquidem partibus, vel saltem querente & recognitoribus omnibus, quamvis disseisitor praesens non fuerit per se nec per ballivum suum, nec per alium qui per se verba facere possit, procedat assisae recognitio per defaltam, quia nulli parcendum est, nec differenda erit assisa prae aliquo, & in quo casu non minus examinetur querens, nec minus instruantur Juratores.

De Exceptionibus contra Juratores. CAP. 8.

SUnt autem quidam disseisitores qui cum in judicio venerint aliquid vo­lunt vel fortè nesciunt dicere quare assisa debeat remanere, sed statim negando quod disseisinam non fecerint, se simpliciter ponunt in assisam, & sic procedet assisa in modum assisae, si omnes juratores praesentes sint, contra quos excipi non poterit, & si praesentes non suerint, differatur assisa ad ali­um diem. § 2. Partibus verò in judicio comparentibus & juratoribus; excipi enim poterit contra Juratores multipliciter; eisdem enim modis a­moveri poterunt à sacramento quibus & testes amoventur à testimonio. Repellitur autem sacramento infamis, qui aliàs convictus fuerit de perju­rio, quia jam legem liberam amisit, nec ulteriùs dignus est legis libertate gaudere, quia publicè in legem commisit. § 3. Item, repellitur propter inimicitiam magnam dum tamen praesentem, secus verò propter levem, quae si aliquando fuit, modo tamen non est. § 4. Item, propter amicitiam praesentem, sicut propter odium. § 5. Item, pro eo quod Jurator repulsus aliquod juris clamat in re petita de qua debet jurare. § 6. Item, repelli­tur ille qui in propria non moram fecit, excommunicatus, & senex habens 70, annos & ampliùs, servus absque sacramento Juratorum simplici testi­monio conjuratorum absque sacramento, dum tamen à pluribus dictum fu­erit & testatum, quòd fuerit in statu servitutis, & in possessione domini sui constitutus ut servus. § 7. Item, propter nimiam familiaritatem, con­sanguinitatem & assinitatem praesentem, quia fere paribus passibus ince­dunt, nisi eadem familiaritate, consanguinitate & assinitate vel consimili al­teri parti sit conjunctus; Et idem dici poterit de amicitia & inimicitia. § 8. Item, repellitur si fuerit cum eo, pro quo jurare debet, commessal' continuè vel de ejus familia, & similiter, si ita sit sub ejus potestate quòd ei possit impetrari vel nocere vel justè distringere pro consimil' vel servi­ciis. § 9. Item, repellitur Jurator si fuerit eadem causa sicut una partium, vel si fuerit advocatus alterius partis domini vel consiliarius.

De Veredicto Juratorum. CAP. 9.

CUm autem partes in Juratores consenserint, statim procedat assisa, qui ꝑ haec verba jurabunt. Hoc auditis Justiciarii, quod veritatem dicam de assisa ista & de ten̄ de quo visū feci per praeceptū Regis; vel sic, de ten̄ unde talis redditꝰ provenit, vel de pastura, vel de ten̄, vel de com̄ia unde visū feci: vel si assisa arranentur de aliquo quod siat ad nocumentū in fundo unius quod noceat fundo alterius, tunc dicatur, de eo quod nocet, & postea quod ten̄ cui nocitum est; sic de muro & ten̄ hujusmodi unde visum feci; & ita generaliter de omnibus ratione quorum capiuntur assisae & principaliter & tunc dicant, & pro nihilo omittā quin veritatē dicam, sic deus me adjuvet & haec sancta, Postea jurent alii, sic, Tale sacramentum quale iste primus juravit tenebo erga me: sic me, &c. Et si plures assisae capi debeant sub uno sacramento, tunc sic, de assisis & ten̄ de quibus visum feci; vel sic, de assisis & ten̄ istis, & similiter de ten̄ unde talis redditus provenit: vel sic, de talibus ten̄ & com­munia pasturae, vel hujusmodi ten̄ de quibus visum feci: vel sic, de assisa i­sta & corrodio, & ten̄ unde visum feci; Et sic de omnibus aliis assisis nov' diss' mor' ant' & ultimae praesentationis & aliis. § 2. Facto autem sacra­mento tunc legat praenotarius virtutem Juratorum; hoc quidem modo, Vos dicetis per sacramentum quod fecistis, si talis N. injustè & sine judicio dis­scisivit talem N. de libero tenemento suo in tali villa post triennium, vel non. Justiciar̄ etiam ad instructionem Juratorum recitabunt querelam pe­tentis, & ipsis injungent dicere prout tutius fuerit faciend: & tunc recedant Juratores, & inde ad invicem interloquantur, ad quos si aliquis non jurat [...]s accedat, vel colloquium cum eis habeat sine licentia Justic', committendus est gaolae, dum tamen per malitiam hoc fecerit excogitatum, & Juratores in misericordia nisi rationabilem praetenderint excusationem, nec ipsi eti­am signo vel verbo alicui manifestent quod fuerint in veredicto suo prola­turi. Si autem Juratores sibi invicem fuerint contrarii, quia in unam non poterunt consentire sententiam, in electione Justic' erit vel de consilio Cur̄ assisam afforciare per alios, dum tamen summonitos, juxta numerum majoris partis dissentientis, vel eosdem Juratores compellere ad concor­diam, quòd vic' videlicet ipsos sine cibo & potu custodiri faciat, donec una­nimes fuerint & concordes. § 3. Cum autem post sacramentum suum, pro una parte vel alia veredictum suum dixerint, & secundùm eorum dicta proferatur judicium, nisi quid dixerint obstructum propter quod Justic' inducantur ad examinand, alioquin adjudicabitur seisina querenti, vel ipse tenens quietus recedet cum seisina sua; contingit tamen quandoque quòd eorum alter vel ambo in misericordia remaneant; Et si plures fuerint disseisitores nominati, quidam cadunt in poenam disseisinae, & quidam qui­eti recedunt. Si autem querens prosecutus, quamvis ipse in misericordia re­maneat, plegii tamen ejus de prosequendo erunt convicti, licet judicium habuerit sibi contrarium. § 4. Possunt autem recognitores veredictum suum brevibus & paucis verbis pronunciare, dicendo quod sic nunquam fuit seisitus, quod de libero tenemento suo potuit inde disseisiri, vel pr [...]cisè [Page 231] disseisitus sit, vel hujusmodi; verumtamen si difficultas oriatur vel obscuri­tas, tunc necesse habent facti veritatem declarare, vel narrationem expres­sam, & quo casu si Iurato es ignoraverint si manifesta fuerit disseisina vel non, compelli non deben ulterius, sed petere debent instructionem Iustic', quibus si difficile sit judicium pronunciare, tunc ponatur judicium usque ad bancum, ut ibi de consilio Cur̄ provideatur qualiter in hac parte fuerit judicand. § 5. Si autem plana omnia sint, cum benè juraverint, stabitur eorum veredicto. § 6. Si verò malè, locus erit convictioni, & si dubiè vel obscurè, ubi unica dictio vel ratio duplicem habere poterit intellectum, vel si partes nimis bene fuerint examinatae, locus erit certior; Vidend̄ est igitur utrum certum dixerint vel incertum, clarum vel obscurum, vel utrum dubit averint in veredicto suo vel omninò ignoraverint, vel si aliquid dixe­rint contra personam querentis quare assisam ꝑcare non possit, vel contra personam tenentis quare contra assisam excipere non possit, vel contra bre­ve quod stare non possit propter errorem. § 7. Si autem Iuratores factū omninò ignoraverint, & nihil de veritate sciverint, tunc dicere oportebit de credulitate & conscientia, & quo casu non committunt perjurium, quia contra conscientiam non vadunt. § 8. Si autem falsum dixerint contra personas, convincendi sunt, quia capienda erit assisa in modum assisae, secus verò si in modum juratae, ut si causa status conventio vel hujusmodi con­ventio aperte parti opponeretur, & utraque pars de hoc se poneret in jura­tam, cum aliam fortè non haberent probationem. Si autem juratores di­cant quod breve ineptè fuit conceptum, quia erratum sortè in Comitatibus, nominibus villarum, personarum, vel dignitatum, vel in cognominibus, vel hujusmodi, non erit hoc multum curand, quia hoc ab initio non fuit à tenen­te excipiendo objectum, quia ex quo semel in assisa se posuit, errorem dissi­mulans, breve tanquam validum approbavit, & quamvis recognitores in hac parte erraverint, per jurium tamen non committunt, cum falsitati non consentiant, & qui errat non consentit, & quia ad judicem pertinet justum proferre judicium & reddere, diligenter oportebit eum deliberare & exami­nare si dicta juratorum in se contineant veritatem, nec eorum sequens er­rorem fatuum vel falsum ferat judicium. § 9. Post hoc insuper inquirant Iustic' diligenter, quae dampna facta sint in domibus, boscis, gardinis & locis aliis, & quod vastum fecerint disseisitores, quod exilium & quam destructi­onem, & quid medio tempore perceptum fuerit in fructibus redditibus & aliis terrarum commoditatibus, & quale commodum spoliatus habuisset, si à ten̄ non fuisset ejectus: Et de omnibus rebus & catallis ablatis certisicen­tur. Ex virtute autem brevis habetur, quòd cum ipso sundo restitui debent catalla tempore spoliationis inventa, utpote sunt arma, utensilia, oves, & boves & hujusmodi, & quae restitui debent etiam sine re ipsa, & de quibus duplicem actor habeat actionem, criminalem & civilem, & quae si non re­stituantur, semper tamen durabit jurisdictio Iusticiar̄ dum recordum habe­at donec sibi fuerint restituta, & non solum quae propria fuerint ipsius dissei­siti, verumetiam omnia illa qui sibi commodata fuer̄, impignorata vel de­posita, vel quorum usum vel usumfructum habuerit, & donec de bestiis [Page 232] medio temporis mortuis plena fiat restitutio, quia licet disseisitor amiserit & dampna sensierit, hoc tamen erit imputand̄ disseisito; tenebitur etiam disseisitor ad casus fortuitos, ut si aedes incendio consumptae fuerint, earum pretium restitui debet per assisam; & non solum restituendae sunt res quas illii habuit disteisitus, cum disseisiretur, verumetiam sive in eo loco à quo dejectus est, sive in omni possessione quae ad aliquam partem possessionis re­fertur, qua quis caruit cum disseisiretur.

De exceptionibus injustè propositis & aliis. CAP. 10.

AUt caveant sibi decaetero qui nominati sunt seisitores, qui falsas ex­ceptiones proponunt, per quas captio assisae differatur, dicendo, quod assisa aliàs transivit inter easdem partes de eodem ten̄, vel dicendo in men­tiendo, quòd breve de altior̄ natura pendet inter easdem partes de eodem ten̄, & super hiis & consimilibus vocet rotulos vel recordum ad warrantum ut per illam vocationem asportare posset vesturam & levare redditus & alia proficua ad magnum detrimentum querentis, quia namque licet prius ali­am partem non habuit ille qui hujusmodi falsas exceptiones mendaciter proposuit, nisi tantum quòd post mendacium suum convictum processum fuit ad captionem assisae, provisum est quòd si quis disseisitor nominatus per­sonaliter proponat hujusmodi exceptiones, si defecerit de warranto quod vocavit, habeatur pro disseisitore absque recognitione assisae, & restituat dampna prius inquisita, vel post inquirenda in duplo, & nihilominus pro falsitate sua puniatur per prisonam unius anni, & si illa exceptio proponatur per ballivum, non propter hoc differatur captio assisae, neque judicium super restitutione seisinae & dampnorum. Ita tamen quòd si dominus illius bal­livi qui absens fuit veniat postea coram Justic' qui assisam illam ceperint, & offerat verificare per recordum vel per rotulos quòd assisa aliàs transivit de eodem ten̄ inter easdem partes, vel quod querens aliàs retraxit se de consimili brevi, vel quod placitum pendet per breve de altiori natura, fiat ei breve ad saciend̄ venire super hoc Recordum; & cum illud habuerit & Justiciar̄ viderint quòd Recordum ante judicium ei valuisset, ita quod te­nens ab agendo illa vice saltem repelleretur, statim faciant Justiciar̄ seire parti quae recuperaverit, quòd sit coram eis ad certum diem, ad quam rem habeat desendens seisinam suam & dampna sua si qua prius solvit ꝓ pri­mum judicium simul cum dampnis quae habuit post primum judicium red­ditum, & illa restituantur ei in duplo, ut praedictum est, & nihilominus pu­niatur ille qui primo recuperavit per prisonam secundùm discretionem Ju­sticiar̄: & eodem modo si defendens contra quem transivit assisa ipso absen­te oftendat cartas vel quietas clamantias super quarum confectione non fuerunt juratores examinati, nec examinare poterunt pro eo quod tunc non fiebat mentio in placitando, & probabiliter ignorare poterunt confecti ones hujusmodi scriptorum Iusticiar̄ visis scriptis, vel fac' scire parti quae recu­peraverit, quòd sit coram eis ad certum diem, & similiter ne jur̄ sac' co­ram eis juratores ejusdem assisae; Et si per veredictum juracorum vel fortè per irrotulamentum scripta illa verificaverit, puniatur ille qui assisam im­petravit [Page 233] contra factum suum, per poenam supradictam. § 2. Quaedam au­tem sunt quae restitutionem impediunt ad tempus, & quaedam imperpetuum, poenis debent terminari, quia exceptionem perimunt cum post fuerint pro­posita & terminantur in modum juratae & non in modum assisae, & ideo non recipiunt convictionem propter consensum partium, cum de hoc se gratis vel necessitate ne sint indefensi posuerunt se in juratam, qualia sunt quaestio status cum successionis causa, donationis pactum sive conditio vel conventio, incertitudo, voluntas & dissimulatio, transactio vel quīeta elama­tio, vel remissio, confirmatio sive consensus, propria usurpatio rei propriae, difficultas judicii, justum judicium, finis & chirographum, intrasio in rem a­lienam vel disseisina, si in incontinenti rejiciatur, negligentia, quae per cur­sum temporis excludit actionem & assisam. Sunt autem exceptiones in ass. no, diss' quae competunt contra breve & assisam differunt, sed non perimunt; Et sunt quaedam contra personam querentis, quae assisam omnino perimunt. Est enim peremptoria brevis & dilatoria judicii & quod praeparatoria quan­tum ad personam unius, & dilatoria judicii, & non petemptoria quantum ad personam alterius: ut si querens actionem non habeat, licet alius, & competat actio alteri, non sibi, & sicut competit contra personam, ita & contra assisam, & si breve non valeat ab initio, non erit ulteriùs procedend; quòd si valeat, tune recurrend est ad personam, & vidend̄ si competit ei querela vel non; postea verò ad assisam si tenens injustè & sine judicio dis­seisiverit ipsum tenentem de libero tenemento suo, sicut dicit in tali villa post terminum. § 3. Inprimis excipere poterit tenens super jurisdictio­nem De errore Brevis. Justic' ut supra, & concessa jurisdictione excipere poterit contra breve, ut si non sit competens actioni, vel si in se sit vitiosum, ut si rasura fuerit in loco suspecto ubi nomina scripta fuerint, & non jurat si appensum fuerit si­gillum adulterinum, vel si non habeat verbis Cancellariae ordinatam dispo­sitionem, nec verborum ordinem, nec stylum calami: suspicio verò esse pote­rit de brevi cum non concordet manibus notariorum, & etiam in rasura nominum locorum ten̄ & date & aliorum quae sunt judicii principalia. § 4. In aliis autem quae jur̄non est multum curand̄ de rasura. Jura enim & constitutiones & ea quae omnibus sunt communia ubique scribi possunt, nisi hujusmodi suspicionem inducant calami diversitas vel attamenti. Si autem in loco suspecto inveniatur rasura vel correctio, tunc distinguend̄ e­rit an facta fuerit correctio vel incrementum quando breve sigillat̄ vel post, sicut per clericum vic' vel Justiciar̄; quod si ante, sustinend̄ est: si autem post & inde quis convincatur ultimo puniendus est judicio tanquam falsarius. § 5. Item vidend̄ erit si tempore date aliquam habuit occasionem impe­trand̄ vel nullam. Item, si querens de consimili brevi, & etiam assisa omni­no retraxerit. § 6. Item, si prius inceperit agere de seisina aliena quam de propria, ut per breve de altiori natura li, pen, ordine actionum non ob­servato. § 7. Item, si impetratum fuerit contra jus commune quod plures quetentes in uno brevi contineanturubi diversae sunt disseisinae & res par­titae, & non in communi; error autem perimit breve, sed non judicium neque assisam. Error vero multipliciter in persona querentis esse poterit, ut si er­raverit [Page 234] in impetrando contra personam ejus qui nomine possidet alieno & non proprio, ut Firmarius, Custos vel Canonicus, Perimitur autem breve, propter errorem nominis ut si Matthaeus ponatur pro Andrea; & etiam cog­nominis, ut si ponatur Matthaeus filius Willielmi, ubi dici debuit filius Petu. Et idem erit si erratum fuerit nomine villae vel in litera vel syllaba, vel in nomine dignitatis, vel cum silius eodem nomine vocetur ficut ejus pater, quamvis idem nomen habeant & cognomen, non tamen recuperabit quia erratum est in persona & actione, quia filio nulla sacta est injuria, sed patri. § 8. Error autem quandoque versatur circa personam five circa De excep [...]onem per­sona que­centis. corpus, quandoque circa officium sive dignitatem, quandoque circa ipsam rem, & quandoque circa causam. § 9. Circa personam dupliciter, ut ex negligentia vel imperitia impetrantis, & quandoque ex dolo adversarii. Si quis vero binominis sit sine nomine proprio vel cognomine, illud nomen tenend̄ erit quo in partibus vel frequentius & communius appellatur. Cog­nomina enim ideo imposita sunt ut voluntatem dantis demonstrent & u­tantur vocis ministerio. Ex imperitia verò impetrantis, ut si quis nomina­verit Petrum pro Paulo, & idem erit in errore praenominis, agnominis, cog­nominis, idem etiam erit in errore nominis appellantium, ut si vestem posu­crit pro pecunia; ex dolo adversarii, ut cum adversarius dolose in absentia impetrantis convincat possessionem, ut sic breve suum amittat & querelam, dum tamen ante brevis impetrationem facta fuerit transmutatio, & ante re­cessum querentis versus Cur̄ ad impetrand̄. § 10. Poterit etiam error esse circa officium sive dignitatem, ut si quis praecentorem nominaverit pro decano. § 11. Circa ipsam vero rem; ut si quis nominaverit vineam ubi nominare deberet Ecclesiam, vel lanceam ubi vestem. Rerum enim voca­bula immutabilia sunt vel quasi, & hominum mutabilia. Error etiam po­terit esse in qualitate rei & quantitate, in precio, numero, pondere & mensura, in genere, colore & loco. Circa causam, ut si quis impetrando dederit intel­ligi quod juste possideat cum non fecerit, & tunc vidend̄ est si causa sit cau­salis, & tunc non impedit processum, vel conditionalis, & tunc impedit omnino. § 12. Circa locum, & si disseisitus impetraverit ad vic' in cujus com̄ ten̄ non fuerit, vel si dicat ten̄ esse in una villa, cum sit in alia, vel si di­cat ten̄ esse in hameletto pertinente ad villam, & non in villa; agris enim sunt termini positi & aedisicia tollata & vicinata, ex quibus fiunt hamletti, villae tamen manent, & eosdem habent terminos & sua tenem̄ dissinita ut primus quod prius dignius, & à digniori fieri debet denominatio, quamvis ambo fuerint in una, quia villa continebitur in alia, & sic poterit ten esse in utraque. § 13. Plures autem sunt exceptiones contra breve inferius as­signatae in causa proprietatis, quarum quaedam locum habent hic, quaedam verò non: Et sunt quaedam exceptiones quae hîc assignatae sunt contra breve in causa possessionis, quae locum habent hic & non ibi. § 14. Si autem breve fuerit deperditum vel deletum, sequitur quod eo ipso cessabit juris­dictio Judicis quasi desiciente suo warranto, quia si judicium non cessaverit & Recordum coram ipso rege debeat demandari, nisi breve originale mitte­retur cum Recordo non esset Recordum admittend̄ sed remittend̄ & vanū, [Page 235] & pro nullo haberetur, quia desiciente warranto, & caderet Justic' in assisa cum vic' & tenente, si seisina in hoc casu fuerit petenti adjudicata, & quicun­que convincatur, & de hujusinodi malitiosa subtractione carcerali custodiae co [...]ur, ibidem moraturus donec regium favorem per condempnatio­nem, redemptionem, vel alio modo valeat adipisci.

De Exceptionibus status. CAP. [...].

COmpetit etiam exceptio tenenti contra querentem ex persona queren tis, ut si querens excommunicatus fuerit, quod si ten̄ hoc docuerit par literas Ordinarii patentes, oportebit querentem docere de absolutione pri­usquain audiatur; dicere etiam poterit quod querela ad ipsum non petti­net, nisi assisa, quia non tenuit ten̄ petitum nomine proprio, sed alieno, sicut procurator, Custos, Firmarius, servus vel familia, & quo probato vel recogni­to cadet assisa, quia talibꝰ nō competit ass', quia tali proprio tenuerint ꝑ dis­scisinā vel intrusionē, & tempus habuerit, quod sine judicio disseisiti non de­baissent. Si autē tenens dicat quod querens servus sit & tenuit ten̄ petitū in villenagio, cadet assisa, quia alienū petit nomine proprio, nisi replicando do­cere poterit contrarium quod libere tenuit, nec sufficit ipsum probare servū alienū, nisi probetur quod in villenagio tenuerit contra dominum suum, sussi­cit ipsum probare servū suum, & in potestate ejus constitutum, quamvis ten̄ petitum in villenagio non tenuerit, & hoc probare licet dupliciter, vel per parentes, vel per assisam, & quo comperto cadit actio & assisa, donec in causa proprietatis se probaverit ipsum esse liberum, & quo casu non nocebit ea probatio propria cum nihil operatur nisi ad declinand̄ assisam. § 2. Et quia servus est aliquando sub potestate domini constitutus, & in statu ser­vili, & in possessione servitutis, & aliquando extra potestatem in statu libero, & in postessione libertatis. Aliquando etiam tenet liberè, & aliquando in vill [...]gio, & quaestio status cum incidat in assisam praejudicial sit, & ideo vidend̄ est cui objiciatur & à quo cui, utrum servo qui fuerit sub potestate domini constitutus, proprio vel alieno, bona fide possesso vel libero, sub po­testare existenti in statu servili qualitercunque per vim & injustam deten­tionem, sive per copulam maritalem, vel ei qui omnino suerit extra pote­statem, & tunc utrem ei qui fugitivus suus fuerit, & recenter fugit de tetra sua, & recenter fuit insecutus, vel non recenter; ita quod sine brevi revo­cari non possit in serviturem: vel ei qui nunquam suit sub potestate sua, sed de nativis suis à terr̄ antecessorum suorum, vel eis qui omnino fugitivi sunt, exceptione camen perpetua inimici, vel privilegio, quibus semper tueri pos­sunt, quia nunquam forte à terra opponentis fugerunt & hujusmodi, vel quia manentes in Civitate aliqua, vel villa privilegiata, vel dominico Regis per, unum annum & unum diem, sine clamio domini, vel privilegio elericali, vel militiae, quorum ordines pro privilegio sufficiunt donec per aliquod judi­cium fuerint degradati. § 3. A quo, uttum à proprio domino vel alio; & in qua causa, utrum in judicio petitorio vel possessorio. § 4. Si autem ex­ceptio servitutis apponitur suo proprio oppositis sub cujus fuerit potestate constitutus, cum calis servus exceptionem habere non possit, neque actionem [Page 236] contra dominum suum, quia quicquid per ipsum juste adquiritur id domino adquiritur; & cum ipse à domino suo possideatur, nihil possidere potest, nec aliquid proprium habere, nec oportebit producere parentes, sed sussicit si per assisam tantum probetur, quoniam si servus recusabitur, denegabitur ei actio, & si Juratores malè juraverint, convincendi sunt per parentes; verum­tamen si parentes producantur qui querentem suum sub potestate domini constitutum probaverint triantur per hoc tam causa status quam assisa, & talis liberabitur domino suo ut villanus suus. § 5. Idem erit si villanus domini constitutus contendens se esse liberum, perquirat breve quod do­minus non exigat ab eo alias consuetudines, vel alia servicia, quam ea quae de jure facere debet, si dominus opposuerit villenagium, & parentes pro­duxerit utrum per hoc triabitur, quamvis indirecte. § 6. Idem erit cum Ballivis à domino suo Justi [...]' non possit quod ei faciat servicia, vel cum villanus breve de pace perquisierit cum sit sub potestate domini, & nul­lum breve naivitate praecesserit, & dominus sibi perquisierit per breve quod faciat ei consuetudines & servicia quae ei facere debet de ten̄ quod de eo tenet in villenagio, & petens produxerit, & probaverit villenagium, ut [...]un (que) terminabitur quam vis indirectè, sive liberum [...]enuerit villenagium, sive villanus, & in hoc casu querens se ponat in assisam velit nolit, vel negabi­tu [...] ei actio, quod secus esset, si esset extra domini potestatem. § 7. Si au­tem servo objiciatur alieno vel libero, in statutamen servili possesso & con­stituto, tenebit exceptio donec ille lib in servitute detentus se liberum pro­baverit, & donec servus probetur alienus. Si autem servo alieno bona side possesso à possidente objiciatur hujusmodi exceptio parentes produci non debent, sed stand erit praesumptioni, & tenebit exceptio propter possessio­nem donec possessus se prober liberum; Et eodem modo si servo alieno bo­na fide possesso semper stabitur exceptioni donec verus dominus eum evi [...] ­cat, & sive ille qui possidet aliquo casu parentes illius produxerit ad proband non valebit, quia per hoc non probabit eum esse suum servum, quam vis alie­num, cum parentes sui servi sunt alieni. § 8. Cum autem opposita fuerit à vero domino ei qui fuerit extra potestatem domini sui qui recenter fugerit, tenebit exceptio contra eum quamdiu dominus eum repetere possit si [...]e brevi & licitè capere si in feodo inveniatur, sed cum ad villanum suum re­cuperandum habere non possit regressum, nisi per breve, non valebit exce­ptio, donec fugitivus in domini venerit potestate; quia cum dominus ser­vum suum possidere desierit per impotentiam vel negligentiam, & utram (que) possessionem amiserit, naturalem & civilem, tempus nec locum habebit ex­ceptio, sed villano competit restitutio per assisam, & dominus nisi in causa proprietatis versus eum non habebit actionem, sed cum corpus disron̄averit in causa proprietatis, tunc adjudicabitur domino, cum omnibus terris, bo­ni [...] & catallis suis, & tota sequela sua, nec prius sibi quicquam auferri po­terit, quin servus recuperet, [...]amen quia non poterit quis recuperare nec bre­ve pertinentia antequam habuerit id ad quod res pertineat, tamen quia va [...]a essent verba in brevi contenta, nisi rex praecepe it tali quod habere faciat tali talem nativum & fugitivum suū, cū tota sequela sua, & cum catal­lis [Page 237] suis, & unde si catalla servi [...]ugitivi sine judicio usurpare possit, illud ver­bum (catalla) perperam esset positum, & effectum non haberet. Quod eti­am jur̄ clamare poterit dominus in catallis vel ten̄ quasi in accessorio cum nihil jur̄ clamare poterit quod est principale, sed revera in quaestione status per breve de nativis, obstabit semper domino petenti exceptio spoliatio­nis, donec servus restiruatur ad plenum; & semper prius inquirend̄ erit de spoliatione, & inde fiat plena restitutio, quam de statu; sed refert utrum queratur, & petat restitui de spoliatione propria, vel petat sibi rem reddi de possessione aliena, sicut de seisina alieujus antecessoris servi quam anteces­sor habuit de quo obiit in causa possessionis ut de feodo. § 9. Cum igitur dicat querens quod injuste disseisitus fuerit, oporter quod tenens ostendat quod injuste & quo jure, quia forte statim post disseisinam querentis ad quod replicari poterit quod injustè, eò quod post longaevum intervallum, & ubi sibi perquirere debuit fecit se justiciari; vel sic justè, quia querens nul­lum habuit, nec liberum ten̄, nec feodum, quia per disseisinam vel intrusio­nem; nec hoc valebit, quia si disseisitus nullum habeat jus tenendi, ille qui ejicit nullum habuit jus ejiciendi, quia si disseisitus justè fuit in possessione quantum ad ipsum ejicientem qui nihil jur̄ habet; vel si dicatur quod justè quia servus est, & non potest assisam portare, sed non sufficit cum non sit servus ejus, & ideo nihil ad eum, nec dicere poterit quòd justè eum eje­cit cum sit servus alienus, quia sic non defenditur, ex quo nihil ad eum quod dicere potuit, quia res fuit empta de denar̄ suis sicut posset dicere verus do­minus. § 10. Item sine judicio, quia si disseisitor ultimus judicium expe­ctaret, & pactionem petere vellet, nullam in mundo inveniret quae ei com­petere possit. Et ideo cum nullam habere possit actionem, nulla ei compe­tere debet exceptio contra servum qui alienus est omnino, quia sic sequere­tur hoc inconveniens quod retinere posset per exceptionem & malitiam quod nunquam adquirere posset per actionem, & cum exceperit de servitute, quam vis hoc verificare petat per assisam, querens tamen contra extraneum non dominum, non habet necesse replicare de libertate, quia si gratis inde se poneret in assisam, & de statu servili convictus esset, non tamen propterea convictum erit quod non ipsum injustè non disseisivit, cum sit servus alienus & non suus. Et si dominus servi habere non possit assisam ex quo ten̄ non­dum cepit in manum suam ante disseisinam, nec ipse servus sic sequeretur, quod terra remaneret cum disseisitore, & sic de malitia lucrum reportaret, quod esse non debet; sequitur ergo quod exceptio servitutis in ore extranei locum habere non debeat, cum ille qui in possessione fuerit majus jus habeat in repossessa, quam ille qui fuerit extra, cui nullum jus competit, & ideo semper in tali casu prius terminanda erit disseisina & spoliatio, quam quae­stio status. § 11. Nullus autem in statu libero existens necesse habet po­nendi statum suum in assisam vel juratam, verumtamen si hoc per stultitiam fecerit, non tamen praejudicabitur statim, nisi tantum ad hoc quod assisa non procedat, licet producti fuerint parentes ad exceptionem proband̄, quilibet autem in tali casu petere debet judicium, si ponere se debeat in as­sisam de aliquo quod tangat statum suum antequam fuerit de spoliatis re­stitutus, [Page 238] ut si tenens exceptionem weyviare voluerit, nec querens replica­tionem, ex officio Judicis capienda erit assisa uttum disseisitus fuerit vel non; & eodem modo de libero existente in statu servili, & de omnibus praeter­quam de villano sub potestate domini constituto tenente villenagium de eo, contra quem nullum liberum ten̄ poterit vendicare. Si autem servus sub potestate domini sui perquisitum fecerit tenend̄ libere, & feoffator suus eum inde ejecerit antequam dominus ten̄ illud ceperit in manus suas, statim com­petit actio villano per ass. no diss' & non domino contra [...]eoffatorem suum, & omnes alios praeterquam contra verum dominum sub cujus potestate fue­rit constitutus, non obstante exceptione villenagii, & ubi [...]equitur assisa no. diss. in persona antecessoris sequitur assisa mor. ant. in persona haered̄, & ver­sus easdem personas. § 12. Si autem à domino suo feoffatus fuerit tenend liberè sibi & haeredibus suis, si per dominum suum postea ejiciatur, competit restitutio per assisam contra dominum suum, & contra omnes quamvis a­liam terr̄ tenuerint in villenagio de domino, non obstante exceptione ville­nagii, quia villenagium non aufert à libero libertatem manumissionis. Sed si dominus servo suo petenti opponat exceptionem, servus habebit replica­tionem ex facto & manumissione domini; & eodem modo si dominus cum servo suo faciat conventionem, per quam manumittatur, tunc agere contra dominum suum, & multò fortius contra non dominum. Si autem villenagium opponatur alicui petenti contra quem non producantur parentes ad exceptionem probandam, & petens statim inde se ponat in assisam, & tenens similiter, cadit assisa, & vertitur in Juratam, & inde verba sacramenti Juratorum talia erunt quod veritatem dicent de hiis quae ab eis exigentur ex parte Regis, & non secundum verba assisae, quia non est actum principaliter Sacramen­tum juratae. ad assisam utrum disseisitus fuerit vel non, sed quantum ad juratam Inquisi [...] si querens sit vel servus vel paritatem habeat à domino priusquam cum do­mino respondeatur, qui si convincatur per juratam quod servus sit, cadit as­sisa, nec villanus aliquid capiet per assisam, sed erit in misericordia pro falso clamore, non tamen propter hoc erit servus domino suo pro servo liberan­dus, quia per juratam nihil agitur nisi quod servus à querela repellatur, & si convincatur per juratam quod liberae sit conditionis pro querente judicabi­tur, Nomina. nec latebit convictio, quia in modum assisae non transivit, non tamen in potestate domini liberandus, quia talis exceptio in brevi no. diss' opposua statum non mutat neque conditionem, sed secus esset in placito de consue­tud̄ & serviciis quamvis indirectè. Et si Juratores non opposita exceptione villenagii dicant quod querens habere non possit liberum ten̄ quia serv [...]s tenentis, convinci poterunt de perjurio dum tamen assisa in modo assisae pr [...] ­cesserit; & similiter si dicant quod liber sit, convinci poterunt per parentes vel alio modo; & si de statu siat discussio, & Juratores veraciter nesciverint utrū servus sit vel liber, pro libertate erit judicand̄. § 13. Si autem sic servo objiciatur quod villanus sit qualiter pater suus villanus fuit, replicare pote­rit servus quod etsi pater suus villanus suerat mater tamen cū sua libera suit & in parte soluta. § 14. Si autem uxor liberi petatur ab aliquo nunquam nativa, obstabit petenti exceptio liberi thori viro suo. Si autem causa ralis [Page 239] adjiciatur, quia pater suus villanus suit, non sufficit nisi dicat quod in slatu servili obiit sub potestate domini cons [...]itutus; Et quamvis ad hoc agi non possit, quod mortuus ad villanum probetur quia hoc esset principali causa sta­tus ad proband̄ ipsum esse talem per testes & parentes, & ita mutare statum defuncti: poterit tamen inquiri per juratam utrum ipse villanus obiit vel lib sicut inquireretur si legatarius obiit vel bastardus, statum propter hoc non mutato, quia villenagium oppositum in modum exceptionis statum defun­cti vel vivi non alterat neque mutat, & sicut villanus in judicio petitus per breve in statu libero se defenderit usque ad mortem vel quam vis nunquam petitus fuerit in possessione domini, tamen non fuerit constitutus ut servus si­ne placito & brevi revocari non poterit in servitute. Ita nec liber homo in sta [...] servi sub potestate domini existens & in possessione servitutis consti­tutus sine placito pervenire poterit ad libertatem. § 15. Excipere autem poterit servus replicare in multis modis, ut si dominus in Cur̄ Reg' recog­noveri [...] ipsum esse liberum & hoc docete possit. § 16. Item, si dominus eum aliquaodo produxerit in Cu [...] Reg' ut liberum hominem suum ad dis­ra [...]onationem vel legem aliquam saciendam vel purgationem, & hoc do­cere possit per Record Cur̄ Reg' vel Comitatus. § 17. Item, si dominus cum manumiserit. § 18. Item, si homagium ejus ceperit. § 19. Item, si ipsum seossaverit sibi & haeredibus suis. § 20. Item, si totum jus quod in eo habuit & in sequela & in cata [...] suis ci remisit & quietum clamavit. § 21. Item, si contra dominum petentem ipsum ut vacuum suum quietus [...]ecesserit per judicium: Et nota quod manumissio sine traditione magis [...]. obesse poterit in persona haered si proferatur contra dominum ipsum pe­tentem quam prodesse, quia imperfecta fuit emptio sive manumissio, eo quod nunquam suit in vita venditoris traditio prosecuta; Et si quis repli­cando dicat quod quamvis aliquando suit villanus ab ipso tamen tenente [...] [...]ssus, licet certam manumissionem pro [...]erat, non recu erabit con­ [...]a dominum pro cognitione, quia si dominum [...]taverit per manumissi­on [...] [...]mtamen non mutat. Nam si hujusmodi manumissus pro [...]em su­sci [...]averi [...] euam ex libera h [...]reditatem habuit, si post mortem patris ejicia­ [...] non recuperabit per assisam. § 22. Esto quod villanus feoffatus sit à [...]omino suo sub cujus fuerit potestate tenend liberè nulla facta mentione d [...] haeredibus, quam vis per seossatorem fuerit ejectus non recuperabit per [...], quia status suus in aliquo non mutatur, quia omnis homo aut est omninò [...]iber aut omnino servus, nec habetur medium: si autem simpliciter [...]pponatur quod querens villanus sit, & querens hoc neger, tunc procedet as­sisa ac si nihil dictum esset quare assisa remaneret: & nota quod contra nul­lum in statu libero existentem, sedtantum contra servum sub potestate d [...]i constitutum produci debent parentes, nec per eos admitti deber probatic, sed [...]antum per Jura [...]. § 23. Est enim in statu libero quicunque potestatem habet standi in judicio sicut lib, & cum de statu suo sire brevi respondere non teneatur; & sicut servus esse poterit in statu liberi, ita poterit liber esse in statu servi. Servus autem fugitivus non solum infra annum & diem capi poterit in feodo domini, sed ubicunque inventus suerit in Regno, dum [Page 240] tamen recenter post fugam sequatur, comprehendi poterit, etiam impun­retineri. Secus verò si infra annum & diem non sequatur vel petatur.

De Exceptione ratione adjuncti. CAP. 12.

SI autem mulier libera nupta sit villano existenti sub potestate domini sui, & ipsa liber̄ habet ten̄, & dominus servi illos ejecerit, non recu­perabunt vivente viro. Sed post mortem viri recuperabit mulier quasi sub­lato impedimento qualitercunque mortuus fuerit morte naturali vel civilis & cum ab extraneo non domino ejecti fuerint neuter de jure uxor̄ sine alio petere poterit. Secus verò de jure viri. Si autem uxor de re propria donac tionem fecerit in vita viri sui, ambo assisam portare non poterunt simul, ne­quilibet per se, vir tamen recuperabit per aliud breve. § 2. Si autem de re uxoria simul disseisiti fuerint & assisam simul impetraverint, si alter eo­rum moriatur ante captionem assisae cadit breve. Si autem vir praemoriatur, uxor per assisam non recuperabit sed per breve de ingressu in quam non ha­bet ingressum, nisi per disseisinam quam fecit ei & tali viro suo. Si autem mulier fuit disseisita, & assisam perquisierit, & ante captionem assisae nupta fuerit, cadit breve ratione adjuncti, & non assisa, & quo casu fiat tale breve. § 3. Questi sunt nob A. & B. uxor ejus quod C. injustè disseisivit praedi­ctam B. Si autem uxor ejiciatur viro agente longe in remotis, ut in pere­grinatione, vel in nuntio, vel hujusmodi, non competit uxori restitutio pet assisam ratione adjuncti, & ideo provisum fuit breve de generali Attornato. Si autē uxor virum relinquens virū suū disseisiverit, competit viro remediú ꝑ assisam per tale breve. § 4. Questi sunt nob A. & B. uxor ejus, quod B. de tali loco, ita quod ipsa uxor nominetur, si res de qua fit disseisina, fuerit jus uxoris simul cum viro suo in querela, & iterum per idem nomen, sed cognomen diversum, sicut de villa in qua nata suit, vel tanquam silia patris ejus, & quo casu habebitur uxor pro disseisitrice.

De exceptione ex persona pet. CAP. 13.

COmpetit etiam exceptio tenenti ex persona sua propria contra queren­tem, ut si dicat quod quamvis disseisina ibi suetit ipse tamen disseisinam non fecit, sed alius antecessor vel praedecessor qui mortnus est, & injuria per­sonalis est, & se non extendit ad haeredes, neque ad successores, quia poenalis est, & poena suos debet tenere tantum auctores, & quo comperto cadit bre­ve. Si autem procuratores, custodes, firmarii, servi vel familia disseisinam se­cet int, quam vis dominus cujus nomine disseisinā fecerint de seisina non sci­verit, non propter hoc remaneat assisa, sed capiatur in odium disseisitorum, si assisam fac' contra eos, recuperabit querens, & dominus cum redierit si factum eorum advocaverit, incidit in poenam disseisinae cum suis. § 2. Itē competit exceptio contra querentem, ut si dominus capitalis petat per assi­sam, ubi competit ei districtio. Si autem distringere non audeat, ad auxiliū Regis habeat recursum, & ipse praecipiet vie' loci quod sit ei in auxilium: nam sit tenens ad tuitionem sui excipiat, quod assisa procedere non debet de ser vitio, nisi servitium negaret, sed palam consitetur quod tenet de tali, sta­tim [Page 241] propter confessionem jacebit districtio, & cadet assisa, & sine alio bre­vi. § 3. Praecipietur vic' ex parte Reg. ex officio Justic' quod sit tali do­mino in auxilium ad distringend̄. Si autem tenens omnino ipsum deadvo­caverit, tunc statim cessat districtio propter quod dominus petere potest ter­ram in dominico post biennium, prius tamen agere poterit per breve no: diss. in casu cum tenens contendat contra dominum distringentem, & fac' districtionē replegiari, & quibus casibus facit disseisinā domino suo, & quam­vis assisa non jacet inter dominum & tenentem suum, tenens tamen di­strictionem replegiando, vel dominum suum deadvocando se facit non te­nentem. § 4. Esto quod extraneus non dominus per vim compellat alie­num tenentem, quod ei solvat redditum domino debitum, vel quod domi­no suo non solvat, talis extraneus domino facit disseisinam, & non tenens, quia de libero ten̄ domini; & illud idem erit si tenens de voluntate sua sol­vat extraneo, & quo casu competit domino districtio contra tenentem, & assisa contra extraneum distringentem, de altero tamen istorum habeat se contentum. § 5. Si quis autem recenter rem ingressus fuerit post disseisi­nam slagrante malefacto, non est mirum si teneatur de disseisina, cum res in se sit vitiosa propter disseisinam; scit enim, aut scire debet, quae & qualis sit resquam ingreditur, si vitiosa sit per disseisinam, sicut ille qui rem emit scire debet utrum libera sit vel serva, per impositionem seu constitutionem servitutis, vel utrum onerata sit, necne, & utrum sit contentiosa per diligen­tem impetrationem, sive sic, sive sic, semper tenebitur accipiens ad poenam, vel ad restitutionem, vel ad utrumque.

De exceptionibus judicialibus. CAP. 14.

COntinetur enim in brevi, Questus est nob talis, quod talis injustè & sine judicio disseisivit talem; Injustè autem sine judicio accipi poterunt copulativè vel disjunctivè, injustè propter injuriam, vel injustè quam vis non sine judicio, sed non à suo Judice, & ideo injustè quia Judex non ha­buit warrantum per breve, & ideo ejus judicium nullum de jure habere po­tuit effectum, nec executioni demandari; Et non solum facit Cur̄ quae ju­dicat injuriam, & disseisinam, verumetiam ballivus qui tale judicium inju­stum suerit executus; nec etiam ipse ballivus tantum cum Judice & Curia, sed etiam ille qui tali judicio nactus fuerit possessionem; & si querens per assisam recoperare non poterit, poterit tamen per breve de falso judicio. Sed ad hoc requiritur regium consilium & auxilium, quia nullum breve ori­ginale ab initio sine quo non admittetur recordum sine regio assensu & prae­cepto, & quo casu semper poterit tenens vocare ad warrantum recordum tam Cur̄ Reg, quam alterius male judicantis, & cum judicium falsum inve­niatur, querens recuperabit simul cum dampnis. § 2. Competit etiam ex­ceptio De excep­tionibus ra­tione rei. tenenti ratione tenementi, & rei quae sancta est, sicut sunt loca Deo dedicata, & qui ab aliquo possideri non possunt, & ideo nulli de talibus tene­mentis competit assisa, & in quo casu cadit assisa & non breve, & vertitur assisa in ju atam, ad inquirend̄ de transgressione, si facta fuerit in re sacra, quia nulla ibi est disseisina, ut per juratam emendetur transgressio, & uter (que) [Page 242] tam tenens quam querens in misericordia. § 3. Item si teü fuerit univer­sitatis, vel publicum, & in Civitate, vel Burgo, si ibi fuerit aedisitatum, vel praesumptum, ad dominum Civitatis pertinebit emendatio, & quo [...]asu po­tius erit transgressio & purprestura quam disseisina. § 4. Si autem via publica, vel regia, extra Civitatem, vel Burgum, eodem modo pertinebit ad regem emendatio; si autem locus suerit communis, alicujus Universitatis, extra Civitatem vel Burgum, qui deputatus sit ad aliquem usum co [...] ­nem, sic erit transgressio, & nulla disseisina.

Cadit assisa. CAP. 15.

QUandoque autem cadit breve, & non assisa, ut si tenens excipiat contra breve, ita quod ten̄ non sit in villa in brevi comprehensa, sed in alia, & querens dicat contrarium per officiū Judicis, inquiratur praestito sacram, & five dicant Juratores hic vel ibi non propter hoc terminabitur negatium, quia exceptio proponitur contra breve, & non contra assisam, & ideo [...]at assisa, sed cadit breve sorte; nec erit locus loco partito, etiam si par [...] con­sentire vellent, quia si juratores dicant quod ten̄ non sit in villa in b [...] no­minata, cadit breve, & non assisa, & ad consimile breve redire pot [...], five petat licentiam recedendi de brevi suo, & habeat, sive sine licentia [...] [...]vi suo se retrahat; quamvis enim quis propter breve male perpetra [...] [...] li­centia à brevi se retraxerit, nec propter hoc se retralit ab actione; & si di­cant juratores quod ten̄ est in villa in brevi nominata, sive ita sit, vel non, procedit assisa, & per assisam terminabitur negotium, nec erit locus convi­ctioni, quia utraque pars de hoc se posuit in juratam. Si autem jura [...]s sorte dubitaverint, & nesciverint in qua villa ten̄ illud fuerit, tunc inquiratur à querente, si clamat in villa non nominata, qui si dicat quod non, cadet as­sisa, sed non breve, statim tantum sine alio brevi fiant rationabiles divisa inter villas vel inter maneria, secundum quod inter certas divisas suerint distincta: & eodem modo siat cum snerit contentio de sinibus, & termi [...] Comitatuum, ut si tenens dicat quod in uno Comitatu, & querens in ali [...] & inde se posuerit super juratam, & juratores distinguere sciant sines & te [...] ­nos Comitatnum, per eorum sacramentum procedat negotium: ut si dicant, quod ten̄ fuerit in Comitatu non nominato, cadit breve, & per aliud breve procedet negotium, modo quo praedictum est, & in Comitam nommato, runc procedet assisa, & per assisam terminabitur negotium. Si autem fura­tores nullo modo distinguere sciant sines & terminos Comita [...], non propter hoc cadit breve, sed sine alio brevi per ossicium Judic cadit [...] in perambulationem, & ꝑ perambulationem terminabitur negotium, [...] ta­men partes prius coercentur. Ad certum & ita quod à querente [...], [...] aliquid clamet in Comitam nominato, & sic procedet perambulati [...], habita tamen ratione, utrum querens majoris suerit aetatis velminoris, quia nullus infra etatem consentire poterit in perambulationem, & sine ejus assensu au­te aetatem non proceder perambulatio. § 2. Si autem Jurat [...] dicant quod quadam pars tenementi unde visus sactus est, sit in villa, vel in Comi­ratu nominato, & quadam pars in villa & [...] non nomi [...], pro­cedet [Page 243] assisa pro ea parte ten̄, quae est in villa vel in comitatu nominatis, & pro alia non; uterque erit in misericordia, & cadet assisa, quandoque in perambulationem propter incertitudinem de consensu partium modo prae­dicto; ut si fuit contentio inter partes in cujus Baronia vel seodo ten̄ fuerit, et si juratores nesciant designare, tunc per perambulationem terminabitur negotium: & sicut fieri poterit perambulatio inter privatas personas, ita in­ter ipsum Regem & aliquem quetentem de eo vel de ministris ejus, assensis ramen regio interveniente. Item non competit restitutio per assisam pro­pter saliam impetrationem, ut si quis impetraverit antequam sacta suerit dis­seisina quod perpendi poterit per dat brevis, & eodem modo si causa fuit impetrandi, & postea desiit esse, ut disseisitor rem disseisitam domino pro­prietatis ressituerit illam gratis accipienti, desinit esse restitutio per assisam, quod secus esset, si verus dominus seisinam suam sibi viribus usurpaverit. § 3. Item cadit assisa pro falso judicio, ut si quis per judicium alicujus cur̄ ingressum habuerit, & non per disseisinam, & quo casu vocare poterit cur̄ ad warrantum, & si judicium compertum fuerit falsum, cadit assisa, & agat de falso judicio. § 4. Item cadit assisa propter incertitudinem rei, nec ver­titur in juratam, neque in perambulationem, sicut videri poterit inter mu­fierem & warrantum suum de dote sua, ante assignationem dotis: ut si ambo eject, fuerint de ten̄, & mulier per se perat restitutionem tertiae partis, per assisam non recuperabit, quia suam tertiam partem designare non potest, quia nunquam fuit specisicata, nec ei assignata: & eodem modo si haeres eam ejecerit de toto, cum ad aetatem pervenerit, versus cum per assisam non recuperabit ratione praedicta, qualecunque sit seodum, socagium, vel mili­tare: eodem modo dici poterit inter eos qui tenent in communi, ante divisio­nem, sicut sunt cohaeredes & participes, vel vicini, si de consensu teneant in [...] propter contentionem habitam ex causa transactionis, & unde si quis a [...] omnes ejecit, vel aliquam ipsorum, & unus per se restitutio­nem [...] de aliqua certa parte, nihil capiet per assisam, quia nullam certam [...] per se designare potest. Si autem petat totum unus vel omnes te­ [...] in communi, bene procedet assisa: & idem erit si particeps à participe ejiciatur & ita fiat de aliis hujusmodi quae tenentur in communi. § 5. Itē cadit assisa quandoque per incertitudinem personae, vel si Juratores de eo nullam habent notitiam per quam scire possunt quis sit, vel uttum possessio­ne snerit nomine proprio vel alieno. § 6. Item cadit assisa propter incer­titudinem: ut si jus alienjus terrae recognitum sit dnobus, & unus se posuerit in se [...] sine participe facta participatione, & disse [...]situs fuerit, non re­cuperabit perassisam; cadit assisa cum Juratores nesciant ad quam pertineat [...], ad tenentem, vel ad querentem, cum visum fecerint. § 7. Item cadit assisa, cum traditio donationem non fuit in vita donatoris secuta. § 8. Item si duae forores tulerint assisam in communi, & objectum fuit uni, quod vir suus suit utlagatus, nec constat utrum mortuus fuerit, vel vivus, cadet assisa. § 9. Manetium autem pote it esse per se ex pluribus aedificiis, sive villis vel hamelettis coadunatis, & etiam per se cum villis & hamelettis adjicienti­bus, & poterit esse manorium capitale plura sub se contineus maneria, non [Page 244] tamen capitalia, quod poterit continere plures villas & plures hamelettos sub capite uno; & plures hameletti poterunt pertinere ad unam parochiam, & plures parochiae ad unam villam, & si quaelibet parochia nomen habeat seperale, & quamvis in qualibet sit ecclesia, & coemeterium quo inferantur mortui, & unde si nomen parochiae nominetur in brevi, nisi nominetur vil­la integra, cadit breve.

Qualiter assisa vertitur in juratam. CAP. 16.

VErtitur autem assisa in Juratam multipliciter, ex causa successionis sic, esto quod querens sic fundàt intentionem suam, dicat quod de tali tene­mento obiit antecessor ejus seisitus ut de feodo, & ipse sicut haeres propin­quior se posuit in seisinam, & fuit in seisina per tantum tempus donec talis eum injustè ejecit. § 2. Ad quod excipi poterit quod talis antecessor non obiit seisitus ut de feodo, sed ad vitam quocunque modo, vel ad terminum tenuerit, vel in vadium, & quod ipse querens nihil habeat nisi per intrusio­nem, & unde statim ejectus fuit per ten̄ qui est verus dominus, vel justus haeres, vel dominus capitalis, vel quod posuit se in seisinam, licet haeres esse possit super dominum capitalem qui primam habuit seisinam suam ut dominus capitalis ipse se intrusit super seisinam suam antequam sei­retur utrum ipse haeres esset vel non, vel quis esset haeres; & si obiit seisitus ut de feodo, ille tamen querens non potuit esse haeres, quia non fuit filius, nec haeres, sed bastardus; vel si filius & haeres propinquus alius fuit propinquior, scilicet talis. § 3. Ad quod replicari poterit à querente, quod ipse haeres est, & licet haeres esse non possit, tamen fuit ibi per tantum tem­pus, & fine judicio ejici non debuit, & aliae infinitae exceptiones inde elici poterunt, quae omnes per assisam in modum Juratae debent terminari, quae non recipiunt conjunctionem. § 4. Multae etiam competere poterunt ex­ceptiones ex donatione: ut si querens dicat, quod fuit in seisina illius ten̄, de dono talis, per tantum tempus, donec talis eum ejecit. § 5. Sed excipi po­terit contra eum, quod ille qui donasse debuit nunquam habuit inde ali­quam seisinam quod donationē inde facere posset, vel quia omnino nullam habuit, vel si habuit ten̄, tamen illud prius dederat tali per cartam suam pri­usquam aliquam cartam fecisset praedicto querenti. Vel sic respondere poterit, quod si aliquam seisinam inde habuit, nullam tamen habuit nisi post dona­toris per intrusionem, & de qua recenter fuit ejectus, & quo casu cadit bre­ve, & assisa vertitur in juratam, & sciatur si seisinam habuit in vita donato­ris, vel non, & per hoc term inabitur breve. Si Juratores autem dicant, quod nihil sciunt de seisina, querens nihil capiet per juratam: si autem du­bitaverint, pro possessore judicabitur. Si autem dicant quod de disseisina querentis bene sunt certi, & quo die positus fuit in seisina, sed de morte do­natoris nihil sciunt, quia obiit in remotis, in alio comitatu in quo obiit, per aliam juratam inquiratur de veritate, & sic conjunctis illis duabus inquisi­tionibus terminabitur negotium. § 6. Cadere etiam poterit in assisam pactum sive conventio, si opposità fuerit in initio donationis, & ita inerit donationi, & donationem non formabit. Et eodem modo inesse poterit [Page 245] modus, ut si dicatur, do ut facias; conditio, ut si dicatur, do si feceris; vel po­test conditio apponi sic, quod quis teneatur ad duo conjunctim, ut si dica­tur, do ut facias istud & illud, & quo casu non sufficit unum fieri nisi fiat u­trumque; vel potest fieri conditio ad duo disjunctim, sic, do si feceris hoc vel illud, & quo casu sufficit unum fieri; alio autem modo poterunt inesse donationi modus & conditio, uno modo verbis affirmativis, ut si dicatur, do ut facias, & alio modo verbis negativis, ut si dicatur, do ne facias: pote­rit etiam esse modus sive conditio verbis affirmativis & negativis conjun­ctim, & sic erit dupliciter, ut si dicatur, do ut fac', & si non feceris, volo quod terra data revertatur ad me, vel ad alios tales, vel quod liceat mihi & haeredibus meis ponere me in terram illam; è converso etiam verbis ne­gativis & affirmativis conjunctim, & sic erit dupliciter, ut si dicatur, do ne facias, & si feceris, tunc liceat mihi, &c. & fieri poterit verbis negativis, ut si dicatur, do ne facias sine voluntate & consensu meo, & si feceris quod tunc ponam me, & cum hoc fecerit adhuc non sufficit haec fieri, nisi sciatur utrum hoc fecerit de voluntate, vel contra voluntatem, & sive satisfactum fit conditioni, sive non, & unus se ponere possit in seisinam, & setenere in eadem, exceptionem habebit ex conventione. Cum igitur querens proposita querela sua, illam fundaverit sic, & unde queritur quod talis injustè dissei­sivit eum de tanta terra quam habuit in dono ipsius talis, & unde idem talis cepit homagium suum, & posuit eum in seisinam, per se, vel per procurato­rem suum, vel per literas, vel hujusmodi, & unde fuit in seisina per tantum tempus, donec idem talis ipsum injustè & sine judicio disseisivit, & inde po­nit se super assisam; & notand quod omnis intentio querentis in assis, no­diss. fundari poterit secundum omnia genera adquisitionis liberi tenemen­ti, sive ex causa successionis, vel quacunque alia, sive in feodo, sive ad vitam, vel secundum quod possessio alicujus pacifica erit, vel turbata, vel secundum quod disseisina facta fuerit in principali, scilicet in corpore vel in ejus per­tinentiis, sicut in juribus, ut sicut jus habeat emendi vel pascendi in sundo alieno, vel hujusmodi, & talis venit & defendit, quod ipsum injustè non disseisivit, nec aliquam ei fecit injuriam, & bene cognoscit donum & ho­magium factum, & seisinam, & totum quod proponitur à querente, sed dicit quod antequam homagium suum capere voluit de tali ten̄, concessit idem querens, quod si ille tenens infra certum tempus inquirere possit, quod idem querens aliquid teneret de Rege in capite, vel si quid fecerit vel non fecerit, & sic secundum quameun (que) conventionē, ut supra, quod benè liceret ei in­gredi praedictum ten̄, & tenere sibi & haeredibus suis quietè im ꝑpecuū sine contradictione & impedimento praedicti talis querentis & haered̄ suorum, & quia inquisivit infra praedictum terminum, quod tenuit de Rege in capite, talem terram, & talem, vel quia fecit contra praedictam conventionem, ideo posuit se in seisinam juxta praedictam conventionem, & unde dicit quod li­cet donatio valida esset & perfecta ab initio, tamen perfecta est invalida Nota de conven­tione. per conventionem praedictam: ad quod querens respondere poterit: Si au­tem cognoseat praedictam conventionem, & factum sit contra, tunc erit ma­nilestum, quod nullam fecit ei injuriam, Si autem illam omnino negaverit [Page 246] vel desenderit, cum ex tali negatione fiat res dubia, oportebit eum de neces­sitate quod illam probet, si suerit extra seisinam alioquin indesensus rema­nebit quasi exceptione nulla, & per hoc recuperabit querens sine aliqua ju­rata, & si fuerit in seisina, dabitur ei exceptio. § 7. Probari autem pote­rit conventio per scripturā, cum fuerit extra seisinam, & si scriptum confe­ctum suerit inter eos super praedictam conventionem sub praesentia vitorum side dignorum, qui praesentes erant, & audientes praedictam conventionem ante captionem homagii, vel post, & qui loqui possum de proprio visu & au­ditu, quae quidem si fuerit à querente dedicta, probetur carta & conventio per reiles, licet domestici sunt, simul cum aliis de jurata, vel per collationem, vel alio modo. Et si probatum fuerit instrumentum, sic manifestum erit quod talis suit conventio, non tamen propter hoc probatur quod satisfactum sit conventioni. Opottebit igitur ulterius procedere in vestigando per assisam in modo juratae capiend̄, & per testes nominatos in scripto, utrum factum sit secundum conventionem, utrum ita sit vel non, secundum quod dicitur in conventione, & eodem modo erit procedend probato scripto & probata conventione, ac si ab initio essent concessa, quia ersi concessa essent adhuc vidend esset utrum satisfactum esset conventioni, vel non, & quodita sit procedend̄, videri poterit per cartam quae confecta est super donatione aliqua, & si carta fuerit dedicta, non sufficit nisi donum dedictum; nam si dicat de­sendo cartam & donum, tunc tenentem oportet probate utrumqi, § 8. Si antem dicat, tantum defendo donum, sufficit quod donum poterit esse vali­dum & perfectum esse sine carta, & carta benè poterit esse vera, & sine do­no perfecto vacua erit & invalida. Si autem donum validum fuerit & per­fectum, utrumque juvari poterit per aliud, & sic donum poterit esse validum licet carta sit falsa, & carta poterit esse valida licet donum invalidum vel imperfectum; ut si donatorius int [...] se propria authoritate sine warrante, non igitur sufficit cartam esse veram, nisi probetur donum esse validum & perfectum. Cum igitur probata sit scriptura & conventio, & oporteat de necessitate ulterius procedere, aut benè sciunt conventioni esse satisfactum, vel benè seiung quod non est satisfactum, secundum haec pro una parte, vel pro alia erit judicand. Si autem nihil sci verint de aliqua conventione, per hoc recuperabit querens, quasi exceptione nulla: si autem dubitaverint u­trum satisfactum sit conventioni, vel non, licet constiterit eis de conven­tione facta, si praesumptiones inducant probabiles pro una parte, vel pro alia, in hoc dubio stand erit praesurptioni, cum nulla sit pro aliqua parte vera probatio quae vincere possit praesumptionem; poterit tamen pra sumptio in posterum juvari, si fecerit pro eo qui forte conventionem cognoverit, sed forte replicando dicit illam esse remissam, & praesumptio facit pro eo, juvari poterit praesumptio per instrumentum postea compertum ex parte illa quod contineat veritatem. Si autem tenens nullum omnino habeat inst [...]en­tum, tunc oportebit quod alio modo probet exceptionem conventionis, & unde aut ponit se in assisam in modo juratae capiend, aut non. Si autem velit probare per domesticos & familiares suos exceptionem, non licet, & si per domesticos & familiares alterius partis, non [...]odest; si autem commu [...] ­ter [Page 247] per utrosque, nunquam convenient. Oportet igitur de necessitate re­currere ad assisam, assumptis aliquibus qui interfuerint conventioni, dum ta­men neutram partem contingat. § 9. Si autem instrumentum habuit, neque se ponere velit in juratam, habet tamen fectam unam forte vel plu­res, sive sint familiares sive non, & ex secta habeatur ad minus praesumptio, donec probetur in contrarium, probari tm̄ poterit contrarium per defen­sionem per legem, quia lex vincit fectam, & si donator per conventionem non sufficiat quod se ponere possit in seisina, dabitur ei actio ex conventione, cum sit extra seisinam, & ad superiorem erit recurrend̄, & cum sit in seisina, dabitur ei exceptio ex conventione.

Quae impediunt restitutionem. CAP. 17.

INcertitudo autem restitution̄ impedit, sive fuit in ipsa re sicut in corpore, & ten̄, sive in jure pertinente ad ten̄, sive in ipsa persona quae queritur, non dico tamen si aliqua ratione posset esse certitudo, vel saltem praesumptio, immo si omnino nulla possit haberi certitudo, nec etiam praesumptio, negli­gentia vero & dissimulatio ad tempus quae trahuntur ad consensum, impedi­unt restitutionem, non tamen quod omnino tollatur actio, sed quod aufe­ratur disseisito recens rejectio, & dissimulatio, & negligentia, quae trahuntur & consensum dant quasi liberum ten̄ disseisitori, ita quod sine judicio ejici non potest, & tollit privilegium disseisito, quia ex quo negligens est, praesumitur quod voluit disseisiri, & per hoc praesumitur etiam quam u­tramque amiserit possessionem naturalem, & eodem modo voluntas si hoc voluit ab initio, vel post tempus, injuriam remiserit, & quie­tam clamaverit. § 2. Transactio autem impedit restitutionem, ut si partem ten̄ remiserit, & partem receperit nomine concordiae, quod quidem de gratia ei concedi poterit, & pro bono pacis, & non de jure, quia de hiis qui praesumpti sunt contra pacem Regis in illas terras actio sine concordia, sed ipsum judicium secundum quod querens se retraxerit, vel ipse disseisitor cognoverit seisinam. § 3. Confirmat etiam vel consensus restitutionem impedit, ut si disseisitus confirmaverit disseisitori rem disseisitam, quia con­firmatio gratuita tollit injuriam, consensus, ut si disseisitor donationem fe­cerit, & disseisitus donationi consenserit, & illam ratam habuit, sive ab ini­tio, sive post. § 4. Item propria usurpatio rei propriae post disseisinam sine judicio, sed post tempus, ut si disseisitus fuerit quis, & negligens in impetra­tione fuerit, vel prosecutione, vel in utraque sine judicio, rem propriam sibi usurpare non poterit tamen illam recipere, si ei gratis offeratur, non tamen in omni casu. § 5. Item difficultas judicii impecit restitutionem. § 6. I­tem justum judicium, secus si injustum, nisi ad tempus. § 7. Item intru­sio impedit restitutionem, dum tamen non currat tempus per negligentiam, hoc est si incontinenti rejiciatur. § 8. Item exceptio sinis facit, & alia; Sunt etiam quaedam exceptiones quae assisam non perirnunt, nec actionem, sed breve tantum, licet ad tempus differatur, sicut exceptiones contra juris­dictionem, exceptiones contra breve, exceptiones contra personam que­rentis, exceptiones quae competunt ex loco & tempore, & hae quae compe­tunt [Page 248] contra Juratores; & cum omnes istae exceptiones, sive sint perempro­riae, sive dilatoriae, fuerint etiam extra assisam, vel praeter, ideo non in mo­dum assisae, sed in modum juratae terminabuntur, quasi per consensum par­tium, cum unus dicat ita esse, & alius dicat contrarium, quasi extra assisam, & petat quilibet quod sua veritas inquiratur, ideo conjunctionem non reci­piunt, quia si qua partium venire vellet contra dicta Jurarorum, ita dice­rent probationem suam falsam, cum veredictum Juratorum in hoc casu non sit assisa, sed probatio exceptionis, quia qui excipit probare debet ex­ceptionem, replicans replicationem, ficut agens suam actionem. § 9. Ut autem sciatur quem locum habet convictio, & quem non, vidend̄ erit utrum assisa capiatur in modo assisae, vel in modo juratae, sic ut fundata intentione querentis tenens statim ponat in assisam sine aliqua exceptione, & respon­deat De convi­ctione. simpliciter ad intentionem querentis, quod non disseisivit talem inju­stè cum non disseisiverit, vel è converso. Vel si dicat quod tenens disseisivit querentem de libero ten̄, cum tenuerit illud in villenagium, vel è converso, & hujusmodi; vel si dicant aliquid quod tangat exceptionem, & non actio­nem, neque assisam; non tamen simpliciter, sed cum adjectione, sic dicendo, quod querens liberum ten̄ habere non potuit, quia villanus est, & tenuit in villenagio cum lib sit, & liberè tenuerit, vel è converso. Si querens post­modum docere potest contrarium, Juratores convincendi erunt de perjurio, quia assisa capta est in modum assisae, & non in modum juratae. Si autem proposita querela respondeat tenens intentioni quod tenens disseisiri non po­tuit de libero ten̄, quia villanus est, & tenuit in villenagio, & querens dicat simpliciter quod non nihil replicando cum per negationem siat res dubia, oportet quod tenens probet exceptionem per parentes quos statim habeat ad manum, si possit vel ad diem vel per assisam, & quo ca su sive per paren­tes, sive per assisam probaverit, cum inde se posuerit in assisam in modo ju­ratae capiend̄, sive Juratores dicant pro una parte, vel pro alia non sunt com­mittendi, quia haec est potius probatio exceptionis per Juratam, quam cartio assisae per assisam; nec etiam sive verum dicant, sive falsum, propter hoc prae­judicabitur querenti in causa, & sic in hoc casu semper incumbit probatio tenenti: sed esto quod querens exceptioni servitutis, dicens quod lib sit, adhuc incumbit probatio tenenti, quam quid si aliquo modo probaverit, probet querens contrarium, si possit, per probationem validiorem replican­do. Si autem excipiens non probaverit, non erit necesse quod querens pro­bet contrarium replicando, quasi exceptione nulla. Si autem non sint paren­tes qui ex aliqua parte producantur de necessitate recurrend̄ erit ad assisam, ut in mod̄ juratae termine [...]r negotium, & hinc inde erit probatio, & non assisa; probat enim tenens exceptionem per juratam in quam de necessitate consentire poterit, oportet propter defectum alterius probationis, quia si non habeat parentes, & de necessitate recurritur ad juratam, alioquin nulla erit exceptio, quasi deficiente conditione probation̄, & eodē modo dici poterit de replicatione querentis. Sed esto quod querens parentes non habeat quos producat, sequitur & cum tenens probare voluerit exceptionem per jura­tam, & querens hoc recusaverit querenti, eo ipso denegabitur actio, & assisa, [Page 249] in modum assisae, quasi exceptione nulla. Si autem tenens fundata intentione querentis, excipiat de villenagio & probationem habeat ad manum paren­tis, vel juratam querens replicare poterit de privilegio, si fuerit dominus qui petat. § 10. Vertitur etiam assisa in juratam alio modo, ut si querens sic fundaverit intentionem, & dicat quod duxerit uxorem haereditatem ha­bentem vel maritagium, & post mortem uxoris suae fuit in seisina per tan­tum tempus, donec talis eum injustè disseisivit, & ita fuit in seisina per le­gem Angliae, quia pueros genuit de uxore sua. Ad quod si tenens contra ipsum exceperit quod nullum omnino habuerit puerum, vel si habuerit, mor­tuus tamen fuit in utero, vel si natus fuerit monstrum fuit & non puer, & si puer fuit & vivus, & nunquam tamen auditus fuit clamare. Si autem que­rens dicat replicando contrarium, inquiratur veritas per assisam in modum juratae. Si autem juratores dicant quod bene viderunt eum seisitum, & postea ejectum per tenentem, sed de aliquo puero nihil sciverint, quia mater obiit in pariendo extra Comitatum in remotis, recurrend erit ad Comita­tum, & ad visnetum ubi mater obiit, quia eorum veredictum insufficiens est, & quia ipsi ignorare possunt ea quae fuerint in remotis, & ibi facta in­quisitione de veritate terminetur. § 11. Praeterea dicere poterit tenens quod si silios habuit, non nocet tamen eò quod postea convicti fuerint ad bastardos; quod si querens negaverit, veritas per assisam in modum jura­tae declarabitur. Si autem dicat quod pueri bastardi sunt, & hoc paratus est docere quando & ubi, tenens autem dicit, quod ita bastardi sunt quod nati fuerunt ante matrimonium, vel quod pater eorum nunquam matrem eo­rum desponsavit; si primo modo & alius dicat quod post uterque se posuerit in juratam, poterit negotium terminari, & si secundo modo & querens re­plicando dicat quod sic remanebit assisa, quousque in foro Ecclesiastico con­stiterit de veritate. § 12. Vertitur etiam quandoque assisa in juratam propter transgressionem, [...] si quis contra voluntatem domini uti velit in alieno, vel contra voluntatem participum uti voluerit in communi, & de communi facere proprium vel excessum, proprium ut si sibi appru­are voluerit aliquam partem quae communis est utendo excessum fa­cere, & ita sibi usurpare quod alienum est, vel commune sibi & a­liis facere disseisinam, & similiter transgressionem secundum quod trans­gressio non est disseisina, ut si eo animo forte ingrediatur fundum alienum, non quod sibi usurpet ten̄, vel jura, non fac' disseisinam, sed transgressionem: sed quoniam incertum est quo animo hoc faciat, ideo querens sibi perqui­rat per assisam, & quo casu querendum erit per judicem, quo animo hoc fe­cerit, utrum eo quod majus jus habuerit in re, vel non habuit, ut si forte ductus errore probabili, vel ignorantia non tamen grossa, ut si omnes de pa­tria sciverint rem ad ipsum non pertinere, & ipse solus ignoraverit, non ex­cusatur. Si autem ignorantia justa fuerit, & probabilis error, & ita ingre­diatur fundum alienum, quem suum esse crediderit, & clam vel palam arbo­res succiderit, vel herbas salcaverit, vel aliud in vesturae & non nomine sei­sinae asportaverit, sed per errorem vel ignorantiam excusatur à disseisina, quia ibi est potius transgressio quam disseisina, quam quidem si cognoverit [Page 250] emendet, & si dedixerit, vertatur assisa in juratam ad inquirend de trans­gressione, & per hoc stet vel cadat; & idem erit si teneat in communi, & hoc maxime, nisi ita fecerit saepius & de consuetudine; frequentia enim mutat transgressionem in disseisinam, ut si saepe transgressionem saciat, & respon­deat Nota. ad assisam, quod nihil clamat in ten̄, vel ejus pertiū per se vel in com­muni, & per hoc poenam disseisinae possit evadere, non audietur, sed sustine­bit poenam disseisinae, & redisseisinae, & idem erit si in delicto captus fuerit, vel alius quem advocaverit, qui vadium dare voluerit per juratam, aggra­vetur poena transgressionis, si hoc fuerit per juratam declaratum. Si autem dicut se jus habere in re cum nullum omnino habeat, vel ipsam dicat esse suam propriam, cum sit communis, statim procedat assisa in modum assisae, & per assisam terminabitur negotium, & quo casu si res fuerit communis, lo­cum habere poterit judicium de communi dicendo. Si autem talis sibi jus usurpaverit in alienis prosternendo arbores, vel succidendo, vel lapides si­nales amovendo, primò ante assisam capienda sunt vadia, & ita emendabi­tur transgressio per captionem vadiorum; & si quis se devadiari non permi­serit, recurrend̄ erit ad breve no. diss', & cadit assisa in juratam, & dupli­cabitur poena transgressionis. § 13. Et eodem modo si quis fecerit va­stum vel destructionem in ten̄ quod tenet ad vitam suam, in eo quod modum excedit & rationem, cum tantum ei concedatur rationabile estoverium, & non vastum, fac' transg [...], & si talis impediatur per aliquem cujus intersuerit parentis vel amici, ille tenens assisam non habebit. Intentio enim talem liberabit à disseisina, quia in eo quod tenens abutitur malè utendo, & de­bitum usum, & modum debitum excedendo, non poterit dicere quod dis­seisitus est, quia tantum rationabilis usus ei conceditur: & si per aliquid tempus forte abusus fuerit ultra modum, talis seisina nulla erit, quia non est seisina quam trahit ad abusum, sed praesumptio injuriosa, & ideo causa & in­tentio liberat impedientem, sed hoc per assisam in modum juratae captam declarari oportebit, scilicet utrum sit ibi vastum velrationabile estoverium. § 14. Vertitur etiam assisa in juratam propter transgressionem; districtio enim aliquando facit disseisinam, & aliquando transgressionem majorem vel minorem, & secundum hoc terminabitur negotium in modum assisae, & ubi fuerit disseisina, vel vertitur assisa in juratam, si ibi fuerit transgres­sio major vel minor, & unde cum assisa fuerit impetrata super injuria di­strictionis, si non possit valere ut assisa ad terminand disseisinam, valeat ta­men ut jurata ad terminand̄ transgressionem. Transgressio enim esse po­terit major & minor, major ut si non sit omninò disseisina, non multum ta­men differens à disseisina, sed quasi ex proxima & vicina disseisire, sed ad commodum uti non potest propter transgressionem nimis transgressivam vel excessivā ultra modū & mensurā debit̄. § 15. Praeterea poterit esse transgressio simplex, & gravis, ubi scilicet fit districtio, cum nulla subfuit causa distringendi, vel cum non pertineat ad distringentem, & quo casu erit disseisina, & quamvis causa subfuerit, sieri non poterit ordine non obser­vato, & tamen simplex: ut si quis distringat tenentem suum per re [...] suas dominicas, cum habeat villenagium quod sussiciat, vel si distringat tenen [Page 251] tem tenentis sui, quamvis in feodo suo, cum tenens suus qui medius est suf­ficiens habet dominicum de eodem feodo, ordine dico non observato mul­tipliciter: ut si siat districtio per immobilia cum sint ibi mobilia, vel di­stringat per mobilia intrinseca cum extrinseca sufficiant, vel si fiat di­strictio per oves vel bestias carucarum cum sint alia averia otiosa; & quamvis causa subsit, ordo observetur; adhuc poterit esse injuriosa, ut si suit nimia cum modum excedit & mensuram. § 16. Non enim fieri debet districtio magna pro modica causa, aggravari tamen poterit ut prima teneatur & placita capiantur. Poterit enim esse transgressio in distri­ctione extra Comitatum, si fuerit abducta, & quamvis omnia bene conve­niant si averia capta & replegiari vetentur, vetitum illud non solum queren­ti injuriosum, immo regi, cum sit contra pacem suam: nam ubi deficiunt va­dium & plegii, ibi deficit pax. Et sic repetitis omnibus supradictis, secundum quod in omnibus sit praesumptuosum vel in parte, aut erit transgressio sim­plex major vel minor, & vicina disseisinae, vel non erit. § 17. Assisa au­tem no. diss'cum sit triplex, personalis propter factum, poenalis proptet in­juriam & delictum, & restitutoria; in eo verò quod poena [...] est, & poena suos tenere debet auctores, non competit haered̄ disseisiti, si disseisitus mo­riatur, nec datur in haeredes disseisitoris principalis, si moriatur vivente disseisito, quia poena extinguitur cum persona, & haeres non tenetur ex deli­cto antecessoris; & eodem modo si disseisitus moriatur vivente disseisitore haeredi disseisiti non competit actio de injuria facta antecessori, quia inter ipsum & disseisitorem nulla est obligatio quoad poenam, licèt sit obligatio quoad restitutionem, Competit tamen disseisito vel haeredibus suis contra disseisitores vel haeredes suos actio per breve de ingressu, non obstante eo­rum minori aetate. § 18. Et si minores quoquo modo impediantur, quo minus sequi possunt, tunc sequentur propinquiores amici minoris, & admit­tantur pro minoribus, & non solum in isto casu, verumetiam in omni alio quo minores agere poterunt & placitare. § 19. Cum autem assisa capia­tur in modum assisae, tunc vidend erit quantum querens posuerit in visu suo, quia ultra id quod in judicium reducitur, non se extendit potestas Justic', nec etiam juratorum sacrm̄, quia licèt querens de majori quantitate disseisitus fuerit, & totum in visu suo non posuerit, in eo quod excedit non poterit Ju­sticiarius judicare, nec Jurator jurare, & quamvis excessum fuerit petenti per recognitionem Jurarorum judicand̄, non tamen erit locus convictioni sed erit disseisina manifesta, & locus erit assisae no. diss' contra Juratore­tantum, & non contra illum judicatum. Si autem judicium fecerit pro pe­tente de re petita, vel de ejus parte, & ipse plus occupaverit occasione ju­dicii, locus erit certificationi, dum tamen recenter inde queratur, vel assis [...] no. diss' contra eum qui occupavit, & hinc & inde habebit locum convictio.

De Pertinentiis. CAP. 18.

AD liberum antem ten̄ pertinent jura sicut communia. Jura autem sive libertates dici poterunt ratione tenementorum quibus debentur, servi­ [...]es vero ratione ten̄ à quibus debentur, & semper consistunt in alieno, & [Page 252] non in proprio, quia nemini potest servire suus fundus proprius, nee potest quis hujusmodi servitutes constituere, nisi ille qui sundum habet & ten̄, quia praediorum aliud liberum, aliud servituti suppositum; liberum autem dici poterit, quod in nullo tenetur vel distringitur praed' vicinorum. Si autem teneatur dicitur servituti suppositum quod prius fuerat liberum, & hoc scire teneatur praedio fine ten̄ alieno de voluntate & constitutione dominiorum, propter servitium certum, vel propter vicinitatem; & talis dici poterit con­stitutio, quia domus domui, rus ruri, sundus fundo, ten̄ tenemento subjun­gatur, & non tantum personae per se, vel ten̄ per se, sed utrique simul, & ita pertinent servitures fundo alicujus ex constitutione, sive ex impositione de voluntate dominorum. Item pertinere poterunt sine constitutione per lon­gum usum continuum & pacificum, ex patientia inter partes quae trahitur ad consensum, & unde licet servitus expresse non imponatur vel constituatur de voluntate dominorum, si quis tamen usus fuerit per aliquid tempus paci­ficè, sine interruptione, non tamen vi, nec clam, nec precario, sine judicio disseisiri non potest, quia si violentia adhibeatur, nunquam erit jus disseisi­toris per temporis diuturnitatem, nisi per negligentiam ipsius qui vim pati­tur ex longa, pacifica, & continua possessione inter praesentes, sicut inter ab­sentes, & talis seisina multipliciter poterit interrumpi, Si autem seisina fuerit clandestina, ut in absentia dominorum, vel illis ignorantibus, quam­vis hoc fiat de consensu vel dissimulatione ballivorum valere non debet. Si autem precaria suerit, id est, de gratia quae pro voluntate revocari pote­rit, non acquiritur jus ex longo tempore, secus tamen in commodato. Po­test tamen servitus ita constitui in proprio, ne liceat domino sundi pascere in suo proprio per quod dampnum vicino eveniat, vel nocumentum. Est enim nocumentum quándoque justum, & quandoque injuriosum; justum, ut cum de jure prohiberi possit, ne faciat, ut de molendino levato in proprio fundo; injuriosum, ut si quis fecerit aliquid in suo injustè, contra legem, vel constitutionem, prohibitus à jure: ut ne quis stagnum suum altius tollat per quod ten̄ vicini submergatur, vel ne faciat fossam in suo per quam aquam vicini divertat, vel per quod ad alveum pristinum reverti non possit, vel ne quis faciat in suo quo minus vicinus suus omnino uti possit servitute impo­sita, vel concessa, vel quo minus commodè utatur loco, tempore, numero, genere, qualitate, vel quantitate; & non refert utrum hoc omnino fecit, vel quod tantundem valeat, ut si quis habuerit jus eundi per sundum alie­num, non solum facit disseisinam, si viam obstruat, sed si ire non permittat omnino commodè, vel secundum usum debitum, vel si non permittat viam reficere, & eodem modo si omnino aquam non divertat, sed fossam faciat, vel purgare non permittat. Ad aquae enim ductum pertinet purgatio, sicut ad viam perfectio: vel licèt omnino non impediat, si secerit tamen quo minus commodè facit disseisinam, ut in hiis casibus & consimilibus; ut si communiam habeam in certo loco, cum libero & competenti ingressu & e­gressu, faciat quis fossatam, hayam, murum, vel palatium, oportebit me ire per circuitum ubi prius ingressus fui per compendium, salvo tamen Vice­comiti jure suo, si recenter ad querelam ejus qui injuriam passus est, quod [Page 253] suum suerat exequatur, & propter communem utilitatem, ne quis diu jure suo impediatur, & ita si non commodè. Praeterea si cui concedatur jus pascendi certo tempore, & non permittat eum uti aliquo tempore, vel quam­vis omnino, non tamen permittit eum uti non certis temporibus, vel certis horis, veltum uti debeat, ubique non permittatur uti, nisi locis certis & coarctatis, vel cum jus habeat pascendi ad omnia averia, & omnimoda, & cujuscunque generis non permittit uti, nisi ad quaedam genera averiorum, & determinata, vel si constituatur jus pascendi ad certum numerum, non permittit tamen uti, nisi ad minorem numerum, & sic non debito modo, & quilibet modus habet in se debitam commoditatem, sed non possit pro­pter vim, competit domino fundi ass. novae diss. & in omnibus istis casibus non competit assisa novae diss. de communia pasturae ei cui concessa est li­bertas pascendi, si commodè vel debito modo, ut praedictum est, uti non possit; ita competit domino concedenti ass. novae disseisinae delibero ten̄, si ille cui concessum est praesumptuosè, vel aliter quam fuerit constituta uti velit, ut si per vim uti vellet, cum non esset constituta, & illud idem videri possit in cursu aquarum, ut si cui concedatur jus aquae ducendae non permit­tat eum ducere omnino, vel minus commodè, quia non permittit purgare, vel si id quod continuè ducere debet, ducere non permittit nisi certis horis, vel quod integre nisi in parte, & ita erit disseisina manifesta, cum nullo mo­do vel non commodè debito modo non permittat uti. Si autem debitum modum excedat quis incontinenti repelli poterit, post tempus vero non, nisi cum causae cognitione, & sic poterit quis habere servitutē in fundo alieno, & uti, nisi ex justa causa prohibeatur. § 2. Jur̄ siquidem quae quis in fundo alieno habere poterit, sunt infinita, & eodem modo, & eisdem de causis quo habentur res corporales adquiruntur & jura, & eodem modo quo adqui­runtur secum rerum incorporalium injustè, eodem modo admitti poterunt & injustè. Res vero corporales animo adquiruntur & corpore per traditio­nem. Res autem incorporales sicut jura & servitutes cum loco fuerint de­terminata solo aspectu accipientis, vel sui procuratoris, & possidendi volun­tate adquiruntur, quia jura traditionem non patiuntur: ut ecce si vicinus sundo suo talem imposuerit servitutem, quod liceat vicino immittere ad pasturam averia sua, ita poterit sundus suus (licet ab initio liber esset) om­nino servire fundo vicini, & ex tali constitutione, & mutua utriusque vo­luntate tenet servitus, dum tamen interveniat accipientis voluntas & aspe­ctus, cum hujusmodi jura traditionem non accipiant quo casu statim est in seisina, licet non statim immittat averia sua, & semper videtur uti, donec seisinam suam amiserit per non usum, vel donec disseisitus inde suerit in toto vel in parte, ut si averia sua immittere non possit cum velit, vel cum semel immiserit uti non possit debito modo, vel quo casu ei subveniend est per ass, sive usus fuerit, sive non, propter solam constitutionem, cum sit quasi in possessione, quia jura quasi possidentur, & sic adquiritur possessio servien­tis ante usum sine usu, cum ad alium transferri non potest, nisi contineatur in constitutione servicutis, quia servitus remanet sibi & haered suis, vel cui illam dare voluerit, vel assignare, sic autem adquiritur possessio servitutis, [Page 254] sed nunquam retinetur nisi per usum verum, cum averia sua immiserit unum vel plura: licet non omnino vel omnimoda immittat quae immittere pos­set per constitutionem, & eodem modo adquiri & teneri poterit seisina sine aliqua constitutione, ꝑ patientiam & longum usum. § 3. Constitui vero potest servitus multipliciter, videlicet, ut si quis habeat jus pascendi in fun­do alieno, jus fodiendi, jus hauriendi, jus piscandi, aquamve ducendi, & jus venandi, & alia infinita potetunt esse jura, & secundum quod habent sub se plures species, vel non habent, & scilicet quod servientes plura habent per­tinentia, & pertinentia pertinentiarum, sed quoniam magis celebris est illa servitus per quam conceditur alicui jus pascendi, ideo primò de ea dicen­dum est quae dicitur Communia pasturae.

De Communia Pasturae Statutune. CAP. 19.

COmmunia autem nomen generale est, & convenit suis partibus sicut genus se habet ad suas species; communia enim ex virtute vocabuli componitur ex una & cum, & subintelligitur alia, hoc est communia in alie­no, & una cum alio, & non in fundo proprio, quia nemini servit suus sun­dus proprius. § 2. Adquiritur enim communia modis multis: sicut ex causa donationis, ut si quis dederit terram cum communia pasturae; & ex cau­sa emptionis & venditionis, ut si quis dederit terram cum communia pastu­rae; & ex causa emptionis & venditionis, ut si quis emerit in fundo alieno, ac pertinent ad ten̄ suum, licèt sit de feodo alieno, & diversa Baronia, & de diversis Comitatibus contiguis, tamen ex constitutione dominorum suorū, § 3. Adquiritur etiam per servitium, & ex causa vicinitatis, ut si quis cum vicino, & vicinus cum eo, & ex longo usu sine constitutione cum pacifica possessione continua, ex scientia & patientia dominorum, sed non ballivo­rum, & eisdem rationibus pertinere poterit communia ad liberum ten̄, dum tamen à tempore in brevi mortis antecessoris ante comprehensum & in­fra. § 4. Alioquin si etiam ejiciantur non recuperabunt. Constitutum est enim quod cum quis jus non habens communicandi, usurpet tamen tem­pore quo haer̄ extiterint infra aetatem, vel uxorum sub potestate virorum existent̄, vel dum pastura fuerit in man̄ tenentis in dotem, vel per legem Angliae, vel ad terminum vitae, vel annorum, vel seod talliatum ut pastura illa diu usi fuerint quod habentes hujusmodi ingressum à tempore quo cur­rit breve mor̄ an̄ si prius communiam non habuerint, si ejecti inde fuerint, quamvis sine judicio, per ass' tamen nov' diss' nullum habet recuperare, dum tamen per proprietarium in casu quo possessio juncta est juri, secus tamen erit si ejecti suerint per jus non habentem; In eo quod communia est no­men generale, plures sub se continet species. § 5. Est enim communia in eo quod pastura dicitur de omni quod edi poterit, vel pasci, large sumpto vocabulo, vel strictè: largè, ut si quis communiam habeat in alieno, ut com­muniam herbagii possess', sive glandis, sive nucum, & quicquid sub nomi­ne possessione continetur, & etiam foliorum, & frondium, & rationabilis estoverii saltem ad terminum vitae. § 6. Item dici poterit Communia ha­bere jus sodiendi in alieno aurum & argenam, lapides, cretam, arenam, & [Page 255] alia metalla & turbam & hujusmodi, vel jus falcandi herbam vel brue­ram vel hujusmodi ad rationabile estoverium, vel ad secand in alieno hosco rationabile estoverium aedificandi, claudendi, & ardendi. § 7. Di­stingui autem poterit com̄a pasturae per tempora, ut si omni tempore vel certis temporibus vel certis horis; & etiam per loca, ut si ubique & per to­tum sine alique exceptione. Excipiuntur tamen quaedam tacitè & quan­doque expressè, sicut rationabilia defensa quae exigi non poterunt ratione pasturae nisi specialiter concedantur, & non nisi post tempus, qualia sunt blada, prata & quaedam loca specialiter custodita ad boves, vel vaccas, vel vitulos, vel agnos, vel hujusmodi in suis temporibus. § 8. Praeterea nec in cur' alicujus nec in gardinis vel viridariis, nec in parcis, nec in do­minicis alicujus quae claudi possunt & excoli, nisi per certum modum con­stitutionis, & certis temporibus, vel certis horis & determinatis, & insra certa loca, & ad certa genera averiorum, ut si ad omnimoda averia, & sine numero vel cum coarctatione, & cum numero vel ad certum genus ave­riorum. § 9. Communia autem dici non debet quod quis habet in ali­eno sive pro precio sive ex causa emptionis cum ten̄ habeat ad quod possit com̄a pertinere, sed potius herbagiū cum hoc possit esse quasi personale quid, sive certum dederit quis pro herbagio habendo sive incertum, quod si sue­rit incertum, ut cum quis aliquando plus dederit, aliquando minus, hoc erit potius emptio herbagii quàm pastura, & potius praediale quam personale.

Qualiter dissolvitur Communia. CAP. 20.

SIcut autem adquiritur communia voluntate & assensu partium, ita dissolvi potest ex mutua utriusque voluntate si velint dissentire per re­nunciationem, remissionem & quietam clamationem; nec sufficit si unus eorum remittere velit & resilire nisi ambo in hoc consentiant: & sicut ad­quiritur sine constitutione & consensu per longum usum & patientiam, ita amitti potest per negligentiam & non usum in perpetuum vel ad tempus; imperpetuum, ut si tempus excludat omnem actionem tam super possessione quam super proprietate; vel sic imperpetuum, vel excludat assisam imperpetu­um super possessione & non jure, quia assisa insra certum tempus limitatur, & sic tollit omnem actionem vel aliquam. § 2. Dissolvi etiam poterit ex toto per communem dissensum, sive hoc sit inter participes & haeredes vel inter vicinos dominos ten̄ vel extraneos, quia non nisi communiam cla­mare poterunt in ten̄, ut si ita convenerit quod ten̄ quod prius suit Com̄ia inter partes dividatur pro certis portionibus, ita quod id quod suit com­mune jam fiat omnium pro virilibus portionibus seperale secundum ma­jus & minus, & quo casu cum semel consenserint iterum non poterunt dissentire. § 3. Item, potest constitutio servitutis aliquando minui & restringi, & mutari & coarctari, & eodem modo augeri poterunt & am­pliari, si non contra voluntatem contrahentium quia per hoc competeret domino tenenti assisa novae disseisinae, veruntamen si per vim agetur sic competeret ei ass' no. diss. de communia pasturae cui debetur servitus secundum mod & constitutionem servitutis. § 4. Est tamen quaedam [Page 256] constitutio per quam invito eo cui servitus debetur coarctatur communia, quae talis est, § 5. Quia multi sunt magnates qui feoffaverunt milites & liberè tenentes suos in maneriis suis de parvis ten̄, & qui impediti sunt per eosdem quod commodum suum facere non possunt de residuo mane­riorum suorum, sicut de vastis, boscis & magnis pasturis desicut ipsi feoffati sufficientem habere possunt pasturam quantum ad ten̄ sua pertinet, pro­visum fuit & concessum ab omnibus quod cum hujusmodi seoffati à quibuscunque de caetero arannaverint versus dominos suos ass' no. diss. de communia pasturae partem praedictorum ten̄ suorum excoluerint, si co­ram Justic' cognoverint quod sufficientem habeant pasturam quantam and ten̄ sua pertinet cum libero ingressu & exitu & chaiciam de ten̄ suis usque ad pasturam illam quod illi sint contenti, & tales illi de quibus tales questi fuerint quieti sint de hoc quod commodum suum ita fecerunt de terris & vastis & pasturis suis. Si autem dixerint quod sufficientem pasturam non habuerint quantum pertinet ad ten̄ cum sufficienti egressu & ingressu, inquiratur inde veritas per assisam, & si per assisam recognitum fuerit quod de libero ingressu & egressu extiterint impediti, vel quod non habeant sufficientem pasturam, tune recuperent querentes seisinam suam per visum recognitorum. Ita quod per sacramentum & discretionem co­rundem habeant querentes sufficientem pasturam cum sufficienti & com­petenti ingressu, & egressu in forma praedicta, & disseisitores in misericor­dia sint & dampna reddant, & de residuo liceat hujusmodi dominis com­modum suum facere & appruare, Et quia forinseci tenentes non habent majus jus communicandi in vasto, bosco aut pastura alicujus do­mini quam sui proprii tenentes; Statutum est quod praedicta constitutio de caetero locum obtineat inter hujusmodi dominos & vicinos suos sicut priùs locum habuit inter dominos & tenentes. Ita quod hujusmodi do­minis vastorum, boscorum & pasturarum salva sufficienti pastura tenenti­bus suis & vicinis liceat appruare: Et hoc observetur de hiis qui clamant per pasturam tanquam per tenentem ad liberum, tenementum suum. Si quis autem communiam clamat per seperale factum ad certum numerum averiorum aut alio modo quam de jure communi habere debet, cum con­ventio legi deroget, habeant suum recuperare quale habere debent per formam concessionis sibi factae. § 6. Statutum est etiam quod occasio­ne molendini ventritii, beariae, waeriae, vaccariae, augmentationis cu­riae vel curtilagii nullus gravetur per ass' no. diss. de communia pasturae. § 7. Amitti etiam poterit contra voluntatem, ut si quis ita negligens fuerit quod seisinam suam sine brevi & sine judicio resumere non possit: dili­gens enim debet quilibet esse in utendo, cum negligentia sicut violentia possit ei esse dampnosa, ut si hodiè repulsus fuerit quis per vim & in cra­stino si possit averia sua immittat & utatur, & sic de die in diem, & sic non amittit seisinam propter diligentiam licet illam habeat contentiosam. Si au­tem omnino per vim repellatur & resisti non possit, vel saltem omninò non repellatur sed quod commodè uti possit, nec per modum constitu­tionis servitutis, statim recurrend̄ est ad illum qui jura tuetur & habebit [Page 257] remedium per assisam quae super haec prodita est recuperandae possessionis gratia: commodè dico, ut si fiat aliquid in alieno ad nocumentum servitu­tis per quod omnino uti non possit; vel non commodè, ut si quis murum fecerit vel hayam, statim demoliatur, vel saltem post tempus per as­sisam. Item si transferri debeat communia ad alium, oportet quod transfera­tur ad certas personas & à certis personis usque ad certa ten̄ quibus ser­vitus debetur, quia hujusmodi jura sine corporibus esse non poterunt, vi­delicet sine corporibus quibus servitur, & sicut incorporalia traditionem non patiuntur nec possideri poterunt sed quasi, ita nec transferri poterunt sed quasi, & sufficit pro traditione aspectus loci in quo hujusmodi jura con­stiruuntur & mutna voluntas contrahentium & affectus possidendi, & ex sola voluntate & affectu est quis quasi in possessione; & licèt statim non fuerit usus, semper tamen utitur vel quasi, donec per non usum vel per vim & per negligentiam vel longam patientiam amittat seisinam: ut si ille qui hujusmodi servitutem alicui concesserit aliquam partem pasturae suae appruaverit vel totam, & ille cui concedatur omnino teneatur extra, sive prius pecora sua immiserit sive non, facit disseisinam; si autem ille cui servitus concessa fuerit viribus concedentis possit resistere, statim cum herba pullulare coeperit averia sua immittat & pascat sive ante usus sue­rit sive non, & sic per usum retinebit servitutem etiam per unicum ave­rium vel per duo, licet is tot immittat quot immittere posset vel debet; & si nullum averium proprium habuerit sufficit si nomine suo immittat a­lienum nisi in donatione contineatur quod immittere non liceat nisi do­minicum; Si autem proprium non habuerit nec alienum, sufficit quod re­sistat in quantum possit, & denunciet cultori opus novum, scilicet quod ex­colere non sit ei licitum, & sic facta contentione & re effecta litigiosa im­mittere poterit cum voluerit licet blada sint matura; si autem causa neg­ligens extiterit quod statim averia non immiserit nec alio modo conten­tionem non apposuerit, amittere poterit sed per virtutem post talem neg­ligentiam & seisinam, & unde sic cum blada matura fuerint vel cum spi­cas emiserint, & herbae naturam mutaverint, averia tunc primò im­miserit vel contentionem fecerit, faciet domino fundi disseisinam de ten̄ suo, & ita quod dominus fundi recuperare poterit suum liberum ten̄ propter usurpationem, & alius amittet seisinam communiae pasturae, & vix audiendus est in posterum super proprietate, & hoc propter neglige nti­am sive impotentiam cum magna negligentia trahatur ad consensum. Sed si aliquis opponere poterit sic, Esto quod quis alienum excolat ten̄ & dominus ten̄ sciens & prudens dissimulaverit quousque blada matura fue­rint, non prius sit ei disseisina propter culturam quam quousque blada asportaverit; & cum ille per tantum tempus dissimulaverit quousque bla­da matura fuerint, quare non amittat ille seisinam suam per negligen­tem patientiam sicut & ipse pasturam? § 8. Ad quod sciend̄ est quod si negligens patientia patiens cautela, nec sit ei in aliquo disseisina per cultu­ram cum hoc velit, quia per culturam semper melioratur conditio culturae; secus verò est in pastura ex quo per patientiam nullum bladum facit suum [Page 258] sed per culturam deterioratur pastura, & quandoque patiens meliorem suam facit conditionem & quandoque deteriorem, & quamdiu fecerit injuriam suam ex mea voluntate patientia non currit contra me, quod si contrà aliud esset. § 9. Et poterit quis sic uti tam nomine proprio quam alieno, ut si custos utatur nomine haeredis qui fuerit in custodia sua, vel Nota. quis alius, sicut rector ratione dignitatis & Ecclesiae suae, & semper utitur ta­lis & possidet cujus nomine utitur & possidetur, & cum Ecclesia fungatur vice minoris adquiret Ecclesia per Rectorem & retinet per eundem sicut minor per Tutorem; & quamvis moriatur Rector non cadit tamen Eccle­sia Nota. de seisina sua, de qua Rector seisitus moritur nomine Ecclesiae suae non magis quam minor si custos moriatur & pervenerit in alterius custodiam, per hoc enim non mutatur status minoris. § 10. Eodem modo fieri debet Successor quam Praedecessor habuit, quia Ecclesia semper manet in sua possessione quamvis Rector moriatur. § 11. Et cum successor sit institutus statim nomine Ecclesiae est quasi in possessione & videtur uti nomine Ecclesiae, etiam licet pecus non immiserit, & cum impeditus fue­rit cum immittere voluerit seisinam suam & statum praedecessoris sui per ass'no. diss. recuperabit. Si autem tempore vacationis ante institutio­nem medio tempore à possessione ceciderit, tunc fiat breve de recuperanda seisina nomine Ecclesiae suae quā praedecessor suus habuit die quo obiit. Sed quid si ante mortem Rectoris qui obiit fuerit Ecclesia sic disseisita? tunc erit Rectori succurrend̄ per breve de ingressu ad similitudinē aliarū disseisinarū, licet Rector haeres dici non poterit sed successor. § 12. Si quis igitur dissei­situs fuerit per vim de com̄ia pasturae suae sive impediatur quo minus com­modè & modo debito uti possit & secundum quod se habet ad ea quae edi possunt, vel secundum quod largè se habet ad' alia quae sunt ad utilitatem, si statim se non posuerit in seisinā cum non possit ꝑ negligentiam vel cum non possit propter violentiam & vim majorem, statim recurrend̄ est ad illū qui jura tuetur ad impetrand̄ assisam quae prodita est recuperandae possessionis gratia. § 13. Plures enim constitui possunt servitutes in uno fundo pluribus & per totum, sicut uni & plures possunt ibi esse servicutes li­cet fundus unus tum ratione diversorum tenem̄ ad quae pertinent, tum ratione diversarum personarum quibus servitutes debentur, tum quia plures personae & diversa ten̄, & sic diversa jura, & ideò diversae disseisi­nae & plura brevia, & quia plures habere poterunt jus pascendi in uno ten̄, non fiat unum breve ratione ten̄ in quo servitus constituitur quod unum est sed plura. Si autem ten̄ ad quod communia pertinere dicitur commune sit inter plures sicut inter cohaeredes sine participatione, sive omnes disseisiti fuerint sive quidam illorum, unica erit disseisina & non plures propter unicum jus quamvis plurium personarum & propter unicum ten̄ propter divisionem. § 14. Item, si ten̄ in quo communia conceditur commune sit pluribus participibus, haeredibus vel vicinis, & unus illorum disseisinam fecerit, non erit propter hoc super omnes im­petrand̄ sed super illum tantum qui fecit injuriam, nisi omnes vel qui­dam illorum ante impetrationem hoc expressè advocaverit post impe­trationem [Page 259] ante captionem assisae etiam si in brevi non nominetur, benè se ponere poterunt in assisam ac si nominarentur si velint sicut in aliis as­sisis no. diss. ut sic terminetur negotium versus omnes; quod si facere vo­luerint nihilominus procedet assisa versus nominatos, & si querens per assisam recuperaverit, recuperabit versus omnes, quia si postea velint participes iterum cum disseisire & ipse impetrabit super eos etiam sine Jurata recuperabit per primam assisam, quia assisa super assisam de ea­dem re non est capiend̄ ne secunda contraria sit primae, quia sic possent judicia esse in incerto.

De Processu per visum. CAP. 21.

FActa autem sic impetratione & attachiato brevi statim fiat visus Ju­ratoribus qui communiam videant & locum in quo petitur commu­nia, & etiam ten̄ ad quod communia dicitur pertinere ut illud in quo petitur communia, & qualitatem & quantitatem & per quas metas & de tempore, genere, numero averiorum. § 2. Audito vero brevi coram Justic' cum in partes illas venerint statim proponat querens intentionem suam secundum formam brevis & p̄o confirmata persona statim doceat rationem qualiter pertinere debeat ad ten̄ suum, qui si liberum ten̄ non habeat actionem non habebit. Dicere enim poterit quod communia pertinet ad liberum ten̄ suum quia feoffatus fuit de tali ten̄ cum commu­nia pasturae ad tot averia, & quo casu oportet quod doceat de qualitate pasturae uttum larga fuerit vel stricta. Incongruè enim queritur quis dicen­do tot acras peto communia, cum queri debeat in quot acris; propterea docere debet de quo ten̄ pettinet & ad quale ten̄ & eodem modo de ge­nere, numero, tempore & modo, & si aliquando fuerit ampla & postmo­dum fuerit coarctata.

De examinationibus generalibus pro eadem & specialibus. CAP. 22.

FUndata igitur intentione querentis multipliciter excipi poterit à te­nente ut persona Judicis & persona sua propria, & contra breve de er­roribus si querela non pertineat ad ipsum, vel quod nunquam fuit indè seisitus, & etiam contra personam querentis ut supra de questione status, excepto eo quod si libera nupta copulata villano assisam arrannaverit de communia pasturae pertinente ad liberum tenem̄ suum cum villanus sit extra possessionem domini sui in libero ten̄ recuperare debet seisinam non obstante exceptione villenagii à quocunque proposita, saltem donec villanus ad villanum convincatur & in servitutem redigatur; nec etiam tunc licitum est domino se ponere in ten̄ mulieris cum hoc non sit ten̄ propri­um villani, quod si fecerit recuperabit villanus & ux' per ass' no. diss. non obstante exceptione, quia nulli competit hujusmodi exceptio nec etiam domino; & unde cum aliquando proposita esset exceptio villenagii con­tra villanum & ux' liberam petentes per assisam communiam pasturae ut pertinentem ad liberum ten̄ ipsorum, in sine consideratum suit quod com­munia pasturae libero ten̄ adjungeretur tanquam accessorium principali, [Page 260] & sic factum est per officium Judicis, quod fieri debuit jure actionis. Cum igitur proposita sit huiusmodi exceptio contra personas querentium, videri debet an competat ten̄ vel non, quae si competat oportet quod tenens il­lam probet sicut querens actionem. § 2. Continetur enim si talis inju­ste disseisivit, poterit enim quis esse in seisina licet non statim utatur, & nomine alieno sicut & nomine proprio; alieno, sicut clericus nomine Ec­clesiae suae, qui cum fuerit institutus & invenerit Ecclesiā scilicet in seisina quae nunquā fuit disseisita statim est disseisita, seisitus licet, non tamen utatur; ve­runtamē si disseisitꝰ fuerit & assisa arrannata, & objectū suerit excipiendo quod disseisiri non potuit quia nunquā fuit in seisina, tunc vidend̄ est ex qua causa dicat communiā ad liberum ten̄ suum pertinere, ut si ex causa donationis, tunc statim ex mutua voluntate contrahentium per affectum & aspectum est quasi in seisina & sufficit pro traditione licet non statim utatur, & sem­per videtur uti animo & voluntate praesentia & aspectu civiliter & natu­raliter donec amiserit per non usum. Si autem petat communiam [...] per­tinentem ad liberum ten̄ suum ex causa successionis, tunc vidend̄ erit utrum antecessor suus obiit inde seisitus vel non, ut si ante mortem suam fuit in­de disseisitus, & tunc refert quando. Si autem inde seisitus obiit tunc inci­pit statim haeres habere eandem seisinam quam antecessor suus habuit, cum seisitus fuerit de haereditate quae est quasi principale & corporale, & sic de accessorio sieut de jure pascendi quod est incorporale, & quod ex solo animo adquiritur & voluntate possidendi. Et licet statim verè non utatur per immissionem pecorum utitur tamen vel quasi, & si postea pro­hibeatur ei immittere, competit assisa no. diss. ad alium tamen transferri non potest communia per se ante verum usum, nisi hoc forte sit cum corpore ad quod pertinuerit, sed non tamen tenementum in quo commu­nia fuerit licet tamen cum servitute illa. Et si forte post mortem An­tecessoris uti voluerit quam vis prohibitus fuerit vel impeditus dum ta­men recenter, ante mortem adhuc retinet seisinam civiliter licet seisinam pacificam non habuerit, & si habuerit sed cum difficultate nihilominus tamen per usum talem retinet sibi seisinam donec omnino prohibitus fue­rit quod uti non possit. Et tunc primò ad superiorem erit recurrend pro brevi de ingressu super disseisinam, non tamen quoad p [...]nam diss. sed quoad restitutionem. § 3. Continetur etiam in brevi de communia pasturae suae pertinente ad liberum ten̄, & ex hoc datur tenenti exceptio quod dicere poterit quod ten̄ in quo communia petitur & ten̄ ad quod di­citur pertinere sunt de diversis Baroniis & diversis feodis, & seodum in quo communia petitur liberum est, & alteri feodo villani debet servitu­tem, nec unquam habuit talis ibi Ecclesiam nec jus pascendi ex aliqua constitutione vel aliquo usu nec pro servicio nec pro vicinitate. Et si unquam habuerit seisinam vel usum, tamen nullam habuit pacisicam sed contentiosam & per vadiorum captionem cum emendatione dampni; & tunc doceat querens contrarium si possit. § 4. Item, dicere potuit quod si aliquam seisinam indè habuit illam habuit per vim, clam vel precario, & quod ten̄ ad quod communia dicitur pertinere suum liberum ten̄ est & [Page 261] non querentis, & nisi querens doceat contrarium cadit assisa. § 5. Item, excipere poterit tenens quod querens nullam communiam poterit clamare, quia ten̄ illud est suum seperale & illud includere potest & excolere pro vo­luntate sua, & omni tempore habere inclusum, ad quod doceat querens contrarium si possit per assisam vel diversum, scilicet quod nullo modo in­cludi poterit, vel quod non nisi certis horis & temporibus. § 6. Item, respondere poterit tenens & dicere, quod iste qui queritur nullum omni­no liberum habet ten̄ vel quasi ad quod aliqua communia possit pertine­re nec mansiunculam; vel dicere poterit quod nulla communia pertinet ad tale tenem̄ quia illud olim fuit foresta, boscus & locus vastae solitudinis, & communia jam efficitur assartum & redactum est in culturam, & commu­nia non potest pertinere ad communiam praesertim ubi omnes de patria communicare solebant; Et idem dici poterit de mariscis & aliis vastitatibus in culturam redactis. § 7. Item dicere poterit contra assisam quod prin­cipalis disseisitor mortuus fuit ante impetrationem brevis vel ante captio­nem assisae, vel dicere poterit tenens quod aliàs petiit ten̄ cum pertinentiis & obtinuit per judicium, & illa communia ad illud ten̄ pertinuit quam ideò amisit. § 8. Item, dici poterit si ten̄ petatur quod ille qui modo petit ten̄ in dominico aliàs inde petiit communiam & illam amisit per ju­dicium, & ex quo petiit communiam, & nemini servit fundus proprius, per hoc concessit tacitè quod nullum jus habuit petendi ten̄ in dominico, & talis exceptio oritur ex praesumptione, & hoc quidem dici poterit sive ten̄ & querentis solum sit proprium vel cum aliis commune, ita quod nullus sciat suum seperale. § 9. Item, dicere poterit contra assisam & contra breve quod die quo breve fuit impetratum fuit querens in pacifica posses­sione & postea ita quod quando impetravit nulla subfuit causa impetrandi, & sic impetratio nulla. Et si disseisitus fuit quando impetravit non habet cau­sam querendi, quia post impetrationem sine judicio & Judice seisinam suam usurpavit, & quia sic injustè & sine judicio dicere potest quod ipse jam impetravit br̄esuper cum de no. diss. de lib ten̄; vel dicere potest quod que­rens amisit querelam per usurpationem sine judicio per judicium subsequens de libero ten̄, quia sibi usurpavit quod exposcere debuit per judicium: ut cum quis primò impetravit, & postea scisinam gratis oblatam receperit quam quidem sibi usurpaverit, secus esset, quia tunc posset querens teneri disseisito ex reconventione ut id quod voluerit habere per se, habeat contra se, ut si usurpatoragat per assisam ad retinend̄ quod usurpavit, spoliatus recupe­rabit per reconventionem spoliati licet justè seisinam sibi usurpavit; ni­hilominus tamen si petat per assisam id quod tenet capienda erit assisa, & ille qui sic usurpavit in misericordia per usurpationē remanebit, restitutionem tamen non faciet per judicium, nisi ille qui ita sine judicio disseisitus est, li­cet sibi injustè perquirere velit per ass' no. diss. versus usurpantem vel age­re de reconventione. § 10. Si quis igitur assisam portaverit no. diss. cum fuerit firmarius, cum non competit ei assisa cum teneat nomine alieno, si postmodum incipiat habere in feodo & fiat dominus ubi prius Firmarius, quero an breve impetratum ei prodesse debeat; & videtur quod non, quia [Page 262] tempore impetrationis non habuit jus impetrandi, sed alius, & ideo spe­ctandum est tempus datae.

De Admensur' Pasturae. CAP. 23.

CUm quis autem jus habeat pascendi in alieno fundo, aliquando plura immittit averia quam liceat, & aliquando plura quam expediat. Si autem plura quam liceat, ut cum concedatur ei communia ad certum nu­merum averiorum vel ad certum genus vel quantum pertinet ad tantum ten̄ in eadem villa, si plura immittar in numero vel in genere quàm ei li­ceat contra voluntatem ejus cujus fundus fuerit, si talis in continenti resi­stere non possit, competit ei remedium per ass. pro illa parte pro qua ille qui communiam habet debitum numerum vel genus excedit, eò quod in hoc contractat ten̄ domini contra voluntatem suam ac sicut esse posset si omnino nullam communiam haberet, & averia sua contra voluntatem domini per violentiam immittere vellet, competit etiam ei aliud reme­dium ut per aliud breve id quod debitum numerum vel genus excedit redi­gatur ad licitum & debitam mensurā. § 2. Admensuratio verò nihil a­liud est quam redactio ad mensuram. Illis autem qui communiam tantum habent in fundo alicujus aliud remedium non competit nisi admensuratio. Si autem plura quam expedit, locum habet admensuratio; ut si alicui con­cedatur talis communia ad omnimoda averia sua sine numero, & alius si­militer successivè vel ad certum numerum vel sine, si quis tot immiserit quod pastura omnibus non sufficiat, competit ei remedium id quod exce­dit & nocet, ad debitum numerum redigatur. § 3. De hoc autem quod dicit in brevi plura, scire debet numerum quot habere debet utrum ad cer­tum numerum, vel secundum terrae suae quantitatem, & per hoc quod di­cit, secundum liberum ten̄ quod habet in praedicta villa, si tenens possit docere quod plura habere debeat, bene licebit. § 4. Officium verò vic' in hac parte est accepto brevi in propria persona accedere ad locum in quo petitur communia, & ibi convenire fac' hundr̄ ut omnes quos admensu­ratio illa tangit, & in praesentia utriusque partis si summonitae interesse ve­lint & quas rationes suas & responsiones praetendant ꝑ sacramentum vicino­rum per quos rei veritas melius sciri poterit, & per inspectionem carta­rum & instrumentorum diligenter inquirat quot pecora ille de quo queri­tur breve, debet per constitutionem servitutis vel ex causa donationis vel ratione ten̄ sui ex vicinitate per longum usum, & si sine numero, & ubique, tunc inquirat ad quot averia sufficiat pastura illa, & quot sustinere possit secundum tempus seoffamenti, & secundum tempus constitutionis servitutis, ut si communia sufficiens fuit omnibus qui ibi communicare debent, & si postmod̄ effecta sit insufficiens omnibus qui ibi communicare debent per superonerationem, vel per novum feoffamentum ei per quod alii qui communicare deberent ratione primi feoffamenti suam amittāt communi­am in parte vel in toto, & sic omnibus examinatis procedat admensuratio, & quod superfluum fuerit redigatur ad mensuram. Est enim modus & mensura & fines certi ultra quae & citra quae nequit consistere rectum. Et [Page 263] notand quod communicantibus contra dominum ten̄ duo competunt re­media de superoneratione vel admensuratio vel ass' no. diss. de communia pasturae, si communia per superonerationem amittatur in toto vel in parte, eodem modo sicut domino competit contra eos & superoneratione contra voluntatem suam; & eodem modo plures communicantes eadem habent remedia inter se, si quis eorum superoneraverit plures, etiam haer̄ & parti­cipes, qui aliquam partem tenementi sui reliquerit ad pasturam in commu­ni, & unus vel quidam superoneraverit, quod locum habeat admensuratio vel ass' no. diss. non tamen de communia pasturae sed de libero ten̄, ac si unus sive alius aliquid sibi vellet appropriare, & si sit quis qui pasturam ve­lit superonerate aliter quam liceat vel expediat, vel aliter quam pater vel alius antecessor fecerit, fiat admensuratio per breve. § 5. Et sedata con­tentione sic superonerationis si iterum contingat aliquem ipsam superone­rare, tunc fiat secundum processum hujus constitutionis. § 6. Cum pla­citum De constitu­tione super eadem. suerit motum per breve de admensuratione pasturae & pastura fue­rit admensurata aliquando cor̄ Justic', & aliquando multotiens contingat, quod post hujusmodi admensurationem factam iterum ponat ille qui super­oneraverit pasturam plura averia quam ad ipsum pertineret habend; Sta­tutum est quod de secunda superoneratione siat remedium querenti sub hac forma, quod querens habeat breve de judicio de superoneratione secun­da sicoram Justic' admensuratio fuerit pasturae, quod tunc in praesentia par­tium praemunitarum si interesse voluerint, inquirat de superoneratione, quae si inventa fuerit, mandetur Justic' sub sigillo Vic' & Jurator̄, & Justiciarii ad­judicent querenti dampna sua, & ponant in extractis valorem animalium quae superonerans post admensurationem sactam posuit in pasturam ultra numerum quem debuit, & extractas liberent Baronibus de Scaccario de quibus oneretur vic' in extract is de Scaccario. Si autem in Comitatu facta fuerit admensuratio tunc ad instantiam querentis exeat breve de Cancellar̄ vic' quod inquirat super hujusmodi oneratione, & de averiis positis in pa­stura ultra debitum numerum, vel de precio, & vic' de precio illo respondeat Regi ad Scaccarium suum.

Quo jure. CAP: 24.

NOn semper autem debetur servitus praediis vicinorum ex concessu & constitutione dominorum, ut si quis habeat communiam pasturae & jus pascendi in fundo alieno, sed ex negligentia & dissimulatione vicini per usum tantum, & talis seisina magis habet substantiam ex tempore quam ex jure, & ideo absurdum erit omnino quod cum tali remaneat pos­sessio cum semel per assisam fuerit acquisita, nisi doceat de jure suo; Sed prius vidend̄ est cui competat actio, non enim poterit quis alium implaci­tare per hoc breve Quo jure nisi sit capitalis dominus totius manerii vel villae in qua petitur communia, vel saltem alicujus partis, & quod sint de di­versis Baroniis, vel diversis feodis, vel diversis feoffamentis; Ita quod do­minus qui petit & ille versus quem petitur jura sua habeant separata, sicut ten̄ diversa & pasturas diversas secundum quod pastura largè se habet vel [Page 264] strictè. § 2, Si autem plures feoffati fuerint ab uno domino in uno ma­nerio vel in una villa, non competit eis tale breve vel talis actio, cum in­ter vicinos rectè loquendo de eadem Baronia & eodem feodo, potius debet dici vicinitas quam communia debita, secundum quod dicitur si unus com­municet cum vicino & vicinus cum eo, & aliter non; Cum igitur quis per judicium seisinam suam recuperaverit propter usum amittere debet illam pro cuo jure, nisi doceat quo jure illam exigat; & poterit unus dominus ca­pitales vel plures placitare versus unum dominum capitalem vel versus plures sive ten̄ habeant in diversis villis sive in una villa, dum tamen ibi sint diversae Baroniae vel diversa feoda. § 3. Ad summonitionē verò hujus­modi brevis potest sum̄onitꝰ essoniari primo die, & eodem modo querens si voluerit. § 4. Si autem summonitus non venerit nec se essoniaverit at­tachietur sicut in personali actione, quia hic non petitur pastura sicut per bre de recto; cum autem post omnes districtiones simul oper̄erint tunc sta­tim inquiratur si implacitatus communiam petat & clamet, & si respondeat quod sic, tunc inquiratur qualem, & ipsa specificata procedatur, sicut per breve de recto, & si extunc defaltam fecerit capiatur pastura in manum Reg' per parvum cape donec comparuerit, & sic amittere poterit de fa­cili, & hoc ita si nulla praecessit assisa no. diss. sed si praecesserit recenter tunc per assisam videri poterit quae & qualis suerit communia quae petitur. § 5. Inquiratur etiam si tale servicium fecerint & tale, & si talis à tali tempore cujus con existat memoria semper communiam habuerit, & si taliter feossatus fuerit ut dicit cum communia pasturae, vel si illam emit & hujusmodi, & secundum quod probatum fuerit per patriam retinebitur communia vel amittetur. § 6. Si autem venerint tunc docere poterit quo jure communia petit, ut si ipse simul communicaverit cum aliis de communi consensu ab antiquo, vel quod facit ei certum servicium tale vel tale, servicium enim multiplex est, ut si denariis, messuris, falcationibus, aruris, operibus, consuetudinibus & praestationibus variis dum tamen certis & determinatis temporibus & terminis; non tamen ad voluntatem accipientis indeterminatè aliquando plus & aliquando minus; quod si ita esset potius precium pro homagio diceretur quam communia: si autem jus non habeat pascendi herbam paverit per escambium vel cum ward [...] facta & propterea denatios dederit vel servicium fecerit, hoc potius erit emenda pro transgressione quam serviciū ꝓ com̄ia. Si autem vicinitas vel serviciū non intervenerit dicere non oporter intervenisse donation̄ & titulū, vel longum tempus & longum usum qui memoriam hominum excedat, tale enim tempus sufficit pro jure non quia jus deficit sed quia actio deficit vel probatio, & sufficit pro jure si ille de quo queritur docere possit quod ali­quando simul communicaverint licet nunc non communicet, ut si querens per negligentiam suam vel suorū communiā suam amiserit, ut si vicinus par­tē suā amiserit vel excoluerit & appropriaverit, hoc vicinus sibi & negligen­tiae suae poterit imputare, & cum querens ad objecta responderit contrari­um vel diversum, hoc per patriam in modum Inquisitionis declarabitur, scilicet per verba haec, Talis querens & homines sui de tali villa, & ille de [Page 265] quo queritur, & homines sui de alia villa semper simul communicare solent in tali loco & tali. § 7. Si autem ten̄ talium sint de eadem Baronia & de eodem feodo & in una villa, non poterit quis communiam dedicere inter vicinos propter vicinitatem, nisi hoc fecerit aliquid speciale, & si recogni­tum sit in judicio ab eo qui communiam clamat quod tenens terram in qua communia petitur illam includere possit & arare & in ea aedisicare vel aliud facere pro voluntate sua, cadit breve Quo jure. Tenens autem implicitatus De remediis Tenentis. ponere se poterit in magnam assisam ad recognoscend utrum ipse majus jus habeat tenendi terram sive ten̄ sive communiam quam idem petens ibi habere vel clamare possit, quia ille qui petit hujusmodi communiam pa­sturae in eadem sicut illam petit, vel è converso. § 8. In hoc autem brevi duo sunt verba quae non tangunt ipsum jus, hominem tamen ab actione re­pellunt desicut ipse non communicat in terris ipsius, nec servicium sibi fe­cit per quod communicare debeat in terris suis. §. 9. Poterit etiam peri judicium contra querentem, & deficut ille capit redditum pro communia de eisdem deforciantibus si communiam habere debeat. § 10. Item, do­cere poterit qualiter ten̄ sit seperale tenentis quare communiam habere non debet. § 11. Item, potest dici quod omnes qui communiam habent in pastura illa non sunt in brevi nominati, nec ill' sine percennariis debent respondere. § 12. Item, sicut implacitatus ponere se poterit in magnam assisam, ita proferre poterit in hoc brevi duellum. § 13. Item, desicut ille petens est peti poterit judicium si ponere se possit in magnam assisam. § 14. Item, defendere debet seisinam sui Antecessoris, vel monstrare per quam rationem clamant communiam habere. § 15. Et sciend̄ quod si­cut communia pasturae suae disseisitus fuerit & perquisierit per breve. Quo juresemper procedet ass' no. diss. sicut in aliis placitis & secundum quod seisina querenti remanserit vel non procedet; & eodem modo sieri poterit ut praedictum est de omni genere communiae qu' in alieno haberi po­test, si hoc esset in usu quod amittere possit quis possessionem, nisi docere posset de jure. § 16. Cum autem recognitum sit vel convictum per jura­tam habere debeat, tunc habebit querens pacem, vel tale breve. Rex vi­cecom̄ salutem. Scias quod cum A. summonitus esset in cur̄ nostra ad respon­dend̄ B. quo jure ipse communiam clamavit in terra ipsius B. in tali villa desicut idem A. nullam communiam habuit in terra ipsius B. in eadem vil­la vel in alia, nec idem A. ei servicium fecit quare communiam habere de­buit, idem A. venit in eadem Cur̄ nostra & auditis hinc inde partium inter­rogarionibus & responsis tandem consideratum est quod praedictus A. nul­lam communiam habere poterit vel exigere in terra ipsius B. Et ideo tibi praecipimus quod eidem B. ter̄ suam in praedicta villa de N. in pace habere fac' ita quod praedictus A. nullam communiam sine voluntate ipsius B. ha­beat ibidem.

De rationabili Estoverio. CAP. 25.

ESt autem alia communia secundum quod largè se habet una cum alio non tamen ad pastum sed ad aliam commoditatem, ut si quis habere [Page 266] debeat in sundo alieno jus secandi vel falcandi in foresta vel in alicujus bo­sco vel aliis vastitatibus ad rationabile Estoveriü suum aedisicandi, ardendi sive claudendi, & alia quaedam faciendi quae necessaria sunt secundum con­stitutionem servitutis in plus vel minus, in qua quidem constitutione oportet modū praetendere ut estoveriū sit rationabile secundum quantitatē bosci vel vasti in quo fuerit servitꝰ constituta secundū quod fuerit ampla vel parva etiam & quantitas ten̄ ad quod debetur illa servitus, & sic oportet omnia pō ­derare quod non excedat modū nec minuatur, sed quod omnia permaneant in mensura; & si aliquis ipsorum modū excedere velit vel minuere, ille scilicet ad quē servitus pertinet plus capiendo quam ratio permittat vel quam liceat, & si vastū faciat & destructionem, dominus ille cujus fundus fuerit procuret mensurationem vel agat de transgressione vel de disseisina: & eodem modo ille cui servitus debetur si per dominum fundi minuatur agat per breve. Ad hoc quod liceat ei uti plene vel saltem commode, si autem turbaria vel brueria, herbagium, pascua, boscus vel vastitas communis sit inter participes vel cohaeredes, & aliquis eorum in estoverio capiendo mod excedat, & va­stum faciat vel destructionem, tunc non erit locus admensurationi nec no. diss. sed quod partes compellantur ad divisionem pro communi dividendo judicium, & eodem modo fiat de jure sodiendi, falcandi, & de aliis quibas­cunque servitutibus secundum quod statutum est.

De nocument' servitutibus injuriosis. CAP. 26.

POtest etiam quis habere servitutem sicut jus aquae ducendae ex fundo a­lieno & per fundum alienum usque ad fundum proprium ad irrigand a­grum suum vel aliud commodum inde faciend, & quo casu impediri non debet quo minus ducere possit omnino, vel saltem commode & modo debi­to secundum consuetudinem servitutis, & si ducere debeat omni tempore & non permittat nisi aliquo, vel si certis temporibus non permittat aliquo tempore, vel non in debita quantitate, vel si non permittat alveum purgare per quod aquae ductus impeditur & ten̄ vicinorum submerguntur, in om­nibus istis casibus sit dissesina & consulitur disseisitis per breve, Quare ta­lis divertit cursum aquae ad nocumentum liberi ten̄ sui. § 2. Nocu­mentorum aliud injuriosum & dampnosum, & aliud dampnosum & non injuriosum; & unde cum fiat querela de nocumento, queri oportet ad quod dampnum aliquid fiat, & utrum sit dampnosum & injuriosum, & quo casu omnino erit tollend̄. Si autem non injuriosum licet dampnosum, tunc erit sustinend̄; ut si quis servitutem habeat & jus pascendi in alieno competit ei liber ingressus & egressus: si autem ille cujus fundus fuerit aliquid faciat in ingressu quo minus omnino ingredi possit vel minus commodè, ut si mu­rum, fossatum vel hayam fecerit, nocumentum facit injuriosum, & quod ita factum est statim facto tolli poterit & demoliri & sine brevi, post tempus tamen non, nisi cum brevi. Et eodem modo fieri debet si cui concedatur jus eundi per fundum alienum, si via quocunque modo obstruatur vel coar­ctatur quo minus ire possit omnino vel minus commodè, vel si aquae ductus concedatur & divertatur ad nocumentum in parte vel in toto. § 3. Item, [Page 267] poterit quis habere communiam cum alio & jus fodiendi, sicut jus pascendi & jus venandi, piscandi, potandi, hauriendi, & alia plura quae infinita sunt fa­ciendi cum earum pertinentiis sicut cum libero accessu & recessu secundum quod ad dictam communiam pasturae pertinet liber ingressus & competens egressus in omnibus praedictis & aliis casibus multis jacet ass' no. diss. eodem modo sicut de communia pasturae, & etiam eodē modo quo jure si hoc esset in usu. Item, si servitus fundo alieno imponatur à jure licet non ab homine, per quod prohibetur ne quis faciat in suo quod nocere possit vicino; ut si stagnum exaltavit in suo vel de novo fecerit per quod noceat vicino, si per hoc fundus vicini submergeretur hoc erit ad nocumentum liberi ten̄ vicini injuriosum, nisi hoc à vicino permissum sit quod liceat. § 4. Et sicut po­terit quis habere servitutē in fundo vicini si constituatur: ita etiam poterit per longum usum sine constitutione ex patientia dominorum & scientia, quia longa patientia trahitur ad consensum, sicut in communibus pasturis & hujusmodi: id etiam quod ab initio non suit nocumentum injuriosum, ex post facto & constitutione servitutis convertit vel facere liceat, vel è conver­sò, & si cui ab initio facere non liceat postmodum facere liceat ex consue­tudine.

De nocument' pertinentiarum. CAP. 27.

OMnia autem jura praenominata omnesque servitutes sicut de perti­nentiis ten̄ à ten̄ pertinent ad ten̄, & habent hujusmodi pertinentiae su­as pertinentias, sicut jus pascendi ad quod pertinet via & liber ingressus & egressus. Et eodem modo ad jus fodiendi, falcandi, secandi, hauriendi, po­tandi, venandi piscandi, pascendi & hujusmodi pertinet liber accessus & recessus, sicut via, iter & actus rationeusuum diversorum. Ad jus etiam a­quae ducendae pertinet purgatio & ad iter secundum quod est de pertinen­tiis per se vel pertinentiis pertinentiarum, ut si via per se concedatur sine alia serv [...]e, tunc pertinet refectio sicut ad aquae ductum pertinet purga­tio: & situr possunt hujusmodi jura & servitutes auserri per disseisinam, ita sieri poterunt nocumenta injuriosa in pertinentiis pertinentiarum, videlicet quod quis commodè uti non possit, ut si quis omninò viam obstruat vel chaiciam per quam ingredi solent in pastur̄ sossato, muro vel haya in pala­tio, tale nocumentum non multum differt à disseisina & ideo tolli debet per assisam cum sit injuriosum ad custum ejus qui opus illud fecerit si hoc fuerit in suo, si autem in alieno, comperit ei ass' no. diss. de libero ten̄ cujus fuerit in quo opus illud factum fuerit, & secundum quod ass' no. diss. sub se conti­net nocumentum, quia omnis disseisina nocet querenti, restitui dampnum tam disseisinam ten̄ quam de nocumento, quod quidem non esset si tantum de nocomento ageretur. § 2. Item, si minus commodè non possit ad lo­cum servitutis & ad pasturam, ut si viam coarctaverit, vel ubi ire solebat per compendium compellat eum ire per circuitum, & si permittat eum ire, non tamen permittit eum ire ad usum debitum in servitute constitutum, ut si debeat quis habere viam ad carectam ad carrum non permittit eum habere nisi iter & actum & ingressum strictum, per assisam tollatur injuriosum no­cumentum [Page 268] per breve quare obstruxit vel coarctavit, aliquo modorum su­praedictorum, & si fossatum non fecerit neque murum per quod obstruat per opus manificum, sufficit tamen si faciat quod tantundem valet, ut si ire non permittat; & haec locum habent cum facta fuerint extra loca deputata servi­tutibus. Si autem infra, tunc locum habebit ass' no. diss de pastura. § 3. Ad constitutionem hominum etiam imponitur servitus, quod quis habeat aquae ducendae per fundum alienum, & sic est constitutio hominis. § 4. Est etiam constitutio juris, ne quis faciat in suo injuriosè, videlicet ne stagnum faciat vel exaltet vel prosternat per quod nocere possit vicino, ut si per reful­lum aquae submergat ten̄ vicini; & eodem modo quod nec domum, nec pon­tem, nec stagnum, gurgitem, exclusam, nec molendinum per quod vicino in­justè noceatur. § 5. Et sic ne faciat nocumentum injuriosum vicino in constituendo in proprio vel alieno, nec eodem modo in prosternendo vel de­moliendo vel destruendo omnino injuriosè quod justè factum est ab initio & levatum, ut si murum prosternaverit quis, fossatum, piscariam, stagnum, pontem, vel exclusam, vel hujusmodi. § 6. Eodem modo facere poterit quis nocumentum injuriosum & potius disseisinam, si quis in resiciendo, vel demoliendo, vel admensurando ten̄ haec; & sicut potest quis facere no­cumentum injuriosum in faciendo, ita poterit & non faciendo in proprio vel alieno, ut si teneatur ex constitutione obstruere, claudere, purgare & re­ficere & non fecerit cum ad hoc teneatur: Et sicut potest quis nocere in non faciendo, ita nocere poterit in non permittendo, ut si quis non permittat alium qui tenetur obstruere, claudere, purgare, vel reficere, cum ad hoc te­neatur ex constitutione vel ex longa consuetudine. § 7. Poterit etiam esse nocumentum injuriosum contra communē & publicam utilitatem quod quidem non esset propter utilitatem privatam, ut si quis firmaverir piscari­am vel stagnum habens praedia ex utraque parte cum fundus liber sit ex omni parte quod nihil debeat fundo vicino subtus nec supra, per hoc licet faciat dampnum vicinis non tamen facit injuriam, veruntamen pro ter utilitatem publicam quae privatae praefertur sustinenda sunt, haec ad publicum dampnū tollend̄, & multa alia fieri poterunt nocument̄ injuriosis. § 8. Itē, si quis aliquid fecerit quo minus ad fontē lacū puteū, piscinam i [...]i possit vel hauriri, vel de fontanea aqua non tamen aquā duci vel haurire, tales cadere possunt in assisam. Sed discretae sunt servitutes aquae ductꝰ & haustus: vel si cui probetur aqua uti vel haurire sine poenis ad aquā appellere similiter cadit in assisam, sed hoc non est decisterna, de cisterna non habent aquā perpetuā nec aqua vivam, quia cisterna in imbribus concipitur, sed lacus, puteus, piscina, aliquando vivā aquam habent. § 9. Item, si quis ire ad fontē prohibeatur habet actionē quare quis obstruxerit viam ei cui conceditur haustus. Cui­cunque enim conceditur haustus ei conceditur iter ad fontem & accessus, & licet quis uti possit, novas tamen venas quaerere vel aperire non potest, quia aliter uti non potest quā alio anno uti solet. § 10. Rivus autē est locus ꝑ lon­gitudinem depressus quo aqua decurrit. § 11. Specus vero est litus ex quo despicitur, & inde dicta sunt spectacula, reficere autem est id quod cor­ruptum est in pristinum statum restaurare. § 12. Et vero permittitur re­ficere [Page 269] & purgare rivum qui jus habet servitutis & qui aquae ducendae causa hoc fecit: Ad pristinum statum dico quia si quis rivum deprimit vel attollit, dilatat vel extendit, aperit, apertum vel coarctat, per excessum delinquit. § 13. Item, aquae ductus quandoque debetur & datur praediis, & quando­que personis. Quod vero praediis datur persona extincta non extinguitur, quod autem datur personis cum personis amittitur, & ideo ad nullum transit successorem; si diurnarum vel nocturnarum horarum aquaeductum habeam, non possunt alia hora ducere quam q̄vis habeam. § 14. Item, dividi poterit aqua non solum temporibus sed mensuris. § 15. Ea autem quae sublevata sunt ad nocumentum injuriosum, prostrata vel demolita sta­tim flagrante maleficio sicut de aliis disseisinis demoliri poterunt & pro­sterni, vel relevari & reparari si querens ad hoc sufficiat, si autem non, re­currend̄ est ad eum qui jura tuetur. § 16. Si quis autem in uno Comita­tu fecerit quod noceat in alio semper impetretur breve ad vic' illius Comi­tatus in quo nocumentum illud factum fuerit, & sic pertinet quandoque hujusmodi emendatio ad vicecomitem, sicut de via obstructa per breve quod justiciet per communem utilitatem ne transeuntes ire diu impediantur, quia hoc esset commune dampnum, & in hoc est vic' Justic' sicut super de­tentione averiorum contra vadium & pleg' propter communem utilitatem ne animalia diu inclusa pereant, & eodem modo de pastura & de piscaria & de rationabili estoverio & bosco, vel brueria habendo, & in quibus non habet potestatem cognoscendi sine warranto nisi tantum de via, dum tamen hoc fecerit recenter flagrante delicto ad querelam post longum temp̄ ta­men intervallū se intromittere non debet sine warranto vel sine brevi, nec licitum erit vic' se intromittere sine brevi ultra tempus disseisito conces­sum, & hoc non nisi cum consensu & querela ejus cui injuriatum est. § 17. Cum autem contingat aliquando quod aliquis jus habens appruandi se fossatum aut sepem levaverit ad aliquorum nocumentum, & illi ad quo­rum nocumentum noctanter vel tali tempore quod non credat factum eo­rum sciri fossatum hujusmodi aut sepem prostraverint, nec sciri poterit per veredictum alicujus Inquisitionis aut Juratorum qui fossatum ejus aut se­pem prostraverint, nec velint homines de vicinis villatis judicare de hujus­modi facto culpabiles; Statutum est quod villatae propinquae super adja­centes distringantur levare hujusmodi fossatum vel hayam propriis custubus, & ad dampna restituenda compellantur querenti. § 18. Cum autem bre­ve de Justic' vic' liberetur de communia pasturae vel de via vel hujusmo­di, statim in praesentia partium convenire debet hundredum, & inprimis videat in cujus fundo sive ten̄ illud novum opus factum fuerit, & si in sun­do illius de quo queritur inveniatur factum injustè & ad nocumentum li­beri ten̄ querentis, si hoc constiterit per juratam vic' amovere faciat per visum recognitorum id quod nocet ad custum delinquentis, & illud repa­rari faciat sicut esse debet & solet. § 19. Si autem coram Justic' debent hujusmodi nocumenta per breve no. diss. terminari, tunc fiat de officio vic' in omnibus sicut in communi brevi no. diss. praeterquam de visu Juratoribus faciendo, & quo casu querens faciat visum Juratoribus de eo quod nocet [Page 270] qualecunque sit illud vel quantum vel per quas metas, ut certa res in judici­um reducatur, & ut sciri possit utrum plus posuerit in visu suo vel minus vel etiam nihil, & inde certificare possit Justiciar̄ cum fuerint requisiti, & etiam utrum nocumentum justum sit vel injuriosum, magnum vel minimum, vel omninò nullum licet dampnosum, ut per hoc sciri possit utrum quere­la pertineat ad querentem vel non ten̄ cui nocitum est injuriose, quia si querens ten̄ non habeat cui nocere possit nihil valebit querela, vel si ille de quo queritur ten̄ habeat quod noceat.

De Examinationibus. CAP. 28.

IN adventu verò Justic' plures sunt faciendae interrogationes ut sciri pos­sit utrum ad querentem pertineat actio vel non, & quo casu cum querens suam fundaverit intentionem excipere poterit ille de quo queritur contra intentionem querentis multis modis continetur in brevi. Questus est nob talis quod talis, & unde eadem sit responsio ut supra de libero ten̄, ut si di­cat quod fossatum non levaverit, vel quid si aliud, sed alius non procedat assisa maximè quoad poenam & per hoc breve. Quorum haeredes & succe­dentes non tenentur ad poenam ex delicto aliorum licet tenent ad restitutio­nem status, quod res ad pristinum statum reducatur etiam sine poena, non ta­men quia injuriam fecerint, sed quia tenent rem quae nocet ad similitudi­nem ejus quod dicitur de tigno injuncto, non solum qui tignum injunxit, sed etiam ille qui habet tignum injunctum: Et eodem modo dicend̄ est de eo qui fossatum, stagnum vel alia quaeque prostraverit vel levaverit cum illa habeat prostrata vel levata; Et illud idem erit dicend̄ si tempore nocu­menti facti non habuit querens ten̄ cui noceri poterit, & ideo non fuit ei in­juriatum, & de injuria alii illata nemo adquirere sibi debet. § 2. Item, continetur injustè & sine judicio levavit, exaltavit, sive prostravit ille, & quo casu responderi poterit quod ipse non levavit, sed quod alius sine judi­cio prostravit, ille refecit & reparavit. § 3. Item, de hoc quod dicitur ad nocumentum responderi poterit quod nullum est ibi nocumentum, & quamvis sit ibi nocumentum non tamen est injuriosum, nec querens jus habet prohibendi ne fiat, sicut videri poterit in molendino levato, ubi vici­nus prohiberi non poterit ne fiat licet dampnum sentiat quod est ideo inju­riosum licet dampnosum; Et sic dici poterit de aliis nocumentis quae dam­pnosa sunt & non injuriosa. § 4. Si autem nihil sit quod dici poterit qua­re ass. debeat remanere procedat assisa, & si fiat pro querente, amoveatur id quod nocet, & in pristinum statum redigatur ad custum ejus qui deliquit, & per omnia fiat sicut esse solet & debet, sive fieri debeat prostratio, demo­litio, refectio sive reparatio, apertio vel admensuratio, & unde super judiciū sieri debeant aliqua istorum ad veterem formam conformentur secundum altitudinem, latitudinem, longitudinem, profunditatem & strictitatem; re­stitui enim debet primus status & refici, reficit enim qui reparat, qui aperit & qui purgat, quia purgare refectionis est portio; sed non potest quis tamen sub specie refectionis portionis aliquid facere deterius, neque altius, neque largius, neque humilius, neque longius, neque aquaeductum sic purgare quod [Page 271] aqua aliter fluat quàm solet, & si quis convictus fuerit per assisam quod aquā diverterit vel aliquid fecerit vel immiserit per quod aqua fluat aliter quam solet, vel pressior, altior, rarior, vel lapidior, per quod in aliquo minuatur illis per quod alveum fluminis mutetur ad incommodum vicini, ad pristinum statum per assisam reformetur. § 5 Item, non solum tenetur qui aquam divertit, sed etiam ille qui denegat ut aliter aqua fluat cum jus non habuerat, & is qui dolo fecerit quo magis aqua fluat aliter quam solet vel minus soli­to, ut si fossam ex suo fecerit, vel ita aquaeductum fecerit vel purgaverit quod modum excedat, & per hoc aquam vicini auferat in toto vel in parte, sed si quis eum sibi per assisam perquirere debeat vel cum perquisiverit pro­pria authoritate spreto judicio seisinam suam usurpaverit quod per Judicem reposcere debet. § 6. Et quod sic sibi praesumpserit per judicium restitu­erit vix in posterum super proprietate audietur. Ad hoc autem quod inju­stè dicitur si nocumentum sit injuriosum & dampnosum erit adhuc demo­liend̄. § 7. Et si non injuriosum licet dampnosum, cadit actio quan­tum ad illū querentem licet non quantum ad alios, vel quamvis injuriosum ei qui queritur, amittit tamen actionem si propria authoritate & sine ju­dicio prostraverit post longum tempus, ubi conqueri deberet, licet recenter prosternere posset secundum quod tunc praesens esset vel absens ille cui no­citum est. Item, poterit nocumentum esse injuriosum & dampnosum quantum ad unam vel plures personas privatas, & quantum ad privatum nocumentum. Poterit esse nocumentum contra communem utilitatem quae semper & in omni casu praeferenda est privatae. § 8. Item, de stag­no & gurgite levato prostrato ad nocumentum injuriosum vidend̄ erit u­trum levatum sit omnino in ten̄ ipsius querentis cum habeat ten̄ ex utraque parte ripae, & quo casu potius erit disseisina de libero ten̄ quam assisa de no­cumento. § 9. Si autem levatum sit vel prostratum omnino in ten̄ illius de quo queritur, potius erit assisa de nocumento quam de libero ten̄, cum hoc totum sit in alieno. Si autem pars quaedam in proprio & quaedam in alie­no, ut si aqua dividatur in medium, tunc pro ea parte quae fuerit in proprio locum habebit ass' no. diss. in libero ten̄, & pro ea parte quae fuerit in alieno locū habebit ass. de nocumento, & sic erunt duae ass' de uno facto. Et cum o­nerosum sit utrum (que) consequi, vidend̄ erit quae illarum debet praeferri ad in­juriā ex toto tollendā ne ꝓ una parte procedat, & pro alia infecta remaneat. Et si velis corrigere per ass' no. diss. totum quod actum est de lib ten̄, hoc esse non poterit, quia assisa illa non comprehendit assisam de nocumento quod factū est in alieno. Melius est ergo quod per assisam de nocumento extendit se ad fundum alienum & ass' no. diss. de lib ten̄ extendit se ad fundū alienū, in eo quod nociva est & injuriosa, licet se non extendat quantum ad lib ten̄. Et sic assisa de nocumento terminabit utrumque, sc. quod nocumentū tolla­tur & quod res ad pristinum statū reducatur. § 10. Item, ex uno facto plu­res possunt esse disseisinae de lib ten̄ & plura nocumenta injuriosa, & eodem modo plures disseisinae de libero ten̄: ut si quis fossatum levaverit in fundo alieno invito domino, per hoc facit disseisinam de libero ten̄ ei qui domi­nus est, & obstructionem viae & diversionem aquae, quae sunt quasi nocu­menta [Page 272] injusta licet in alieno, sed omnes terminari poterunt per unicam assi­sam de lib ten̄ cum surgant ex uno facto & facti commendatione. Si autem una vel ambae erigantur quae nocet adhuc, poterit injuria remanere pro par­te, & ideo melius est, quod una assimuletur quae totum terminat negotium, Et eodem modo potest quis facere in suo ex uno facto, per quod plura im­minere nocumenta possunt vicino: ut si viam obstruat fossato per quam in­gredi solet ad pasturam, facit disseisinam de communia, & similiter nocu­mentum in via, ut si divertat aquam, sic facit unam disseisinam de commu­nia in propria & duo nocumenta ex uno facto. § 11. Item, potest unus ex uno facto pluribus obligari & teneri ex disseisina & nocumento, ut si quis alterius ten̄ incluserit vel commune ut in quo unus lib ten̄ habeat, & a­lius communiam pasturae un̄ vel plur̄, tertius iter & actum, & quartus ada­quationem in aliqua parte, & sic in infinitum plures erunt hic disseisinae, & plura nocumenta, & unde prius recurrend̄ erit ad remedium quod totum terminat si dominus tenem̄ voluerit, alioquin quilibet agat pro se & per se. § 12. Item, si quis divertit cursum aquae, refert in quo comitatu vel in qua villa vel in quo loco factum fuerit id quod nocet, sicut in stagno, gurgite & hujusmodi. § 13. Item, refert utrum aqua id factum est quod nocet, sit propria ejus de quo queritur vel communis, vel in parte propria sicut us­que ad filum aquae & partim aliena. Si autem omnino propria ejus qui di­vertit in eadem villa tunc stet breve cum dicat, quod talis divertit cursum aquae in tali villa ad nocumentum lib ten̄ talis in eadem villa; Si autem a­qua sit communis plurium vel propria alicujus quamvis non ad usum pi­scandi tantum, tunc refert quis poterit libertatem concedere ad nocumen­tum libertatis prius concessae, ut si cui concedatur libertas habendi merca­tum aliquo loco certo, ita quod non sit ad nocumentum alicujus mercati vi­cini. Et unde inprimis vidend est quale mercatum dici debeat vicinum, & quale non vicinum sive remotum, & quale sit nocumentum ad hoc quod suf­ficiat ad tollend̄ id quod nocet, utrum videlicet dampnosū & injuriosū, vel tantū dampnosū & non injuriosū quia remotū, & injuriosum vel dampno­sum quia vicinum, & si vicinum & non injuriosum, quia non ad dampnum sed ad commodum; vicinum autem dici poterit mercatum & nocumen­tum injuriosum, quia dampnosum quandoque ut novum mercatum leva­tum sit infra sex leucas & dimidiam & tertiam partem dimidiae, & est ratio secundum dicta seniorum, quia omnes rationabiles diaetae constant ex vi­ginti miliaribus; Dividatur ergo diaeta in tres partes, prima autem matu­tina detur euntibus versus mercatum, secunda detur ad emend̄ & vendend̄, quae quidem sufficere debet omnibus nisi sint forte mercatores stallarii qui merces deposuerint et exposuerint venales, quibus necessaria erit prolixior mora in mercato; & tertia pars relinquitur redeuntibus de mercato ad pro­pria. Et quae quidem omnia necesse erit facere de die & non de nocte pro­pter insidias & incursum latronum ut omnia sint in tuto. Cum igitur infra talem terminum impetretur mercatum erit prosternend̄ per assisam, quia nocumentum dampnosum est, & injuriosum, quia sic vicinum. Si autem ul­tra talem terminum, licet dampnosum, non erit tamen injuriosum, quia re­motum [Page 273] & non vicinum. § 14. Item, poterit mercatum esse vicinum & infra praedictos terminos & non injuriosum, quia non dampnosum, sed potius ad commodum: ut si illud de novo levatum sit secundo die vel ter­tio ad plus post diem alterius mercati; si autem ante secundum diem vel ter­tium erit injuriosum quia dampnosum, & unde si mercatum non sit vicinum non erit demoliend̄, quia non injuriosum licet dampnosum; si autem vici­num & infra terminum praedictum, si fuerit ad commodum, nisi sit ad no­cumentū. § 15. Itē, si elevatio uniꝰ sit ad nocumentū alterius tunc vidend̄ erit quod ipsorū prius suerit elevatū, & ideo licet ad nocumentū, non tamen injuriosū si de licentia querentis fuerit elevatū. § 16. In ass' autem no. diss. de com̄ia pasturae, vel de alia quae servitutes dici possunt & jura, si contingat quod una partiū moriatur vel ambae, & recuperare poterūt dicti haer̄ disseisiti Nota. versus disseisitor̄ vel eorū haer̄ cujuscun (que) fuerint aetatis petentes vel defor­ciantes ꝑ br̄e de ingressu super disseisinam, & eodē modo successores eorum qui nomine petierint alieno, sicut ecclesiasticae personae. Et si visus petatur, faciat petens visū tenenti sicut fient disseisitꝰ si viveret, Juratoribꝰ de ten̄ ad quae dicuntur hujusmodi ten̄ pertinere, ut sciri possit in quibus locis & infra quas metas contineatur, sicut sit tota die de communia pasturae per breve de recto & per breve Quo jure. § 17. De Jure verò advocationis Ecclesiae sufficit quod videatur corpus cui illud jus inest, si visus inde petatur, unum tamen est videre jus advocationis & aliud Ecclesiam. § 18. Quod autem dicitur superius de brevi de ingressu in assisis & servitutibus, dici poterit de nocumentis id idem, ut si aliquis in suo faceret, injuriosè quod fundo vici­no noceret, & super hoc arrannata esset assisa, & ante captionem assisae mo­reretur una pars vel ambae, quod propter minorem aetatem haeredum non cessaret repetitio.

De Redisseisinis. CAP. 29.

SI quis autem fuerit disseisitus de ten̄ suo vel aliquo quod pertineat ad ten̄ & per Cur̄ Regis ad assisam, recognitionem, Juratam, judicium, reddi­tionem, concord̄, defaltam vel alio quocunque modo seisinam suam recupe­raverit & seisinam suam habuerit, si illi qui seisinam sic amiserint illos qui sic recuperaverint postmodum ejecerint, si inde per Inquisitionem coram vic' & custodibus placitorum cotonae captam convictus fuerit, statim per constitutionem de Marleberg capiantur, et salvo in prisona custodiantur donec inde redimantur, & per pleg' non dimittantur. Sed si vic' tales re­plegiari temerè permiserit, graviter eo ipso puniendus erit, & convictus nihilominus dampna reddet in duplo propter duplex delictum suum, quia facit disseisinam contra pacem, & quia ausu temerario irritat ea quae in Cur̄ Reg' rite acta sunt.

De Intrusione. CAP. 30.

POssessionum autem quaedam nudi pedis positio, quae dicitur intrusio, § 2. Intrusio verò est ubi quis cui nullum jus competit nec scintilla ju­ris possessionem vacuam ingreditur quae nec corpore, nec animo possidetur, [Page 274] sicut haereditatem possidentem antequam adita fuerit ab haerede, vel sal­tem à domino capitali custodiae ratione vel escaetae, si haer̄ non existant, vel si post mortem alicujus per finem factum, vel per modum donationis ubi successio locum sibi vendicare non possit, vel si post mortem alicujus qui te­nuerit ad vitam debeat ten̄ reverti ad proprietarium, ponat quis se in seisina antequam ten̄ perveniat ad eum ad quem pervenire debent ex causis praedi­ctis. § 3. Cum igitur quis ita se intruserit cum nihil juris habeat, & hae­redem venientem vel capitalem dominum, vel eum ad quem ten̄ reverti debent per finem factum, vel per modum donationis, vel ut escaeta pro de­fectu, pro delicto, vel alio quocunque modo non admiserit, succurritur pe­tenti pluribus modis secundum diversitatem casuum. § 4. Si reverti namque debeat ad capitalem dominum tanquam escaeta sua eò quod seof­fatus sibi & haeredibus suis de corpore suo provenientibus obierit sine hae­rede de se, tunc fiat tale breve: Pone per vadium & salvos pleg' A. quod sit coram, &c. ad respondend̄ B. quare intrusit se in tantam terram cum pertinentiis in tali villa quam C. tenuit de praedicto B. & unde idem C. seisitus fuit die quo obiit, & quae ad ipsum B. reverti debuit tanquam ad capitalem dominum illius feodi, eo quod praedictus C. obiit sine haerede de se. § 5. Et cum quis se intruserit in terram aliquam quasi haer̄ cum non sit super seisina capitalis domini, quae in manu sua remanere debet do­nec rectus haeres veniat facturus domino quod de jure facere debet, tunc sit ad respond̄ B. quo warranto intrusit in tantam terram, quae est de feodo ip­sius B. & quam praedictus B. ceperit in manum suam donec rectus haeres veniret ad faciend̄ ei quod de jure facere deberet ut dicit, & sic competit actio capitali domino ratione custodiae, & ratione escaetae: & cum nullum competat ei remedium ordinarium quod loqui possit de seisina propria vel Antecessorum suorum, de necessitate recurritur ad extraordinarium & ad hujusmodi brevia formata. § 6. Vel sic jure alicui competente ad osten­dend̄ quare se intrusit in tantam terram quam B. clamat tenere de C. filio & haerede D. qui quidem terram illam dedit praedicto B. in legia potestate sua de assensu & voluntate praedicti C. filii & haeredis sui, & similiter de as­sensu & voluntate praedicti A. capitalis dn̄i illius terr̄ ut dicitur. § 7. Vel sic, Quare se intrusit in tantam terram quam idem B. clamat versus praedi­ctum A. per breve nostrum de recto in Cur̄ talis. Et unde idem A. se po­suit in magnam assisam nostram & perquisivit sibi breve nostrum de pace habenda usque adventum Justic' nostrorum in partes illas, & in quas non­dum venerunt ut idem A. dicit. § 8. Vel sic, Quare se intrusit in tantam terram quae ad ipsum B. reverti debeat post mortem talis mulieris quae ter­ram illam tenuit in dotem de dono ratione finis facti inter praedictum B. & talem Antecessorem ipsius A. cujus haeres ipse est ut dicit; Et forma hujus brevis locum habet in omni casu ubi quis se intruserit in terram alienam, quam quis tenuerit ad vitam suam quocunque modo, & quae reverti debent per mortem talium ad verum haeredem vel alios per finem factum vel alio quocunque modo. § 9. Cum quis etiam post mortem uxoris suae se te­nere voluerit in seisina tanquam ꝑ legem Angliae cum liberos non habuerit, [Page 275] statim infra annum ad minus per verum haeredem ejiciatur. Qui si ultra annum seisinam retinuerit, de aliquo jure per haeredis negligentiam praesu­sumi poterit; possessio enim quandoque jus parit. Et si ejici non poterit tunc ei succurritur per tale breve. Praecipe A. quod reddat B. tantam ter­ram, & in quam non habet ingressum, nisi per intrusionem quam fecit in eandem terr̄ post mortem talis. § 10. Et si tenens dicat quod nih' teneat nisi nomine alicujus qui fuerit infra aetatem & in custodia sua, & quod nihil possit inde lucrari, vel perdere, cadit breve. § 11. Item, si uterque nomi­netur in brevi tam custos quam minor, cadit breve pro custode quia nihil inde tenet nisi nomine custodiae; Verumtamen si ita dicatur, Pone per va­dium ita quod actio omnino sit personalis, quamvis uterque in brevi no­minetur, non cadit breve, cum aliquantulum sapit naturam no. diss. quia non agitur specialiter de ten̄ cum intrusione, sed tantum de intrusione per se. Et ubi culpabiles esse poterunt de intrusione tam illi qui jus habent in re quam illi qui non habent. Et si intrusor cum recenter ejectus fuerit re­cuperare non poterit per assisam, similiter nec convictionem recuperabit. Nulli etiam conceditur exceptio cui denegatur actio, ut si in causa spoliatio­nis ubi nihil ad querentem de seisina, ut si intrusor dicat forte, quod disseisitꝰ servus sit vel bastardus vel quod nihil juris habeat in ten̄, vel hujusmodi, nihil ad eum, quia si petere debent, nulla sibi competet actio, & quo casu semper poterit tenens in possessione remanere quamvis nihil juris habeat in re possessa, quia neuter jus habeat, melior est causa possidentis, & ideo si ille qui jus non habeat talem ejiciat, ejector exceptionem contra eum non habebit, quia si peteret actionem non haberet. § 12. Item, agere poterit quis de intrusione ubi quis ratione alicujus cartae vel homagii se posuerit in seisina de aliquo ten̄ de quo nullam habuit seisinam in vita donatoris. § 13. Item, ubi quis se posuerit in seisinam sine brevi, procuratione vel warranto. § 14. Item, si cum duobus causa fuerit donatio & alteri eorum traditio, ac unus propria authoritate ratione nudae cartae se posuerit in seisi­nam. § 15. Breve vero de intrusione secundum generalem formam tale est: Ostensurus quare intrusit se in tantam terram quam B. qui nuper obiit tenuit de eodem A. ad vitam suam tantum, & quae post mortem ejusdem B. ad eum reverti debuit ut idem A. dicit.

De Firmis & rerum actionibus. CAP. 31.

POterit autem quis in uno & eodem ten̄ liberum habere ten̄, & alius u­sum fructum, usum & habitationem. Solent enim aliquando tales cum ejecti fuerint infra terminum suum perquirere sibi per br̄e de conventio­ne. Sed quia tale breve locum habere non potuit inter aliquas nisi tantum inter illum qui ad firmam tradidit ad terminum & illum qui ceperit, nec ali­os ligare poterit obligatio conventionis, & etiam quia inter tales personas vix potuit terminari negotium; ideo de Consilio Cur̄ provisum fuit firma­rio remedium contra quoscunque dejectores per tale breve. § 2. Praecipe A. quod reddat B. tantum terrae cum pertinentiis in tali villa per quam idē A. dimisit scilicet. Et si alius ejecerit quam ille qui dimisit, tunc sic, quam C. [Page 276] de N. ei dimisit ad te rminium, qui nondum praeteriit, infra quem praedictus A. vel praed̄ C. ipsum B. de eadem terra vel firma sua injustè ejecit ut dicit. Et nisi fe', &c. § 3. Vel sic, Si A. fecerit te securum tunc summ̄ B. quod sit ad respondend̄ eidem A. quare injustè ejecit eundem de tanto terrae quam idem A. vel alius ei dimisit ad terminum qui nondum praeteriit, infra quem, ut supra. Prima tamen forma magis compctens est & compendiosa prop­ter captionem terr̄ in manum Reg'ad vitand̄ attachiamenta & dilationes. § 4. Non enim poterit aliquis firmarium ejicere de firma sua, magis quam ten̄ aliquem de libero ten̄ suo. Et unde si quis firmarium à firma ejecerit seisinam restituet cum dampnis, quia talis spoliatio non multum differt à disseisina, domino tamen proprietatis competit ass' no, diss. versus extrane­um Nota. ejectorem, & Firmario competit remedium per hoc breve. Si B, fece­rit te securum tunc summ̄ A. quod sit coram, &c. ostensurus quare de­forciat praefat̄ B. tantum terrae cum pertinentiis in N. quod A. ei di­misit ad terminum qui nondum praeteriit, infra quem terminum idem A. praefat̄ C. terram illam vendidit, occasione cujus venditionis idem C. prae­fat̄ B. de terra illa ejecit ut dicit. Et si tale breve competat versus extra­neum proprer venditionem, multo fortius competit contra ipsum domi­num qui dimisit, & sine causa ejecit; contra extraneum autem causam ha­buit qualem videlicet causam venditionis ei factae per quam venditor ip­sum Firmarium ejecit. § 5. Fiunt etiam brevia remedialia in hoc ca­su: ut si A. dimiserit B. unam acram terrae ad terminum annorum, & i­dem A. durante term̄ illo eandem terram vendiderit C. in feodo, occa­casione cujus venditionis idem C. praefat̄ B. de praedicta terra ejiciat, ac praedictus A. nihil sibi retinuerit unde conventionem tenere possit B. nee warrantium vel escambium ei facere. Et quia fraus & dolus nemini de­bet patrocinari, provisa fuerunt brevia. § 6. Si A. fecerit te secutum summ̄ B, &c. ostensur̄ quare deforciat praedicto A. tantum terrae cum per­tinentiis in N. quam C. dimisit praedicto A. vel D. patri praedicti A. eu­jus haeres ipse est ad terminum qui nondum praeteriit, infra quem termi­uum idem C. praefa [...]o B. terram illam vendidit. § 7. Vel sic, infra quem terminum idem C. terram illam vendidit, occasione cujus vendi­tionis idem B. praefat̄ A. de terra illa ejecit. § 8. Vel sic, ostensur̄ qua­re desorciat praedictis A. & B. centum acr̄ terrae cum pertinentiis in N. quam C. de B. dimis' E. & praefat̄ B. quondam uxori ejusdem E. ad ter­minum xl. annorum qui nondum praeteriit, infra quem terminum praefat̄ E. illam praemisit praedicto tali ad terminum viginti annorum jam prae­teritorum, post quem quidem terminum terra illa ad praefat̄ B. reverti de­buit ut dicunt, & sic rehabebit Firmarius terminum suum cum dampnis suis. § 9. Domino verò proprietatis competit remedium versus ejecto­rem per ass'no. diss. & perinde recuperabit ten̄, dampna vero minimè. Si autem dominus proprietatis ten̄ ad firmam traditum alicui dederit in do­minico tenend̄ seisinam ei facere poterit salvo Firmario termino suo. Poterit enim eum inducere in seisinam vacuam quantum ad ipsum & su­os, & attornare ei Firmarium & servicium suum, dum tamen utatur feoffatus [Page 277] nec explecia capiat, nec Firmarium impediat uti, nec ipsum ejiciat. Po­terit enim quilibet eorum sine praejudicio alterius in seisina esse ejus­dem ten̄, unus ut de termino, alius ut de feodo, vel libero ten̄. Et da­tur ista actio haered, & competit contra haer̄ quia rectè dicimus totum fundum nostrum esse etiam cum ususfructus alienus sit, quia non dominici pars est ususfructus sed servitutis, ut iter & via, nec falso dicitur meum esse cujus non potest & una pars dici alterius esse.

LIBER QVINTVS.

De Morte Antecessor'. CAP. 1.

SUpradictum est de seisina propria cum quis injustè per violentiam fuerit disseisitus, & qualiter restituatur. Nunc autem dicend̄ est de seisina aliena & propinqua scilicet alicujus Antecessoris praemortui qualiter haered̄ propinquioribus adquiratur. De hiis autem de quibus An­tecessor alicujus obiit selsitus ut de feodo quacunque ratione vel quocunque titulo, sive constat in jure, sive in corpore, haeres propinquior eandē habebit seisinam quam Antecessor habuit. § 2. Et si plenae aetatis extiterit & vacuā possessionē invenerit, ut si dn̄s Antecessor seisinā non habuerit, bene licebit ei ponere se in seisinam, dum tamen parat▪ sit facerc dn̄o capitali suo, quod de, jure & secundum consuetudinem terr̄ facere debebit cum ipsum ad dn̄m re­cognoverit. § 3. Et eodē modo si tempore mortis Antecessor̄ sui in seisina inventus fuerit cum ipso antecessore cujuscun (que) aetatis fuerit, & ad haeredem recognitus suerit, & dominorum poterit resistere violentiae, si nitantur cum ejicere cum plenae aetatis extiterit; si autem minoris, non prius habebit dn̄s custodiam terratum vel corporis quam cepit homagium ejus. § 4. Si autem tales haered̄ in possessione extiterint, non denegetur domino capitali simplicem habere seisinam ut pro domino recognoscatur, ita tamen quod nihil inde capiat nec aliquem à possessione amoveat contra ipsorum haere­dum voluntatem, & sic communem seisinam habebit & cum haeredibus & quasi primam. § 5. Si autem dubitatur an praesentes qui se faciunt haere­des, sint haeredes vel non, quia frat̄ antenatus & haeres forte profectus est in [...] sanctam, & nescitur si vivus sit vel non, fiat praesentibus seisina per do­minum capitalem vel per assisam sub tali conditione, quod si antenatus redi­erit, quod ei restituatur haereditas sine placito, cum bene constat quod talis sit haeres si vivus existat. § 6. Cum autem dn̄s capitalis primus habuit feisinam & duo quorum quilibet se gerat pro haerede contendant pro haere­ditate, habenda sicut postnatus frater cum primogenito, legitimus cum ba­stardo, nulli eorum facienda est haereditatis restitutio antequam constiterit [Page 278] quis eorum sit haeres propinquior vel justior, quod si fecerit & haeredi non legitimo seisinam fecerit & homagium suum ceperit. Si contra petitionem haeredis legitimi vocetur ad watrantum, warrantizare tenebitur de jure li­cet sic respondeat warrantizationi quod homagium talis recepit Salvo ju­re cujuslibet, quia malè salvat juscujuslibet haeredis ex quo homagium ca­pit non legitimi, & ipsum inducit in seisinam ad exhaeredationem veri hae­redis, cum scit vel scire debet alium esse haeredem, & cum impunè posset retinere seisinam donec ei de veritate constaret, quod quidem locum ha­bere non posset si dubium non esset an alius haeres esset vel non, cum nullus comparuit vel contenderit. § 7. Si autem dn̄s capitalis seisinam vacuam invenerit possessionem post mortem tenentis sui tenere se poterit in seisina absque alicujus injuria donec ei constiterit quis eorum sit legitimus, & cum constiterit donec ad ipsum venerit facturus ei sicut domino quod de jure fa­cere debebit, & maxime si ipsum ad dominum cognoscat in cujus seisinam haeres ingredi non poterit, quod si fecerit & dn̄s eum ejecerit cum pluries & ipse haeres per ass'no. diss. non recuperabit quia vacuam seisinā non invenit. Et si haeres ejici non possit, ejici debet per auxiliū Cur̄ cū per ass' no. diss. non possit recuperare. § 8. Cum autē dn̄s capitalis sic se posuerit in seisinā vacuā, aut constat ei quis sit haeres, aut nescit haered̄, vel si contentio habeatur inter duos vel plures de haered̄ & dn̄s capitalis nesciat quis corū sit haeres propin­quior, vel si sciat nesciat si superstes sit necne, plenae aetatis vel non, cum sit a­gens in remotis. Si capitalis dn̄s nomine haered̄ ingrediatur possessionem, statim adquititur possessio haeredi etiam haered̄ ignorante quasi animo & corpore procuratorio: & eodem modo si haeres praesens sit major vel minor; si autem nullum scit haeredem, vel si sciat, nescit tamen utrum vivus sit vel mortuus, vel si dubitaverit quis ex pluribꝰ debet praeferri, nulli eorum libten̄ adquirit ex scientia sua cum nomine nullius personae certae ingressus sit pos­sessionem, & in quibus casibus tenere se poterit dn̄s in possessione sine juris injuria donec ei constiterit de veritate perfecta. Et unde si nullus haeres ap­pareat sic poterit haereditas tanquam escaeta cum domino remanere. Et unde si ejiciatur seisinam suam recuperabit vel de libero tenemento suo per ass'no. diss. donec ei constiterit de haerede. Si autem dominus capitalis fra­trem postnatum vel bastardum qui se fecerit haeredem in seisina invenerit, non impunè sine judicio talem projicere poterit quamvis sit alius haeres ap­parens, quia hoc pertinet ad haer̄ & non ad dominum, qui si dn̄s talem eje­cerit & ejectus assisam portaverit super dominum contra talem, non com­petit domino exceptio liberi tenementi vel bastardiae sed vero haeredi. Se­cus vero si nullus alius sit haeres, & quo casu competunt domino hujusmo­di exceptiones nisi tales tamdiu in possessione extirerint per impotentiam vel negligentiam domini capitalis, quia sine judicio ejici non possit. § 9. Si autem verus haeres bastardum in possessione invenerit vel fratrem ejus postnatum, & ipsum à seisina statim sua ejiciat antequam longam & pacisi­cam habeat seisinam & lib ten̄ ex tempore quod sufficit protitulo, eje­ctus per ass' no. diss. non recuperabit; secus vero post tempus, quia licet jus merum vero haeredi descenderit non statim tamen conjungitur. Contra [Page 279] tales nam (que) non competit vero haeredi ass' mor̄ ant̄ post longam & pacifi­cam seisinam habitam cum omnes descenderint ex persona ejusdem stipitis quae ultimo obiit seisitus, sed locum habebit Breve de recto. § 10. Cum autem contingit quod dn̄s capitalis primam habuit seisinam, & sit aliquis haeres petens quem dn̄s pro vero haerede cognoverit, si plenae aetatis fuerit statim capto homagio restituatur ejus haereditas, accepta tamen securitate de relevio capiendo et accepto sidelitatis sacr̄o de serviciis quae ad dn̄m pertinent de eadem haereditate. Si autem infra aetatem extiterit, statim ca­piat homagium suum. Si autem talem ad haeredem non cognoverit cujus­cun (que) fuerit aetatis, tunc primum locum habebit ass' mor̄ ant̄ versus dūm ca­pitalem sicut versus quemit̄ extraneum. Sed si petens fuerit infra aetatem non continebitur in brevi quod inveniat securitatem in brevi de prosequen­do, nec apponendus est terminus cum manifestè appareat quod antecessor suus ex quo minor est petens obiit seisitus.

De Brevi mixto. CAP. 2.

CUm autem tres personae habeant actiones quarum longinquiores sint nepotes, tenend̄ est quod si antecessor plures habeat haered̄ quorum quidam sunt in praedictis gradibus & quidā in longioribus non propter hoc remaneat ass' mor̄ ant̄ capienda. Et unde oritur quoddam breve quasi mix­tam habens naturam. Habet enim in parte naturam brevis mor̄ ant̄ & in parte naturam brevis de consanguinitate, quia ubi haereditas descendit ab una stipite ad duas personas quae sunt quasi unus haeres per diversas lineas, sicut ad filiam ubi tenet ass' mor̄ ant̄ & ad nepotem ex alia filia ubi locum habet consanguinitas avi ad quem gradum ass' se non extendit. Et sic dica­tur si talis pater & mater A. & avus vel avia B. fuit seisitus in dominico suo, & quod dicitur de seisina avi vel aviae ex parte nepotis dici posset de eorum fratribus & fororibus avunculis ipsius A. & amicis & consanguineis suis an­tecessoribus B. cum sint quasi in uno gradu cum avo & avia, sed ulterius non tenet breve ascendendo in eo quod tangit ass' mor̄ ant̄ quia ass' ulterius non extenditur. In eo tamen quod tangit consanguinitatem ulterius ex­tendetur ascendendo quantum ad nepotem quatenus tempus mor̄ an per­miserit usque ad trinepotem. Et cum ass' mor̄ an̄ conjungenda sit cum consanguinitate, non erit recurrend̄ ad breve de consanguinitate, sed ad ass' mor̄ an̄, quia persona quae propinquior est facit assisam & trahit ad se personam & gradum remotiorem. § 2. Et etiam alia brevia hic aliquan­tulum similia de morte avunculi & de morte amitae et materterae in haeredi­tate partibili ubi in omni casu conjungitur nepos cum avunculo & cum ami­ta vel matertera in ass' mor̄ ant̄ et non est actio mixta cum consanguinitate, & ubi dicatur si A. avunculus vel amita vel matertera B. et frater vel soror C. cujus haeredes ipsi sunt, fuit seisitus vel seisita in dominico suo. Si autem partibilis non sit et avunculus de morte patris vel matris avunculi vel a­mitae vel materterae ass' mor̄ an̄ arranaverit, & nepos ex fratre breve de consanguinitate versus dn̄m capitalem & versus extraneas personas, nepos semper praeferri debet propter juris praerogantiam quod ei descendit. [Page 280] § 3. Et eodem modo dici poterit si uterque assisam arranaverit versus ex­traneam personam, nepos scilicet de morte avunculi, et matertera vel a­vunculus ipsius de morte fratris vel sororis, cum semper responderi possit ad assisam avunculi quod avunculus habet nepotem qui majus jus habet in ten̄ quam avunculus, si terra non sit partibilis, et in quibus casibus nihil capiet per assisam. Si autem aliquis ipsorum petat versus alium per assisam vel per breve de consanguinitate haereditatem à cōi stipite descendentem avunculus versus nepotem vel è converso, nullius tenebit actio in hoc ca­su, sed locum habebit breve de recto.

De Summonitione. CAP. 3.

IMpetrato igitur brevi ass' mor̄ an̄ et vic' exhibito et Juratoribus electis et visu facto detur dies partibus coram Justiciar̄ certis die et loco, et sum­moneantur Juratores quod tunc sint ibi ad recognitionem illam faciendā. § 2. Ad quem diem poterit tenens essoniari de malo veniendi, ulterius vero minimé. Si autem plures fuerint tenentes in com̄i plura, non habebunt essonia sed unum tantum, sicut de uno tenente observatur. Et eodem mo­do de viro et uxore tenentibus. Et post illud essonium alia essonia habere poterunt ut infra. Si autem tenens primo die non venerit nec se essoniave­rit, statim tunc resummoneatur per praeceptum vic' factum sine brevi, & post resummonitionem non jacebit essonium, nec è converso, quia per essonium videtur tenens concedere summonitionem, & sive tenens venerit sive non capiatur ass' per ejus defaltam quia tantum operatur sua absentia quam praesentia, quia quamvis praesens esset nihil tamen dicere posset in odium defaltae quare assisa remaneret, nisi fortè cum venerit proferat cartas Re­gum per quas ei Rex debeat warrantizare, & sine quo dicat se non posse respondere, & hoc idem tenend̄ erit si proferat cartas aliorum per quas eos vocaverit ad Warrantum. In aliis autem casibus ubi Antecessor ille de cu­jus morte profertur assisa non tenuit terrā illā nisi ad vitam suam per finem factum in Cur̄ Reg' vel si felonia objiciatur vel alia consimilis exceptio per­emptoria, statim in odium illarum duarum defaltarum capiatur assisa secun­dum quod fit in assisa ultimae praesentationis & al' ass' consimilibus. Salva Regi misericordia sua pro contemptu summonitionis. § 3. Comparenti­bus autem petente & tenente perlectoque brevi & intellecto statim pro­ponat tenens intentionem suam, & dicat, quod pater vel mater vel alius antecessor suus fult seisitus in dominico suo ut de feodo de tanto terrae vel reditus cum pertinentiis in tali villa die quo obiit, & quod obiit post ter­minum, & ipse propinquior haeres est, & doceat qualiter. Quae quidem si te­nens simpliciter negaverit in toto vel in parte per assisam poterit veritas declarari, vel si nihil habeat quod proponat, vel cum habuerit & nihil pro­posuerit, statim procedat assisa per 12. majores & non per pauciores con­tra quos nihil excipi poterit, & qui nulla ratione sint recusabiles. Et unde nullus qui non fuerit summonitus per Justic' vel vic' ponatur in ass' adju­rand̄, & summoniti qui non viderunt ten̄ in brevi contentum amercientur pro contēptu, et similiter contumaces non venientes nisi perse sufficientes [Page 281] excusationes praetenderint. Facto igitur Sacramento Jurator̄ si in omnibus convenerint, secundum eorum veredictum judicabitur seisina potenti vel te­nenti imperpetuum vel ad tempus. § 4. Ponitur autem ass' in respectu quandoque de necessitate pro defectu recognitorū quamvis partes praesen­tes suerint & petierint assisam, & ita capiatur in mod̄ assisae & non Jurata. Si Juratores in veredicto suo aliquid falsum dixerint super sacramentum suum de aliqua exceptione in quam petens se non posuerit, locus erit con­victioni sicut super exceptionem status finis facti conventionis rei judicatae & hm̄di, vel si dixerint de alia exceptione verum & de alia in quam petens & tenens se posuerint falsum locus erit convictioni pro falsitate quod qui­dem non esset si utraque pars de cōi assensu quod ita esset se non pone­ret in assisam. § 5. Contingit autem quandoque quod partes ante ju­dicium assisam terminant per concordiam, & quo casu irrotuletur concor­dia & fiat praeceptum vel breve de seisina secundum formam concordiae, & similiter fiat seisina parenti minoris ubi custos adjudicatus est de custodia sua propter vastum & destructionem quam fecerit vel cum injuste clama­verit custodiam, eò quod non sit feod̄ misitare. § 6. Cum igitur tenens summoniatur ad certum diem quod sit ibi auditurus recognitionem illam, tunc aut est summonitio illa legitima vel minus legitima sive testificatot fuerit vel non. Si autem legitima, procedat assisa; si autem illegitima, aut est calūpniata vel non. § 7. Si autem calumpniata tunc facta examina­tione separata à Sūmonitoribus de die & loco & aliis circūstantiis, si cōstite­rit ipsam esse legitimam, pocedat assisa; si illegitimā detur alius dies legiti­mus. Ad ꝙ diem poterit tenens essoniari, sed si defaltam fecerit non erit resū ­moniendus, sed capiatur assisa in ejus defaltā quia diem datū in banco dedi­cere non poterit, nec etiam causare potest essonium factū, cum per essonium concedat summonitionem, nec post resummonitionem quia summonitio & dies datus à Judice dici non poterit minus rationabilis, et quamvis summonitio non fuerit rationabilis procedend̄ tamen crit acsi fuisset ratio­nabilis cum à tenente non fuerit calumpniata, nec ad Justic' pertinebit dare tenenti exceptionem quamvis summonitionem sciverit esse illegiti­mam.

De Warantiis. CAP. 4.

PRaesentibus in judicio petente & tenente, tenens forte warantum ha­bet & defensorem qui eum defendere tenetur in seisina sua contra pe­tentem, & cum ten̄ talem vocaverit ad warantum refert utrum warantus plenae aetatis fuerit vel infra aetatem, & si infra aetatem oportebit ten̄ doce­re quare warantizare tenentur per cartas vel per homagium captum ab an­tecessore vel aliud ne frivola sit advocatio vel dolosa, quod quidem non est in maiore, eò quod sine carta vocari poterit ad warantum per auxilium Cur̄ si petatur, alioquin q̄ vocavit faciat venire, & illud idē fiat de minori. Et si warantus non fuerit de Comitatu illo, tunc sūmoneatur ꝑ breve de ju­dicio, & si de Com̄, tunc per p̄ceptum tantum. § 2. Si autem plures waranti manentes fuerint in eodem Com̄, tunc omnes sūmoniantur simul; si autem in [Page 282] diversis, tunc summoniantur per diversa brevia interlaqueata sic viz. Ad warantizand̄ B. simul cum C. & D. ita quod quodlibet breve correspon­deat alteri, & quod in quolibet brevi fiat mentio de quolibet waranto. Potest enim unus tenens plures vocare warantos qui sunt loco unius haered̄ sicut unum corpus, & eodem modo plures successivè de waranto in wa­rantum, & quo casu si unus ex pluribus defaltam fecerit capiatur assisa per defaltam unius ac si omnes defaltam fecerint, sive quidam illorum fuerint infra aetatem sive non. Et quod dicitur de uno tenente, dici poterit de plu­ribus. § 3. Si autem ad diem summonitionis comparuerint warantus & petens & ten̄, non statim procedat ass' & capiatur per defaltam ten̄ si Juratores praesentes fuerint, & si non, detur alius dies & warantus unus vel plures cum se obtulerit usque ad quartum diem quarto die recedant quieti de warantia, nec poterit tenens aliquid dicere quare assisa remaneat. § 4. Et quia quidam articuli vel omnes in brevi contenti possunt esse falsi, ideo non recuperabit petens statim seisinam suam per defaltam te­nentis sine recognitione assisae; Et quamvis res prima facie desinat esse tenentis, oportet tamen tenentem docere rationem & jus qualiter perti­neat ad eum actio. Si autem petens non compareat expectato quarto die, recedat tenens quietus de brevi illo & similiter waranti. Si autem praesen­res fuerint petens & tenens, & warantus defaltam fecerit, tunc ante om­nia per defaltam waranti capiatur assisa nec procedatur versus warantum ad aliquam districtionem vel captionem terrae, vel alio modo ante captio­nem assisae, & donec sciatur utrum tenens amiserit vel retinuerit, qui si re­tinuerit tunc non erit necesse procedere contra warantum in placito wa­rantiae, & unde primo die sic capi non poterit assisa, sed detur alius dies vel forte plures pro defectu recognitorum vel per essonium tenentis peten­tis vel waranti. Si autem warantus ad diem illum venerit & ante captio­nem assisae warantizare velit & defendere, non decet audiri antequam as­sisa in modum assisae, tum quia diem non habuit ad warantizand̄, tum quia per defaltam quam fecit amisit omnes suas exceptiones & defensiones, tum quia nescitur adhuc ante captionem assisae utrum necessitas cogat eum ad defensionem, & sic apparet manifeste quod ejus praesentia non est necessa­ria antequam venerit post districtionem cum tenens amiserit per assisam, & unde si dixerit warantizo cum diem non habuit, & reddo & restituo pe­tenti ten̄ petitū, facit manifeste disseisinam tenenti, si hoc fecerit contra ip­sius tenentis voluntatem, quia cum teneatur tenentem in sua possessione de­fendere, non poterit eum disseisire & petenti restituere, cum petenti re­stituere & tenentem defendere sint contraria. § 5. Si autem captio assisae adjudicata fuerit per defaltam & tenens amiserit per assisam, tunc primo procedend̄ est versus warantum de warantia, quod capiatur in ma­num Regis ad valentiam terrae quam tenens amisit, & in eo sensu quod tenentem warantizare posset, hoc est defendere in sua seisina, secundum quod warantizatio in uno sensu defensionem significat, & in alio sensu sig­nificat quod warantus tenetur ad escambium cum feoffatum suum non de­fenderit, & hoc modo distringatur si terram habuerit in eodem Com̄ per [Page 283] praeceptum tantum. Et si terra amissa & terra quae tenetur ad escambium in diversis fuerint Com̄, tunc prima fiat extentio de terra amissa, & de terra waranti capiatur tantundem in man̄ Regis; si autem plures fuerint waranti, tunc facta extentione capiatur de terr̄ singulorum proportionaliter quan­tum ad singulos warantizare pertinebit secundum valorem terr̄ amissae, sed quare non recuperabit petens statim per defaltam waranti quia warantus habere poterit excusationem defaltae per impedimentum ubi restituetur per defensionem sicut in causa proprietatis, & ita capi non poterit assisa prop­ter aliquam defaltam, quia nulla est defalta quae defendi poterit per legem, & malum est si warantus responsiones suas amittat versus petentem, & fa­ciat escambium cum defensionem habeat & non sit in culpa. § 6. Cum autem warantus omnino non venerit, vel si venerit, & se excusare non possit de defalta, tunc primo capiatur assisa ꝑ defaltam ut sciatur an petens jus habeat petendi vel non. Et si habeat, quod habeat escambium; si autem non, quod tenens retineat per assisam, & warantus quietus sit de escambio. § 7. Non enim est justum quod tenens utrumque haberit ten̄ quod prius tennit & escambium, quamvis warantus defaltam feceret. Et ideo in om­ni casu capienda erit assisa, & semper est necessarium petenti quod sciat utrum tenens justam habeat causam vocandi vel non. § 8. Si autem wa­rantus cujus terra capta est in man̄ Regis ad diem suum non venerit, ter­ram sic captam amittat vel retineat secundum quod assisa fecerit pro tene­te vel pro petente. Si autem compareat ad diem suum aut statim waranti­zet aut warantizare contradicat secundum sensum quod ad escambium non tenetur, vel dicere poterit quod warantizare non potuit secundum sensum qd̄ warantizare est tenentem in seisina defendere, cum tenens seisitus non sit, & ideo de escambio tantum erit agend̄; Et quo casu si defendere se pos­sit quod escambium non faciat, quietus recedat, alioquin statim satisfa­ciat suo feoffato nisi warantum habuerit quem ulterius vocare voluerit, & tunc summ̄ warantus vocatus quod sit ad certos diem & locum, qui si non venerit procedatur contra ipsum propter ejus defaltam; et si venerit, aut statim warantizet, aut dicat se warantizare non debere quia nihil tenet de eo nec servicium ei facit nec homagium. Et si warantizare ei tenetur ipse tamen vocans defaltā fecerit ubi respondisse potuit ad assisā si ad diem su­um venisset, ita quod per defaltam suam capta fuit assisa per defaltam amisit omnes excusationes & defensiones contra assisam, quod sibi ipsi po­rerit imputari. Si autem statim warantizet & alium advocaverit eadem fieri poterit ei responsio. Sed esto quod warantus cum ad primum diem defaltam fecerit, ad alium diem ante captionem assisae postquam semel ad­judicata fuerit ass' capienda de facto warantizaverit ipsi tenenti & per wa­rantizationem ita consideratum fuerit quod si tenens amiserit quod waran­tus faceret ei escambium ad valentiam & ille idem warantus eodem die alium warantum vocare voluerit & capta sit assisa eodem die per quam petens recuperaverit versus tenentem, statim summoniatur secundus wa­rantus ad warantizand̄ primo, cui si venerit allocentur rationes memora­tae. §. 9. Ex praemissis igitur patet manifestè quod cum warantus defal­tam [Page 284] fec' primo die & adjudicand̄ sit qd̄ assisa capiatùr & captio assisae ali­qua causa differatur ad alium diem ad quem warantus venerit per districti­onē vel sine, & warātizare voluerit ante captionem assisae, bene poterit, non tamen ad defensionem ut ten̄ defendat vel aliquid dicat contra assisam, sed ut escambium faciat si tenens amittat per assisam & multo fortius post cap­tionem assisae, quia tunc non erit quis in possessione quem possit defendere, tenebitur tamen ad escambium propter warantiam. Et si ulterius per hoc quod sic warantizavit ad escambium velit warantum vocare, non proderit ei cum ex culpa sua non sit in seisina nec quasi. Et cum warantus defaltam fecerit postquam warantum vocaverit, sive vocatus fuerit sive non, statim capiatur assisa, & idem dici poterit de utroque si warantus & tenens defal­tam fecerint, vel si tenens tantum quamvis warantus praesens fuerit vel ab­sens, quia warantus quietus non erit de warantia quamvis aliquis ipsorum tenentis & waranti dicere possit contra assisam quare debeat remanere: Pro dicto namque tenentis non remanebit assisa eo qd̄ defensionem suam omnino posuit in ore waranti quam resumere non potuit, warantus autem non tenetur aliquid dicere contra assisam neque defendere quia defendere se de warantia; nihil igitur superest nisi quod per defaltam unius vel alte­rius vel utriusque capiatur assisa. Si autem warantus defaltam non fecerit sed primo die comparuerit post essonium & dilōes praesentibus petente & tenente, aut statim warantizet aut ostendat rationem quare warantizare non tenetur. § 10. Et si statim warantizaverit tune respondere poterit & dicere contra assisam quare debeat remanere imperpetuum vel ad tem­pus, cum omnes habeat exceptiones & defensiones quas principalis haberet cum sit quasi tenens, vel poterit alterum vocare ad defensionem propriam & ille alium, & sic in infinitum sucessivè, & summonebuntur ad waranti­zand̄ per districtionem vel sine; sed ille qui warantizavit in brevibus sum­mon̄ & districtionum semper habebitur pro tenente, & de illo cui faerit warantizatum nulla fiet mentio sed domi remanebit donec placitum inter petentem & warantum fuerit terminatum. Et cum plures vocati sint & ulti­mus defaltam fecerit capi debet assisa per defaltam, vel cum plures fuerint waranti & ultimus tenentem defendere non possit, vel si assisa ꝑ defaltam waranti capiatur & ultimus warantus de escambio faciendo se defendere non possit faciat escambium suo feoffato, & illud idem escambium de ma­nu in manum & de waranto in warantum. § 11. Si autem unus ex plu­ribus warantis vel plures fuerint infra aetatem, omnium illorum aetas ex­pectabitur. Et si unus ex pluribus petentibus in communi ante captionem assisae moriatur, non tamen propter hoc cadit breve sed remanebit assisa & illud idem erit si unus ex pluribus tenentibus simul in Communi moriatur. Si autem divisa sit haereditas vel ten̄ inter plures participes quod prius fuit Commune si unus moriatur cadit assisa per breve. Et si vir & uxor simul vocentur feoffamento uxoris, licet vir moriatur non tamen propter hoc cadet breve, licet è converso. Si autem petens vel tenens vel uterque moria­tur tunc cadit loquela omnino quasi deficiente fundamento. Si autem unus warantus moriatur vel plures ex pluribus, tunc refert utrum warantizaverit [Page 285] vel non. Si autem non warantizaverit, non cadit breve per mortem waran­ti sed incipiet tenens vocare suum haeredem de novo: Si autem warantiza­tum fuerit cum warantus sit quasi tenens & principalis, cadet breve & alio brevi opus erit. Si autem warantus unus vel unus ex pluribus cum plur [...]s successivè vocentur se defenderint de warantia quod warantizare non debeant, nulla alia subsequatur poena nisi quod capiatur assisa per defaltam & tenens conservabitur indempnis per escambium cum semel fuerit ei wa­rantizatum. § 12. Sunt autem quidam qui quasi warantum vocant cum dicant quod sine Rege respondere non poterunt quia tenent ten̄ de quo warrantizata est assisa ad voluntatem Reg' & quo casu capiatur assisa per quam inquiratur de seisina Antecessoris ipsius petentis, & si petens sit haeres propinquior, sed differatur judicium donec de voluntate Regis constiterit. § 13. Item cum warantus summonitus venerit ad warantizand̄ & conten­tio habeatur de warantia, eo quod carta & homagia dedicantur ita qd̄ sine difficultate & dilatione non possit placitum de warantia terminari, quia dubium est utrum tenens possit per assisam retinere, vel non, solet as­sisa capi ut sciri possit cum quo remaneret seisina ut secundū hoc in placito warantiae procederetur vel non. § 14. Cum autem frater postnatus in seisina fuerit de haereditate paterna ita quod sine judicio ejici non possit, & idem feoffaverit aliquem, & frater antenatus portaverit ass' mos An. super feoffatum qui fratrem postnatum feoffatorem suum inde vocaverit ad warantum, & qui ei warantizaverit si postea responderit ad assisam quod assisa non jacet inter ipsum & fratrem suum antenatum propter paritatem juris possessorii, non valebit responsio eo quod quamvis sit defensor tenentis, tenens tamen non est, licet faciat verba defensionis pro tenente, quia licet warantus suus cum ei warantizaverit videatur tenens ipse, tamen vocans à seisina non recedet ante judicium, sed seisitus expectat eventum placiti inter warantum suum & petentem, & si warantus suus eum defendere possit re­manebit in seisina, alioquin tunc primo cum warantus suus judicium con­trariū habuerit à seisina ejicietur, & deterra waranti consequetur escambium. § 15. Et si frater postnatus postquam vocatus fuerit defaltam fecerit ca­pienda erit assisa in ꝑsona tenentis; si autem assisam capere debeat in per­sona postnati cum factus sit tenens, tunc sequetur quod in persona ejusdem resurget breve de recto quod esse non potest cum sit tenens, & si super tenen­tem impetrare se debeat per breve de recto locum habere poterit duellum quod esset inconveniens de tam recenti seisina. § 16. Et inter alia sciend̄ est quod ꝓpter incūbramentum tenementi alicujus non tenebitur dn̄s feof­fato suo warantizare si ad warantum vocetur, nisi Antecessor ejus qui petit fuit in seisina per donum & factum ab eo qui vocatus est ad warantum, ut ecce. Esto quod quis aliquem de ten̄ feoffaverit & ille feoffatus alium feoffa­verit qui inde obierit seisitus haerede suo infra aetatem existente, si dn̄s capi­talis ceperit illa Ten̄ in manum suam & haeredem non cognoverit ad haere­dem, vel illa Ten̄ alicui ulterius dederit, & haeres super eum assisam arran­naverit, & talis warantum vocaverit inde feoffatorem, non audietur prop­ter proprium incumbramentum suum. § 17. Sed esto quod aliquis dn̄s [Page 286] proprietatis aliquam terram de qua assisa erit impetranda alicui dimiserit ad firman, quaero an debeat impetratio fieri super firmarium vel super pro­p rietarium; & videtur quod super proprietarium quia firmarius non habet Nota. nisi usum fructum, sed proprietarius habet ten̄ in dominico, nec firmarius ten̄ ducere poterit in judiciū; Sed contra si impetretur super ꝓprietarium & ipse amittat ꝑ assisam, sit amittet firmarius usum fructū sine regressu versus suum warantum ꝙ esset iniquum. Solutio; revera impetrari debet super utrumque, agendum est tamen versus Fructuarium per se cum protestatione ante cap­tionem assisae ut fructuarius de termino suo versus proprietarium habeat re­gressum, verumtamen si super usum fructuarium tantum impetretur valebit impetratio, ut ecce capitalis Dn̄s vendit alicui custodiam alicujus Terrae usque ad certum terminum, haeres cum ad aetatem pervenerit impetrat su­per tenentem, Si tenens Dominum vocare voluerit ad warantum & pro­ferat conventionem inter eos factam quod Dn̄s tenetur ad warantiam usque ad certum terminum ultra aetatem, non erit audiendus tenens; sed quia talis conventio haeredem non tangit, procedat ass' & tenens agat de conventione versus suum warantum si viderit expedire. § 18. Cum au­tem Destatutis & dilationibus auferendis in Inquisitioni­bus. partes sint in judicio & Juratores non venerint, detur alius dies ante captionem assisae nullo essonio allocato. Et cum concessum fuerit à tenente & petente in tali casu quod ad primum diem capiatur assisa, sive venerit tenens sive non, nullum allocetur essonium. Inhibetur ne in aliquo brevi assisae allocetur alicui essonium postquam semel in Cur̄ comparuerit. Et eodem modo observatur post diem datum prece partium in Inquisitionibus non magis petenti quam tenenti secundum hoç statutum. § 19. Post­quam aliquis descenderit in Inquisitionem ad proximum diem allocetur et essonium, ad alios vero dies sequentes non differatur captio Inquisitionis sive prius fuerit essoniatus sive non. Nec de caetero admittatur essonium post diem datum prece partium in quo ꝑtes cōsentierint venire sine essonie. Si autem cum concedatur à tenente qd̄ assisa vel Jurata capiatur ut dict [...] [...]st ad proximum diem non expectata ejus praesentia, & ass' vel Jurata faciat pro petente, non propter hoc procedatur eo die ad judicium, sed detur alius dies, ad quem si non venerit tenens, tunc capiatur terra in manum Regis per secundam defaltam, & ipse summoniatur quod sit ad [...]lium diem audi­turus judicium suum. Ad quem quidem diem, sive venerit sive non, tenens recuperabit seisinam. Si autem convenerit inter partes & primo die & pri­ma defalta capiatur assisa & reddatur judicium, tunc fiat ut convenit.

De Exceptionibus. CAP. 5.

SIcut autem limitatur assisa inter certas personas, ita limitatur infra cer­tos gradus. De morte autem patris & matris, fratris & sororis, avunculi, amitae capi debat assisa & ad al' superius ascendendo non extenditur ad avum, nec inferius descendendo ad nepotem. De morte namque avi nec de morte nepotis tantum per se nunquam tenebit assisa, licet nepos habere potuit ass' de morte avunculi vel amitae. Item non tenebit assisa inter con­victas personas nec consanguinitas de aliqua haereditate haereditario jure [Page 287] descendendo à communi stipite, sed breve de recto tantum, versus tamen extraneas personas locum habebit assisa quatenus se extendit, locum habe­bit consanguinitas quo omnino trahit originem de assisa. Propter tamen recentem seisinam & possessionem & ad discrimina brevis de recto vitanda inventa fuerunt brevia de avo & proavo: proposita autem intentione pe­tentis oportebit eam fundare & probare omnes articulos brevis in modo assisae, quod talis Antecessor cujus seisinam petit fuit seisitus in dominico suo ut de feodo & die quo obiit, & qd̄ obiit post terminum limitatum. § 2. Ad hoc autem quod dicitur si talis Antecessor fuit seisitus sicut pater vel mater, responderi poterit excipiendo quod inter petentem & tenentem non poterit assisa procedere quia ten̄ de quo assisa arannata est descendit à prae­dicto Antecessore quasi á communi stipite ad praedictum tenentem qui est conjuncta persona cum petente & inter tales non jacet ass' eo quod tantun­dem juris habet tenens in ten̄ petito quantum & ipse qui petit, & ideo pro­pter paritatem juris non poterit assisa terminare jus vel seisinam. § 3. Ad quam quidem exceptionem sic poterit replicari, qd̄ petens nihil juris cla­mat per descensum à communi stipite ujro per feostamentum suum in com­muni Antecessore, & hoc reddat se paratum probare per cartas & [...]estes & omni modo secundum quod Cur̄ consideraverit. § 4. Ad quem replicari poterit quod, donatio illa nullius debet esse valoris quia talis donator sta­tum suum in aliquo mutavit, sed semper fuit in seisina ꝑ se vel per suos, ita quod seisitus obiit. Ex hoc autem quod dicitur talis Antecessor talis, plu­res competere poterunt tenenti exceptiones & responsiones, assisa namque filio competit & filiae de morte patris vel matris, sed nepotibus ex eis vel neptibus de morte praedictorum avi vel aviae non competit nisi aliis jungan­tur personis ratione quarum tenebit assisa. § 5. Competit etiam fratri de morte fratris, & sorori de morte fratris vel sororis, & nepoti vel neptae de morte avunculi vel amitae, sed non è converso; & sic restringit ass' ista infra certos gradus & certas personas, & ulterius non extenditur. § 6. Inter praedictas vero personas & extraneas semper habet locum assisa ista quatenus se extendit, & ubi locum non habet locum habebit consanguinitas ascendendo usque ad avum & descendendo usque ad trinepotem, quia in­ter quascunque personas locum habet assisa infra suos limites, locum non habet assisa inter easdem extraneas, locum nunquam habebit consanguini­tas nec de avo vel proavo, sed tantum breve de recto. Et talibus personis de morte talium competit assisa contra extraneas personas tamen sicut ca­pitalem dominum vel fratrem utrum de alio patre vel diversa matre à qui­bus haereditas non descendit vel bastardum & illegitimum. Et licet sint fratres uterini, tales non sunt quasi extranei cum non sint capaces haeredita­tis. § 7. Et quamvis sint bastardi inter tales, tamen non jacet assisa nec per assisam procedi posset saltem quod probetur legitimitas, quia quamvis probaretur legitimitas per assisam non tamen per hoc terminabitur nego­tium, eo quod propinquitas per hoc non probatur licet quis se probaverit haeredem. Nam si frater in causa bastardiae sibi objecta se probare posset le­gitimum contra fratrem sic terminaretur proprietas & jus merum sub spe­cie [Page 288] possessionis quod esse non debet: sed si bastardia contra tales obiciatur a personis extraneis, tunc in causa illa procedatur. § 8. Ex praemissis i­gitur habetur quod inter hujusmodi personas privatas non habet locum ali­ud breve quam de recto, & quo casu non erit ibi duellum neque magna as­sisa, sed per narrationem descensus à communi stipite terminabitur tam jus possessorium quàm jus merum, quia facta computatione de facili perpendi poterit quis sit primogenitus & haeres propinquior & justior, tum propter jus & aetatem, tum propter sexum & consimilem propinquitatem, vel pro­pter lineam rectam & transversalem, quia si nepos fuerit prius in seisina recta linea descendendo, excludit omnino avunculum à successione si petat versus nepotem per assisam, quia non jacet inter tam conjunctas personas. Et si petat per breve de recto excludetur tamen omnino tum ratione juris quod ei descendat & non avunculo, tum ratione rectae lineae omnino excludit transversalem dum aliquis in ea reperiatur, & non solum excludit nepos vel neptis si fuerit in possessione, verumetiam excludunt eorum pro­nepotes & proneptes & omnes alios ex illis descendentes. § 9. Con­tinetur enim in brevi si talis pater vel alius antecessor fuit seisitus; seisitus enim poterit quis esse corpore & animo simul die quo obiit. Seisina adquiri­tur corpore simul & animo, & corpore tantum sine animo. § 10. Et eo­dem modo retineri poterit seisina animo & corpore ante mortem, ut si quis profectus sit peregre vel ad nundinas nemine in possessione relicto nomme suo, si in itinerre antequam redierit moriatur, nihilominus seisitus moritur. § 11. Et idem si quis donationem fecerit per cartam vel per finem & cyro­graphum vel aliam recognitionem in Cur̄ Reg' ubi nulla fuerit seisina sub­secuta in vita Donatoris, nec refert an quis moritur seisitus in propria per­sona vel in persona Tutoris vel procuratoris, ut si Tutor vel custos aliquem minorem recognoverunt ad haeredem, & sub nomine talis minoris se posuerit in seisinam, licet in propria persona possessionem non apprehenderit, quod similiter accidit & similiter de procuratore satis moritur seisitus ex seisina c [...]stodis vel procuratoris, & talem seisinam transmittit ad suos haeredes. § 12. Plures itaque mori poterunt seisiti de una & eadem re, ut de feodo ex diversis feoffamentis: & unde si agant & petant debito ordine per as­sisam in fine redibit seisina sive possessio ad proprietatem, sed de seisina ejus qui ultimo obiit seisitus erit incipiend̄ & de seisina ultima gradatim & per ordinem usque ad primam sicut in donatione facta Concubinae & pueris suis. § 13. Si autem sic fiat donatio, Do tali & haered̄ quos de carne sua propria legitimè procreatos habuerit; Et si nullos habuerit, vel cum habu­erit & defecerint, tunc tali & haered̄ suis eodem modo & sic pluribus. Si pri­mus cum tales haeredes habuerit seisitus moriatur, statim competit assisa suis haered; & si nullos habuerit, vel cum habuerit si defecerint, tunc descendit jus ad alios feostatos non ex causa successionis ut locum habeat assisa mor̄ An. sed ex causa primae donationis & per modum feoffamenti, & brevi de for­ma donationis opus erit. § 14. Poterit etiam sic donatio fieri quod nec donatori nec donatario, nec habebunt haer̄ eorum ass' mor̄ An. ut si quis ita dicat. § 15. Do tali tantum ad vitam meam, si donatarius supervixerit [Page 289] donatorem haeredi donatoris non competit assisa sed breve ad terminum qui pteriit, & si donatarius in vita donatoris obierit & donatio fuerit donatario tantum & non sibi & haered suis, tunc revertetur res donata ad donatorem, & si haeredes donatarii in donatione sint comprehensi, si donatarius praemoria­tur, haeredes ejus succedent ei jure haereditario quamdiu donator vixerit sicut ad seod, & post mortem donatoris desinit esse feodum donatarii & incipit esse seodum donatoris. § 16. Ad hoc etiam quod dicitur in brevi quod talis Antecessor fuit seisitus, poterit tenens excipere, & docere contrarium vel diversum. Dicere enim poterit quod nunquam fuit inde in seisina, vel sic. Si Antecessor fuit seisitus hoc non fuit nomine proprio sed alieno velut custos, curator vel procurator, vel si seisinam habuit, liberum tamen t [...]n̄ non habuit, quia non tenuit nisi ad terminum annorum sicut fructuarius, vel in vadium ut creditor, vel donec tantum inde fuerit levatum. Et si dicatur quod seisinam habuit ex donatione, excipi poterit a tenente quod donatio nunquam fuit perfecta, eo quod donator simul cum donatario se tenuit in seisina, & sic seisitus obiit. § 17. Continetur etiam in brevi in dominico suo. Haberi enim possunt in dominico tam ten̄ quam reditus & omnia alia de quibus haberi poterit assisa no. diss' de lib ten̄ sive teneantur ad vitam donatarii sive in feodo. Et de hiis quae in feodo tenentur sequetur ass' mor̄ An. & datur haeredibus quanquam fuerit in poss [...]ssione. § 18. Domini­cum Nota. autem multipliciter accipitur. Est autem dominicum propriè terra ad mensam assignata & villenagium quod traditur villanis ad excolend, & ter­ra precariè dimissa quae tempestive & pro voluntate domini poterit revoca­ri, & sicut est de terra commissa tenend̄ quamdi [...] Commissori placuerit. § 19. Poterit etiam dici Dominicum de quo quis habet lib ten̄ & alius usumfructum, & etiam ubi quis habet liberum ten̄ & alius curam, sicut de custode dici poterit & curatore, & unde unus dicitur à jure, alius quoque ab homine. § 20 Dominicum etiam dicitur ad differentiam ejus quod tenetur & in servicio. Dominicum est omne illud t [...] de quo Antec [...]ssor o­biit seisitus ut de feodo, nec refert cum usufructu vel sine, & de quo si ejectus esset si juvr̄et, recuperare possit per ass' no. diss' licet alius inde haberet usū ­ [...]uctum, sicut dici poterit de illis qui tenent in villenagio qui utuntur & fruuntur non nomine proprio sed nomine domini sui. § 21. Ad hoc au­tem quod petens petat seisinam sui Antecessoris responderi poterit excipi­endo, quod si talis Antecessor seisinam habuit nullam tamen habuit in do­mini [...]o nisi ad terminum ut firmarius, vel in vadium ut creditor, vel per ju­dicium vel alio modo donee tantum inde▪ fuerit levatum, vel si seisinam ha­buit & in dominico non habuit, tamen illud in feodo quod aliquid petenti descendere possit ut haredi, quia non nisi ad terminum vitae, vel quod minus valeat vel tantundem, vel si in dominico & in feodo nihil tamen descende­re potuerit petenti quia donatio facta fuit certis haeredibus & coartis per quam petens omninò excludi debet, vel per conditionem & modum facta fuit donatio, ꝓ quam suspensa est talis haeredis successio quoad seisinam ha­bendam imperpetuum vel saltem ad tempus. § 22. Si autem mentio fiat excipiendo de die praterito ꝓ quod terra remanere debeat cum creditore, [Page 290] hoc verificari oportebit per instrumenta vel per assisam in modum Juratae, quod Antecessor ille ten̄ illud pignore supposuit creditori ad certum diem sub tali conditione, quod nisi pecunia tali solveretur quod ten̄ illud rema­neret in feodo Creditori. § 23. Quocirca vidend̄ est utrum dies soluti­onis praeterierit vel non; qui si praeterierit, tunc utrum solutio facta fuerit vivente debitore vel post mortem, vel non. Si autem facta fuerit solutio vel saltem pecunia oblata suo die sub bonorum virorum testimonio procedat as­sisa in modum Juratae de solutione facta, & recuperabit haeres per Juratam. Si autem soluta non fuerit nec oblata, tunc cadit ass' & remanebit ten̄ cre­ditori, cum non sit satisfactum conditioni; Si autem dies nondum praeteriit tunc suspendetur assisa usque ad diem, & querens in misericordia remane­bit pro falso clamore quia nondum venit hora clamandi; Si autem solutio se non extendit ad haeredes debitoris, & debitor ante diem suum decesse­rit, terra cum creditore remanebit, nec haeres debitoris quamvis pecuniam creditā reddere offerat, aliquid inde recuperabit nisi creditor velit, quia ob­ligatio personalis fuit. Et idem erit si obligatio personalis fuerit quantum ad creditorem nulla facta mentione de haered̄ creditoris. § 24. Item po­terit ten̄ dari ad firmam creditori sub tali conditione & ad terminum an­norum, qd̄ si contingat alicui alteri homini bene tenebit conventio. Et si de­bitor moriatur vel creditor vel uterque, locum habebit ass' mor̄ An. quia debitor quodammodo moritur seisitus ut de feodo; Eliditur tamen ass' per exceptionem conventionis. Et si haeres debitor̄ per se habeat assisam in modum assisae & seisina fuerit ei concessa, creditor vel ejus haeres habebit contra assisam exceptionem conventionis, & procedet assisa in mod̄ Juratae, in quam quidem si petens se ponere voluerit, denegabitur ei actio & assisa. Et si tenens conventionem exceptionis per ass' in modum Juratae à se pro­posita vel alio modo probare noluerit indefensus remanebit, & sic seisinam amittet. § 25. Item continetur in brevi ut de feodo ꝙ quidem oportebit petentem probare. § 26. Poterit etiam unus tenere in feodo quoad ser­vicium, sicut Dn̄s capitalis & non in Dominico, alius in feodo & in Domini­co & non in servicio, sicut liberè tenentes alicujus, & unde licet tenens ven­dat alicui ten̄ suum, ille tamen qui emit non intrat in feodum Domini sui cum D [...]s nihil clamare poterit in ten̄ nisi servicium, sed intrat in feodum & Dominicum Tenentis. § 27. Feodum autem est quod quis tenet ex qua­cunque causa sibi & haeredibus suis, sive sit ten̄ sive redditus qui non proveni­unt ex camera. Et alio modo dicitur feodum sicut ejus qui feoffat & quod quis tenet ab alio, sicut dicitur, talis tenet de tali tot feoda per servicium militare. § 28. Ex praemissis verò colligi poterit quis potest esse seisitus de aliqua terra vel redditu in Dominico suo ut de feodo & lib ten̄ simul, vel tantū ut de lib' ten̄ & in Dominico non tamen in feodo sicut de hiis qui ad vitam tantum tenuerint quacunq̄ ratione. § 29. Poterit etiā quis esse seisi­tus ut de feodo & lib ten̄ quoad ꝓprietatē & in Dominico, & alius ad nul­lum istorū. Sed quoad usum fructum, sicut firmarius qui tantum tenet ad ter­minū annorū. § 30. Dicitur etiam ut de feodo ita ꝙ ut ponatur ꝓ quasi, & denotet similitudinem, vel quod ut denotet ipsam veritatem, sicut de ipsis [Page 291] dici poterit qui justum habent titulū & justam causam possidendi ab eis qui jus habent conferendi similitudinem, sicut de illis dici poterit qui ingrediun­tur sine justo titulo & justa causa propria usurpatione vel donatione facta à non Domino, ut postnatus frater vel soror antenato excluso, vel si per con­ditionem, Nota. ita quod ex insidiis fortunae dependeat seisina talium, vel si bastar­do fiat donatio & haered̄ suis & cum nullum habeat, ingrediatur filius suus bastardus & uxorem ducat & haeredes habeat de corpore suo, si tales mori­untur seisiti moriuntur in Dominico suo ut de feodo, & sic accipitur (ut) pro quasi. § 31. Item dicitur in brevi die quo obiit vel die quo habitum religionis assumpsit, vel die quo iter peregrinationis arripuit, in quo iti­nere obiit, quocirca vidend̄ est de die. Est enim dies solaris & dies lunaris, secundum quod deus divisit lucem à tenebris, ex quorum duobus diebus effici­tur unus dies qui dicitur artificialis ex die praecedente & nocte subsequente, qui constat ex xxiiij. horis, & hora ex xl. momentis. Dies autem artificialis di­viditur in quatuor partes. Prima incipit in crepusculo & terminatur ad me­diam noctem, secunda incipit ad mediam noctem & terminatur in aurora, tertia incipit in aurora & terminatur ad meridiem, & quarta incipit in me­ridie & terminatur in crepusculo, & quaelibet pars continet in se sex horas, & unde si quis obierit die solari vel lunari moritur eodem di [...] artificiali, & ideo non opponitur in brevi nocte qua obiit sed die tantum. Oportet igitur ad hoc quod haeres seisinam Antecessoris sui recuperare velit per assisam qualem habuit Antecessor suus, ꝙ non solū doceat ꝙ Antecessor de cujus morte fertur assisa hora illus diei in seisina extiterit, verumetiā quod seisitus obiit, quia esto quod quis in crepusculo vel in aurora seisitus fuerit de aliquo ten̄ tanquam de lib ten̄ & Dominico suo ut de feodo & statim ante meridiē ten̄ illud alicui dederit & animo donandi transtulerit, & ille cui datum fuerit illud recipiat animo retinendi & possidendi, statim fit lib ten̄ ei qui recepit & Dominicū & nihil remanet cum donatore nisi nudum dominiū uno die & una hora transferat donator quicquid habeat ad donatariū. Et quamvis d [...] ­natarius non statim utitur seisina nō est multū curand̄, veruntamē usus quan­doqu [...] vestimentum praebet & post imaginariam donationem seisinam decla­rat, sicut captio expleciarum & unde donatarius sic existens in possessione vacua nihil possessioni suae contrarium inveniens vel rebelle statim in ipsa hora translationis habet lib ten̄, ut ecce. Esto quod donatio facta sit mane & donatarius in seisina fuerit usque ad horam primam vel tertiam, & dona­tor facta traditione recesserit, & postea poenituerit se fecisse donationem, & statim rediens post horam tertiam volens ingredi non admittatur. § 32. Si querat assisam & queratur quod injustè & sine judicio sit ejectus, respon­dere poterit donatarius ad assisam quod non quia gratis dedit gratis tradi­dit & gratis exivit, & quod non fit ei injuria tamen quia hoc voluit, videtur ergo quod ass' no, diss' remanere debeat non obstante aliqua exceptione te­nere seisinae, cum talis exceptio contra factum proprium donatoris locum habere non debet quamvis in suo casu locum habeat contra alienum; Et unde videtur quod ea ratione qua cadit ass' in persona donatoris eadem ra­ [...]ione tenere deb [...]t & procedere pro donatario ad recuperand̄, si forte eje­ctus [Page 292] fuerit per donatorem in eodem casu. Sequitur ergo ex praemissis quod modicum tempus sufficit ad habendum liberum ten̄, & quod duo uno & eo­dem die possunt esse seisiti ut de feodo, & unde mortuo donatore eodem die donationis vel donatario uno vel pluribus si ten̄ successivè ex causa Do­nationis ad plures de persona in personam translatum fuerit qui omnes eo­dem die moriantur. Si omnes haeredes versus capitalem dominum seisinam Antecessorum suorum petierint per ass' ille praeferri debet cujus Antecessor ultimo suit in seisina aliqua hora diei & seisitus obiit. Quod videri poterit manifestè de eo cujus Antecessor iter peregrinationis seisitus assumpsit in quo itinere obiit quia hodiè poterit & statim iter arripere & eodem die aut se­cundo mori quamvis aliqua hora dici quo iter assumpsit seisitus suit, nullam tamen seisinam reliquit ad suos haeredes quia seisitus non moriebatur dum tamen donatarius traditionem & seisinam per donationein aliqua hora dici fuit consecutus. Et illud etiam dici poterit de eo cujus Antecessor habitam religionis assumpsit, qui eodem die in seisina extiterit, sed ante habitus as­sumptionem donationem fecerit: Et quo casu haeres per assisam nihil recupe­rabit quia ejus Antecessor seisitus habitum religionis non assumpsit, & sic concluditur quod nullus per assisam obtinebit nisi haeres ille cujus Anteces­sor obierit seisitus vel quasi obierit. § 33. Dicitur etiam in brevi de tan­ta terra cum pertinentiis in tali villa; Ex hiis enim verbis oriri possent ex­ceptiones, ut si error fuerit in perpetratione, ut si quis posuerit ten̄ pro red­ditu vel è converso, vel reddit̄ pro servicio & consuetudine. § 34. Pote­rit etiam error esse in quantitate ten̄, ut si quis posuerit duas Carucatas ubi Antecessor non obiit seisitus nisi de una. § 35. Item si quis servici­um petat sub nomine annui redditus qui datur pro homagio cum servicium proveniens ex ten̄ aliam habeat causam quam redditus annuus qui datur ali­cui. Item haberi potest exceptio. § 36. Item continetur in brevi si talis sit haeres propinquior & unde sufficit, quod de propinquitate dicitur superi­us. § 37. Ille enim propinquior haeres dici debet ad quem jus merum de­scendit, sive sit verus haeres sive pro haerede sive loco haeredis. § 38. Dici­tur etiam in brevi, & si talis propinquior haeres ejus sit & unde excipi poterit & responderi quod alius est propinquior vel saltem adeò propinquus cum terra sit partibilis qui non nominatur in brevi, vel omnino negando quod non est propinquior, nec propinquus cum sit villanus, & sic cadit quaestio sta­tus in ass mor̄ An. § 39. Item respondere poterit quod pater petentis villanus fuit, quare petens haeres esse non potest; Ad quod sic poterit repli­cari à petente quod licet talis Antecessor suus villanus fuit, liberatus tamen fuit à nayvitate cum tota sequela sua quocunque modo liberationis, & cum patri vel Antecessori suo competisset ass' no. diss' si à ten̄ illo ab aliquo eje­ctus fuerit & recuperasse potuisset eadem ratione competere debet assisa mor̄ An. silio & haeredi talis sicut sequelae suae de ten̄ de quo Antecessor ille obiit seisitus ut de feodo & in dominico. § 40. Sorore nunquam contra sororem ten̄ descendens à communi stipite per assisam petente excipere poterit soror tenens quod ass' non jacet propter paritatem juris cum quaeli­bet illarum quoad seisinam & quoad jus sit haeres propinquior, & quo casu [Page 293] agere oportebit per breve de purparte. Item si duae sorores petant simul per assisam quarum una sit legitima & altera bastarda, & Juratores dixerint quod una illarum nata fuit ante sponsalia, & alia post, utraque tamen per assisam recuperabit salvo jure cujuslibet in posterum, & soror legitima cum voluerit & ad aetatem pervenerit agat contra sororem per breve de recto & opponat bastardiam sorori tenenti replicando si velit. Et illud idem dici poterit de villano participe cum liberis, quia ubi eadem ratio ibi & idem jus. § 41. Dicitur etiam in brevi, & summ̄ talem qui praedictam ter­ram vel redditum tenet, & unde vidend̄ est an totum teneat sicut ejus Ante­cessor tenuit, an ejus partem; Multiplex namque poterit esse illud totum: Potest enim peti illud totum sub uno, ut si quis petat aliquod manerium cum pertinentiis vel unam carucatam terrae cum pertinentiis, vel x. libra­tas terrae cum pertinen̄, & unde cum petens visum facere debeat Juratoribus oportet quod videant quid & quantum posuerit in visu suo, an totum secun­dum quod antecessor tenuit an ejus partem, vel non, quia si aliquid inde fue­rit alienatum & in brevi non exceptum, & hoc verificari poterit, cadit assisa. Si autem haeres petat seisinam Antecessoris sui per particulas, quaelibet par­ticula habebit suum totum sive fuerit in uno loco sive in diversis, & si ali­quam istarum particularum non teneat quis integre cadit breve quoad il­lud totum illius particulae, tenet tamen quoad alias particulas integras, quia licet unica sit ꝑsona quae petat, & plures quae teneant, diversae erunt actiones quamvis consimiles propter plures particulas & plures personas. § 42. Si autem petat quis versus unum unam particulam per plures particulas nu­mero, sicut unam carucatam ex pluribus per plures acras, si tenens totum non tenuerit cadit breve. § 43. Et quod dictum est de parte dici poterit de toto, vel quia nunquam aliquid inde tenuit, rem tamen ad alium transtulit, & sic desiit possidere, & quo casu vidend̄ erit à quo tempore desiit tene­re & utrum res translata fuit ante brevis impetrationem vel post, quod si ante, tenens non est in dolo nec in culpa, & si post, nihilominus pro possesso­re judicabitur alieno quasi fuisset tenens, quia praesumend̄ est quod ipse ti­mens litem & futuram controversiam ne cum ipso agatur, mutandi judicii causa rem ad alium transtulit. Et quo casu si feoffator moriatur ante captio­nem assisae & haeredem reliquerit infra aetatem quem feoffatus vocet ad wa­rantum, respondebit haeres non obstante minoriaetate, sicut faceret ad breve de ingressu post disseisinam factam à suo antecessore capiend̄ erit tali modo assisa, quod si petens recuperet quod salva erit tenenti actio de warantia sua habenda cum haeres ad aetatem pervenerit. § 44. Item continetur in bre­vi qui terram illam tenet, ad quod excipi poterit quod totum non tenet sed alius talis tenet inde tantum. § 45. Et tunc replicari poterit à pe­tente quod talis quem dicit partem inde tenere est villanus tenentis, & te­net illam partem in villenagio, ad quod dici poterit à villano vel ex parte villani quod liber est, & nisi petens statim replicationem suam probaverit per parentes villani tenens recedet quietus de brevi. § 46. Item ex errore villae oriri poterit exceptio ut supra. § 47. Item de hoc ꝙ dicitur in brevi die quo obiit, excipi poterit & responderi quod licet An­tecessor [Page 294] aliqua hora diei esset in seisina, eodem tamen die hora tertia dedit terram & alienavit & obiit hora nona, vel sic longè ante mortem suam di­misit se & terram illam dedit tenenti qui nunc tenet vel disseisitus fuit, & quo casu cadit assisa. § 48. Item non obiit quia vivus est. § 49. Ca­dit etiam assisa propter incertitudinem, ut si tenens dicat quod rem peti­tam totam non teneat nec die impetrationis brevis non tenuit & Juratores inde nesciant dicere certitudinem. Item dicere poterit quod quidam talis intravit post mortem ipsius de cujus morte praefertur assisa, & istud breve est de possessione, & talis naturae quod vult portari de ultimo seisito; quo concesso vel probato cadit breve & assisa; ista tamen exceptio jacet tantum in ore extranei. Item potest tenens clamare per eundem descensum, & quo casu cadit assisa, & haec exceptio jacet tantum in ore privati. § 50. Item excipi poterit quod licet talis obiit seisitus ut de feodo, nihil tamen potu­it inde descendere ad suos haered̄ quia bastardus fuit, de quo casu non est lo­quela mittenda ad curiam Christianitatis ad bastardiam convincendam, quia de eo qui mortuus est convinci non potest bastardia eo quod excipere non potest nec respondere. Inquiri tamen poterit an talis fuit vel non per assi­sam in modum Juratae captam si utraque pars consenserit, vel rebelli dene­getur actio. Et eodem modo dici poterit de bastardo qui feoffatus est tene­re sibi & haered suis si absque haerede moriatur. § 51. Item respondere poterit quod nihil clamat nisi nomine custodiae vel de ballivis ad voluntatem concedentis. Item dicere poterit tenens quod petens vel ejus Antecessor pro ipso & haeredibus suis ipsi tenenti & Antecessori suo rem petitam & om­ne jus dimisit & quietum clamavit, quod quidem docere oportebit per in­strumenta. § 52. Item poterit dicere quod si alius ipsum implacitaverit ipse petens tenetur ad warantiam per talem obligationem sui Antecessor̄ & quanquam de evictione tenet actio, ipsum ab agendo repellit exceptio; pe­ti poterit judicium de actione. § 53. Item dicere poterit quod habet sta­tum per quendam finem qui supponit reversionem pro defectu geniturae ad quem nullum clamium fuit oppositum, ipso tamen petente plenae aetatis ex­istente, & infra regnum Ang & extra prisonam & omnino sui juris. § 54. Item poterit tenens excipiendo respondere quod sine Rege respondere non debet, quia terram illam tenet de dono Regis, in serjantia vel alio modo; sed ad hoc requiritur ut proferat cartam Regis per quam si inveniatur quod Rex tenetur ad escambium tunc non procedatur sine Rege. Si autem non con­tineatur sed salvo jure cujuslibet non obligando ipsum vel haeredes suos ad warantiam, statim procedat assisa; & quod dicitur de carta dici poterit de confirmatione quamvis de dono alterius quam Regis. § 55. Item respon­dere poterit quod terram illam tenet de dono ipsius Antecessoris, de cujus morte profertur assisa, & si replicetur quod nunquam tamen in vita dona­toris habuit inde seisinam, replicare poterit tenens quod licet donum illud imperfectum fuit ab initio, ita quod in vita donatoris seisinam non habuit, validum tamen est & perfectum per confirmationem jus habentis. § 56. Item poterit tenens respondere & concedere quod haeres sit, sed seisinam habere non debet ante tempus; ad quod replicari poterit à petente quod [Page 295] ten̄ illud ad tempus remanere non debet ratione legis Angliae, eo quod pro­lem de uxore non suscitavit. Et si puerum habuit convictus est tamen ad ba­stardum, vel mortuus fuit in utero matris, vel natus monstruosus. § 57. Item concedi poterit ꝙ talis Antec. obiit seisitus ut de feodo, haeres tamen nihil capere poterit per assisam quia tenens prius tenuit ad terminum ex conventione & pacto statim post mortem Antecessor̄ possidere coepit ad vi­tam vel in feodo, & quo casu obstabit haeredi petenti exceptio conventio­ris; & eodem modo dici poterit de terra pignori data, si debitor nulla ho­ra diei pecuniam creditam solverit, & quo casu descendit statim jus merum pecunia die statuto non soluta nec oblata Creditori. Item si quis petat per assisam versus aliquem tenentem nomine dotis id quod plus tenet quam ad ipsum pertinet, cadit assisa, quia locum habet admensuratio.

De Impedimentis Assisae & de Cadit assisa. CAP. 6.

ASsisa autem non jacet si soror petat versus nepotem per assisam filius sororis suae cui replicando obiiciatur quod haeres esse non possit eo quod pater suus villanus fuit. Si nepos respondeat quod ipse liber est & quod haeres legitimus matris suae & etiam haeres ipsius amitae petentis, quia ista responsio non spectat ad jus. § 2. Impeditur etiam assisa si mulieri petenti per assisam obiiciatur quod sororem habuit de qua sunt pueri super­stites, qui tantundem juris habent in re petita quantum & illa. Ad quod si respondeatur quod tales pueri villani sunt & ex villano progeniti, si hoc ali­quo modo constiterit remanebit assisa, quia hoc totum pertinet ad jus. § 3. Item impeditur ass' si petenti obiiciatur quod pater suus villanus fuit & ipse contra quod lib & in libero statu obiit & extra potestatem domini sui, qui dn̄s ejus eum petiit ut servum suum per breve de nativis, & pater e­jus petitus in servum perquisivit sibi breve de pace usque ad adventum Ju­sticiariorum ad omnia placita, et sic in pace habita ante adventūJusticiariorū obiit in statu libero, & quo casu nisi dominus tenens aliud dicat, procedat assisa. § 4. Item dicere poterit tenens excipiendo quod habet statum suum per quendam finem qui supponit reversionem pro defectu geniturae & inde vocare Record̄. § 5. Item si frater antenatus filium habuerit vel fi­liam, nepotem vel neptem, & frater postnatus de morte fratris medii pe­tat per assisam versus extraneam personam, si filius vel alii haeredes ex fra­tre antenato mortuo producantur, vel aliquo modo constiterit per Jurato­res quod tales extiterint, cadit assisa, alioquin procedet. § 6. Item cadit assisa si ten̄ excipiat quod ille qui petit vel alius haer̄ propinquior alia vice movit ei litem de eadem terra & tunc remisit ei jus quod habuit, vel si hoc fecerit sine lite, cadit assisa. § 7. Item si docere poterit quod ten̄ reman­sit per judicium, redditionem vel concordiam. § 8. Item si ordo agendi non servetur, ut si prius egerit per breve de recto de eodem ten̄ versus eun­dem. § 9. Item nec jacet inter fratrem antenatum & postnatum cum postnatus in seisina fuerit, nec è converso de morte fratris medii, sed tan­tum breve de recto. Item cadit assisa propter confirmationem factam ab eo qui irritare poterit donum & revocare, nisi ipse petens docere possit ma­nifestè, [Page 296] quòd Antecessor suus de cujus morte profert assisam seisitus obiit de terra illa. § 10. Item cadit assisa propter consuetudinem loci, ut in Civi­tatibus, Burgis & villis de ter̄ & ten̄ legatis, eo quod ex consuetudine Bur­gensum legari poterunt ut catalla sicut dudum fuit Burgenss' London̄ & Oxon̄ & aliis per Regem & ejus Concilium concessum. § 11. Item in dominicis non jacet assisa inter Sokemannum & Sokemannum, nec inter Sokemannum & dominum suum d [...]m tamen de veteribus dominicis Regis, nec etiam breve aliquod nisi tantum parvum breve de recto clausum. § 12. Item cadit assisa si petatur ten̄ vel servicium ab eo qui nihil clamat in Ten̄. Item idem erit si petatur ten̄ in dominico ab eo qui nil tenet nisi in servicio & homagio. § 13. Item si partem petat quis in servicio de eo qui nihil tenet nisi in servicio & homagio. § 14. Item si partem petat quis in servicio de eo qui tenet ten̄ in dominico, vel è converso. Item si petens dicat quod petit illud quod tenens tenet in dominico, & similiter illud quod tenet in servicio, non valebit, quia oportet quemlibet petentem petere eodem modo per omnia, secundum quod Antecessor ejus inde seisitus obiit, hoc est totum in dominico secundum formam brevis. § 15. Item cadit assisa si petens petat per assisam id quod per judicium amisit quia cadit assisa propter exceptionem rei judicatae, & quo casu agatur sivelit de falso judicio. § 16. Item cadit assisa propter incertitudinem, ut si ille qui pe­tierit nesciat Juratoribus rem petitam ostendere vel designare, nec quid nec quantum petierit, nec ubi, vel si tenens dicat quod totam terram non teneat, & unde Jurator̄ dicant quod nesciunt. § 17. Item remanet assisa propter assisam quae praeteriit inter easdem personas de eodem Ten̄ & de eadem seisina, quia assisam super assisam capi non debet. § 18. Item ca­dit assisa propter plurium haeredum convictionem qui sunt quasi unus hae­res & unum jus habentes sive sint petentes, sive tenentes, sive omnes in bre­vi non nominentur. Item cadit assisa si placitum dependeat inter easdem partes in Curia Christianitatis super bastardia aliàs inter eas objecta in Cur̄ Regis super placito habito de eodem ten̄. § 19. Item propter escam­brium. § 20. Item si tenens dicat quod non tenet nisi precario ad ve­luntatem talis non nominati in brevi, vel si cognoscat se esse villanum alicu­jus. § 21. Item si convincatur quod tenens nihil tenet nisi ratione custo­diae talis minoris non nominati: Item petens nihil capiet per assisam cum Juratores ipsum non cognoverint, vel si cognoverint personam nesciunt tamen si sit haeres vel non, vel si sciverint quod sic h [...]res, nesciunt tamen utrū propinquus vel remotus, quia cum Juratores dubitent nihil probant, & [...]ic deficit probatio quamvis non deficiat. § 22. Si autem Juratores dicant quod habuit talem fratrem antenatum in tali alio Com̄ manentem, nesci­unt tamen utrum sit vivus vel mortuus, tunc ad instantiam petentis solet fieri breve Regis sub testimonio Justic' vic' loci in quo fuerit manens quod venire faceret xxiv. ad recogno scend, &c. us (que) in Com̄ ubi terra fuerit: Si autem dicant quod fratrem habuerit antenatum in partibus transmarinis morantem, tunc comperto per Juratores quod petens propinquior haeres sit post fratrem antenatum de officio Judicis & de aequitate cum de [...]ure non [Page 297] possit detur seisina petenti sub tali ten̄ conditione, quod si frater antenatus vivus redierit vel ejus filius legitimus quod frater postnatus qui petit, resti­tuat ei seisinam sine placito, & quo casu semper expelli poterit impune frater postnatus vel ejus haer̄ à fratre antenato si redierit vel ejus haerede. § 23. Item cadit assisa per exceptionem ratione adjuncti, ut si tenens dicat quod nihil clamat in ten̄ petito nisi conjunctim cum uxore sua, quod con­tingere poterit tripliciter, vel quod inde fuerint simul feoffati, & quo casu oportebit ostendere cartam, vel quod invenit uxorem suam inde seisitam antequam eam desponsavit, vel quod illud ten̄ descendit uxori suae jure hae­reditario post desponsationem. § 24. Item differtur assisa, ut si duo pe­tant unū & idem ten̄ versus unum tenentem, ad ulteriorem seis [...] erit recur­rend̄ & de ultimo seisito, quia duobus simul de uno non potest quis respon­dere. § 25. Item propter seisinam alicujus haeredis habitam post mortem Antecessoris cujus scisina petitur, quia si haeres cum semel seisinā habuerit do­nationem fecerit, si à seisina recurrere possit, donationes à se rite factas posset irritare. Vidend̄ erit igitur qualis seisina tollit assisam, et quae non. § 26. Si autem seisina momentanea fuerit quod tenens in tam modico tempore donationes fecisse non potuit, vel alienationes, vel si fortè infra aetatem fuerit, ob quod donationes ab ipso factae revocari debent, vel si per modicum tempus post mortem Antecessor extiterit seisitus per intrusionem vel disseisinam et postea ejectus recenter, vel cum disseisitus recuperaverit versus ipsum per assis' no. disseis' non obstante tali seisina haeres ipse per assis' mor. Ant. recuperabit, quia talis seisina quam prius habuit, convicta est ad nullam sive injuriosam, tum quia parva fuit intrusio, tum quia ea durante nulla facta fuit donatio ab haerede nec alienatio, nec possessionis mutatio, & in quibus casibus cum [...]res ab hujusmodi tenera seisina ejectus fuerit, et postea petat per ass' mor. ant. obstabit ei exceptio seisinae praehabitae quod assisam illam demeruerit eo quod sine judicio propria authoritate sibi u­surpavit quod per assisam petere debuit; sed ad hanc exceptionem oportet duo probare, quod in seisina extitit, et quod donationes fecerit dum fuit in seisina, et quod talis extiterit quod donationes suae irritari non debent, ali­oquin, non valebit exceptio. Et unde si haeres hoc negaverit per assisam cap­cam in modum Juratae poterit verificari. § 27. Si autem objiciatur seisi­na quam quis habuit dum fuerit infra aetatem, non nocebit quia non obstan­te tali seisina si infra aetatem donationem fecerit, illam poterit revocare ni­si confirmatio intervenerit cum fuerit plenae aetatis. Et nota quod per assi­sam mor̄. ant. vel perbreve de ingressu, vel per breve de recto poterunt hu­jusmodi donationes revocari, per ass' vero no. diss' minime, quia gratis exi­vit quamvis infra aetatem. Et si custos dederit cum haeres fuerit infra aetatem succurritur haeredi per assisam no. diss' et habebuntur pro disseisit oribus tam donator quam donatarius, reservata tamen donatario actione versus suum donatorem de escambio recuperando, nisi in tanto sibi prospexerit. Et no­tandum quod seisina praehabita tollit haeredi assisam mor̄ Ant. cujuscunque fuerit aetatis si fuerit justa cum solummodo competit ei ass' no. diss' pro eo quod possessio conjuncta est cum ipso jure. Si recenter tamen post mortē [Page 298] Antecessoris ejectus fuerit haer̄ habebit utrum (que) secundum quod elegerit qui [...] sese compatiuntur, et nulla illarum aliam excludit de recenti seisina ordine tamen observato, si autem seisina fuerit injuriosa nec tollit assisam quia non facit lib ten̄ haeredi ex quo non conjungitur juri, nec valeret conjunctio cum posset seisina revocari, nec etiam juncta nisi jure juncta, igitur cum haeres seisinam Antecessoris sui injuste sibi usurpaverit per disseisinam talis seisina nulla erit; ex quo non facit haeredi lib ten̄, et ideo talis seisina praehabita non tollit ass' mor̄ ant. eo quod judicatur ad nullam. § 28. Item cadit ass' propter exceptionem villenagii; ut si villanus sub potestate domini sui constitutus terram aliquam adquisiverit pro denar̄ suis tenend̄ libere & ita obierit seisitus dum tamen à domino suo ejecta fuerit exceptio, secus ve­rò si de alio, quia villanus dum vixit versus omnes liber fuit praeterquam versus dominum suum, competit assisa mor. an. in persona haeredis, si pater ejus quamvis villanus clamans in libertatem extra villenag' domini obiit & in statu libero. § 29. Item cadit assisa propter defectum naturae vel sen­sus ipsius tenentis, ut de surdo & muto naturaliter, secus verò de aegritudine, si tarde contigerit. Sed erit differenda quousque status hujusmodi meliore­tur; Et quod dictum est de surdo & muto dici poterit de furioso secundum quod gavisus fuerit aliquando dilucidis intervallis vel non §. 30. Item cadit ass' propter continuationem seisinae donatoris, ut si pater dederit filio & simul remanserint in seisina, & filius moriatur vivente patre, si filius & haeres filii mortui petat per ass' mor. ant. an non valebit actio propter seisinam patris continuatam qui corpore retinuit simul & animo. § 31. Item cadit assisa ratione jur̄ & aesnecie, ut si frater antenatus petentis praemortu­us filium reliquerit superstitem non valebit actio petentis. Item cadit assisa propter ordinem brevium non observatum. § 32. Item cadit assisa si te­nens teneat de ballivo Regis. Si autem tenens cartam Regis habeat per quam Rex teneatur ei ad warantiam & escambium, cadit assisa nisi petens docere possit quod Antecessor suus post talis cartae confectionem inde obi­erit seisitus. § 33. Datur etiam exceptio tenenti propter minorem aeta­tem suam sive sint ibi plurestenentes sive unus; & quandoque petit major per ass' cont̄ minorem, & quandoque è converso. Et sicut distinguuntur aeta­tes & personae, ita Ten̄ distinguere oportebit, utrum ten̄ quod petitur tene­atur in Sokagio, vel burgagio, vel per servicium militare. Si autem minor petat cont̄ minorem per ass' mor. ant. minor summonitus essoniari non po­terit dum tamen de minori aetate petentis constiterit, nec cont̄ minorem petentem unquam allocabitur essonium; & cum comparuerit tenens, & constiterit ipsum esse minorem differenda erit assisa us (que) ad aetatem suam tam de burgagio & Sokagio quam de feodo militari. Et cum minor petie­rit statim capienda erit assisa versus omnes praeterquam versus capitalem d [...]m in cujus fuerit custodia, & etiam versus ipsum si haereditatem minoris in parte vel in toto alienaverit, vel cum haeredem pro haer̄ contradicat, & quo casu si talis haer̄ detineatur, quo minus sequi possit admittatur quilibet conquerens dum tamen parens sit minoris. Si autem minor agat cont̄ ma­jorem, nec poterit major essoniari, & si major defaltam fecerit non habebit [Page 299] locum resummonitio sed primo die capiatur assisa, & ideo quia si praesens [...]let nihil dicere posset quare assisa remaneret. § 34. Si autem cont̄ minorem petatur tunc vidend̄ est qualiter adeptus est seisinam, utrum per disseisinam suam, [...]el per perquisitum, vel per successionem. § 35. Si autem per successionem, utrum an suus cujus seisinam habet obiit seisitus in domini­co suo ut de feodo, vel alio modo, quia si ut de feodo, tunc ante aetatem suam ad assisam non respondebit licet responderet ad ingressum viciosum. Si autem non in feodo sed ut in vadio vel ad terminum vitae vel annorum & hujusmodi, vel si ille minor inde feoffatus fuerit, capietur assisa primo die sive venerit sive non, nec habebit locum esson̄, nec resummonitio. § 36. Cum autem plures sint tenentes & plures petentès per assisam mor̄ ant. aut omnes sunt infra aetatem, aut quidam illorum aut nullus, & quo ca­su vidend̄ est utrum tenens vel petens participes sint vel extranei, & si par­ticipes, utrum divisa sit haereditas vel indivisa, & sive sit ibi unus haeres ex pluribus petentibus infra aetatem, vel plures vel omnes, non tamen propter minorem aetatem petentium remanebit assisa cum haereditas fuerit divisae praeterquam contra capitalem d [...]m; sed si unus ex pluribus tenentibus infra atatem fuerit, & plures vel omnes, & in communi tenuerint, & pro in­diviso remanebit ass' usque ad aetatem omnium, eo quod sunt quasi unus haeres & unum jus habentes, & ideo nullus sine alio respondere poterit nisi tenuerint pro diviso, ita quod quilibet sciat partem suam. Si autem plu­res sint filiae & haer̄, & petant per assisam versus capitalem d [...]m, illae quae sunt plenae aetatis obtinebunt nisi contradictio & dissensus maritagii inter­venerint, illae verò infra aetatem in custodia remanebunt, & cum successivè aetates suas attigerint habeant partes suas per breve de proparte, & non per ass' mor. an. si inter se contendant, & si petierint versus extraneas perso­nas licet infra aetatem fuerint, procedet assisa. Si autem plures sint participes qui teneant, & plures qui petant & secundum quod res petita teneatur in omni pro indiviso vel pro diviso si aliquis eorum in brevi non fuerit nomi­natus sive petens suerit sive tenens, quid agend̄ sit in tali casu inferius dice­tur. Si divisa fuerint inter participes non oportebit in brevi nominare nisi tantum illos, qui tenent rem petitam quamvis sine participibus suis respon­dere teneantur, sed participes per aliud breve summ̄ sunt ad respondend̄, & si plures sint tenentes pro indiviso nisi omnes nominentur cadit breve. § 37. Sed quid si unus moriatur cum omnes nominentur in brevi & teneant vel petant in communi licet revera pars morientis per jus accrescendi ac­crescere debeant superstitibus cum obtineant, cadit tamen breve propter partem morientis quam tenuit cum aliis in communi, & cum cujuslibet ip­sorum per hoc quasi ex nova successione augmentetur, alia actione opus erit & nova. § 38. Item dicere poterit tenens quod participem habet sine quo respondere non potest, quod contingit quando haereditas descendit duabus sororibus vel pluribus vel exitui, & postquam haereditas partita fue­rit, & altera earum de parte sua fuerit implacitata, excipere poterit quod tenet i [...] proparte cum tali de haerede, sine quo respondere non poterit, & quo casu praecipietur quod haeres summoniatur ad respondend̄ simul cum [Page 300] ea si voluerit: Et quod dicitur de uno cohaerede intelligatur simul de plu­ribus. § 39. Et si summonitus ad diem illum venerit & respondere vo­luerit simul cum participe, admittatur, & procedat placitum adversus ipsos tanquam versus unicum tenentem. Et si ad diem sibi datum non venerit, nec essoniatorem miserit, vel ad diem sibi datum per essoniatorem suum non venerit, respondeat tenens solus, & non intelligatur quod har̄ exceptio lo­cum habeat quando res petitur per jus quod competeret actori ante mor­tem communis Antecessoris; quod si quis petat per aliquid jus quod ei com­petere possit per factum cohaeredis sui post participationem haereditatis eorum, manifestum est quod in hoc casu non habebit auxilium sui participis, quia potest esse quod haeres rem suam vendiderit vel escambiaverit quia litigiosam, vel per judicium amiserit, vel per malam defensionem, vel per fe­loniam foriffecerit antequam cohaeres de re litigiosa fuerat implacitatus. § 40. Contingit enim quandoque quod secte Cur̄, jurisdictiones, libertates, servicia & consuetudines veniunt in judicium inter participem querentem & alium de participibus tenentem ten̄ ad quod pertinent, & quo casu te­nend̄ est quod si quis tenens habere debeat auxilium participis sui in prin­cipali in accessorio habere debet id idem dum tamen accessorium aliud ad annuum proficuum extendi possit, hoc tamen intelligend̄ est de hiis quae fuerunt in possessione communis Antecessoris antequam erat partita, & quae ad unicum haeredem per extentam devenit, & sic excludetur obicio in casu si unus cohaeredum injustas levaverit consuetudines de sua injuria pro­pria & exactiones, & quo casu non erit auxilium participis petend̄. § 41. A­lius autem casus quando tenens dicit quod non potest sine alio respondere, ut cum Rector alicujus Ecclesiae implacitatus de jure Ecclesiae suae dicat quod invenit Ecclesiam suam inde seisitam, & quod non potest sine patrono loci Dioecesano respondere, & quo casu summoniatur. § 42. Item est casus quando tenens per legem Angliae dicit quod ten petitum quondam fuit jus talis uxor̄ suae de qua procreavit quendam talem filium, ita quod tenet ten illud tanquam haereditatem talis filii sui ad terminum vitae suae per legem Angliae sine quo ten̄ non poterit in judicio deduci, & quo casu summoniatur proprietarius; Sed isti duo casus ultimi differunt à superioribus, quia si te­nens in istis duobus ultimis casibus rem petitam amiserit, nullum erit recu­perare versus patronum vel haeredem. Sed in superioribus casibus de parti­cipibus si tenens amiserit ordine observato recuperabit super cohaeredem & processus ulterius non procedet, unam tamen proprietatem habent om­nes quod sive haeres, cohaeres sive patronus vel haeres fuerit infra aetatem differenda erit loquela us (que) ad aetatem: De perquisito tamen vel de propria injuria non poterit hujusmodi auxilium advocari. § 43. Si autem mulier de dote sua fuerit implacitata & petatur ab ea ten̄ in dominico directè vocare poterit haeredem suum ad warantum tanquam warantum dotis suae. Si autem jurisdictio vel secta Curiae vel hujusmodi ten suo annexum ab ea petatur, tune non poterit directè vocare, sed dicere oportebit quod non potest sine haerede suo respondere, & quo casu summoniatur haeres. Et in utro (que) casu si uxor pro defectu warantiae vel defensionis haredis amiserit, [Page 301] recuperabit mulier escambium quamvis tamen non ad valentiam rei amissae. § 44. Item excipere poterit tenens de non tenura quae sic debet proponi: A. dicit quod non potest respondere B, nec satisfacere intentioni suae se­cundum formam brevis, quia tunc ten̄ in brevi comprehensum non tenet sed alius talis tenet inde tantum & talis tantum. Et quo comperto vel non de­dicto cassabitur breve; ad quod tamen poterit à petente sic replicari: quam vis enim A. ad praesens totam terram non teneat tenuit tamen tota die quo breve suit impetrand̄ & in hoc feodo vel in dominico, vel si alius inde te­nuit illam tamen tenuit de A. ad terminum annorum vel in villena­gium, vel ad voluntatem, & quo comperto stabit breve. § 45. Ista autem exceptio in brevibus assisarum tantum sibi locum vendicat cum aliis excep­tionibus verba brevis tangentibus. Sed si proponatur in aliis brevibus cum effectu, tunc non poterunt aliae exceptiones ante proponi, sed secundum quod compertum fuerit per eam fiat judicium, & hoc diversimodè, quia in brevibus eschaetae ingressus formae donationis consanguinitatis & aliis in quibus non jacet duellum vel magna ass' si inquisitio faciat pro excipiente tassabitur breve & sic erit dilatoria. Si autem pro parte adversa petens re­cuperabit; Salva tamen amittenti actione sua super mero jure. Et si in brevi de recto proponatur ista exceptio cum effectu adimit utrum (que) jus contra quem transierit. § 46. Proponitur autem quando (que) exceptio huic con­similis sic. A. versus quem petuntur xx. dicit quod non tenet nisi x. & quo casu nisi docere possit quis tenuerit residuum, oportebit ipsum respondere de eo quod tenet. § 47. Item excipi poterit sic, Tu petis tantum de mor­te talis patris tui, & bene cognosco quod obiit seisitus post term̄ post cujus mortem ego intravi ut filius, nepos vel frater, & sum de eodem sanguine clamans per eundem descensum, & quo casu nisi bastardia objiciatur vol diversitas sanguinis, cassabitur breve & recurretur ad breve de recto abs (que) tamen duello & magna assisa; & idem erit si tenens vocaverit ad warantum & warantus postquam warantizaverit alium vocaverit ad warantum, & ille alium; & similiter si tenens per legem Angliae dicat quod nihil clamat nisi ratione haereditatis haeredis uxor̄ suae & haeres postquam summonitus fuerit casset breve per eundem descensum; Si postea perquirat sibi per breve de recto nunquam se poterit tenens de caetero defendere per duellum vel per magnam assisam cum non sit de sanguine petentis, quia ex quo warantus suus aliàs cassavit breve per exceptionem ejusdem descensus de caetero se de­fendere non poterit in brevi de recto per duellum vel magnam assisam non magis quam faceret ille qui prius cassavit breve si compertus fuerit tenens. § 48. Si autem tenens sic dicat, Tu petis de morte A. qui licet obiit fei­situs de re petita, post mortem tamen ejus intravit B. filius ejus, frater vel soror, nepos vel neptis, consanguineus vel consanguinear, avunculusvel amita, ut deficut tu petis per breve quod vult portari de ultimo seisito, & A. de cujus morte petis non fuit ultimo seisitus peto judicium, & quo comperto cassatur breve, verumtamen in casu quo hujusmodi intrans non ingressus fuit ut verns haeres quamvis de consanguinitate ejus non cassabitur breve, eo quod talis potius dici [Page 302] debet intrusor quam tenens. § 49. Item quidam ratione cujusdam prae­locutionis feoffamentum de nullius effectu sortiebatur, nisi quaedam nuda carta ingreditur ten̄ post mortem ejus cujus nomine facta fuit carta, quo quidem ejecto per verum haeredem recuperat per assisam no. diss'. Si verus haeres postmodum agat per ass' mor. An obstabit ei seisina propria ulterior; & si replicetur quod assisa illa adnullata fuit per assisam no. diss. & hoc do­cere possit, non valebit excipienti sua exceptio. § 50. Item duo cohae­redes sunt unius Antecessoris & unus ingreditur totam haereditatem & ejici­tur postmodum, si nomine amborum perquiratur ass' mor. an. & excipiatur quod unus eorum fuit seisitus post mortem ejusdem Antecessoris, non prop­ter Nota. hoc cassabitur breve quia cum ambo sint sicut unus haeres unicum jus ha­bentes per factum tamen unius non adnihilabitur jus amborum cum ambo non fuerint seisiti. § 51. Perimit etiam omnino ass' mor. an. objectio fe­loniae, ut si pater vel mater vel alius Antecessor de cujus morte locum haberet assisa feloniam fecerit, quia tales nihil promittere possunt ad haeredes suos si fuerit convicta, foriffaciunt enim suos haered̄ quicquid eis acciderit tem­pore feloniae tam jus videlicet quam seisina simul vel jus merum per se si ac­ciderit sine seisina, & non solum quicquid ei accidit, verumetiam qui [...]quid ei accidere potuit ab aliquo Antecessore, ut ecce. Esto quod filius & haeres in vita patris feloniam fecerit, & obierit in vita patris, licet videatur prima facie quod alii postnati post eum incipiant esse haeredes propinquiores patris communis tamen quia nihil juris vel seisinae descendit feloni vivente patre communi, tum quia non expectavit quod esset haeres, tamen si contingit fili­um felonis vel alium haeredem de morte avi vel fratrem felonis de morte communis patris petere cum felo liberos habuerit, vel si patrem supervixerit cum nullus eorum possit esse haeres propinquior nisi ratione juris meri ad ip­sum descendentis sive petat per ass' mor. an. sive per breve de recto cadit ab utro (que) cum sic fieri debeat descensus computato juris meri ab Antecessore & unde talis fuit seisitus de feodo & jure, & de tali descendit vel descendere debuit tali praemortuo qui feloniam commisit quod esse non poterit. § 52. Et unde suus haeres qui feloniam fecerit in vita Patris vel alterius Antecessoris relictis liberis vel post cadit assisa omninò in personis aliorum haeredum petentium per assisam; & idem erit si ut lagatus fuerit pro contu­macia quamvis postea inlagatus; sed si liberos non habuerit & vivente Patre obierit tune succedet frater postnatus patri communi quasi felo nunquam fuisset in rerum natura, eo quod non expectavit quod jus aliquod ei descen­dit & procedet ass'. § 53. Vertitur autem assisa in Juratam multis de causis & eodem modo quo superius, quando (que) enim per modum donatio­nis ubi femina masculo praefertur in successione. § 54. Item vertitur as­sisa in Juratam ubi quis arrannaverit assisam versus dominum suum, & ipse respondeat quod nihil clamat nisi custodiam, & replicetur contra eum quod custodia ad eum non pertineat, eo quod ten̄ illud te­net in Socagio, & ex parte domini triplicetur quod ipse & Anteces­sores sui prius custodiam inde habuerunt, capienda erit inquisitio per assisam in modum Juratae super utroque casu. Item vertitur assisa in Ju­ratam [Page 303] propter exceptionem venditionis, ut si quis petat per assisam mor­ant. & excipitur quod petens habuit fratrem antenatum qui habitus fuit pro haerede & seisitus de eadem terra & illam postmodum vendidit ipsi tenenti. Si à petente replicetur quod talis qui donationem fecisse debuit nunquam fuit inde seisitus, vel si fuit seisitus & donationem fecit, donatarius tamen nunquam inde seisinam habuit in vita donatoris, vel quid tale, per assisam in modum juratae poterit Cur̄ certiorari: Et similiter si tenens dicat quod Antecessor de cujus morte profertur assisa remisit & quietum clamavit. § 55. Et eodem modo si petens dicat replicando cont̄ ipsum qui clamat tenere ꝑ legem Angliae quod falso clamat eo quod nullos pueros habuit, vel si habuerit convicti fuerunt postea ad bastardos, vel declinaverunt ad mon­strum, vel mortui fuerint ante partum vel hum̄di: & eodem modo si quastio status, ꝙstio aetatis, conventio, conditio, res judicata, finis factus vel hum̄di quae proveniunt extra ass' interveniant & proponantur, & unde dissensio fue­rit inter partes ubi tenens dicit unum & petens contrarium de consensu par­tium vertitur ass' in Juratam; & sic terminetur negotium. § 56. Item vertitur assisa quando (que) in Juratam propter partum suppositum, ut si cum verus haeres fuerit in possessione, & aliquis vel aliqua qui se fecerit haered̄ ali­cujus cum non sit portaverit ass' super verū haeredem; & eodem modo ꝓpter ꝑtum adulterinū ut si maritus dū agens fuerit in remotis vel tali infirmitate detentus ꝙ generari non possit, sic aliquis accedens ad uxor̄ de quo p̄gnans extiterit, si maritus talem ꝑtum statim amoverit cum reversus fuerit, & illū ꝓ silio deadvocaverit, ex hoc nascetur vero haeredi exceptio cont̄ assisam. Si autem talem advocaverit, & aliqua sit praesumptio ꝙ suus esse posset licet revera non sit, ut si simul extiterint, talis ꝓ haer̄ judicabitur. Si autem advoca­tio & confessio sua naturae convenire non possit, ut si ꝑ unū annum vel bien­nium absens fuerit & reversus parvulū in cunabulo invenerit ex uxore, vel si spado fuerit vel tali infirmitate detentus quod manifestū sit ꝙ generari non possit, ꝙ vis talem ꝓ haerede advocaverit, veritas tamen praeferri debet con­fessioni quae naturae non convenit nec rationi. § 57. Inter conjunctas autem ꝑsonas locum non habebit assisa sicut inter cohaeredes sive sint participes unius haereditatis & capaces de aliqua haereditate descendente ab aliquo communi Antecessore sive non capaces. Si autem capaces sint ut si haere­ditas partibilis sit ratione plurium personarum sicut filiarum quae sunt quasi unus haer̄, vel ratione ipsius haereditatis quae in se partibilis est, locum non ha­bebit assisa sed breve de proparte, & si assisa impetretur cadet opposita exceptione meri juris cum quilibet ipsorum sit haeres propinquior quantum ad partem suam respectu eorum qui sunt remotiores & in alio gradu. Si au­tem plures sint cohaeredes justi & propinqui quoad seisinam, omnes tamen non participes vel capaces sed unus eorum propter privilegium quod ha­bet, & in quo casu locum non habebit assisa cum assisa non determinet nisi jus possessorium tantum, sed locum habebit breve de recto tantum, quod jus merū determinat & seisinam. § 58. Et sicut non jacet inter cohaeredes legitimos & naturales & capaces participes, nec inter tales & non parti­cipes, ita nec inter legitimos & naturales sicut inter legitimos & bastar­dos, [Page 304] si fratri naturali objiciatur quod sit bastardus vel etiam villanus cum sciri non possit utrum se probare possint legitimos & liberos vel non, & licet se tales probaverint, non tamen propter hoc se probant haeredes esse propinquiores; Sequitur ergo quod assisa mor. an. proprietatem non po­terit dare, necessarium est igitur quod per breve de recto terminetur. § 59. Et si filia de primogenito excipiat cont̄ fratrem legitimum de secun­do viro quod haeres esse non possit cum sit quasi extraneus quoad successio­nem & haereditatem maternam quamvis filius naturalis & legitimus ma­tris communis, quia haereditas materna data fuit in maritagio primo viro cum matre communi & haeredibus de ipsis duobus provenientibus, propter ꝙ haeres esse non possit quamvis frater naturalis & legitimus, & unde si fra­ter petierit versus sorotem per ass' mor. an. vel è converso, vel versus ex­traneam personam, inter eos non jacebit ass' mor. an. cum frater forte do­cere possit contrarium nisi cum soror existens in seisina excipienda statim ha­beat probationem ad manum sicut instrumentum donationis vel aliam. Si autem versus extraneam personam filia praefertur fratri cum tali probatione. Si autem probationem non habuerit cadit assisa, & agere oportebit per breve de recto & procedet inter eos magna assisa per haec verba, utrum ipsa quae tenens est majus ius habeat in terra illa sicut in illa quae data fuit in maritagium tali viro primo cum tali matre communi & haeredibus de ipsis duobus venientibus, an talis frater de altero viro qui petit sicut in illa quae data fuit in maritagium cum tali matre communi & haeredibus ipsius matris, & non terminabitur in narrando sicut fieret inter cohaeredes. Et eo­dem modo fiet si villenagium objiciatur, vel quod petens genitus fuit de testiculo felonis quoad haereditatem maternam. § 60. Inter cohaeredet autem ubi non habet locum ass' mor. antec. nec procedet ubi postnatus talem habuit seisinam ex tempore quod a seisina sua ejici non possit impunè sine judicio, & quo casu cum per talem seisinam paritatem habeat cum an­tenato haerede propinquiore quoad possessionem de jure & proprietate agi non poterit nisi per breve de recto, nec procedet ass' mor. an. cum postna­tus tantundem iuris habeat quoad seisinam quantum habeat autenatus, & in brevi de recto terminabitur negotium in narrando. Sed si postnatus talem longam seisinam non habuit inter praesentes vel longiorem inter absentes secundum quod antenatus agens fuerit in partibus remotis vel remotiori­bus, sicut in Terra sacra vel alia peregrinatione in partibus transmarinis lon­gè vel longius extra Com̄, vel in prisona, vel in infirmitate gravi detentus cum venerit & postnatus recenter ejicere non possit benè jacebit ass' mor. an. inter tales sicut inter extraneas personas, quia ex quo postnatus habere non possit liberum tesi ex tempore & longa pacifica (que) seisina nunquam parita­tem habebit cum antenato quoad jus possessionis, sed erit quasi extraneus quoad ass' mor. an. quia seisina sua nulla est; & idem erit si antenatus eum ingredi non possit statim perquisiverit sibi per breve vel statim apposuerit contentionem, & in quibus casibus interrumpitur possessio postnati, it [...] quod nunquam paritatem habebit cum antenato quoad possessionem; & eodem modo observari poterit inter consanguineos si agatur contra eos [Page 305] per breve de consanguinitate. Item frater antenatus feoffat fratrem suum medium cum sint tres sine homagio, si talis obierit sine haerede de corpore suo, succedet ei frater antenatus quamvis feoffator, nec refert utrum fuerit tenend̄ de feoffatore vel de capitali domino feodi vel de alio, & repelletur omninò frater postnatus ab agendo. Et similiter si feoffatus fuerit tenend̄ sibi & haered̄ suis quos habuerit de corpore suo, si sine talibus obierit sei­situs, revertatur terra data fratri antenato feoffatori, non tamen ut haeredi sed tanquam eschaeta pro defectu haeredis proprii, licet alios habuerit re­motiores, & evanescit homagium si intervenerit. Si autem homagi­um intervenerit in primo casu, ille tamen primogenitus & feoffator erit haeres ejus propinquior, & repelletur ab agendo tertius frater quia quamdin antenatus fuerit superstes, vel aliquis haeres de corpore suo genitus, vel hae­res hujusmodi geniturae, ille semper aliis debet praeferri, eò quod jus semper descendit antenato tanquam primo in linea recta invento, & alii quo (que) sunt in linea transversali, & cum antenato semper remanebit assisa tanquam in manu capitalis domini donec ab alio petatur per breve de recto. Et cum sit aliquis qui petat sicut frater postnatus vel filius ejus vel filius an­tenati, tunc non poterit ulterius seisina cum eo remanere pro repugnantia inter dominicum & dominium quae sese non compatiuntur; homagium enim expellit dominicum, quia nullus simul & semel debet esse dominus & te­neus; Veruntamen quamdin antenatus filium habuerit vel filiam nihil juris competit fratri vel haeredi remotiori, sed si inferior haeres antequam ante­natus haeredem habuerit de se, seisinam recuperaverit, cum eo imperpetuum remanebit, cessat autem actio fratris vel ejus haeredis quam citius antena­tus haeredem sibi procreaverit, dum tamen ante judicium, & sic orietur ex­ceptio antenato per liberos suos, ut fratrem petentem ab agendo repellat, eo quod liberi propinquiores sunt in sanguine & jure quam frater. § 61 Et sicut frater antenatus vel ejus filius praefertur fratri postnato, sic praeferri debet foemina de eodem patre & eadem matre masculo de eodem patre sed diversa matre; Aliud tamen esset de haereditate descendente. Si autem frater obierit seisitus de aliqua haereditate descendente soror de uno patre eadem (que) matre petens de seisina fratris fratri de altera uxore praeferri de­bet, & hoc ratione ventris. § 62. Exceptio autem bastardiae petenti vel tenenti in ass' mor. an. objecta omnino perimit assisam, & vertit assisam quando (que) in Juratam, quando (que) transmittit cognitionem ad Curiam Chri­stianitatis secundum quod fuerit objecta; Et unde sciendum est quod inter quascun (que) personas locum habet assisa vel consanguinitas, inter easdem ha­bet locum exceptio bastardiae, de eo tamen qui est infra aetatem & tenens non procedet inquisitio super objectione bastardiae ante aetatem; Secus enim esset si contra petentem objiceretur, quia tunc verteretur assisa in ju­ratā ad inquirend̄ si talis petens quamvis infra aetatem natus fuerit ante ma­trimonium, vel quod pater suus nunquam desponsavit matrem suam, si au­tem sponsalia non dedicantur à petente tenenti vel è converso in actione mor. an. statim mittatur Episcopo ut inde Regem certificet per literas suas patentes, capta inde diligenti inquisitione in soro Ecclesiastico, & si [Page 306] bastardia objiciatur utri (que) tunc prius inquirend̄ erit de legitimitate petentis; quia eo legitimitatem non probante remanebit possessio cum tenente, quamvis ipse tenens bastardus sit, & multo fortius si legitimus. § 63. Si autem frater antenatus petat per assisam versus fratrem postnatum de altero viro vel è converso de morte patris ipsorum communis, & ante­natus dicat quod ipse praeserri debet in successione eò quod primogenitus, & replicetur à postnato quod primogenitus ille haeres esse non possit, eo quod pater suus matrem eorum communem nunquam desponsavit, hoc per assisam in modum juratae declarabitur. § 64. Item cadit assisa si Jurato­res dicant in veredicto suo quod petens bastardus sit simpliciter, vel quod natus fuit ante matrimonium, quamvis inde non requisiti quia vacua est pe­titio. § 65. Cum autem petens per assisam recuperare debeat, non solum recuperabit ten̄ verumetiam dampna per constitutionem Glouc. quae ta­lis Statut. est. In omni assisa mor. ant. & in brevibus de consanguinitate de avo & proavo & in omni casu quo quis versus alterum recuperet de sua inju­ria intrusione & facto adjudicentur dampna.

De Assisa de Consanguinitate. CAP. 7.

CUm autem assisa mor. an. infra certos gradus limitetur & de morte certarum personarum locum habeat versus certas personas & ulte­rius non extenditur; ne semper ad ipsum jus per breve de recto recurratur in subsidium assisae mor. an. provisa suerunt quaedam brevia quae hujusmodi assisae dicuntur esse membra sicut de consanguinitute de avo avia, ut causam possessionis determinent in gradibus & personis, ad quas assisa se non ex­tendit de omnibus de quibus Antecessor obiit seisitus ut de feodo, & non ut de mero jure, quia in brevibus istis non agitur nisi de possessione tantum ad evitandum dubium eventum duelli & magnae assisae per breve de recto qua­tenus semper ass' mor. an. permiserit, & cum loco mor. accipi debeant & teneri de seisina Antecessorum merito sequi debent in magna parte na­turam illius assisae cujus loco sumuntur ut in tempore ut tempus sive termi­num assisae nullatenus excedant. In brevi tamen Nuper obiit limitatur tem­pus sicut in brevi de no. diss': Et similiter in personis ut locum habeant haec brevia extra terminos assisae inter easdem personas majores vel mi­nores inter quas locum habet ass' infra suos terminos & non infra alias sicut inter conjunctas personas ascendendo usque ad tritavum & ulterius si tempus permiserit, qui omnes dici possunt consanguinei; In brevi ta­men de consanguinitate non sit narratio ascensus ultra avum, & tunc ha­bet locum breve de avo & ulterius de proavo, ulterius vero non, nisi breve de Recto quod ultimum est remedium omniū remediorum. § 2. Na­tura autem brevis de consanguinitate talis est quod semper habet fieri ut cognoscatur uter (que) descensus, rectus scilicet & obliquus: Rectus autem est de patre in filio, & filio in filium, & sic inferius, vel de filio in patrem & de patre in avum, & sic superius ascendendo. Obliquus vero talis est, ut quando aliquis petit breve de seisina fratris sui vel avunculi vel amitae vel filii avunculi vel fratris avunculi vel alterius consanguinei, vel [Page 307] etiam de seisina remotarum personarum collateralium in parentela. § 3. Post essonia verò in brevibus impetratis proponat petens intentio­nem suam hoc modo. A. petit versus B. tantam terram cum pertinentiis in tali villa ut jus suum, & tunc sundet intentionem suam sic. Et unde ta­lis C. nomine Antecessor̄, & consanguineus Avus cuius haeres ipse est fuit seisitus in dominico suo ut de feodo, & de ipso tali descendit jus praedictae terrae cuidam tali filio & haeredi, & sic deinceps per omnia sicut per breve de recto usque ad illum qui petit, & quod tale sit jus suum, & quod Ante­cessor eius sic fuit seisitus offert, &c. Et quamvis actio in brevi de Nuper obiit quae dicitur actio mixta non sit nisi de feodo & dominico, duabus ta­men rationibus per feodum dominicum & jus habent narrari. § 4. Pro possessione autem participis alienum jus tenentis oportebit ipsum peten­tem qui se facit participem eandem rationem & idem jus praetendere & habere, quale habet ipse possessor, & alia subest ratio. Petente namque narrante de seisina sui Antecessoris qui nuper obiit tanquam de feodo, & de jure tenens illud jus defendere vel dedicere non poterit impunè dum tamen participes sint.

De Exceptionibus. CAP. 8.

ET cum tenentes in praedictis tribus brevibus jus & seisinam suam per verba competentia defenderint excipere poterunt vel visum petere, vel vocare ad warantum, sed in brevi de nuper obiit non poterunt tenentes vo­care ad warantum, non habebit locum visus terrae. Dicere enim poterit te­nens excipiendo in tribus brevibus quod petens non debet responderi, eò quod ipsi sunt de eodem stipite à quo descendit haereditas petita pro­creati, ita quod huiusmodi brevia que sunt de possessione non magis locum habent quam assisa. Et unde cum pares sint in jure possessorio non tene­tur ei respondere propter iuris paritatem. Et si antenatus dicat se propin­quiorem, & nemo poterit esse haeres propinquior nisi ratione juris meri quod ei descendit quod nullum breve de possessione terminare poterit, ideo de necessitate cadit breve de possessione inter convictas personas & ter­minabitur negotium per breve de recto, nullo tamen interveniente duello vel magna assisa. § 2. Ad quam sic poterit in suo casu replicari, quod tenens non est in seisina ut haeres Antecessoris communis sed per donatio­nem sibi factam à communi Antecessore vel alio, & quod donatio insuffi­ciens est quia talis nunquam seisinam habuit in vita Donatoris quia Dona­tor obiit indè seisitus ut de feodo. § 3. Item dici poterit quod ille qui in seisina est non est cohaeres quamvis filius legitimus propter coartatio­nem haeredum, quia terra petita data fuit in maritagium cum matre peten­tis talis viro & haer̄ eorum communibus & tenens est de altero viro genitus licet de eadem matre, & quo casu cohaeres esse non poterit, nisi propinquus & remotus propter coartationem haeredum; Et ista exceptio locum ha­bere poterit in Nuper obiit. § 4. Exceptiones autem quae locum habent in assisis mor. an. locum habent in brevibus de Consanguinitate avo & pravo sicut de felonia, de eodem descensu, de termino, de statu personae, de [Page 308] ultimo seisito. Sed ad hoc quod haec exceptio valeat oportebit dicere quod fuit seisitus sicut haeres & de codem sanguine, & quod per medium ipsius poterit haereditas descendere petenti, & ista exceptio naturaliter tribuitur extranco & clamari per eundem descensum privato. § 5. Si autem sic excipiatur quod petens bastardus sit vel villanus in omnibus brevibus, cadit breve sicut caderet assisa. Talis enim obiectio ad ius tantum pertinet, & unde si ille cui obiicitur se possit probare legitimum vel liberum sic termi­nabitur negotium tam super ipso iure quam super possessione. § 6. Item dicere poterit quod talis Antecessor non obiit seisitus, vel si obiit seisitus non tamen ut de feodo, vel si de feodo petens tamen non est in tali gradu vel linea quod aliquid ei descendere debeat ratione alicuius propinquitatis, quia natus est ex fratre talis Antecessoris postnato. § 6. Cum autem tres sint fratres & medius petat versus postnatum & postnatus vel extraneus respon­deat excipiendo quod non tenetur ei respondere, eo quod quamvis ipse sit haeres propinquus propinquior tamen habetur superstes per quod ad ipsum non pertinet actio, & quo casu admittatur verificatio si petens voluerit, a­lioquin denegetur ei actio secundum istam constitutionem. Statutum est Statutum. quod in brevibus de Consanguinitate avo & proavo si excipiatur quod pe­tens non sit haeres propinquior admittatur responsio, & inquiratur inde ve­ritas, si petens hoc expectare voluerit, & secundum Inqu [...]si [...]ionem proceda­tur ad iudicium, & apud Glon [...]' provisum fuit quod si haer infra atatem pe­tat seisinam consanguinei avi sui vel proavi, & excipiatur cont̄ eum taliter quod inquisitio consideretur, procedat inquisitio non obstante huiusmodi aetate. § 7. Assisa autem cum consanguinitate convinci poterit & per unicum breve terminari, ut si soror de morte petat & seisina patris vel ma­tris & nepos vel neptis ex sorore vel alterius petant de morte & seisina avi vel proavi; vel ulterius sic. Si A. pater vel mater B. & avus vel avia, proa­vus vel proavia C. cuius haeredes ipsi B. & C. sunt fuit seisitus. § 8. Inter caetera autem dispiciendum est an brevia de consanguinitate avo vel pro­avo possint per narrationem verti in naturam recti vel è converso; Sicut accidit de brevi de ingressu, nam in omni narratione in qua adiicitur hoc verbum [de jure] statim ingreditur per hoc probatio, per hoc enim quod dicit quis quod talis seisitus obiit in dominico sao ut de feodo deducit in judicium totum jus possessionis, & per hoc [...] addit de jure deducit in judi­cium jus proprietatis, & sic per consequens duo jura. Solutio: hac autem brevia nihil determinare poterant nisi jus possessionis, & si p [...]tens in nar­ratione sua procedat ad jus merum ad quod natura brevis de possessione se non extendit non magis quam assisa mor. an. per hoc merito cadit breve pro vicio narrationis nisi hoc de voluntate tenentis eveniat; nunquam e­nim vertitur causa possessionis in causam proprietatis nisi ex voluntate te­nentis. § 9. Poterit enim quis habere liberum tenementum sinc usa & expleciis, & unde si quis ejectus fuerit de tali seisma per assisam no. diss' petierit restitui nihil aliud dicit in intentione sua, nisi quod disseisitus est de libero ten̄ suo; Et eodem modo si seisinam petat Antecessoris sui per ass' mor. an. nihil aliud dicit nisi quod antecessor suus fuit indè seisitus in [Page 309] dominico suo ut de feodo die quo obiit, & unde si mentionem faceret de expleciis captis ut de jure mero, sic dicendo ad assisam no. diss' de lib ten̄ meo unde fui seisitus ut de lib ten̄ ut de jure capiendo indè explecia ad valenc' &c. sic caderet breve; videtur igitur & verum est ꝙ jus possessori­um stare potest sine mentione facienda de usu & expleciis, quae tamen si venerint magis prodesse debent ꝙ nocere cum vestimenta praebeant pos­sessionem & jus possessorum declarent. Breve vero de recto nunquam ver­titur per narrationem ad breve proditum super possessione, & sic relinqui­tur quod nulla istarum actionum in aliam vertitur per narrationem. In jure tamen proprietatis vertitur quandoque breve de ingressu in brevi de recto per narrationem & è converso, sed non nisi de voluntate tenentis.

De Actione mixta. CAP. 9.

EST autem quaedam actio quae dicitur mixta quae datur tam in rem quam in personam, sicut actio de communi dividendo ubi uterque actor & u­terque reus, & ubi sine assinitate & parentela habent aliquae extraneae per­sonae rem aliquam dividendam quae inter eas jacet in communi sicut vicini & non extranei. § 2. Est & alia actio mixta quae dicitur actio familiae herciscundiae, & locum inter eos habet qui communem habent haereditatem dividendam, sed duae actiones non statim nascuntur cum haereditas vel alia res in communi contineatur, sed ex eo tempore quo quis eorum velit rem dividere, & locum habet inter cohaeredes ubi agitur de proparte sororum, vel inter alios ubi agitur de proparte sororum, vel inter alios ubi res in­ter participes & cohae [...]edes dividetur, sicut sunt plures fratres vel sorores qui sunt unus haeres ratione rei quae divisibilis est inter plures masculos, & ubi quilibet eorum est actor & quilibet reus, & ideo dicitur haec actio mix­ta, & in hoc casu dicitur quilibet actor qui primò provocaverit ad judicium. Et in hiis duobus casibus cum particeps vel cohaeres partem suam petierit rationabilem & versus suos participes & cohaeredes, & illi defaltam fece­rint, capienda erit terra in manum Regis de communi in haereditate pro ea parte quae contingit petentem, & ideo erit districtio in hoc casu realis & non personalis. § 3. Est etiam tertia actio de finibus agrorum inter vicinos terminandis & diffiniendis quae dicitur actio finium regundorum quae idem est quod Rex praecipiat quod rationales divisae [...]iant inter vici­nos, & haec est valdè subtilis inter alias & ubi pro defectu ejus qui non que­ritur deber pars illa de qua contentio est capi in manum Regis. § 4. Est etiam alia actio quae dicitur duplex, ubi scilicet duae concurrent actiones; primo videlicet in personam & postea in rem. In personam, ut cum quis summonitus sit ad respondendum quo waranto tenet aliquam libertatem vel aliam rem. In rem cum postea addatur in fine quam Rex clamat ut jus & haereditatem vel escaetam suam; vel de antiquo dominico Coronae suae vel h [...]iusmodi, vel quam talis clamat in N. contra Coronam & dignitatem Reg [...]s, licet utraque actio inutilis sit per se si subtiliter inspiciatur quoad seisinam consequendam; si tenens tamen defaltam fecerit locum habebit districtio ad utrumlibet, sed quia illa districtio tenenda est quae magis li­gat, [Page 310] & quae litem & litis protractionem magis restringit; Capienda est res petita in manum Regis nomine districtionis, et quia ipse Rex quasi pars est eò quod Actor, ideò conceditur quod pars rea ni­hil amittere poterit per non plevinam quamvis per defaltas. § 4. Cum autem plures sint haeredes unum jus habentes et dividi debet hae­reditas inter eos ratione rei vel ratione personarum, tunc statim post ho­magium captum fiat divisio haereditatis & partitio inter cohaeredes. In par­titione autem facienda nullum debet esse placitum inter cohaeredes qui ad haeredes cognoscuntur, licet inter eos habeatur contentio, quod aliquis eo­rum plus habuerit ad partem suam quam ad ipsum pertineret habend, eo quod nihil aliud sequitur nisi facta extentione quilibet habeat partem suam rationabilem; sed si antequam contentio terminetur moriatur ille seisitus qui plus habuerit haeres suus major vel minor sine brevi non respondebit ptopter seisinam Antecessor̄ nisi super ingressu de injuria Antecessor̄. Si au­tem inter eos convenire non possit de partitione tunc fiat breve quod nul­lum jus contineat, sed quod conveniant ad partitionem faciend̄ si sibi vi­derint expedire; Sed quoniam partitio fieri non potest inter cohaeredes contendentes nisi facta extentione, & extentio vel appreciatio fieri non po­terit sine legalibus & discretis hominibus qui faciant extentionem cum vic' ideo inprimis qualiter à Rege constituuntur; breve autem tale est. § 5. Rex dilectis & fidelibus suis A. B. C. salutem. Sciatis quod constituimus vos Ju­stic' nostros ut coram vobis omnibus vel aliquo ex vobis si omnes intendere non possitis siat extentio per talem & talem de talibus honoribus secundum quod praedictis talibus & sociis suis per literas nostras patentes significamus. Et ideo vobis mandamus quod tali die conveniatis apud talem locum, & ꝑ sacramentum praedictorum talium, vel quorundam ex illis si omnes electi ꝑ communem consensum partium non intersint, legaliter, discretè & rationa­biliter extendatis & appreciari faciatis omnes terr̄ & omnia ten̄ de praedi­ctis honoribus in tali villa & tali cum omnibus pertinentiis suis ut in domi­nicis, villenagiis, homagiis & serviciis liberorum hominum, nec non & in pratis, planis, pascuis, pasturis, vastitatibus & boscis & omnibus aliis reb [...]s ad terr̄ illas & ten̄ illa pertinen̄: Et si fortè omnes extensores electi ad diem illum non venerint, vel cum venerint extensionem illam facere noluerint, tunc alios discretos & legales homines loco illorum ponatis quos ad hoc in­veneritis magis utiles & per eorum sacr̄um extensionem illam & appreciati­onem fieri faciatis secundum quod praedictum est ita quod extensio illa ultra diem illum nullo modo differatur. Et sciatis quod praedicti tales manucepe­runt hujusmodi suos extensores a partibus electos & superius nominatos ad eum diem, & extensionem & appreciationem illam evidenter, distinctè & aperte scir̄ fac' nobis vel talibus Justic' nostris talibus die & loco sub sigillo praedictorum extensorum; In cujus rei testimonium. § 6. Fieri poterit etiam & alia forma de eodem si illi de Comitatu illo sint rebelles qualiter alii loco illorum assumendi sunt de alio Com̄ si necesse fuerit, & tunc fiat breve vic' quod venire fac' coram eis tam milites quam alios legales homi­nes, per quos negotium illud melius poterit expediri. § 7. Et cum ex­tensores [Page 311] de consensu partium eligantur ad extensionem & appreciationem faciendam, tunc siat breve extensoribus electis quod extensionem illam faciant. Et tunc mandetur vic' quod ad praedictos diem & locum occurrat ad sacramentum eorum capiend̄, & quod vocari faciat quos ad hoc viderit esse vocandos, & per quorum sacramentū iidem extensores poterunt subve­niri. § 8. Item quamvis fiat partitio causari tamen poterit à parte ꝑti quod minus benè facta est, & quo casu constituantur Justic' propter prae­sumptionem extensorum quod assumpto secum vic' statim accedant ad om­nes terras, & convocatis coram eis convocandis extensionem faciant. § 9. Facta extensione statim dividantur ten̄ tanquam in aequales partes, & tunc mittatur sors super partes, & sic fiat partitio; salva tamen primo­genitae aesnecia sua. Et si portio unius in una villa minor fuerit portione alterius in alia villa, ei qui minus habuerit id quod defuerit persiciatur alibi in loco competenti de portione ejus quae plus habuerit; Et quando (que) fit Vic' tale breve. Rex Vic' salutem. Scias quod reddidimus A. ad opus filia­rum & haeredum B. quarum custodiam ide [...] A. habet per finem quem fecit nobiscum custodiam medietatis omnium terr̄ & ten̄ cum pertinentiis quae fuerunt C. in ballivia tua ut rationabilem portionem praedictarum terrarum & ten̄ dictarum filiarum quae eas contingit de haereditate ipsius C. & unde D. quae habet aliam medietatem terrarum earundem quae fuerunt ejusdem C. est particeps earum de praedicta haereditate, et unde convenit in Curia nostra coram Justiciariis nostris apud Westm̄ inter praedictos D. et A. quod omnes terrae illae cum omnibus suis pertinentiis quae fuerunt ipsius C. exten­dantur et apprecientur et postea inter eos dividentur, salva tamen eidem D. aesnecia sua. Et cū terrae illae extensae fuerint et appreciatae [...] idem D. habeat ꝑtem suam per se sine parte ꝙ idem A. habet cum eo, et ita [...]omnes terrae cū omnibus suis ꝑtinentiis quas p̄dictus D. prius dedit de terr̄ quae fuerunt p̄d̄ C. computentur eidem D. in ꝑte sua secundū valorem illarum terrarum datarū. Et etiam [...] cum medietas p̄dictarum terrarū assignata fuerit eidem A. facias habere eidem D. de medietate quam recuperat ad opus praedictarum filiarum tantundem terrae in loco competenti. Et ideò tibi praecipimus quod assum­ptis tecum discretis et legalibus tam militibus quam aliis de ballivia tua per quos extensionem, appreciationem et partitionem illam melius facere po­teris in propria persona tua accedas ad talem locum tali die et ꝑ sacramen­tum illorum terras illas cum pertinentiis in omnibus rebus extendi & ap­preciari fac' et unicui (que) ipsorum A. et D. partem suam habere fac', et assig­nare, salva eidem D. ut praedictum est aesnecia sua, et salvo eidem D. tanto terrae de medietate ipsius A. per eandem extensionem per quam idem A. recuperavit. § 10. Praecipimus etiam tibi quod de exitibus medietatis ejusdem terrae quam cepisti in man̄ nostram per praeceptum nostrum et quae inde provenerunt dum suit in manu nostra habere fac' unicui (que) ipsorum se­cundum partem suam quam habuerit per praedictam partitionem; et sive praedicti A. & D. venerint sive non, propter absentiam tamen ipsorum non remaneat quin terrae illae extendantur, apprecientur et dividantur modo quo p̄dictum est. Et plura alia fiunt brevia vic' de seisina cum judicata fuerit per [Page 312] sortem vel concordiam. Cum autem partes venerint & extensores. § 11. Inprimis inquirendum erit à partibus si quid sciant dicere quare ipsi querentes participes esse non debeant & partem suam cum eis habere, se­cundum quod quaelibet eorum major fuerit natu vel minor, antenatus vel postnatus, et quare ille qui queritur habere non debeat aesneciam suam. Et si nihil sciant dicere in contrarium cum venerint, procedat partitio, ha­bita tamen ratione meliorationis et deteriorationis in persona cujuslibet haeredis de tempore quo quilibet eorum habuerit in manu suapartem suam. § 12. Si autem extensores non venerint praecipiatur vic' quod habeat cor­pora eorum coram Rege vel Justiciar̄ suis ad certificand̄ super extensio­nem, et si vic' negligens sit in executione praeceptorum Regis in casu prae­misso vel in alio, tunc praecipietur Coronatoribus Com̄ quod ipsi judicia ex­equantur. Et si Coronatores supersederint tunc praecipiatur escaetori Re­gis; Facta autem extensione & approbatione omnium terrarum & ten̄ cau­sari poterit extensio, & calumniari multis modis quod non ritè facta fuerit, & similiter assignatio. Et ideò si causatio justa fuerit alia extensione vel as­signatione opus erit. § 13. Cum autem extensio & appreciatio ritè fa­cta fuerit fiat rerum haereditariarum partitio aequaliter in duas partes vel plures secundum numerum participum cohaeredum ita quod quaelibet pars per omnia aequalis sit alteri, & facta sic partitione cuilibet cohaeredi assig­netur pars sua, non tamen ut quilibet eligat partem suam, sed hujusmodi distributiones fortunam faciant judicem, ut quilibet habeat partem quae per sortem ei acciderit ita ꝙ in pluribus schedulis scribantur nomina cohaered [...] & particularum, & quasi ex improviso tradantur omnes schedulae alicui laico qui omnino literas non cognoscat, qui cullibet tradat schedulam unā & un­de quilibet cohaeres se teneat pro contento cum sic partem suam sciverit ab aliis sortitam velit nolit. Et hoc ita erit nisi de consensu ita convenerit quod quilibet post alium habeat electionem secundum aetatis praerogativam. Et sive sic sive sic statim intituletur qui, ubi, cui & per quas particulas fuerit quaelibet pars assignata in terris ten̄ feod̄ mil' redditibus, & aliis rebus ad perpetuam memoriam futurorum. Et si aliqua terra sit quae post tempus ad hae [...] reverti debeat sicut dos vel alia quaecun (que) fiat similiter irrotulatio quis ei succedere debeat. Et cum servicia talis alicui assiguentur in proparte sua, statim capiat talis homagium ipsius Tenentis & tali assignetur interim portio ten̄ ad valentiam de re communi tenend̄ in tenentia donec tale ren̄ post decessum tenentis fuerit deliberatum. Omnes autem res haereditariae in divisionem non venerint quando (que) propter privilegium & personam cui competit ratione aetatis, sicut propter primogenituram & aesneciam, & quando (que) propter ipsam rem quae divisionem non recipit, & quando (que) propter consensum cohaeredum desiderantium quod aliqua res haereditatia remaneat in communi. § 14. In divisionem autem veniunt tam dominica quam villenagia quam vis idem sint, & tam homagia quam liberorum servi­cia & capitale mesuagium unum vel plura quamvis in diversis Baroniis fuerint vel in una, aesnecia vero propter privilegium prioritatis aetatis suae primam habeat electionem, ut si plures sint participes & plura capitalia mesuagia & [Page 313] eligere debeant, primogenitus primam habebit electionem & postnatus sta­tim post eum, & tund ulterius, & sic gradatim descendendo; et si plures sint cohaeredes quam mesuagia capitalia tunc de communi haereditate fiat ex parte ad valentiam. Si autem aliquod capitale mesuagium remaneat hoc proportionaliter inter eos dividatur nisi consenserint quod totum uni remaneat, ita quod aliis satisfaciat proportionaliter ad valentiam. § 15. Si autem liber Sokemannus moriatur pluribus haeredibus participi­bus relictis, si haereditas sit partibilis & ab antiquo divisa, tunc habeant haeredes quotquot fuerint, partes suas aequales. Et si unicum fuerit mesuagi­um hoc integrè remaneat primogenito, ita tamen quod alii habeant ad va­lentiam de communi. Si autem non fuerit haereditas divisa ab antiquo, tunc remaneat totum primogenito. Et si fuerit Sokagium villanum, fiat secun­dum loci consuetudmem. Est enim consuetudo in quibusdam partibus quod postnatus praefertur primogenito, & in quibusdam contrarium. § 16. Cum autem liberum tenementum teneatur per servicium militare, & plures sint cohaeredes & non nisi unicum capitale mesuagium inter haered̄ dividatur se­cundum quod wallatur fossato vel haia & secundum quod includitur viva­riis et gardinis, ita tamen quod facta partitione, et primogenitus vel post­genitus electionem habeat propter aesneciae praerogativam, nisi mesuagium illud sit caput Com̄ vel Baroniae sicut castrum vel aliud aedificium propter jus gladii quod dividi non debet. Non enim debent sic capita Com̄ & Baro­niarum dividi per particulas, quod jura eorum per hujusmodi divisiones adnihilentur per quod deficiat regnum quod ex Com̄ et Baroniis dicitur esse constitutum. Si autem plura sunt aedificia Baroniarum vel Com̄ capita illa dividi possunt inter cohaeredes salvo jure aesneciae, eò quod jura gladio­rum integra conservantur quod non erit in uno. § 17. Si autem non sit nisi unicum castrum illud integrè remaneat primogenito, ita tamen quod postnata pro parte sua satisfaciat alibi ad valentiam uni vel pluribus secun­dum numerum cohaeredum. Si autem plura sint castra primogenitus habeat electionem sicut de capitali mesuagio. § 18. Dividitur autem quando (que) aula in duas partes vel plures, quando (que) autem dividitur aula à camera, & sic de domibus pluribus in Cur̄ existentibus. § 19. Uxorautem post mortem viri sui nihil capiet in assignatione dotis suae de capitali mesuagio cum haered̄ uno vel pluribus ubi non fuerit nisi unicum capitale, sed habe­bit electionem de uno mesuagio quod tenetur in villenagio, & si nullum tale fuerit assignatum ei loco Cur̄ ad valentiam tertiae partis capitalis mesuagii in latitudine & longitudine quod aedificetur de communi, & hoc erit ubi do­tata fuerit de tertia parte. § 20. Deadvocationem autem Ecclesiarum ratione suae tertiae partis nihil capiet nisi dotata fuerit de aliquo manerio integro cum pertinen̄ in villa facta exceptione, vel nisi in constitutione do­tis adjuncta fuerit specialiter advocatio suae tertiae partis. § 21. Jura au­tem in divisionem veniunt & unum sicut plura, non tamen dividuntur, quod divisionem non recipiunt, sicut sunt advocationes Ecclesiarum & servitutes praediorum. Plures enim advocationes dividi possunt inter plures cohaere­des, & quodlibet jus poterit esse integrum, & per se ex quo diversa; unica [Page 314] autem advocatio dividi non potest quamvis Ecclesia quae est quasi subjectum ratione diversarum Baroniarum ab antiquitate dividi possit. § 22. Cum autem unica sit advocatio & unum jus & plures cohaeredes quasi unum cor­pus propter unitatem juris quod habent & Ecclesia vacaverit, nullus in pra­sentatione aesneciae alterius praeferetur, nec sine communi consensu poterunt successivè praesentare, nec omnes dum unus reclamet; oportet ergo quod in praesentatione conveniant quia si infra sex menses in unum clericum non convenerint extunc ad Ordinarium loci spectabit collatio. § 23. Si au­tem servitutes à fundo diviso, à fundo vicino debeantur, partitio servitutes minuere non debet nec mutare. Si autem servitus debeatur à fundo vicino qui dividitur, una tamen erit servitus quantum ad fundum qui debet ad ser­vitutem. Plures enim erunt servitutes quam ad fundum cui debentur pro­pter plures particulas, & plura erunt ibi jura integra, & quilibet uti pote­rit per se simul vel successivè dum tamen mod̄ debitum non excedant quod fundus unicus in quo constituta est servitus plus debito non oneretur. § 24. Sunt etiam aliae res haereditariae quae veniunt in partitionem q [...] cum commodè dividi non possunt uni concedantur; Ita quod alii cohaere­des alibi de communi haereditate habeant ad valorem, sicut sunt vivaria, pi­scariae, parci, & hujusmodi, vel saltem quod partem habeant, sicut secundum, tertium vel quartum piscem, vel secundum tractum, tertium, vel quartum secundùm numerum cohaeredum, & ita de parcis secundam, tertiam vel quartam bestiam. § 25. Item cadit in partem terra prius data in mari­ragium alicui sororum & cohaeredum, nec est terra sic data praededucenda quia aut maritagium conferat vel sine parte recedat, & si maritagium exce­dat partem habituram, fiat admensuratio five sit haereditas descendens à pa­tre vel matre five per perquisitum. Et illud idem erit si mater dederit uni ex filiabus suis in legitima viduitate sua totum maritagium suum. Si an­tem pater vel mater vel uterque, totam haereditatem dederint uni in ma­ritagium, illa non cadet in partem quia nihil remanet inter cohaeredes di­vidend̄. § 26. Et similiter de feoffam̄ puro. Si autem cum homagiū interve­nerit post tertium vel ante fiat partitio, adhuc cadet maritagium in ꝑtem. Et computato ei qui tenet maritagio suo ꝓpter homagiū ꝑficiatur ei ꝙ defuerit de haereditate communi. Si autem ꝑticeps feoffatus pro servicio tantum siue homagio, vel pro homagio & servicio tenend̄ de domino capitali, vel si [...]at donatio viro & uxori simul & mentio habeatur de maritagio adhuc cadet in ꝓtem, secus vero tenendi de donatore ꝓ homagio nulla facta mentione de maritagio. Et idem erit si pura fiat donatio extraneae personae quae post feof­famentum unam participum ducat in uxorem. § 27. Si autem filia pri­mogenita relicto haerede nepote vel nepte in vita patris vel matris à quibus haereditas descendit decesserit, p̄ferenda erit soror antenata nepoti vel nepti ex filia primogenita quantum ad aesneciam quia mortem parentum non ex­pectavit. § 28. Serjantiae verò Reg' dividi non debent ne cogatur Rex hujusmodi servicia sua recipere per particulas. § 29. Facta autem ut prae­dictum est partitione & persortem assignatione adita haereditate, omnia ju­ra haereditaria ad haeredes transeunt ex civili addictione, possessio tamen nisi [Page 315] naturaliter fuerit apprehensa sicut animo & corpore proprio vel quasi sicut procuratoris prius ad ipsos non pertinebit. Et unde cum in Cur̄ Regis fa­cta fuerit partitio statim habeant breve ad vic' de seisina sua habenda secun­dum formam processus concordiae & judicii. § 30. Et cum unus ex plu­ribus participibus sine haerede de corpore suo moriatur facta partitione ejus portio accrescit suꝑstitibus ꝑ jus accrescendi. § 31. Cum autem unus par­ticipū & cohaer̄ deforciatus fuerit de tota har̄ vel de portione ipsū indè con­tingente ꝑ suos cohaer̄ participes, tunc succurritur ei ꝑ breve de proparte versus suos participes deforciatores, quia assisa mor. ant. locum non habet. § 32. Haec quidem actio & non alia jus & proprietatem inter cohaeredes distinguit & determinat, quia ad quemlibet participum statim & in mo­mento post mortem Antec' descendit jus merum, quod non est in casu quo unus aliis in successione haereditatis est praeferendus; & cum plures sint qui teneant in tali actione mixta sive unus petat sive plures, nullus tamen eo­rum qui tenentes sunt sine aliis respondebit propter contributionem. § 33. Si autem plures sint qui petant versus participes quilibet petere de­bet per se & non in communi cum participe suo petente, quia nullus eorum petit nisi rationabilem partem suam. § 34. Impetrato igitur brevi & facta summonitione legitima si tenens defaltam fecerit [...]cet haec actio tam in personam sit quam in rem, nullum tamen fiat attachiamentum de persona quamvis ratione actionis mixtae hoc fieri posset, sed capiatur terra in manum Regis per magnum Cape. § 35. Si autem unus particeps plu­ribus participibus suis partes ipsos contingentes deforciat vel plures uni, tunc impetrato brevi cum visis non jaceat nec vocatio ad warantum, po­terit tenens sic excipere, quod plures sunt parcennarii qui nominantur in brevi, & quo casu cadit breve. § 36. Item contra actionem habent lo­cum objectiones feloniae, bastardiae, quaestio status & quietae clamantiae. § 37. Item dicere poterit quod non clamat sicut particeps sed sicut ex­traneus quia feoffatus pro homagio & servicio. § 38. Item dicere po­terit quod terra non sit partibilis. § 39. Item quod petens jus non ha­bet in agendo, quia non est de sanguine, vel quia exclusus fuit in quadam do­natione facta alicui cum aliqua & haeredibus coartatis. § 40. Si au­tem u [...]us pluribus partes suas deforciat ac quidam remissi sint & negligen­tes ad partes suas petendas vigilantibus tamen non praejudicabitur, sed o­portet eos impetrare simul nominibus omnium cohaeredum dormientium partes suas non habentium ut tunc prosequatur quia voluerit, ultra termi­num autem assisae no. disseisinae praecluditur dormientibus remedium per hoc breve, succurritur igitur eis per breve de recto de rationabili parte, eo quod haec dictio nuper obiit ad tam longissimum tempus se non extendit, sed potius supponit tempus transactum recenter. § 41. Cum autem alicui facta fuerit donatio à communi Antecessore hujusmodi cohaeredum, & talio indè inquietetur, non solum vocabit ad warantum unum participem sed omnes, alioquin frivola erit vocatio, inutilis & vana. Iniustum autem esset si unus cohaeredum faceret escambium nisi alii contribuerent, eo quod tunc non remaneret ei pars sua rationabilis, quod esse non debet. § 42. Bre­ve [Page 316] autem de rationabili parte nunquam per exceptionem non tenurae pe­rimitur non magis quam breve de dote, undè mulier nihil habet quamvis petens superfluè petierit in absentia deforciantis, & quamvis per defaltam tenentis magis vel minus quam debet capi faciat de re petita in manum Re­gis per magnum Cape. Et cum duo cohaeredes unam petierint haereditatem per descensum ab uno Antecessore ac unus extiterit in longinquiori gradu & alius in propinquiori, ita quod uni competat assisa mor. ant. de morte patris sui qui fuit antenatus alterius cui de jure competeret breve de avo; oportebit utrumque in uno brevi comprehendere, quod erit interlaquea­tum de natura brevis mor. ant. & brevis de avo, quod mag' tamen sequetur naturam de avo eo quod per juratam terminabitur & non per assisam: forma verò brevis talis est. Praecipe A. quod reddat B. de C. & D. de E. tan­tum terr̄ cum pertinent̄ in A. de qua G. de N. pater praedicti B. & avus prae­dicti D. cuius haer̄ ipsi sunt fuit seisitus, &c.

Quod permittat de communia pasturae, & de exceptionibus super eadem. CAP. 10.

SI quis autum seisitus moriatur de aliqua communia pasturae ut de feodo & pertinente ad liberum ten̄ suum ex fundo alieno, seismam suam quam habuit die quo obiit transmittit ad haer̄ suos. Et si haeres cum in seisina fuerit uti prohibeatur, non competit ei assisa mor. an. cum sit quasi in posses­sione juris licet uti prohibeatur, & pro eo quod uti prohibetur est de bene­ficio principis subvenitur ei per juratam & non per modum assisae per hoc breve. Rex vic' salutem. Praecipe A. quod permittat B. habere communiam pasturae suae in terra sua in N. de qua C. pater vel mater, frater vel soror, a­vunculus vel amita, consanguineus vel consanguinea, avus vel proavus vel alius antecessor cuius haeres ipse est, fuit seisitus tanquam de pertinente ad liberum ten̄ suum in eadem villa vel in alia die quo obiit ut dicit; et nisi fe­cerit. Et quod dictum est de haerede dici poterit de successore sicut de Re­ctore Ecclesiae cujus praedecessor obierit seisitus de aliqua communia pasturae tanquam pertinente ad Ecclesiam suam. Forma brevis talis est: Praecipe A. quod permittat B. rectorem talis Ecclesiae habere communiam pasturae suae in terra sua de N. de qua C. praedecessor suus quondam Rector ejus Ecclesiae fuit seisitus tanquam de pertinente ad Ecclesiam suam praedictam die quo obiit ut dicit. Et nisi fecerit. Et idem breve locum habet in personis omni­um aliorum qui petere possunt terras ten̄ et jura nomine Ecclesiae suae, de quibus praedecessor̄ sui obierunt seisiti ut de jure Ecclesiae suae. § 2. Ad diem vero summonitionis jacebit esson̄, si autem defaltam fecerit proceden­dum erit propter defaltam tanquam in actione personali vel tanquam in reali. Et ad hoc breve responderi poterit sicut in assisa mor. an. Et termi­nari poterit per juratas et inquisitiones secundum proposita et objecta. § 3. Deforciaus autem multipliciter excipere poterit; Dicere enim pote­rit quod querens non debet ad hoc respondere, eo quod talis Antecessor nunquam habuit communiam in tali pastura, vel si habuit non tamen nisi [Page 317] precariam. § 4. In hoc autem brevi jacet petitio visus et vocatio ad wa­rantum et parvum cape sicut in placito terrae et magna assisa.

De Assisa ultimae praesentationis. CAP. 11.

EX statuto Magnae Cartae habetur quod assisa ultimae praesentationis sem­per capiatur in banco et ibi terminetur; Cum quis igitur proesentaverit ad aliquam Ecclesiam vacantem ad quam ipse vel Antecessores sui praesenta­verint tempore pacis cum proprium seisinam habere debeat quis vel sui An­tecessoris qui ultimè praesentaverit, nisi ille qui deforciat vel impediat doce­re possit rationibus certis quare non debeat, quod quidem deduci et deter­minari poterit per assisam ultimae praesentationis utraque parte vel altera tantum id in Cur̄ Reg' postulante. Ideo primo vidend̄ est cui competat hujusmodi assisa eo quòd cuilibet de populo nisi ei qui semel nomine suo praesentaverit vel haeres ratione successionis de seisina propria vel alicuius Antecessoris sui cui jure haereditario succedet ad quem pertinet advocatio. Et quod dicitur de uno dici poterit de altero vel de pluribus et com­plures cum sint quasi unus haeres, quia sine participe vel cohaerede assisam portare non poterit vel respondere non magis quam in aliis assisis, et si plures participes per assisam recuperaverint nullus sine alio praesentabit nec ratione aesneciae, nec majoritatis, nec pluritatis, quia omnes communicant aut nullus. § 2. Aliis autem qui tenent per seoffamentum et non per descensum nunquam competit antequam praesentaverit, quia de seisina eo­rum quorum haeredes non sunt petere non poterunt per assisam non mag [...] quam per breve de recto. Item nec ei qui tenet ad vitam quocunque modo et non per descensum sicut nomine dotis vel ad terminum. § 3. Per hoc autem quod dicitur in brevi ultimae praesentationis deforciat, videtur qui­busdam quod querens innuat per quod deforcians sit in seisina sicut in brevi de recto, sed revera non est ita. Satis tamen deforciat qui possessorem uti de seisina non permiserit omninò vel minus commodè praesentando, impe­trando, appellando secundùm quod dicitur de disseisitore quod satisfacit disseisinam qui uti non permiserit possessorem vel minus commodè licet omninō non expectat. § 4. Ad primum verò diem poterit uterque esso­niari; et si ambo fecerint defaltam vacuum erit placitum et cadit breve. Si autem impediens tantum se proferat per judicium sine die recedet; et si querens tantum praesens sit in Cur̄, tunc vidend̄ erit si summonitus sit vel non: Si autem summonitus fuerit et summonitio testata per idoneos sum­monitores qui examinati testentur summonitionem, tunc resummoniatur impediens; si autem non fuerit summonitus vel si praesens fuerit primo die et causatus fuerit quod nullam omninò habuit summonitionem vel minus rationabilem habeat diem. § 5. Cum autem ad diem rationabilem re­summonitionis venerit causari non poterit summonitio quin procedat assi­sa sive testetur prima summonitio sive secunda sive nulla, cum diem habuerit rationabilem et sciverit se esse summonitum vel scire debuit. Si autem non venerit, tunc capiatur assisa per defaltam si Juratores praesentes fuerint, et si [Page 318] non fuerint praesentes tunc praecipiatur vic' quod habeat corpora eorum ad alium diem: Ad quem sive venerit sive non, ante omnia capiatur assisa cum tantum operetur eius absentia quam praesentia cum nihil dicere possit in odium defaltae quare assisa remaneat nisi forte ad certificand̄ Jurator̄, si cartam habeat una pars vel aliquid tale intervenerit. § 6. Si autem de­forcians se fecerit primo die essoniari et diem habuerit per essoniatorem suum ad quem non comparuerit, statim capiatur assisa per defaltam nec ja­cebit resummonitio. § 7. Ex praemissis satis apparet quando et quoties­cunque assisa capi debeat extra Com̄, cor̄ Justic' autem itinerantibus vel co­ram Justic' specialiter nominatis in clausula de Nisi prius cum venerint ad in­quisitionem capiendam in Com̄ non habebit locum resummonitio vel esson̄ vel aliqua dilatio. § 8. Item contra minorem non jacebit resummonitio nec esson̄ cum tantum operetur ten̄ absentia quam praesentia. § 9. Item propter contumaciam non jacet resummonitio, ut si tenens vel impediens ad diem summonitionis comparuerit & contumaciter recesserit postquam visus fuerit à Justic' in Cur̄ qui recordum habent, statim capiatur assisa sine resummonitione. § 10. In omni autem assisa praeterquam in assisa no. disseisinae primo die jacet esson̄ vel resūmonitio, sed ad alium diem post esson̄ non jacebit resummonitio nec esson̄ post resummonitionem, sed statim ca­piatur assisa per defaltam, nec petenti nec deforcianti allocetur esson̄ in brevibus assisarum postquam semel comparuerit. § 11. Si autem post summonitionem & resumm̄ & esson̄ non venerit deforcians, vel cum venerit respondere noluerit vel contumaciter recesserit, capiatur assisa versus eum per defaltam quia absentia ejus habebitur pro praesentia, & si alius daretur ei dies praecluderetur ei una dicendi cont̄ assisam quare remaneret. § 12. Item cum praesens fuerit & concesserit assisam simpliciter, vel si ali­quid dixerit contra assisam nisi dixerit quare remaneret, procedet assisa. Si Juratores praesentes fuerint etsi non detur partibus alius dies ad quem ca­piatur assisa sive reus venerit sive non. Nec poterit deforcians vocare wa­rantū cum assisa generaliter faciat pro quo libet qui jus habet praesentandi.

De Juratoribus Assisae. CAP. 12.

CUm autem Juratores praesentes fuerint nec sit aliquid quod excipi pos­sit cont̄ illos, jurare debent hoc modo. Hoc auditis Justic' quod veri­tatem dicam de assisa ista, & de Ecclesia vel capella unde visum feci per praeceptum Regis, & pro nihilo dimittam. § 2. Cum autem juraverint audire debent formā brevis, & Justiciar̄ eos instruere debet quantum ei sit licitum & praedicere eis quod sibi provideant de veritate dicenda propter absentiam deforciantis qui si praesens esset possit eos forte in multis certio­rare. § 3. Habito igitur inter eos tractatu & deliberatione cum vene­rint cor̄ Justiciar̄ ad veredictum pronunciand̄ dicere poterunt super sacra­rum suum quod talis querens praesentavit ultimam personam quae mortua est ad praedictam Ecclesiam & tempore pacis, scil: talem nomine qui ulti­mus obiit persona in eadem Ecclesia, & qui admissus fuit ad suam praesenta­tionem, [Page 319] vel dicere poterit contrarium quod talis talem non praesentavit ne­que alium sed alius talis illum praesentavit. § 4. Item dicere poterunt omnes rationes quare praesentatio non pertineat ad querentem quas qui­dem ille deforcians proponere posset si praesens esset & ostendere quare injustè non deforciaret, ut si post praesentationem illam de qua agitur ille querens vel antecessor suus qui praesentavit post praesentationem illam ad­vocationem illam dederit per se, vel ten̄ ad quod pertinet advocatio dedit cum omnibus pertinen̄ suis sine aliqua retentione in feodo vel donec provi­derit ad vitam vel ad terminum. § 5. Item non sufficit Juratoribus dicere quod talis vel antecessor suus injustè praesentaverit nisi doceant quod defor­cians injustè praesentationem illam deforciaverit. § 6. Item nec sufficit quod injustè nisi doceat quod ei deforciata sit ad hoc quod ipse qui queri­tur aliquid capiat per assisam, licet hoc aliis prodesse poterit qui jus habent, quia omnes articuli in brevi contenti possunt esse veri: verumtamen in­quirere oportet utrum deforcians justè deforciaverit vel injustè, & similiter si ad querentem pertineat querela. § 7. Item dicere poterunt ꝙ nihil omnino sciunt quis praesentavit illum qui ultimo obiit persona. Et si nihil certitudinis dicere sciant de eo, tunc de necessitate recurrend̄ erit ad seisi­nam alterius personae ante eum, ut aliqua certitudo habeatur de praesenta­tione & praesentata. Et si de tali certitudo haberi non poturit, adhuc re­curratur ad superiores, quatenus cursus temporis hoc permiserit quoad assi­sam. Et cum ulterius procedi non possit tunc demum recurratur ad propri­et atem & ad breve de recto, ut per hoc terminetur proprietas & assisa. § 8. Item si Juratores dubitaverint utrum talis vel Antecessor suus praesen­taverit vel alius vel quis, querensnihil per hoc consequetur quasi probatione sua dificiente. § 9. Quia quotiescunque dubitatur an quid sit perinde ac si non esset illud. Idem erit et si personam querentis omnino ignorave­rint: & licet personam cognoverint, nesciunt tamen si filius ejus & haeres sit qui ultimò praesentavit & cujus seisinam petit, & per consequens scire non possunt si ad ipsum pertineat actio vel querela. § 10. Hiis autem intellectis de facili perpendi poterit pro quo judicabitur per assisam.

De Exceptionibus querentis. CAP. 13.

CUm autem uterque praesens fuerit & deforcians dicere velit cont̄ assi­sam, oportet primo quod querens audito brevi suam fundat intentio­nem & doceat quod ad ipsum pertineat actio certa; Certa ita (que) debet esse intentio, certa narratio & certum fundamentum, & certa quae in judicium debent duci, & vera probatio pro petente vel querente vel ad minus prae­sumptio cui semper standum erit donec tenens vel deforcians excipiendo & probando docuerit contraria. § 2. Ille autem qui per hanc assisam a­git ad fundandum intentionem suam docere debet de cujus seisina profert assisam, utrum de seisina propria qualitercunque teneat in feodo vel ad vi­tam vel ad terminum rem corporalem ad quam pertineat advocatio, vel ipsam advocationem sine re vel corpore cor adhaeret, vel si de seisina a licujus [Page 320] Antecessoris sui, & quo casu oportet ipsum docere se esse haeredem illius Antecessor̄ cujus petit seisinam separatam & per se sine aliis vel cum aliis in communi absque separatione; & ubi plures sunt quasi unus haeres oportet quod omnes nominentur vel in communi vel separatim & successivè. Et quo casu sufficit si ille queratur ad quem pertinuerit praesentatio illa ea vice, vel si jus praesentandi de seisina unius Antecessoris pluribus descendat capi­tibus sed quasi uni haeredi, & facta divisione inter cohaeredes haereditatis re­maneat tota advocatio & praesentatio uni cohaeredum. § 3. Item de­signare oportet quae vel qualis persona ultimò obiit persona & de qua mor­te naturali sive civili, & ita facta examinatione & sic fundata intentione de facili perpendi poterit utrum praesentatio & actio pertineat ad querentem separatim & ꝓ se simpliciter, vel in cōmuni cum aliis vicissim vel successivè.

De Exceptione Deforciantis. CAP. 14.

CUm autem querens intentionem suam sic fundaverit & docuerit quod ad ipsum pertineat praesentatio & producat probationem, scil: assisam, oportet quod deforcians excipiat cont̄ intentionem quod assisa remaneat. Sunt quidem exceptiones plures quarum quaedam sunt dilatoriae & quaedam peremptori [...]; & peremptoriarum quaedam sunt peremptoriae jurisdictionis & quaedam brevis. Et sunt dilatoriae judicii quae non tangunt ipsam actio­nem nec intentionem non magis quam dilatoriae, & illae sunt primò propo­nendae. § 2. Continetur enim in brevi quis advocatus, advocatus autem dici poterit ad quem pertinet jus advocationis alicujus Ecclesiae, ut ad Ec­clesiam nomine proprio & non alieno possit praesentare. Et dicitur quis Advocatus ad differentiam aliorum qui praesentant nomine alieno, sicut cu­stos praesentans ratione custodiae qui non est Advocatus sed ille cujus nomine praesentavit. Dicitur etiam quis Advocatus ad differentiam eorum qui te­nent quodammodo ad firmam ut ad terminum vitae quacunque ratione, vel per intrusionem, vel per disseisinam, qui nunquam praesentaverint in vita sua, verumtamen si semel praesentaverint & ita in seisina sint praesentandi, tunc sunt quasi Advocati quoad seisinam praesentandi quamdin vixerint & fuerint in possessine rei ad quam pertinuerit advocatio. Et priusquam ve­rus possessor seisinam rei recuperaverit in [...]tinentiis nihil juris poterit ven­dicare, cum non poterit quis prius praesentare vel habere pertinentias an­tequam habuerit corpus ad quod sequuntur pertinentiae. Est igitur verus Advocatus ad quem pertinet proprietas & seisina ex nomine proprio sibi Nota. & haered̄ suis & non alieno. § 3. Est etiam quasi Advocatus, creditur esse advocatio cum non sit propter seisinam praesentandi, & tenet ꝙ possi­det licet in seisina sit nomine proprio & non alieno, sicut illi qui tenent ad terminum vitae vel annorum, & sunt veri Advocati perpetui & non veri & ad tempus; sed cum tales praesentaverint, non tamen sint hujusmodi praesen­tationes rectis dominis vel haer̄ praejudiciales. § 4. Item tempore pacis quia differentiam eorum quae fuerint tempore belli quod idem est quod est t [...]mpus guertinum quia nihil differt à tempore injuriae, ꝙ est cum fiunt op­pressiones [Page 321] & violentiae quibus resisti non potest & disseisinae injustae, & omni tempore quoad quosdam poterit esse tempus guerrinum quamvis non sim­pliciter ad omnes, cum quis uti velit jure suo tempore pacis, & impeditur quo minus possit. Tempus enim pacis designari poterit hoc modo. § 4. Po­terit enim quis ante guerram generalē praesentare pacificè sine aliqua con­tradictione, & eodem modo tempore guerrae, & post guerram consimiliter, & quaelibet praesentatio sufficiens erit ad seisinam praesentationis, & bona, cum nulla dici poterit injuriosa & ideo quasi nulli, quia tempore injuriae & non pacis vel juris sit acquisita, tempore etenim pacis fieri poterunt op­pressiones injustae, rapinae, disseisinae injustae sicut tempore guerrino, & ex tali tempore oritur exceptio deforcianti vel replicatio petenti. § 5. Conti­netur etiam in brevi, praesentavit. Refert enim utrum talis persona praesen­tata admissa fuerit ad praesentationem talis vel non, quia non sufficit prae­sentare nisi persona ad talem praesentationem fuerit admissa. § 6. Cum autem duo fuerint à diversis praesentati oportet quod unus admittatur, & alius recusetur, poterit tamen esse quod neuter admittetur quamvis unus praesentantium jus habeat praesentandi, cum propter lapsum temporis de constitutione Lateranensi si partes fuerint discordes ultra sex menses pro­pter minorem aetatem, ut si contra minorem praesentantem prolatae fuerint cartae Antecessorum ad quas minor ante aetatem respondere non possit, & quo casu pertinebit ad Ordinarium collatio nisi partes consenserint de uni­ca persona idonea praesentanda salvo jure cujussibet cum minor ad aetatem pervenerit, & reservata quadam minima pensione usque ad aetatem ut [...]al­vum sit ei jus praesentandi quis per assisam obtinuerit ut illam tunc conferat cui voluerit. § 7. Item duo poterunt praesentare simul quorum unus jus habebit & alius non, vel uterque aliquam scintillam juris si in clericum con­sentiant sine aliqua discussione juris non erit standum utrique ex tali prae­sentatione, cum sit incerta, sed ad seisinam illius Advocati de quo haberi possit certitudo quis de jure ultimò praesentavit cum protestatione vel sine. Sed esto quod quis sine contradictione semel praesentaverit & alius vacante iterum Ecclesia impedimentum apponit & deinde assensum praebeat, pro­pter talem tamen assensum non mutatur status praesentationis nec minuitur, cum iterum E [...]iam vacare contigerit, quia unum est assentire & aliud consentire. As [...]e enim potest cum quis non habeat jus praesentandi, sed dicat, Assent [...]d praesens praesentationi tuae salvo jure meo in posterum. Si quis tamen in possessione existens praesentandi consensum praebuerit ei qui proprietatem habuerit vel consenserit praesentandi simpliciter sine aliqua protestatione sibi praejudicat imperpetuum. Sed hic est potius consensus quam assensus, cum ille qui jus habet possessionis consentit cum eo qui habet proprietatem. Si autem hoc fecerit cum protestatione, ut si dicat, Consentio praesentationi tuae salvo mihi jure meo in posterum, per hoc sibi retinet to­tum quod habuit tam super possessione quam super proprietate. Est enim jus possessionis & jus proprietatis, & idem erit & melius si exprimat utrum­que jus & dicat, Salvo mihi jure imposterum tam super possessione quam su­per proprietate. § 7. Et idem processus habeatur in advocationibus ca­pellarum, [Page 322] praebend̄, vicar̄, hospitalium, Abbatiarum, Prioratuum, & aliarum domorum quae sunt de aliquorum advocatione, sicut in advocationibus Ec­clesiarum habetur in praesentationibus impeditis. § 8. Item continetur persona quae mortua est, personam dicit ad differentia [...] vicarii, ad cujus vi­cariam nullus poterit praesentare, mortua dicit, hoc est sine morte naturali sive civili, ut re transtulit religioni, vel duxerit uxorem, vel refignaverit, vel aliquid fecerit propter quod eam retinere non possit. § 9. Item conti­netur ad talem Ecclesiam quae vacat ut dicitur, ad quod vidend̄ quae vacet & quae non, ut si omnino vacet vel personatus tantum. Si autem aliquid in­praestetur pro bono pacis vel nomine simplicis beneficii & ille qui hoc parte perit moriatur, propter hoc non vacat personatus nec Ecclesia. Et illud i­dem dici poterit de vicario cujus vicaria non sit de alicujus praesentatione vel advocatione, qui si moriatur totum accrescit personae, & hoc ubi taxata fuerit per Ordinarios ad rationabilem sustentationem vicarii. Si autem assi­sa proferatur de tota Ecclesia & non vacet nisi medeitas vel tertia pars vel quarta, & contentio de advocatione habeatur utrum vacet vel non; super hoc erit Ordinarius consulendus quia laicus super hoc cognoscere non po­test, non magis quam de matrimonio soluto vel contracto; alii tamen non expedit quod coram Ordinario devolvatur cognitio quia per ipsum Ordi­narium poterit Ecclesia incumbrari, vel cum Epō tali cum admiserit ad prae­sentationem jus non habentes in praejudicium veri patroni, & in quibus ca­sibus non expedit hoc mandare Episcopis quia veritatem forte non rescri­bent. § 10. Et ideo in hujusmodi dubio utrum Ecclesia vacet vel non poterit veritas per assisam inquiri, & secundùm hoc mandetur Episcopo ꝙ admittat. Qui verò si non admiserit summoniatur quod sit ad ostendend̄ ꝙ non, & sic convinci poterit incumbramentum factum per Episcopum vel a­lium Ordinarium, & tunc tenebitur Episcopus liberare Ecclesiam vel satis­facere praesentato, & clericum per ipsum admissum compellere quod verum patronum advocatum suum & satisfaciat ipsi patrono, & sic poterit Ecclesia vacare de jure & non de facto. § 11. Poterit etiam Ecclesia vacare de jure & de facto simul, & tunc justè vacat, & verè, & quo casu statim capiatur assisa. Si autem de jure tantum, capi poterit assisa consimiliter ut inquira­tur de incumbramento, & sic agat querens versus eum qui incumbravit ad tollendum incumbramentum. Si autem clericus propria authoritate se in­trudat in aliquam Ecclesiam sine Ordinario suo, nihilominus capiatur assisa sicut de vacante. Et si Juratores dicant quod Ecclesia plena est per intrusio­nem talis clerici, quia verò coram Judice seculari discuti non poterit an justè se intruserit vel non, cum multum non differant sicut matrimonium spirituale & carnale, & ideo ad forum Ecclesiasticum debet hujusmodi cognitio demandari, ut Episcopus inde Cur̄ Reg' reddat certiorem, cujus mandato debet fides adhiberi, & secundum hoc procedet assisa vel remane­bit, tale tamen mandatum Episcopi non semper plenè sufficit ad probatio­nem sine aliis adminiculis, licet sufficiat ad praesumptionē. § 12. Dicitur etiam in brevi cujus advocationem idem talis dicit ad se pertinere, ex quo quidem dici potest quod oportet querentem docere rationem quod ad [Page 323] ipsum pertineat actio & querela in fundatione suae intentionis. § 13. Item dicitur & summon̄ talem qui advocationem ei deforciat, & unde oportet querentem docere ipsum in intentione sua quare sibi impedientem habet obligatum quod seisinā suae praesentationis iniustè impediverit. § 14. Per hoc etiam quod dicitur qui advocationem illam ei deforciat non intelli­gat qui jus quod deforcians s [...]t in seisina advocationis, sed satis deforciat qui impedit vel qui omnino uti non permittit vel saltem modo debito quamvis omnino non expellat. § 15. Ex praedictis vero eligi poterunt excep­tiones ad assisam perimendam vel differendam. Si autem impediens om­nes articulos praedictos concesserit adhuc excipere poterit cōntra assisam ꝙ ipse qui portat assisam narrando de seisina & praesentatione antecessorum suorum iniustè petit, eo quod post praesentationem per ipsum factam advo­cationem illam dedit cum ten̄ ad quod pertinuit advocatio vel sine ipsi im­pedienti vel alicui Antecessorum suorum per cartam, quam proferat si sibi viderit expedire, & unde concesso quod talis vel ejus Antecessor praesenta­vit ille tamen conquerens de caetero praesentare non poterit praedicta rati­one; vidend̄ est igitur in praemissis an ille cont quem excipitur plenae sit aeta­tis vel infra aetatem. Si autem plenae aetatis fuerit benè potest cognoscere cartam & donationem replicare non poterit contra exceptionem quod post cartam illam praesentavit ille talem N. qui ad praesentationem suam fuit admissus & ita quod carta illa vacua est & donum nullum. § 16. Et hoc probari poterit per assisam captam in modum juratae & in mod̄ assisae, nisi ita sit quod querens habeat per se triplicationem, ut si dicat quod quam­vis carta vacua sit & donum nullum per secundam praesentationem ipsius donatoris, post illam tamen praesentationem fecit ei idem talis vel Anteces­for suus aliam cartam de donatione novam, ita quod praesentatio pertinet ad ipsum; vel dicere potest quod primam cartam confirmavit & fecit ei va­lidam confirmationem quae invalida fuit per non usum & per secundam praesentationem, & hoc offerat verific [...]re per assisam & per testes in carta nominatos. Si alius simpliciter cartam negaverit & confirmationem quam duplicare tamen poterit & docere se post haec omnia praesentasse; Si autem triplicare velit dicere poterit & concedere post primam cartam praesenta­tionem sic esse factam et cartam sic esse vacuam, sed postea impetravit super eum breve de warantia cartae, ad quam talis vel fidejussor suus sum­monitus fuit & in Cur̄ Regis cartam illam recognovit & donum, ita ꝙ finis factus fuit & chirographū quoddam ꝙ ꝓferre poterit & tunc capiat lis finē, ut inferiùs in Statutis. § 17. Item si de advocatione sit implacitatus peti poterit si de possessione debeat respondere. § 18. Item poterit dici quod est capella & non Ecclesia, quare judicium de brevi quod petit verificare ubi debet. § 19. Si autem petatur versus personam tantum respondere poterit quod non tenetur respondere sine Episcopo & patrono suo. Item breve ultimae praesentationis est inter patronos & ipse non est patronus, un­de judicium. § 20. Si autem de possessione tantum loquatur non poterit vocare ad warantum.

Casus super eisdem. CAP. 15.

ESto quod quis dederit manerium cum advocatione alicui in feodo sibi et haered̄ suis, & antequam Ecclesia vacaverit ille cui datum est priusquam praesentaverit manerium cum pertinentiis ad alium transtulerit, & tunc pri­mò Ecclesiam vacare contingat, primus donator praesentat & primus dona­tarius similiter & secundus similiter, & quia non ad omnes pertinet praesen­tatio quaero quis eorum alteri praeferri debet; non enim primus donatarius quia nunquam fuit in seisina, & quod non habuit ad alium transferre non potuit; vacua est igitur donatio quantum ad primum & secundum donata­rium. Remanet igitur de necessitate cum donatore quia semper remansit in possessione praesentandi, ex quo donatarius illam ad alium transtulit ante praesentationem et ante usum, & sic dici poterit de pluribus in infinitum. Et haec vera sunt dum tamen finis vel recognitio inde facta non fuerit in Cur̄ Reg' Recordum habente; Et quo casu fiat per omnia prout per Recor­dum inveniri contigerit. § 2. Item esto quod secundus donatarius aliquo casu vellet vocare primum donatarium ad warantum, non valeret vocatio cum secundus donatarius in possessione non sit. Nullus enim alium defendere poterit in possessione nisi eum qui fuerit in possessione, cum warantizare ni­hil aliud sit quam possidentem defendere; sed si de facto warantizaverit & warantum ulterius vocaverit primum donatorem nec ipse ei warantizare tenetur tum quia non possidet, tum quia revocare non potest secundus do­natarius nec rehabere quod nunquam habuit nec habere potuit. Sed esto ꝙ primus donator secundo donatario confirmaverit donum primi donatarii adhuc non convalescit donum per confirmationem tantum cum donum sit alienum & non ipsius confirmantis nec alicujus Antecessor̄ sui, & quia donū omnino nullum est nec inceptum nec perfectum: bonum est igitur secun­dùm constitutionem operari. Si autem uter (que) confirmaverit, tam confir­mans quam ille cui confirmatur, confirmans per assisam obtinebit pro seisina à qua non recessit ex quo nullus seisinam habere incepit. Si autem ille secun­dus donatarius praesentaverit de facto dum tamen recordum non invenerit super donatione, et cum ita in seisina fuerit advocationem illam transtulerit ad alium similiter praesentaverit & ita fuerit in seisina praesentandi, & con­tingat Ecclesiam v [...]care, & primus donator praesentaverit & ultimus dona­tarius similiter si uter (que) assisam ve [...]: arrannaverit ultima seisina praeferri debet primo nec erit postmodum assisa capienda super assisam. Sed primus donator sibi perquirat per breve de recto super ipsa proprietate si voluerit & sibi imputare poterit propriam negligentiam super ipsa possessione. Cum autem carta proferatur contra assisam, si omnino dedicatur, oportet quod probetur per testes in carta nominatos, & per assisam captam in modum Ju­ratae, nisi fortè ille contra quem profertur infra aetatem extiterit, & quo ca­su ad cartam respondere non poterit ante aetatem sicut faceret ad finem & aliam recognitionem Antec' in Cur̄ Recordum habente, & sic differenda erit assisa us (que) ad aetatem, sed de consilio Cur̄ providebitur de quadam pen­sione retinenda ad cautelam. Si autem nulla carta intervenerit procedat [Page 325] assisa non obstance minori aetate. Si autem finis & Chirographum in Cur̄ Reg' factum intervenerit cadit ass' cum minor infra aetatem debeat ad quem libet finem respondere; Si autem carta Antecessor̄ tantum sine recognitione ob­jiciatur à majore vel minore, & dedicatur, probetur, & si non concedatur sed opponatur quod vacua sit per praesentationem subsequentem, & à parte adversa negetur praesentatio post cartam procedat assisa in modum Jurat [...] de consensu partium sub [...]iis verbis, utrum donator qui assisam portat prae­sentavit ad eandem Ecclesiam postquam eartam illam & donum fecerit praedicto tali vel non. Respondere tamen poterit quis contra assisam quod praecedere non debeat quia ille qui profert assisam vel al [...]quis Antecessorum suorum ten̄ ratione cujus praesentat cum omnibus pertinentiis sine ullo re [...] ­nemento quocun (que) modo alienationis ei qui modo praesentat vel alteri An­tecessori ejus dedit & alienavit sive fuerint in possessione praesentandi sive non, siue aliqua retentione, exceptione vel contradictione vel dimissione ad terminum vitae vel annorum, & haec ratio quando (que) poterit per cartas & instrumenta declarari, & si proferantur in judicio procedat assisa, & si de fide instrumentorum & veritate habeatur contentio per assisam captam in modum juratae si partes consentiant poterit negotium terminari. Cartae au­tem & instrumenta ante judicium sunt exhibenda; si autem post, locum ha­bere non possunt nisi ad certificand̄. § 3. Item excipi poterit contra as­sisam quod ille qui profert ass' non habet in manu sua de ten̄ ad quod per­tinet advocatio, quia illud amisit per judicium vel disseisinam vel alio quo­cun (que) modo, & quamvis jus habeat in ten̄ & in pertinen̄ recuperare tamen debet primo ten̄ ad quod pertinet advocatio antequam possit praesentar [...]. Et ideo si aliquis praesentationem suam semel per assisam retinuerit & pro­prietarius petat advocationem vel ten̄ ad quod advocatio pertinet ꝑ breve de recto & pendente placito incipiat Ecclesia vacare, petens ille cum pr [...] ­sentare non poterit antequam advocationem vel ten̄ disrationaverit. § 4. Item contra assisam replicari poterit quod ille qui assisam nunquam habuit in advocatione de qua agitur nisi ad vitam tantum quacun (que) ratione vel ad terminum, ita quod nihil juris potuit vel debuit ad suos descendere haeredes. § 5. Si mulier aliqua post mortem viri sui waranto suo de dote praesentanti ad seisinam suam vel antecessorum suorum per assisam petenti respondeat quod praesentatio ad ipsum pertineat ratione dotis suae quam habet in villa in qua Ecclesia sita est, & unde impetravit super warantum suum breve de Quare impedit, tunc vidend̄ est qualiter fuit dos sibi constitu­ta, ut si habuit tertiam partem alicujus villae & petat quod ratione illius partis possit praesentare saltem tertia vice, vel si de dote manerio fuerie do­tata integrè nulla facta exceptione cum omnibus pertinent̄ vel excepta ad­vocatione. Si autem dotata sit de tertia parte tantum, nihil juris habet in praesentatione licet Ecclesia sita sit in tertia parte tantum, nisi hoc convene­rit ex aliqua specialitate, ut si dotata fuerit de tertia ꝑte cum advocatione. Si autem dotata manerio integro sine exceptione, valida erit praesentatio. Si autem praesentationem admittere non debet per particulas, ut si quis ma­nerium habens cum advocatione illud totum dederit diversis vel uni per [Page 326] particulas retenta sibi aliqua minima portione, & sic dederit qûilibet partem cum omnibus pertinentiis suis, nulla facta mentione de advocatione, semper remanebit advocatio cum parte retenta cum specialiter non transferatur. § 6. Esto autem quod quis clericum praesentaverit qui ad praesentationem suam fuerit admissus, & venerit quis à latere, & clerico instituto moverit quaestionem per alium clericum institutum Episcopo loci praesentet qui ip­sum admiserit in praejudicium primi praesentantis & ita remaneat institutus tota vita sua bis praesentatus & bis institutus, si ille qui ultimò praesenta­vit postmodum vacante Ecclesia ex tali praesentatione agere velit per assi­sam, non audietur, quia praesentatio super praesentationem de eodem facto & de eodem jure & de eadem praesentatione facta non valebit. § 7. Item esto quod quis praesentaverit ad Ecclesiam & pendente praesentatione ante­quam clericus admittatur contingat praesentantem mori, & custos haeredis ratione custodiae alium clericum praesentaverit durante contentione inter clericos praesentatos contingat quod haeres perveniat ad aetatem, & tertium praesentaverit, cujus praesentia debet praeferri? revera haeredis praesentatio. § 8. Item esto quod mulier habens dotem & advocationem alicujus Eccle­siae ad dotem eius pertinentem quae clericum praesentaverit cum vacaverit & qui ad praesentationem suam admissus fuerit, et haeres warantus suus de dote sua advocationem illam alicui dederit vivente muliere, & post dona­tionem illam antequam donatarius Ecclesiam illam contulerit, mulier seisinam illam transmittit ad warantum suum & haeredes suos; Et quo casu necesse [...]rit donatario novam habere donationem vel saltem prioris doni confirmationem, quia antequam de seisina loqui poterit nunquam in casu proprietatis obtinebit. § 9. Si autem plures co [...]aeredes quorum qui­dam plenae sint atatis & in possessione haereditatis pro portione sua, et quidam infra aetatem & sub custodia, et non sit nisi [...]nica Ecclesia quae vacaverit, quaeritur quis praeferri debeat in praesentatione, vel si omnes simul praesentare debeant aut unus & in unum clericum consentire, alioquin ordinabit Episcopus sive fuerit plenae aetatis, sive non, nisi partita sit haere­ditas et diversa cum plenae aetatis extiterint vel aliter convenerit inter eos, nec erit Episcopo locus collationi si quilibet ipsorum vellet clericum suum singulariter & per se praesentare, quia nullum tamen recipere possit ad prae­sentationem uniussine p̄judicio alterius cohaeredis, aliter tamen esse possit, si unus qui totum jus haberet praesentandi duos clericos vel plures simul vel diversis temporibus praesentaret. § 10. Item de una vacatione & pra­sentatione ad unam ecclesiam plures poterunt esse querentes & diversis rati­onibus; duo enim vel plures petere possunt praesentationem per assisam rati­one successionis vel de seisina propriae praesentationis. Item una vel plures ratione dotis vel alio modo tenendi ad vitam secundùm diversa genera praesentandi per breve Quare impedit vel quare non permittit, vel quia ha­bet aliquam partem villae in qua sita est ecclesia de qua agitur, & quod vi­cissim & successivè possit praesentare, et multis aliis rationibus, quas quidem omnes oportet in principio diligenter examinare per ordinem, ut facta examinatione scir̄ possit ad quos pertineat actio, & ad quos non, & de [Page 327] processu in persona cujuslibet mulieris ad Episcopum dirigendis oportebit facere mentionem. § 11. Cum autem musier ratione dotis suae praesenta­verit ad ecclesiam Clericum qui ad praesentationem suam sit dimissus ac haeres warantus de tota sua advocationem illam postmodum alicui dede­rit vel vendiderit, & vacante iterum ecclesia in vita mulieris alia vice illam contulerit non obstante advocatione har̄ ex praesentatione sua sei­sinam praesentandi transmittit, & warantum suum & haeredes suos, & sic erit carta vacua & donatio nulla cum donatarius loqui non possit de aliqua seisina; secus tamen erit si carta in Cancellaria vel coram Rege fuerit recognita & irrotulata. Si autem sit qu [...] dicat contra assisam, quod ille qui assisam profert praesentare non pos­sit propter donationem & cartam subsequentem, si carta dèdici non possit cadit assisa, & alius seisinam suam retinebit, & cum sit quasi in possessi­one post donationem & cartam confectam. Si autem dedicatur & non fuit irrotulata in Cur̄ Reg' oportet quod probetur per Testes in carta no­minatos & per probos & legales homines vicinos, & ea probata, ulteriùs impediri non poterit sua praesentatio; Et non est simile de rebus cor­poralibus ubi nulla donatio, licet fiant cartae & capiantur homagia, nisi subsequatur traditio & corporalis apprehensio. Si autem donator cartam recognoverit quod postea praesentavit hoc doceri poterit per assisam, nec stabitur simplici verbo suo nec praesumptioni tantummodo licet proferat literas Ordinarii quod ipse clericum admiserit ad praesentationem suam; nec erit necesse procedere ad assisam de seisina donatoris, quia per hoc quod concedit cartam excludit se à seisina & praesentatione sua cum nihil ostendere possit post confectionem cartae de aliqua seisina. § 12. Cum autem querens dicat se vel aliquem Antecessorum suorum praesentasse cer­tam personam & inde posuerit se super assisam & Juratores nihil inde sci­verint, nec etiam quis ultimam personam praesentaverit nec penult [...]mam & nec aliam, vel si dixerint omnino se nihil scire, querens nihil capiet per assisam. § 13. Item si in una & eadem villa fuerunt duo dominia et di­versa feoda et una ecclesia et sciri non possit quis ultimo praesentavit ne [...] in cujus feodo sita fuerit ecclesia, vel si fortè fuerit praedium commune in quo fuerit sita ecclesia, nec haberi possit certitudo de praesentatione, oportet quod partes concordent inter se quod vicissim praesentent. § 14. Item esto quod quis habeat advocationem alicujus ecclesiae, & cum fuerit in possessione praesentandi, illam dederit in maritagium vel alio modo, & ille idem antequam praesentaverit advocationem illam dederit cum te­nemento vel sine, et tunc post contingat ecclesiam vacare, et ille tertius cui ultimo data fuerit advocatio praesentaverit, primus donator vel ejus hae­res omnibus aliis praeferetur in p̄sentatione, tum quia primus donatarius nul­lam habuerit seisinam veram per quam ad alium transferre potuit advoca­tionem, nec secundus donatarius poterit accipere quod primus ei non po­tuit dare nec ad alium transferre.

Quare impedit. CAP. 16.

NON autem possunt omnes ad quos pertinet praesentatio agere de seisina propria vel Antec' suorum sicut in casibus praecedentibus. Et unde illis qui nunquam praesentaverint & quacunque causa adquirendi non competit jus praesentandi quod nunquam habuerunt sive recuperaverint vel habuerint ad vitam vel imperpetuū ex causa donationis vel alio modo com­petit remedium si fuerint impediti quo minus prasentare possint per breve Quare impedit. § 2. Impedire autem est ponere pedem in jus alienum quod quis habet in jure praesentandi cum sit quasi seisina & jure quali, quia qui impedit quo quis minus uti possit seisina sua vel quasi imponit pedem alteri juri, & ideo locum habet breve Quare impedit. § 3. Si autem nullam habent omnino talis praesentator seisinam vel quasi cum ex causa donationis vel aliunde competat ei jus praesentandi ratione ten̄ quod quis tenuerit ad vitam ex aliquo casu ratione dotis vel per legem Angliae, vel fir­mario ratione firmae, vel creditori ratione pignoris cum nulla praecesserit sei­sina, vel quasi ponere non poterit pedem quis in jus vel seisinam quam ta­lis prius non habuit, & quo casu non habet locum breve Quare impedit sed quare non permittit illud quasi proprietarius, & haec est differentia inter impedit & non permittit quamvis breve ferè concordent, haec enim dictio impedit de in & pes componitur, & sic impedit qui nititur pedem ponere in jus alienum ubi nullum jus ei competit nec proprietatis nec possessionis. Et si quod unquam habuit illud totum transtulit ad alium quacunque de causa, vel cum fortè per judicium utrumque jus haberet possessionis ex qua­cunque causa transtulit ad alium qui nondum seisina usus est. Si quis igi­tur uti non permiserit competit ei contra proprietarium breve Quare non permittit cum ratione proprietatis habuerit pedem impositum. § 4. Cum autem summonitus non venerit nec se fecerit essoniari mandetur vic' quod ponat ipsum per vadium & salvos pleg' quod sit ad certum diem, et po­stea quod distringatur per omnes terras, & catalla, & quod respondeat de exitibus donec venerit. § 5. Si autem ille qui praesentationem impedi­verit fuerit infra aetatem nec habuerit per quod distringi possit, tunc sum­moneatur ille in cuius manu custodia terr̄ eius fuerit quod sit & habeat talem ad certum diem. § 6. In huiusmodi autem impedimento vidend̄ est utrum clericus impediat vel patronus, uterque enim impedimentum praestare potest, patronus autem ante judicium et antequam ius praesen­tandi amiserit praesentationi de se factae post iudicium insistendo, & quo casu clericus principaliter erit summoniendus et patronus incidenter quod sit ad ostend̄ quid iuris clamat in praesentatione quam semel amisit per iudicium, qui nisi sufficientem per se praetenderit excusationem poenam constitutionis se noverit incursurum.

De Statutis super eisdem. CAP. 17.

CUM de advocationibus Ecclesiarum non sint nisi tria brevia origina­lia, unum videlicet de recto & duo de possessione, & usitatum fuerit quod cum quis ius non habens praesentandi ad aliquam Ecclesiam praesenta­verit ipso praesentato admisso verus patronus per aliud breve recuperare non potuit advocationem suam quam per breve de recto per quod haere­des infra aetatem existentes per fraudem vel negligentiam suorum custodum, haeredes etiam maiores vel minores per negligentiam vel per fraudem te­nentium per legem Ang' vel mulierum tenentium in dotem vel alio modo ad terminum vitae vel annorum aut per feodum talliatum multotiens de suis Advocationibus exhaeredationes patiebantur; Provisum est & statutum quod huiusmodi praesentationes non sint huiusmodi rectis haeredibus aut aliis pro­prietariis ad quor̄ huiusmodi advocationes reverti debent praeiudiciales, quia quotiescunque aliquis ius non habens tempore custodiae ut per dotem vel per legem Angliae, vel alio modo ad terminum vitae vel annorum, vel per feodum talliatum in proxima vacatione postquam ad aetatem haeres per­venerit, vel post aditam haereditatem vero proprietario adeo praeiudicialis quo minus in proxima vacatione postquam statim habuerint eandem acti­onem & exceptionem vel consimilem habeant qualem habuit vel haberet ultimus Antecessor huiusmodi haeredis plenam habens aetatem in ultima va­catione tempore suo accedente ante mortem suam vel antequam dimissio facta fuit ad terminum vel per feodum talliatum. § 2. Hoc idemque de praesentationibus factis ad Ecclesias de haereditatibus uxorum sub pote­state virorum existentium observetur. Viris religiosis, Archiepiscopis, recto­ribus Ecclesiarum et aliis personis Ecclesiasticis per hoc idem Statutum sub­veniatur si aliquis ius praesentandi non habens praesentaverit ad Ecclesias domibus suis praelatus dignitatibus aut personatibus spectantes tempore quo praelatiae dignitates vel personatus huiusmodi vacaverint. § 3. Hoc tamen statutum locum non habet in casu quo iudicium Cur̄ Reg' processe­rit, ubi non est aliud remedium quam per convictionem, certificationem, assisam, vel Inquisitionem per Quare impedit quae gratis concedantur una etiam forma in brevibus ultimae praesentationis placitandi & Quare im­pedit in Cur̄ Reg' observetur quoad hoc, quod si pars rea de plenitudine Ec­clesiae excipiat per suam proptiam praesentationem, non tamen propter illam plenitudinem remaneat loquela dummodo breve semestre tempus impetretur quamquam infra tempus illud non possit praesentatio recupe­rari. § 4. Et cum inter plures clamantes advocationem alicuius Ecclesiae pax fuerit formata & in Cur̄ Regis consensu partium irrotulata vel Chiro­graphata sub tali concordia quod unus post praesentes & in sequenti vaca­tione alius & in tertia tertius & sic de pluribus si plures sint, ac cum unus praesentaverit semel secundum formam concordiae praehabitae & irrotulatae ad aliam vacationem participem suum impediendo iterum praesentaverit, vel alius ius illa vice saltem non habens, statutum est quod huiusmodi impe­ditus non habeat necesse proinde placitare, sed habeat recursum ad ro­tulum [Page 330] vel ad finem, & si in rotulo vel in fine inveniatur quod iniustè fuerit impeditus praecipietur vic' quod sciri faciat parti impedienti quod sit ad aliquem brevem diem continentem tempus 15. dierum vel amplius secundū distantiam loci, ostensurus si quid sciat dicere quare talis praesentationem suam habere non debeat. § 5. Et si non venerit, vel si venerit & nihil sciat dicere quare impeditus praesentationem suam habere non debeat rati­one alicuius facti post concordiam irrotulatam vel chirographatam, statim recuperet praesentationem suam cum dampnis suis. § 6. Et cum contin­gat quod post mortem Antecessoris qui ad Ecclesiam aliquam praesenta­verit assignata fuerit illa advocatio in dotem alicui mulieri vel per legem Angliae teneatur, ac ipsi tenentes in dotem vel per legem Angliae praesen­taverint & verus haeres post mortem huiusmodi tenentium impediatur prae­sentare tempore vacationis; Provisum est quod in electione sic impediti utrum perquirere sibi velit per breve ultimae praesentationis vel Quare im­pedit. § 7. Hoc etiam conservetur de advocationibus dimissis ad termi­minum vitae vel annorum, vel ad feodum talliatum. § 8. Dampna verò in brevibus ultimae praesentationis & Quare impedit adiudicanda sunt, sed refert de impedimento quia si tempus semestre transierit per alicuius im­pediment̄ ita quod Episcopus ratione temporis illam contulerit, & verus patronus praesentationem suam per tale impedimentum amiserit, tunc ad­judicentur querenti dampna secundum valorem illius Ecclesiae duorum an­norum. Et s [...] ius praesentationis suae disrationaverit impeditus infra tempus semestre, tunc adiudicentur impedito dampna secundùm valorem medieta­tis Ecclesiae unius anni. Et si impeditor nihil habeat unde possit restituere dampna duorum annorum & in alio casu puniatur per prisonam dimidii anni. § 9. In casu autem quo Rector alicuius Ecclesiae impeditur ad pe­tend̄ decimas in vicina parochia per prohibitionem deiudicavit habeat pa­tronus Rectoris sic impediti breve ad petend̄ advocationem decimarum, & cum disrationaverit procedat postea placitum in Curia Christianitatis qua­tenus disrationatum fuerit in Curia Regis. § 10. In casu etiam cum ad­vocatio alicujus Ecclesiae descendet participibus licet unus participum bis praesentaverit, & sic usurpaverit super cohaeredem suum, non propter hoc exclusus sit ille in toto qui fuit negligens sed aliàs habeat recursum vel turnum suum praesentandi cum acciderit. § 11. In brevi autem de Quare impedit debet Episcopus inquirere si sit distantia inter patronos ubi clericus est institutus sine assensu utriusque patroni nisi infra sex menses à tempore vacationis, & hoc non nisi cum brevi Regis. Item nec ubi facta fuerit Inquisitio infra quinque dies vel sex, post mortem ipsius personae antequam patronus hoc sciat. Item nec ubi Episcopus praesentaverit per lapsum temporis & postea sit lis mota inter patronos. In hiis tribus casi­bus pertinet cognitio ad forum seculare tantum, nisi novus habeatur contra­ctus inter patronos.

De Exceptionibus. CAP. 18.

CUm autem quis ꝓ judicium jus patronatus amiserit vel alius cui nullum jus competat ad ecclesiam non vacantem praesentaverit & institutum summoniri fecerit ad respondend̄ quare impediverit praesentare, respondere poterit quod ecclesia sive capella non vacat. Et quo casu erit Ordinarius consulendus, et secundum mandatum Episcopi terminabitur negotium. § 2. Item dicere poterit quod nihil juris clamat in advocatione nec ali­quem impedit praesentare, et eodem modo respondere possit patronus si summonitus esset in casu consimili. Impedientes tamen aliter respondere poterunt excipiendo sic, dicere enim poterunt quod injustè non impedive­runt qui tenent ten̄ ad quod advocatio pertinet ex aliqua justa causa adqui­rendi in perpetuum vel ad tempus sine aliqua exceptione de advocatione cum omnibus pertinentiis suis, et hoc docere poterit per instrumenta et aliis modis diversis, ut si contra factum proprium vel Antecessorum suorum qui jus suum praesentandi dederint vel remiserint praesentandi vel Anteces­soribus suis. Item injustè ut si quis contra jus commune praesentaverit ubi alius habuerit ten̄ ad quod pertinet advocatio ad tempus vel imꝓpm̄ sine aliqua exceptione vel pendente lite donec discussum fuerit de jure, sive pla­citum fuerit de ipso tenemento cum pertinentiis sive de ipsa advocatione. § 3. Item injustè ut contra ea quae ritè acta sunt in Cur̄ Reg' per judicium vel concordiam et finem.

De Incumbramentis. CAP. 19.

POterit autem Clericus clericum vexare injustè post praesentationem à suo patrono evictam instituendi vel jam institutum ad irritand̄ ea quae in Cur̄ Regis ritè acta sunt. Equibus casibus ad auxilium Regis erit recur­rend̄. § 2. Item poterit episcopus pendente lite ante tempus semestre ecclesiam injustè incumbrare, et quo casu fiat petenti breve de inhibitione ne incumbret, vel ne clericum admittat ad praesentationem alicujus donec placitum in Cur̄ Regis fuerit terminatum, & maximè ante tempus sex men­sium elapsum, ut si assisa ultimae praesentationis arrannata fuerit inter aliquos duos vel plures, vel placitum quare impedit vel placitum super recto simul & semel, vel aliquod istorum per se, non poterit Ordinarius aliquem admit­tere ad praesentationem alicujus partis donec placita fuerint terminata. Et si Episcopus propter inhibitionem non omiserit, sequitur breve de attachi­ando Episcopum. § 3. Si autem Clericus ab eo praesentatus qui per ju­dicium amiserit Clericum praesentatum ab eo qui jus praesentandi evicit in causam contrahat coram quibuscunque Judicibus ad irritand̄ ea quae in Cur̄ Regis ritè acta sunt, fiat Judicibus prohibitio ne procedant, qui si non supersederint, attachientur; Si quis autem semel seisinam suam praesentandi per ass' recuperaverit, & ille versus quem recuperaverit petere inceperit ad­vocationem per breve de recto, & pendente placito inceperit Ecclesia ite­rum vacare, & uterque Episcopo praesentaverit, ille debet praeferri qui ul­timò praesentavit. Et cum Episcopus vel alius Ordinarius regium susceperit [Page 332] mandatum de admittendo Clericum ad Ecclesiam non admiserit ad quere­lam patroni praesentantis summoneatur Episcopus & postea attachietur. § 4. Si ad summonitionem venire noluerit quod sit coram Justitiar̄ ad o­stend̄ quare non admiserit.

De assisa de Vtrum. CAP. 20.

EST inter alias assisas quaedam assisa quae ultimum habet possessionis & juris quia utrumque determinat nec post talem assisam quaeritur ulterius super jure sive faciat pro petente sive pro tenente, agi tamen non poterit quandoque ad convictionem in hac assisa sicut & in caeteris. Per assisam ve­ro istam recognoscitur utrum ten̄ de quo agitur sit laicum feodum tenentis vel libera eleemosyna pertinens ad ecclesiam querentis, & è converso sive petens laicus sit sive Clericus, & in utriusque persona locum habet, non t [...] in personis omnium Clericorum, sed tantum in personis eorum qui sunt Re­ctores ecclesiarum parochialium, qui instituti sunt per Episcopos & Ordi­narios ut personae, & eorum qui sunt Canonici in ecclesiis praebendatis, nec non & eorum qui sunt quasi Rectores, sicut Abbates, Priores. § 2. Alii qui habent ecclesias in usus proprios vel saltem medietates ratione diversoru feodorum & patronorū, & undè à multis per se agere poterit & implacitari. De re autem in communi inter eos habita secus erit. § 3. Si vicarius au­tem alquam parvam pensionem annuatim domui Religiosae sive hoc faciat nomine pensionis sive simplicis beneficii competit vicario assisa: Quam qui­dem si privatè solverit personae non competit vicario sed & personae. Et a­liquando competit uterque simul & aliquando inter duas personas rectore ecclesiae vel ecclesiarum. § 4. Item licet aliquando ecclesia sit divisa inter duos sive bona habeant communia sive separata dum tamen unicum habent Advocatum, nullus eorum sine altero agere poterit vel implacitari; forma brevis pro Clerico talis est. Si talis persona talis ecclesiae fecerit te securum tunc summ̄ xii. liberos & legales homines de tali visneto ꝙ sint cor̄ Justiciar̄ nostris parati sacramento recognoscere utrū tantū ter̄ cum ꝑtinentiis in tali villa sit libera eleemosyna pertinens ad ecclesiam ipsius talis de tali villa, an laicum feodum talis. § 5. Pro laico verò talis est forma, utrum tantum terrae cum pertinentiis in tali villa sit laicum feodū talis, an libera eleemosy­na pertinens ad ecclesiam talis de tali villa, & interim terram illam vide­ant, & nomina eorum inbreviari faciat. § 6. Et summ̄ praedictum talem qui terram illam tenet quod tunc sit ibi auditurus illam recognitionem. § 7. Summonitus autem si ad diem sibi datum non venerit, nec se estoniari fecerit resummoniatur quod sit ad alium diem ut in ass' mor. ant.

De Exceptionibus. CAP. 21.

CUm autem summonitus comparuerit vocare poterit ad warantum ut superius, & etiam contra assisam multipliciter respondere & excipere per exceptiones generales suis locis & similiter per speciales. § 2. Dicere enim poterit laicus tenens quod ecclesia talis nunquam fuit in seisina, vel [Page 333] quod persona recepit indè fidelitatem & redditum, & quo casu cadit ass' suo saltem perpetuo sicut in casu ubi homagium expellit dominicum in aliis brevibus; hoc enim breve datur personis ecclesiae pro brevi de Recto, nec a­liud habebit cum de mero jure descendente ab aliquo Antecessore narrare non poterit, ideoque nullo tempore limitatur. § 3. Item cadit actio & assisa in persona Rectoris per ratihabitionem, ut si alienatio rei petitae per verum patronum et loci dioc. confirmetur. § 4. Cadit assisa si de ter­ra, ecclesiis Cathedralibus vel conventualibus data fuerit impetrata quam­vis in liberam puram et perpetuam eleemosynam, eò quòd non so­lum dantur hujusmodi terrae ecclesiis verumetiam personis tenendis in Ba­ronia, et quo casu competunt hujusmodi donatariis omnia remedia quae lai­co competerent. In donatione verò facta ecclesiis parochialibus non com­prehenduntur personae, quapropter introductum est hujusmodi singulare beneficium hujusmodi rectoribus tantū nisi conquerantur se esse disseisitos, et quo casu competit ei remedium per ass' no. diss' sicut et laico compete­ret, et similiter competit eis remedium per breve de ingressu de seisina sua propria repetenda vel alicujus sui praedecessor̄. § 5. Item cadit assisa si petat in dominico ubi ecclesia nunquam fuit seisita nisi de redditu indè pro­veniente. § 6. Item cadit assisa pro condonatione et donatione facta ecclesiae comprehensa. § 7. Si autem non sit warantus nec exceptio quae proponatur praesentibus partibus in judicio et Juratoribus, procedat assisae in modum assisae, sacta tamen expressione de ten̄ petito propter visū quem Juratores indè faciunt. § 8. Sacramentum verò tale est. Hoc auditis Justiciar̄ quod veritatem dicam de assisa ista et de tanto terrae cum pertinen­tiis in N. unde visum feci per praeceptum Regis utrum praedicta terra cum pertinentiis sit libera eleemosyna pertinensad ecclesiam talem unde talis est persona, an laicum feod̄ talis, vel vice versa. Si laicus assisam arrannave­rit & pro nihilo omittam. § 9. Si autem capiatur in modum Juratae cum assisa ista in se contineat possessionem & jus, vel cum in partem se posuerit in Juratam de consensu communi propter aliquam exceptionem inciden­tem extra assisam, tunc sic. Hoc auditis Justitiar̄ quod veritatem dicam de hoc quod à me requiretis ex parte Regis & pro nihilo omittam. Et cum juraverint decet Justiciar̄ instruere Jurator̄ super quibus dicere debent veri­tatem, & secundum eorum veredictum procedatur ad judicium. § 10. Si autem laicus petat versus Clericum aut petat per breve de possessione per descensum ab aliquo suo Antec' vel per breve de recto, si autem per breve de possessione procedatur inter eos sicut inter alias quascun (que) personas. Et si per breve de recto, aut Clericus habet warantum aut non. Si autem wa­rantum habeat qui ei warantizaverit procedatur inter warantum et peten­tem sive ad duellum sive ad magnam assisam vel aliter sicut inter alios. Si autem warantum non habuerit & in propria persona respondere voluerit, duo habebit remedia propter breve de recto, quorum eligere poterit unum vel ponere se in Juratam utrum terr̄ petita sit libera eleemosyna vel laicum feodum, ac si ipse laicus ab initio petierit per assisam, & propter hoc non vertitur causa proprietatis in causam possessionis quamvis utramque deter­minet [Page 334] vel se defendere poterit per duellum vel per magnam assisam, quod ei benè licebit si potestas ordinaria consensus (que) patronorum hoc permiserit. § 11. Item respondere poterit Clericus quod Antecessor talis nunquam fuit seisitus. § 12. Item si laicus petat in Dominico quod petere debet in servicio cadit assisa. § 13. Item propter feloniam objectam & reproba­tam. Nam si quis tenuerit de aliqua ecclesia aliquā terr̄ in libera eleemosy­na pro servicio, si contingat talem feloniam facere vel mori sine haerede, ten̄ illud erit escaeta ecclesiae sicut cujuslibet privatae personae propter servicium & jus merum quod non poterit ad alium descendere, & si homagium in­tervenerit sic evanescit; verumtamen si ecclesia vel persona ejus nomine nihil perceperit nisi nomine eleemosynae ubi percipere poterit nomine e­scaetae. § 14. Item propter bastardiam, nam si quis bastardus feossatus fu­erit tenend̄ de ecclesia, & talis haeredem non habuerit de corpore suo & inde obierit seisitus ut de feodo, tale ten̄ erit escaeta ecclesiae. § 15. Cum autem assisa capiatur in modum assisae & pro laico fecerit judicium, & ten̄ ad laicum feodum falso convincatur, Juratores de perjurio poterunt con­vinci si malè juraverint, dum tamen recenter & diligenter à Clerico prose­quatur, post longum temporis enim intervallum transit judicium in aucto­aeitatem rei judicatae, tempus tamen non est diffinitum.

De convictionibus, videl: Juramentis. CAP. 22.

IUramentum est affirmatio vel negatio de aliquo attestatione sacrae rei firmata. Causa institutionis duplex est, scil: propter incredulitatem homi­num, & propter idolatriam vitandam. Juramentum autem meritorium est quia per illud subvenitur proximo, & magis licitum est per ipsum Creatorē jurare quam per creaturas. Inhibetur tamen ne quis per membra Dei ip­sum blasphemando juret. Ad rectum juramentum exiguntur tria, veritas & conscientia, judicium ut etiam verum non juret nisi propter necessitatem, & justitia ut juramentum sit licitum & honestum. § 2. Juramentorum a­liud assertorium ut de praeterito vel praesenti, & aliud promissorium ut de futuro. § 3. Perjurium autem est mendacium cum Juramento firmatum; & tribus modis committitur. Primò cum quis scit vel putat aliquid falsum esse falsum, & illud jurat esse verum. Secundò, quum quis fallitur & credit verum esse quod est falsum, & temere & indiscrete jurat. Tertiō, cum quis credat falsum esse & jurat verum quod verum est. § 4. Juramenti pro­missorii tres sunt modi; Primus cum quis jurat se facturum & dicturum a­liquid illicitum vel inhonestum. Secundus cum licitum, & hoc cum solen­nitate sed indiscretè & absque necessitate. Tertius, cum sine solennitate in cursu verborum ex quadam levitate & consuetudine mala, ut sic, per De­um cras ibo ad ecclesiam vel jejunabo vel comedam carnes, inspectis ta­men cir cumstantiis de re tamen licita; de juramento autem promissorio non fit convictio sed de assertorio cum juramentum vi vel metu justo viro extortum secundùm quosdam non obligat, quia quod vi metuve gestum est ratum non habetur; & alii dicunt quod juramento promissorio excusat me­tus, [Page 335] & non assertorio; & alii dicunt & melius, quod quamvis fuerit metus semper obligatur si possit illud servare sine intentu salutis aeternae. § 5. Si servus cogatur scienter à domino perjurari uterque est perjurium; qui autem provocat eum ad iurand̄ quem scit falsum iurare vel exigit vel recipit iura­mentum, vel vincit homicidam; quia homicida solum corpus occidit, iste verò animam suam et alterius; et peccat qui alium audit falsum iurare, scit, et tacet; Nec intelligitur periurare qui ex licita causa deserit iuramentum, ut si fidem iuraverimus invicem si mihi fregisti non teneor tibi hosti cum ser­vanda est fides promissa cum fidem servaverit hostis: sed furioso non est gladius reddendus propter iuramentum donec sanetur. Nec etiam tenenda sunt iuramenta in illicitis ne (que) inhonestis vel in portalibus vel ubi adhibe­tur ars vel dolus. § 6. Mendacium est falsa significatio vocis cum inten­tione fallendi. Mendaciorum octo sunt genera, primum est in doctrina Re­ligionis vel fidei, ut Christum non natum esse de virgine, vel simile contra articulos fidei. Secundum, ꝙ nulli prodest et obest alicui vel mendacium falsi testis vel detractoris. Tertium, quod ita prodest alicui quod non obest al­teri, ut mendacium testis in causa pecuniaria. Quartum, quod fit sola men­tiendi fallendi (que) libidine. Quintum, quod fit placendi cupiditate adulatio­nis. Sextum, quod nulli obest, prodest tamen alicui ad evitand̄ periculum pe­cuniae. Septimum, quod fit ad evitandum periculum personae scil: mortem. Octavum ad evitandum periculum corporis et animae, ut pro continentia. Mendaciorum aliud perniciosum sive malignitatis, aliud officiosum sive pi­etatis, aliud iocosum. Nullus autem perfectus mentiri debet pro vita alteri­us redimenda, unde Augustinus, ad sempiternam salutem nullus est dedu­cendus opitulante mendacio. Cum autem contigerit ꝙ Juratores falsum fecerint sacramentum ad querelam eius qui per assisam amiserit convinci poterunt de periurio multis modis. § 7. Quando (que) enim per sacramen­tum xxiiii. legalium hominum, quando (que) ex ore proprio per examinationē Judicis, et quando (que) ex propria voluntate et poenitentia, in quibus casibus non est par poena infligenda. § 8. Cum autem Juratores fuerint convin­cendi videndum erit quot Juratores fuerint in assisa vel in Inquisitione ut quilibet duos habeat Convictores, et si plures habeat, non nocet, ita quod omnes sunt eiusdem conditionis vel melioris cuius sunt xii. Juratores. Et cum de convictione agatur potest esse in causa tam Justic' quam Jurator̄, stand̄ tamen non erit soli Recordo Justic' donec per convictionem mute­tur, ante omnia igitur et antequam Jurator̄ summoneantur vidend̄ erit re­cord̄ et examinand̄, ut si Justic' fuerit in culpa, hoc Juratoribus non impute­tur, nec è converso. Audito igitur Recordo statim perpendi poterit et non prius utrum assisa capta fuerit in modum assisae processum fuerit, tunc pro­cedatur ad convictionem, et non aliter nisi in quadam Inquisitione liberum ten̄ tangente, de qua statutum est ꝙ convictiones fiant ex gratia tamen principis; Constitutio verò talis est. Cum autem plures in fide minus ti­meant falso iurare quam debent per ꝙ plures frequenter exhaeredationem patiuntur, unde si poena adhibetur mag' sibi fortè praecaverent, provisum est quod ad Inquisitiones et Juratas liberum ten̄ iura libertates aut eorum per­tinen̄ [Page 336] tangentes concedit Rex convictiones quotiescun (que) sibi videbitur ex­pedire. § 9. Committit enim Jurator perjurium quando que propter falsum sacramentū, ut si ex certa scientia aliter juraverit quam res in veritate se habuerit. Secus enim propter factum quamvis falsum. Praeterea sunt quidam qui dicunt verum, mentiri poterunt tamen si corpora mentes ge­rint, & quidam qui fatuum faciunt sacramentum & falsum per negligentiā vel per ignorantiam examinationis, & indè sequitur pronunciatio judicii, & cum cont̄ mentem judicaverint tunc falsum reddit judicium quamvis deal­batum, & quo casu tenebitur ex malefacto male pronunciando & justum ju­dicium Juratorum scienter pervertendo, verumtamen si per imperitiam vel grossam ignorantiam possit excusari, mitius agend̄ erit cum eo quoad poe­nam, non tamen quod mal [...]ficium remaneat impunitum. § 10. Si au­tem Juratores minus bene examinati obscurè dixerint vel ad interrogata non responderint, sed dubio vel justo errore ducti veritatem non dixerint in parte vel in toto, tunc examinato Recordo locus erit potius certifica­tioni quam convictioni ex tali causa ut Juratores de incerto faciant certum & de dubio verum, & de errore revocentur ad veritatem; verumtamen si Recordum sufficiens fuerit & planum, non erit locus certificationi cum Ju­rator̄ Recordum mutare non valeant, quia sic praeferretur eorum dictum Recordo Justiciar̄, quod esse non debet nisi querimonia fiat de Judice tan­tum, & quo casu dictum Juratorum praeferendum erit nec poterit Judex per proprium Recordum de sua injuria subveniri; secus verò esset si inter par­tes vocaretur Recordum ubi Judex non fuerit pars in querela, & quo casu praeferri debet Recordum. Juratores autem ante judicium diétum suum e­mendare poterunt, post judicium verò non sine poena. § 11. Ut autem plenius sciatur quando locus sit convictioni & quando non, videndum erit Recordum utrum assisa capta fuerit in modum assisae vel in modum Juratae. Et utrum assisa vel Inquisitio capta fuerit in praesentia tenen̄ vel non. Si autem fuerit ibi exceptio proposita, aut est peremptoria brevis tantum & non actionis propter errorem provenientem ex nomine vel loco, & non tangit assisam, vel peremptoria tam assisae quam brevis. Si autem primo mo­do, non erit locus convictioni licet Juratores falsum dixerint vel erraverint, quia actio & assisa integrè manent quia non cadit nisi breve tantum du­rante actione & assisa in suo statu, quia de hujusmodi veritate inquiritur quandoque cum sacramento & quandoque sine. Si autem secundo modo, ut si quis petat per assisam vel per aliud breve ten̄, ubi petere debet redditum; fi jurator̄ dicant pro petente locus erit convictioni propter errorem rei, si assisa capiatur in modum assisae. Secus enim si in mod̄ Iuratae. Si autem bre­ve competens fuerit & cum querens vel petens intentionem suam proposu­erit & tenens excipiat cont̄ articulos brevis & cont̄ intentionem & illos in toto vel in parte negaverit, tunc oportebit querentem vel tenentem inten­tionem suam probare per assisam vel per inquisitionem. § 12. Et quo casu si Iuratores male juraverint locus erit convictioni quia ass' capiatur de articulis brevis in modum assisae si sit assisa. Si autem talis sit exceptio quae non tangit aliquem articulum brevis & ex toto concedatur intentio que­rentis, [Page 337] & querela justa videatur; elidi tamen poterit per exceptionem, ut si incidat alia actio opposita in modum exceptionis, ut si tenens dicat se esse in possessione & juste per conventionem vel conditionem, & hoc probare paratus sit per assisam, sed eliditur actio & assisa p [...]aecedens cum denegari non poterit; oportet igitur probare conventionem quae est alia actio & ex­tra assisam, quae & multas habet probationes. Probatur enim quando (que) per instrumentum & per testes, quando (que) per assisam pro defectu cartae captam in modum Iuratae de consensu partium, & si proponens probare voluerit quod dicit exceptio nulla erit & querens obtinebit. § 13. Si autem que­rens se ponere voluerit in Iuratam denegetur ei actio, & quo casu non erit locus convictioni propter consensum. Et illud idem erit si status oppona­tur in modum exceptionis & siat assisa si querens personam habeat standi in judicio, & quod petere possit per assisam, oportet quod tenens probet il­lum esse talem quia intentio querentis in toto conceditur si personam ha­bea [...] standi in judicio, quo probato vel non probato terminabitur actio, sed per parentes non deoet probatio admitti cum praejudicaretur domino si ta­lem excipientem perere vellet in servitutem si probatio faceret pro servo, sed de servo existente sub potestate Domini admitti poterit probatio per parences, & quo casu terminabitur quaestio status unico judicio & assisa. Si autem servus clamaverit in libertatem & cont̄ Dominum objicientem super servitutem petierit judicium si ponere se debet in assisam de statu ante re­stitutionem terrae & bonorum, cessabit judicium & alia actione opus erit Dommo, eo ꝙ servus ad aliam responsionem compelli non debet dum ta­men in statu fuerit libero nisi gratis hoc voluerit; probare enim poterit te­nens exceptionem suam multis modis, sicut per parentes petentis si eos ad manum habuerit, & si non, alium diem ipsos habere sufficiet, & si nullos ha­buerit per instrumentum exceptionis vel in sine per assisam si aliam non ha­bet probationem: Cont̄ quam petens replicare poterit multipliciter. Dice­re enim poterit quod liber fit & paratus se liberum probare per parentes, vel per instrumentum manumissionis, vel per privilegium. Si autem nihil replicando proposuerit petens, tunc in fine per ass' in mod̄ Iuratae captam judicabitur, nec ei praejudicabitur imposterum quoad statum quamvis Iura­ta cont̄ eum fecerit, nec erit locus convictioni cum non capiatur in modum assisae. Servitus enim opposita nihil tangit assisam magis quam conventio, sed semper manet assisa integra quamvis per exceptiones fuerit elisa. Si au­tem capta fuerit assisa in absentia tenentis, vel cum praesens fuerit non exce­perit sed statim se posuerit in assisam sive Iurator̄ dicant pro uno sive pro alio in articulis brevis & falso cum dicant fortè conventionem intervenisse, vel quod que rens servus sit vel bastardus cum non sit, vel aliud quid tale ꝙ loco exceptionis proponatur à tenente, locus erit convictioni quia assisa capta est in mod̄ assisae licet quasi de consensu partium. Si autem cum te­nens absens fuerit nil dicatur contra assisam ex providentia disereti Iustic' tenentur Iurator̄ reddere rationem de veredicto suo, & si postmod̄ de con­victione agatur per justam ignorantiam & per justum errorem poterunt Iu­ratores excusari. In magna autem assisa non jacet convictio eo quod tenens [Page 338] gratis & non de necessitate ponit eum in magnam assisam, cum in electio­ne sit ejus vel duellum. § 14. Item est quoddam sacramentum quod à parte parti defertur in judicio in quo nulla sequitur convictio, & similiter à Judice parti, sufficiat enim Dominum ultorem expectare. § 15. Item de dampnis nulla sequitur convictio sed potius certificatio, ut si Jurator̄ gravaverint disseisitorem in dampnis. § 16. Item in purgationibus nec in defensionibus per leg' contra sectam productam, nec in Inquisitioni­bus Juratis generaliter locū habebit convictio. Sunt tamen quaedam Juratae speciales quae quando (que) convictionem admittunt, ex gratia tamen principis per constitutionem. § 17. Si autem in Juramento vel judicio aliquando sit erratum vidend̄ erit si error sit excusabilis vel non, ad hoc ꝙ mitigetur poena. § 18. Si autem crassa sit ignorantia ut si factum de facili seiri non possit nisi per praesumptionē, ut si conventio vel contractus aliquis sit factus in occulto ita quod pa [...]ci praesentes extiterint, talis error excusabilis est. Si autem in publico & palam, ita ꝙ omnes de patria vel quasi hoc sciverint & soli Juratores hoc ignoraverint vel dubitaverint, non excusantur à perju­rio. Si autem factum narraverint sicut veritas se habuit & Justic' secundùm narrationem suam judicaverint, judicium potiùs erit fatuum quam falsum, cum credant tale judicium sequi tale factum, falsum tamen erit judicium: necessaria est igitur diligens examinatio Jud [...]cis in omni assisa & errorem redigant in veritatem, & cum obscurum sit judicium recurrend̄ erit ad majus consilium; De fingulis enim dubitare non est inutile, & velox consilium se­quitur poenitentia. § 19. Non enim competit cuicun (que) petenti convictio sed ipsi tantum cui competit ass' sicut ipsi qui in seisina fuerit nomine pro­prio & non alieno. Nec ad eosdem Justic' pertinebit captio convictionis, certificationis & assisae nisirecenter convictio petatur, in quo casu capi pote­rit sine brevi ex officio Judicis ex virtute sui war̄, quia cum cui aliqua causa delegetur omnia videntur ei concessa sine quo causa explicari non possit. Cum igitur convictio & certificatio ex ass' dependeant nec sine convictione vel certificatione plenè terminari possit ass' ad ipsum merito pertinebit ca­pere convictionē & certificationem cui competit plena jurisdictio capiendi ass', post tempus autē transibit judiciū ass' in rem judicatā nec sine brevi de­inceps capi non poterunt, & ꝙ vis hum̄di exceptiones, convic' vel certificati­ones extra Com̄ capiantur, non tamen praejudicabitur carta de libertatibus eo quod aliud privilegium habet ass' & aliud Iurata. § 20. Per hoc autem quod forma brevis Originalis inseri debet in brevi de convic' videtur aptè ꝙ convictio tantum locum habet de articulis in brevibus ass' contentis ubi ulla objicitur exceptio, sed capitur in modum ass', & ꝙ ubi excipitur de conven­tione vel opponitur causa status vel hum̄di locum non habet convic', quia vertitur ass' in Iuratam ad inquirend̄ de exceptione si dedicatur, vel si non fiat secundum conventionem eo ꝙ necessitas juris partes ad hoc compellit. § 21. Impetrato igitur brevi ex parte summ̄, bene poterit summ̄ ad diem suum essoniari, & cum alio die praesentes suerint partes & xxiiii. non vene­rint, detur alius dies & xxiiii. attachientur ꝙ sint ad illum diem, praesenti­bus itaque Iuratoribus & querente, si summonitus non venerit, attachietur. [Page 339] Et si querens non venerit praesente illo de quo queritur recedat Jurata sine die, expectato tamen quarto die summonitionis & plegii pro querente de prosequendo in misericordia. § 22. Cum autem partes in judicio com­paruerint in praesentia 12. & 24. & summonitus nihil exceperit contra Jura­tores nec alio modo quare convictio debet remanere ad tempus vel imper­petuum, tunc inprimis audiatur Record̄ assisae secundum quod capta suerit, & inquiratur à querente in quo vel in quibus 12. Jurator̄ falsum fecerint sacramentum in articulis brevis vel etiam in quaestionibus vel exceptionibus si ass' capta fuerit in mod̄ assisae, & ubi nulla fuerit proposita exceptio à te­nente sed dominica post sacramentum à Juratoribus, & quo casu locus erit convictioni si Juratores male juraverint in exceptionibus sicut in articulis principalibus in brevi comprehensis, & secundum quod ita fuerint sicut que­rens dicit vel non procedat jurata per sacramentum 24. § 23. Jurare de­bent in modum Juratae, & non in modum assisae, & cum juraverint Justic' ostendat eis formam querela & super quibus dicere debeat veritatem, utrum videlicet ille qui queritur justè fuerit disseisitus, vel non, & rationem dicti querentis eis exprimat, & secundum quod dixerint pro una parte vel pro alia sequitur absolutio vel condemnatio. Et cum 24. pronun­tiare veredictum suum sint parati, diligenter in pronuntiatione sunt à Justic' examinandi, ut dictum suum rationibus probabilibus vel saltem manifestis praesumptionibus affirment. § 24. Decipi enim poterunt 24, sicut & decepti fuerunt primi Juratores, & quo sequeretur falsa pronun­tiatio vel fatua. Si autem discordes inveniantur 24. in veredicto suo associentur eis alii pro afforciamento. Si autem nihil sciverint de veri­tate intercedentibus interrogationibus & examinationibus, remanebit suo loco possessio, eo quod querens nihil probat, et idem erit si dubi­taverint. Si autem concordes veredictum pronuntiaverint & idem dixe­rint quod & 12. vel plures sic remanebit possessio cum tenente, quia 12. verum fecerint sacramentum, & querens custodiatur in gravi pri­sona pecuniaria poena redimendus. Si autem veredictum ultimum con­trarium sit primo, per hoc remanebunt primi de perjurio & falsitate convicti, & considerand̄ erit quod praedicti 12. malè & falsò pronun­ciaverint, & quod querens recuperet seisinam & tenens in misericordia, & quod Juratores si praesentes fùerint custodiantur, & si absentes tunc capiantur. Sed si 12. concordes non fuerint in assisa capienda, sic pote­runt 24. quosdam liberare. Si autem 24. varia dixerint dum tamen in principali convenerint secundum quod pro una parte dixerint vel pro alia validum erit veredictum eorum. § 25. Poena autem convictorum haec est. Inprimis capiantur & in gaolam detrudantur & omnes terrae & omnia catalla in manu Reg' capiantur, & extra manum suam redimantur cum perpetua infamia, per quam lege libera deinceps non poterint con­gaudere, quorum sacramentis vel dictis nunquam erit aliquatenus fides adhibenda. Excusantur tamen quoad infamiam quamvis non ad poenam redemptionis illi qui sponte sine querela laesas habentes conscientias de sa­cramento cum justo ducti fuerint errore dictum suum corrigere petierint, & [Page 340] quo casu suspenditur sacramentum 24. dum tamen omnes primi Juratores sic poenituerint & finem fecerint pro redemptione, & tunc praecipietur vic' quod fac' querenti secundum formam judicii. Suspenditur autem sacramen­tum 24. per concordiam partium, & quo casu fiat seisina, & praecipiatur vic' secundum formam concordiae. § 26. Et sunt casus in quibus remedium sequitur convictionem, ut si Justic' noluerint exceptiones cont̄ Juratores vel alias rationabiles causas allocare, et quo casu erit convictio omnino re­vocanda; Et eodem modo si defectus fuerit in Justic' magis quam in Jura­tor̄ subveniend est convictis & errorem suum corrigant, & etiam sub specie certificationis adhiberi poterit remedium post convictionem, cum Juratores obscurè dixerint, dubiè vel variè. § 27. Impeditur quandoque convictio per exceptiones contra Juratores, quandoque tamen judicium primum non exequatur in toto vel in parte, ut si querens nondum habuerit seisinam rei judicatae ejus dampna in toto vel in parte, & quandoque cum ille qui de falso sacramento queritur auctoritate propria & sine judicio se intruderit in rem in qua fit contentio vel aliquam ejus partem. § 28. Item redissei­sina quando (que) impedit convictionem, ut si ille qui per assisam amiserit iterū fecerit disseisinam versus eundem in toto vel in parte, quia sine judicio jus suum sibi usurpavit, & ante convictionem, quare querelam suam de convin­cendo merito amittit. § 29. Assisa autem super assisam capienda non est, nec convictio super convictionem, dum tamen inter easdem personas & de eâdem re cum diversitas facti non intervenerit, exceptione tamen unius assisae quandoque sequitur una convictio et quandoque duae, ut si Jurator̄ to­tum dedisse debuerint vel abstulisse, non dederunt vel abstulerunt nisi par­tem, & quo casu per eosdem debent capi Jurator̄ ne una aliae sit contraria quamvis diversis temporibus capi debeant.

De Constitutione Dotis. CAP. 23.

QUoniam publicè inest mulieres dotes suas habere in favorem affectio­nis matrimonii & ut iterum nullae possunt, ideo de dote quae est acces­soria matrimonio agend̄ est. § 2. Est autem dos, & dos rationabilis; dos quidem est id quod liber homo dat sponsae suae ad ostium Ecclesiae pro­pter onus matrimonii & nuptias futuras ad sustentationem uxoris, & ad li­berorum educationem cum fuerint procreati si vir praemoriatur. § 3. Et sicut masculus quilibet donare potest, ita fieri poterit cuilibet foeminae cu­juscunque fuerit aetatis ultra aetatem 9. annorum & dimidii quia minor non poterit dotem praemereri neque virum sustinere, nec obstabit mulieri peten­ti minor aetas viri. § 4. Non enim semper vel ubique poterit constitui, sed tamen in initio contractus & ad ostium Ecclesiae in ipso contractu, non tamen clam sed palam coram populo praesenti, sicut nam (que) clandestina con­jugia haer̄ praejudicant quoad successionem in uxoribus quoad dotis petitio­nem; natura igitur dotis est quod ubi matrimonium solempnizatur locum habebit dotis exactio, & non aliter nisi in vita contrahentium dissolvatur, & quo casu dissoluto cessabit dotis petitio nisi aliter ab initio convenerit, quod maritus pignoratoriam cautionem vel fidejussoriam praestiterit uxori [Page 341] de dote qūam statim vel congruo tempore restituenda, si sententia divortii fuorit inter eos promulgatura. Dotis quidem species duae sunt; alia perfe­ctiva, alia adventiva: perfectiva est quae à patre pro filia, vel ab avo pro nepte, vel de bonis eorum datur, vel quam alius dat mandato vel nomine eorum; Adventiva dos est quam ipsa mulier dat pro se, vel aliquis alius à patre vel avo, sive sit frater sive avunculus, sive alius quivis à suis. § 5. Item dos alia datur aestimata, alia inaestimata; Si astimata detur, tam lucrum quam dampnum pertinet ad maritum sicut ad rei emptorem. Si vero in­astimata detur, dampnum & lucrum ejus pertinet ad mulierem plerumque exceptis fructibus qui pertinent ad maritum propter onera matrimonii quae sustinet, quia debet alere liberos & uxorem. § 6. Est etiam quaedam dos quae dicitur paraferna quae est quod mulier habet post vel per dotem unde­cumque & ante matrimonium & constante matrimonio, ut si fiat viro & uxori simul, vel uxori per se, talis donatio non cadit in partem, eo quod pura est, & non ob causam matrimonii licet facta fuerit à parentibus. Ha­bet autem paraferna privilegium ad instar dotis, sicut enim uxor habet om­nia bona mariti tacitè obligata pro dote, sicut & pro rebus parafernalibus marito dotis. § 7. Donatio verópropter nuptias est quod sponsus dat sponsae, hujusmodi donationis proprium est ut paciscatur maritus de parte dotis lucranda, uxore praemortua tantum dicitur jure lucrari. De donatione propter nuptias viro praemortuo. § 8. Lucratur maritus dotem tum ex pacto, eum ex lege; ex pacto, ut si paciscatur de tota dote lucranda vel ejus parte lucretur, & si mulier adulterium committat constante viro. Item fa­cto inter eos divortio. Item praemoriente uxore. § 9. Vidend̄ est etiam quod dos debet restitui, & tenend̄ quod si dos consistat in possessionibus sicut in rebus immobilibus, puta praediis vel domibus, soluto matrimonio sta­tim debet restitui. Si autem in re mobili, puta vestimento, jocalibus, pecu­nia, & hujusmodi, tunc infra annum. § 10. Vir vero uxorem dotare po­terit de terr̄ & ten̄ suis si quae habuerit, dum tamen modum non excedat, ne vir egeat fortè, quamvis in praejudicium domini feodi forte pro custodia, & sic facit domino dampnum & non injuriam, & quo casu sufficiat domino so­lum relevium. Non tamen de omnibus Ten̄ dotari poterunt mulieres sed de hiis tantum quae viri purè tenuerunt sibi & haer̄ suis, & similiter de hiis de qui­bus viri vel eorum Antecessores feoffati fuerint sibi & har̄ certis & coarta­tis, ita quod contineatur per conditionem tacitam vel expressam; quòd si haeredes non habuerint, vel si habuerint & defecerint, quod terra data rever­tatur ad donatorem, quia pura est donatio ab initio & purum feoffamen­tum quamvis per conditionem dissolutam. In donatione verò quae ex insidiis dependet fortunae non fit feodum sed liberum ten̄ tantum, sed cum fortu­na advenerit quamvis deficiat accrescit donatario feod̄ & tunc primo fit do­natio pura & uxori per consequens competit actio dotis. § 11. Dos ve­ro rationabilis est tertia pars omnium terrarum & ten̄ de feodo militari quae vir suus tenuit in dominico suo ut de feodo, ita quod eam inde dotare po­tuit [...]e quo eam desponsavit. § 12. In majori enim quantitate constitui non potest, potest tamen in minori, dum tamen uxor in constitutione se [Page 342] tenuit contentam; excessus tamen si fuerit per assignationem alteriûs quam haeredis per admensurationem revocabitur per tale Statutum. § 13. Cu­stodi W. 2. cap. 7. concedatur breve de admensuratione dotis, nec per sectam custodis si ficte per collusionem secutus fuerit versus mulierem tenentem in dotem prae­cludatur haeres cum ad aetatem pervenerit ad dotem admensurandam secun­dùm quod per legem terr̄ fuerit faciend̄, & cum perventum fuerit ad mag­nam districtionem dentur dies infra quos duo Com̄ teneantur ad quos pub­lica fiat proclamatio quod si defendens veniat ad diem in brevi contentum querenti responsurus. Ad quem diem si venerit procedat placitum inter eos, & si non venerit & proclamatio per vic' fuerit testificata, procedatur ob ejus defaltam ad admensurationem faciendam, & non solum constitui poterit dos de terriis & ten̄ habitis sed habendis, & post mortem tenentium reversuris, & quo casu expectabit uxor mortem hujusmodi tenentium nisi aliter ab initio convenerit quod assignetur ad valentiam in tenentia quo­usque hujusmodi dos fuerit per mortem tenentium deliberata. § 14. Et quamvis dos assignari possit ab initio tam in integris maneriis quàm in ter­tia parte omnium maneriorum, maner̄ tamen quod est caput Baroniae inte­grè temanebit haeredi dum tamen de aliis terris sufficienter dotari possit, veruntamen si plura sint maneria Baroniarum capita & non sint aliae ter­rae de quibus mulier dotem suam consequi possit, de necessitate de huius­modi maneriis dotari oportebit. Necessitas enim sub lege continetur, & ꝙ aliàs non fuit licitum, necessitas licitum facit. Et quod dicitur de Baro­niis de Comitatibus intelligatur idem quod secus autem de Vavasoriis & aliis minoribus feodis. § 15. Constitutio autem dotis ab initio sic fieri poterit quod vir assignare poterit uxori pro dote sua aliquid certum. Ita tamen quod si illud pro dote rationabili sufficiat, sic ei integrè remaneat, et si quid defuerit ꝓficiatur ei, et superfluū si quid fuerit restituatur haeredi. § 16. Et sciend̄ ꝙ mulieres dotari poterunt in certo Ten̄, ita dotari poterunt in certa summa pecuniae vel in certa summa aliorum catallorum dum ta­men pro omni dote terrarum vel ten̄ de illa summa sint contentae, huiusmodi tamen dotes peti non poterunt nisi quatenus catalla defunctorum suffici­ant. § 17. Poterit etiam dos constitui ab uno viro tamen pluribus uxo­ribus quam uni omnibus superstitibus existentibus vel successivè cum de­cesserint, vel cum sententialiter separati fuerint in eodem regno, legitima ta­men probata in foro Ecclesiastico aliis est praeferenda. Si autem probatio deficiat illa quae in viri possessione tempore mortis fuerit constituta aliis praeferetur. Si autem vir tempore mortis non magis unam possidebat quam aliam nec quae illarum legitima extiterat constare possit, nulla obtinebit. Si autem uxor una pluribus nupserit in vita omnium ab omnibus dotem non obtinebit, cum nullius si uxor legitima nisi unius tantum simul & semel, li­cet successivè possit. § 18. Si autem constituatur dos fraudulenter de tertia parte omnium ten̄ perquirendorum cum esse poterit quod nunquam faciet perquisitum, & uxor indotata esse non debet, distingui debet talis constitutio ad constitutionem legitimam tertiae partis omnium terrarum & ten̄ hebitarum vel dimidiae partis secundum naturam ten̄ & locorum consue­tudinem. [Page 343] § 19. Praeterea nec valebit dotis constitutio de terr̄ & ten̄ quae vir injustè emerit de jure alieno, dum tamen ea per judicium amiserit; Se­cus enim si jus proprium per defaltam vel concordiam amiserit secundùm constitutionem quae talis est. § 20. In casu quando vir implacitatur de ten̄ & reddit̄ ten̄ petitum adversario suo, & in casu quando vir amitt [...] ten̄ petitum per defaltam, si mulier post mortem viri sui petat dotem de tali ten̄, ordinatum est in utroque, quod si excipiatur cont̄ ipsam quod vir suus ten̄ de quo dos petita est amisit per judicium, per quod dotem habere non de­bet, inquiratur per quod judicium, & si compertum fuerit quod per defal­tam vel concordiam tunc ostendat tenens quod jus habuit in praedicto ten̄ secundum formam Brevis quod prius super virum impetravit vel indefen­sus remaneat. Quod si non poterit recuperet mulier dotem, & si poterit recedat quietus & uxor nihil capiat per breve suum. § 21. Poterit enim constitui dos certa & nominata, & incerta & non expressa in re aliena si­cut in re propria, ut si quis dotaverit uxorem suam de haereditate paterna vel materna in vita parentum ipsis assensum praebentibus, & nisi eorum as­sensus intervenerit nullius erit effectus. Refert tamen quandoque qualiter fieri debeat dotis constitutio de haereditate Antecessoris, quia si Antecessor uxorem habeat superstitem quam ab initio de tertia parte omnium terra­nim Antecessoris extitit dotata, & non poterit uxor haer̄ eodem modo do­tari quin praejudicetur alteri; oportebit igitur quod de tertia parte dua­rum partium & de tertia parte tertiae partis cum deliberari contigerit con­stituatur, & è converso, si pater sine uxore extiterit in constitutione dotis filii, & postea ducat uxorem. § 22. Et postquam dos sic semel ritè con­stituatur vel in praeindicium haer̄ augmentari poterit peraliquem contract [...]m habitum inter virum & uxorem constante matrimonio, nec in praeiudicium uxoris minui. § 23. Et cum aliquando contingat quod mulier non ha­bens jus petendi dotem haer̄ alicuius infra aetatem existentis impetret breve de dote super custodes, ac custos per favorem mulieris dotem reddiderit, vel defaltam, fecerit vel placitum motum ita ficte per collusionem defen­derit, per quod dos in praeiudicium haeredis mulieri fuerit adjudica [...]; Pro­visum est quod haeres cum ad aetatem pervenerit habeat actionem petendi seisinam Antecessoris sui versus mulierem qualem haeres versus quemcun (que) alium deforciatorem, ita tamen quod salva sit mulieri versus petentem ex­ceptio ostendendo quod ius habet in dote sua. Quod si ostendere poterit re­cedat quieta, & dotem suā retineat, sin autem, recuperet haer̄ petitionē suam. § 24. Et eodem modo subveniatur mulierisihaeres vel alius eam implacita­verit de dote sua si dotem suam per defaltam amiserit, & quo casu non erit defalta in tantum sibi praeiudicialis quin dotem suam si ius habeat recu­perare possit, & fiat ei tale breve. § 25. Praecipe A. quod iuste, &c. reddat B. quae fuit uxor C. tantam terram cum pertinentiis in tali villa quā clamat esse rationabilem dotem suam, vel de rationabili dote sua, & quam praedictus A. ei deforciat; et ad istud breve habeat tenens exceptionem su­am, ostendendo quod mulier ius non habet in dotem. Quod si verificare poterit recedat quietus, alioquin recuperet mulier ten̄ quod prius tennit [Page 344] in dotem, maritagium autem per defaltam amissum recuperabit per breve de ingressu.

De Assignatione Dotis. CAP. 24.

MOrtuo autem viro, tunc primo confirmatur dotis constitutio, in quo casu statim fiat assignatio & deliberatio tam de dote sua quam de maritagio & sua haereditate sine alia difficultate vel aliquo fine cui manere licebit per 40. dies in mesuagio capitali post obitum sui mariti, ut interim fiat ei deliberatio memorata nisi capitale mesuagium illud fuerit cap' Com̄ vel Baron̄ vel Castri, & quo casu providetur ei mensio in loco competenti, cui inveniantur ibidem necessaria honestè de haereditate communi, donec rationabilis dos eius ei fuerit assignata. Cumque dotata fuerit non distrin­gatur ad se maritand dum vivere voluerit sine viro; licebit tamen domino capitali distringere donec securitatem praestiterit quod non maritabitur sine assensu suo capitali domino, quia non cuilibet sed uni tantum. § 2. Dotes autem huiusmodi mulieribus assignentur secundùm quod ad ostium Ec­clesiae fuerint constitutae in eodem statu in quo in morte virorum fuerint cultae vel incultae, cum fructibus, redditibus & omnibus aliis pertinentiis, § 3. Si autem fit aliqua pars dotis quae non vacaverit, illam partem pe­tant mulieres per breve de recto de dote si voluerint. § 4. Cum autem nihil vacaverit tempore mortis viri sed extiteric haereditas in manus aliorū allenata, non habent ten necesse statim doten: facere mulieri nisi velint cum justain causam habeant resistendi, & ad warantum vocandi, sed si resistentia intervenerit fraudusenta eo ipso recuperabit mulier dampna sua, quae oc­casione dilationum [...]inuit per hanc constitutionem de Merton. §. 5. De viduis autem quae post mortem virorum suorum expelluntur de dotibus suis vel quae dotes suas vel quarentenam suam habere non possunt sine placito, Provisum est quod quicun (que) eis deforciaverit dotes suas, de quibus viri sui eliterunt feisiti, at ipsae viduae postea per placitum recuperaverint ac ipsi de­forciatores de in [...]to deforciamento convicti fuerint, eo ipso reddant hu­iusmodi viduis dampha sec' valorem totius dotis eas contingentis à tem­pore mortis virorum suorum usque ad diem quo ipsae viduae per iudicium Cui Reg seisinam suam recuperaverint, et ipsi deforciatores nihilominus in misericordia Regis remanebunt. § 6. Tria autem sunt brevia de dote unde nihil habet. § 7. Primum enim commune breve ut supra per quod petitur tertia pars ten̄ quod fuit viri sui die quo eam despon­savit, & postea; & aliquando medietatem sicut de socagio, non tamen de omnibus socagiis sed de antiquis, & de hiis de quibus mulieres dotari con­sueverunt secundum loci & patriae & patriae consuetudinem; quod quidem breve quando (que) sit clausum cum mulieres nihil habent omnino, & quando (que) pa­tens cum aliquid habuerint, & aliquid defecerit. In brevi autem clauso ad­iudicentur dampna mulieribus, sed in patenti non, praecipuè de ten̄ per viros alienatis. § 8. Aliud vero est breve sicut de dote nominata, ut cum vir dotaverit uxorem suam in certo loco de re certa & expressa, sed hoc sit quando (que) de maiori quam de tertia parte, quae quidem donec per admen­surationem [Page 345] fuerit revocata cum muliere debet remanere, quando (que) vero de minori, & quo casu amplius non poterit sibi vendicare probato quod in dotis constitutione inde tenuit se contentam, alioquin rationabilem partem recuperabit. Et in quibus casibus omnibus recuperabunt mulieres dampna cum dotem recuperaverint, forma brevis talis est. Pracipe A. quod justè reddat B. quae fuit uxor C. tale manerium, de quo praedictus C. quon­dam vir suus eam dotavit nominatim ad ostium Ecclesiae quando eam de­sponsavit. § 9. Aliud est breve proditum super dote profectitia, quae quando (que) fit de certo ten expresso in constitutione, & quando (que) de ter­tia parte omnium ten patris. In quo similiter dampna debent judicari. § 10. Forma brevis talis est. Praecipe A. quod reddat B. quae fuit uxor C. tale manerium vel tertiam partem talis ten̄ de quo vel de qua praedictus C. eam dotavit de assensu & voluntate talis patris ipsius C. ad ostium Eccle­siae. § 11. Assignatio vero dotis non fit per particulas, sed integrè fieri debet, videlicet tertiam partem omnium terrarum & ten̄ quae Antecessor habuit in dominico, & omnino secundum constitutionem praecedentem, sicut in dominicis villenag' feodis mil' & serviciis liberorum hominum et cum advocationibus Ecclesiarum. Et nisi specialiter facta fuerit mentio de tertia praesentatione vel de advocatione alicuius Ecclesiae in prima dotis consti­tutione, mulier in praesentationibus excludetur cum advocationes Ecclesia­rum divisionem non recipiant. § 12. In casu tamen de manerio ad ꝙ pertinuerit advocatio uno vel pluribus integrè cum omnibus pertinentiis absque aliqua exceptione, & quo casu mulier in praesentatione praeferetur. § 13. Mulieres autem in dotum assignatione in capital' mesuag' sive sit caput Baroniae sive non, dum tamen non sit nisi unicum manerium, partem sibi vendicare non poterunt, nec de servoriis vivariis parcis vel gardinis vel aliquo quod infra clauium mesuagii detineatur nisi haeres voluerit. Sed de villenag' mesuagiis unum sibi liberetur & inde se teneat contentam, quod si nullum fuerit tunc provideatur ei in loco competenti quaedam placea quae ei sufficere possit ad mesuagium in longum & latum ad valenc' tertiae partis aedificiorum & de bosco communi siat ei mesuagium. Si autem nihil fuerit in villenagio nec in dominico, tunc de necessitate recurrend̄ erit ad capita­le mesuagium ut rationabilis dos ci inde liberetur. § 14. Item de feris in parcis nec de piscibus in vivariis nec de homag' dotari debent. In pisca­riis tamen quarum commoditatibus ex insidiis dependent fortunae tertium jactum retis habere poterit. § 15. Cum autem dos fuerit ei assignata & liberata ejus erunt custodiae maritagia relevia et escaetae, et curiam pro­priam de ten̄ suis omnesque commoditates ex dote provenientes nisi hoc sibi auferat conventio specialis; Escaetas tamen nisi quoad vixerit obtine­bit, nihil etiam confert mulier de dote sua ad debita mariti acquietanda, eo quòd dos omnino debet esse libera. Et si peculium non sufficiat ma­riti ad debita, haeres specialiter tenetur ad animae exonerationem; Tem­poraliter enim non tenetur nisi versus Reg' & versus alios versus quos fu­erit per Antecessorem obligatus, sed tenetur dotem ab omnibus liberare, dotatam (que) defendere & acquietare in sectis faciend̄ & in seisina sua waran­tizare. [Page 346] § 16. Si autem placitum de recto oriatur in dote in Cur̄ tamen mulieris non poterit deduci sed haer̄ propter juris vinculum quod est homa­gium quod propter dotem non dissolvitur; et eo quod mulier non habet food̄ in dote sua per quod domina propriè esse poterit; Praeterea in Cur̄ ejus non possunt placitari aliqua quae tangunt Coronam & dignitatem Re­gis, sicut libertates de Infangethef, visus Franci plegii, de namio vetito, nec aliqua nisi ea quae pertinet ad fundum.

De Actione Dotis. CAP. 25.

ACtio autem dotis ubi mulier nihil habet alibi quam in Cur̄ Regis non potest terminari, quia si duae mulieres contenderint inter se in dotis petitione, ac utraque parata esset se probare uxorem defuncti et oporteret certiorari quae illarum esset uxor legitima, quod fieri non possit nisi per lo­ci diocesanum, ac alius quam Rex super hoc demandaret Episcopo quod inde inquireret Episcopus alterius mandatum quam Regis non teneretur obtemperare, & plures possunt esse causae. Si autem aliquam partem habu­crit mulier de dote, tunc non habet locum illud breve, sed breve de recto de dote, ubi nec duellum nec magna assisa nec esson̄ de malole'. § 2. Si autem de dote sua nihil fuerit ei assignata tunc competit ei actio dotis ver­sus quoslibet possidentes, et ei restituatur dos sua cum fructibus medio tempore pe ceptis à tempore mortis viri sui, nisi possessor justam habeat causam litem defendendi per vocationem ad warantum, & si plures deforci­antes fuerint in eodem Com̄ omnes in uno brevi simul poterunt compre­hendi, secus si in diversis. § 3. Forma brevis talis est. Rex vic' salutem. Praecipe A. quod justè et sine dilatione reddat B. quae fuit uxor C. rationa­bilem dotem suam quae eam contingit de libero ten̄ quod fuit ipsius C. quon­dam viri sui in tali villa. Et si plures sint deforciatores in illo Com̄ tunc pro quolibet iteretur principium, et tunc dicatur et unde nihil habet ut dicit, ita quod nihil referatur ad dotem, et non ad villam, et tunc sic, et unde queritur quòd praedictus talis ei deforciat, &c. et nisi fecer̄, &c. § 4. Est etiam breve quod dicitur de rationabili parte de dote, quod tale est. Prae­cipe A. quod justè reddat B. tantum terrae cum pertinentiis in N. quod cla­mat esse de rationabili parte. § 5. Item est aliud breve de dote quod in Com̄ poterit terminari, quod tale est. Praecipimus tibi quod Justic' A. quod reddat B. quae fuit uxor C. centum marcas quas idem C. ei assignavit in dotem ad ostium Ecclesiae; unde nihil habet ut dicit, sicut rationabiliter monstrare poterit quod ei reddere debeat ne amplius, &c. § 6. Item de dote in Civitatibus et Burgis sic; Rex Vic' et Custod̄ London̄ salutem. Praci­pimus vobis quod Justic' A. quod justè et secundum consuetudinem Civitatis vestrae London reddat B. quae fuit uxor C. rationabilem dotem suam que eam, &c. § 7. Si autem ad diem suum non venerit summonitus ne [...] es­soniari se fecerit statim distr̄ per magnum Cape, et eodem modo si defaltam fecerit post diem sibi datum per essoniator̄ suum, et quo casu dabitur alius dies. Ad quem si A. defaltam fecerit recuperabit mulier; et eodem modo quamvis venerit et warantum per auxilium Cur̄ vocaverit et non fuerit se­cutus [Page 347] versus warantum. § 8. Hac autem actio de dote maturitatem desi­derat, ideò constitutum est ob favorem mulierum dotes petentium quod in eorum actionibus quantum Cur̄ sustinere poterit sine juris offensione celeri­tatem consequantur, & quod sex dies si necesse fuerit habeat in Anno. § 9. Partibus autem in judicio comparentibus proponat mulier intentio­nem suam hoc modo. Hoc vobis ostendit B. quae fuit uxor C. quod A. in­justè ei deforciat tertiam partem tantae terra cum pertinentiis in tali villa, & ideo injustè quia praedictus C. quondam vir suus eam indè dotavit ad osti­um Ecclesiae quando eam desponsavit, & qui eam indè dotare potuit, quod si cognoscere velit gratum ei erit; sin autem, habet sectam sufficientem & secundum naturam aliorum brevium fiant narrationes.

De Exceptione. CAP. 26.

AD hoc autem quod mulier dicit in intentione sua unde nihil habet, si partem tamen dotis receperit ab ipso de quo queritur ꝙvis minimam, & hoc constiterit, cadit breve, nec de residuo ꝙ ei defuerit sibi poterit pro­spicere nisi per breve de recto de dote. Refert tamen an partem dotis suae receperit ante impetrationem dotis suae vel post. § 2. Si autem post & de eodem excipiente & in villa in brevi contenta, cadit breve. § 3. Si autem ante non cadet, & quo casu statutum est sic. § 4. In brevi autem de dote undè mulier petens nihil habet non cadit breve per exceptionem tenentis petentis judicium l'de brevi desicut supponit ipsam indè nihil ha­bere cum aliquid habeat cum dotem suam de aliquo receperit pro parte ip­sam contingente, nisi partem dotis receperit à se ipso in eadem villa ante brevis impetrationem, quia si partem dotis suae receperit post breve impe­tratum quamvis ab ipso tenente, non propter hoc cadat breve mulieris cum dicere poterit ante indicium ꝙ de residuo vel omissione est ei satisfactum. § 5. Dicere etiam poterit tenens excipiendo, quod mulier dotem habere non debet co quod vir suus illud ten̄ undè petit dotem non tenuit in domi­nico, & si in dominico non tamen ut de feodo, die quo eam desponsavit vel postea. Si autem per virum vel eius antecessorem facta fuerit alienatio ten̄ ante desponsationem ad terminum vitae ipsius viri, talis alienatio mulieri non praeiudicat, eo quod terminarius nihil habuit nisi usumfructum. § 6. I­tem in omnibus brevibus de dote locum habebit exceptio feloniae nisi con­suetudo loci se habeat in contrarium, ut si vir commisit feloniam ob quam suspensus fuit, dismēbratur, infeliciter submersus vel alio modo morti con­dempnatus, vel utlagatus, vel in fugiendo tan (que) sentiens se culpabilem mali decollatus, vel si reg' abiuravit, vel si timore iudicii se ipsum quoquo modo interfecit, refert tam̄ an utlagatus fuerit ritè vel non secundum legem reg', vel si rite tam̄ si culpabilis fuerit de felonia sibi imposita vel non. § 7. Si autem vir de gratia Reg' principali se legitimè acquietaverit, ita ꝙ Rex utlagariae sententiam in ipsum ꝓmulgatam de iure suo teneatur irritare, sic retrohabere debet suas possessiones, & quo casu haeredem habebit, & mu­lier dotem obtinebit, & ꝙvis haeres ante dotis assignationem feloniae indi­cium [Page 348] sustinuerit, mulier tamen indotata non remanebit, & quo casu dominus feodi erit sibi warantus de dote sua. § 8. Si autem minor existens in cu­stodia alicuius aliquam duxerit in uxorem sine assensu domini sui & infra aetatem obierit relicta dotem non obtinebit, secus erit si plenam attigerit ae­tatem. Nota. § 9. Uxores annorum ix. & dimid̄ infra viros sustinere non valen­tes propter earum minorem aetatem dotes nondum meruerunt, ideoque ab actione dotis repelluntur, sed dotem pristinam obtinebunt, habita namque inhabilitate secundum ius Ecclesiae (voluntas tamen patris confirmat secund̄ conventionem & ei facit habilitatem. § 10. Et si petatur versus custodē & haeredem, cadit breve, eo quod qualitercun (que) petatur dos versus minorem mediatè vel immediatè semper summonendus erit custos ꝙ sit coram & ha­beat haer̄. § 11. Exceptio verò habendi dot̄ de dote locum habet ubi (que) nisi in casu ubi mater petit de uxore filii de ter̄ ꝙ filius habuit de dono mariti matris. § 12. Et cum tertia advocatio alicuins Ecclesiae petatur tan (que) pertinentem ad dotem, & nihil ostendatur de assignatione tertiae partis, nec clamio opposito in prima praesentatione non valebit petitio. § 13. Dici autem poterit ꝙ ipsa relinquens virum suum forisfecit dotem, & si repli­cetur Nota. dotem ꝙ hoc ei non praeiudicat, eo ꝙ postmodum erat ei reconciliata, & triplicari poterit ꝙ non fuit sponte sed Ecclesiastica coertione, & quo casu cadit à causa. § 14. Differri potest petitio mulieris per cartas haere­dis per ipsam detentas custodiend̄ donec ipsas reddiderit. § 15. Si au­tem excipiatur contra mulierem quod dotem habere non debet eo ꝙ voca­verit aliquem ad warantum in exhaeredationem ipsius haeredis, & contrarium doceri non possit, cadit à causa. § 16. Et si aliquo tempore satisfactum fuerit mulieri dotem petenti per escambium vel in denar̄ vel alio modo, & hoc doceri poterit, cessabit dotis exactio, & si per mulierem replicetur ꝙ nun (que) ei de conventione satisfactum agat de conventione. §. 17. Si aut̄ aliâs petiit dotē & ꝓ ea iudicabitur cadit à secundo br̄i & sequatur indiciū prioris si voluerit. § 18. Item petere poterit ten̄ â muliere excipiendo ꝙ war̄ dotis suae ostendat per quem petit, ut sciri possit quid iuris habeat in duabus partibus, quia quicun (que) deforciat dotem mulieri alius ab haerede, nunquam mulieri respondere compellitur sine war̄ de dote sua, non magis quam ipsa mulier si implacitata esset de dote sua aliis sine waranto suo re­sponderet, & indè datur exceptio quandoque custodi contra mulierem, ut si haeredem fraudulenter subtraxerit. § 19. Si autem warantum de dote sua habere non possit quia in partibus [...]aborat transmarinis, vel si in peregri­natione, expectand̄ erit in causa dotis do nec venerit. Et sicut tenenti alloca­tur quod mulieri sine waranto suo respondere non tenetur nisi voluerit, ita & waranto, cum warantus et warantizatus idem habeant remedium. § 20. In escaetis autem dominorum praeterquam occasione feloniae et e­tiam de terra data in maritagio licet revertatur pro defectu haeredis, uxo­res dotes obtinebunt. § 21. Verum quia in po [...]estate mulierum non sunt semper h [...]di waranti ideo per auxilium Cur̄ debet hm̄di mulieribus in hac parte subveniri per tale breve: Su [...] per bonos S [...]mon̄ A. ꝙ sit coram &c. ad wa [...]antizandum B. quae fuit uxor C. dotem ipsius B. quam in eadem Cur̄ [Page 349] nostra clamat versus D. & unde idem D. dicit ꝙ non vult ei inde respondere sine waranto suo de dote sua. Et habeas, &c. Et ista exceptio locū habeat in ꝓsona dn̄i capitalis, non tamen competit ei cui ꝑ d [...]m facta fuit dimissio vel alienatio. § 22. Item cū objecta fuerit exceptio p̄d̄ et contentio habeatur inter haeredes quis eorū haer̄ rector fuerit pendente litigio, suspendetur actio dotis, & eodem modo de praegnante donec peperit, & si falsum warantum produxerit vel alium nominaverit ꝙ verum haeredem ab agendo merito re­pelletur, ꝙvis filius unius mulieris esse poterit warantus alterius, ubi mulier dotem non habebit; ut si divortium factum fuerit inter aliquos aliqua de causa, si vir aliam postmodò duxerit in uxorem, filius primae mulieris haeres non remanebit. § 23. Dotis enim natura est ut durante matrimonio duret dotis exactio, et soluto matrimonio et dotis solvitur actio, cum divorti­um sit thori. Cum autem contingat plures mulieres dotes petere simul, omnes tamen non obtinebunt, eò quòd omnes non esse poterunt uxores le­gitimae. Cum matrimonium non sit conjunctio viri & mulier̄ nec virorum et mulier̄, sed viri & mulieris individua [...] vitae retinens consuetudinem; & ꝙvis unus vir plures habuerit mulieres, una tamen tantum erit legitima quae in dotis petitione omnibus aliis praeferetur. Cum igitur duae vel plures dotes simul de morte unius viri petierint & legitima non petat vel praemortua est & excipiatur de illegitimitate, nunquam dotes recuperabunt. § 24. Nul­lus enim duabus dotem simul petentibus donec discussum fuerit quae illarum fuit uxor defuncti. § 25. Mulieres verò nativae dotari non poterunt quia mortuis viris quamvis omninò liberis in statum pristinum redient servitutes. § 26. Cum autem de successione & de dote simul & semel habeatur quae­stio, actio haereditatis puriùs debet intentari. Si contingat nam (que) mulieres ad Curiam transmitti Christianitatis quae illarum sit legitima probaturas, & una se probaverit in foro Ecclesiastico legitima, & haeres alter̄ mulieris se probaverit haer̄ legitimum in foro seculari, tunc contingit ipsum esse waran­tum alterius mulieris de dote sua quod esse non debet. § 27. Cum igitur quaelibet illarum ab initio dicat filium suum warantum esse de dote sua ad evitand̄ illud inconveniens opus quod prius discutiatur quis filiorum sit haeres legitimus & cujus mulieris debeat esse warantus de dote sua. § 28. Et cum unus haered̄ in possessione fuerit haereditatis justè vel injustè & mater sua in possessione dotis, & mulier nihil habens petierit dotem dicens se esse uxorem defuncti legitimam, tunc responderi poterit quod warantum de dote sua antequam respondeatur ad litis contestationem ostendat, quem cum nominaverit suspenditur dotis petitio donec ille warantus ten̄ de quo mulier dotari petierit recuperaverit. § 29. Et sive haeres appareat sive non, semper haberi debet pro waranto ad quem dos reverti debet post mortem mulieris quamvis domino capitali tanquam Escaeta dum tamen non pro felonia, hoc tamen casu excepto, ut si feoffatus à viro terram ami­serit versus mulierem dotem petentem, ac haeres nihil habeat unde escambi­um sibi facere valeat, & quo casu revertetur dos ei à quo recessit. § 30. Po­terunt autem duae mulieres in dotis petitione unicum nominare warantum cum una sobolem suscepit altera (que) nullam, ut si quis contraxerit cum aliqua [Page 350] inter quos propter aliquod impedimentum celebrari contigerit divortium de qua ante latam sententiam prolem susceperit, nihilominus legitima est censenda, & celebrato divortio contraxit cum alia, quamvis secunda habu­erit prolem vel non, semper tamen erit proles primae uxoris warantus de dote secundae cum sit legitimus defuncti.

De Warantiis. CAP. 27.

DEpositis igitur exceptionibus poterit tenens vocare ad warantum, & tunc praecipietur vic' quod summoneat A. quod sit coram, &c. ad wa­rantizand̄ B. tertiam partem vel tantam terram cum pertinentiis in tali villa quam C. quae fuit uxor D. in Cur̄ clamat in dotem versus praedictam B. & unde iste idem B. vocavit eundem A. ad warantum versus praedictum C. & quod habeat, &c. § 2. Ad quem diem locum habebunt hinc & inde essonia. Si autem warantus non venerit nec se essoniaverit testata summonitione capiatur de terra ipsius ad valentiam terrae petitae in manum Regis, & quod vic' certificet Justiciar̄ de die captionis, & quod warantus iterum summo­neatur, ꝙ sit ad al' diem. Ad quem si non venerit, vel si venerit sanare tamen non poterit defaltā suā, mulier recuperabit seisinam suā, & tenens escambiū de terr̄ waranti. § 3. Si autē venerit & statim warantizaverit, ꝓcedat pla­citū inter ipsum warantum & mulierem petentem, tenens (que) domi remaneat in seisina, donec de placito inter alios constiterit, & secund̄ ꝙ placitū inter alios terminari cōtigerit, amittet tenens vel retinebit & nisi justū habeat quis ann' resistendi seisinam amittet cū dampnis à tempore resistentiae injustae, & si mulier nominatim dotata fuerit, tenetur ille qui amiserit dotē illā de manu tenentis de cujuscunque fuerit feodo deliberare; & tenens ad valentiam escambium habebit. Si autem non fuerit nominata tunc teneat tenens in pace, mulier (que) de terra waranti habebit ad valentiam, quamvis haeres sue­rit vel non fuerit; Et si contentio habeatur utrum dos nominata per inqui­sitionem poterit Cur̄ certiorari. Et secundum attestationem fide dignorum procedatur ad judicium. § 4. Aetas autem in petitione dotis non expe­ctetur, unde si haeres infra aetatem existens vocatus fuerit ad warantum vel per instrumenta vel alio quovis modo constare possit quod ille versus quem dos petitur feoffatus extitit ab antecess' ipsius minoris, sive mulier dotata fuerit nominatim vel alio modo non obstante minori aetate procedetur ad judicium sicuti versus quamcun (que) majorem, & cum pro muliere fiat judicium praecipiatur vic', quod mulieri petenti de terra petita cum pertinen̄ sine di­latione plenar̄ seisinam habere faciat & tenenti warant̄ escambium & warantiam per visum legalium hominum & extentionem, & sic remanebit quilibet in seisina quous (que) idem minor ad aetatem pervenerit, & tunc inde fieri faciat deliberationem si possit, quam si deliberare poterit rehabeat terrā suam quam inde dedit in escambrium. Sin autem, remaneat seisina prout est judicata. Si autem tertia parte dotis non nominatae recuperaverit mulier seisinam suam versus minorem cum vocatus fuerit ad warantum tenens te­nebit in pace terram petitam, & mulier habebit ad valentiam de terra mi­noris, blada tamen crescentia & fenum falcatum in liberatione seisinae de­bent [Page 351] semper praededuci. § 5. Si autem de custodia facta fuerit alienatio de manu ad manum, hoc non praejudicat vocanti minorem ad warantum ex quo cum haerede tantum actionem habebit & non cum custode, quamvis custos quicun (que) fuerit ille teneatur minorem cor̄ Justic' praesentare, & quod dictum est de uno haerede dici poterit de pluribus. Si unus haeres sive plur̄ vel unus ex pluribus cohaeredibus fuerit infra aetatem. § 6. De dote vero nominata ad quamcun (que) fuerit devoluta debet mulier recuperare seisinam, quia ex quo in certo extiti constituta incepit mulier jus habere & dominiū quoddam, mere igitur ad ipsam pertinebit restitutio dotis hujusmodi si fu­erit alienta, secus erit si incerto; vir vero dotem dat & constituit, haer̄ au­tem dotem assignat. Si dos igitur ex tertia parte fuerit constituta non sta­tim sapit mulier jus ratione propter incertitudinem. § 7. Manifestè ergo apparet quod in uno casu recuperabit mulier seisinam rei petitae, in alio verò escambium. § 8. Et cum mulier dotem nominatam in aliquo certo ma­nerio recuperare debeat per judicium secundum causas aut conditionem in constitutione praelocutam, ut si sufficiat pro tertia parte tunc mulieri rema­neat integrè & si quid defuerit, id alibi in loco competenti sibi perficiatur, super [...]uum (que) si habuerit haeredi reddatur, tunc facta extensione manerii fiat ei secundum quod in constitutione convenit, salvo tamen haeredi ca­pital' mess', nec distabit exceptio finis levati quin mulier dotem nomina­tam recuperet, nec tenens escambium consequetur ab haerede donec ple­nam attigerit aetatem, & ad hoc facit tale Statutum. Cum quis alienet jus uxoris, concordatum est quod ad sectam mulieris aut ejus haeredis post obi­tum viri per minorem aetatem haeredis qui warantizare debet, sed expectet emptor qui ignorare non debuit quod alienum jus emit us (que) ad aetatem wa­ranti de escambio habendo. Et cum fecerit ei ad valentiam rei amissae tun [...] mortua muliere revertatur dos ad feoffatum & escambium ad haeredem.

De Exceptionibus. CAP. 28.

EX articulis brevis oriri poterunt tenenti exceptiones; de hoc quod di­ctum fuit excipere poterit quod non solum fuit uxor talis sed adhuc est, et quia vir suus adhuc superstes est non debet sine ipso respondere, et quo probato cadet mulier à causa, quia constitutio dotis et donatio propter n up­tias viri morte confirmatur. Et si replicetur quod duplex est mors, et quamvis naturaliter non sit mortuus est eo quod religioni se transtulit, tri­plicari poterit ex adverso quod et sicut est duplex habitus religionis, et quamvis habitum probationis assumpsit habitum tamen professionis nondum sumpsit; quod si contradicatur à muliere suspendetur actio dotis don [...] per Ordinarium loci constiterit de veritate. § 2. Si autem de morte naturali habeatur contentio quando (que) incumbit mulieri probatio pro eo quod in intentione sua dicit quod mortuus cum agentem oporteat intentionem su­am probare, quando (que) incumbit probatio tenenti cum exceperit expressius de vita quam mulier ageret de morte, quia frustra excipit qui illam pro­bare non potest, et quando (que) utrique cum ambo expressè de morte et vita [Page 352] fecerint mentionem. Probatio autem fieri debet per attestationem fide dig­norum qui morti interfuerint et sepulturae; et cum secta hinc et inde dedu­catur si dos validiori parti adhibeatur, et tunc primò respondeat tenens mu­lieri petenti vel quietus recedat, et quamvis mulier mortem probaverit non abs (que) tamen responsione tenentis judicari debet dos mulieri cum necesse habeat docere de jure suo; esse enim poterit quod nihil habeat juris in agen­do. § 3. Si autem ex utraque parte producatur insufficiens secta cum ex aliqua non habetur nisi semiplena probatio, tunc pro muliere conditio­naliter erit judicand̄ quod si vir redierit quod dos tenenti sine placito cum fructibus medio tempore ꝑceptis restituatur p̄stita sufficienti securitate side­jussoria, alioquin remaneat tenens in seisina. § 4. Dicitur etiā talis quae fuit uxor talis; ad ꝙ responderi poterit, ꝙ talis nunquā fuit uxor ejus quia nun­quam ei desponsata, nec rem habuit cum illa, nec eam unquā tenuit nisi sicut suam concubinam; vel si desponsatam, non tamen matrimonio legitimo, eo ꝙ prius aliam duxit de jure, & si talis fuit ei desponsata hoc fuit de facto quia prima vivente; vel ꝙ vis nullam prius habuerit de jure, talis tamen do­tem habere non debet, ꝓ eo ꝙ inter ipsam & seundem virū s ū aliquo in­terveniente impedimento celebratum fuit divortium, quo probato dotem amitter; Poterit tamen sic replicari quod si aliquando s [...] [...] cos matrimonium accusatum, nunquam tamen fuit in vita viri [...] l [...] nec divortium celebratum, vel si aliquando fuit contra ipsum judicatum, a ten­tentia tamen illa fuit appellatum, & in causa appellationis fuit pro ea judi­cat [...] in quod fuit in possessione viri sui die quo obiit; vel dicere pot [...] quod vir suus obiit antequam in causa appellationis esset conclusum, vel quamvis matrimonium extitit legitimum, dotem tamen obtinere non me­ruit eo quod ita tenera fuit quod virum sustinere non poruit quod infra aeta­tem 9. annorum & dimidii, et quamvis matrimonium legitimum fuerit quoad haeredem & haeredis successionem, illegitimum tamen erit quoad do­tis actionem, cum dos alibi quam ad ostium Ecclesiae fuerit constituta pro­pter verba in intentione mulieris contenta, & unde dotata fuit ad ostium Ecclesiae. § 5. Supercontentione autem desponsationis & divortii cele­brationem non poterit Justic' procedere in foro seculari; Ideo (que) demande­tur inquisitio facienda Archiepiscopo vel Episcopo loci, quia hujusmodi causarum cognitio spectat ad forum Ecclesiasticum quod convocatis convo­candis veritatem diligenter inquirant & inde certificent Justicia [...] per [...] suas patentes. § 6. Ordinarius autem acceptis literis Regis ad inq [...] ­onem taliter̄ procedere debet quod denunciatio fiat per Ordinarium, ille qui proposuerit exceptionem in quacun (que) dioc' domicilium habuerit quod ve­niat contra matrimonium dicturus quod sibi viderit melius expedire si vo­luerit matrimonium ad diem quem Ordinarius ei praefixerit, [...] cum vene­rit tunc sive non, testes autem per quos mulier voluerit matrimonium pro­bare, & qui justa ratione recusari non possunt produxerit pro fe admit­tantur et praestito sacramento dicta eorum recitentur in publico, & v [...]itate cum magna jur̄ solennitate inquisita remittatur Regi vel suis Justiciar̄ in­quisitio secundùm formam mandati, nec habebit appellum locum in hoc [Page 353] casu, quia sic protraheretur lis in insinitum mulier (que) desperans in facto ne­gotio recedet de lite, & etiam quia jurisdictio ulterius se non extendit quam ad ipsos quibus data fuit per mandatum Regis. § 7. Si quis autem concubinam legitimam habuit ex qua prolem susceperit in concubinatu, & postea traxerit cum eadem clandestinum matrimonium, postea (que) prolem susceperit ab eadem, demum (que) contraxerit publicè cum ea in facie Eccle­siae & eam dotaverit ad ostium Ecclesiae & ex ca prolem tertiam suscitaverit, mortuo patre queri poterit quis praeferri debet in successione patris haere­ditatis, & verum est quod medius & legitimus erit censendus quamvis ex clandestino fuerit matrimonio natus, dum tamen sic probari possit. Si con­tra dicatur, mulier tamen ratione talis filii dotem non habebit sed ratione solennis desponsationis habitae post nativitatem ejus nisi extitit publicè do­tata. § 8. Probato igitur in Curia Christianitatis matrimonio legitimo cum per literas Ordinarii constiterit Regi vel Justiciar suis matrimonium esse probatum ad instantiam mulieris statim resummoneatur tenens & sus­cipiatur. § 9. Item loquela in Cur̄ Regis sopita ad certum diem ad quem locum habebunt essonia ex utra (que) parte. Si autem tenens defaltam fecerit statim capiatur terra in manum Regis per parvum Cape, ipseque summone­atur & sic, &c. auditurus judicium suum, & sive tunc venerit sive non, pro muliere judicabitur, & praecipiatur vic' quod mulieri de terra petita cum pertinen̄ nomine dotis sine dilatione plenariam seisinam habere faciat. § 10. Cum autem hujusmodi Inquisitio ad Cur̄ Christianitatis transmissa fuerit & matrimonium sufficienter probatum, contingere poterit tenentem mori antequam iterato summoneatur, & quo casu oportebit mulierem no­vum breve originale super novum tenentem impetrare, per quem si objicia­tur ut prius, alia probatione matrimonii non indigebit, sed, ostensa primae probatione ulterius respondere compellatur. Et eodem modo si mulier ali­quem petierit in virum, & sententia lata fuerit pro muliere et à viro non fuerit appellatum, sed vir moriatur ante executionem judicii sine aliqua probatione, dotem obtinebit. Si autem dotem tenens per licentiam reddi­derit planum est judicium. § 11. Si autem tenens excipiendo mulieri opponat quod nunquam fuit sibi ad ostium Ecclesiae dos constituta, & mu­lier dicat quod sic per Inquisitionem patriae cor̄ Justic' poterit veritas in­quiri. § 12. Et similiter de constitutione dotis quamvis non ad ostium Ecclesiae si inde contentio habeatur; si mulier autem in dotis petitione ista verba omiserit, Et unde talis vir meus me dotavit ad ostium Ecclesiae, amit­tet dotem, & cadet à causa; & cum contentio habeatur super dotis constitu­tione ad ostium Ecclesiae praecipiatur vic' quod venire faciat coram eo & co­ram custod̄ placitorum coronae in pleno Com̄ 12. tam milites quam alios liberos homines & legales de visneto tali, & per eorum sacramentum dili­genter inquirat si talis die quo desponsavit ad Ecclesiam tam dotavit de tanto terrae cum pertinentiis in tali villa solenniter & ad ostium Ecclesiae sicut mulier dicit, vel si illam desponsavit in lecto suo mortali sicut tenens dicit. Et inquisitionem quam inde fecerit scir' fac' Regi vel Justiciar̄ suis per literas suas & per duos qui Inquisitioni illi interfuerunt. Et matrimonium [Page 354] poterit esse legitimum quoad successionem haereditatis, & illegitimum quoad actionem nisi fuerit in facie Ecclesiae contractum, & dos ibi publicè consti­tuta cum solemnitate non magis tempore interdicti quàm alio, § 13. Si autem vir per assensum mulier̄ quod & constitutionem dotis ad ostium Ecclesiae habitae mutaverit augendo vel minuendo effectum non ha­bebit, quia sicut dos nominata fuit ad ostium Ecclesiae vel non nominata, ita peti debet & non aliter propter verba & unde dotata fuit ad ostium Ecclesiae, & inde quia orietur exceptio tenenti quod aliter dotata fuerit ad ostium Ecclesiae. § 14. Si autem dos nominata petatur & excipia­tur quod injustè petit, eò quod de rationabili dote fuit ad ostium Eccle­siae dotata, mulieri incumbit probatio per fectam testium per audientes & videntes qui desponsationi suae interfuerunt, contra quam tamen si validior producatur probatio per sectam testium per audientes tenentes & videntes qui desponsationi suae interfuerunt admittatur, & cum pares fuerint testes & eorum attestationes & pro destōne judicabitur propter commodum possidendi. Si autem mulier probationem testium produxe­rit vel scriptum, tenens non nisi patriam, mulier recuperabit. Similiter verò si sectam non produxerit, sed patriam petierit, non debet audi [...] dum tamen tenens sectam habuerit, & si insufficientem mulier producat, vacua erit ejus petitio. Si autem neuter sectam praetenderit, sed peti­erint quod veritas per patriam inquiratur, praecipiatur vic' quod dili­genter inquirat qui interfuerint apud talem Ecclesiam ubi talis despon­savit talem, & tam ex ipsis quam ex aliis de proximo visneto talis vill [...], per quos rei veritas melius sciri poterit venire fac' cor̄ Justic', &c. ad ta­lem diem 12. liberos & legales homines ad recognoscend̄ super sacra­mentum suum, si praedictus talis die quo praedictam talem desponsavit dotavit eam nominatim de tali manerio cum pertinen̄, quod praedicta talis clamat & dotem suam versus talem sicut praedicta mulier dicit, vel si eam dotavit de tertia parte omnium terrarum & ten̄ unde fuit in seisina die quo eam desponsavit ut tenens dicit, quia ambo posuerunt se in Inquisitionem illam, & variari poterit mandatum vic' directum dum secundum placitum fuerit irrotulatum sic. Si idem vir die quo ip­sam mulierem desponsavit dotavit eam de 20. acr' terr' cum pertinen̄ in N. vel si eam dotavit de tertia parte haereditatis quantum tenuit hare­ditariè & in dominico & similiter de tertia parte tantae terrae cum per­tinen̄ in N. vel si dotavit eam de tertia parte totius quaesiti sui quod post­modum ea vivente possit adquirere, vel si eam dotavit de tanta terra tantum vel tantum de haereditate sua quantum habuit die quo ipsam desponsavit, & unde praedicta mulier tenuit se contentam. Et sic per hujusmodi inquisitiones deduci poterunt omnia genera constitutionis do­tis contra quae aliquo modo excipi possit.

De Exceptionibus contra Dotem de assensu. CAP. 29.

FIt tandem quando (que) de dotis constitutione & modo constituendi pro­batio per instrumenta, quae quidem si non fuerint recognita per collatio­nem signorum, per testes & per patriam aliisque modis diversis poterit eo­rum fides manifestè probari. Si autem vir uxorem suam ad ostium Eccle­siae dotaverit de rebus alienis per assensum tamen eorum quorum res fue­rint, & tantum contineatur in instrumento mulieris quod vir suus de tanto eam dotaverit ad ostium Ecclesiae & assensum amici omiserit, non valebit instrumentum propter incongruitatem, nec etiam si contineatur alius à viro eo dotaverit; oportet igitur ꝙ in confectione cujuscunque talis in­strumenti comprehendantur constitutio dotis à viro & assensus illius cujus res fuerit undè dos fieri debet, conjunctis ergo nom̄ viri & consensu a­mici valida erit constitutio dum tamen ad ostium Ecclesiae fiat talis consti­tutio personaliter ab utroque ita quod consensus ibidem palam consiteatur, vel si scriptum indè prius fuerit necesse est quod per ratihabitionem ad ostium Ecclesiae manifestè recognitam confirmetur, alioquin infirmari po­terit propter verba & undè me dotavit per assensum talis ad ostium Ec­clesiae; relinquitur ꝙ frustra petit si ad ostium Ecclesiae non intervenerit simul & semel nominatio & consensus. § 2. Cum autem cont̄ mulierem excipiatur ꝙ per assisam non fuerit dotata, ac mulier dicat ꝙ sic, tunc in­quiratur veritas per patriam, & praecipiatur vic' ꝙ diligenter inquirat qui fuerint ubi A. desponsavit B. & tam ex illis quam ex aliis liberis & discretis hominibus de Com̄ suo venire fac' cor' Justic' xii. ad recognoscend̄ super sacramentum suum si die quo obiit eandem B. desponsavit, dotavit, & eam per assensum & voluntatem talis vel non, per quam si recipiatur ꝙ ille cujus assensus fuit necessitas non conscntiit ad ostium Ecclesiae in propria perso­na quamvis domi, mulier ex assensu nihil recuperabit.

De Exceptione ex pluralitate mulierum. CAP. 30.

EXceptio expluralitate mulierum dotem petentium de morte unius viri, ut si duae sint petentes, excipere poterit quod non debet duab' simul & semel respondere de morte unius viri. Si autem una dotata fuerit ac alia dotem petierit, tunc resert an tantum petierit dotem versus ipsum tenen­tem, vel versus ipsum & similiter versus aliquam mulierem quae tertiam par­tem teneat nomine dotis quae postmod̄ vocaverint tenentem ad warantum ut scir̄ possit ad quem pertineat exceptio contra mulierem petentem, quia cum warantus warantizaverit de necessitate oportebit eum defendere mu­lierem in possessione sua, & quo casu ei competet exceptio cum defensioné susceperit & warantizationem, dotata tamen nomine proprio taliter ex­cipere poterit quod mulier petens dotem habere non debet, & hoc quia A. cujus nomine dotem petit fuit uxor sua & ipsa fuit cum B. viro suo per 10. annos tam in Anglia quam in Hibernia & in seisina de praedic' B. tanquam [Page 356] de viro suo tempore quo obiit assignata fuit ei dos sicut uxori suae legitimae; Ad quod poterit replicari quod mulier tenens hoc injustè dicit quia ipsa quae se facit uxor̄ praedicti A. non fuit uxor ejus, quod benè patuit quia ista quae modo petit dotem aliquando petiit ipsum A. in virum in Cur̄ Christia­nitatis apud talem locum cor̄ talibus Judicibus, & per ejusdem Cur̄ judicium disrationavit ipsum A. ut virum praesente ipsa A. excipiente & hoc offert, & mulier tenens è contra; Et quo casu inquirend̄ est à muliere petente, si sectam habeat sufficientem per quam docere possit de die & loco suae de­sponsationis & similiter de alia, & si una ducat testes altera non judicavitur pro ducente, & si ambae testes produxerint mittendae sunt ad Cur̄ Christiani­tatis ut ibi discutiatur quae fuit uxor legitima, & secundum certificationem Ordinarii procedendum erit ad judicium, & interim impunè remaneat te­nens in seisina de duabus partibus, & per considerationem Cur̄ sine die, & facta inquisitione in Cur' Christianitatis Regi (que) vel suis Justiciar' per Ordi­nar' dioc' remissa mulieri (que) contra ꝙ lata fuerit sententia super petitione suae dotis in Cur' Christianitatis perpetuo imposito silentio re [...]ummoneatur lis sopita in Cur' Regis; & secundum quod Ordinarius certificaverit proce­dat iudicium. § 2. Item à muliere mulieri sic objici potest quod dotem habere non debet eo quod non fuit uxor talis, ad quod replicari poterit ꝙ fuit uxor talis, eo quod ipsum ad virum suum in Cur' Christianitatis cor' talibus Judicibus disrationavit; Ad quod triplicari poterit, & si pro ipsa fuit sententiatum vir tamen cum à sententia illa ad alios Judices appellavit, ita quod prima sententia revocata fuit quasi nulla & sic stetit ipsa excipiens cum ipso tanquam uxor sua legitima, nec viam universae carnis fuit ingressus. Et hoc probato mulier petens nihil recuperabit nisi ostendere possit quod in causa appellationis nihil actum fuit vel appellatio non prosecuta, & si hoc docere poterit pro ea judicabitur, & si difficultas discussionis intervene­rit transmittitur ad Ordinarium. § 3. Poterit etiam à muliere mulieri sic objici quod dotem habere non debet ratione suae taciturnitatis, & si mu­lier cum praesens fuerit in Ecclesia vel alibi per ignorantiam non debuerit cum bannus & trina denunciatio facta fuerit ante desponsationem, vel tunc subticuit ubi reclamasse debuit, quamvis revera desponsata fuerit praejudi­cabitur ei ex taciturnitate si talem in virum petierit quare si ipsum in virum recuperare non possit, multo fortius nec dotem matrimonio deficiente. § 4. Si autem duae dotem petierint non multum refert de proprietate im­petrationis, actrix tamen est illa quae prius ad judicium provocaverit, nisi a­lia fortè excipiendo actrix efficiatur, & sic poterit utra (que) teneri ad proba­tionem & sic ambae actrices quodammodo, & quamvis unus majus jus habu­erit, jus tamen perire poterit pro defectu probationis, ut si desponsata fuerit extra regnum & illegitima in regno. § 5. Item competit exceptio mulieri à muliere ratione accusationis, ut si aliquis uxorem duxerit de jure aliamque de facto & tamen illegitima extiterit, ac prima fuerit in regno matrimonium judicium ultimum non accusaverit petendo talem in virum, praejudicabitur ei imperpetuum si per mortem illius viri dotem petierit, & ipsa quae fuit in possessione viri tempore quo diem clausit extremum obtine­bit. [Page 357] Et eodem modo quamvis prima matrimonium accusaverit sed ante di­vortium decesserit. Si autem vir antequam disrationetur obierit perpetua­tur actio dotis propter accusationem matrimonii dummodo pueri sui prius se probaverint haeredes defuncti, & similiter licet matrimonium in vita viri non fuerit accusatum.

De Exceptionibus tenentis vel waranti. CAP. 31.

COntra mulierem petentem poterit insuper sic objici, quod dotem ha­bere non debet quia vir suus nihil habuit in terra illa, cum fuerit haere­ditas vel maritagium suae primae uxor'; vel sic, quia dotem suam remisit vel quietam clamavit post mortem viri sui per liberam voluntatem suam; vel sic, quia nullius nisi ejus, secus si alterius, dum tamen maritata fuit libero, & in libero feodo dotata; vel propter consuetudinem loci quae est ei contraria, vel quia vir suus tanquam jus alienum amisit per judicium, vel quia tantum illa nunquam accidit viro in vita sua, ita quod eam cum dotare posset, vel quia tenens aliâs recessit quietus versus eandem petentem in eodem placiro cor' Justic' talibus, quae quidem si dedici non poterunt taliter non recupera­bit; Et similiter si docuerit quod non fuerit tenens tempore impetrationis brevis nec post, vel si dicat quod teneat sed nomine alieno vel ad volunta­tem vel ad terminum annorum vel in villenagio. Si autem tenuerit donec vel ad terminum vitae quoquo modo vel conditionaliter, ita quod liberum habeat ten̄, non cadet breve, sed vocare debet ad warantum. § 2. Item ex modo constitutionis dotis provenire poterunt tenenti exceptiones, ut si mulier aliter petierit quam dos fuerit ei ab initio constituta. § 3. Item locum habere poterunt exceptiones generales. Si autem tenens exceperit quod mulier dotem habere non debet, eo quod vir suus terram illam amisit per judicium, replicari poterit à petente quod hoc fuit per collusionem, fraudem vel negligentiam ipsius viri, quo probato recuperabit, vel dicere poterit quod vir suus ten̄ illud de quo petit dotari, antequam eam despon­sasset, alienavit in feodo, vel ad vitam vel ad maritagium vel aliter sub con­ditione tacita vel expressa, & qua existente remaneret, & ea deficiente re­verteretur; & si ex parte mulieris replicetur quod talis terra assignata fuit ei in dotem cum reverteretur ex affirmatione & negatione partium, sequi­tur inquisitio. § 4. Item dicere poterit quod injustè petit quia res de qua dotem petit prius fuit alteri mulieri assignata quae adhuc superstes est. § 5. Et si qua terra de qua mulier dotem petit dimissa fuit ad terminum ann̄ ac mulier indè nomine dotis tertiam partem recuperaverit per of [...] indè retinebit firmarius duas partes ultra terminum suúm quousque perceperit indè ad valenciam illius tertiae partis quam amisit, & quo casu oportebit Ju­sticiar' super valorem tertiae partis certiorari. § 6. Et similiter totam terram recuperaverit tanquam dotem nominatam firmarius habebit escam­bium de haerede si eum vocaverit ad warantum, qui si nihil habuerit, tunc irrotulabitur quod post decessam mulieris revertatur terra illa ad firmarium tenenda donec terminum suum compleverit, & post terminum revertatur [Page 358] haeredi, verumtamen si terra interim deveniat quoquo modo in manum hae­red̄, & firmarius escambium consequi voluerit, actionem habebit. § 7. Et cum de constitutione dotis dubitetur, & terr' de qua dos petitur fuerit in consinio duorum Comitatuum, cum inquisitio fieri debeat, assumantur viii. milites de uno Com̄ & viii. de alio, & per tales procedat Inquisitio, & si nihil dicant vel dubiè pro muliere nihil recuperabit cum actionem non pro­baverit. § 8. Cum autem mulieri petenti dedici non possit quin suam dotem recuperet, statim procedat judicium quod recuperet seisinam & dampna per taxationem Jurator'. § 9. Et cum seisinam recuperaverit multis modis eam amittere poterit, ut si nust̄atus ducis partes amittit per judicium et tanquam jus alienum et ipsam per consequens tertiam partem amittet. § 10. Item propter consuetudinem loci, ut in Kancia et Lond̄ et alibi, ubi pro lege habetur ꝙ ꝙ citius nupta fuerit viro vel praegnans dum tamen non de primo viro statim amittet dotem. § 11. Item similiter dis­seisita dotem suam propriis viribus post longum intervallum et non judicio resumpserit ac disseisitor postea per ass' no. diss' recuperaverit, ipsa nun­quam ad seisinam iterum restituetur nisi per breve de recto de dote petendo de propria seisina.

De Recto de Dote. CAP. 32.

SI autem aliquid sit quod ad dotem pertinuerit quod per partes brevia non adquisierit mulier succurritur ei per breve de dote de recto, quod clausum esse debet, et dirigi ad warantum mulieris de dote sua; sed refert utrum ipsa unquam in seisina fuerit et postea disseisita an nunquam fuit in seisina, et si warantus de recto faciendo ei defecerit, ponatur loquela de Com̄ ad magnam Cur'. § 2. Cum quibus autem in Cur̄ Reg' comparne­rint, & mulier seisinam nunquam habuit de terra petita, proponat inten­tionem suam per haec verba. Peto versus talem tantam terr̄ cum pertinen̄ in tali villa ut pertinentem ad dotem quae me contingit de haereditare B. quondam viri mei, & undè me dotavit ad ostium Ecclesiae die quo me de­sponsavit, & undè eodem die quo fuit vestitus & seisitus ita quod inde me poterit dotare, & si hoc velit cognoscere, &c. § 3. Si autem al' ex­titerit in seisina tunc dicat, Peto versus talem tantum terrae cum pertinen­tiis in M. ut dotem meam, & ut pertinentem ad terram quam teneo in ea­dem villa nomine dotis vel in alia, & undè B. quondam vir meus die quo me desponsavit tenuit totam terram illam in feodo & in dominico suo, & indè me dotavit, ita quod post mortem praedicti B. viri mei sui indè in sei­sina nomine dotis quousque praedictus talis me injustè & sine judicio dissei­sivit; Et quod indè fui dotata ita, & in seisina, habeo sufficientem sectam. § 4. Proposita sic intentione mulieris tenens vocare poterit ad warantum si warantum habuerit.

De Exceptionibus. CAP. 33.

SI autem tenens warantum vocaverit excipere poterit multipliciter; Dicere enim poterit ꝙ mulier petens terram illam ei sponte reddidit, [Page 359] vel disseisita fuit, jus suum postea remisit & quietum clamavit, vel si de brevi alias retraxerit. Et plures sunt exceptiones de quibus per fidem affirma­tionem & negationem partium poterit oriri inquisitio, vel per patriam in­quiratur veritas, nec locum habebit duellum vel magna assisa vel essonium de malo lecti. § 2. Et cum contingat & retinend̄ sit ad patriam & lo­quela fuerit in Com̄ videtur quibusdam quod Comitatus sine speciali man­dato ad Inquisitionem vel Juratam procedendi non habet potestatem, ꝙvis in magno brevi de recto contineatur quod nisi dominus fecerit, quod vic' fac' non procedet tamen vic' ad magnam assisam capiendam; Quibusdam verò videtur quod sic, quia cum dicatur in brevi quod nisi warantus fecerit, vic' faciet, videntur vic' omnia esse concessa, sine quibus loquela illa termi­nari non poterit; & secundum quod in Com̄ procedi poterit ad duellum in alio brevi de recto, ita poterit in hoc brevi ad Inquisitionem procedi, sicut poterit ad juratas, nisi vic' mandetur quod justitiet. § 3. Si autem wa­rantus vocetur unus vel plures cum pertinen̄ fuerit ad haeredem warantum de dote si haeres statim recognoscat rem illam statim ad dotem procedat judicium pro muliere, vel excipere poterit haeres multis modis. § 4. Di­cere enim poterit har' quod terra illa ad dotem suam non pertineat, vel si mulier indè aliquando fuerit in seisina, docere poterit quod hoc non fuit nomine dotis, vel quod nunquam indè dotata fuerit, sed nominatim de alia tali terra, vel dotata fuit de minori quam de tertia parte, & undè tenuit se contentam; vel sic, Quod sive seisita fuerit sive non, & sive terra perti­nens esset ad dotem sive non, ipsa jus suum de terra illa remisit & quietum clamavit; vel dicere poterit quod tantum non pertineat ad dotem suam quia dotem plenè ht̄ secundum quod fuit ei constituta, & plus habet in do­tem quam ad ipsam pertinet habend̄. Et sic ex affirmatione' excipientis & Nota. negatione petentis locum habebit admensuratio, & ideo fiat extensio & apprecatio tam de duabus partibus quam de tertia, & tam in diversis com̄ quam in uno. Et secundum certificationem praedictam procedend̄ erit ad judicium & locum habebit admensuratio tam in debito quam in superfluo. Et quo casu auferatur ei superfluum. Et si superfluum non inveniatur sed in debitum auferatur id, & debitum assignetur eidem, & undè sine judicio ejici non debet, cum solum justo titulo possederit. § 5. Cum igitur vicec' breve de admensuratione susceperit, statim summoneatur mulier quod sit super terram illam de qua fieri debet admensuratio ad certum diem cor̄ vic' & custod̄ placitorum coronae, coramque aliis liberis & legalibus homi­nibus quos vic' sibi assumere voluerit. Et non solum est praesentia mulieris necessaria, sed omnium eorum qui aliquod jus in eisdem terr̄ habuerint, a­lioquin quicquid actum fuerit in eorum absentia nisi debitus praecesserit pro­cessus per clamationes poterit revocari.

De Admensuratione Dotis. CAP. 34.

IMpetrato autem brevi de Admensuratione in Com̄ & ad magnum Cur' translato, & comparentibus in judicio partibus, proponat querens inten­tionem suam hoc modo. A. queritur quod B. quae fuit uxor C. plus habet in [Page 360] dotem de ten̄ quod fuit ipsius C. patris vel alterius Antecessoris ipsius A. cujus haeres ipse est quam ad ipsam pertinet habend̄, & unde dicit ꝙ habet in tali villa medietatem unius Carucatae terrae, & non fuit dotata nisi de ter­tia parte, vel ꝙ habet fere totum manerium ubi non fuit dotata nisi de qua­dam minima parte, & de qua se tenuit contentam, vel quod multo plus ha­bet in dotem quam habere debet ultra tertiam partem vel medietatem vel ultra partem undè fuit nominatim dotata, & quod ita fuit dotata sicut querens dicit & non aliter. Si mulier negaverit proferat sectam, instru­mentum vel aliud per quod possit suam intentionem probare. § 2. Et audita responsione mulieris aliunde oportebit de necessitate recurrere ad constitutionem dotis, & sic ad admensurationem; Tollit tamen admen­surationem quandoque diuturnitas temporis cum omnis actio infra certa tempora limitata sit, & etiam voluntas & consensus haer̄ qui cum plenae ata­ris esset dotem mulieri assignavit, vel infra aetatem per ratihabitionem, tam̄ cum major factus extiterit dissimulando voluit & sufficit voluisse si per pa­triam hoc possit proban. § 3. Cum autem ad admensurationem perve­niatur non erit aestimanda melioratio mulieris quam fecerit in dote post as­signationem, sed secundum quod fuit in tempore assignationis erit appre­ciatio facienda. § 4. Factaque dotis admensuratione, constitutione, & as­signatione, nihil proprietatis pertinebit ad mulierem nisi tantum seisina & liberum ten̄ ad vitam suam, & undè nihil clamare poterit mulier nisi quod possit de rebus dotalibus sine vasto exilio vel destructione rationabile esto­verium capere poterit in boscis ad aedificand̄ in dote ardend̄ et claudend̄, et si vastum fecerit succurritur haeredi per breve de attachiamento praecedente summonitione, et si haeres sequi non possit propter aliquod impedimentum, tunc liceat alicui parenti haeredes sequi pro eo.

De Ingressu. CAP. 35.

SUnt autem quaedam causae quae partem habent possessionis, et partim sapiunt naturam proprietatis, sicut actiones de ingressu et consuetudini­bus et serviciis, de nativis, quo jure, et hujusmodi. § 2. Haec quidem a­ctio de ingressu quatuor habet gradus; Primus quidem ubi quis seisinam petierit post terminum praeteritum ex propria dimissione. Secundus est ubi quis petierit seisinam à tenente qui ingressum habuit per aliquem certum. Tertius gradus est ubi quis seisinam petierit à tenente qui ingressum habuit per aliquem cui res petita per aliquem Antecessorem petentis dimissa fuit ad terminum qui praeteriit. Et quartus est in longiori ingressu, ubi pra­dicti gradus locum habere non poterunt, et ideò dicitur in quo non habet ingressum nisi post dimissionem quam talis Antecessor fecit, ita quod per fac secundum quod pro cui faciunt tertium et post quartum. § 3. Et quo­tiescunque huiusmodi brevia in suis casibus non fuerint ritè concepta, et in­dè fuerint calumniata, cadent iudicio. § 4. Ass' autem no. diss' nec ass' mor. Ant. locum habere poterunt eo ꝙ dimissor vel quis eorum Antecessor sponte exiverint. § 5. Haec quidem actio et sicut omnes suum tempus habet limitatum à tempore videlt̄ ass' mor. ant. et locum habet versus Ter­minarios [Page 361] ult terminos suos res iniustè retinentes, et etiam versus omnes a­lios qui ꝑ talem terminarium ingressum habuerunt qualemcun (que) quatenus gradus & tempus ꝑmiserint. § 6. Item locum habet versus ipsos qui in­gressum habuerint ꝑ intrusionem & intrusores & disseisitores, & dimissiones ballivorum Custod̄ ꝓcurator̄ tenentium ad terminum vitae vel annorum & aliorum plenam non habentium alienandi potestatem. § 7. Formae in in­gressu in primo gradu tales sunt. Praecipe A. ꝙ reddat B. tantum terrae ꝙ ei dimisit ad terminum qui praeteriit, vel sic, ꝙ ei dimisit causa matrimonii inter eos plocuti ꝙ eam duxisse debuit in uxorem & eam nondum duxit. § 8. In secundo sic; in ꝙ tenens non habet ingressum nisi per talem pa­trem. &c. dimisit dum non fuit compos mentis suae; vel sic, per talem qui inde injustè sine judicio diss' praed̄ petentē, vel aliquem ejus Antec'; vel sic, nisi ꝑ talem qui non nisi custodiā habuit dum idem petens vel alius Antec' in custodia sua fuit infra aetatem, ꝙ sic, nisi per talem quae fuit ux' talis quae terrā illā tenuit in dotem de dono talis quondam viri sui antecessor̄ peten­tis; vel sic, nisi per intrusionem ꝙ in eam fecit post mortem talis mulieris quae terr̄ illam tenuit in dotem de dono, &c. vel sic, nisi per intrusionem ꝙ in illud fecit post mortem talis cui talis illud dimisit ad vitam tantum; vel sic, nisi per talem tan (que) dominus illius feodi ratione utlagariae quondam in talem patrem vel alium Antetessorem petentis cujus haer̄ ipse est in tali Com̄ provulgatae pro morte talis undê rectatus fuit; quae quidem utlagaria post­mod̄ in Cur̄ Regis per judicium eiusdem Cu revocata fuit & adnihilata. § 9. In tertio gradu sic, & quod in maner̄ non habet ingressum nisi per ta­lem cui pater talis, &c. cujus haeres, &c. illud dimisit ad terminum qui prae­teriit; vel sic, nisi per talem cui talis dimisit dum non fuit compos mentis suae; vel sic, nisi per talem cui talis illud dimisit, qui indè injustè, &c. sine judicio disseisivit talem patrem, &c. cuius haeres &c. § 10. Et in quar­to gradu sic, in quod non habet ingressum nisi post dimissionem quam ta­lis pater, &c. cuius haeres, &c. fecit tali ad terminum qui praeteriit aliaeque lites proprietariis fundorum proveniunt ex iniuriosis dimissionibus & alie­nationibus religiosorum motibilium et tenentium nom̄ alieno, felonum et aliorum ius alienandi cum effectu non habentium; Ex quibus alienationi­bus infiniti oriuntur ingressus, super quibus fiunt quaedam constitutiones quae tales sunt. § 11. Petentibus autem non denegetur iur̄ beneficium in tantum ꝙ super breve de ingressu agere non possunt, nisi infra tres gradus subveniatur eis per quartum gradum sicut per post diss', post dimissionem, & post intrusionem. Item si principalis disseisitor obierit post (que) breve fuerit impetratum ante captionem assisae, querens habeat breve de ingressu super disseisinam versus haered̄ disseisitor̄ et eorum haer̄ non obstante eorum mi­nori aetate pro vicioso ingressu. Et eodem modo de haerede disseisiti pro­visum est quod habeat breve de ingressu super disseisitorem vel eius haer̄ cuiuscunque fuerit aetatis ex una parte vel ex alia. § 12. Et iste arti­culus servetur quoad praelatos et religiosos et alios ad quos terra vel ten̄ devenire poterunt per mortem aliquorum, ꝙvis sint disseisiti vel disseisito­res. § 13. Et si minor descenderit in Inquisitionem cont̄ maiorem vel [Page 362] minorem, vel è converso, quae pro ipso non fecerit, habeat attinctam si ve­lit, & praecipuè haeres disseisiti. § 14. De ten̄ alienatis per viros uxoribus datis in maritagium, provisum est quod revocentur per breve de ingressu, ꝙ tale est. Praecipe A. ꝙ justè, &c. reddat B. tale ten̄ ꝙ C. dedit tali viro in liberum maritagium cum tali muliere, & quod post mortem praedictorum viri & mulieris praedic' B. filio praedictorum viri & mulieris descendere de­bet per formam donationis praedictae. De ten̄ alienatis à certis haeredibus & coartatis revocandis competit tale breve de ingressu. Praecipe A. &c. ꝙ C. dedit tali & haeredibus suis de corpore suo exeuntibus, & ꝙ post mortem ipsius talis praedicto filio praedicti talis descendere debet per formam, &c. De ten̄ alienatis de quibus competit Donatoribus reversio per formam do­nationis fit tale breve remediale. Praecipe A. quod justiè, &c. reddat B. tale manerium quod C. avus vel alius Antecessor praedicti B. cujus haer̄ ipse est dedit D. & E. uxori ejus & haeredibus de praedictis D. & E. exeuntibus. Et quod post mortem eorum D. & E. per formam donationis ad prafat' B. re­verti debuit eo quod praefati D. & E. obierunt sine haeredibus de se procrea­tis. § 15. Provisum est etiam ꝙ factum patris vel jus matris alienantis per legem Angl' tenentis non excludat haeredem ab actione in petendo haeredi­tatem suam ex parte matris nisi in tantum quatenus valuerit haereditas sua ex parte patris habita, & cum sibi descenderit haereditas ex parte patris re­cuperata haereditate materna, tunc ad sectam illius versus quem recuperave­rit resummonebitur haeres per breve de judicio ad warantizand̄ factum pa­tris sui secund̄ valorem haer̄ paternae id (que) recuperare vel q̄a habeat exitus silii per breve de consanguinitate avo & ꝓavo. § 16. Et eodem modo com­petat actio haer̄ uxor̄ post mortē patris & matris de haae & maritagio matris ꝙ patre vivente vel matre alienavit, nisi finis fuerit indè levatus. § 17. Prae­terea si vir implacitatus jus uxor̄ suae reddere noluerit, vel defaltam secerit, mulier etiam dotata vir tenens per legem Angl' vel alio modo ad terminū vitae tantum maritagiū vel feodū talliatum, & in aliquibus casibus in quibus salvatur reversio, uxores vel haer̄ vel alii ad quos spectat reversio ante judiciū cor̄ Justiciar̄ ad sui juris defensionem admittantur, & si judicium redditum fuerit per redditionem vel defaltam, tunc succurritur mulieri per breve de ingressu, cum mulier in vita sua contradicere non potuit, & similiter h [...]' & illi ad quos spectat reversio post mortem praedic' ten̄ per brevia similiter de ingressu, quae placitari debent in hac forma, si tenens excipiat cont̄ petitio­nem mulieris quod habuit ingressum per judicium & comꝑto ꝑ redditionem vel defaltam compellatur tenens jus suum ostendere secundum formā brevis prius super viro vel uxore impetrati, & cum Justiciar' de jur' suo & ten̄ mu­lier nihil capiat ꝑ breve suum; sin autem, recuperet mulier. § 18. Praete­rea statutum est ꝙ cum ius uxor' suae alienaverit actio mulier vel eius had̄ post mortem aetatem haered̄ qui ad war' per patrem fuerit obligatus, sed ex­pectet emptor qui ignorasse non debuit ius alienum emisse usque ad aeta­tem waranti sui de warantia sua habenda. § 19. Provisa sunt etiam qua­dam brevia de ingr̄u ad recuperand' ten̄ in Dominico certis de causis quae à recuperantibus prius tenebantur, & undè una est causa cum ten̄ cessaverit per [Page 363] biennium de serviciis suis dominicis faciend̄ ubi non inveniatur districtio, & quo casu provisum est quod si quis dimiserit terram suam alicui ad feo­di firmam ad reddendum proinde vel faciendo valorem illius terrae per annum vel medietatem vel aliquod servicium vel aliquas consuetudines, ac tenens per maliciam vel aliquod impedimentum terram illam permiserit jacere incultam, ita quod dimissor vel donator nullam invenerit districtio­nem in tenentem suum, & cessat̄ fuerit à solutione & servicio per biennium, statim habeat d [...]s actionem petendi ten̄ in dominico. Veruntamen si tenens ante judicium venerit in Cur̄ et osterat reddere arreragia & dampna & secu­ritatem inveniat sicut Cur̄ consideraverit ad faciend̄ & reddend̄ ꝙ in carta sua continetur, remaneat ei ten̄, & si judicium expectaverit in perpetuum repelletur. § 20. Alia est causa cum res data in eleemosynam alienetur, & quo casu provisum fuit quod breve de ingressu ad recuperand̄ hujusmodi ten̄ alienatum in dominico. Praed' tali quod justè, &c. reddat B. tale ma­nerium quod collatum fuit tali domui religiosae in liberam eleemosynam per praedictum B. vel Antecessor̄ suos, & quod ad praedictum B. reverti debet per alienationem quam Abbas pradictae domus inde fecit cont̄ for­mam collationis praedictae. § 21. Tertia est causa cum tenentes machinati fuerint in exhaeredationem dominorum; Et quo casu editum est tale Statu­tum. § 22. Quia multi tenentes erigunt cruces in ten̄ suis & erigi per­mittunt in praejudicium dominorum suorum, & eadem ten̄ sua per privile­gia Templariorum & Hospitaliorum tueri possunt contra dominos suos feodorum provisum est, quod hm̄di ten̄ capitalibus dominis aut regi incur­rantur, secundùm ꝙ superius de terris ad manum mortuam alienatis est sta­tutum. § 23. Est autem quoddam breve ꝓvisum de ingressu per ꝙ haeres statim recuperabit dotem alienatam secundum formam Statuti ꝙ tale est. Si mulier alienet dotem suam in feodo vel ad terminum vitae donatarii, hae­res vel alius ad quem spectat reversio statim ipso facto habeat actionem pe­tendi dotem illam in dominico. § 24. Haec dictio, id est, terminus, largè se habet ad t̄minum vitae & ad t̄minum annorum, & ille qui ad t̄minum annorū dimittit ꝙvis longissimum, retinet sibi dominiū ꝓprietatem, & liberum ten̄, si ea prius habuit & retenta conferre poterit extraneae ꝑsonae, vel haeredi suo relinquere sine injuria Firmarii, nisi ea Firmario interim remiserit & quieta clamaverit, vel etiam feoffaverit. § 25. Hoc autem br̄e de ingressa locum habebit tam versus extraneas ꝑsonas quū ingressum habuerint ꝑ disseisitores unum vel plur̄ quatenus gradus & ingressus ꝑsonae permiserit ꝙ versus haer̄ disseisitoris, vel versus eos qui ingressum habuerint per haeredes usque ad tertiam personam inclusivam, ut si dicatur: Praecipe A. quod reddat B. tantum terrae eum pertinentiis in N. in ꝙ non habet ingressum nisi per C. silium & haeredem D. qui terram illam ei dimisit, postquam idem D. injustè disseisivit ipsum B. vel si disseisitus mortuus fuerit, et haeres disseisiti pe­tat versus haeredem disseisitoris, tunc sic, in quam non habet ingres­sum nisi per C. filium & haeredem D. qui terram illam ei dimisit postquam idem D. injustè disseisiverat ipsum B. vel si disseisitus mortu­us fuerit, & haeres disseisiti petat versus haeredem disseisitoris, tunc sic, [Page 364] in quam non habet ingressum nisi per C. filium & haeredem D. qui terram illam ei dimisit postquam idem D. disseisiverat E. patrem, avunculum vel amitam ipsius B. vel alium Antecessorem cujus haeres ipse C. est ut dicit. Sed esto quod quis ab initio fecerit disseisinam de aliquo ten̄ quod sit jus uxoris suae et disseisitus assisam arrannaverit no: diss' versus disseisitorem, si vir obi­erit et uxor remanserit in eadem seisina post mortem viri sui ita obierit in seisina et haeres suus post mortem ingrediatur seisinam illa [...]et disseisitus im­petravit breve de ingressa super haeredem, si haeres respondeat quod ingres­sum non habeat et disseisinam quam pater suus fecerat, imo per descensum à matre quod inde habuit obiit seisita ut de feodo et jure et quae nullam fe­cit disseisinā, non valebit ista responsio quin procedat actio versus eum, quia revera quamvis terra illa sit haereditas matris suae ipsa tamen iniustum habuit ingressum per disseisinam viri sui, nec haer̄ haber aliquam inde seisinam nisi per disseisinam patris sui, & ideo vicium rei adh [...]ret haeredi quod contra­ctum est ex parte patris & matris et succedit haeres initium qu [...]mvis per me­diam personam, et ideo recuperabit tenens per aliud breve, & si huiusmodi test ulterius quam ad tertiam personam translata fuerit locum non habe­bit breve de ingressu; Solet tamen fieri breve in quo fiebat mentio de in­gressu sic. Praecipe A. quod reddat B. tantum te [...]ae unde C. de N. dissei­sivit ipsum B. patrem vel alium Antecessorem ipsius B. cuius haeres ipse est ut dicit. § 26. Item si quis duiessitorem disseisiverit et postea rem ad alium transtulit, tunc dici non potest quod primus disseisitor ei dimisit, ideo dicatur sic, in quam non habet ingressum nisi per talem, qui disseisi­vit talem, postquam idem talis d [...]sseisiverat querentem vel eius haeredem propinquum vel remo [...]um, vel sine mentione de ingressu. § 27 Cum au­tem summonitus fuerit tenens ad diem sibi datum poterit se essoniare, et eodem modo petens si voluerit, et post essonium petere poterit visum et jacebit, et poterit vocare warautum sive mentio fiat de ingressu, sive non, et si fiat, tunc fiat vocatio de persona in personam, et de waranto in warantum de personis in brevi nominatis per ordinem us (que) ad disseisitorem vel eius haeredem, alii verò waranti vocati non debent quam in brevi nominati, & si nulla fiat mentio de ingressu in brevi in gradibus tunc vocari possunt plu­res si habeatur per quid summonitio fiat de ingressu respondere poterit tenens multipliciter ad breve, et ad alia dicat, quod non habet ingressum per talem in brevi nominatum sed per alium talem non nominatum, et hoc si probatum fuerit cadet breve, et etiam si talis Antecessor non disseisivit sed alius, quod non injustè sed justè omnes fete habebit responsiones hares disseisi [...]oris & defensiones quas haberet ille disseisitor si viveret con [...] ass' ne: diss', eo quod tale breve de ingressu non sapit naturam ass' no: diss' ad om­nia quoad restitutionem licet non quoad poenam, et omnia terminari pote­runt per Juratam. § 28. Cum autem Jurator̄ malè juraverint & ten [...]ns vel querens agere voluerit ad convictionem, contingit quando (que) alterum eorum mori antequam 12. de perjurio convincantur; et quo casu succur [...]itur haeredi eodem modo quo in als' no: diss', quia ubi eadem ratio ibi idem jus esse debet cum ingressu & sine.

De Processu. CAP. 36.

IMpetrato autem brevi essoniari poterit summonitus de malo veniendi, & cum ad diem sibi per essoniatorem suum comparuerit proponat tenens intent onem suam, & si super jur' narraverit sic dicendo, Et unde ego vel talis Antecessor meus seisitus in dominico suo ut de feodo & jure, capi­endo inde explecia, &c. tempore pacis, &c. & de tali descendit jus, &c. & sic per omnia sicut in brevi de recto usque ad petentem, & tunc adjecerit, & unde idem talis non habet ingressum nisi per talem, &c. quod forma & modus ingressus exprimatur, tenens triplicem habere poterit defensionem, & si omnino ingressum nitatur defendere, tunc locum habet Jurata vel ex­ceptio, si super jur̄ descensus versus ipsum narrato defendi elegerit locum habebit duellum vel magna assisa, & sic ad alium poterit iterum essoniari de malo ventendi, & iterum ad diem sibi datum per essoniatorem suum de malo lecti, & in omnibus sicut in brevi de recto, eo quod per defensionem tenentis mutatur natura brevis de recto, & quando (que) contingit è converso, quod breve de recto vertitur per narrationem & defensionem tenentis in naturam brevis de ingressu, cum videlicet fiat mentio de ingressu post de­scensus in narrando quod quidem tenens omnino defenderit merum jus omittendo, & quo casu locum non habebit duellum, magna assisa, esson̄ de malo le [...]i, sed tantum Jurata per affirmationem ingressus & negationem, & cum tenens defaltam fecerit, procedatur erga eum per districtiones rea­les, sicut de jactione de recto. § 2. Sunt autem quaedam brevia de ingressu quae nullo modo naturam mutant, ut si quis demiserit quod tenuerit ad vi­tam suam tantum & seisinam propriam post terminum suae dimissionis re­petierit, vel cum aliquis Firmarius partem termini sui alicui omiserit, qui rem sibi dimissam ultra debitum terminum injustè detinuerit, vel si quis per ingressum ten̄ quod dimisit ad terminum in quo feodum habuit sine usu & expleciis. § 3. Sed si quis primo in judicio proposuit ingres­sum, & postea docuerit de mero jure suo per descensum, sic vertitur breve de ingressu in naturam brevis de recto, si tenens hoc voluerit, aliter non, & cum hoc voluerit, & viam defensionis jur̄ per ingressum omiserit, statim conjungitur una actio cum alia, ita qualitercunque terminetur loquela per Juratam vel alio modo terminabitur negotium, & quod dictum est de muta­tione naturae per narrationem de brevi de ingressu dici poterit de brevi de warantibus quod habet per medium mori jur̄ per descensum justum posses­sorium nunquam per narrationem vertetur in jus proprietatis, vel è converso.

De Exceptionibus. CAP. 37.

PRoposita intentione petentis tenens multipliciter respondere poterit per exceptiones generales & speciales, dilatorias & peremptorias; Di­cere etiam poterit concedendo ingressum per tantum sed infra terminum illum remissum fuit ei ten̄ vel datum in feodo, sed utrum refert an scriptum habeat ad probationem suae exceptionis vel non; quod si non habuerit, & [Page 366] uter (que) se posuerit in juratam de ingressu, tunc fiat recognitio per haec verba, Ad recognoscend̄ si praedictus A. aliud jus vel alium ingressum habuerit in praedictam terram quam per B. qui terram illam ei dimisit ad terminum qui praeteriit, vel si idem A. habet ingressum in praedictam terram per eundem B. qui tantam terram ei vendiderit vel dedit in feodo, ut idem A. dicit, & unde recognoscit quod praedictus B. terram illam ei dimisit ad terminum, sicut dicit ulterius quod durante termino illo illam ei dedit in feodo; Dicere etiam poterit quod talis injustè poterit quod talis injustè petit quia alius majus jus habet. § 2. Item dicere poterit quod terminus nondum praete­riit, instrumentum tamen per alium fuerit prorogatus. § 3. Item dicere poterit quod petere non poterit eo quod terminus intentionis suae excedit tempus ass' mor̄ ant̄. § 4. Item negari poterit quod non habet ingres­sum per talem sed per alium talem. Nec habebit tenens necesse vocare ip­sum talem ad warantum, sufficit enim si breve cadat per exceptionem, & si gratis exceptioni renunciaverit, hoc sibi poterit fortassis praejudicari, quam­vis hoc facere possit si velit; Sed tunc refert an in linea vel extra. Inhibe­tur enim ne quis in brevi de ingressu in quo sit mentio de gradibus, quod nullus vocet extra lineam, & si in aliis brevibus de ingressu & quibus non fit mentio graduum qu' non sustineantur ubi alia brevia de ingressu ja­cent, & in brevi de recto provisum est quod si tenens vocet ad warantum et parentes excipiendo verificare offerant quod vocatus vel ejus Antecessor nunquam habuit seisinam de ten̄ petito feod̄ nec servicium per manum te­nentis vel ejus Antecessor̄ post tempus illius cujus seisinam petit usque ad tempus impetrationis brevis et placitum motum, per quod potuit tenentem vel ejus Antecessorem feoffasse, admittatur verificatio petentis si tenens hanc expectare voluerit, et si voluerit compellatur respondere, vel pro petente judicetur; Hoc excepto quod si warantum ad manum habuerit qui gratis warantizare voluerit admittatur. Salvis tamen petenti exceptionibus suis contra eum si ulterius vocare voluerit quemadmodum habuisse debuit con­tra ipsum tenentem; et haec exceptio locum habeat in omnibus brevibus de possessione et proprietate, ubi aliquis vocare voluerit ad warantum, verum tamen si tenens habeat cartam alicujus de warantia & non sponte waran­tizaverit, habeat suum recuperare per breve de warantia carrae, nòn tamen proindè capiat aliquam placitum dilationem. § 5. Ad hoc autem quod mulier dicit quod viro suo contradicere non potuit, dici poterit quod injustè petit, eo quod communi juri in sua legia viduitate confirmavit vel jus suum remisit & quietum clamavit.

De Consuetud' & Serviciis. CAP. 38.

HAbetur quaedam etiam tam huic in parte consimilis quae dicitur de con­suetudine et serviciis quae quandoque petitur per descensum jur̄ à seisi­na alicujus Antecessor̄, et quo casu locū habere poterunt esson̄ de malo lecti, duellum, et magna ass', & quando (que) petitur per jus possessionis à seisina propria, et quo casu sequitur dampna cum arrer̄; breve quidem tale est. Prae­cipe [Page 367] A. quod fac' B. consuetud̄ et servicia quae ei facere debet et solet de li­bero ten̄ suo quod de eo tenet in N. ut in redditibus, homagiis, releviis, se­ctis Cur̄ et h [...]di, Et nisi fecerit, &c. § 2. Impetrato autem brevi non statim scitur utrum petens intentionem suam fundare voluerit super possessione vel super proprietate tantum petendo à seisina alicuius Antecessor̄. Tunc sic, Ostendit vobis A. qui praesens est quod B. qui similiter praesens est iniustè non facit ei consuetudinem et servicia recta quae ei facere debet de lib ten̄ suo quod de eo tenet in N. et ideò iniustè quia ubi tenet de eo medietatem seodi unius militis cum pertinentiis in eâdem villa pro homagio et servicio suo 20. sol' per ann̄ et unius sectae ad Cur̄ suam de N. de tribus septimanis in tres septimanas de quibus Antecessor suus C. nomine vestitus fuit et seisi­tus de consuetud̄ et serviciis suis, sicut de hiis quae de tali ten̄ debentur in dominico suo ut de feodo et iure capiendo inde explecia, sicut in redditibus, homagiis, releviis, sectis Cur̄ et aliis modis consuetudinum et serviciorum ad valentiam dimidiae marcae et amplius tempore pacis tempore Regis, &c. sicut de feodo et de iure de C. descendit ius et descendere debuit isti A. qui modo petit sicut filio et haeredi sicut de iure, et tunc adjiciat, et quod tale sit ius suum, habet sectam et difrationationem. § 3. Si autem super pos­sessione, tunc sic. Ostendit vobis A. &c. quae ei facere solet de lib ten̄, &c. de quibus idem A. vestitus fuit et seisitus in dominico suo ut de feodo capi­endo inde explecia, &c. tempore pacis, &c. us (que) ad tempus jam quatuor an­norum elapsorum, post quod à servic' faciend̄ se subtraxit ad dampnum ip­sius A. centum solid̄, & si negaverit hoc injustè quod sectam habet inde suf­ficientem, &c. § 4. Et si super utra (que) proponi debet intentio, tunc fiat mentio in narratione de seisina Antecessor̄ & de seisina propria simul, sicut ex praemissis apparet.

De Responsion' super eisdem. CAP. 39.

AD primam intentionem sic poterit responderi, defendit vim & injuri­am & jus A. & seisinam talis Antecessor̄ omnino sicut de feodo & jure, et defendet ubi et quando debebit, & dicit quod bene cognoscit tenere de eo dictam terram pro homagio suo et per liberum servicium unius denar̄ per annum pro omnibus serviciis si residuum servorum & seisinam dicti An­tecessor̄ sui ut de feodo & jure omnino defendit se et ponit inde in deo et magna assisa quis eorum jus majus habeat an idem B. retinendi dominicam terram de praedicto A. pro homagio & servicio unius denarii pro omnibus serviciis sicut recognoscit, an per homagium & servicium 20. solid̄ per an­num & unius sectae, &c. sicut praedictus A. petit; Et si per duellum defendere elegerit, tunc fiat ut inferius in tractatu de Recto. § 2. Secundae vero opi­nioni responderi poterit per abnegationem & terminabitur per Juratam, & si Jurata faciat pro tenente, recuperabit dampna et arreragia; Et ad tertiam narrationem eligere poterit an respondere velit ad jus vel ad seisi­nam propriam, ut sic terminetur actio secundum naturam recti per duellum, per magnam assisam vel per juratam ratione jur̄ possessorii. § 3. Ad hoc [Page 368] autem breve locum habent istae exceptiones, ut si petierit in Hamaletto cum sit in villa, vel in pluribus villis cum petere debeat in una villa, vel si petat arrerag' cum non petat de seisina propria, vel si ten̄ de quo petitur servici­um sit jus uxoris suae, et uxor non nominetur in brevi, sed si omnes peten­tes in communi vero sequantur, vel si petatur judicium de variatione nar­rationis et brevis de sicut hoc verbum solet vel consuevit propriam suppo­nit seisinam & petens non narrat nisi de seisina Antecessor̄. § 4. In casi­bus istis praedictis cadit breve et peremptoria responsio est deadvocare te­nere de querente. § 5. Si autem de longinqua et remota seisina peti de­beat aliquod ten̄ tantum dicatur quod ei facere debet et solet ut utrumque Nota. jus et possessionis et proprietatis in judicium deducatur, et quo casu nulla dampna recuperabit cum super mero jure suo suam fundaverit intentionem, & quo casu nisi campionem ad manum habuerit per quem offerre poterit sectam et disrationationem super probatione jur̄ sui & seisinae sui Anteces­sor̄ petens cadet ab actione, dum tamen hoc fuerit ab adversario calum­niatum. § 6. Item locum habebunt finis factus, quieta clamatio, & aliae generales.

Ne Vexes. CAP. 40.

DIrigitur autem breve inhibitionis Reg' patens domino feodi, Ne vexet liberos tenentes suos vel distringat ad faciend̄ alias consuetudines vel alia servicia quam facere consueverunt, & quo casu si fuerit haeres & si fue­rit eis injuriatum per eundem, hoc tunc probato sicut in brevi de recto de terra ducenda erit loquela in Com̄ donec fuerit terminata nisi prius ad magnam Curiam fuerit translata, in quo brevi sic debet intentio proponi. § 2. Ostendit vobis A. qui praesens est quod B. praesens injustè ab eo exi­git consuetudines et servicia quae ei facere non debet nec solet de libero ten̄ suo quod de eo tenet in N. & ideò injuste, quia ubi tenet de eo unum mesu­agium et unam carucatam terrae cum pertinentiis in eadem villa reddendo inde ei unum denar̄ per annum pro omni consuetudine, servicio et seculari demanda, idem B. exigit ab eo custodiam, relevium, heriettum, Scutagium, auxilia, sectas ad Cur̄ suam de N. de tribus septimanis in tres septimanas, amerciamenta per defaltas sectarum et alias consuetudines et alia servicia innumerabilia, et ipsum proinde distringit de die in diem. Ita quod terram suam colere non potest ad dampnum suum, &c. quod si negaverit hoc erit injustè quia sectam habet ad haec bonam & sufficientem. § 3. Inju­riam et vim defendit B. praesens & dampna sua, &c. et de omni den̄ et ad opposita respondet et dicit quod non injustè sed rectè exigit praedictas con­suetudines et praedicta servicia et ideò quia quidam Antecessor ipsius B. no­mine C. fuit vestitus et seisitus de conss' et serviciis petitis in dominico suo ut de feodo et jure tempore pacis, &c. capiendo inde explecia, &c. et unde jus descendit de eo C. et descendere debuit isti B. petenti ut filio et haec ut de feodo et jure, et ex quo proferre poterit sectam et disrationatio­nem vel ponere se in magnam assisam vel in Juratam patriae, ut si per duellu vel assisam magnam jus suum defendere elegerit sic erit defendensactor quo­dammodo.

De Rationab' Divisis. CAP. 41.

FIT autem quoddam breve remediale super causis de divisis, quod vic' faciat esse rationabiles divisas inter terram B. et C. sicut esse debent et solent cum unus questus fuerit quod alius plus traxerit ad feodum suum quam ad ipsum pertinuerit hm̄di, et quamvis in Com̄ intentetur, ad magnam Cur̄ transferri poterit, cuius intentio sic habet proponi. § 2. Ostendit vobis A. quod B. ininstè non permittit rationabiles fieri divisas inter terras suas quas habent in N. et S. et non iniustè quia desicut rationabiles divisae sieri debent inter terras praedictorum A. et B. à quodam tali loco us (que) ad talem, idem B. attraxit ei de terra ipsius tantum ultra praedictas divisas, et unde D. antecessor suus fuit vestitus et seisitus de praedictis divisis per bun­das et signa inter eos facta, et de praedicta teir̄ cum pertinentiis in dominico suo ut de feodo et de jure tempore pacis, &c. Et unde ius praedictae terrae per praedictas bundas et divisas descendit de D. et descendere debuit isti A. qui modo petit tanquam filio et haeredi, et quod tale sit ius suum, se­ctam habet et disrationationem. § 3. Defendi poterit haec actio per du­ellum et per magnam assisam vel iuratam, et similiter actiones de clamio habendo in alieno fundo. Piscaria in aliena aqua rationabilibus estoveriis in alieno bosco, hauriendo aquam in alieno puteo vel fonte et communia pasturae et similiter in alieno et hm̄di, ubi petens nihil clamat in fundo sed tantum in servitut̄. § 4. Si fundata sit intentio super seisina Anteces­sorum per hoc verbum debet, et si super seisina propria secundum hanc dictionem solet, tunc terminari poterunt per Juratam et placitari debent per districtiones et attachiamenta sicut actiones personales. Est etiam quaedam actio de secta ad alienum molendinum debita et subtracta qu [...] proponi debet in iudicio sicut actiones praedictae, & eodem modo ter­minari; Secta tamen voluntaria nulli confert titulum agendi cum secta cessaverit, & eodem modo intententur actiones & terminentur de clamio habendo et consimiles.

LIBER SEXTVS.

De propinquitate Haeredum. CAP. 1.

QUoniam in ante expositis libris de assisis et jure tractavimus posses­sorio, consequenter de ipso jure petitorio dispiciamus. Est autem jus publicum & privatum, quod ex naturalibus praeceptis aut genti­um auc civilibus est collectum; et quod in jure scripto Jus appellatur id in le­ge Angliae Rectum esse dicitur. § 2. Actio quidem super recto ultimum locum sibi vendicat in ordine placitorum à summo remedio ad inferiorem actionem non habetur ingressus neque auxilium. § 3. Haec quidem actio & non alia quis sit haeres propinquior determinat per narrationem descen­sus abs (que) duello vel magna assisa inter personas ab uno & eodem stipite cla­mantes. Haereditas autem est in universum ius quod defunctus habuit. § 4. Successio à qua dicitur qui est qui succedit in universum ius quod de­functus habuit. Jus enim haereditarium quando (que) quasi ponderosum descen­dit et quando (que) ascendit, non tamen eadem linea, et si seis' aliquando exor­bitet quod ius merum non statim sequatur sed in fine tantum ad proprieta­tem revertetur sisit haeres qui petat, vero namque haeredi descendit ius ubi­cunque fuerit in utero matris, quamvis solus deus faciat haeredes. § 5. Li­berorum ita (que) quidam sunt naturales & legitimi, quidam naturales & non legitimi, & quidam nec naturales nec legitimi. § 6. Legitimorum & naturalium quidam sunt silii & haeredes utriusque, & quidam quamvis legi­timi filii & naturales, nullius tamen haered̄, & quidam possunt esse haeredes & desinere, et quidam non. § 7. Item naturaliorum & legitimorum hae­redum quidam sunt propinqui et quidam propinquiores, quidam remoti, & quidam remotiores. § 8. Omnes enim filii Ticii quotquot sunt in iure possessionis paritatem habent, & sic omnes propinqui. § 9. Nam esto ꝙ postnatus antenatum extra seisinam teneat haereditatis paternae, & tempus pacificum seisitus obtineat, antenatus in jure petens possessorio non recuperabit in jure proprietatis, et sic erit antenatus haeres propin­quior. § 10. In proprietate enim pares fore non judicabuntur. § 11. Omnes autem quotquot à communi stipite primi descendunt gradatim per lineam rectam in infinitum sunt haeredes recti & justi, et cum in linea recta defuerint, tunc vocandi sunt ipsi qui propinqui in linea transversali descendendo in infinitum, et ultimo cum in linea transversali defectus inveniatur descendendo, vocandi sunt illi qui sunt in linea trans­versali ascendendo. Et quamvis omnes sic in infinitum ascendendo recti sunt haeredes et iusti, non tamen omnes vocandi sunt simul ad successionem' Propinquior excludit propinquum, propinquus remotum, remotus remoti­orem. [Page 371] Quibus omnibus deficientibus ꝓpter defectum vel propter delictum revertitur jus de necessitate ad Dominum feodi, à quo vel cuius Ante­cessoribus processit cum aliam viam non inveniat, & evanescit homagium. § 12. Plura autem haeredem reddunt haereditati propinquiorem, utpote sexus, aetas, linea, haereditas partibilis, pluralitas foeminarum, modus dona­tionis et sanguinis; masculus nam (que) sexus in actione praeferri debet foemineo, filia autem procreata à prima uxore praeferri debet in successione haer' cum matre in maritagio concessae, masculo à secunda uxore, et eodem viro pri­mogenito penitus excluso: filia ita (que) in linea recta descendendo inventa, masculum excludet in transversali. § 13. Jus etiam sanguinis foeminam praefert; nam sorore de eodem patre eadem (que) matre & fratre de alia uxore seisinam eorum fratris defuncti petentibus soror obtinebit. § 14. Quan­do (que) verò masculinum excludit & foemininum. Ticius nam (que) Priscam ducit in uxorem, procreatur filius ab utroque; Decedente Prisca Tedam sibi assu­mit de qua filium & filiam sibi generat, filius quidem Tedae perquisitum fa­cit, nullo haerede sibi genito decedit, pro filia Tedae iudicabitur cont̄ mascu­lum petentem de morte fratris quia perquisitum, secus erit de haereditate descendente de seisin̄ Ticii in recta linea inferius computando, in quo casu repellenda erit foemina in iure proprietatis dum masculus apparens inve­niatur, ex masculo proveniens. Esto namque quod Ticius duos filios duas (que) filias matribus diversis procreaverit, antenatus revera tanquam propin­quior patri succedet, postnatusque post eum si haeredes sibi non genuerit, et filiae repellentur ut remotae; Sed esto quod eorum alter perquisitum fecerit & sine haerede de se decesserit, vocanda erit soror uterina defuncti, et repel­lentur frater et soror de alia matre propter ius sanguinis duplicatum ex parte parentum, licet pares sint in iur' possessionis. Refert tamen à quo perquisierit, à fratre suo videlt̄ antenato vel alio eius Antecessore vel extra­nea persona. § 15. Cum Ticius tres filias de matre primogenito que terra sine haerede de se decesserit vivente Ticio, succedat ei iure haereditario me­dius, medioque tertius; sed cum haereditas primogenito per mortem Ticii descenderit paterna statim transfertur ius perquisiti in personam medii, ho­mag' enim perquisitum expellit; secus verò si de extraneo cuius haeres non fuerit perquisitum fecerit. § 16. Sed esto quod à Ticio medio fiat dona­tio homagium interveniente, quo sine haer' de se relicto decedente, voca­tus est antenatus ut haeres, & cum eo remanebit haereditas donec dominium per paternam mortem sibi descenderit, qui de manibus extranei per ass' mor. ant. recuperabit seisinam, postnatus verò nequaquam non sic de ma­nibus fratris postnati; Cui igitur consulitur per breve de recto per quod seisinam recuperabit et cum eo remanebit donec dominium paterna sibi de­scenderit haereditate, cum quo deinceps si sit filius vel frater qui petat per breve de recto non poterit remanere perquisitum. Et si frater vel nepos petierit, & antenatus haeredem sibi procreaverit lite pendente, iam cessat ius petentis, & novo competit procreato. Sed si ante procrea­tionem sententialiter rem recuperaverit in ꝑpm̄ cum eo remanebit, idem­que quod petenti competebat ipso decedente haeredibus petentis competit [Page 372] in infinitum: qui si absque haerede de se decesserit, tunc antenatus ei succe­det. Sed si certius frater perquisitum fecerit & decesserit nullo haerede de se relicto, succedet ei frater antenatus, medius vero minimè. § 17. Si Ticius plures filias reliquerit de una matre vel diversis genitas, omnes pari­ter vocandae sunt ad successionem & ad capacitatem haereditatis paternae, & erunt pro uno haerede quamvis animae diversae. § 18. Dominus verò ca­pitalis loco haeredis habetur, quoties per defectum vel delictum extingui­tur sanguis sui tenentis. § 19. Loco haeredis etiam haberi poterit cui per modum donationis fit reversio cujuscun (que) ten̄. § 20. Vel propinquio [...] dici poterit ille ad quem jus ꝓprietatis immediatè post mortem Antec descendit. § 21. Item ꝓpteraetatem, ut si quis plures silios habuerit, jus ꝓprietatis primo descendit ad primogenitum eo quod inventus est primo in rerum natura, & alii remanebunt ei ꝓpinqui vel ꝓpinquiores secundum ꝙ liberos habuerit vel non habuerit. Si autem in vita patris decesserit an­tenatus sine haerede de se, frater postnatus locum suum obtinebit, & inci­piet esse patri communi haeres ꝓpinquior, & alii postnati ꝓpinqui, & sic fiet de aliis in infinitum. § 22. Si autem frater antenatus in vita patris communis obierit relicto haerede de se, & nepos vel neptis incipit esse in potestate avi, erit haeres ꝓpinquior avo ꝓpter jus ꝓprietatis ꝙ ei descendit ꝙvis gradu remotior, & avunculus vel amita haeres ꝓpinquus & non pro­pinquior ꝙvis gradu propinquior, & undè si avunculus vel a [...]a extr̄ sci­finam petat versus nepotem vel neptem quae fuerit in seisina obstabit ei ex­ceptio proprietatis. Et codem modo si petat versus extraneas personas, quia nepos vel neptis vel alius maius jus habet. § 23. Si autem avuncu­lus vel amita se posuerit in seisina, tunc cum nepos vel neptis faerit haeres propinquior in jure proprietatis superstes procedet inter eos breve de con­sanguinitate, vel de recto secundum ꝙ avunculus vel amita longam vel bre­vem habuerit seisinam; & ꝙ dicitur de fratre postnato, avunculo & amita haered̄ ꝓpinquis, observetur de omnibus aliis haeredibus in casu consimili

De gradibus successionis & parentelae, & de linea Consanguinitatis. CAP. 2.

COgnationum sive parentelarum aliae sunt superiores, aliae inferiores, aliae collaterales, sive transversales; superiores verò Antec' appellamus at (que) parentes, inferiores etiam haeredes dicimus, & collaterales, consanguineos, haeredes et parentes ꝙvis impropriè, cum hii qui in linea recta proprie cog­nati sunt. Superior autem cognatio parentum sive Antecessorum qui mor­tui sunt in linea recta ascendente incipit à primo gradu, videlt à patre vel matre ascendendo usque ad avum, à secundo gradu scilicet ab avo usque ad proavum, à tertio gradu videlt̄ à proavo usque ad abavum, & sic à quarto gradu ab abavo usque ad atavum, & sic à quinto gradu supr' ab atavo usque ad tritavum qui obtinet in computatione quintum gradum; ulterius autem non fit computatio ascensus, quia talis computatio excederet me­morias hominum, & sic revolvendo à tritavo ꝓ patre vel à tritava ꝓ ma­trefieri [Page 373] poterit descensus juris usque ad trinepotem, & est inferior cognatio, & facienda est computatio liberorum & haered' recta linea descendentium à primo gradu, scilicet à patre et matre usque ad trinepotem et trineptem, sic à patre vel matre usque ad nepotem vel neptem, et à nepote vel nepte usque ad pronepotem vel proneptem, & sic à gradu in gradum us (que) ad trine­potem & inferius si necesse fuerit, in quo casu nullus debet vocari ad succes­sionem in linea transversali descendendo vel ascendendo, masculus vel foe­mina, quamdiu aliquis haeres superstes fuerit in linea recta descendente. Sed illis omnino desicientibus in parentela de necessitate revertitur jus pro­prietatis ad eos qui sunt in linea transversali descendentes, & incipienda e­rit computatio parentelae à primo gradu ꝓpter omnes gradus & haeredes ad quos jus ꝓprietatis descendit sicut à communi stipite eorum qui utrumque jus habent, videl: possessionem & ꝓprietatem, per omnes gradus & perso­nas illas quas seisin̄ sequi debet si potuissent vel tempus quo haeredes esse po­tuissent expectassent, id est si aliquid ad eos descenderit mortui Antecessor' & in quocunque gradu in linea recta descendente haeredes defecerint, & revertetur jus de necessitate ad eos qui sunt in linea transversali & ad fra­trem patris vel matris & sic per medium quasi per plures gradus. § 2. Si autem nullus pervenerit haer̄ à primo gradu in linea recta descendēte, & fra­ter antenatus obierit in vita patris communis sine haerede, vel si haeredem habuerit & in vita patris defecerit, vel defecerint omnes fratres praemortui, tunc fiat computatio à primo gradu immediatè sicut à communi stipite, a patre scilicet vel matre exēntibus in seisina usque ad fratrem vel sororem in linea transversali, qui quidem cum seisinam suam obtinuerint stipitem faci­unt & lineam rectam descendendo quatenus ad suos haeredes. § 3. Si autem tempore descensus filius & filia defecerint & haeredes habuerint recta linea descendendo, scilicet nepotes vel neptes, & quidam defecerint & qui­dam non per omnes gradus & personas per quas jus descendisse debuit si vi­verent, fiat computatio descensus jur' ad illum qui superstes est & petens. § 4. Si autem tales aliquando extirerint & defecerint omnino intali linea descendente in vita Antecessor', tunc quia jus revertitur de necessitate ad alios qui sunt in alia linea transversali fiat computatio parentelae & descen­sus à primo gradu & communi stipite usque ad talem per omnes gradus & personas ad quas jus descendit dum viverent vel descendere debuit si expe­ctarent ꝙ haeredes essent omissis illis omnibus qui mortui sunt in vita Antec' ac si nunquam essent in rerum natura. Et si ulterius jus ad aliquem descen­deret fiat ut dictum est de haer' inferioribus linea recta vel transversali ve­nientibus. § 5. Illis autem omnino deficientibus ad quos ius descendit inferius in linea recta descendente & transversali oportebit de necessitate quod ius proprietatis descendat ad parentes vel cognatos qui sunt in linea transversali ascendente sicut ad fr̄em avi, & sic in linea descendente per om­nes haeredes suos usque ad illum qui petit, & si omnes tales defecerint tunc ad superiores, videl: ad fr̄em proavi & omnes haeredes suos, et sic de gradu in gradum & haerede in haeredem usque ad illum qui petit. § 6. Dividitur quandoque computatio descensus per plures lineas & per plures gradus [Page 374] propter haeredum pluralitatem quae cadit in descensum indè licet ubi haere­ditas descendit pluribus filiabus quarum omnes sunt cohaeredes, participes et capaces; Et ubi dividitur ius proprietatis in personas plures et plura ca­pita et quandoque bifariè, trifariè, quadrifariè, per subdivisiones, & ubi quaelibet persona facit sibi stipitem in primo gradu et lineam rectam descen­dentem, non autem per omnes personas quae aliquando extiterint haeredes licet propinquiores, facienda est computatio descensus nisi tantum per illos qui expectaverint mortem ant. ob ꝙ ius proprietatis ad illos descendit vel saltem ad haeredes à corpore suo venientes, quia si quis plures habuerit filios et filias, et antenatus haeres propinquior in vita patris communis sine hae­rede de se decesserit, postnatus post eum statim est haeres propinquior, et quo nihil iuris descendit fratre antenato dum vixit, ac si nunquam esset in rerū natura, nec fiat mentio de persona sua, sed immediatè siat computatio descensus ad fratrem postnatum qui expectavit ꝙ ius ei descendit. Idem e­tiam erit si frater antenatus liberos ex se habuerit, et in vita patris commu­nis omnes decesserint antequam ius ei descenderit; si autem frater antena­tus, vel liberi si quos habuerit patrem communem supervixerint, saltem per unam horam, et sic expectaverit descensum iur' ad eos et sic statim obierint, oportebit de necessitate facere mentionem in descensu de persona ipsius ad quem ius descenderit. § 7. Item eodem modo si plures sint personae et haer̄ ad quos ius descendit gradatim et successivè de singulis oportebit sace­re mentionem in descensu, sic incipiendo à cōmuni stipite, et undè talis An­tec' fuit feisitus in dominico ut de feodo, &c. et de tali descendit haer̄ et de­scendere debuit tali ut filio et haer̄ et de tali us (que) ad talē, & sic de haer̄ in haer̄ us (que) ad petentem, ꝙ quidem dici non poterit de eo qui sine haer̄ in vita pa­tris decessit, vel si haeredes habuerit, et omnes in vita patris decesserint an­tequam ali (que) ius ei descenderet; Si autem frater antenatus relicto haerede in vita patris decesserit, tunc dicunt quidam ꝙ computatio descensus sic sieri debeat; undè talis Antecessor fuit seisitus, &c. & de tali Antec' descen­dere debuit jus tali ut filio & haer', sed dici non debuit ꝙ ali (que) jus ei descen­dit, cum non expectaret ꝙ descenderet, et ideò sic facta intentione de eo qui in vita patris sic obiit, dicatur, et quia talis filium non expectavit ut jus ei descenderet à tali Antecessore, descenderit ius tali ut nepoti vel nepti, et sic deinceps descendendo us (que) ad nepotem; sed revera sive antenatus mo­riatur in vita patris vel Antecessor alterius liberos habuerit sive non, sem­per debet fieri mentio de eo in quolibet descensu post ius ꝙ ei descenderet si mortem Antecessor' expectaret. § 8. Item si quid̄ de gradibus mentio­nem in successione talis debet ordo conservari. § 9. In primo gradu se­dent pater et mater qui faciunt stipitem communem. In secundo verò in linea descendente sunt filius et filia. § 10. In tertio nepos et neptis, et sic deinceps in infinitum, ubi remotioribus propinquiores praeferuntur, et il­lis omnino deficientibus, tunc in secundo gradu in linea transversali sunt patris et matris frater et soror, et haeredes eorum in infinitum descenden­tes. § 11. Item in linea recta ascendente avus vel proavus in suis gradi­bus, et si Iterius secundum quod praedictum est et eorum haeredes à latere [Page 375] provenientes in infinitum. § 12. Item frater patris & soror dicuntur pa­truus & amita, & si ab amita procedat filius vel filia dici poterunt quantum, & sic eorum filii & filiae, nepos, neptis, & ulterius descendendo in infinitum. § 13. Illi verò qui ex patruo procedunt filius & filia patrueles nuncupan­tur, & sic deinceps eorum filius & filia in infinitum descendendo. § 14. I­tem in linea recta descendente & transversali ex parte filiae alicujus soror fi­liae de uno eodemque patre & diversa matre consobrina dici poterit & fra­ter ex talibus consobrinis, & eorum filius & filia, nepos & neptis, & sic de­inceps. § 15. Item soror filiae de una & eadem matre sed diverso patre, soror uterina & frater uterinus dici poterunt, & sic eorum filius & filia, & sic deinceps ut supra. § 16. Item soror patris dicitur amita, & soror matris matertera, & eorum filius & filia inferius, & sic in infinitum. Ex istis omni­bus deficientibus ad superiores fiet ascensus sicut ad fratrem avi vel aviae vel sororem in linea transversali sicut ad patruum magnum vel amitam mag­nam & ad eorum haeredes filium & filiam, & sic deinceps, & illis omnino deficientibus tunc ad fratrem proavi ex parte patris qui dicitur propatruus magnus vel ejus sororem quae dicitur proamita magna, & sic deinceps ad fi­lios & filias, & eorum nepotes & neptes. § 17. Illis autem deficientibus ex parte patris tunc vocantur fratres abavi vel abaviae qui dicuntur ab pa­truis magnis & amita magna & haered̄ eorum in infinitum. § 18. Et i­stis deficientibus ex parte patris, fratres atavi & ataviae qui dicuntur at­patruus magnus et attamita magna et eorum haeredes in infinitum; quibus deficientibus vocantur ex parte patris frater et soror tritavi et tritaviae qui dicuntur patruus magnus & tritamita magna, et haeredes eorum in infinitum. § 19. Ex altera parte transversali ex parte matris, ut si avunculus et ma­tertera et omnes alii inferiores haeredes defecerint, tunc vocentur fratres et sorores avi vel aviae ex parte matris, qui dicuntur avunculus magnus et ma­tertera magna et eorum haeredes in infinitum, et illis deficientibus tunc vo­cantur ex parte matris frater proavi vel soror, qui dicuntur proavunculus magnus et ꝓmatertera magna et eorum haeredes in infinitum, & sic gradatim vocandi sunt abavunculus magnus et trimatertera magna, attavunculus magnus, & atmatertera magna, tritavunculus magnus et trimatertera mag­na ex parte matris in linea transversali ascendendo, & haeredes eorum in infinitum. § 20. Et quoto gradu quis distet ab alio in linea descenden­te vel ascendente, & qualiter gradus cognationis cōputantur in figura, &c.

De Defectibus Cur' Dominorum. CAP. 3.

BRevia quidem de recto in Cur' dominorum feodi debent intentari; transferri tamen poterunt ad Com̄ per verba in brevi, & nisi fece­ris, &c. vic' fac' et de Com̄ ad magnam Cur̄, non tamen nisi defalta probe­tur quod Dominus feod̄ defecerit de recto, quod multipliciter sieri poterit, ut si deforcians tenuerit de alio quam de domino in brevi comprehenso, vel quia ipse nullam Cur' habet, vel quia Curiam suam remiserit per liter̄ suas patentes, vel quia in potestate Domini, ut si warantus vocetur qui sit [Page 376] manens extra districtionem suam, vel si deforcians alibi se essoniaverit de malo lecti quam infra potestatem domini sui, vel si in potestate, quia mi­lites mittere non potuit ad aegrotum essoniatum, vel tenens se ponat in magnam assisam, et plures sunt causae. De Summonitionibus vero faciend ad Cur̄ domini capitalis quot esse debent vel quorum sursisae vel quot es­sonia fieri, habet quaelibet patria suam consuetudinem; sed de visu peten­do waranto vocando quandoque exceptionibus, replicationibus, duellis & aliis quae in Cur' dominorum placitari poterunt, secundum seriem proces­sus in Cur' Regis in Cur' Dominorum suorum observetur. § 2. Cum quis igitur sentierit dominum suum vel Cur'suam sibi de recto defecisse, tunc o­stenso hoc vic', starim praecipiatur ballivo hundr' vel itineranti vel alteri servienti Regis quod assumptis secum liberis et legalibus hominibus de vis­neto illo ad Cur illius domini si quam habuerit procedat, vel ad reseanti­sam suam vel alibi super feodo si cur' non habuerit neque reseantisam, et ibi accipiat sacramentum a petente se tertia manu tactis sacrosanctis in praesentia Domini si interesse voluerit, quod Cur' Domini sui sibi de recto defecerit, & quod indè certificet vic' ad proximum Com̄ ad quem diem ad­jornet̄ petens quod sit tunc ibi jus suum prosecuturus. § 3. Ad quem diem ex testimonio servientis cui dedici non poterit in hac parte praecipie­tur Hundredar̄ loci. quod tenentem summoniri fac' quod sit ad alium Com̄ petenti responsurus. Ad quem diem si uterque comparuerit procedat lo­quela, & si alter eorum vel ambo essoniati fuerint dabitur alius dies per suos essoniatores, et si petens defaltam fecerit cadet breve. Si autem ambo de­faltam fecerint recompensari poterit defalta cum defalta, ex quo tenens per judicium quietus non resistit. § 4. Petente autem comparente et te­nente non praesentibus summonitoribus summonitionem testisicantibus, pro­cedatur contra ipsum ad defaltam per captionem terrae in manum Regis vel alio modo secundum locorum consuetudinem, et idem erit si summoni­tio ab initio facta fuerit per servientem probata defalta, contra quorum te­stimonium dedicere non poterit summonitionem per leg' suae devadiat̄om. Et iterum defaltam fecerit tenens cum terra capta suit in man̄ Regis judi­cabitur pro petente, salvo tamen tenenti jure suo cum indè loqui voluerit, et eodem modo nisi terra capta infra xv. dies extra man̄ Regis replegietur nisi fraus et dolus intervenerit. § 5. Et cum ita suerit loquela in Com̄ sive tenens se essoniaverit sive non, capitalis dominus Cur' sua deinceps in­dè non rehabebit. § 6. Secus erit si dominus ante testimonium desaltae recti per servientem in com̄ factum venerit, & docuerit quod petens frau­dulenter dedit vic' intelligi quod Cur̄ sua ei de recto desecerit rehabebit, sed si expectaverit donec testimonium servientis praecesserit benesicio Cu­riam suam rehabendi deinceps non gaudebit, eo quod per estonium tenen­tis vel per testimonium servientis de defectu dom incipit loquela esse in Com̄, & cum tanto tempore fuerit in Com̄ quod loquela transferri possit ad magnam Cur' non erit locus repetitioni. Et cum sic fuerit in Com' lo­cum habebunt essonia de malo veniendi et de malo lecti.

De Warantiis in Com'. CAP. 4.

CUm autem, warant̄ vocaverit in Com' ac Com' non habeat potestatem summ̄ warant̄; succurritur vocanti per breve per ꝙ Rex praecipiet vic' ꝙ praecipiat tali ꝙ justè et sine dilatione warant̄ tali tant̄ terrae cum ꝑtinen̄ in tali villa ꝙ talis clamat ut jus suum, &c. Et nisi fecerit, quod sit coram Justiciariis itinerantibus cum inpartes illas venerint, & undè si in Com̄ war̄ benè, sin autem, expectet adventum Justic', & cum placitum de warantia cor̄ eis terminetur, remittatur loquela principaliter ad Com̄ ad terminand̄ si Justiciar̄ voluerint. Ipsi tamen utrumque poterunt reducere, & termi­nare actum, si loquela interim transferatur ad bancum, sic evanescit ad­jornamentum usque ad iter Justiciar̄ & tenens de novo incipiet vocare ad warantum, & si warantus fuerit infra aetatem sic remanebit principale pla­citum in suspenso in Com' & sic placitum de warantia cor̄ Justic' quousque warantus aetatem habuerit. Si autem tenens per duellum se defendere vo­luerit tunc siat ut inferius, & cum in magnam assisam se posuerit in Com' detur dies usque ad alium Com' infra quem tenens perquirat sibi breve de pace, habenda usque ad adventum Justic' ad omnia placita in Com' illo, quod quidem facere non poterit per interpositam personam eo quod in propria persona tenetur jurare quod tenens est, & quod se posuit in Com' in magna assisa, alioquin per defaltam in primo Com'vel secundo judica­bitur pro petente, & cum tenens breve praedictum in Com' protulerit pe­tens perquirat sibi breve de summonendo magnam assisam coram Justiciar̄ praedictis. § 2. Prohibitiones vero quae brevia sunt de pace, vic'dirigun­tur ne teneant placitum vel quod aliis prohibeant ne teneant, & tales pro­hibitiones in Rotulis Cancellariae debent irrotulari.

De translatione loquelae ad Bancum. CAP. 5.

TRansferri quidem poterit loquela ad petitionem petentis, sed non te­nentis nisi ex causa cum plures sint tenentes, sed si tenens translata lo­quela ad petitionem ipsius extra Com' defaltam fecerit primo die pro pe­tente judicabitur nisi breve suum ad ponend loquelam suam cor̄ Justiciar̄ weyviaverit. § 2. Et si petens translata loquela ad petitionem suam ex­tra Com' primo die defaltam fecerit & tenens se essoniaverit ac ejus esso­niator sine die recesserit, quamvis breve originale penes se retinuerit, si ite­rum perquirat sibi breve ad loquelam removendam extra Com' non valebit, eo quod nullum placitum est in Com' sed erit placitum de novo recipiend̄; transfertur enim quando (que) loquela ad Cur̄ magnam ad petitionem peten­tis, quando (que) de necessitate propter privilegium tenentis qualiter habent Templar̄ & Hospitilarii & plures alii qui ex collatione regum sic sunt privi­legiati quod de aliquo placito non respondebunt nisi cor' ipso Rege vel ca­pitali Justiciar̄; verumtamen si alibi respondere inceperint ex poenitentia re­silire non poterunt. § 3. Transfertur etiam quandoque de necessitate cum Comitatus potestatem non habeat terminandi aliquam exceptionem, ut si bastardia objecta fuerit vel hujusmodi. Et eodem modo propter diffi­cultatem [Page 378] judicii, & multis aliis modis, sed loquela de parvo brevi de recto secundum consuetudinem manerii nun (que) ad magnam Curiam trans [...]ertur. § 4. Item transfertur quando (que) extra Com' propter falsum judicium vel fatuum, ut si duellum contra cōmun̄ consuetudinē regni fuerit adjudicatum.

De Summonitionibus. CAP. 6.

TRanslata ad magnam Cur̄ loquela ad petitionem petentis oportet ꝙ summoneatur tenens quod sit ibi ad certum diem petenti responsurus. § 2. Est autem summonitio, postsummonitio & resum', & sunt qua [...]am mandata quae locum non habent, ut si Rex mandaverit tali quod veniret vel quod esset, vel talem haberet, vel vic' quod aliquem venire faceret, vel at­tachiaret, vel corpus haberet. § 3. Summonitionum alia generalis, alia specialis; general' summ' est quae tangit aliquam universitatem, quae cum per ꝓclamationem facta fuerit in loco publico, dedici non poterit ne (que) desen­di. Specialis est cum quis de aliquo placito speciali summ' sit, & si summ' effoniat̄ fuerit die suae litis, & dies ille fuerit primus dies itineris, sufficit il­lud esson̄ ꝓ utra (que) parte, ꝙ vis non è converso. § 4. Cum quis igitur summ' esse debeat legitimè sūmonitionē recipere poterit in ꝓpria psona ubicun (que) inventus fuerit in Com' in quo fuerit res petita, qui quidem si non inveniat̄ sufficit si ad domicilium fiat dum tamen alicui de familia sua sub testimonio fide dignorum manifestè fuerit relata sibi cum venerit denunciand̄. § 5. Et si plura habeat domicilia tunc siat summ' ad illud in quo magis inhabita­verit. Si autem mansionem non habuerit in Com' sufficit si suꝑ terram siat petitam, vel super feodum si terram non habuerit in Com' sed feodum tant̄. Cum autem sic summ' p̄ventus fuerit quis summ', deinceps extra reg [...] impa­nè se non poterit transferre ut ꝑ hoc majores habeat dilationes, cum fraus & dosus nemini debent patrocinari. § 6. Nullus summ̄ potest [...]ui juris­dictio ordinata ꝑ ipsum Reg' non delegatur, nec alius cohaer̄ com̄ habebit, nec contumaciam punire poterit quis nisi ipse cui datur judic' authoritas & non ꝑ Judicē delegatum sed ꝑ ipsum Reg'; Praetor enim Judic' sibi non po­terit subdelegare, quia sententiae talium nullius sunt effectus. § 7. Sen­tentia enim à non Judice lata nemini debet nocere. § 8. Cum igitur quis summ̄ fuerit ꝑ Judic' quem sciverit habere jurisdiction̄, vel ꝑ b [...]llivum vel alium war̄ summ̄ à Judice ordinario vel delegato in man deferente venire debet. vel legitimè se excusare, alioquin poen̄ contumaciae non evadet. Et si constiterit ꝙ non habuerit jurisdiction̄, impunè poterit summ̄ absenta [...]e, si verò dubitetur, venire debet saltem privilegium fori allegatur̄. § 9. Nec sufficit ꝙ summ̄ siat ꝑ unum tm̄ nisi ab ipso Judice fuerit summ̄ in Cur'. Ne­cesse est igr̄ ꝙ ꝑ duos ad minus fiat qui de die loco & hora ac aliis circiutant' valeant legitimè testimonium ꝑhibere cum indè fuerint ꝑ Justicia [...]' ꝑquisiti. § 10. Nec enim tenet' quis ubi (que) recipere sum̄ quia non extra Com in quo fuerit res petita nisi eam receperit in Cur̄ à praetore. § 11. Nec etiam sufficit quod summonitio fiat ad statim respondend̄, sed decet quod quilibet habeat tempus 15. dierum ante diem litis, et si summonitus minus spacium habuerit pro illegitima decet reputari, nisi in causis specialibus, ut sunt cau­sae [Page 379] mercatorum in crucesignatorum, et hm̄di quae instantiam desiderant et celeritatem, & sicut in itineribus Reg' et Justic' & quando (que) maius spaci­um propter peregrinationem et hm̄di. § 12. Legitima igitur sum̄ conti­nere debet in se tempus 15. dierum ad minus, maius enim non nocebit, et si minus contineat et summonitus non comparuerit, illegitimam summoni­tionem sibi factam calumniaverit et illegitimitatem probaverit, dabitur alius dies legitimus in Cur̄ quae dedici non poterit cont̄ recordum Judicis. Et si quis summonitione quamvis illegitima essoniatus fuerit vel defaltam fecerit vel sine calumnia in loquela praecesserit vel diem ceperit amoris, summonitionem minus legitime factam ulterius calumniare non poterit. Si autem summonitio omnino dedicta sit, et petens se teneat ad defaltam, vocandi sunt summonitores ut testificentur summonitionem, & cum dili­genter examinati concordes inveniantur summ̄ testificantes tunc primo va­diat summonitus legem per quam se defendat cont̄ summonitorum testifica­tionem, et non solum quod summonitus non fuit in propria persona, sed quod nulla summonitio venit ad ipsum nec ad domum ne (que) ad familiam per quam inde fuerit praemunitus ante diem litis. § 13. Si autem summoni­tores in probatione summonitionis discordes inveniantur non habebit sum­monitus necesse ulterius defendere sum̄, sed dabitur ei alius dies in Cur̄ nisi tunc gratis voluerit respondere. § 14. Sunt autem quidam casus in quibus summ̄ dedici non poterunt, ut cum quis summonitionem à Judice suo re­ceperit in Cur̄, vel cum summonitus ante diem litis attornatum constituerit, quia ante summonitionem locum non habebit facere Attornatū. § 15. Ad diem autem legem faciend̄ poterit uter (que) essoniari de placito leg' faciend' & recipiendae. Ad quem si legem legitimè compleverit recedat sine die qui­etus, alioquin petens seisinam recuperabit. Et eodem modo si primo die vel secundo defaltam fecerit si per Justic' recordetur, dum tamen breve fue­rit à vic' remissum, quia sine brevi non habebit praetor jurisdictionem, & quo casu cadet loquela si breve fuerit originale, & novo brevi opus erit, et si fu­erit judiciali, praecipiatur vic' sicut aliâs, & puniatur vic' quod breve non retornavit. § 16. Cum autem à Judice vel alio summonitionem recepe­rit rationabilem et ad diem litis defaltam fecerit offerente se liti petente, praecipietur vic' quod capiat rem petitam in man̄ Reg' nomine districtionis, si actio fuerit realis, & quod tenenti assidat diem certum quod sit cor̄ Ju­stic' de defalta Regi & de principali placito petenti responsurus. § 17. Ad quem diem remittetur ei poena contumaciae si petens voluerit sic quod de principali placito sibistatim respondeat, & si petens se ad defaltam omnino tenuerit, oportebit tenentem docere causam sufficientem suae absentiae vel scisinam amittet. § 18. Si autem iterum defaltam fecerit immediatè post primam praecipietur vic' quod terram petitam in man̄ Reg' iterum ca­piat & diem tenenti praefigat quod sit cor̄ Justic' auditurus judicium suum. Ad quem sive venerit sive non, pro petente judicabitur, & eodem modo quamvis se essoniaverit, [...]um essonium locum non habeat antequam defalta sanetur. § 19. Si tenens autem ad diem sibi datum per essoniatorem su­um se essoniari fecerit de malo lecti, dabitur alius dies petenti licet non te­nenti, [Page 380] & tunc statim mittantur ad eum quatuor milites cor' quibus essoni­ator advocet si velit, qui si eos adjudicaverit statim detur ei alius dies per praedictos milites secundum quod fuerit languor vel malum transiens, & si tunc fecerit defaltam capiatur terra in manum Regis per magnum Cape; Et si ad diem sibi datum per milites venerit, & summonitionem sibi factam fuisse dedixerit & utr̄que esson' et petens ad defaltas se tenuerint, tunc ex­aminatis summonitoribus se defendere poterit per legem suam, dolus tamen à parte petentis intervenire poterit, ut si fraudulenter fecerit tenentem uno esson' vel pluribus essoniari, & vic' prece vel precio procuraverit summoni­tiones & captiones falso testisieari, & quo casu succurritur decepto sic. Inprimis ostensa querela doli in Cur' statim pracipiatur vic' quod venire fa­ciat cor̄ Justic' ad certos diem & locum summonitores quorum nomina in­veniuntur in Retornis vic' indorsata necnon & illos per quorum visum terra capta suit in man' Regis, & cum venerint fiat inde diligens examinatio, & cum nulla sit summonitio per examinationem inventa, nulla debet sequi captio, neque possessionis amissio, & tunc praecipe vic' quod habeat peten­tem ad certos diem et locum cor' Justic' ad audiendum judicium suum & considerationem Cur' de hoc quod ipse per malitiam et falsitatem manife­stam fecit disseisiri talem de tanta terra cum pertinentiis in N. & unde cum praedictus disseisitus nullam haberet summonitionem op' se idem talis ver­sus ipsum disseisitum ita quod terra bis capta fuit in man' Regis propter binam defaltam. Et unde idem talis recuperavit seisinam desicut nullam de­faltam facere potuit sine summonitione, & quod catalla ipsius disseisiti in eadem terra tunc inventa ei (que) praedicta occasione ablata sine dilatione sibi reddi faciat et restitui, et quod habeat tunc ibidem A. & B. per quos prima summonitio facta fuit in Cur' testificata, et praeter illos quatuor per quorum visum terra illa capta fuit in man' Regis, et per quos captio in Cur' fuit testificata, et etiam illos per quos secunda summonitio et secunda captio factae fuerunt et testificatae ad certificandum Justiciar' de praedictis summoni­tionibus et captionibus. § 20. Ad quem diem cum venerint diligenter examinentur, & quamvis in nullo inventi fuerint discordes adhuc locum ha­bebit defensio per legem contra utros (que) summonitores, et si duo primi sum­monitores discordes inveniantur vel omnes, retractabitur judicium et refor­mabitur possessio primo possessori. § 21. Et quia vic' esse poterit in cul­pa quando (que) inquirend' est an vic' vel summonitor in culpa fuerit. Et si in­veniri possit quod vic' nulli summonitionem facere injunxit puniatur pro negligentia nisi excusationes pro se praetenderit rationabiles, sicut sunt quia pl' de prosequendo non invenit, vel quia breve adeò tardè venit quòd man­datum Regis exequi non potuit, vel quod breve rec' extra Com̄ suum et an­tequam balliviam suam advenit supervenit ei mandatum Regis speciale, ita quod oportuit ipsum personaliter accedere ad talem locum remotum, & quo casu si dies in brevi contentus praeterierit alio brevi opus erit; et eodem modo cum summonitio injuncta fuerit summonitor̄ facienda qui nihil inde fecerint habetur contentio quando (que) inter vic' & summonitor' sed nisi in pleno Com̄ praecept̄ receperint à vic' qui indè certiorari poterit Justic' per [Page 381] Record' Com̄ quòd summonitionem facere eis injunxit per legem inde se poterunt contra vic' acquietare, summoniri autem poterit omnis qui poterit convenire, major & minor, masculis & femina, major tamen per se & minor per tutorem. § 22. In carceribus verò detenti Canonici vel alii religiosi, motibiles, furiosi, & omnino fatui, surdi et muti, et uxores nuptae per se con­venire generaliter non poterunt ne (que) conveniri, specialiter tamen poterunt quando (que) tamen non ad dampnum suum et ad ipsorum commodum & sta­tuum suorum meliorationem.

De causis excusationum. CAP. 7.

LEgitimè summonitus si non venerit ad diem litis secundùm quod fuerit summonitus puniendus erit nisi excusationes habeat legitimas per quas sua absentia merito debeat excusari. § 2. Causae quidem excusationum sunt plures, sicut servicium Regis aeterni, servicium Regis temporal', adversa valetudo, majoris rei occupatio, vis hostium vel aliorum cui non potest resisti: Servicium Regis aeterni, sicut peregrinatio brevis vel longa nulla summoniti­one praecedente, servicium Regis temporalis sicut cum Rege in exercitu ad patriae defensionem cum ad hoc teneatur, vidend tamen erit utrum absens sit quis ex causa necessaria & utili vel ex causa voluntaria. § 3. Si autem ex necessaria causa & utili ut causa rei publicae, sicut profectus ut dictum est cum Rege in exercitu, adhuc vidend̄ an per praeceptum Regis vel ex pro­pria voluntate ad evitandum dubium eventum placiti quod tenuerit fortè emissurum. § 4. Si autem profectus sit per praeceptum Regis cum ad hoc obligatus fuerit ratione ten̄ sui vel uxoris suae cum hoc non affectaverit, lo­cum habebit excusatio quamdiu in tali steterit servicio, dum tamen ad quem­libet diem fibi datum per esson̄ suum de servicio Regis miserit essoniatus warantum suum per breve Regis, quod si non habuerit & actio fuerit realis, procedetur ad defaltam cont̄ absentem, & si actio fuerit personalis proce­dit ad defaltam, & absens nihilominus tenebitur petenti ad suum interesse. § 5. Cum quis tamen per se servicium Regis excusaverit videndum erit an summonitione praeventus & copiam habuerit quod Attornatum fecisse potuit, vel si commodè venisse potuit aliquo tempore si voluisset, vel Attor­natum fecisse potuit & non fecit non excusabitur; quamvis enim servicium Regis cuilibet ministro proficere debeat, nulli tamen querenti de tali mini­stro debet esse injuriosum. § 6. Servicia verò Vic', Constabulariorum & hm̄di ministrorum Regis ipsos non excusat nisi in casibus specialibus ubi prae­sentia eorum necessaria erit, sicut inopinato incursu hostium vel itinere Ju­stic' vel hujusmodi. § 7. Item excusat absentem adversa valetudo, poe­nam nam (que) contumaciae non patitur quem adversa valetudo defendit, & provenit quando (que) talis adversa valetudo ex infirmitate de reseantisa & indè provenit esson̄ de malo lecti. § 8. Excusatur etiam summonitus pro­pter majoris causae occupationem, ut si quis implacitatus vel appellatus in Cur̄ Regis in inferioribus Curiis in eadem causa vocatus merito debet excu­sari. § 9. Excusat etiam summoniti absentiam saltem usque ad quartum diem litis majoris rei impeditus cui resisti non potest propter casum fortui­tum, [Page 382] ut cum quis inveniendo fuerit versus Cur̄ captus fuerit ab hostibus & perinde detentus, vel si incidat in latrones, vel propter impedimentum im­petus sluminum vel fracturam pontium, vel propter nimiam tempestatem vel defectum navium vel batellorum, ita quod summonitus tempestivè com­parere non poterit. § 10. Si autem rarius à domicilio recesserit quam expediret vel citius quam debet, vel si contentionem quaesivit per propriam ebrietatem vel fatuitatem per quam impeditus fuit, vel si sponte in casum fortuitum inciderit, ubi posset causam de facili evitasse, vel cum dixerit ipsum impeditum esse propter pontem solutum vel propter inundationem aqua­rum vel defectum batellorum, & inquiri possit alios eodem die & eadem horâ transivisse & transfretasse, non debet excusari, sed procedetur cont̄ ip­sum ad defaltam, & hoc propriae negligentiae poterit imputare, & ideò con­sideranda sunt in praemissis causa, locus, tempus dies et hora. § 11. Cum quis igitur in praemissis impeditus excusari affectaverit, mittat excusatorem qui dicitur essoniator, qui praetendat excusationem summoniti esse talem quod venire non possit, & nisi tamen primo die litis dominum suum essoni­averit de malo veniendi in secundo die vel ulterius non admittetur. § 12. Et qualitercun (que) irrotuletur esson̄, sub hoc tamen intellectu debet interpretari, talis essoniator talis venit primo die & ostendit quod cum dominus suus A. nomine summonitus fuisset quod esset hic ad hunc diem tali B. de tali pla­cito responsurus, talis infirmitas supervenit postquam fuit in veniendo ver­sus Cur̄ à domicilio suo proprio vel alieno citra mare vel ultra secundum naturam essonii, quod venire non potest pro lucrari ne (que) pro perdere, quod quidem offerat se probare vel docere verum quod probatio non incumbit essoniatori sed domino, nec scitur an verus sit nuncius quod summonitus il­lum advocare voluerit necne, Constituitur quod essoniatores solummodo fidem praebeant quod habebunt warantos suos ad certum diem in Cur̄ ad warantizandum esson̄ & ad respondendum querenti; & hoc fuit provisum propter favorem pauperum ne esson̄ onerarentur canonice fidejussorum ꝙ­quidem minimis personis grave fuit et onerosum; Secus quidem erit de ma joribus personis, sicuti de illis qui tenent in Baronia, de quibus statutum est ꝙ cautionem inveniant fidejussoriam ne judicia sint derisoria. § 13. Ad quem diem nisi essoniatus defaltam sanaverit petens recuperabit; sanare quidem poterit defaltam dupliciter, uno modo parti sic, ut si dominus in propria persona sacramentum praestiterit ipsum in vera impedimenti causa fuisse per talem tali die praestito versus talem de tali die essoniatum, & alio modo Cur̄ sicut dictum est si summonitionem non receperit, & ex utraque parte poterunt hujusmodi defaltae remitti per sic quod loquela procedat.

De Essoniis de ultra mare. CAP. 8.

ESsoniorum aliud de malo lecti, aliud de malo veniendi, aliud de ultra mare, aliud de citra. Essoniorum quae de ultra mare aliud de peregrina­tione & passagio generali ad terram Jerosolomitanam, & aliud de passagio simplici ad dictam terram, & aliud de peregrinatione & passagio. In esso­niis [Page 383] verò de malo veniendi dandae sunt induciae ad minus 15. dierum. Et in esson̄ de ultra mare in passagio generali ad terram sanctam recedent partes sine die, & sic remanebit loquela propter favorem servicii Regis aeterni et peregrinorum & propter privilegium cruce signatorum donec de reditu essoniati vel morte constiterit, nisi antequam iter arripuit summonitus fuis­set & quo casu faciat Attornatum vel propter suas defaltas pro petente ju­dicabitur. § 2. Veruntamen non habebit locum istud esson̄ quia nisi tempore transfretationis alicujus Regis cum in peregrinatione publica et generali. Si quis ergo alio tempore transfretare voluerit hoc inconsultè fa­ciet nisi ex licentia principis profectus fuerit & habita licentia perquirat sibi breve quod Rex suscepit ipsum in protectionem suam omnesque terras, res et possessiones suas, ita quòd quietus sit ab omni querela & placito versus ipsum extunc movendum per unum annum vel amplius secundum quod Re­gi placuerit, exceptis duntaxat querelis no. diss' mortis Antecessoris ultimae praesentationis, Quare impedit, & de dote, unde nihil habet nisi prius in Angl' applicaverit & habita protectione faciat sibi generalem Attornatum per breve Regis patens, verùm quia quilibet hujusmodi brevia absque diffi­cultate impetrare non poterit provisa fuerunt duo essonia, videlicet de ultra mare tantum, & de ultra mare ad terram sanctam. Primo quidem dantur induciae 40. dierum & unius sluvii et unius ebbe, et si ulterius quaesierit dilati­onem locum habebit essonium de malo veniendi. Secundo autem dantur induciae unius anni et unius diei. § 3. Sunt quidam enim qui cum scive­rint brevia super ipsos impetrata extra regnum se divertunt ne summoniti­one sint praeventi ut sic jus petentis per esson̄ de ultra mare differre possint, & unde provisum est quod si petens offerat verificare quod tenens fuit in Anglia die summonitionis et ꝑ tres septimanas sequentes adjornetur esson̄ et irrotuletur calumnia petentis, et' si alia die constare possit Justic' per in­quisitionem vel alio modo quod tenens fuit in Anglia die summonitionis et pertres septimanas sequentes, ita quòd potuit rationabiliter praemuniisse, vertatur illud esson̄ in defaltam, sed hoc observetur tantummodo co­ram Justic'. § 4. Essonia verò de ultra mare Hiberniae vel Scotiae vertenda sunt in esson̄ de malo veniendi. Et notandum quod nec tenens versus wa­rantum, nec è converso, si quilibet eorum versus primum petentem se essoni­abit. § 5. Irrotulatio essoniorum talis est. A. qui profectus est ultra mare ad terram fanctam in passagio generali versus B. de tali placito per talem, & hoc essonium est in primo gradu cum locum habere possit. § 6. Item A. qui profectus est ultra mare ad terram sanctam versus B. &c. et hoc esso­nium quoad adjornamentum dicitur esse primum, et dicitur esse essonium de simplici passagio. § 7. Item B. qui profectus est ultra mare versus C. &c. et hoc est in secundo gradu et dicitur essonium de ultra mare, & unus tenens ambobus poterit gaudere essoniis priusquam applicuerit in regnum, et citra mare locum habere poterit essonium de malo veniendi, et quo datur tempus 15. dierum ad minus et essonium de malo lecti quod dat spacium unius anni in casu et amplius, et esson̄ de servicio Regis et de malo villae, et sic poterit unus pluribus et diversis gaudere essoniis dummodo ordinem [Page 384] debitum observaverit. In ordine namque retrogrado locum non habet esso­nium, tamen de servicio Regis pracedere poterit alia et subsequi, § 8. Sunt tamen quaedam placita in quibus esson̄ de servicio Reg' locum non habebit ut in assisa ultimae praesentationis, & hoc inducit necessitas pro lapsu temporis, nec etiam in causa dotis unde mulier nihil habet propter fa­vorem viduarum quarum causae favorabiles esse debent, nec etiam in causis minorum propter eorum favorem, nec etiam in assisa de utrum propter fa­vorem libertatis Ecclesiasticae, nec etiam in brevibus convictionum pro­pter favorem spoliati, nec etiam in assisa mortis Antecess' vel alia ubi tan­tum operetur absentia summoniti quantum et praesentia, sicut ubi capi po­terunt assisae per defaltam. § 9. Item nec jacet de jure quamvis aliquan­do de gr̄a in persona ejus qui non est immediatè cum ipso Rege licet cum aliquo de suis, nec etiam in personis ejus qui affectaverit esse in servicio Re­gis cum ad hoc non teneatur, nec etiam omni tempore locum habere de­beat de jure quamvis de gr̄a, quia non nisi in temporibus in quibus fuerit in expeditione et exercitu cum Rege, nec etiam in personis Attornatorum neque juratorum vel aliorum qui partes non fuerint in judicio sicut quatuor mil' et Recordatum et hujusmodi.

De Essoniis de malo veniendi. CAP. 9.

EST autem quoddam simplex essonium de malo veniendi quod excusat ad tempus, et quod aliam habet naturam quam alia, & locum habet ubi quis summonitus fuerit, legitimè et per viam infirmatus fuerit quod venire non possit, ob quod aliquem destinaverit ad suam absentiam excusandam, § 2. Nec aliis licitum est essoniari nisi illis tantum quibus non prohibetur, minor autem essoniari non poterit de quo constiterit quod minor sit, pro eo quod essoniatorem suum warantizare non poterit nec servientem suum in warantizando advocare, nec etiam major contra minorem, sed tamen loquelae in quibus minores respondere tenentur ubi suis debet gaudere dila­tionibus sicut major solet distingui, an ten̄ super quo convocatus fuerit mi­nor fuerit feodum militare vel socagium ad hoc quod locum habere debuit essonium, quia de socagio petito per 14. annos habentem et ultra locum ha­bebit esson̄ tam pro ipso quam cont̄ ipsum, & tam in persona minoris quam cont̄ minorem, sed si minor conveniatur ratione juris uxoris suae plenae aeta­tis existent̄, tunc essoniari' poterit sicut major, et si jus uxoris suae ritè de­fendere voluerit licitum sit uxori per se respondere pro jure suo & ad hoc admittatur. § 3. Item locum non habebit in persona disseisitoris vel re­disseisitoris vel district̄ cont̄ vadium & pleg' venientis, nec etiam in perso­na balliv' disseisitoris in odium spoliationis robberiae aequipollentis vel quasi, in persona tamen spoliati locum habebit essonium. § 4. Item nec locum habebit in persona ejus qui committitur in balliv' ut respondeat de eo sicut corpus pro corpore, nec etiam in persona ejus de quo praeceptum est vic' quod faciat ipsum venire vel quod habeat corpus ejus, nisi praceptum rece­perit per breve originale, ubi tamen nullū placitū nullum sequitur essonium. [Page 385] § 5. Item nec in persona attornatum habentis nisi ambo fuerint essoniati, nee etiam in persona unius Attornati cum duo fuerint sub disjunctione, nisi ambo fuerint simul essoniati. § 6. Item nec in personis appellatorum, ne (que) eorum quorum adversarii mortui fuerint vel non prosecuti, & licet non omnes in casu participum sed saltem aliquis, nec etiam in casu ubi breve non congruit petitioni. § 7. Item nec ubi praeceptum fuerit quod vic' distringat per terr̄ & catalla, nec etiam ubi dies datus est de die in diem, neque ubi partes consenserint venire sine esson̄, ne (que) ubi loquela remanet in suspenso pro defectu juratorum, quia inhibetur quod nulli allocetur essoni­um postquam descenderit in inquisitionem nisi reo tantum, & hoc non nisi unicum, nec post prece partium, nec ubi attornatus essoniatus visus fuerit in Cur̄ antequam adjornatum fuerit essonium, nec post defaltam jacebit es­sonium, nec etiam ubi praeceptum est vic' quod dicat tali quod sit ibi si sibi viderit expedire. § 8. Si autem tales fuerint tenentes pro indiviso, pro­visum est quod non essonientur vicissim sed simul ad unicum diem, sicut fu­issent unus corpus ratione unitatis juris & haereditatis de viro & uxore ob­servetur cum simul fuerint convocati, & si unus moriatur lite pendente ca­det breve; & si vir & uxor fuerint simul implacitati, vel participes plures, vel plures tenentes in communi vel divisim, oportebit quemlibet essoniatorem fiabere separabilem; si autem aliquis ex conjunctim nominatis defaltam fece­rit hoc erit sibi soli damnosum si amiserit, nec versus participes regressum habebit, defalta tamen uxoris utique erit damnosa, & idem observabitur quoad essonia ubi plures simul petunt quod erga tenentes statutum est ob­servari. § 9. Cum quis autem petens vel tenens attornatum fecerit & ad aliquem diem in persona propria egerit vel responderit, ac diem receperit, non sufficiet ꝙ dominus alio die solus essonietur cum attornatum habeat, nec quod attornatus durante lite donec amoveatur, & quamvis nous attor­natus ex pluribus plenam domini sui potestatem habuerit vel quasi excusa­tio, cum unius non sufficit pro essoniis aliorum quin procedatur ad defal­tam ac si omnes defaltam fecissent; oportet igitur quod omnes simul excu­sent vel nullus pro quia quidem plures sint facti sunt tamen sub disjunctione, ita quod si unus non possit, alius prosequetur. § 10. Cum quis autem duos habuerit attornatos sub disjunctione, ac unus se essoniari fecerit, & alius non, et pars ejus diem receperit versus essoniatorem attornati et re­cesserit, et alius attornat' se liti posuerit, versus adjornatum procedendum erit ad defaltam. Ad evitandum illud discrimen necesse est quod ambo es­sonientur vel neuter. § 11. Cum quis ergo profectus fuerit in passagio generali ad terr̄ Jerosolomitanam vel in passagio simplici vel simpliciter ultra mare, et attornatum cum fecerit unum vel plures qui decesserint lite pendente, locum habebit essonium de morte Attornatoram, et quo casu re­manebit loquela sine die, vel quod resummonebitur quam citius redierit peregrinus. § 12. Et cum quis in dolo in casu praemisso se de morte fe­cerit essoniari cum vivus sit, statim hoc patefacto resummoneatur loquela ad certum diem, ita quod sit tunc in eodem statu quo fuit die essonii inter­positi quandoque remansit sine die, eo quod praedictus talis de falso esso­niari [Page 386] fecit de morte qui vivit ut dicitur, ad quem diem pro pe [...]nte judi­cabitur, cum de vita constiterit Attornati ubi idem essoniatus accesserit et defaltam sanaverit. § 13. Irrotulatio essonii de malo veniendi talis est. Quod A. versus B. de placito tali per talem, et si plures sint tenentes in com­muni tanquam unicum jus indivisum, tunc sic. A. versus B. & alios in brevi nominatos de tali placito per talem. Secus erit si jura fuerint diversa quam­vis tenuerint in communi, et quo casu oportebit exprimere nomina omnium tenentium sic, A. versus B. C. D. & E. de tali placito per talem et quamvis tenens vocaverit ad warantum oportebit tamen ad al' diem essoniari non obstante praesentia vel essonio waranti. § 14. Campio autem et domi­nus ejus simul poterunt essoniari vel vicissim post duelli vadiationem.

De Essonio de malo lecti, CAP. 10.

EXcusari etiam poterit non veniens per infirmitatem de reseantisa de qua provenit essonium de malo lecti quod sequitur semper essonium de ma­lo veniendi cum locum habere debeat, nullo essonio alio interjecto, co ꝙ tale essonium sub hoc intellectu ex hac significatione habet interpretari, ꝙ cum fuit in veniendo à domicilio suo versus Cur̄ et talis infirmit as eum su­pervenit quod ad diem suum litis esse non potuit et inde essoniatus fuit ali­às de malo veniendi, & jam continua est infirmitas, et in tantum ex [...]revit quod domui suae redierit, & strato lecto suo semper hactenus in aegritudine decubuit, & ex tali aegritudine non ficta provenit essonium de malo lecti, & inhibitum est ne tale essonium in itineribus Justic' admittatur super lite de ten̄ in eodem Com̄ cum per exceptionem petentis constare possit per inqui­sitionem vel alio modo quod causa essonii non sit vera. § 2. Hoc autem essonium non solum locum habet post essonium praedictum in brevi de recto, sed in omni actione ubi tenens ad defensionem meri juris se acceperit, sicut per defensionem in ingressibus, quo jure, de communia pa­sturae, & hujusmodi. Et vice versa cum natura brevis de recto mu­tetur per narrationem usque in aliam naturam, non habebit essoni [...] de malo lecti, eo quod nunquam locum habebit nisi in causa proprietatis, et non in omni casu, quia non nisi inter personas à diversis stipitibus claman­tes, quia inter duos per unum descensum clamantes locum non habebit. Praeterea in brevi de recto de dote locum non habebit nec duellum nec mag­na assisa, quia ubicun (que) sequi possit duellum & magna assisa, locum habebit essonium de malo lecti, & vice versa ubicun (que) esse incipiunt et desi [...]rint et desinet illud essonium locum habere. Si autem principaliter locum habet hoc essonium, duellum vel magna assisa in brevi patenti de recto dominus feodi vel ballivi sui de recto & in brevi clauso de recto vocato praecipe in capite, & in brevi de recto de advocatione Ecclesiae, & in brevi de consuetu­dinibus, et serviciis, in quo fundatur intentio superdebit̄, & si in aliis brevi­bus locum habeant sicut in longinquo ingressu et hujusmodi, & hoc est per accidens. § 3. Essoniari autem poterit per haec duo essonia praedicta omnis qui ad rei petitae proprietatem poterit respondere, dum tamen non clamaverit per descensum sui adversarii, & cum minor in proprietate con­vocetur [Page 387] in casibus quibus respondere tenetur, omnia habebit essonia & re­media quae haberet aliquis major, & si per se respondere non possit vel ju­rare, poterit tamen per custodem & curatorem, qui si opus fuerit ju­rare poterunt in animam minoris ad essoniatorem warantizandum. § 4. Hoc autem essonium ostendi debet & priori tertio die exclusivo ante diem datum per essoniatorem sed per duos nuntios missos ad excusationem denunciandam tanquam nuntii vel amici, & non tanquam essomatores, & ideò diem recipere non poterunt nec affidare; nec sufficit quod semel de­nuntient excusationem sed oportebit quod quolibet die usque ad quartum & quandoque ulterius ad judicium de defalta praedictam extendant excusa­tionem: sed ultra quartum diem expectare non debent, quibus tunc de­mum dicatur quod domi revertantur. Si petens vivus fuerit, & nisi fuerit procedetur ad defaltam. § 5. Et quia petens in tali essonio diem cer­tum habebit, non tantum locum habebit essonium de malo lecti unico die sed omnibus diebus petenti statutis, donec alium diem receperit essoniatus ex quatuor mil' sibi mittendis. § 6. Et si quis implacitatus de malo lecti fuerit essoniatus, & ei languor adjudicatus, & interim emerserit novum pla­citum de quo essoniatus fuerit de malo veniendi & diem per essoniatorem suum receperit, locum tamen non habebit defalta in persona essoniati ꝙvis essonium suum non venerit warantizare cum non sit in culpa, sed de aequi­tate omisso juris rigore locum habebit essonium de, malo veniendi donec languor praeteriit, vel judicabitur quod loquela omnino remaneat interim in suspenso. § 7. De pluribus participibus tenentibus in Com̄, & de viro & uxore implacitatis de jure uxoris hoc essonium gaudere poterunt simul, vel aliqui per se, plures tamen non erunt vicissim languores. Et cum unus ex pluribus languorem habuerit extunc cessabunt omnia essonia de malo lecti in toto placito sive tenentes warantum vocaverint sive non, & dabitur dies languenti per quatuor milites sibi missuros quod compareat à die visus in unum annum & unum diem apud turrim London, & interim cessabit pla­citum erga alios & si essonium intervenerit autem languido quamvis de ma­lo lecti ꝓ essonio de malo veniendi reputabitur, dum tamen languor adjudi­catus fuerit in persona alterius participis; & si quatuor milites malum tran­siens in persona primi essoniati adjudicaverint & languorem in alio, suspen­detur placitum usque ad finem anni & diei pro adjornamento languidi: & non solùm poterit quis sic semel essoniari sed saepius post apparitiones & dies legitime datos, sicut post visum petitum & warantum vocatum, cum nullus languor interveniat essonio de malo veniendi praecedente. § 8. Post essonium autem de malo lecti nunquam jacebit essonium de malo veniendi de tempore praeterito, nisi in aliquo casu in quo resummonitio oritur loque­lae sicut post iter Justic'. § 9. Et sicut tenentes essoniari poterunt de ma­lo lecti, ita & waranti cum warantizaverint si languor non praecesserit. Quando (que) autem vertitur breve de recto per narationem in naturam brevis de transgressu, & tunc amittit essonium de malo lecti, duellum & magnam assisam sicut superius dictum est è converso, sed hoc fieri non poterit nisi partes unanimiter se posuerint in juratam, hoc quidem essonium nunquam [Page 388] locum habebit in persona petentis nec alicujus attornati nec waranti, do­nec warantizaverit, nec jacentis in lecto ubi breve regis non currat, nec ali­cujus non prius essoniati de malo veniendi, sed vertetur in esson̄ de malo veniendi. § 10. Item locum non habebit cum essoniatus jacuerit in villa in qua Cur' fuerit cum facere possit attornatum. § 11. Item locum non habebit in brevi de proparte sororum, nec in brevi de quo waranto, nec conventionis, nec quid juris, nec finis facti, nec de ingressu ad terminum, vel cui uxor contradicere non potuit, nec in aliquo ingressu nisi tenens volue­rit, nec in assisa ultimae praesentationis, nec in aliquo brevi de dote, nec in placito de escambio habendo sicut pro Cur' capitali vel hujusmodi, nec in quod quis praesentare permittat, nec in brevi de consuetudinibus & servi­clis, nec in placito quo jure, nec de disscisinis ante rei petitae specisicatio­nem. § 12. Item non jacet nisi tertio die inclusivo ꝓiiciatur ante diem datum essoniato per essonium praecedens de malo veniendi. Cadit etiam breve & essonium non jacet cum petens breve suum in Cur' non habuerit, nec etiam jacet in casu quo languor praecesserit & adiudicatus fuerit, nec in Com̄ in quo Justic' itineraverint de re in eodem Com̄ petita, nec etiam ja­cet in aliquo placito personali, nec in placito deducto ad judiciū. § 13. In essonio autem reddendo de malo lecti exigatur omnis particeps illorum quos causa tetigerit, sicut particeps warantus, recognitores, majores, inqui­sitores milites electi, & milites de assisa magna, & cum essoniatores tenen­tis & petens vel ejus attornatus vel essoniator vel alii praesentes fuerint sta­tim reddatur hoc modo dicatur publicè estoniatoribus tenentis quod domi eant, & quia non sunt essoniatores sed nuntii ideò diem non recipiunt, & tunc dicatur, & tu petens vel ejus essoniator ꝓsequaris breve de faciend videre ipsum, & si fuerit malum transiens ad talem terminum vel talem diem, & sic recipiet petens diem certum videlt Com̄, & tunc veniat & sequa­tur. § 14. Cum autem redditum fuerit essonium ex malo lecti statim habeat petens vel ejus essoniator breve ad videndum essoniatum utrum in­firmitas qua se essoniavit sit languor vel malum transiens. § 15. Non autem omnes essoniatores affidabunt sed illi tantum qui sunt Baronibus in­feriores, Comites verò, Baron̄ & Baronissae non assidabunt sed plegios inve­nient, ita quod si ad alium diem defaltam secerint amerciandi suut plegii pro eo quod non habuerunt, &c. Provisum tamen fuit apud Marleberge ꝙ in Comitatibus, hundredis vel Cur' Baronum & alibi non compellantur ali­qui essoniatores jurare vel affidare pro esson̄ suis watantizandis, nulli ta­men essoniatori conceditur quod diem duorum essoniatorum recipere pos­sit. § 16. Cum autem quis de malo veniendi essoniatus fuerit, & esso­niator plegios invenerit de habendo warantum suum ad diem sibi datum producere debet dnm̄ suum quem essoniavit ad warantizand̄ essonium suum quod talis pro eo fecit, & nihil aliud est essoniatorem warantizare quam jurare quod ita detentus fuit per aegritudinem in veniendo versus Cur' ꝙ venite non potuit. § 17. Adjudicatis autem essoniis praeciꝓ vic' quod mittat quatuor milites de Com' suo apud certum locum in quo jacuerit essoniatus ad videndum utrum infirmitas qua se essoniavit de malo lecti [Page 389] versus talem tenentem de placito terrae vel hujusmodi sit languor vel non & si sit languor, tunc ponent ei diem à die visus sui in unum annum & u­num diem apud turrim London, quod tunc sit ibi indè responsurus, vel quod sufficientem per se tunc mittat responsalem, & si non sit languor tunc po­nant ei diem coram Justiciar̄ apud Westm' quod sit ad certum diem sibi per eos praefixum indè responsurus, & quod vic' dicat dictis militibus quod sint dictis die & loco coram eisdem Justic' ad testificand̄ visum suum, & quem diem sibi posuerint, & semper mandetur vic' in cuius ballivia essoniatus ia­cuerit, nec sufficit si servientes mittat unum vel plures. Et si essoniatus in loco in essonio nominato non inveniatur per milites, vanum erit essonium & pro defalta reputabitur. § 18. Videre autem debent milites corpus aegrotantis & diligenter inquirere de qualitate infirmitatis & circumstantiis, & secundum hoc adiudicare malum transiens vel languorem, & secundum aegritudinem diem dare longum vel brevem; & si diem dederint essoniato apud turrim London vel apud castrum Com'si placitum fuerit in Com' ad Constabularium se debent praesentare cum terminus advenerit, & à Consta­bulario diem recipere comparendi coram Justic' de Banco vel in itinere si Justic' itinerantes praesentes fuerint in illo Com' si Justic' non fuerint in banco residentes; contingere tamen poterit quod essoniatus nondum con­valuerit, quia languor vertitur fortè in morbum incurabilem, & quo casu cum comparere non possit, mittere debet sufficientem responsalem qui in se suscipiat judicium, & ejus responsionem oportebit ratam habere. § 19. Si autem vic' fecerit quod suum fuerit in hac parte & diem de­derit militibus, & ipsi non venerint ad testificandum visum, & vic' retor­naverit breve & certificaverit Justic' de nominibus militum, tunc praeci­piatur vic' quod ponat per vadium & salvos pleg' rales milites visores in­firmitatis, quia talis in Cur' Regis coram talibus Justic' essoniavit se de ma­lo lecti versus talem de placito terrae in talibus villa & Com' quod sint co­ram dictis Justic' nostris ad certum diem & locum ad testificandum visum suum ac quem diem aegroto posuerunt, & ad ostendend̄ quare non fue­rint, &c. Et sic per districtiones sicut in actione personali donec venerint. § 20. Si petens & tenens comparuerint ad primum diem & milites non venerint, tunc in electione petentis erit vel quod teneat se ad defaltam eo quod tenens sine licentia vel sine visu militum vel sine legitimo visu, eo ꝙ unus ad minus non fuit miles surrexerit, vel quod tenens ad actionem re­spondeat. § 21. Sine licentia enim non poterit quis impunè surgere, sed essonium de malo lecti redditū nec dabitur ad hoc licentia nisi ex cau­sa & infra tempus certum & ultra non, nisi de voluntate & consensu peten­tis. Causa enim poterit esse quod non convaluerit de infirmitate, & non­dum visus est, per fraudem & maliciam petentis fortè qui supprimit breve vel negligenter prosequitur, vel per negligentiam vic' qui non miserit mi­lites sicut ei praeceptum fuit, vel pro defectu militum qui visum facere super­sederint, vel superveniente itinere, & in quibus casibus si essoniatus conva­luerit de infirmitate et non visus, licentiam habebit surgendi in defectum praedictorum, et eodem modo si milites certificare Justiciar̄ supersederint [Page 390] per negligentiam petentis quamvis visus fuerit non obstante hoc quod di­citur in ipsa petitione licentiae, quod nondum visus est, non enim multum operatur videre nisi visus fuerit testificatus. Non semper autem danda erit licentia resurgendi, sed tantum ante diem datum apud Castrum, et cum di­em talem receperit aegrotus, iam desinit esse loquela in Cur̄ donec per Con­stabularium reviviscatur. Si autem essoniatus medio tempore surgere affecta­verit post adiornamentum anni et diei, oportebit quaerere consensum peten tis ut ad diem certum procedat loquela. [...] [...]. Ad licentiam autem [...] gendi petendam debet essoniatus mittere quem voluerit, qui dicat, quod talis se essoniavit de malo lecti, convaluit de infirmitate sua et petit licen­tiam surgendi, et petitione irrotulata dicat nuntio ꝙ scire faciat essoniato quod statim veniat ad Cur̄, cui dicetur cum venerit, quod talem certum di­em observet, et iniungitur ei quod sine mora accedat ad Cur̄ ne petens in­veniens eum vagantem ignorans sibi datam esse licentiam ipsum ceperit et in prisona detinuerit, et si fecerit praecipietur vic' quod si talis fecerit ipsum securum, &c. quod summoneat talem quod sit coram Justic' ad certos di­em et locum ad respondend̄ tali quare cont̄ pacem regis cepit ipsum, et ipsum captum in prisona detineret in domo talis apud N. occasione talis placiti de tanta terra cum pertinesi in tali villa, undè talis essoniavit se de malo lecti versus talē petentē, et undè tales Justic' dederunt ei licentiā sur­gendi ꝓ defaltā ipsius petentis, eo ꝙ ipse visú fieri non fecit ut dicit̄, et ꝙ in­terim ipsum talē deliberari faciat si ea occasione et non alia captus fuerit et detentus. § 23. Si autē in Cur̄ liberi hom̄ denegetur esson̄ licentia surgen­di, vel si petens malitiose supprimat breve ne essoniatus videatur per mili­tes, tunc mandabit Rex Domino Cur̄ vel ejus senescallo sic, Ostensum est nob ex parte A. quod cum B. in Cur̄ tua vel talis Domini tui peteret tan­tum terrae versus eundem B. extra feodum Domini sui ita quod non potuisti eum facere videri, idem B. sibi perquisivit ut debuit, quod idem A. secun­dum consuetudinem Regni nostri per quatuor milices videretur, im̄o ma­litiose ipsum detinuit per longum tempus inclusum, et praedictus A. mit­teret ad te ad praedictam Cur̄ et peteret licentiam surgendi sibi dari et com­parendi in eadem Cur̄ tua, licentiam surgendi denegasti, et quia in denega­tione illius licentiae praedicto A. manifestè injuriatum est ei, in defectu tui licentiam dedimus surgendi ad respondend̄ praedicto B. de praedicta terra secundum legem et consuetudinem regni nostri, et hoc tibi et praefata Cur̄ significamus. Et eodem modo vic' demandetur cum licentiam surgendi alicui denegaverit. § 24. Ad diem autem militibus datum ad testifican­dum visum de aegroto poterit aegrotus cor̄ Justic' comparere, et essonium dedicere, sed tunc refert an essonium projectum fuerit ante apparitionem in Cur̄ vel post, quia si ante, tunc defendere poterit summonitionem, et sur­sisam et utrumque essonium. Et si post, tunc dedicere non poterit contra Record Cur̄, et quo casu petens obtinebit. § 25. In visu autem militum dedicere poterit essonium, et tunc refert ut prius, et si post apparitionem per testificationem militum procedatur ad defaltam per parvum Cape, si post essonium confiteatur milites malum transiens adiudicaverint, tunc in [Page 391] praesentia petentis si interesse voluerit dabunt ei certum diem quod compa­reat coram Justic', vel pro se mittat resonsalem. § 26. Si autem lan­guorem adjudicaverint tunc detur dies aegroto tantum à die visus in unum annum & unum diem apud castrum, & petens expectet diem sibi per Justic' vel per sectatores datum. Ad quem si venerit & testificaverit visum ritè fa­ctum & languorem adjudicatum ad diem datum per milites quamvis mili­tes non venerint ad testificandum quidam vel omnes, idem dies dabitur petenti vel suo essoniatori, vel suo attornato et participibus si qui fuerint per suam testificationem apud eundem locum, quod si non testificaverit, se­quatur brevia de judicio donec milites venerint ad testificand̄. Si autem participes in testificatione languoris praesentes non fuerint, vel si essoniati fuerint cum essonia non jacuerint, offerente se liti petente procedatur cont̄ eos ad defaltam. § 27. Amittere enim poterunt participes sine partici­pibus per defaltam, licet de re indivisa quamvis sine ipsis non teneantur re­spondere. § 28. Et essoniatus ad diem sibi datum per milites non ve­nerit & testificaverit diem sibi datum petente se liti offerente, procedendum erit ad defaltam cont̄ essoniatum per parvum cape, eò quod cont̄ Record̄ militum adjornamentum dedicere non possit sive prius in Cur̄ comparuerit sive non. § 29. Et si attornatum fecerit cor̄ militibus non valebit, cum ad hoc non fuerint auctorizati ꝙ attornatum recipere possent. § 30. Lan­guens autem discinctus, discalciatus, sine braccis & nudus in lecto continuè debet custodiri infra languorem, et si quando (que) aliquibus induatur vesti­mentis cameram tamen vel domum in qua visus fuerit exire non debet, quia si petens ipsum vagantem invenerit publicè per Cur̄ vel rura in con­spectu populi, assumpto sibi hundredario vel probis hominibus de visneto cum clamore ipsum extra domum suam licitè poterit arestare, nulla tamen violentia adjecta, quia per violentiam oriri poterit appellum feloniae & duellum vel jurata, per quam totum negotium poterit terminari. Et cum sic arestatus fuerit essoniatus extra domum suam cum testimonio fide digno­rum non erit ulteri [...]s tenendus, & tunc ad querelam querentis summonia­tur quod sit coram vic' ad audiendum judicium suum de defalta quare sur­rexit post languorem sibi adiudicatum maturiùs quam debuit, & quo casu sive venerit sive non, ꝓ petente judicabitur, nisi petens per diem amoris vel alio modo defaltae renunciaverit, vel nisi docere possit ipsum malitiosè à domo sua extractum fuisse. § 31. Contingit etiam quando (que) quod lan­guidus ante diem sibi datum per licen' dare poterit post languorem adiu­dicatum & diem datum & ad partes remotas se diverterit, quo casu prae­cipietur vic' sic. § 32. Ostensum est nob ex parte A. quod cum B. in Curia nostra coram, &c. vel in Comitat̄ tali essoniasset se de malo lecti ver­sus ipsum A. apud N, et ibidem sibi esset languor adiudicatus per quatuor milites ad ipsum videndum transmissos, idem B. infra languorem suum con­tra regni nostri consuetudinem surrexit, et à demo sua in qua languidus jacuisse debuit exivit & à partibus illis secessit, Et ideò tibi praecipimus ꝙ statim assumptis tecum praedictis quatuor militibus vel duobus ex illis si omnes habere non possis, in propria persona tua accedas ad dictum lo­cum, [Page 392] & videas si idem languor ei suit adiudicatus vel non. Et si eum ibi inveneris hoc scir̄ fac' praedictis Justiciar̄ nostris per literas tuas. § 33. Et si ibi inventus non fuerit, tunc venire fac' praedictos milites qui tecum ibi interfuerunt coram praefatis Justic' nostris die tali ad certificand̄ inde eos­dem, & interim per legales & discretos homines tam ballivos tuos quam alios insidiari fac' eundem B. si redierit vel non, & si redierit et inventus fuerit extra praedictum locum, tunc fac' eum arestari, ita quod habeas cor­pus eius coram praefatis Justic' nostris ad talem Terminum ad responden­dum eidem A. quare surrexit, &c. vel ad audiendum Recordum et judicium suum de loquela praedicta.

De apparitione ad Castrum. CAP. 11.

HAbita autem licentia surgendi in fine anni post languorem cum esso­niatus de languore convaluerit, tunc refert an plenè convaluerit an ob languorem fuerit & debilitatus, & secundum hoc faciendae sunt dietae versus castrum, & tunc à domo sua proficiscatur per rationabiles dietas sine aliqua mora, ita quod veniat ad castrum ultimo die anni naturalis, bona tamen placitand̄. § 2. De anno vero bisextili fit tale breve: Rex Justic' suis de Banco salutem. Sciatis quod cum in regno nostro de anno & die quo languidus per breve nostrum implacitatis praefigi dies consuevit, qui modo scilicet & à quo die anni praesentis in alium diem suum sequentem debuit annus ille & dies in anno bisextili computari diu extiterit dubitatum. § 3. Nos volentes uniformitatem ubicun (que) in regno nostro super hoc ob­servari, & periculum litigantium praecaveri providimus, & de consilio fide­lium nostrorum statuimus quod ad delendam super hoc ambiguitatem com­putetur dies ille & dies excrescens in integritate in unicum annum diem, ita quod propter diem illum non occasionentur aliqui implacitati; Et ideo vob mandamus quod hoc Statutum coram vobis publicari faciatis & de caetero observari. § 4. Observare igitur debet essoniatus diligenter diem & annum ne maturius vel tardius compareat quam deberet, quia si die non legitimo comparuerit & petens inde judicium petierit testante Consta­bulario, pro petente judicabitur; Sed si tenens venerit tardius vel maturius quam deberet & petens similiter, ita quod uter (que) sit in culpa, tunc fiat hinc & inde compensatio defaltarum. § 5. Paria nam (que) mutua compensati­one tolluntur, & quamvis eorum alter die sibi dato coram Justic' vel in Com̄ comparuerit, defaltam nihilominus fac' quod nullum habuit diem in Cur̄ sed ad castrum tantum. § 6. Officium autem Constabularii cum co­ram eo comparuerit est, qualiter venerint per Attornatos vel in propriis personis, vel per essoniatores, vel per responsales & nuntios distinctè & apertè irrotulare, & sic fieri debet irrotulatio. Talis qui se essoniavit de malo lecti versus talem petentem in tali Com̄ de placito terrae venit tali die apud turrim London, & obtulit se versus talem petentem, & petens non venit sed in crastino, & dixit quod ad diem legitimum venit & tenens non potuit judicium de defalta petentis, & quod maturius venit quam de­buit, & eodem modo dicere poterit è contra tenens cont̄ petentem quod [Page 393] tardius, & quo casu mittantur ambo ad judicium in banco vel in Com̄ & ibi judicetur defalta; vel si petens se essoniaverit apud Castrum vel ejus At­tornatus, vel si tenens responsalem pro se miserit quod venire non potuit pro infirmitate graviori similiter ad Bancum destineretur ejus judicium re­cepturus. Refert tamen de petente an esson̄ jacuerit pro eo vel ejus Attor­nato apud turrim vel in Banco, vel non jacuerit. Et quo casu videndum erit eum visus testificatus fuerit coram Justiciariis an diem habuit per se vel per essoniatorem suum, quiasi per essoniatorem locum non habebit, & quam vis apud Turrim se essoniari fecerit petens nihilominus impunè com­parere poterit in judicio, & per esson̄ factum apud turrim salvabitur tem­pus medium quous (que) in judicio comparuerit. § 7. Si autem tenens respon­salem miserit apud Turrim diem pro eo recepturum & in judicio cum com­paruerit responsurus, audiatur ejus responsio, & si de ejus responsione judi­cium sit faciendum sicut de duello vadiando & de magna assisa summonenda vel de aliquo quod fuerit de substantia negotii, & per quod loquela debeat terminari, ponatur judicium illud in respectum quous (que) per milites missos ad languidum sciatur an miserit talem pro se responsalem, & si ratam ha­buerit responsionem quam idem talis pro eo secit vel non, & quo casu prae­cipiatur vic' quod mittat quatuor legales milites de com̄ suo ad essoniatum ad audiendum de eo si pro se miserit talem responsalem ad respondendum tali de tali ten̄ & ratam habuerit responsionem suam quam pro eo fecit in eodem placito, & ad audiendum de essoniato si velit eundem responsa­lem in praedicto placito loco sue attornare ad lucrand̄ vellperdend̄, & quod venire fac' cor̄ Justic' ad certum diem & locum praesatos quatuor milites ad testificandum ea quae de essoniato audiverint super praemissis. § 8. Et quamvis responsalem pro se miserit ad diem legitimum ad castrum compa­rere tamen poterit personaliter coram Justic' ad diem datum per Consta­bularium & respondere, & sic salvabitur tempus medium per apparitionem responsalis coram Constabulario.

De Essonio participum. CAP. 12.

CUM autem participes simul se essoniaverint de malo lecti omnibus po­terit languor adjudicari vel omnibus surrectio, vel quibusdam surrectio, & quibusdā languor, & si omnibus surrectio tunc accedant omnes et respon­deant, & si quis defaltam fecerit procedatur ad defaltam versus absentem, & si omnibus fuerit languor adjudicatus, tunc fiat ut superius dictum est de languore unius, & erunt languores omnium accipiendi pro unico languore propter jus unicum. § 2. Et si in persona unius participum tantum adju­dicatus fuerit languor, extunc omnia cessabunt essonia de malo lecti in per­sonis omnium aliorum participum us (que) ad finem litis. Et si alii comparue­rint alium poterunt diem recipere, & sic de die in diem poterunt compa­rere, vel post apparitiones essoniari de malo veniendi, donec eis constite­rit de surrectione essoniatorum vel de languore, ut si languor adjudicatus fuerit & testificatus fuerit qui tunc diem recipiant, & tunc si diem receperint [Page 394] coram Justic' in Banco apud Turrim cum essoniato competit eis unum esso­nium de malo veniendi apud Turrim vel cor̄ Justic' in judicio, & si ibi non venerint nec se essoniaverint esse poterunt in defalta sicut ipse tenens, de­faltam autem facere poterunt omnes vel quidam illorum, & poterit unus partem suam amittere per defaltam propter negligentiam suam & alius salvare se à defalta per suam diligentiam, quia res quae petitur licet commu­nis sed ad actionem patitur & divisionem. § 3. Si quis autem hoc esso­nio essoniatus fuerit & loquela fuerit in Com̄ tunc refert an essoniatus fue­rit in eodem Com̄ vel in alio. Si autem in eodem, tunc mittere poterit vic' milites aegroto, et si in alio, tunc mittere non poterit, habet igitur necesse quod perquirat sibi per breve quod essoniatus videatur, & si convaluerit an­tequam visus testatus fuerit, bene poterit Com̄ vel Cur̄ Baron̄ essoniato dare licentiam surgendi, quam quidem si com̄ essoniato denegaverit, ad querelam ipsius poterit Rex in defectu Com̄ vel Curiae Baronum licentiam dare, & quamvis aegrotus ad diem sibi datum post visores non venerit, non statim recurrendum erit ad defaltam, eo quod excusari poterit ejus absentia per casus fortuitos et per legitima impedimenta intervenientia, si probetur alioquin, capiatur terra in manum Regis per parvum Cape, quia diem datum per milites dedicere non poterit. § 4. Eodem modo si quis extra judicium coram Justic' attornatum fecerit si in judicio non comparuerit, et postea defaltam fecerit, capienda erit terra in manum Regis per parvum Cape ac si in Cur̄ comparuisset, quia summonitionem defendere non poterit contra Recordum Justiciar̄ quia eo quod fecit sibi attornatum concessit per hoc se esse summonitum.

De Essonio de malo Villae. CAP. 13.

EST etiam inter alia essonia quoddam essonium anomalum eo quod non sequitur regulas aliorum essoniorum, quod dicitur essonium de malo Villae, et locum habet ubi quis primo die comparuerit in Cur̄ et se obtule­rit et sine responso statim recesserit, si propter infirmitatem supervenien­tem à loco quo fuerit hospitatus se divertere non possit nec ad Cur̄ acce­dere, et quo casu mittere debet ad cur̄ duos nuncios et excusatores, qui in curia publicè protestentur ꝙ talis tali infirmitate detentus est in eadem villa vel alia tali, vel pernoctavit ꝙ ad Cur̄ venire non potest pro lucrari ne (que) pro perdere, et tunc recedant sine die recipiendo, eo ꝙ propriè non sunt essoniatores, et eodem modo pronuntiare debent secundo die duo alii; et eodem modo tertio die per alios à prioribus diversos, et sic excusa­bitur à defalta us (que) ad quartum diem, et quarto die mittantur ad infirmum quatuor mil' ex officio Justic' si in curia vel in villa inveniatur ad audien­dum quem talis loco suo attornaverit ad lucrandum vel perdendum in lo­quela quae est inter ipsum et talem petentem. Sufficit tamen si unus vel duo Justiciarii hoc fecerint, et si aegrotum ibidem invenerint tunc capiant eius attornatū, et si non inveniatur nec venerit procedatur contra eum ad defaltam. § 2. In Com̄ autem locum non habebit istud essonium eo ꝙ quartus dies non expectatur ibidem nec mōr̄a Justic' assigna­torum [Page 395] coram quibus non expectatur quartus dies, nec in persona alicujus Attornati locum habebit, eo quod attornatum facere non poterit nisi wa­rantum habuerit à Rege, ac etiam quia salvare non poterit defaltam domini sui de tribus diebus praecedentibus.

De districtionibus realibus pro Defaltis. CAP. 14.

COntumax autem dici poterit sive reus latitet sive non, vel qui ad judi­cium summonitus sui copiam non fecerit, neque defensus fuerit. Lati­tare autem est si quis turpiter se occultaverit, Copiam sui non facere est quando reus id agit ne adversarius potestatem sui habeat licet praesens fue­rit in cur̄, et sive reus contumax fuerit sive non, sufficit ad hoc quod proce­datur cont̄ ipsum quod simpliciter absens sit ex quacun (que) causa, & unde si primo die, secundo, tertio non venerit, nec quarto, tunc offerente se liti petente quocun (que) die venerit ante diem, capiatur terra sive alia res pe­tita in man̄ Reg' propter defaltam non venientis, quam quidem captio­nem modica sequetur poena vel nulla, et unde si reus tenens infra 15. dies post captionem et illam per plevinam petierit si ad diem datum in Cur̄ defendere se possit de defalta si petens inde judicium petierit reforma­bitur ei petitio, ut de principali respondeat. § 2. Haec quidem captio fieri debet per breve de magno Cape in manum nostram per visum le­galium hominum de Com̄ tuo tantam terr̄ cum pertinen̄ in tali villa, vel pasturam ad tot oves, vel advocationem talis Ecclesiae, vel aliam rem petitam quam A. in cur̄ nostra coram Justiciar̄ talibus clamat ut jus suum versus talem pro defectu ipsius talis, et si dos nominata fuerit petita tunc sic, quam A. quae fuit uxor B. clamat in dotem, vel tertiam partem tantae terrae cum pertinentiis in N. et sic de al' rebus petitis, et tunc sic, et diem captionis scire fac' dictis Justiciar̄, et summ̄ per bonos Summ̄ praedictum talem ꝙ sit cor̄ praefat̄ Justic' inde responsurus et ostensurus quare non fuit coram eisdem Justiciar̄ ad talem diem sicut summonitus fuit, vel quare non servavit diem sibi datum per essoniatorem suū, et habeas ibi sum­monitores et nomina eorum per quos visum feceris, et hoc Br̄e. § 3. Haec quidem captio simplex esse debet quia nullus per hoc impediri debet, quin omnium rerum et tenementorum suorum liberam habeat administrationem, sive jus habuerit in eisdem sive non, et unde si tunc temporis contingat Ec­clesiam vacare, ad regem non spectabit praesentatio, sed ad districtum. § 4. Capta ita (que) re petita in manum Reg' indorsari debet in tergo brevis dies captionis, ut per hoc sciri possit si ad horam extiterit replegiata. Peti enim debet per plevinam infra quindenam postquam capta fuerit in manum Regis. Si enim tardius petatur et petens se tenuerit à domino plevinam pe­tend̄ sic amittere poterit tenens ꝑ suam negligentiam, & ꝓpriae poterit im­peritiae imputare ꝙ ad horam rem suam non petiit replegiari, et cū ad horā eam petierit, tunc refert an in ꝓpria ꝑsona sive ꝑ aliū, cum liceat cuilibet de populo eam nomine districti petere ꝑ plevinam, ac etiam an à vic' vel Justic' vel de Cancellar̄. Si autem coram Justic', tunc etiam summonitionem de­dicere [Page 396] poterit, & si per alium quam semetipsum fuerit terra replegiata tunc dedicere poterit et defendere per legem suam utram (que) summonitionem. § 5. Et si advocatio alicuius Ecclesiae capi debeat, tunc assumere sibi de­bet vic' probos & legales homines vicinos et accedere ad ecclesiam de qua fuerit advocatio petita, et ibi publicè protestetur per vic' ostenso prae­cepto Regis ꝙ caperet et seisiret in manum Regis Ecclesiam illam et ius ad­vocationis quod est in ea. § 6. Prima quidem defalta sanari poterit mul­tipliciter per defensionem summonitionis ꝑ legem et impedimenta rationa­bilia si fuerint probata, ut si quis per vim majorem detentus fuerit cui resisti non possit, ut si captus fuerit et in prisona detentus dum tamen non ob sui culpam, vel si inciderit in latrones qui eum ligaverint, spoliaverint & detinu­erint, ita ꝙ venire non potuit ne (que) mittere, vel per inundationem aquarum et tempestatem, vel si pons solutus fuerit, vel navigium subtractum ꝑ fraudem petentis, dum tamen ei objici non possit ꝙ ire potuisset per circuitum, vel ꝙ alii eodem die quo transivisse debuit commode & abs (que) difficultate et peri­culo transiverint; secus erit si cum periculo transiverint, non enim debet quis se periculis et infortuniis gratis subponere vel subjacere. § 7. Post summonitionem autem factam per praedictum breve de magno Cape non se­quitur essonium, eo quod prius oportebit sanare defaltam, nec dies ratio­nabiles summonitionis peti poterit nec dilatio 15. dierum concedenda in odium prioris defaltae. § 8. Ad diem verò summonitionis per breve de captione si tenens venerit, tunc refert an petens se tenere voluerit ad defal­tam vel ad capitale placitum. Et si ad defaltam tunc inquirend̄ est à summo­nitoribus si summonitio rite facta fuerit, & cum sufficientem summonitionem probaverit, tunc primo vadiare poterit tenens legem & dedicere summo­nitionem contra testimonium summonitorum, et lege vadiata et pleg' de le­ge facienda inventis detur al'dies partibus. § 9. Ad quem poterunt par­tes essoniaride lege facienda et recipienda, & cum demum venerint, & te­nens legem suam legitimè fecerit tanquam excusatus à defalta eodem die ad placitum principale respondebit, & si in lege facienda defecerit amittet seisinam, et erit in misericordia, salvo sibi jure mero cum inde loqui volu­erit, et pleg'de lege sumiliter in misericordia remanebunt. § 10. Si autem tenens ad diem de captione in brevi contentum non venerit, & petens ju­dicium petierit in utra (que) defalta ulterius excusari non poterit, et ideo pe­tat actor judicium sic; A. qui praesens est petit versus B. tantam terram cum ꝑtinentiis in tali villa ut jus suum, & B. non venit, et summonitus fuit alias & summonitio testata et non dedicta, et ita quod terra capta fuit in manum Regis per defaltam quam idem B. fecit tali die, et ipse iterum fum­monitus fuit quod esset ad hunc diem et non venit, et mandatum fuit vic' quod mandaret diem captionis, et ille mandavit quod summonitus fuit, & terram non petiit per plevinam, & quo casu considerandum erit quod actor recuperet seisinam rei petitae, & tenens in misericordia, et praecipietur vic' quod ipse petenti de praedicta terra cum pertinen­tiis sine dilatione plenam seisinam habere faciat. § 11. Et cum tenens per defaltam amiserit & recuperare voluerit, tunc refert de [Page 397] brevi per quod deducta fuerit loquela, an super ipso jure deducta fu­erit de recto vel per breve de possessione. Si autem per breve de recto post duellum vadiatum vel post milites electos per magnam assisam, tunc recu­perare non poterit, & si ante duellum vadiatum vel milites electos, recupe­rabit per breve de recto. Et si super possessione extiterit loquela in qua tenens per defaltam amiserit, recuperare poterit secundum haec Statuta. Statut. § 12. Cum temporibus retroactis quis amisisset terram suam per defaltam, non habuit aliud recuperare quam per breve de recto, quod eis competere non potuit qui de mero jure loqui non poterunt, veluti tenentes ad termi­num vitae, vel in liberum maritagium, vel per feodum talliatum, in quibus ca­sibus salvatur reversio; Provisum est quod defalta talium de caetero non sit cis ita praejudicialis quin statum suum si jus habeant per aliud breve recupe­rare possint quam per breve de recto; et quia tales rem in judicio sine hae­redibus vel hiis ad quos spectat reversio deducere non possunt, Provisum est quod warantum ac si tenentes essent ut placitum procedat inter waran­tum & seisitum secundum tenorem brevis quod tenens prius impetravit, & sic ex tribus actionibus pervenietur ad unum judicium; & si actio tenentis fuerit per breve de recto jungatur duellum vel magna assisa inter warantum & tenentem qui, loco actoris erit, et licet jungi non possit per verba con­sucta, jungatur tamen, quia cum tenens in hoc quod ostendit jus suum quod ei competit per breve quod prius impetravit, sic loco actoris benè poterit warantus defendere jus tenentis qui loco petentis habetur, & seisinam An­tecessor̄ sui, & defendere per corpus liberi hominis sui vel ponere se in mag­nam assisam et petere recognitionem fieri utrum ipse majus jus habeat in ten̄ an praedictus talis: vel alio modo poterit jungi magna assisa sic, talis warantus defendit ius, &c. Et recognoscit seisinam antecessor̄ sui, & ponit se in magnam assisam, & petit recognitionem fieri utrum ipse maius ius ha­beat in praedicto ten̄, ut in illo de quo feoffavit talem, vel quod talis remisit et quietum clamavit, &c. an praedictus talis. § 13. Item habere poterit tenens remedium si fraus vel dolus petentis intervenerit, ut si nulla sacta fuerit omnino tenenti summonitio quamvis fieri mentitur, et quo detecto quicquid actum fuerit revocabitur non obstante priori indicio seisinae pe­tenti faciendae per defaltam. § 14. Recuperare etiam poterit in casu cum Rege peregrè profectus fuerit nulla summonitione praeventus, sed per qua­le breve vidend̄ quia Justiciar̄ non sunt in culpa, nec etiam petens, cum hoc factum sit per imperitiam summonitorum qui testati sunt legitimam fecisse summonitionem et revera per ass' no. diss' quamvis cum indicio, quia iniustè eo quod iudicium iniustum, et undè cum petens qui recupaverit responden­do ad assisam vocaverit Cur̄ Regis ad warantum, pro eo tamen quod Cur̄ suit decepta per summonitionē illegitimā revocabitur iudiciū. § 15. De­saltae autem Juratorum sanari possunt cum non deliquerint, ut si diem ha­beant veniendi cor̄ Rege ubicunque fuerit in Anglia, et eundem diem ha­buerint comparendi cor̄ Justic' de banco vel assignatis, vel in Com̄, vel in Cur̄ Baronum vel alibi coram Rege comparuerint, eorum absentia salvari poterit per mandatum Justic' à pari ad parem sicut à socio ad socium et à [Page 398] superiori ad inferiorem per tantum tempus quantum in Cur̄ steterint, et si­militer per tempus tantum accessus versus Cur̄ et recessus, per mandatum au­tem inferioris Judicis ad superiorem indempnes salvari non poterunt. § 16. Item salvari poterunt defaltae tenentium multipliciter, ut cum quis legitimè summonitus taliter impediatur quod venire non poterit nec mit­tere, nec aliter sibi providere, sicut per imprisonamentum, vel cum effectus sit non sanae mentis ut summonitioni consentire non possit, vel cum tali ae­gritudine detentus sit cum discretionem non habuerit nec cogitare possit nisi de dolore et poena, vel cum per servitium reg' impediatur quo minus venire non possit, dum tamen fraudulenter pro dolo sui adversarii hoc non affectaverit, ut si tale servicium sibi procuraverit ob timorem placiti, vel cum quis summonitus fuerit venire coram non suo Judice, et eodem modo si procedat iudicium offerente se liti falso procuratore. § 17. Et in qui­bus casibus iudicium nullum, controversia nulla. § 18. Si autem post defaltam capiatur dies amoris prece partium, vel transferatur loquela ab u­no Judice ad alium, per hoc renunciatur defaltae, et si hoc fiat simpliciter sine protestatione ad defaltam ulterius non habebit regressum per officium Ju­dicis tū cum hoc fuerit vel per voluntatem Regis, vel propter aliquam ne­cessitatem, vel forte ad tenentis procurationem, aliud erit; Expedit igitur cum dies amoris capi debeat quod petens intentionem faciat de defalta, ita quod sub tali capiatur protestatione, ꝙ si amor se non capiat quod sal­vus fit ei regressus ad defaltam placito in eodem statu durante in quo fuit die amoris concesso. Si autem talis non fiat protestatio et dies amoris effe­ctum non habeat; si tenens ad alium diem defaltam fecerit, vix illum sa­nare poterit. § 19. Cum autem unus petens plures implacitaverit te­nentes in communi, ac unus eorum defaltas fecerit et alius essoniatus fue­rit et tertius comparuerit, nullus tamen sine alio respondebit, dabitur igi­tur alius dies ei qui praesens est et essoniato, et cont̄ contumacem procede­tur ad defaltam secundum portionem ipsum contingentem; et cum plures peticrint ac unus eorum defaltam fecerit, dabitur alius dies praelentibus, et praecipietur vicecomiti quod summoniri faciat absentem quod sit ad diem participibus datum ad sequendum cum eis de tali placito de tanto ter [...]ae cum pertinentiis in N. si voluerit, et undè tenens dicit quod non vult prae­sentibus respondere sine praedicto absente, qui si ad praedictum diem non venerit nihilominus ꝓcedat praesentib de paribus suis si voluerit. § 20. Si autem vir implacitatus cum uxor in defensiome legis defecerit uterque a­mittet nisi uxor ad defensionem sui juris se in Cur̄ obtulerit, sed cum pe­tentes fuerint secus erit quia tunc erit defalta unius utrique dampnosa. § 21 Magnum Cape vero locum habet in omni casu quo quis summonitio­nem sibi impositam dedicere poterit & defendere per legem suam, sicut an­tequam quis comparuerit in Cur̄ in principio litis. Si autem loquela à Com̄ transferatur ad magnam Cur̄ quamvis tenens in Com̄ se prius posuerit in magnam assisam, ita quod quatuor milites summoniti sint ad eligendum xii. ac ipse post summonitionem sibi factam per pone in Cur̄ Reg' defaltam fecerit, adhuc locum habebit magnum Cape, & ideo quia licet diu placitas­set [Page 399] in Com̄ per breve de recto, quae est una Curia, nunquam tamen com­paruerit in Cur̄ Regis, quae est alia Curia, & ideo defendere poterit sum­monitionem & sursisam & diem datum contra Recordum Comitatus per legem. § 22. Item locum habet in comitatu cum defaltam fecerit te­nens ad diem sibi datum per Ballivum Regis in probatione defaltae iuris in Cur̄ Baronum vel alterius, quia quamvis testata summonitione per serviciū Regis, poterit tamen tenens illam defendere per legem. § 23. Item lo­cum habet in defaltam factam post resummonitionem cum loquela in banco propter iter Justic' vel alia de causa posita fuerit sine die. Defendi enim poterit resummonitio per legem ex quo tenens in Cur̄ diem non habuit, quia non est in casu obiectionis bastardiae, ut si cui objiciatur bastardia, per quod transmittatur ad Cur' Christianitatis ad inquirendum de legitimitate vel bastardia, ac facta inquisitione & ad Cur' remissa & partibus resummoni­tis, si tenens non venerit ad audiendum iudicium suum, statim capiatur terra in manum Regis per parvum Cape, & tenens iterum summoniatur ad au­diend̄ iudicium suam, & poterit esse ratio diversitatis quod ex quo quis se probaverit legitimum vel adversarium suum bastardum, nihil superest faci­end̄ nisi tantum iudicium, quod non est in aliis casibus. § 24. Parvum Ca­pe etiam locum habet cum quis in iudicio semel comparuerit & diem in Cur' habuerit, ita quod diem & summonitionem dedicere non poterit ne­que defendere per legem, & eodem modo si attornatum fecerit in loquela vel quid tale fecerit per quod praesumi possit ipsum fuisse summonitum. § 25. Item locum habet ubi quis defaltam fecerit in placito postquam in Cur' comparuerit sive unus implacitatus fuerit sive plures, in hac tamen di­stinctione, quod si plures implacitati fuerint cohaeredes vel alii participes qui tenuerint in communi si omnes simul defaltam fecerint postquam omnes in iudicio comparuerunt simul vel vicissim, omnes amittent per parvum Cape. § 26. Si autem unus vel plures ipsorum essoniati fuerint primo die sum­monitionis, & quidam defaltam fecerint, & quidam comparuerint, capia­tur in manum Regis de terra quam tenuerint in communi pro defalta ab­sentium per magnum Cape secundum portionem quemlibet absentem con­tingentem, & praesentibus dabitur alius dies; Ad quem si non venerint, locum habebit captio terrae eorum in manum Regis per parvum Cape pro rata portione sua, & non totius terrae, eo quod terra partibilis est, & reci­pere poterit divisionem, quod non est de terra habita inter virum & uxorem suam, nihil enim habet uxor quod non sit viri defalta cum uxore & de uxo­ria utrique erit dampnosa, & primo per magnum Cape, secundo per par­vum: Primam tamen summonitionem poterit uxor defendere per legem Nota. suam sicut & vir. § 27. Forma brevis talis est. Rex vic' salutem. Cape in manum nostram tantam terram vel advocationem talis Ecclesiae vel pa­sturam ad tot oves cum pertinentiis in N. ꝙ A. in Cur' nostra coram, &c. clamat ut ius suum versus B. pro defectu ipsius B. vel sic, quod clamat ut ius suum versus B. & C. uxorem suam pro defectu ipsius C. Et si tres sint participes tunc dicatur sic, tertiam partem quam talis clamat, &c. & si dos petatur tunc sic, tertiam partem tantae terrae cum pertinentiis in N. ꝙ C. [Page 400] quae fuit uxor B. clamat in dotem suam versus D. pro defectu ipsius D. Et tunc dicatur, Et summone per bonos summ̄ praedictum D. quod sit, &c. ad talem diem auditurus indè iudicium suum, & habeas ibi summonitor̄, &c. Ad quem diem si non venerit, expectato quarto die litis offerente se liti pe­tente considerabitur ꝙ A. recuperet seisinam rei petitae, & D. in misericor­dia, & eodem modo si tenens summonitus primo die venerit, & excusatio­nem pro se non habuerit, per quam defaltam salvare poterit nec warantū, & si tenens die judicii reddendi comparuerit, & petens non, quamvis tenens summonitus sit per parvum Cape ad audiendum judicium suum & erit pro­cessus inanis. Si autem ambo defaltam fecerint, tunc facta compensatione defaltae ad defaltam petens ad alium diem quando voluerit per defaltam te­nentis obtinebit. § 28. Et sciend̄ quod in omni actione ubi concurrunt districtiones ad utrumlibet, sicut in rem & in personam, districtio illa faci­enda est quae magis ligat.

De defaltis in actione Simplici. CAP. 15.

CUm autem duae actiones sub uno brevi comprehendantur quarum una in personam & alia in rem, ut si quis summoniatur quod sit ad osten­dendum quo waranto tenuerit talem terram, & postea adjungat, quam Rex clamat escaetam suam, vel de antiquo dominico suo, cum hic duae concur­rant districtiones, illa tenenda est quae mag' ligat. Si autem in diversis bre­vibus de qualibet istarum fieret mentio per se, & si in brevi Quo waranto sie­ret defalta procedetur ad attachiamentum personale, & in alio brevi ad captionem terrae. Si quis igitur impetravit breve de Quo waranto vel quo jure quis terram tenuerit sine adjectione alia, nihil poterit petens consequi per talem actionem, quia si warantum non habuerit tenens neque jus ali­quod, nihil consequi poterit petens per tale breve, quia quamvis probato quod tenens nihil jur̄ habeat, non tamen probatur per hoc quod petens jus habeat, & antequam petens sibi aliquid per judicium adquirat alia actione opus erit, & quamvis in causale sit cogi possessorem titulum suae possessionis dicere per breve de Quo jure vel Quo waranto, valet tamen ad hoc quod petens scire possit utrum tenens teneatur pro haerede vel pro possessore, ut per hoc sciat qua actione valeat experiri pro haerede. Aliter autem possidet qui putat se esse haeredem quod pro possessore vero qui nullo jure rem hae­reditariam sciens ad se non pertinere, possidet.

De Narratione. CAP. 16.

POst essonia & dilationes vel ad primum diem sūmonitionis per breve de recto in judicio comparentibus tam petente quam tenente, petens acti­onem qua agere velit & intentionem suam proponere debet coram Justic' ut per hoc spem futurae litis demonstraret, & audito brevi de recto secun­dum quod fuerit clausum vel apertum, dicat sic petens vel ejus advocatus in praesentia Justic' pro tribunali residentium & partis. § 2. Hoc ostendit [Page 401] vob A. quod B. injustè ei deforciat tantum terrae cum pertinentiis in tali loco, ideo injustè quia quidam Antecessor suus C. nomine fuit indè seisitus & vestitus in dominico suo ut de feodo & de jure tempore talis Regis con­sanguinei vel avi patris Regis nunc, capiendo indè explecia ad valentiam dimidiae marcae vel amplius, sicut in bladis, pratis, redditibus & aliis exitibus terrae sicut de feodo & jure de praedicto C. descendit jus illius terrae & de­scendere debuit cuidam D. ut filio & haeredi, et de praedicto D. isti A. qui nunc pecit ut filio & haeredi; & quod tale sit jus suum offert disrationare ꝑ corpus talis liberi hominis sui, vel alio modo sicut Cur' consideraverit. § 3. Et quia omnes actiones infra certum tempus habent limitari, consti­tutum est quod in brevi de recto non narretur de longiori seisina quam de tempore Reg', & cum mentio fiat de tempore indebito quandoque per er­rorem, si ipse petens narraverit intentionem suam mutare poterit & erro­rem revocare, & loqui de tempore alterius Regis usque ad litis contestatio­nem sicut quousque praecisè responsum fuerit intentioni querentis, ita quod tenens se posuerit in magnam ass' vel possessionem suam obtulerit defen­dere per duellum, ulterius verò minimè, & eodem modo mutari poterit in­tentio super quantitatem expleciarum. § 4. Si autem aliquis praedicto­rum articulorum in narratione proposita omittatur, narratioque à petente advocetur, ita quod error non possit revocari, & tenens judicium petierit de omissione, petens clamans jus suum pro se & haeredibus suis imperpetu­um amittet.

De Narratione Participum. CAP. 17.

FIt etiam quandoque narratio descensus ab antecessore usque ad peten­tem per tales personas & plures gradus, & ad plures personas quae sunt quasi haeres unus sicut ad plures filias & earum haeredes sunt, sic à tali ante­cessore descendit jus illius terrae tali filio & haeredi, & de tali duabus filiabus suis vel pluribus, sicut B. primogenitae & C. postnatae, & quo casu fiat divisio descensus in narratione pro virili portione quae singulas earum contingit, ita quod narratio descensus prosequatur lineam singularum sic, Et de praedicta C. descendit jus medietatis illius duab filiabus ipsius talis scil: E. & F. & tunc sic; Et de praedicta E. tali, ut filio & haeredi, & de praedicta F. tali, ut filio & haeredi, & sic per divisionem in infinitum poterit devenire de haere­de in haeredem usque ad minimam partem unius unciae si per uncias haeredi­tas divideretur; Et tunc fiat reversio ad aliam medietatem, & reincipiatùr narratio descensus sic; Et de alia praedicta tali descendit jus alterius medieta­tis tali ut filio & haeredi vel talibus ut filiabus & haeredibus, ita quod fiat subdivisione ut supra, de gradu in gradum & persona in personam usque ad illos qui petunt; vel sic, Et undè talis antecessor fuit seisitus, &c. ut supra, & quia talis obiit sine haerede de se, descendit ius illius terrae tribus sororibus suis, scil: A. B. & C. vel filiis, sicut in tenura de Gavelkende, vel alibi, ubi ter­ra partibilis est ratione vel ratione plurium personarum quae sunt quasi unus haeres, & fiat divisio ut superius. § 2. Fit etiam quandoque narratio de­scensus à linea recta descendente usque ad lineam transversalem & ad unum [Page 402] gradum vel ad plures secundum quod ius descensus recipit divisionem vel non recipit, & sicut aliquando dividitur ius successionis ad plures personas quae succedunt, ita coniungi poterunt plura iura successionis per mortem ea­rundem personarum ratione quarum facta fuerit divisio in unum ius & in unicam personam haeredem per ius accrescendi, quia haeredes & partici­pes mortui sunt sine haerede de se. § 3. Et cum narratio descensus & li­nea recta fieri debeat usque ad lineam transversalem tunc sic, & à tali Ante­cessore descendit ius illius terrae tali ut filio & haeredi, & quia idem talis obiit sine haerede de se, revertebatur ius illius terrae tali ut avunculo vel ami­tae vel materterae & haeredi, vel proavunculo vel proamitae vel promaterte­rae & haeredi, vel pluribus amitis vel materteris, & de talibus facta divisio­ne iuris usque ad suos haeredes & haeredes haeredum per divisiones, vel sine, & quo casu si unus ex pluribus participibus per se petat solus sine aliis, & obii­ciatur ei quod participes habeat ex eodem stipite venientes, & petens dicat ꝙ tales nihil possunt clamare per descensum illum, summoniatur nihilomi­nus ad ostendendum quid iur' clamat in terra petita; et hoc idem obser­vetur ubique, ubi praesumi poterit quod quis jus habeat in re petita qui non nominatur. § 4. Si autem antenatus in vita patris moriatur silio haerede relicto, vel filii cum sint in potestate avi, statim mortuo avo descendit eis jus in narratione cum descensus de filio praemortuo oportebit facere mentio­nem. Nulli enim haeredi descendit jus aliquod ab antecessore, nisi post mortem Antecessoris, & tunc sic; de tali Antecessore descendit jus & de­scendere debuit tali nepoti vel nepti, vel tali fratri si haeredes de corpore defecerint, & undè oportebit facere mentionem de gradu vacuo per mor­tem filii, ut fiat saltus gradu praetermisso, & tunc sic, & undè de tali Ante­cessore descendere debuit jus tali ut filio & haeredi, & de tali ei qui petit ut nepoti vel nepti & haeredi, quia si aliter esset & ille qui in vita patris mo­riretur feloniam fecerit ipso in descensu non computato sic posset haereditas & jus successionis immediatè descendere nepotibus ab alio non obstante fe­lonia patris, ꝙ esset inconveniens. Si autem primogenitus in vita patris me­riatur nullo haerede de corpore suo relicto sed fratribus, non oportet de fratre antenato in vita patris mortuo facere mentionem in narratione de­scensus, licet ei jus descendere deberet, tam̄ quia fratres superstites sunt ad­eo propinqui haeredis in gradu quoad seisinam sicut ille fuit qui mortuus est cum etiam quia postgenitus eorum superstes statim post mortem praemortui incipit esse loco ipsius haeres propinquior patri communi, & undè quamvis primogenitus praemortuus seloniam faceret hoc non noceret fratribus super­stitibus cum non essent ipsius haeredes dum pater viveret, nec ejus haredes esse possunt cum esse desierit in vita patris communis & antequam aliquid jus ei descenderet, quod talis non solum forisfecit quicquid habuerit tem­pore feloniae perpetratae si fuerit de felonia convictus, verumetiam quicquid accidere poterit haered suis tunc existentibus & futuris, & omnibus qui pos­sunt esse haeredes sui, & non solum forisfacit haereditatem sed perquisitum, quia si frater mortuus perquisitum fecerit, illud forisfacit haeredibus propin­quis & remotis.

De Narratione Abbatum. CAP. 18.

SI Abbas vel Prior vel alii viri religiosi terram petant (advocationem vel quid tale) nomine Ecclesiae suae de seisina praedecessorum suorū dicendo, & undè talis Abbas praedecessor fuit seisitus in dominico suo, &c. non fiat narratio de Abbate in Abbatē vel Priore in Priorem, nec de Abbatibus vel Prioribus mediis fiat mentio, quia in collegiis & capitulis semper manet i­dem corpus ꝙvis omnes successivè moriantur, sicut dici poterit de gregib ovium ubi semper idem grex ꝙvis oves successivè decedant; nec succedit ali­quis eorum alteri jure successionis, ita quod jus descendat haereditariè ab uno usque ad alium, quia jus semper pertinet ad Ecclesiam, & Ecclesia ma­net semper secundum quod in feoffamentis Religiosorum manifestè vide­tur; facta est nam (que) donatio primo & principaliter Deo & Ecclesiae tali, se­cundarióque monachis vel Canonicis ibm Deo servientibus, & undè fun­data intentione fiat irrotulatio in hunc modum. Talis Abbas vel Prior vel hujusmodi petit versus talem tantam terram, &c. vel talem advocationem ut jus Ecclesiae suae, et undè talis Abbas praedecessor suis fuit seisitus in Domi­nico suo ut de feodo et de jure tempore pacis, &c. Ita quod praesentavit ad Ecclesiam talem N. Clericum suum, qui ad praesentationem suam fuit ad­missus ad eandem Ecclesiam, et indè cepit explecia ad valentiam quinque solidorum et amplius, sicut in decimis, oblationibus et aliis obventionibus, et quod tale sit jus suum et Ecclesiae suae offert, &c. Ita ꝙ nulla fiat mentio de aliquo descensu, ne (que) de Abbatibus ne (que) de Prioribus mediis cum non sint haer, nec aliquod ius descendat personis eorum, sieut esset de iure descenden­te haereditariè ad haeredes: et idem erit observandum in personatib et prae­bendis, si persona vel Canonicus placitaverit per breve de recto, et tunc sic; Peto tantum terrae, &c. ut ius Ecclesiae meae vel praebendae, et undè ta­lis persona vel Canonicus praedecessor meus fuit seisitus in Dominico, &c. ut de iure Ecclesiae suae vel praebendae.

De Narratione versus plures. CAP. 19.

SI quis autem petere voluerit seisinam Antecessoris sui per breve de recto in casu quo terra vel aliud datum fuerit pluribus simul, tunc sic; Et undè A. B. C. D. fuerunt seisiti in dominico, &c. et quia tales mortui fuerunt si­ne haerede de se, accreverunt eorum partes superstitibus, ita ꝙ ius illius terr̄ descendit haeredibus eorum talibus superstitibus, et quia unus eorum scil: talis obiit sine haerede de se, descendit ius illius terrae tali, et de tali illi qui nunc petit, et quod tale sit ius suum offert, &c. Si autem petatur de seisina viri et uxoris quibus terra data est in maritagium vel alio modo, tunc sic, Et undè A. et B. uxor eius fuerunt seisiti in Dominico suo ut de feodo et iure et ut de maritagio ipsius B. tempore pacis, &c. et de praedictis A. et B. de­scendit ius illius terrae tali ut filio et haeredi.

De Erroribus narrationis. CAP. 20.

ET nisi de omnibus fiat mentio cadet actio, et similiter si incipiatur nar­ratio ab eo qui nunquam fuit indè in seisina dum tamen à petente non sit dedictum, et eodem modo si erratum fuerit in persona eius de cuius seisina petitur, ut cum quis petierit de seisina matris, ubi petere deberet de seisina patris, vel è converso; et idem erit si erratum sit in nominibus propriis, ut si Antecessor vocetur uno nomine cum nominandus esset alio, et idem dici poterit de omnibus aliis nominandis in descensu, et idem erit si aliquis omittatur qui deberet nominari, vel si aliquis gradus praetermit­tatur, idemque erit si erratum fuerit in re petita, ut si una res petatur pro alia, et etiam si quis omiserit aliquem in narratione descensus qui plus iu­ris habuerit vel tantundem quantum habet ille qui petit, et etiam si peta­tur de seisina alicuius per descensum qui villanus fuit, & si replicetur ip­sum esse liberum procedat magna assisa inter petentem & tenentem.

De Visu. CAP. 21.

SI autem visus quandoque parti aliquando Juratori & aliquando in In­quisitionibus de rebus undè habetur contentio inter partes, ac etiam de loco & facto sicut in transgressionibus. § 2. De visu verò in actionibus realibus petito statutum est, quod non concedatur in dilationem queren­tium nisi in casibus valdè necessariis, quia in casibus quibus quis per defal­tam amiserit ac breve iterum suscitaverit super eodem, vel cum quis per aliquam dilatoriam exceptionem cassaverit breve post visum terrae, veluti per non tenuram, vel per errorem aliquem vel vicium in brevi inven­tum, vel malè nominando ingressum vel casibus consimilibus, non erit vi­sus necessarius nec ideò concedendus, dum tamen visus prius fuerat pe­titus & concessus, nec etiam actionem dotis, cum dos petatur in ten̄ quod vir uxoris gratis alienaverit tenenti vel ejus Antecessori; Tenens enim ig­norare non debet quod ten̄ vir uxoris alienavit sibi vel Antecessori suo, quamvis vir seisitus non obierit; Nec etiam in brevibus per quae ten̄ pe­tuntur ratione dimissionis quam petens vel ejus antecessor fecit tenenti & non Antecessori, sicut quod ei dimisit dum fuit infra aetatem, non compos mentis, in prisona, vel hujusmodi. Praeterea nec in brevibus de custod, de conservic' nec de proparte sororum, quia si plures petant nulla scire potest per se quae pars ei accidere debet ad partem, & eodem modo cum maneri­um petatur sine pertinentiis, vel medietas manerii quod non fuit divisum. § 3. Ignorari enim poterit quae medietas ꝑtinet ad petentem, secus vero si cum ꝑtinentiis, quia petenti medietatem alicujus manerii cum sit indivisum cum pertinentis vel sine, non denegabitur visus si de toto petat illum ad si­militudinem dotis, denegabitur etiam visus ut intrusori cum res specificata fuerit in quam se intrusit sine pertinentiis, praecipuè si recens fuerit intrusio sicut unius an̄ vel minoris tēporis. § 4. Denegabit̄ etiā visus in petitione [Page 405] dotis nominatae sine pertinentiis, quod secus erit si cum pertinentiis, petens enim talis ostendere poterit pertinentias de quibus tenens nullam partem advocaret. § 5. Denegabitur etiam visus in petitione dotis propter in­certitudinem, sicut in casu quo mulier tertiam partem alicujus rei petierit cum nullam partem certam petierit, secus erit cum visus petatur de toto unde petitur tertia pars. § 6. Denegabitur etiam visus petenti cum mu­lier responderit quod non petit nisi tertiam partem de eo unde vir suus obiit seisitus ut de feodo, & tenens totum teneat & vir recenter obierit, cum sufficiant pro visu haec verba brevis, Unde vir suus obiit seisitus. § 7. De­negabitur etiam visus mulieri per haeredem implacitat [...] de admensuratione dotis, quia ipsa totum tenet de quo petitur admensuratio, nisi ipsa aliud ten̄ teneat in eadem villa. § 8. Item non jacet in casu quo quis petierit quic­quid quis tenuit in tali villa ultra 10. libratas, quia probato totali sufficit pro visu ejus partis pro extensione praeambula. Secus vero erit in casu quo petitur visus de totali. § 9. Plures etiam esse possunt tenentes successivè quorum nullus visum habebit nisi unus, ut ecce. A. petit versus B. et B. petenti visus conceditur ut rem petierit ut jus suū, & nulli alii concedetur ꝙvis war̄ vocaverit & ille aliū war̄ us (que) ad 10. & si B. war̄ vocaverit ante visum peti­tum, waranto visum petenti denegabitur visus; scit enim warantus aut scire debet quam terram ten̄ de eo tenuerit & de qua terra recepit homa­gium & servicium illius qui eum warantum vocavit, quae & qualis sit terra de qua vocatus est ad warantum. Tenetur ergo warantus ad cartam suam vel sui antecessor' in qua terra petita specificatur respondere etiam in casu licet tenens cartam nullam haberet; & quod de uno dicitur, id de pluribus warantis intelligatur quorum nullus visum habebit donec proventum fuerit ad duellum vadiari. § 10. Item nec jacet visus postquam terra semel capta est in manum Regis per defaltam, plevina enim sufficit pro visu. § 11. Item denegatur visus, ut si semel concedatur, & antequam visum habuerit ad diem suum se fecerit tenens essoniari cum calumniari deberet quod visum non habuit, secundum quod fit in casu quo quis essoniari fecerit cum illegitimam summonitionem calumniare deberet. § 12. In corpo­ralibus quo (que) sicut in juribus pascendi, eundi & hujusmodi sufficit visus cor­porum locorum & fundorum quibus insunt, licet ipsa jura videri non pos­sunt, & eodem modo fiat visus de injuriis. § 13. In brevi etiam de vasto non concedatur visus parti de qua queritur; Sufficit enim si fiat visus inqui­sitoribus. § 14. Denegatur etiam visus in actione personali, et si custodia vel maritagium a licujus petatur non est necesse quantitatem haereditatis de­signare; Secus erit cum custodia certae quantitatis terrae petatur. § 15. Cum autem jus advocationis alicujus Ecclesiae petatur, et plures sunt Ecclesiae constructae sub nomine unius Sancti, tunc oportet designare ex loco in qua Ecclesia sit illud jus quod petitur, sic, Peto advocationem Ecclesiae talis sitae in tali vico versus orientem vel versus occidentem. § 16. Et sciendum quod relatio pertinentiarum si advocatio petatur cum pertinen̄ non fit ad ipsum jus, imò ad Ecclesiam secundum quod lignis construitur & lapidibus, & ideo ratione pertinentiarum non oportebit concedere visum, [Page 406] sufficit enim pro visu solo petitio bene distincta, nec obstat quod dicitur in brevi ultimae praesentationis quod Juratores videant Ecclesiam ad quam fit praesentatio, quia hic agitur de jure advocationis & non de corpore Ecclesiae, & ibi è converso. § 17. Conceditur quidem visus de omnibus terris petitis per breve de recto patens vel per alia brevia clausa, in quibus perveniri poterit ad duellum vel ad magnam assisam, excepto casu visus ha­biti in brevi declinato per vicium vel defaltam. § 18. Jacet etiam in petitione rei corporalis quae aliter designari non potest, ut si aliqua res corporalis petatur sine pertinentiis, quia per hoc scire poterit tenens suffici­enter an tale corpus teneat vel non, vel ejus partem. § 19. Jacet etiam in placito quo waranto ubi actio datur tam in rem quam in personam ratio­ne pertinentiarum, sicut fieri solet & escaetis Regis de terris Normannorum. § 20. Jacet etiam de ten̄ unde aliquis redditus pervenit, si redditus petatur per medium tenentis, alioquin non jacet cum redditus non sit liberum tene­mentum nisi ex ten̄ proveniat ut de Camera & hujusmodi. § 21. Jacet etiam de ten̄ in quo petitur communia, nisi visus aliter designari possit qua ille qui convenitur ten̄ habere poterit in eadem villa in quo petens nullam communiam clamare poterit. § 22. Jacet etiam visus in secta petita si summonitus plura ten̄ habeat in una villa ut sciri possit ratione cujus tene­menti secta petatur, vel cum plures petierit sectas cum non debeatur nisi una. § 23. Jacet etiam visus in juribus quandoque, ut si res vel loca qui­bus jura insunt designari non possunt per quod in sui aequipollet sicut in communia pasturae & hujusmodi.

De brevibus Visuum. CAP. 22.

CUM autem visus non possit denegari tunc irrotulata visus petitione statim praecipiatur vic' quod sine dilatione faciat tali tenenti habere visum de tanta terra cum pertinentiis, in tali villa, quam talis petens cla­mat ut jus suum versus praedictum tenentem, et quod dicat quatuor militi­bus ex illis qui visui illi interfuerunt, quod sint, &c. ad certum diem ad testi­ficand̄ visum illum, et quod habeat ibi nomina militum et breve quod ha­bere faciat tenenti visum de ten̄ unde petens petit 10. solidat̄ redditus in N. quem redditum clamat ut jus suum versus, &c. vel sic, visum de tanta terra cum pertinentiis in N. unde C. quae fuit uxor B. nominatim dotata fuit; vel sic, de tanta terra quam A. quae fuit uxor B. clamat in dotem versus eum, et hoc est quando mulier petit aliquam tertiam partem separatam et divi­sam; vel sic, visum de tanta terra cum pertinentiis unde A. quae fuit uxor C. clamat tertiam partem in dotem suam versus eum, & hoc cum mulier cla­maverit tertiam partem indeterminatam alicujus totius; vel sic, Visum de tanta pastura in N. quam B. clamat ut pertinentem ad liberum ten̄ suum in eadem villa vel in alia versus eundem A. et unde B. summonitus est in eadem Cur̄, &c. ad ostendendum quo jure idem B. clamat communiam in terram ipsius A. nec aliquod servicium ei facit quare ibi communiam habere debeat; vel sic, visum de communia pasturae in tali villa quam B. in Cur', &c. clamat [Page 407] versus eundem A. ut pertinentem ad liberum ten̄ suum in eadem villa vel in alia, & unde idem A. dicit quod praedictus B. nullam communiam habere debet, eò quod idem B. nullam communiam habet in terra ipsius A. nec idem A. ei servicium, &c. vel sic, visum de tanta terra cum pertinentiis in N. & unde idem talis summonitus est ad ostendendum quo waranto tenet tan­tam terram cum pertinentiis in N. quam Rex in Cur' sua clamat versus eam nt Escaetam suam de terris Normannorum. § 2. Ad quem diem post visum concessum & habitum reincipiant partes si voluerint essonia sua, & si visus testatus fuit per quatuor milites quibus praeceptum fuit visui illi inte­resse, ipsorum stabitur Recordo, & si visus testatus non fuerit, et ten̄ ad diem suum venerit et docere possit quod visum nondum habuerit, alium diem ha­bebit nisi petens sub periculo loci pertiti docere poterit contrarium. § 3. In visu autem faciendo debet petens designare rem petitam omnibus modis quibus poterit cor̄ convocatis tam in corpore rei quam in ejus perti­nentiis, et de re certa certum reddatur judicium. § 4. Petere enim de­bet rem et pertinentias per certas metas et divisas, ut per hoc perpendi possit an tenens totum teneat, vel partem, vel nihil. § 5. Si autem ma­nerium integrè petatur cum pertinentiis & sit aliquis qui aliquam terram tenuerit infra procinctum manerii de qua tenens nihil habuerit in dominico nec in servicio, non propter hoc cadet, dum tamen siat protestatio à petente quod nihil inde clamaverit. § 6. Et cum inter partes oriatur conrentio quod tenens imposuerit petenti quod plus posuit in visu suo vel minus ꝙ in brevi originali contineatur super periculo loci pertiti, fiat inquisitio de veritate inde scienda: Et tunc praecipietur Vic' quod venire faciat co­ram, &c. ad certum diem A. B. C. et D. qui visui nuper facto inter talem et talem de tanta terra cum pertinentiis in N. & cum illis tot et tales probos & legales homines de visneto de N. ad certificand̄ Justiciar̄ quid et quan­tum terrae praefatus talis posuit in visu suo, et unde dicit quod idem A. non posuit in visu tantum terrae, et praefatus B. dicit quod tantum, ita inde se certificent quod praefatos Justiciar̄ ad eundem diem plenius inde certificare possint, et quod habeat, &c.

De Warantiis. CAP. 23.

CUM autem tutius sit tenenti vocare warantum quam in persona pro­pria subire defensionem cum ex persona sua propria ad actionem om­nino elidendam vel ad tempus differendam statim vocet, si warantum ha­beat per auxilium Cur̄ vel sine, quia si quis extra potestatem Regis vocave­rit, frustra vocat, et nisi vocatum duxerit per se cum Regia potestas sibi pro­desse non possit in hac parte petens obtinebit. § 2. Warantizare verò nihil aliud est quam tenentem vocantem defendere in sua seisina vel pos­sessione erga petentem. Nec obstat quod dici poterit de waranto vocante, qui quidem licet non sit tenens, defensor est tamen tenentis, quia quamvis warantizaverit non tamen propter hoc transfert seisinam ad ipsum nec aliud nisi onus defensionis rei petitae, & cum defensio semel ad warantum [Page 408] translata fuerit postmodo res inde non poterit à tenente, sed non procedot sub nomine waranti nec cum warantus warantizaverit rem warantizatam reddere poterit petenti invito tenente sine judicio. Defendere enim non est reddere, et si redderet, faceret disscisinam tenenti manifestam, & si judi­cium intervenerit, tunc ritè transfertur sessina rei petitae ad petentem sine disseisina, & tenens de re waranti escambium habebit ad valentiam. § 3. Vocare autem poterit omnes ad warantum cui non prohibetur, illi videlicet qui rem aliquam habuerit corporalem ex quocun (que) justo titulo, ex causa donationis, permissionis vel emptionis vel hujusmodi cum carta vel homagio, nisi specialiter excipiatur warantizatio et escambium, in quo casu vincit conventio legem; et sicut fit warantia de corporalibus, ita etiam de juribus, sicut de custodiis, maritagiis & hujusmodi. § 4. Prohibetur au­temwarantia in actionibus poenalibus ubi quis convincendus fuerit ex delicto vel injuria propria et ubi fuerit poena corporalis insligenda, cum poena suos teneat auctores et non al'. Contingit tamen quando (que) quod quibusdam subvenitur provocatione ad warantum in personalibus actionibus per de­volutionem alicujus rei mobilis de manu ad manum, cum seisitus mihil de­liquerit. § 5. Minor autem ad warantiam vocatus ante plenam atatem suam non respondebit, excepta duntaxat causa dotis, ubiaetas non est ex­pectanda propter favorem viduarum inconsultarum. § 6. Non solam quidem vocandi sunt donatores, verumetiam eorum haeredes propinqui & remoti nisi specialiter excipiantur, et non solum haeredes verumetiam cap­talcs domini qui loco haeredum succedunt propter defectum vel propter de­lictum in omnibus escaetis, & maximè si dus capitalis & primus sco [...]ator homagium & servicium ceperit assignati ad quod compelli poterit cum ac­ciderit escaeta per breve quod recipiat homagium suum. § 7. De liber­tatibus cum quis vocatus fuerit ad warantum difficile est terminare, eo quod libertates nostrae sunt regales, et ad coronam & dignitatem Regis perti­nent, & praecipue quia minor poterit inde vocare, tam ille qui tenet ad vi­tam quam ille qui in feodo, et eodem modo ille qui tenet ad terminum annorum quamvis ratio se habeat in contrarium. § 8. Maritus etiam quando (que) vocare poterit uxorem & fine auxilio curiae, ut si uxor ten̄ peti­tum dederit viro suo ante matrimonium & cum uxor warantizaverit & vir amiserit seisinam, uxor tenebitur ad escambium, sed si vir uxori, & uxor im­placitetur per se, non magis sine viro respondebit quam de alia haereditate sua, ipsum tamen vocare poterit ad warantum, qua si amiserit, escambium de terra viri habebit. § 9. Si vir & uxor simul petunt, ac uxor loco suo virum suum posuerit, ac tenens postea uxorem vocaverit ad warantum, non sufficit primus Attorn respondere pro uxore, oportebit enim ux' compa­rere velalium Attornatum vel ipsum virum iterum sacere in placito waran­tiae, vel. pro petente judicabitur per defaltam uxoris; placitum enim princi­pale & placitum warantiae diversa sunt, in quibus diversis attortiatus opor­tebit negotiari. § 10. Cont minorem verò oportet ostendere instrumen­tum, ut cartam, consirmationem, quietam clamantiam vel factum per quod praesumi possit quod minor teneatur ad warantiam sive praesens facrit live [Page 409] absens. Sunt autem nonnulli lites protrahere nitentes minores falso vocant ad warantos, de quibus provisum est; Quod si petens replicando offerat Statut. verificare quod vocatus nec aliquis Antecessor vocati nunquam seisinam ha­buit de re petita feodum nec servicium permanum tenentis vel alicujus. An­tecessoris ejus à tempore ejus ex cujus seisina petit us (que) ad tempus impetra­tionis brevis & placiti moti per quod potuit verificare tenentem vel Ante­cessores ejus inde feoffatos fuisse, admittatur verificatio illa si tenens hoc voluerit expectare, alioquin ulterius respondere compellatur: Salvis pe­tentibus talibus replicationibus quales versus principalem tenentem obtine­rent; Et si tenens cartam habuerint alicujus extraneae personae qui se ad wa­rantiam obligaverit, vel per antecessorem obligatus fuerit qui gratis waran­tizare voluerit, tunc competit tenenti remedium per breve de warantia cartae, sed propterea non capiat placitum jam motum dilationem. § 11. Et si is qui ad warantiam tenetur warantizare falso contradixerit, provisum est quod sicut tenens amitteret ten̄ si vocasset ad warantum & warantus se posset devolvere de warantia, eodem modo amittat warantus warantizare dedicens si convincatur quod warantizare debeat, & si petat indè inquisitionem non concedatur breve de judicio petenti, &c. ad festi­nand inquisitionem. § 12. Cum autem tenens ad warantum cartas osten­derit & instrumenta, tunc videndum erit an pater vel alius Antecessor minor, si servicium petatur illo die quo vivus fuerit & mortuus seisitus fuit de servicio illo, & quo casu statim warantizare tenetur, loquela tamen prin­cipalis inter petentem & minorem qui warantizavit tenenti us (que) ad aeta­tem waranti remanebit sine die. § 13. Si autem seisitus non fuit anno & die quo vivus & mortuus, &c. minor infra aetatem ad warantiam non re­spondebit, ne (que) ad placitum principale. § 14. In casu tamen poterit minor vocari ad warantum & summoniri sine cartae ostensione, sicut de scossamento proprio, & quo casu in utro (que) placito respondebit, & unde cum minor sic vocatus fuerit ad warantum inquirendum est utrum tene­mentum ratione cujus vocatus est sit haereditas sua descendens vel perquisi­tum à minore, & ꝙ dicitur de servicio dici poterit de homagio. § 15. Per homagirum autem captum obligatus est dominus ad warantiam, & si dicat quod sine carta warantizare non debet responderi poterit à tenente sic, Tu teneris terram petitam warantizare quia sum inde homo tuus & tu homagi­um meum inde cepisti & in seisina es de servicio meo, & pater meus & an­tecessores patris mei fuerunt indè homines antecessorum tuorum, Et quod ita sit proferat sectam sufficientem & vivam vocem, vel aliquem qui para­tus sit hoc disrationare per corpus suum si opus fuerit, & si ille qui vocatus est hoc dedicere non possit, etiam sine carta warantizabit nisi conditio ip­sum impediverit quod homagium captum fuerit salvo jure cujuslibet in suo casu, & si omnino dedicatur homagium tunc incumbit probatio tenenti; & cum probaverit quod ipse talis homagium suum ceperit vel antecessorum suorum ratione tenementi petiti per judicium warantizabit. § 16. Ob­ligatur etiam quis ad warantiam per Chirographum & finem factum, & se­cundum hoc siat judicium de warantizatione. § 17. Obligari etiam po­terit [Page 410] ten̄, ut si quis ita dicat in carta donationis, quod ipse & haeredes sui warantizabunt donationem suam ex tali certo ten̄ quod tenet ad quemcun­que postmodum pervenerit, & quia res cum onere transit, tenebitur quili­bet possessor extunc ad warantiam quamvis propter defectum ad manum capitalis domini deveniat ut escaeta. § 18. Poterit etiam Rex inter alios obligari, vocari tamen non potest de recto, nec summoniri, & quo casu di­cendum est quod sine Rege respondere non poterit, eo quod cartam suam habet de confirmatione vel de donatione, & si amitteret, Rex ei teneretur per cartam illam ad escambium; Et nisi Rex teneatur ad escambium provi­sum est quod praetextu talium cartarum prolatarum in judicio non superse­deant Justic' ad procedend̄. § 19. Waranti autem propriis nominibus debent vocari, quia si error intervenerit nominis vel personae, tenens de sa­cili possit amittere. § 20. In dubio tamen vocari poterit warantus mul­tis modis, sicut sub disjunctione, puta, Voco talem vel talem quicun (que) eo­rum haeres fuerit talis, & si haeres in utero fuerit, ac mulier petierit mitti in possessione nomine ventris, tunc dicatur, Voco talem proprio nomine qui apparens est, vel illum qui in utero est, nisi ad monstrum declinaverit, vel in utero mortuus fuerit; & sic semper exprimenda est causa quae incertitudinem inducit vel ambiguitatem, sicut illum vel istum quicun (que) istorum obtinuerit, sicut inter avunculum & nepotem legitimum & bastardum & hujusmodi. Sufficit enim si tantum faciat quantum facere potest, cum uter (que) se gerat pro haerede. § 21. Cum autem sit aliquis haereditatem petens dicens se esse haeredem, & mulier aliqua quae consimiliter petat nomine ventris mitti in seisinam, vel cum plures se saciunt haeredes, nec constare possit quis eorum sit haeres rectior vel propinquior propter dubium eventum, nec aliquis tene­atur warantizare ante haereditatis aditionem, suspendenda est warantia quous (que) indè certitudo habeatur, & donec constiterit de veritate; & ecce exemplum. Esto quod quis implacitatus de duabus partibus alicujus ma­nerii & mulier de tertia parte quam tenuerit nomine dotis, & unde idem talis est warantus de dote sua, ac pendente placito ille warantus scloniam faciat & utlagetur antequam dotata cum vocaverit ad warantum duabus partibus in manu Regis existentibus ratione termini sui, & contentio oria­tur inter duos dominos de escaeta, nec sciri possit quis eorum debeat obti­nere, loquela mulieris respectuabitur sine die vel ad diem diffusum in suspen­so, quous (que) habeatur indè certitudo. § 22. Et cum in vocando plures erratum fuerit in nomine unius vel plurium, tenend̄ est ac si erratum fuerit in nominibus omnium cum sint quasi unum corpus unicum jus habentes, sicut videri poterit de pluribus tenentibus vel pluribus petentibus. Cum autem quis vocatus fuerit ad warantum qui fuerit sub potestare vocantis, licet auxilium petierit auxilium non habebit, quem quidem si non produxerit de facili amittere poterit, & similiter de waranto in potestate Regis non ex­istente. § 23. Si autem warantus manens fuerit in libertate ubi breve Regis non currat mandetur domino libertatis quod warantum distringat, quod si non fecerit distringatur ipse per terras suas extra libertatem ex­istentes quod warantum producat, quem si non habuerit tunc non ob­stante [Page 411] libertate apponat Rex manum suam in defectu ipsius Domini, ita quod jus non deficiat.

De brevibus judicialibus Warantiae. CAP. 24.

CUm autem warantus sine auxilio produci non possit, fiat breve de sum­monendo warantum in hac forma. Rex vic' salutem. Summone per bo­nos Sum̄ A. quod sit coram, &c. tali die ad warantizandum B. tantum terrae cum pertinentiis in N. quod C. in eadem Curia nostra coram, &c. clamat ut jus suum versus praedictum B. et undè idem B. in eadem, &c. vocavit ip­sum A. ad warant̄ versus praedictum C. et habeas ibi Sum̄ et hoc breve, &c. vel sic; ad warantizand̄ B. custodiam terrae quae fuit C. quam in cur̄ no­stra, &c. clamat versus eundem B. ratione filii et haeredis ipsius C. quem ha­bet in custodia sua de dono talis, ut dicit; et undè idem B. vocat ipsum A. ad warantum versus ipsum B. et habeas, &c. vel sic, ad warantizand̄ B. tan­tum terrae cum, &c. Et undè idem B. summonitus fuit in Cur̄ nostra cor̄, &c. ad respondendum quo waranto tenet tantam terram vel quid tale quod nos clamamus ut jus nostrum vel escaetam vel hujusmodi: vel sic; Sum̄, &c. A. custodem B. filii et haeredis C. et D. custodes terrae ejusdem haeredis quod sint cor̄, &c. et ibi habeant haeredem praedictum ad warantizand tantum terrae cum pertinentiis in N. quam B. in curia nostra, &c. clamat ut jus suum vel in dotem versus eundem B. et undè idem A. in eadem cur̄ nostra, &c. vo­cavit praedictum haeredem ad warant̄ versus eum: vel sic; Sum̄, &c. A. quod sit, &c. ad audiendum considerationem Cur̄ nostrae de warantia tantae terrae cum pertinentiis in N. quam B. in Cur̄ nostra, &c. clamat ut jus suum versus C. vel sic; Ad warantizand̄ B. simul cum C. filio et haerede talis mulieris tantam terram cum pertinentiis in N. quam A. in eadem Cur̄, &c. undè i­dem C. dicit quod nihil tenet de haereditate talis matris suae, nec ad waran­tiam illam respondere potest sine praejudicio A. qui haereditatem illam tenet ad vitam suam per legem Angliae.

De defaltis in Warantiis. CAP. 25.

AD diem autem legitimae summonitionis quindecim dierum poterit qui­libet eorum essoniari, petens scil: et tenens, et warantus simul et vi­cissim, ita quod quilibet eorum unicum habeat essonium, et si petens defal­tam fecerit offerente se liti tenente recedat tenens quietus de brevi illo, et si tenens secerit defaltam capiatur terra in manum Regis, et si warantus praesentibus petente et tenente, capiatur ad valentiam de terra waranti per tale breve. § 2. Cape in manum nostram per visum legalium hominum de Com̄ tuo de terra talis in balliva tua per desaltam ipsius A. ad valenti­am tantae tarrae cum pertinentiis in tali villa quam B. in Cur̄ nostra co­ram, &c. clamat ut jus suum versus C. et undè idem C. in Cur̄ nostra vo­cavit ad warantum eundem B. versus eundem A. et diem captionis, &c. et sum̄, &c. et idem dies detur petenti et tenenti si fuerint praesentes perso­naliter [Page 412] vel per Attornatos vel essoniatores. § 3. Si autem warantus ter­ram non habuerit in Com̄ in quo terra petitur sed in alio, nec constare pos­sit vic' quantum terrae capere debeat in manum Regis in suo Com̄ per de­faltam waranti quia nescit de valore terrae petitae in alio Com̄, tunc fiat ex­tentio per tale Breve. § 4. Praecipimus tibi quod assumptis tecum xii. tam militibus quam aliis liberis et legalibus hominibus et discretis de vis­neto tali in propria persona tua accedas ad talem locum et per eorum Sa­cramentum extendi facias et appreciari tantum terrae in tali villa, &c. vel sic, Praecipimus tibi quod per Sacramenta proborum et legalium hominum de Com̄ tuo extendi fac' et appreciari tantū terrae cum pertinentiis in tali vil­la quam talis in Curia nostra clamat, &c. et undè idem talis vocavit ad wa­rantum talem, &c. et extentionem illam et appreciationem scir̄ fac' Justi­ciar̄ nostris, &c. tali die vel sine dilatione distinctè et apertè per literas tuas sigillatas, et per duos legales et discretos homines ex illis per quos ex­tentio facta fuerit vel illa appreciatio, &c. et habeas, &c. Et cum per ex­tentionem constitorit de valore, tunc primo praecipiatur vic' in cujus balliva warantus terram habuerit quod capiat in man Regis ad valentiam, per tale breve. § 5. Cape in manum nostram per visum, &c. de terra talis ad valentiam centum solidatorum terrae pro una carucata terrae cum perti­nentiis in N. in tali Com̄, quam talis in Cur̄ nostra, &c. clamat ut ius suum versus talem, et undè idem talis vocavit, &c. § 6. Extentio quidem ad­vocationis Ecclesiae taliter fieri debet ut in participationibus faciendis inter cohaer', et facta sie extentione, tunc sic, Cape in manum nostram per vi­sum, &c. de terra talis participis in ballivia tua quae fit de haereditate tius cum fortè aliam terram habuerit simul cum haereditate sicut nomine dotis pro defectu ipsius mulieris ad valentiam viginti solidatorum redditus cum pertinen̄ pro advocatione talis Ecclesiae quam in Cur̄ nostra clamat, &c. ut ius suum versus B. et undè idem B. in eadem Cur̄ vocavit ipsum ad waran­tum versus praedictum A. et diem, &c. § 7. Et quandoque sine inquisi­tione tali facienda aestimatur terra petita secundum solam assignationem po­tentis, et capiatur in alio Com̄ ad valentiam, et si tenens retinuerit, non e­rit ulterius necesse procedere, et si amiserit, tunc procedatur ad veram ex­tentionem, prius enim non erit necesse. § 8. Cum autem mulier dotem petierit vel aliud ut ius suum versus aliquem qui minorem vocaverit ad wa­rantum, si minor defaltam fecerit, ubicunque terra fuerit, habita tamen ex­tentione ut praedictum est, tunc sic, Cape in manum nostram, &c. de terr̄ talis filii et haeredis talis qui est infra aetatem & in custodia talis pro de­fectu ipsius Custodis ad valentiam tantae terrae cum pertinentiis; vel sic. § 9. Tertiae partis tantae terrae cum pertinentiis in tali villa, quam tertiam talis quae fuit uxor talis in Cur̄ nostra, &c. vocavit eundem talem versus e­am ad warantum qui est infra aetatem et diem, &c. § 10. Si quis autem vocatus ad warantum non habens de haereditate materna sine ꝑastro non potens respondere sive uterque eorum defaltam fecerit, sive eorum alter, capiatur de haereditate materna ad valentiam terrae petitae per tale breve. § 11. Rex vic' Salutem. Cape in manum nostram, &c. de terra quam A­tenet [Page 413] ad vitam suam per legem Angliae, et quae est de haereditate B. filii et haredis talis matris, et ad ipsum reverti debet post mortem praedicti A. ad valentiam: tantae terrae cum pertinentiis in tali villa, quam C. in Cur̄ no­stra, &c. clamat ut jus suum versus D. et undè idem D. in eadem Cur̄ no­stra, &c. vocavit indè ad warantum praedictum A. simul cum praedicto B. versus cundem C. eo quod idem B. dicebat quod nihil tenuit de haereditate praedictae matris suae, sed praedictus A. per legem Angliae sine quo de praedicta warantia non potuit respondere, et diem, &c. Si autem ambo defaltam fecissent locum haberet parvum Cape. § 12. Quod autem de uno wa­ranto dicitur dici poterit de pluribus, si plures defaltam fecerint, secundum quod terras habuerint in uno Com̄ vel diversis, et si in diversis Com̄ tunc sic sum̄, &c. A. quod sit coram, &c. ad warantizand̄ B. simul cum C. tan­tam terram cum pertinentiis in tali villa; et sic de pluribus, et si omnes defal­tam fecerint capiatur de terra summonitorum ad valentiam secundum quod tenuerint pro diviso vel pro indiviso, et facta extentione secundum quod fuerint omnes in uno Com̄ aut in diversis. § 13. Si autem unicus ex pluribus warantis defaltam fecerit ante apparitionem et alii comparu­erint, absentia unius non erit aliis dampnosa, quod non est in viro et uxore. Sed pro defectu absentis capiatur de terra ipsius in manum Regis ad valen­tiam pro ea parte quae eum contingit de warantia facienda, facta tamen prius extentione quantum terra petita valeat per annum, et fiat tale breve vic'. Cape in manum nostram, &c. undè talis in eadem Cur̄, &c. vocavit ta­lem ad warantum versus talem petentem cum A. B. C. coharedibus et par­ticipibus suis, & si talis ad secundum diem non venerit, terram suam in ma­nus Regis captam per judicium amittet. § 14. Cum autem warantus ad secundam summonitionem post captionem non venerit offerente se liti pe­tente contra tenentem et tenens versus warantum, recuperabit petens versus tenentem et tenens versus warantum escambium ad valentiam per tale breve. Scias quod A. in Curia nostra coram, &c. recuperavit sei­sinam suam versus B. pro defectu ipsius B. de tanta terra cum pertinentiis in tali villa, et ideo tibi praecipimus quod eidem A. de praedicta terra cum pertinentiis sine dilatione plenariam seisinam haberi fac', et fiat aliud breve tenenti de escambio habendo facta prius extentione. Si warantus terram non habuerit in eodem Com̄, tunc sic. Scias quod cum A. in Cur̄ nostra, &c. peteret versus B. tantam terram cum pertinentiis in tali villa ut jus suum, i­dem B. venit in eadem Cur̄, &c. vocavit ad warantum C. qui cum summo­nitus esset fecit defaltam in eadem Cur̄, per quam idem A. seisinam suam re­cuperavit de praedicta terra versus eundem B. Et ideo tibi praecipimus quod de terra ipsius C. in Com̄ tuo propinquiore tali terrae ipsius B. eidem B. escambium ad valentiam sine dilatione haberi fac'. § 15. Cum autem plures sint waranti vocati et quidam illorum defaltam fecerint et quidam non, tunc sic, Scias quod cum A. in Cur' nostra, &c. et vocavit indo ad warantum C. et D. quod cum summoniti essent in eadem Cur̄ nostra, &c. idem C. defaltam fecit versus eundem B. ita quod praedictus B. cor' praefat' Justiciar' nostris recuperavit seisinam suam versus eundem C. per defal­tam [Page 414] ipsius C. de medietate tantae terrae cum pertinentiis, et ideò tibi prae­cipimus quod de terra ipsius C. in Com̄ tuo propinquiore terrae ipsius B. escambium ad valentiam praedictae medietatis eidem B. sine dilatione haberi facias. § 16. Si autē contingat quod warantus post summonitionem vel essonium pro se projectum cum tenens se essoniaverit comparuerit et postea defaltam fecerit, statim capiatur de terra sua ad valentiam per parvum Ca­pe in manum Regis pro defalta quam fecit post apparentiam suam, per tale breve. Cape in manum nostram de terra C. in ballivia tua pro defectu ipsius C. ad valentiam tantae terr̄ cum pertinen̄ in tali villa, quam A. in cur̄ nostra, &c. clamavit ut jus suum versus B. et undè idem B. in eâdem cur' nostra vocavit ipsum C. ad warantum versus praedictum A. et suminone, &c. praedictum C. quod sit, &c. ad talem diem auditurus indè judicium suum, et habeas, &c. ad quem diem si non venerit amittet ad valentiam terrae pe­titae per defaltam versus D. qui tenet, et A. recuperabit versus B. terram pe­titam, et tunc siat utrique eorundem. § 17. De viro autem et uxore si­mul vocatis erit defalta unius utrique damnosa; et capietur terra ad valen­tiam ac si ambo defaltam fecerint per magnum Cape vel per parvum, secun­dum quod defalta facta fuerit anteq̄ comparuerint vel post. § 18. Cum autem warantus summonitus defaltam fecerit nec habeat excusationem per quam illam sanare poterit, tunc fiat tale breve. Scias quod cum A. in Cur' nostra, &c. peteret versus B. tantam terram, &c. ut jus suum, vel ut dotem suam vel aliud, secundum formam brevis originalis idem B. venit in eadem Cur' coram, &c. et vocavit indè ad warantum C. et qui similiter venit in eadem Cur', &c. et idem B. terram illam warant̄, et postea in Cur' nostr' terram illam amisit per defaltam quam fecit in eâdem Cur' nostra versus eundem A. et ideò tibi praecipimus quod eidem A. de praedicta terra cum pertinentiis sine dilatione plenariam seisinam haberi fac', et de terra ipsius C. in ballivia tua haberi fac' eidem B. escambium ad valentiam praedicte terrae per visum legalium hominum. § 19. Et in sine notand̄ quod si quis implacitatus per breve de recto seisinam suam amittat per defaltam, seisi­nam suam in posterum recuperabit nisi maius jus habuerit in terra amissa ille qui recuperaverit quam ille qui amisit, quia si minus nunquam recuperabit sicut esse poterit inter fratrem antenatum et postnatum, si postnatus per defaltam amitteret. § 20. Si autem tenens defaltam fecerit cum petens praesens sit et warantus illis se liti offerentibus, si warantus nondum waran­tizaverit, statim recedet quietus de warantia, et terra petita capiatur in manum Regis per parvum Cape, et tenens summoneatur quod sit ad alium diem auditurus indè judicium suum, ad quem diem si non venerit vel cum venerit et non possit sanare defaltam, amittet seisinam suam eo quod non est secutus versus warantum suum quem vocavit.

De Warantis Warantorum. CAP. 26.

CUm autem warantus in judicio venerit praesente tenente, & warantus defensionem susceperit pro suo tenente, & warantizaverit, tunc pro­posita [Page 415] intentione petentis versus ipsum warantum statim respondeat wa­rantus defensioni & defendat vim petentis per duellum vel magnam assi­sam, vel aliter secundùm quod sibi viderit expedire, nisi warantum habeat defensorem qui ipsum defendere debeat, quem statim vocet, & undè cum plures vocati fuerunt de waranto in warantum et ultimus per defaltam a­miserit vel per judicium, ipse tenebitur escambium facere, et sic de manu in manum usque ad tenentem cui primo fuit warantizatum. § 2. Forma brevis talis est. Scias quod cum A. in Curia nostra, &c. peteret versus B. tan­tum terrae, &c. ut jus suum, idem B. venit in eadem Cur', &c. et vocavit in­dè ad warantum C. qui venit in eadem Cur' et eidem B. terram illam war̄ et vocavit indè ad war̄ D. qui postea in eadem Curia ei war̄, et terr̄ illam ꝑ defaltam amisit vel judicium versus praed̄ A. et ideo tibi praecipimus ꝙ eidem A. de praed̄ terr̄ cum ꝑtinentiis in N. plenar' seisinam et de terra ipsius D. in ballivia tua eidem C. escambium ad valentiam terrae praed̄ et illud idem e­scambium per manus ipsius C. praedicto B. sine dilatione haberi fac'. Et si plures sint ibi waranti vocati quam duo, tunc dicatur et de terra ipsius C. in Balliva tua eidem D. escambium ad valentiam praedictae terrae, & illud idem escambium eidem D. sine dilatione habere fac'. § 3. Et si E. ultimus wa­rantus warantizaverit et nihil habeat undè facere possit escambium et D. sufficienter habeat, et omnes alii usque ad B. qui warantum vocavit, et ini­quum esset quod B. esset sine escambio, ex aequitate permissibile est quod de terra ipsius D. fiat escambium ipsi B. & quod D. expectet tempora meliora versus ipsum E. et tunc dicetur in brevi, & quia idem E. nihil habet undè escambium facere possit ipsi D. Ideo de terra ipsius D. in balliva tua eidem C. escambium ad valenc' praedictae terrae sine dilatione habere fac' donec ei­dem C. aliquid habeat undè escambium facere possit, & illud idem escam­bium habere fac' praedicto B. et sic fieri debet pluribus warantis ab ultimo usque ad primum, & idem fiat si ultimus warantus escambium facere non possit ad plenum quod illud quod defuerit suppleatur de terris aliorum quā sunt medii de waranto in warantum ordine tamen servato ab ultimo ad primum. § 4. Cum autem unus ex pluribus feoffatus fuerit & ex pluribus qui diversis fuerint temporibus feoffati vocatus fuerit ad warantum, & cum defendere non possit amiserit & omnibus teneatur ad escambium, si omni­bus satisfacere non possit de escambio, semper erit conditio ipsius melior qui primò fuit feoffatus, ut ipse escambium suum praededucat in quantum possit, & alii tempora meliora expectabunt, & sic habeant omnes secundum prioritatem feoffamenti privilegium & beneficium quoad escambium ha­bendum, dum tamen omnes simul in unico die ipsum vocaverint ad wa­rantum, & de omnibus redditum sit judicium uno & eodem die de waran­tia, & omnes simul cum implacitati fuerint unum warantum vocaverint. § 5. Et si warantus cum warantizaverit & amiserit nihil habeat undè e­scambium facere possit nec ten̄ ad warantiam obligatum alienaverit, non propter hoc erit de escambio faciendo absolvendus, imò quod fac' escam­bium si quid ad ipm̄ postmodum descenderit de haereditate paterna vel ma­terna, vel alterius Antecessoris ratione cujus vocatus fuerit ad warantum; [Page 416] et si ratione proprii facti, tunc de quacunque terra in manum ipsius post­mod̄ venerit.

De Obligatis ad Warantiam. CAP. 27.

AD omnes autem cartas de simplici donatione competit tenenti wa­rantizatio & tenentur donatores & eorum haeredes & Domini capita­les loco eorum succedentes propter defectum vel propter delictum ad wa­rantiam, si hora congrua & modo debito cum persecutione competenti vo­cati fuerint ad warantum, nisi contraria specialitas exprimatur quod dona­tor ad warantiam non teneatur neque ad escambium, & generaliter in om­ni instrumento in quo continetur obligatio warantiae tenetur persona ob­ligata & quandoque ten̄, dum tamen res contentiosa à seisina processerit obligatoris. § 2. Valet etiam carta donationis quantum ad warantiam quamvis clausulam non contineat warantiae, ut si homagium & servicium exprimatur, quamvis donatarius homagium & servicium domino feodi ra­tione tenementi ad hoc obligati, & quamvis exprimatur homagium in Car­ta, non tamen homagium facere oportebit nisi domino capitali nisi in so­cag' feodis. § 3. Item sufficit ad warantiam finis factus in Cur' Regis licet clausa warantiae non exprimatur neque homagium, dum tamen non ex­cipiatur. 4. Est etiam casus specialis ubi quis tenetur ad warantiam et ad escambium quamvis alius fuerit in seisina de homagio & servicio tenentis sui sicut capitalis dn̄s donatoris, ubi videlt̄ tenens cum domino suo homagi­um suum obtulerit & servicium & dus suus ea recusaverit absque justa causa, statim poterit tenens accapitare duo donatoris impunè & facere ei homagi­um & servicium pro defectu dui sui, & idem dus suus nihilominus tenebitur ad warantiam.

De Warantia ratione homagii. CAP. 28.

ITem tenetur dn̄s ad warantiam ratione homagii tantum licet nullum ser­vicium à tenente suo receperit, ut cum quis districtus fuerit pro servicio quod capitali dn̄o debetur, si medius totum servicium percipit à tenente & totum propriae infundit bursae & ipsum tenentem erga capitalem dn̄m non acquietat, extunc pro defectu dn̄i sui cum testimonio proborum homi­num poterit tenens dn̄o capitali accapitare de servicio suo, & dūs nihilo­minus ad warantiam tenebitur pro homagio, quòd nondum extinguitur ser­vicium quantum ad ipsum medium cui debetur homagium. § 2. Item te­netur dn̄s ad warantiam ratione homagii [...] vis nulla carta intervenerit nec aliquod instrumentum, sicut de terrīs quibus tenens & sui Antecessores vel praedecessores in seisina extiterint à tempore Regis Richardi & ultra sicut à Conquestu Angliae. § 3. Rex enim ad warantiam factorum Règum ante conquestum non tenetur, eo quod non fuerint ejus Antecessores, sed dona­tiones proprias & antecessorum suorum tenetur warantizare in quantum li­citè poterit absque praejudicio juris Coronae suae vel aliàs satisfacere. § 4. Et nota quod cum quis feoffatus fuerit sibi & contineatur in causa warantiae quod donator warantizabit donum donatatio & haeredibus suis & [Page 417] eorum assignatis, & res data postmodum ad manus alicujus assignati per­venerit qui indè implacitatus fuerit, licebit donatario [...]care quemcunque voluerit vel donatorem suum vel donatorem sui donatoris vel eorum hae­redes propter modum donationis.

De Exceptionibus. CAP. 29.

COmparentibus in judicio petente, tenente & waranto & breve de sum­monitione waranti retornato suspendatur placitum principale donec placitum warantiae terminetur. § 2. Audito itaque brevi excipere pote­rit warantus contra breve de warantia multipliciter, ut si error intervenerit in nominibus personarum vel villarum ad breve de warantia prosternend̄, visum quidem si petit non habebit. § 3. Scit enim aut scire debet quam terram debet tenenti suo warantizare quod sufficit pro visu, & ideo statim inquirat warantus à tenente an aliquid habeat per quod teneatur ad wa­rantiam, ut si cartam vel aliquod instrumentum habeat illud ostendat, & si dicat quod instrumenta habet ea tamen ante tempus habere non poterit, dabitur ei dilatio legitima ad exhibend̄ ea, & si dicat quod combusta sunt vel alio casu deperdita casum probet, & si nihil habuerit cum instructus ve­nire debet ad intentionem suam probandam, non est ulterius tempus indul­gend. § 4. Cum autem tenens instrumenta exhibuerit & rationem o­stenderit quare warantus warantizare debeat, excipi poterit multipliciter contra cartam, ut si viciosa sit ratione rasurae vel sigilli, & undè unum per aspectum & aliud per collationem probari poterit sigillorum, vel quod con­fecta fuerit dum donator non fuerit compos mentis suae nec bonae memoriae, vel infra aetatem, quae probari poterunt per testes vel per patriam, vel di­cere poterit quod donum de quo fit mentio in carta insufficiens fuit, quod donatarius qui cartam profert vel ejus antecessor cui donum fieri debuit nunquam habuit de terra data in vita donatoris nisi post mortem ejus per intrusionem, per quod ille qui vocatus est illam intendit petere in dominico de seisina Antecessoris sui qui indè obiit seisitus ut de feodo; & si donatio ab initio invalida fuit propter non seisinam poterit tamen postmodum con­valescere ex facto haeredis, ut si donatarius quocunque modo in seisina fuerit cum jus ad haeredem descenderit cognoscat haeres cartam patris sui & ho­magium donatarii ceperit vel donum patris confirmaverit, terram illam pe­tere non poterit in dominico, & illam warantizare tenetur cont̄ alios. § 5. Item excipere poterit quod antecessor nunquam fuit in seisina de ea­dem terra extra quam donationem facere potuit, & sic est carta insufficiens quod non est nisi vestimentum donationis cum donatio nulla fuit, & quod carta quandoque viciosa esse poterit & donum sufficiens, & quandoque è converso, & quandoque utrumque viciosum, non sufficit unum dedicere nisi utrumque defendatur, & cum habebit tenens necesse utrum (que) ꝓbare ꝓpter copulativam interjectionē &, undè si in ꝓbatione unius deficiat ꝑinde hab ac si in ꝓbatione defecerit utriusque, veruntam̄ quicunque don̄ cognoverit warant̄ tenetur ꝙ vis carta fuerit viciosa vel falsa, quia donum valere potest [Page 418] etiamsi carta non intervenerit. § 5. Item dicere poterit excipiendo, ꝙ ipse tenens non est [...]offatus neque suus haeres qui feoffavit, & cum in carta donationis non fiat mentio nisi de feoffato & ejus haeredibus si feoffatus vel ejus haer̄ alios feoffaverit ipse talibus immediatè warantizare non tenetur, & tamen dicere poterit quod non tenetur warantizare nisi certis haeredibus & coartatis in carta donationis comprehensis, & tenens non est in carta comprehensus quia haeres remotus, & si vocatus fuit ratione homagii absque carta, responderi poterit quod homagium captum fuit conditionaliter ut salvo jure cujuslibet, & si ista exceptio rite objecta fuerit & vera in suo ca­su non tenebitur, sed si dn̄s haereditatem alicujus in manum suam ceperit post mortem tenentis sui postea aliquem indè feoffaverit per homagium & servicium salvo jure cujuslibet; si haeres postmodum petierit haereditatem suam, & tenens vocaverit dn̄m ad warantum ratione homagii, si dn̄s dicat quod warantizare non tenetur, eo quod homag' suum cepit salvo jure cu­juslibet, tunc inquiratur à dn̄o si haeredem scivit vel non; Si autem dicat quod haeredem scivit, tenetur, & si nullum scivit haeredem frustra dictum fuit salvo jure cujuslibet. Relinquitur igitur quod omnibus modis waranti­zare tenetur donum suum extraneae personae factum quod tunc est inter duos fratres in casu vel inter propinquum haeredem & remotum. § 6. Item dicere poterit quod non tenetur eo quod tenens aliâs in judicio cognovit, quod non tenuit de vocato nisi ad vitam sui Antecessoris. § 7. Item di­cere poterit quod non tenetur quia ipse vocatus in donatione excipitur, & si feoffaverit cum fuerit recens, tunc compellatur tenens ostendere cartam si vocatus hoc petierit, alioquin respondeat petenti, & si dicat quod nulla carta intervenerit nisi homag' tantum, vel si cartam habuerit & hanc aliquo casu amisit, tunc ad inquisitionem erit recurrend̄. In quibus casibus bonae sunt cartae chirographatae. § 8. Item dicere poterit quod non tenetur eo quod tenens aliâs in judicio cognovit quod non tenuit de eo nisi ad volun­tatem vocati, licet postea tenere clamaverit in feodo nisi recens factum su­per hoc ostendere possit. § 9. Vel si tenens cognovit in judicio quod tenuit in proparte cum tali tanquam haereditatem descendentem, sed postea vocaverit indè ad warantum ratione feoffamenti eidem indè facti vocatus non tenebitur; sed si primo confitetur quod teneret sicut feoffatus & non ut haeres & sic contra breve & postea variaverit confitendo se esse haere­dem, talis variatio admitti poterit quia non cadit in judicium petentis. § 10. Nec etiam tenetur quis ad warantiam de injuria tenentis sui, vel si A. feoffavit B. de aliquo Tenemento, & idem B. decedat C. haerede suo in­fra aetatem existente, si B. ratione custodiae tenem̄ illud ceperit in man̄ suam & tenuerit ultra aetatem C. haeredis donec idem haeres haereditatem suam per ass' mor. ant. petierit, B. vocet ad warantum, A. non tenebitur quia si warantizaret & haeres seisinam suam recuperaverit, idem A. ten̄ ad escam­bium, quod esse non debet. § 11. Esto etiam ꝙ A. feoffaverit B. & B. re­licto haer̄ infra aetatem moriatur, & cum A. ceperit in man̄ suam haer̄ ratione Custodiae & indè feoffaverit C. qui indè seisitus moriatur relicto haerede in­fra aetatem; & cum iterum idem A. terr̄ illam in man̄ suam ratione custodiae [Page 419] ceperit, & uter (que) fiaeres ass' mor. ant. proferat super ipsum A. de incombra­mento suo proprio warantum vocare non poterit, sed assisam ultimi seof­fati procedat super ipsum A. & cum haeres C. recuperaverit, tunc cadet aliae assisa & reincipiet super haeredem C. ut ipse vocet A. ad warantum, & cum haeres B. recuperaverit versus haered̄ C. idem haeres habebit ad valentiam de terra A. & quod dicitur de uno feoffato dici poterit de pluribus & haeredi­bus eorum in infinitum.

De Suspensionibus. CAP. 30.

SUspenditur quando (que) warantia ad tempus propter minorem aetatem, & quando (que) propter mortem waranti vocati, & quando (que) propter casum forinsecum supervenientem, & non punitur sed durat actio prin­cipalis cum partes superstites extiterint; sed si aliqua partium vel ambae moriantur sic cadit causa principalis, & per consequens placitum de wa­rantia quod est incidens principali propter minorem aetatem: ut ecce, si pater vel mater vel alius antecessor de aliquo tenemento obierit seisitus ut de feodo, & haeredem unum vel plures infra aetatem reliquerit, licet idem haeres in jure possessorio petere poterit in jure petitorio ante plenam aeta­tem viginti unius anni petere non poterit nec respondere, & cum waran­tia propter minorem aetatem suspendatur, interim merito suspendendum est placitum principale. § 2. Fallit tamen quando (que) quia haeres ad finem factum in Cur̄ Regis semper tenebitur respondere cujuscun (que) fuerit aeta­tis & ad proprium factum, & etiam cum Antecessor minoris non obierit seisitus ut de feodo de re de qua vocatus est, nec in dominico nec in servi­cio, sed forte ad terminum annorum, vel ad vitam, vel ut in vadio vel in custodia vel hujusmodi. § 3. Propter finem factum, ut si A. petiit versus B. & B. vocet indè ad warantum C. et C. nolit respondere indè infra aetatem, quia Antecessor suus obiit indè seisitus ut de feodo, si B. proferat indè Chirographum inter ipsum & praedictum C. factum, vel in­ter eorum Antecessores, idem C. quamvis infra aetatem respondebit vel pro petente judicabitur. Et cum C. sic warantizaverit ipsi B. expectabitur & aetas sua versus ipsum A. de placito principali, et sic expectabitur diversis tamen respectibus. § 4. Item cum minor teneatur de aliquo tenem̄ re­spondere, de quo pater vel mater vel alius antecessor obiit seisitus ut de feodo in dominico vel servicio ante plenam aetatem praeterquam ad finem vel ad viciosum ingressum per disseisinam antecessor̄ recenter ante mortem suam factam, vel ad proprium factum à contrario sensu respondere debet tam ad warantiam quam ad principale placitum de omnibus de quibus Antecessor ejus non obiit seisitus ut de feodo nec servicio neque in domini­co, et unde sive per breve de recto sint placita five ass' mor. ant. et alia hujusmodi, in quibus ostendi possit quod antecessor minoris vocati non obiit seisitus de re petita ut de feodo nec in dominico nec in servicio ad warantiam respondere tenebitur, et post warantiam ad placitum princi­pale non obstante minoris aetate. § 5. Suspenditur etiam quandoque [Page 420] per mortem waranti ut si quis vocatus obierit antequam warantizaverit vel post dum tamen ante judicium, & loquelam terminatam inter ipsum & principalem petentem, et quo easu sive haer̄ ejus infra aetatem fuerit sive non, propter hoc eadet loquela, nec ex toto erit recipienda, et max­imè cum warantizaverit, in fe defensionem suscepit, et per hoc quasi te­nens factus est adhuc duret fundamentum scilicet petens et tenens qui sunt quasi parietes quibus deficientibus defuit et tectum; Sed de novo vocetur haeres waranti qui obiit. Et quod dicitur de haerede in omni successore observetur, et sic non peribit lis quamvis pereat constantia litis. § 6. Cum autem plures waranti quasi unus haeres existens simul vocentur ad waran­tum, tunc refert utrum partitio facta sit inter eos vel non, quia si non, omnes simul vocandi sunt & nominandi quasi unum corpus, & nullus sine alio respondebit. Si autem partita fuerit, tunc refert utrum feoffamentum de quo unus vocatus est ad warantum, factum sit à participe post parti­tionem vel ante à communi Antecessore omnium. Si autem tantum à par­ticipe sine aliis vocetur solus & respondeat de proprio facto. § 7. Si à communi Antecessore tunc omnes vocentur, nec expedit tantum unum vocare sed omnes, licet unus possit respondere, quia sine participibus ad warantiam se respondere non debere, ut alii summonirentur ad waranti­zandum cum eo. § 8. Si autem unus vel plures moriantur qui haeredes habuerint de corporibus suis, summoniantur haeredes ut superius. Si au­tem alios non habuerint nisi cohaeredes quibus non descendit jus defuncto­rum per ius accrescendi, iniquum esset & onerosum si pro parte vel illa quae eis de novo accreverit essent omnes de novo summoniendi essoniis & dilationibus suls praehabitis non allocatis, cum lites potius restringendae sunt quam laxandae. § 9. Non erit ergo summonitio de novo reincipienda, sed teneat processus secundum quod inceptus est. § 10. Si vir et lixor vo­cati fuerint ad warantum qui warantizaverint & ulterius ad warantum vo­caverint aliquem, & pendente placito warantiae moriatur vir, oportebit uxolem de novo vocare per se, cum conjuncta non sit, et per novum breve oportet warantum iterum summoniri nisi warantus hoc voluerit, et si vo­catus moriatur ante diem suum tunc vocandus erit haer̄ ejus, et si waran­tus cum vocatus fuerit warantizaverit et amiserit sed escambium non fe­cerit in vita sua, haeres ejus sine alio brevi tenebitur ad escambium. § 11. De pluribus autem participibus & cohaeredibus vocatis pro uno haerede successive refert quis prius decesserit vel ultimo vocatus, et tunc erit placitū war reincipiend̄ in ꝑsona haer et nova summonitione dū judiciū in principali non sit redd̄. § 12. Si autem judiciū sit redditū, tunc erit exe­cutio judicii facienda de terra haeredis quoad escambium abs (que) nova sum­monitione vel novo brevi. Si autem primo vocatus vel med [...]i vocati pen­dente placito warantiae inter ultimos warantos, & aliquis ipsorum ami­serit, fiat escambium haeredi ipsius ultimi waranti, et illud idem tenenti si superstes fuerit, & si non, tunc cadet loquela principalis, & erit de novo reincipienda. Si autem medii waranti vocati decesserint, pendente placito warantiae inter ultimos warantos non est multum curandum quia [Page 421] eorum haeredes non adversantur in lucro ne (que) in dampno quoad escam­bium, ex quo ultimus vocatus non respondebit ad warantiam, sed haeres mortui qui vocavit & qui aliis warantizaret si plenae aetatis fuerit summo­niatur ad warantizand̄ in statu quo pater fuit; Et si haeres fuerit infra aeta­tem oportebit aetatem expectare. § 13. Si autem plures fuerint vocati qui sunt quasi unus haeres de feoffamento Antecessor̄ eorum quorum unus fuerit infra aetatem fuissent cum districtione supradicta, suspenditur etiam warantia propter dubium eventum de waranto, ut si duo se gerant pro hae­tedibus de quibus ante judicium constare non possit quis eorum sit haeres legitimus; Item si mulier habens in utero partum de quo non possit con­stare utrum nascatur vivus vel mortuus, vel cum nascatur utrum sit homo vel declinet ad monstrum. § 14. Item pro appello capitalis criminis, ut si quis vocatus appellatus fuerit de vita & membris, suspendetur waran­tia donec constiterit utrum se defendere possit de crimine necne; Non enim magis tenetur ad warantiam pendente accusatione respondere quàm ad placitum principale, quia subsequente condemnatione omnia ab ipso facta post feloniam perpetratam sunt irritanda & revocanda, & generatio sua post feloniam procreata exhaeredanda. § 15. Suspenditur etiam donec constiterit ad quem terra sua debeat reverti si sine haerede obierit cum talis esse debeat loco haeredis, & si talis fortè condemnatus fuerit pendente warantia, tunc reincipiatur loquela in eodem statu quo fuit quando ten̄ primò warantum vocavit cum constiterit cujus escaeta esse de­beat haereditas talis. § 16. Vidend̄ est autem utrum warantus qui obiit tenuit in feodo, vel ad vitam tantum. Si autem in feodo, fiat ut superius. Si ad vitam vel in vadio vel donec & proprietarius implacitaverit, tunc non cadet breve nec loquela principalis, sed placitum de warantia tantum, quod in personis haeredum reincipere non potest, sed procedat placitum principale ac si tenens ab initio warantum non vocasset. § 17. Sed esto quod ille qui vocatus est ad warantum non tenuit rem petitam nisi ad vi­tam suam tantum, & antequam warantizaverit moriatur, & terra reverti debeat ad dominum proprietatis qui petit, non propter hoc cadet breve principale nec warantia, sed remanet placitum warantiae in persona haeredis, si ille qui ad vitam suam tenuerit feoffaverit in feodo, & si ad vitam suam cadet warantia, & tenebit placitum principale. Si autem ad vitam tenen­tis, tenebit warantia. § 18. Cum autem warantus de warantia se de­volvere nequeat quo minus warantizet vel si gratis hoc fecerit, tunc rein­cipiet petens placitum principale versus warantum eodem modo sicut versus tenentem proposuit, sic dicendo, quod injustè per suam warantiam deforciat quasi esset tenens, cum revera non sit nisi defensor tenentis, quia terra vel res de qua agitur est jus suum tenentem proposuit, & durante hoc litigio de warantia cessabit contentio versus tenentem & alios warantos medios donec constiterit quid actum erit inter petentem et ultimum waran­tum. § 19. Cum autem ille qui ultimo warantizavit warantum ulterius vocare noluerit vel non possit, tunc aut statim defendat jus ipsius peten­tis & seisinam & don̄ per duellum, vel ponat se in magnam assisam [Page 422] vel rem petitam reddat petenti cum voluntate tenentis nisi exceptiones habeat cont̄ petentem quas proponat: Sunt tamen quaedam exceptiones tenenti & waranto communes, & sunt utri (que) speciales. § 20. C [...]pe­tunt quidem waranto hujusmodi exceptiones, Finis factus, remissio & quieta clamatio petentis vel ejus Antecessoris, felonia cum condemnatione, judicium Cur̄ Regis, & plures esse possunt exceptiones waranto compe­tentes quae principali tenenti non competunt. § 21. Si autem dicat quòd tenens tantam terram quanta petita est non valebit vocato, quia non tenebitur ad majus escambium quam in carta donationis contine­bitur vel pro quanta recepit homag, nec ad majus escambium tenebi­tur principali tenenti quam ipse tenens tenuerit quando warantus per judicium amiserit, licet talis exceptio competisset ab initio ipsi tenenti contra petentem. § 22. Et cum warantus tenentem suum legitimè de­fenderit retinebit tenens seisinam suam & petens in misericordia Reg' re­manebit pro falso clamore, quem si defendere nequeat amittet tenens rem petitam, & warantus tenebitur ei ad escambium quatenus habuit de haereditate ejus ratione cujus vocatus fuerit ad warantum. § 23. Et quamvis quis ad escambium & ad warantiam teneatur, de omni tamen ten̄ non fit warantia, sicut de Serjantiis Regis quae dividi non debent, nec de aliis tenem̄ quae de Rege tenentur in Capite. Non autem tenetur quis factum patris vel matris vel alterius Antecestor̄ ejus cujus haeres fuerit wa­rantizare, vel escambium facere de suo perquisito. § 24. Item nec de haereditate matris warantizare debet quis vel escambium facere de haere­ditate patris, nec è converso, nisi in casu; Si autem de escambio fieri debet extentio aestimari debet res amissa in eodem statu in quo fuit quando primo data fuit, quia melioratio amissoris sui post feoffamentum ampla constru, xerunt aedificia, sicut castra, parcos, vivaria vel hujusmodi. Et si plures sint waranti qui amiserint quilibet contribuat ad escambium pro portione vi­rili, & fiat extentio & escambium per hoc breve. § 25. Scias quod cum A. in Curia nostra, &c. peteret versus B. tantam terram, &c. idem B. venit in eadem Cur̄ et vocavit i [...]ndè ad warantum C. qui venit in eadem Cu­ria, &c. warantizavit ei, et postea per judicium ejusdem Curiae nostrae ter­ram illam amisit versus praed̄ A. quae quidem terra per rationabilem ex­tentionem inde factam per praeceptum nostrum in Com̄ tali, videlicet per annum tantum, et ideo tibi praecipimus quod de terra ipsius C. in Com̄ tuo eidem B. in escambium praedictae terrae tantum terrae per visum lega­lium hominum de Comitatu tuo per rationabilem extentionem sine dilati­one habere facias et assignari, et quid, et ubi per quas particulas terram illam ei assignaveris sciri sac' praefat̄ Justiciar̄, &c. per literas tuas sigillatas et per duos, &c.

De Vocatis extra Regnum. CAP. 31.

SI tenens vocaverit ad warantum talem qui fit manens extra regnum Angliae et nihil in regno habuerit per quod distringi possit, tunc refert utrum omnino extra dominium Regis vel in dominio, si autem extra sicut in alieno regno non valebit vocanti auxilium Cur̄ petend̄, sed oportebit talem ducere, alioquin pro petente judicabitur; Et eodem modo de hiis qui fuerunt sub potestate vocantis si alioqum vocaverit. Si autem extra reg­num, non tamen in alieno regno, sicut in Hibernia ubi brevia Regis currunt, expedit vocare per auxilium Curiae, et quo casu suspendetur placitum prin­cipale quous (que) in Hibernia discussum fuerit de placito warantiae, et nisi te­nens placitum warantiae sequatur, amittet per defaltam, et fit tale breve. § 2. Rex dilecto et fideli suo tali Justic' Hibern̄ salutem. Sciat̄ quod cum A. in Cur̄ nostra cor̄, &c. peteret versus B. tantam terram cum pertinen­tiis, &c. ut jus suum, idem B. venit in eadem Cur̄, &c. & dixit quod terram illam tenet de dono C. vel alicujus Antecessor̄ ejus cujus haer̄ ipse C. est per cartam suam quam ibi ostendit, et vocavit indè ad warantum praedictum C. versus eundem A. per auxilium Cur̄ nostrae; et quia idem C. manens est in Hibernia sub potestate nostra, et nullam terram habet in Anglia ubi summoniri possit vel distringi, Vobis mandamus quod summoniri faciat̄ coram nobis praedictum C. certis die et loco ad waran­tizand̄ praedicto B. praedictam terram, vel ad ostendendū quare warantizare non debeat Recordum illius loquelae secundum quod coram vobis fuerit deducta praefatis Justiciar̄ nostris sine dilatione sciri faciat̄ remittentes hoc breve; et si praedictus C. warantizare debeat detis eis diem coram Justic' nostris ad audiendum judicium et recordum suum de praedicta warantia, et ad respond̄ eidem A. in placito principali; & si C. in Angliam venerit nec tenentem suum defenderit versus A. A. recuperabit terram petitam versus B. et B. de terra ipsius C. in Hibernia habebit ad valentiam. Sed si C. tenentem defenderit versus A. B. tenebit in pace et C. quietus erit de escambio Hiberniae quod immediatè summoniri fac' vocatum quod sit ad certum diem apud Westm̄ vel alibi in Angl' ad warantizand̄, &c.

De War antiis proprietariorum. CAP. 32.

POterit etiam quis intrare in warantiam ad proprii juris tuitionem, etsi non vocetur, ut si quis tenuerit ad vitam suam vel donec et se in frau­dem permiserit implacitari ab aliquo, et cum post si dominum proprieta­tis indè vocare ad warantum subticuerit proponens gratis amittere per de­faltam vel alio modo in exhaeredationem proprietarii; melius namque est in tempore occurrere quam post causam vulneratam remedium quaerere, Hujusmodi igitur tenentes cum implacitati fuerint de hujusmodi ten̄ vel illis annexis, vocare debent proprietarios quodammodo ad warantum, & si warantus vocatus defaltam faciat, petens rem petitam recuperabit et te­nens [Page 424] escambium; et si warantus venerit & tenens non, tunc amittet tenens & escambium non habebit.

De fide Cartarum. CAP. 33.

CUM autem vocatus concedere velit de warantia & vocatus cartam proferat pro se in judicio, & cont̄ ipsum excipiatur quod minus sufficiens sit vel falsa, oportebit vocantem docere illam esse sufficientem et veram, ut si signum contradicatur et per hoc defendatur donum, oportebit vocan­tem dicere donum ritè esse factum et cartam esse validam et inde se ponere super testes in carta nominatos et super patriam, et tunc fiat inde inquisitio per tale breve. Rex vic' salutem. Summone, &c. A. B. &c. testes nominatos in carta quam D. in curia nostra coram, &c. protulit sub nomine E. de tan­ta terra cum pertinentiis in N. et praeterea tot et tales tam milites quam liberos et legales homines de visneto tali quod sint cor̄. &c. ad recognose super Sacramentum suum si praedictus E. terram illam dedit praedicto D. & cartam suam ei inde fecit et homagium suum inde receperit et inde in seisi­nam posuit ipsum D. sicut idem D. dicit vel non sicut praedictus C. dicit, quia tam praedictus D. quam idem C. inter quos, &c. posuerunt se in jura­tam illam & ita se interim certific' & praefatos Justic' nostros ad praefatum terminum plenius inde certior̄ possunt, et habeas ibi nomina militum et hoc breve. § 2. Si autem testes fuerint in diversis Comitatibus manen­tes tunc sic, ad recognoscend, &c. simul cum D. E. & F. et aliis testibus nominatis in eadem Carta, et simul cum 10. vel 12. liberis, &c. de tali alio Comitatu, de pluribus autem Comitatibus si testes et milites sint evocandi. Si autem vocatus dicat quod carta sibi nocere non debeat quia facta fuit dum donator fuit impotens sui vel non sanae mentis vel postquam memo­riam amiserit in infirmitate qua obiit, vel dum fuit infra aetatem vel in vin­culis detentus per vim et metum fuit excoriatus et ubi ipse vocatus reclama­vit cum potuit, vel quia per dolum advenit, ut si cartam de feoffamento sigillatam cum scriptum de termino annorum sigillare crediderit, vel ut si carta fieri debuit ad vitam, illam fecit fieri in feodo & hujusmodi, dum ta­men nihil sit quod imperitiae vel negligentiae suae possit imputari ut sigillum suum Senescallo tradiderit vel uxori quod cautiùs debuit custodivisse, et in quibus casibus oportebit vocantem docere contrarium, et tunc fiant In­quisitiones per talia brevia. § 3. Rex vic' salutem. Summone, &c. A. B. C. testes nominatos, &c. et praeter illos 9. tam milites quam alios &c. ad recog­noscendum, &c. si praedictus C. in ligia potestate sua & dum fuit compos sui bonae et sanae memoriae dedit praedicto B. tantam terram cum pertinentiis in N. et cartam suam ei inde fecit, vel non; et unde E silius et haeres praedicti C. versus quem praedictus D. in Cur̄ nostra et cum clamans praedictam ter­ram dicit quod praedictus talis pater suus vel alius Antecessor nunquam de­dit praedictam terram praedicto B. et si hoc unquam fecit fuit hoc in infir­mitate in qua idem talis Antecessor obiit, et postquam memoriam amisit, vel dum fuit non sanae mentis et compos sui, vel dum fuit infra atatem in custodia ipsius Antecessor̄ ut idem C. dicit quia praedictus, &c. Et quando (que) [Page 425] sit inquisitio tantum per testes et quandoque per alios, tunc sic, et in­terim terram illam viderint, vel sic, ad recognoscendum, &c. si prae­dictus C. bona voluntate et sponte dedit ipsi D. terram illam vel illam advocationem vel quid tale, sicut idem D. dicit, et si hoc fecit coactus et per metum tunc diligenter inquiras qualem metum vel qualem coactionem idem D. ad hoc adhibuit, et inquisitionem, &c. vel sic, ad recognoscend, &c. si A. pater B. dedit C. tantam terram cum pertinentiis in N. et eum indè in seisinam posuit, et per donum illud fuit indè in seisina in vita ipsius A. pertantum tempus, et si idem C. postea dimisit terram illam praedicto A. patri ipsius B. ad firmam vel ad terminum vitae, vel si idem A. semper fuit inde in seisina et obiit indè seisitus ut de feodo absque aliqua seisina quam idem C. inde haberet in vita ipsius A. vel non, quia tam praedictus, &c. § 4. Et si quis unicam rem dederit duobus et contentio habeatur de prioritate quis eorum priorem habuerit seisinam, vel si quis advocatio­nem alicujus Ecclesiae dederit alicui, et post donationem illam dicat dona­tor se praesentasse ad Ecclesiam, et donatarius quod non, tunc fiat inqui­sitio tam de prioritate doni quam de praesentatione per hoc breve Praeci­pimus tibi quod venire fac' coram &c. 12. tam milites quam alio [...] liberos et legales homines de visneto tali per quos reiveritas, &c. ad recogno­scend, &c. si A. pater B. postquam dederit C. advocationem talis Ecclesiae et postquam cartam suam quam indè habet ei fecit praesentavit D. ad ean­dem Ecclesiam ita quod ad praesentationem suam fuit admissus, et qui ulti­mo obiit persona in eadem Ecclesia vel non, quia tam, &c. Et similiter ad recognoscend̄, &c. simul cum D. E. &c. testibus nominatis in carta quam praedictus A. &c. fecit tali de eadem advocatione, ut rum videlicet praedictus A. prius dedit advocationem illam praedicto tali vel tali, et interim Eccle­siam illam videant et se ita certificent quod praefatos Justicia [...] nostros, &c. § 5. Si autem fieri debeat inquisitio per testes et per partium, tunc sic. Praecipimus tibi quod venire fac' coram, &c. A. et B. testes nominatos in carta quam C. fecit D. de advocatione talis Ecclesiae ad recognoscend, &c. simul cum 12. tam militibus, &c. et simul cum E. F. et G. testibus nominatis in carta quam idem C. fecit E. de eadem advocatione utrum praedictus C. prius dedit advocationem illam praedicto D. et cartam suam ei indè fecit, vel praedicto E. interim, &c.

De Probatione Cartarum. CAP. 34.

CUM autem testes et recognitores in Cur̄ comparuerint et facto sacra­mento dicant se interfuisse ubi donatio facta fuit, et in eorum prae­sentia carta donationis lecta et audita et homagium captum et seisina do­natario legitimè facta, et cum debita solemnitate, valida erit carta et do­natio legitima: Si autem de auditu tantum loquatur quod audiverunt dici quod carta facta fuit et homagium captum sed nullus eorum praesens aderat cum praesentes fuerint ubi seisina facta fuit donatario per Attor­natum qui literas patentes super hoc ostenderit quamvis nullam cartam [Page 426] ita quod inductus fuit in vacuam possessionem, valebit donatio si seisina bene fuerit continuata et homag' captum, sed si de seisina nihil scive­rint probetur carta legitima, sed donatio invalida quia nihil probant de traditione seisinae: Et vice versa fieri poterit si seisinam probaverit legi­timam quod donatio erit valida, licet de homagio facto vel de carta nihil probaverit, ut si testes et Juratores dicant quod cartam illam nunquam prius viderunt nec unquam audita fuit in Com̄ neque in hundre­do, licet dicant quod rogati fuerint quod essent testes tamen non vale­bit carta; Et idem erit si dicant se nunquam interfuisse confectioni cartae neque recitationi, quod multum cartae deroget et ejus fidei. § 2. Item si omnes Testes dicant vel saltem omnes praeter unum vel duo se nihil scire de carta, ac unus vel duo dicant similiter sed quod interfuerunt ubi confirmatio facta fuit, adhuc non probatur per hoc carta, licet donatio ra­tificetur. Si testes dicant quod praesentes fuerunt in confectione notae in quam consentierunt donator et donatarius, licet praesentes non fuerint in appositione sigilli sufficit tamen ad cartae probationem. § 3. Si au­tem nullus testis apparuerit cum omnes sint mortui vel extra regnum, super fide cartae erit ad patriam de necessitate recurrend̄. § 4. Et si testes appareant & dicant se de carta nihil scire, vel si dubiè responde­rint, ac lator cartae suspectus habeatur quod cartam adquisierit per do­lum dum fuit Camerarius donatoris, vel per fraudem uxoris, vel sit alia vehemens praesumptio quae fac' cont̄ ipsum, non valebit carta neque do­natio propter praesumptionem, & maximè quia nihil probant. § 5. Pro­bari etiam poterit carta alio modo quam per testes & per patriam, sicut per collationem sigillorum, ut si conferantur alia sigilla quae aliàs in ju­dicio prolata fuerint vel probata, & si modis omnibus conveniant & per omnia ita quod in eis nulla appareat differentia, hoc erit sufficiens ad cartam dedictam probandam, nisi rasura in loco suspecto inventa il­lam impediat, sicut in narratione facti proprii nominibus, locis, nume­ris, & hujusmodi, quod non est in narratione jurium. Jura autem ubique seribi possunt quia non narrantur per rasuram neque mutantur. Appa­rere autem debet omnis carta in prima sui figura absque omni vitupe­ratione, rasura vel cancellatura, calumniosam vero scripturam in judicio proferre non convenit; Sunt tamen quaedam in scriptis quae levem in­ducunt praesum ptionem, & hujusmodi levia vicia vinci poterunt per veram testium probationem & per patriam, ut si in scriptura invenia­tur diversitas calami vel atramenti vel manus, & nisi aliquod sigillum prius fuerit in judicio prolatum & a donatore recognitum vel à profe­rente probatum, non erit hujusmodi sigillis ad collationem prolatis aliquatenus fides adhibenda, quia omnia esse poterunt adulterina.

De Warantia Cartae. CAP. 35.

EST & aliud genus warantiae quod dicitur warantia cartae, ubi quis de facto & feoffamento suo proprio vel Antecessorum suorum tenetur ali­um defendere & acquietare in seisina sua secundum modum sui feoffamenti quotiescunque ab aliis vexatus fuerit vel districtus ad indebita facienda, & quo casu succurritur querenti per tale breve. § 2. Rex vic' salutem. Prae­cipe A. quod justè, &c. warantizet B. tantum terrae cum pertinent̄ in N. quod tenet & de eo tenere clamat & undè cartam suam habet ut dicit, & undè habet cartam talis patris vel matris, fratris vel sororis, avunculi vel a­mitae, avi vel aviae, proavi vel proaviae talis quamvis ipse qui queritur sit hae­res valdè remotus, & tunc dicatur, Cujus haeres ipse est ut dicit & nisi fece­rit, &c. summ̄ &c. § 3. Ad diem verò summonitionis locum habebit es­sonium, et si non venerit neque essoniatus fuerit attachietur per vad̄ et pleg'; Et ulterius observetur ordo attachiamentorum sicut in actionibus personalibus Civilibus donec comparuerint. § 4. Cum autem in judicio venerit respondere poterit excipiendo contra cartam quod warantizare non debeat secundum formam brevis, quia querens terram non tenet de qua petit warantiam, vel quia cartam non ostendit neque aliud quare summoni­tus warantizare debeat, vel quia ipse querens non est haeres ipsius sub cujus nomine petitur warantia. § 5. Si autem summonitus querentem cont̄ tenorem cartae suae vexaverit exigendo alia servicia vel plura quam ei facere obligatur, quamvis quidam dicant quod locum habet breve de recto de con­suetudinibus et serviciis, tutius tamen conqueri per breve de warantia car­tae ad evitandum periculum et discrimen duelli et magnae assisae, quia ambi­gua funt fata causarum; Quicunque autem tenentem suum contra alios de­fendere tenetur, ipse illum contra cartam et factum suum gravare non de­bet; Tenetur enim quilibet tenentem suum defendere, non autem destrue­re, quod quis ex officio aliis prohibere necesse habet id in persona propria committere non debet.

De Exceptionibus. CAP. 36.

EXceptiones autem loco actionum sunt, nam qui excipit agere videtur quantum ad onus probationis; Non igitur valet exceptio nisi probata dum tamen ab agente condicat̄. § 2. In respectu vero actionum dicun­tur exceptiones, una namque aliam impugnat, quia sicut actores suis arman­tur actionibus, ita rei è contra suis muniuntur exceptionibus. Exceptio au­tem est actionis illisio, per quam actio perimitur vel differtur. § 3. Ex­ceptionum quaedam sunt dilatoriae, et quaedam peremptoriae jurisdictionis et dilatoriae actionis, et quaedam dilatoriae brevis et peremptoriae actionis. § 4. Item exceptionum quaedam sunt generales ad omnes actiones et quae­dam speciales. Generales vero sunt quae generaliter se habent ad omnia placita, sicut exceptiones contra jurisdictionem, cont̄ personam agentis, contrabreve de tempore de erroribus, et quae sunt dilatoriae actionis et quasi [Page 428] extra actionem, quae actiones non perimunt sed ad tempus differunt § 5. Sunt autem quaedam exceptiones in initio iltis proponendae et in prae­paratoriis judiciorum et ante visum ad perimendum judicium ne procedat, sicut sunt exceptiones contra jurisdictionem et personas judicantium, sicut dici poterit hiis quibus deficit authoritas judicandi, et exceptiones quae competunt contra personas petentium, et cont̄ brevia de quibus tenens post visum petitum non audietur, quia per petitionem visus renunciavit tacitè benesiclis huiusmodi exceptionum. § 6. Sunt etiam quaedam quae visum sequuntur, sicut exceptio non tenurae totius rei petitae vel partis; et eodem modo de pertinentiis competit etiam exceptio erroris loci post vi­sum, et istae procedunt lites contestationum. § 7. Et quamvis visus non petatur per ordinem tamen debent exceptiones proponi. Erit igitur à digniori incipiend̄ sicut à jurisdictione judicantis & persona Judicis cum ip­se sit pars principalis iudicii. Secundo contra personam petentis, et etiam cont̄ ipm̄ tenentem ex persona sua propria & postea contra breve, et tunc ad non tenuram, vel ad errorem loci, ex ultimo ad actionem. § 8. Et sunt duae exceptiones quae omni tempore proponi possunt etiam post iudici­um, sicut Judicis non sui & falsi Attornati, cum quibus nullum ratisicatur in­dicium, controversia nulla, & sicut necesse est actionem proponere & pro­bare, ut prima facie iusta videatur, ita oportebit exceptione, ut per hoc sciri possit an pertineat ad excipientem exceptio, sicut ad agentem pertinet a­ctio, quia cum aliquando contra actionem pertineat exceptio, non tamen semper ad omnes pertinent ut illam proponant. § 9. Contra exceptio­nes verò licet ab initio competentes videantur subveniri tamen poterit quandoque petentibus ope replicationis, ut si quis petat excipere poterit tenens de pacto interveniente ne petat, contra quem replicari poterit à petente de pacto posterius interposito quod petit, & quo casu primum pa­ctum eliditur per posterius, non quidem ipso iure sed ope replicationis. § 10. Replicatio quidem est exceptio quae competit actori contra excep­tionem rei, et contra replicationem datur triplicatio reo, et iterum quadri­plicatio petenti; Replicatio verò ideo obiicitur ut exceptionem impugnet, vel sic. § 11. Exceptio actorem excludit replicando vero reum, et cont̄ replicationem datur duplicatio, et cont̄ ipsam rursum triplicatio, et sic deinceps in infinitum. § 12. Exceptiones vero perpetuae sunt quamvit Nota. de temporalibus actionibus descendant, quia non erit in voluntate tenen­tis quando velit excipere, licet in voluntate actoris sit quando velit agere, et sicut actor una actione debet experiri saltem illa durante, sic oportet te­nentem unica exceptione dum tamen peremptoria, quod de dilatoriis non est tenendum, quia si liceret pluribus uti exceptionibus peremptoriis simul et semel sicut fleri poterit in dilatoriis sic sequeretur quod si in probatione u­nius deficeret ad aliam probandam possit habere recursum, quod non est permissibile non magis quam aliquem se defendere duobus baculis it. duello cum unus tantum sufficere debeat. Probari autem poterit exceptio quan­doque per instrumenta et quandoque per patriam.

De exceptione cont' Jurisdictionem. CAP. 37.

IUrisdictio autem nihil aliud est quam auctoritatem habere dicendi jus vel jadicandi inter partes de actionibus personarum vel rerum secundum ꝙ in judicio fuerint deductae authoritate ordinaria vel delegata. § 2. Est etiam jurisdictio quaedam ordinaria & quaedam delegata, & undè si quis summoniatur coram aliquo Judice Ecclesiastico vel seculari forum rei con­sequi debet & cum ubique parere, judicem tamen habere debet illum apud quem reus domicilium habuerit, quia actori forum rei sequi debet sicut ra­tione criminis conveniendus est quis ubi crimen commiserit, & similiter de injuriis personalibus Civilibus, subjacere enim debet juri ubi deliquerit, sicut de Infongenthef manifestè apparet; Et codem modo in contractibus; conveniendus enim est contrahens ubi contraxerit. Ex praemissis igitur re­linquitur quod si quis utlagatus fuerit in Com̄ in quo non deliquit, ipso jure adnullanda erit utlagaria. Sententia autem à non suo Judice lata ne­mini debet nocere. § 3. Cum autem diversi sint Judices aestimare debet quilibet an sua sit jurisdictio ne falcem proponat in messem alienam. Judex autem secularis de rebus spiritualibus cognoscere non debet. Decimae au­tem in quantum decimae & res testatae in possessione testatoris tempore ob­itus sui existentes & catalla data ob causam matrimonii & plura alia in foro Ecclesiastico debent intentari; Poterit tamen cognitio eorum per contra­ctus ad forum seculare devolvi, ut si decimae vendantur per venditionem jam translata est spiritualitas in temporalitatem, & quo casu [...] locum habe­bit prohibitio Regis ad inhibend̄ Judicibus Ecclesiasticis ne in cognitionem hujusmodi catallorum procedant, & ut fraus fiat inhibitioni inhibitum est per Statutum Hospitalariis & Templariis ne trahant aliquem in placitum coram custodibus privilegiorum suorum de aliquo cujus cognitio spectat ad forum Regiae potestatis, quod si faciat primo restitutis damnis parti gra­vatae graviter per ipsum Regem puniatur. Inhibetur etiam conservatoribus eorundem privilegiorum ne ad instantiam Hospitalariorum vel Templario­rum vel aliorum privilegiatorum citationes fieri concedant priusquam ex­primantur super quibus fieri debeat citatio. Et si hujusmodi conservatores viderint quod citatio de aliquo petatur cuius cognitio ad forum spectave­rit seculare, tunc eas concedere non praesumant, & si fecerint poenam sub­scriptam incurrent; Et quia subpriores, sacristae, praecentores, celerarii & hu­jasmodi religiosi amotibiles facti sunt custodes huiusmodi privilegiorum & nihil habent unde laesis aut Regiae satisfacere possint dignitati cum prohibi­tioni, Reg non inclinaverint, inhibitum est eorum Abbatibus, Prioribus, subprioribus & aliis eorum Rectoribus & superioribus huiusmodi obedien­tiariorum ne permittant huiusmodi obedientiarios suos assumere sibi huius­modi Jurisdictiones Regiae potestati praeiudiciales, quia si permiserint poe­nam ipsorum delinquentium subibunt acsi ipsi superiores de praesumptione illa convincerentur. § 4. Prohibitionem reg' sancitum est locum habe­re ne iudicium procedat in foro Ecclesiastico quandoque ratione, rei quan­doque [Page 430] ratione personarum, ut si laicus laicum implacitaverit coram aliquo Judice Ecclesiastico de aliquo laico feodo vel de aliquo quod ad hoc per­tinuerit. § 5. Nullum enim privilegium iurisdictionem regiam in hac parte mutare poterit, similiter nec fidei interpositio neque Sacramentum praestitum, neque partium spontanea renunciatio; Et hoc idem dici poterit de catallis & debitis quae non sunt de testamento vel matrimonio & eorum sequela. Et eodem modo de iniuriis personalibus tam in actionibus crimi­nalibus quam civilibus, dum tamen civiliter agatur; & si criminaliter agatur versus clericum quamvis clericus respondere noluerit in foro seculari, Judex tamen Ecclesiasticus cognitionem habere non poterit nec regiam auferre iurisdictionem, licet habere debeat Judicii executionem. § 6. In causa enim sanguinis non poterit Ecclesiasticus Judex cognoscere neque iudicare ne (que) irregularitatem committere, & quamvis neminem valeat morti con­demnare, degradare tamen poterit crimine convictos vel perpetua carceris inclusione custodire. § 7. In causis verò Testamentariis vel matrimo­nialibus non habebit locum regia prohibitio, & eodem modo in lite susce­pta de rebus defuncti specialiter non dispositis, quamvis dispositio earum arbitrio relinquatur Executorum. § 8. Et si terr̄ vel aliud in foro peta­tur Ecclesiastico & regia prohibitio intervenerit ne procedatur ibidem & Judex procedere timuerit an res de qua agitur merè spiritualis sit nec ne, tutum est Judici supersedere litemque suspendere donec discussum fuerit à Justic' locum Regis tenentibus utrum licitè procedere valeat in causa necne; qui si in causa illicita praesumptuosè processerit & indè convincatur, damna querenti restituere condemnabitur adhibita taxatione Justic' & gaolae com­mittetur donec pro voluntate Regis ab indè redimatur. § 9. Item fru­stra agit qui judicium prosequi nequit cum effectu. § 10. Judicia autem rata debent permanere & firma consistere & usque ad condignam satisfa­ctionem inviolabiliter observari, ideoque in praemissis semper videndum est an Justic' efficax facere debeat judicium. § 11. Si autem deligatus sit & warantum non habuerit ab ordinario, quod coram eo actum fuerit nullius erit momenti quasi coram Judice non suo, quamvis tales adire debent sum­moniti, non est tamen eis parendum cum warantum non habuerint, nec e­tiam si warantum ostenderint ab ordinario non processum. § 12. Nec etiam ei parendum est ubi translata fuerit jurisdictio & cognitio ad alium, quia si quis diversis temporibus duos dederit Judices posteriorem dando videtur prohibuisse priori. § 13. Item nec est Judici parendum cum ju­risdictionem extendat ultra fines mandati, ut si praetextu unius placiti cog­noscere velit de aliis ad quae non extenditur sua iurisdictio. § 14. Nec e­tiam ei qui iurisdictionem post iudicium semel redditum praetextu primi waranti voluerit continuare, cum lata sententia sit eius iurisdictio respira­ta, & cum semel officio tali functus fuerit. § 15. Item quandoque pe­rend̄ est Judici ratione loci privilegiati, sicut de Civibus London vel Baroni­bus quinque portuum & huiusmodi qui extra loca privilegiata per regias concessiones super nullo intrinseco contractu debent conveniri; Persona autem Judicis ex sola suspicione recusari poterit, suspicio tamen multis con­surgit [Page 431] ex causis, ut si Justiciar̄ sit consanguineus petens homo subditus parens affinis familiares vel commessalis sit rei, vel narrator suus extiterit in causa illa & huiusmodi, vel si actorem pulsaverit vel molestaverit vel convitia dixerit, quia subdelegatus si advocatum molestaverit contumeliis, pulsatione vel convitiis privandus est cingulo spoliandus quia patrimonio vel ultima animadversione puniendus; Tutius est igitur ut suspecti Judices amovean­tur & eis substituantur non suspecti, quia melius est in tempore occurrere, quàm post causam vulneratam remedium querere, & valdè meticulosum est sub Judice litigare qui damnificare nititur litigantem, quia tristissimum fortè sortiri possit eventum.

De Exceptionibus contra personam querentis in generali. CAP. 38.

COnfirmata siquidem Judicis iurisdictione consequenter proponantur exceptiones si quae fuerint contra personam ipsius petentis per quas re­pelli debeat ab agendo omnino vel non nisi post tempus omnino, ut si pe­tens servus fuerit ipsius tenentis, vel si fuerit bastardus, vel unquam seculo mortuus sicut per habitum professionis, vel si sit à natura fatuus, vel si furio­sus vel surdus & mutus, vel leprosus & à communione gentium separatus, vel quia non competit ei actio cum sit amotibilis religiosus, vel propter impedimentum feloniae propriae vel alicujus antecessoris cujus haeres fuerit nisi post tempus ut si minor petierit in causa proprietatis & hoc propter defectum scientiae, cum non multum distet ab amente, vel propter dubium rei eventum, ut si quis in statu dubiae dignitatis aut corporis, & quo casu remaneat placitum in suspenso donec de certitudine fortunae constiterit cum ambigua sint fata causarum corporis, ut si quis appellatus fuerit crimi­naliter de vita & membris, civiles causae ipsum tangentes interim suspendi debent donec se defenderit in criminali dignitatis; ut si Abbas, Prior vel a­lius à dignitate depositus ad tuitionem status sui ad superiorem appellave­rit. § 2. Item suspendatur actio per exceptionem excommunicationis, ut si tenens docuerit per literas Ordinarii ipsum petentem excommunica­tum esse donec de absolutione docuerit, quia si repellendus est à gentium communione corpore leprosus, sic & anima leprosus cujus omnia facta il­legitima fortè censentur. § 3. Competit etiam tenenti exceptio contra petentem cum solus petat quod cum alio petere deberet, sicut unus vel unae cohaeredum, vel vir sive uxor de re uxoria. § 4. Item ex omissione supe­rioris, sicut de religiosis amotibilibus qui respondere non poterunt sine Ab­bate vel Priore suo, nec Canonici sine Decano, neque Rectores sine Episco­po & patrono, nec fratres alicujus domus sine Curatore, nec sanctae monia­les quandoque nec sorores sine suis Curatoribus. § 5. Item competunt tenenti plures exceptiones ex persona sua propria ut inferiùs apparebit.

De Bastardiis. CAP. 39.

DIctum est superius de exceptionibus quae competunt tenentibus contra personas petentium in generali, consequenter eas specialius volumus declarare. Competit autem exceptio tenenti contra petentem ex persona ipsius petentis peremptoria ut ab actione imperpetuum excludatur, eo quod nihil juris habeat cum sit bastardus. § 2. Praeponi quidem solet ba­stardia aliquando cum adjectione causae quare bastardus, & aliquando sine. Sed quia in tali responsione Episcoporum inveniebatur multotiens obscu­ritas & incertitudo propter causam non adjectam, provisum fuit quod in casu objectionis bastardiae praecisè exprimeretur causa, vel pro indefenso ha­beretur exceptor. § 3. Causae quidem sunt plures, ut si pater petentis nunquam desponsavit matrem ejus, vel si matrimonium inter patrem & matrem ejus contractum fuit illegitimum, quia aliam uxorem habuit legi­timam tempore contractus secundae superstitem; Et in istis duobus casibus non habet Judex secularis cognitionem, quia ad ipsum non pertinet dis­cussio utrum fuit ibi matrimonium vel non, nec quae mulier fuit uxor sua le­gitima & quae non. § 4. Sunt etiam aliae causae bastardiae quarum cogni­tio ad curiam Christianitatis non est demandanda, ut si tenens excipiendo dicat petentem nihil juris habere quia bastardus pro eo quod natus fuit an­tequam pater suus matrem suam desponsavit, vel si dicat quod bastardus sit quia ab alio quàm à viro matris suae progenitus; & si petens dicat contra­rium licitè poterit Justic' per patriam indè inquirere veritatem si partes ad hoc mutuum praebuerint consensum, quod si tenens voluerit indefensus im­punè debet remanere, & si petens ad hoc assensum praebere voluerit, dene­ganda erit ei actio, & similiter si dicat quod legitimus sit, & hoc paratus sit probare quando & ubi debet, nisi tenentem contradicat expresse dicendo quod natus fuit in sponsalibus, & nihil pertinet ad Ordinarium de priorita­te vel posterioritate inquirere nativitatis, non magis ꝙ de temporis prae­scriptione si indè habeatur contentio. Sed ad Judicem secularem pertinet indè cognitio adeo licitè sicut inquirere poterit de dote mulieris utrum dotata fuerit ad ostium Ecclesiae necne, & utrum sponsalia publica fuerint vel clandestina. Haec quidem constitutio provisa fuit pro contrarietate le­gum & Canonum, quia quicunque nati sunt ante matrimonium, dum tamen matrimonium consequatur inter patrem & matrem, quoad gradus promo­tionis ad Ecclesiasticam dignitatem secundùm Canonem legitimi reputan­tur, quoad successionem verò in bona paterna secundum consuetudinem Angliae illegitimi & bastardi. § 5. Provisum fuit etiam quod si causa ba­stardiae opponatur nullam de hac dictione bastardiae mentionem faciendo quod oppositio pro nulla habeatur; Et similiter si petens ad Cur̄ Christia­nitatis destinatus Cur̄ Reg' certisicaverit generaliter super legitimitate & non super causa specialiter, quod extunc pro obscura Ordinarii responsione liceat Justiciar̄ Regis indè inquirere veritatem. § 6. Non autem omni competit exceptionem opponere bastardiae vero cum haeredi competat [Page 433] contra eum qui se facit haeredem cum revera non sit, sive petens sit qui op­ponit sive tenens, & etiam illi, qui loco fuerit haeredis, & sicut dominus ca­pitalis cum fuerit in possessione haereditatis tanquam de escaeta sua pro defectu haeredis tenentis sui cum non sit qui petat nisi bastardus tantum, se­cus erit cum plures petierint, quia tunc pertinet ad dominum talis excep­tio, quia quamvis competat contra haeredem non tamen ad dominum capi­talem, & si dominus aliquem semel cognoverit ad haeredem, & terram ei reddiderit tanquam haeredi quamvis minimam partem & quamvis haeres re­vera non fuerit quia bastardus, ex poenitentia tamen resilire non poterit quo minus totam recuperet haereditatem, quia si postmodum voluerit, ba­stardiam objicere non audietur. § 7. Si autem uterque tam petens quam tenens bastardus fuerit, & petens bastardiam objecerit tenenti; si tenens replicando dixerit petentem esse bastardum, oportet petentem docere se esse legitimum, vel nihil capiet, quia melior est conditio possidentis: Et no­ta quod ad ipsum qui est extra seisinam in omni casu oportet probare ba­stardiam Nota. vel legitimationem, quia cum tenens objecerit exceptionem ba­stardiae contra petentem, petens artatur ad probationem legitimationis, & quamvis tenens ad probationem bastardiae processerit excipiendo, opor­tebit tamen petentem docere se esse legitimum replicando, vel cadet à causa, & cum tenente remanebit possessio. Si autem è converso à petente quod ipse est in seisina sicut haeres legitimus, oportebit tenentem replicare quod bastardus, & sic replicando probare bastardiam. Relinquitur igitur quod semper incumbit probatio ipsi petenti, quia tenens nunquam sequere­tur probationem. § 8. Si autem contra minorem objiciatur bastardia & ipse in seisina fuerit, non procedet inquisitio super bastardia ante aetatem in foro Ecclesiastico, cum exceptio bastardiae utrumque jus determinet. § 9. Et cum cognitio & inquisitio per objectionem merè pertineat ad diocesanum mandetur Ordinario quod inquisita veritate in Cur̄ Christiani­tatis certificet indè Justiciar̄, & interim remanebit loquela in Cur̄ Reg' si­ne die, donec inquisitio retornetur. § 10. Judex vero Ecclesiasticus cum regium mandatum susceperit convocatis partibus si interesse voluerint, fiat diligens inquisitio per formam brevis si matrimonium sit vel non, & si ma­trimonium sit sed illegitimum, inquirend̄ est de legitimitate matrimonii & proprietate, & facta sic indè inquisitione statim remittatur Regi vel ejus Justiciar̄, & quia remissa inquisitione nihil superest nisi reddere judicium, non habebit locum post inquisitionem remissam visus terrae. Facta igitur inqui­sitione sicut dictum est ad Cur̄ Regis remissa, statim resummoneatur loque­la quae prius sopita est per tale breve. § 11. Rex vic' Salutem. Su [...], &c. per bonos, &c. B. tenentem quod sit, &c. auditurus Recordum & judicium suum de loquela quae fuit in eadem Cur̄ nostra inter A. petentem & B. te­nentem de tanta terra cum pertin̄ in N. quam idem A. clamat in eadem Cur̄ nostra ut jus suum versus eundem B. & undè idem B. dixit quod prae­dictus A. nullum jus habuit in terra illa quia bastardus est, & ideò bastardus quia pater suus nunquam desponsavit matrem suam, vel alia tali de causa, & undè inquisitio bastardiae transmissa fuit ad Curiam Christianitatis fa­ciend̄ [Page 434] & habeas, &c. § 12. Ad quem diem uterque poterit essoniari, & si tenens defaltam fecerit & legitimè summonitus fuerit, capiatur terra in manum Regis per defaltam per parvum Cape, & summoniatur iterum quod sit ad alium diem auditurus judicium suum, &c. & sive venerit sive non, ju­dicabitur pro petente sive inquisitio fecerit pro ipso sive contra ipsum. § 13. Cum autem quis legitimitatem suam sic in foro probaverit Ecclesia­stico & antequam ad cur̄ Regis redierit decesserit, & talis haeredem habue­rit de corpore suo legitimè procreatum, talis habendus est pro legitimo, & aliis praeferendus in haereditatem, & ex tali inquisitione erit judicium red­dend̄ pro haer̄ defuncti quod pro ipso reddetur si vixisset. § 14. Si autem post mortem alicujus opponatur bastardia, non allocabitur; cum defunctus ad talem exceptionem respondere non poterit. § 15. Inquiri tamen po­terit per patriam utrum talis fuit necne, secundum ꝙ inquiri poterit utrum talis tenuerit liberè vel in villenagio, licet de statu talis inquiri non pos­sit post mortem.

De petente fatuo, surdo, leproso, & furioso. CAP. 40.

COmpetit etiam tenenti exceptio ex persona petentis si fuerit furiosus vel non sanae mentis, ita quod discernere nesciat, vel quod omni­no nullam habeat discretionem; tales enim non multùm distant à brutis quae sensu carent & ratione, nec valere debet quod cum talibus agatur durante furore; possunt tamen quidam dilucidis gaudere intervallis, & quod actum fuerit cum illis tali tempore ratum erit; Secus erit de hiis qui furorem habuerint perpetuum, quia in ipso furore adquirere non poterunt sicuti nec aliqui qui consentire nequeunt, et multo fortius nec alienare, neque aliud facere quod ad status sui cederet in detrimentum, tamen furor alienationem prius factam non perimit, et sicut multa im­pediunt contrahenda quae non dirimunt contractum, ita sunt multa quae impediunt promovendum quae non dejiciunt jam promotum. Talibus igi­tur de necessitate dandi sunt Curatores & tutores per dominos feodo­rum ex consensu parentum & amicorum. § 2. Competit etiam excep­tio tenenti propter defectum naturae petentis, vel si naturaliter à nati­vitate surdus fuerit aut mutus, tales enim adquirere non poterunt nec alienare, quia non consentire, quod non est de tarde mutis vel surdis, qui­bus dandi sunt Curatores & tutores cum ex casu talis aegritudinis de re­bus propriis disponere nesciverint, & tales per procuratores adquirere po­terunt, sed non legitimè alienare. § 3. Competit etiam ei exceptio propter lepram manifestam, ut si petens leprosus fuerit & tam deformis quod à communione gentium merito debet separari; talis vero morbus petentem repellit ab agendo haereditatem, jam habitam non adimit sed habendam. § 4. Competit etiam tenenti exceptio contra petentem ex persona sua propter confessionem in Cur̄ factam de statu servili sive liber fuerit sive servus, ut si petens cognoverit se fuisse villanum tenentis, vel aliàs inde convictus suerit, et quo casu semper obstabit petenti.

De exceptione Feloniae. CAP. 41.

COmpetit etiam exceptio contra petentem ex persona ipsius petentis peremptoria ex crimine & delicto petentis vel Antecessoris sui cujus haeres ipse est subsecuto judicio, ut si morti fuerit aliquo judicio condem­natus vel ad id quod tantundem valeat, vel si utlagatus fuerit, vel si ter­ram abjuraverit, si postea redicrit quamvis restitutus ad pacem & petierit, semper obstabit judicium feloniae dum tamen ritè processerit judicium suis meritis exigentibus, quod tamen non est in illegitimis judiciis ubi non pro­cesserit causa, quia destructa causa destruitur & causatum.

De habitu Religionis assumpto. CAP. 42.

COmpetit etiam ei exceptio propter mortem Civilem, ut si quis se reli­gioni contulerit, & ad seculum reversus haereditatem petierit, & quo casu ab agendo repellitur cum semel sponte renunciaverit omnibus quae seculi sunt, habita tamen distinctione utrum habitum professionis assum­pserit vel non, & unde habita indè contentione inter partes, demandanda erit inquisitio ad Cur̄ Christianitatis, & secundum Retornum Ordinarii procedendum erit ad judicium.

De Exceptione de minori aetate. CAP. 43.

MInor autem in omni aetate seisnam propriam petere poterit, praete­rea petere poterit seisinam Antecessoris sui in jure possessorio. § 2. Petere autem non poterit per breve de recto feodum militare ante­quam vicesimum secundum annum aetatis suae attigerit, nec liberum soca­gium antequam 14. annos plenè compleverit per breve de recto, & licet tunc recuperaverit, inde tamen antequam fuerit 21. ann' non tenebitur respondere majori neque minori ex praemissis tenenti poterit ope exceptio­nis subveniri. Minor autem respondere tenetur in omni casu et in utroque jure tam majori quam minori de tenemento de quo fuerit feostatus. In jure tamen proprietatis si fuerit implacitatus per breve de recto dilatione essonii de malo lecti gaudere non debet, eò quod attornatum facere non poterit non magis in Cur̄ quam cor̄ quatuor militibus visoribus suae infirmi­tatis facere responsalem. § 3. Respondebit etiam non obstante mi­nori aetate sua de facto proprio & injuria sua propria in omni casu, dum tamen civiliter contra eum agatur, etiam in criminalibus. § 4. Item mulieri dotem petenti propter favorem viduarum excepto casu tacitur­nitatis mulieris donec haereditas post mortem tenentis descenderit ad minorem, antequam mulier dotem petierit, quia vigilantibus tantùm subveniunt jura, & dissimulatio trahitur ad consensum. § 5. Respon­debit etiam si res de qua agitur ipsum Regem tangat. Salvo tamen jure minoris & cujuslibet. § 6. Item ad finem factum, sed in placito [Page 436] warantiae quamvis warantizaverit ante plenam aetatem non respondebit ad placitum principale. § 7. Item in jure possessorio ubique de omni de quo Antecessor minoris non obiit seisitus in dominico ut de feodo, vice versa de nullo respondebit de quo Antecessor suus obiit seisitus in do­minico suo ut de feodo, praeterquam de tenemento de quo Antecessor ejus viciosum ingressum habuerit per disseisinam vel hujusmodi, non ta­men quoad poenam sed quoad restitutionem si contra ipsum agatur per tale breve de ingressu. § 8. Seisiri tamen poterit quis de re cor­porali in quam jus habuit sive de ipso jure quoad rem vel ad personam pertinuerit, et unde si de re corporali agatur & Antecessor suus fuerit sei­situs anno et die quo fuit vivus et mortuus locum habet quod dicitur. Si autem disseisitus obiit de ipso jure licet ante mortem non fuerit usus, dum tamen illud non omnino amiserit per non usum, tunc non respon­debit haeres ante suam aetatem. Si autem plures usum habuerunt qui sunt participes quasi unum corpus habentes pro jure unitatis, si unus sit infra aetatem, illi qui plenae sunt aetatis exceptionem dilatoriam habebunt ex persona minoris quousque omnes plenam habuerint aetatem. § 9. Vir plenae aetatis existens aliquam ducat in uxorem quae nondum fuerit ple­nae aetatis cum aliqua haereditate, postmodum implacitati fuerint de re uxoria remanebit loquela sine die propter minorem aetatem, & uxor plenae aetatis propter minorem aetatem viri, nisi de re viri fuerit conten­tio, sive nupta fuerit ante impetrationem brevis vel post, non magis quam si mulier se nuberit villano, cum fraus nemini debet patrocinari. Si au­tem vir & uxor simul haereditatem uxoriam petierint ac uxor infra aeta­tem fuerit, si ante breve impetratum contraxerint expectabitur aetas ux­oris, et si post, cadit breve sitenens voluerit. Si autem minor petat con­tra minorem in causa proprietatis, nec minor petere poterit nec tenens minori tenebitur respondere ante plenam aetatem utriusque. § 10. Cum autem minori opposita fuerit exceptio minoris aetatis, & in contrarium re­plicatum quia cum plures apparent seniores quam sunt, ideò in tali casu non erit alia probatio sacienda nec admittenda quam per parentes & vi­cinos, nisi parentes fuerint ex adversa parte calumniati.

De Resummonitionibus. CAP. 44.

QUoniam verò multis de causis & rationibus possunt loquelae pro­poni sine die in Curia Reg' & cessantibus vel terminatis causis illis necesse sit loquelas illas resummonire, ideò de resummonitionibus inten­temus. § 2. Rex vic' salutem. Summ̄, &c. A. quod sit, &c. auditurus Recordum et judicium suum de loquela quae fuit in eadem curia nostra inter B. petentem et C. ten̄ de tanto terrae cum pertinentiis in N. et unde idem C. qui tenens est vocavit inde ad warantum praedictum A. ita quod loquela illa tunc sit in eodem statu quo fuit quando remansit sine die pro eo quod idem A. tunc fuit infra aetatem, et qui nunc habet aetatem ut dicitur, Et sum̄, &c. praedictum A. quod tunc sit ibi ad warantizand̄ prae­dicto [Page 437] C. tantam terram, vel ad ostendend̄ quare warantizare non debeat. Et habeas, &c. § 3. Si autem loquela remanserit sine die propter iter Justic' tunc sic Sum̄, &c. ita quod loquela, &c. sine die propter iter Justiciar̄ per singulos Comit̄; vel sic, quando posita fuit coram Justiciar̄ ad primas assisas cum in partes illas venissent ad quas nondum tenuerit sicut provi­sum fuit. § 4. Et si remanserit sine die propter servicium Regis, tunc sic, ita quod loquela tunc sit in eodem statu in quo fuit quando remansit sine eo die quod profectus talis fuit in partes transinarinas in servicio nostro vel alibi per praeceptum nostrum, et de quibus idem talis reversus est ut di­citur. § 5. Si autem in peregrinatione generali ad terram sanctam, tunc sic, ita quòd loquela, &c. fuit die illo ꝙ p̄d̄ talis ꝓfectus fuit in terr̄ sanctam ꝓpter generale passagium Crucesignatorum, de qua reversus est ut dicitur. § 6. Si autem placit̄ dotis in Cur̄ Reg' remanserit sine die ꝓpter inquisiti­onem transmissam ad Cur̄ Christianitatis, tunc sic, Sum̄. A. ꝙ sit, &c. ad respon­dend̄ B. mulieri quare non reddidit ei dotem suam quae eam contingit de libero Ten̄ ꝙ fuit talis quondam viri sui, &c. ita ꝙ loquela, &c. fuit die eo quo praedictus A. obierit eidem B. quod non debuit inde dotem habere, eo quod praedictus talis vir suus per quem dotem petit visus fuit, et unde praedict' B. coram praedictis Justiciariis nostris sectam sufficientem produxit quod mortuus est; vel sic, ita quod loquela illa transmissa fuit ad Cur̄ Chri­stianitatis eo quòd praedictus A. obierit eidem B. quod non debuit inde dotem habere quia nunquam fuit tali viro suo desponsata, vel legitimo matrimonio copulata. § 7. In generali autem sic, Rex vic' salutem. Prae­cipimus tibi quod sine dilatione proclam̄ facias in Com̄ tuo ubique quod omnia placita quae per brevia vel praecepta Justic' nostrorum de Banco actannata fuerunt apud Westm̄ in Oct' sancti Hillarii proximo praeterito & Pasch' prox' sequen̄, & quae per praeceptum nostrum posita fuerunt sine die occasione itineris talis, vel occasione exercitus nostri de tali loco sint cor̄ Justiciar̄ nostris, &c. ad Westm̄ ad talem Terminum in eodem statu in quo fuerunt quando remanserunt sine die per praeceptum nostrū occasione pdicta tam de essoniis quam de omnibus aliis circumstantiis eorundem placito­rum, alia verò quae per praeceptum nostrum vel praedictorum Justiciar̄ no­strorum posita fuerunt post certum diem ad talem terminum apud talem locum & talem rededucantur et teneantur sicut posita fuerunt. Et ha­beas ibi hoc breve & omnia brevia quae penes te habes tangentia praedi­cta placita.

De Exceptione ex persona petentis. CAP. 45.

COmpetit etiam exceptio tenenti dilatoria ex persona petentis eo quod separatus est à communione gentium propter lepram animae, ut si specialiter fuerit excommunicatus; excommunicato enim interdici­tur omnis actus legitimus ita quod agere non potest nec aliquem con­venire, ipse tamen ab aliis conveniri poterit, ne conditio sua propter hu­jusmodi lepram melioretur; Veruntamen quicun (que) hujusmodi exceptio­nes [Page 438] proposuerit, oportebit ipsum habere probationem, sicut literas paten­tes Ordinarii hoc testificantes quod nominatim sit excommunicatus & ex certa causa; Actiones tamen ante tempus excommunicationis institutae propterea non cadent. § 2. Petens tamen replicando docere poterit de absolutione, vel dicere poterit quod excommunicatio illa nulla fuerit, vel injusta, quia à tali sententia ritè fuit appellatum; Et si de absolutione replicaverit oportebit ipsum hoc docere per literas Ordinarii antequam locum habeat hujusmodi replicatio; et si quis ritè excommunicatus in ex­communicatione pertinaciter perseveravit per 40. dies claves Ecclesiae con­temnendo ad mandatum Episcopi ut gladius adjuvet gladium praecipiet Rex vic' quod talem capiat & in prisona irreplegiabiliter retineat, donec per mandatum Episcopi constitetit Regi quod Ecclesiae satisfecerit, nisi fraus intervenerit, & quo casu praecipietur vic' quod si captus & detentus securitatem sibi invenerit & cautionem praestiterit de parendo juri & satis­faciendo Ecclesiae, quod adeat Episcopum & ipsum talem deliberari pro­curet, qui si voluerit, tunc ipsum per talem cautionem deliberet.

De exceptione mutationis Status. CAP. 46.

STatus quidem hominis dubius esse poterit multipliciter tum propter dignitatis mutationem, ut si quis in aliqua dignitate constitutus electus fuerit ad aliam dignitatem vel postulatus, qui cum consensum praebuerit pendet status ejus donec fuerit confirmatus, & interim non erit ratum quod cum eo actum fuerit; Et idem dici poterit de deposito à dignitate pen­dente appellatione si appellaverit, quia si depositio teneat omnia quae cum eo acta fuerunt pendente lite appellationis erunt revocanda ut sic essent judicia delusoria, quod esse non debet: Et poterit etiam status esse dubius propter causam criminalem alicui impositam ubi vertitur pericu­lum vitae vel membrorum, & quo casu in civili actione respondere non tenetur, nec ei respondebitur antequam se indè defenderit, quia si prius in causa civili ageretur ipso de felonia convicto retrotrahendum esset tem­pus omissi criminis, & sic quicquid actum fuerit medio tempore inter con­victionem & crimen commissum erit revocand̄, & ita cum talibus agi non poterit donec status confirmetur.

De exceptione Spoliationis. CAP. 47.

COmpetit etiam exceptio tenenti ex persona ipsius petentis si tenens spoliatus fuerit à petente & non restitutus in toto vel in parte, non re­spondebit tenens ante plenam restitutionem, quia non est nudi contendere nec inermes inimicis non opponere.

De Exceptione ex omissione participis. CAP. 48.

COmpetit etiam tenenti exceptio ex persona alterius quam petentis cum petens sine alio per se agere non poterit, cum alius tantum juris habeat quam ipse petens, ut sunt participes quorum nullus jus habet sepa­ratim cum jus commune sit in personis omnium simul, & sicut vir & uxor qui conjungantur in jure de re uxoria, vel etiam quia petens actionem non habet quod rem possit deducere in judicium sed alius sicut religiosi amotibiles qui agere non poterunt sed eorum Abbates, Priores, Episcopi & hujusmodi; vel etiam petere non poterit cum alius majus jus habeat pe­tendi quam haer̄ propinquior. § 2. Sunt autem plures participes quasi unum corpus in eo quod unum jus habent, & oportet quod corpus sit integrum & quod in nulla parte sit defectus; & sunt participes quasi partes capientes, quia res inter eos est cōmunis ratione plurium personarum, vel ratione vicinitatis, vel ratione ipsius rei quae partibilis est, & non ratione personarum quae non sunt sicut unus haeres & unum corpus sed diversi haeredes nisi tenementum sit partibile inter plures cohaeredes qui descendant de eodem stipite, & semper dividi solet ab antiquo. § 3. Possunt etiam plures participes esse & haeredes petentis & plures tenentes cohaeredes & participes vel unus petens sine participe & plures tenentes participes vel plures cohaeredes, quia non tenent in proparte neque in recompensatione pro parte sua, & plur̄ esse possunt participes petentis vel unus sine participe, vel plur̄ tenentes qui omnino sunt ex­tranei & non haeredes sed participes ut vicini, & possunt esse plures petentes participes vel unus sine participe petente petere poterit totam haereditatem sive ibi sint plura maneria, sive non, tam versus plures participes vel extraneas personas quam versus unum vel duos participes & unum extraneum non participem totam haereditatem vel ejus partem tenentem. § 4. Cum autem plur̄ sint participes cohaeredes vel parti­cipes non haeredes petentes oportet quod omnes qui petunt & qui ca­pere debeant de re petita nominentur in brevi, unde cum dicat tenens excipiendo quod non tenetur petenti respondere quia participem habet qui tantum juris habet in re petita quantum & ipse, videlicet A. repli­cari poterit à petente, quod omnes qui jus clamare poterunt vel par­tem juris in re petita nominati sunt in brevi, & quod nihil juris perti­net ad A. quod particeps esse possit quia bastardus est vel de servo & libera progenitus in matrimonio, vel de libero & nativa extra matri­monium, vel quia servo copulata, vel quia ipsa A. tenet quandam par­tem & maritagium de communi haereditate, nec vult illud in partem ponere quin partem suam per totum habeat; Vel dicere poterit quod nihil juris clamare poterit tanquam particeps, eò quòd est ad fidem Re­gis Franciae, quia ablienigenae repelli debent in Anglia ab agendo do­nec fuerint ad fidem Regis Angliae, quia Anglici in Francia ad successi­onem non admittuntur donec suerint ad finem Regis Franciae. § 5. Item [Page 440] dicere poterit replicando quod non est necesse quod in brevi nomine­tur quia feloniam fecit ita quod particeps esse non potest, vel quia mortuus est sine haerede, vel si haeredem habuerit mortuus est, vel quia religioni se transtulit, vel quia in prisona, vel quia remisit cohaeredibus suis totum jus & clamium quod inde habuit, vel quia furiosus vel lepro­sus vel hujusmodi, & in omnibus istis casibus detur alius dies quia non­dum constat replicationes esse veras, & summoniatur particeps quòd sit ibi ad ostendendum quid juris clamat cum aliis participibus de tali haere­ditate; Cum autem omnes nominati sunt in brevi & unus moriatur, ca­dit breve; sed cum plures sint cohaeredes & participes & unus vel plures petant versus unum participem tenentem vel plures, si plures petent non est necesse omnes in uno brevi nominare, quia diversae sunt actiones cum quibus petere poterit partem suam quae eum contingit sine alio participe ad similitudinem visus petiti inter participes, quia si unus visum petie­rit dicere poterit deforcians quod visum habere non debet quia nulla certa pars ei accidere debet de communi haereditate. § 6. Contingit autem quando (que) inter participes quod divisa sit haereditas, & cum unus partem suam habuerit à possessione sua donationem fecit fub aliqua conditione per quam post tempus esse poterit, quod ad ipsum sit rever­sura. Et cum per conditionem ad ipsum reverti debeat alius injustè se ponit in seisinam, & quo casu si tenens ei objiciat quod participem ha­buerit non allocabitur, quia postquam particeps in seisina fuit & terram de facto suo incumbravit, nihil de hoc ad haeredes vel participes non magis de damno quam de lucro. § 7. Sunt etiam participes & capa­ces qui tenent in communi rem aliquam, non tamen ut cohaeredes, ut si de communi consensu aliquando vastitatem pro communi utilitate delique­rint ad pasturam vel ad alium usum, si unus petat versus extraneum de­forciatorem locum habebit exceptio quod solus petere non debet neque respondere.

De exceptione ex persona propria. CAP. 49.

COmpetit etiam exceptio tenenti contra petentem ex persona sua propria quod solus non debet respondere de jure uxoris suae, quia quamvis vir & uxor sunt quasi unica persona quia caro una & sanguis unus, res tamen propriè est ipsius uxoris & vir tantum custos cum sit ca­put mulieris, & in quo casu vir sine uxore non respondebit, nec è con­verso. § 2. Item nec servus de villenagio, nec usufructuarius de ten̄ ad terminum annorum vel ad voluntatem sibi dimiss', nec custos de ten̄ minoris in custodia sua existentis, nec minor ante aetatem, nec monachus sine Abbate, nec frater sine Curatore, nec Canonicus sine decano, & capitulo, nec Rector Ecclesiae sine Episcopo & patrono, nec procurator de re domini sui. § 3. Cum autem tenens exceperit quod sine partici­pibus non tenetur respondere, & haereditas partita fuerit, & tenens to­tam terram petitam teneat sic partitam, & in proparte, non est necesse [Page 441] quod omnes participes nominentur, quia si in brevi nominentur qui nihil tenent cadet breve. Tales enim petenti sine participibus non tenentur re­spondere, quia si quis solus responderet & amitteret erga participes suos ad damnum suum restaurandum in aliqua contributione facienda regressum non haberet. § 4. Cum autem tenens solus respondere noluerit cum participes habuerit, tunc detur alius dies & praecipiatur vic' quod summo­niat participes ad respondendum petenti simul cum tenente. Qui quidem si venerint respondeant si voluerint. Si autem non venerint, vel venerint & rospondere noluerint, nihilominus procedat loquela, & quo casu si te­nens amiserit, participes facient tenenti escambium pro virilibus portio­nibus; si autem haereditas communis partita non sit, oportet de necessi­tate quod omnes nominentur in brevi, alioquin cadet breve.

De exceptione ad Actionem. CAP. 50.

SI autem non sit exceptio quae competat tenenti contra petentem ex persona petentis neque ex persona sua propria firmaro sic judicio ex persona Judicis petentis & ten̄, cum omnis perfectio in trinitate consi­stat; vidend̄ erit an sit aliqua exceptio quae competat petenti ex ipso brevi in quo virtus continetur actionis, quo audito perpendi poterit à tenente an ex ipso competere possit ei exceptio vel non, multa enim con­tra breve objici poterunt, oportet quidem quod ubique sit actioni con­veniens ne fiat variatio inter breve & actionis ostensionem in narratione Advocati. § 2. Oportet ergo quod in suo casu legitimè sit conceptum eo quod non sit malè impetratum tam in substantia quam in ordine, & etiam quod non sit abrasum nec abolitum, nec in aliqua parte sui viciatum, nec cancellatum. § 3. Item quod nullam in se contineat falsitatem, nec sigillum videlicet per industriam Falsarii non apponatur. § 4. Et si tale breve in manus clerici inveniatur poenam degradationis cum perpe­tua infamia sustinebit cum crimen laesae majestatis commiserit, nisi waran­tizetur. Et si in man̄ laici, ultimo punietur supplicio, uxor tamen sive con­scia sceleris sive non, liberabitur cum vigeat sub virga viri. § 5. Opor­tet etiam quod nullum contineat errorem neque falsam suggestionem, sicut in brevibus de dote unde nihil habet & de ingressu frequenter po­terit reperiri. Cadere autem poterit breve actione manente, & cum unus plures actiones proposuerit per unum breve, cadere poterit breve quan­tum ad unicam actionem & stare quoad aliam ratione diversarum per­sonarum tenentium & rerum. § 6. Item cadet breve per mortem vel depositionem petentis, & eodem modo per mortem tenentis, & eodem modo per mortem unius participum tenentium in communi. § 7. Item cadit pro pluspetitione. Et eodem modo si tempore impetrationis nullae subfuit causa impetrandi; Et eodem modo si tenens nihil tenuit die impetrationis brevis; Et eodem modo si aliud breve de eadem natura vel altiori fuerit inter easdem partes dependens à quo nondum recesserint. Et si unum breve fuerit super possessione, & aliud super proprietate, [Page 442] breve super ipso jure in pendenti remanebit donec discussum fuerit super possessione. § 8. Item cadet breve propter judicium contrarium, & etiam si alias se retraxerit, vel si reddiderit vel quietum clamaverit & hujusmodi: Et eodem modo propter temporis praescriptionem. § 9. Competit etiam exceptio tenenti cont̄ petentem ex ipsa re quae petitur, ut si corporalis fuerit & immobilis, sicut terra, ten̄ vel redditus qui proveniunt ex ten̄; Oportet inprimis quod petens designet rei quan­titatem & qualitatem, ut sciat̄ utrum terra petatur vel redditus cum pertinentiis vel sine, & utrum plus vel minus, quia certam rem oporte­bit deducere in judicio ne contingat judicium fieri injustum vel obscu­rum. § 10. De re namque incerta in judicium deducta certa proferri non poterit sententia. § 11. Cum autem petens intentionem suam sic formaverit aestimare debet de ten̄ an totum teneat quod petitur vel non nisi partem, vel omnino nihil. Et si totum teneat adhuc refert utrum totum teneat nomine proprio vel alieno ut in custodia, vel donec ad vo­luntatem vel ad terminum annorum, vel in villenagium & hujusmodi, & sic declinet breve cum alienum jus deducere non possit in judicium. § 12. Et eodem modo si nomine tennerit proprio ad terminum vitae tantùm. Si autem quoddam totum petatur absque ulla exceptione re­sponderi poterit quod totum non tenet cum talis indè teneat tantum quamvis minimam partem, & unde nihil habet, nec in dominico, nec in servicio, nec in eleemosyna, nec in advocaria, cum petens contrariam do­cuerit per inquisitionem, cadit breve. Replicare tamen poterit petens quod non habet necesse excipere partem illam cum non sit de pertinen­tiis illius totius sed talis alterius, & ad aliud feodum semper pertinuit, & unde ipse nihil clamat, et si quandoque esset de pertinentiis illius totius, capitalis dominus suus qui inde eum feoffavit partem illam alie­navit antequam antecessorem suum cujus seisinam ipse petit feostaret, & ipse nihil aliud petit nisi quod antecessor suus habuit anno & die quo feoffatus fuit cum post feoffamentum illud nihil inde translatum fuit vel alienatum. § 13. Item cadet breve cum res petatur in dominico cum tenens nihil tenuerit nisi in dominico et inde receperit servicium. Et similiter nisi aliquam partem tenuerit in dominico et aliquam par­tem in servicio cum totum petatur in dominico. Et eodem modo si ni­hil teneat.

De Manerio & mansionibus. CAP. 51.

INter mansionem autem villam, et maner̄ est differentia, quia mansio esse poterit constructa ex una domo vel pluribus et sic dicitur habitatio una et sola cum nulli sit vicina. Si autem alii mansioni fuerit vicinata ideo propter hoc erit villa. § 2. Villa verò ex pluribus mansionibus est vicinata et villetta ex pluribus vicinis: manerium autem sieri potest ex pluribus villis vel ex una, plures enim villae esse possunt in corpore unius manerii sicut & una. § 3. Ad unam verò mansionem plura poterunt [Page 443] pertinere tenementa, & tenementorum genera pluribus & diversis nomi­nibus specificata quae cum ad mansionem pertineant non poterit dici quod fuit in tali villa specificata denominatione mansionis. Sed mansio & ten̄ simul esse poterunt in alia villa ex pluribus mansionibus vicinata. Maner̄ autem & villa uno nomine possunt nominari cum non fuerit nisi unica villa in manerio & tenementa tali manerio adjacentia erunt in tali villa & etiam in tali manerio cum villa denominetur a manerio, vel è converso; Et sic possunt plura maneria esse in patria una & plures villae, & cum ten̄ & agri ad unum manerium sint limitati vel ad unam villam, non possunt dici quod sint in manerio alio, sive in alia villa, cum limitati sunt fines agrorum, & cum plures sint villae in uno manerio, poterit res petita esse in una earum vel in diversis. Et si in diversis quamvis specificetur quid vel quantum petitur in una & quantum in alia, utraque tamen erit in uno manerio & uno cor­pore manerii, sed non è converso, vel quicquid sit in manerio sit in quali­tate, villa enim non continet manerium quamvis è converso; poterit e­tiam esse cum plures sint villae in uno manerio diversis nominibus specifica­ta, quod totum manerium nominatur à nomine unius villae, & undè aliud est dicere in tali villa, & aliud, in tali manerio. Et idem specificato nomi­ne manerii obscura erit petitio & nulla, nisi specificatum fuerit nomen villae in qua ten̄ petitum fuerit, si alia fuerit villa & ab illa diversa, de qua maner̄ nomen assumpsit. §. 4. Si autem res petita fuerit in villa de qua nomina­tur manerium rectè petitur si fiat respectus ad denominationem, pro speci­ficatione tamen villae & non manerii quamvis villa illa sit in manerio eo­dem, quia si habetur respectus ad nomen manerii tantum, nulla erit specifi­catio cum plures aliae sunt villae in eodem manerio. Sed ea quae dicta sunt de villis non intelligantur de parochiis, cum plures parochiae esse possunt in una villa.

De semiplena Jurisdictione. CAP. 52.

PRoponenti autem intentionem suam minus plenè vel dubiè non erit re­spodend̄, quia non refert an quis omnino intentionem suam non pro­ponat vel obscurè, vel non plenè, vel dubiè, quia cum quis agere voluerit & intentionem suam proposuerit & non doceat quo jure petat, non erit au­diendus quia si tantum dicat, Peto talem rem ut jus meum, non sufficit nisi incontinenti adjiciat de jure suo narrando de seisina sua vel alicujus Ante­cessoris sui; & quamvis de jure doceat, non valebit adhuc nisi probationem obtulerit, quia nihil probanti denegetur actio, & sicut actiones insufficien­tes repellendae sunt, ita & responsiones, & exceptiones.

De exceptione ratione taciturnitatis. CAP. 53.

EXcipere etiam poterit tenens ex taciturnitate petentis vel alicujus An­tec' sui, ut si subticuerint cum viderint de jure suo litigari, vel finalem concordiam facere, & clamium suum infra annum & diem non apposuerint, [Page 444] cum is cujus interfuit dixisse debuit palam in Cur̄ sic, Appono clamium me­um tali liti vel concordiae. Et si duellum fuerit vadiatum dicere potuit quod clamium apponit tali liti, quia non posuit jus suum in clamium petentis nec in defensionem tenentis. Et si clamium non apposuerit sufficit tamen si ip­se vel antecessor suus faciat quod tantumdem valeat, & si placitum move­rint tenenti vel fecerint rem esse litigiosam; quia sicut plus est facto appella­re quam verbo, ita plus est clamium apponere facto quam verbo.

De Excusationibus. CAP. 54.

EXcusatur autem ille cujus interfuerit quod clamium infra annum & di­em non apposuerit multis modis, ut si fuit infra aetatem tempore quo finis fuit levatus, vel furiosus, vel mente captus & non sanae mentis, vel Idio­tus, vel surdus, vel mutus, vel si detentus fuerit in prisona vel aegritudine quod venire non potuit, vel si fuerit uxor alicujus viri si fuerit per ipsum vi­rum impedita quod non potuit. § 2. Excusatur etiam propter falsitatem intervenientem ex suggestione impetrantis, ut si quis dicat per breve de warantia cartae se fuisse in seisina cum nullam omnino seisinam habeat tem­pore confectionis chirographi. § 3. Excusatur etiam si toto tempore li­tigii fuit querens ultra mare & toto anno sequenti & etiam ubi finis fuerit factus de ten̄ quod alius tenuit vel de maritagio uxoris quamvis expresse consenserit. § 4. Excusatur etiam quis quod clamium non apposuerit per servicium Regis quod nulli debet esse damnosum, dum tamen docuerit quod venire non potuit, ut si occupatus fuit per custodiam castri, vel alio modo in servicio suo detentus & impeditus, § 5. Item placitum mo­tum à querente vel ejus Antecessore ante finem versus tenentem excusat ab­sentiam querentis. § 6. Notandum tamen quod non excusatur quis de clamio suo non apposito infra annum & diem, si pars adversa docere possit quod per totum annum fuit querens in Anglia infra quatuor maria plenae aetatis vel sanae mentis & sui juris, & clamium suum apponere noluit, si con­vincatur quod venire noluit neque mittere cum potuit, non excusatur, quia amieus in hoc casu clamium apponere potuit, si ille cujus interest venire non possit.

De tempore praescripto. CAP. 55.

COmpetit etiam tenenti exceptio ex praescriptione temporis & etiam ex pluralitate petentium de una & eadem re. § 2. Praferri enim de­bet is qui prius impetravit, & etiam prius super possessione quam super proprietate. § 3. Item dicere poterit tenens quod super jure quod pe­tens petit respondere non poterit, quia nihil clamat in ten̄ petito nisi libe­rum ten̄ ad terminum vitae suae tantùm secundùm legem Anglia. § 4. Lex Nota. quidem Angl' est ut si quis uxorem haereditatem habentem duxerit vel a­liam terram habuerit in feodo ratione maritagii vel alia causa donationis quod feodum habeat & liberum ten̄ si liberos inter se habuerint ex justis [Page 445] nuptiis procreatos, si ipsa praemoriatur remanebit viro terra mulieris tota vita ipsius viri sive superstites fuerint liberi sive mortui, dum tamen sonum aut vocem emiserint aut clamorem qui audiatur inter quatuor parietes, si hoc probetur. § 5. Lex tamen ista ad secundos viros nullo modo ex­tenditur, eo quod palam inhibetur per statutum. § 6. Cum igitur talis vir implacitatus fuerit, & exceperit ut superius, & replicatum fuerit ex ad­verso quod nullum talem procreavit, qui vocem emisit, oportet tenentem probare per fectam sufficientem propriis auribus clamorem & vocem au­dientem cum locum non habeat inquisitio per patriam qui veredictum indè proferat ex relatu aliorum, & omnes de secta oportebit de loco, hora & circumstantiis diligentissimè examinare propter favorem veri haeredis, & quamvis vocem emisit non tamen sufficit nisi baptizatus fuerit & Christia­nus effectus, & cum secta inventa fuerit sufficiens quae pro tenente dixerit pro ipso judicabitur. § 7. Et non solum ten̄ habebit ad terminum vitae suae, verumetiam quicquid acciderit in custodiis, releviis & hujusmodi ser­viciis. Nihil amplius indè clamare poterunt hujusmodi viri nisi id quod in vita uxoris tenuerunt. Et quod dicitur de auditu clamoris, inventum fuit & provisum pro fraude obstetricum protestantium partum vivum nasci quandoque cum mortuus extitit quandoque in utero matris vel in ipso par­tu. Nec obstat de surdo & muto,

Nam dicunt e. vel a. quotquot nascuntur ab Eva.

Et si partus fraudulenter supponatur, hoc probato pro petente judicabi­tur. Et eodem modo si partus ad monstrum declinaverit quamvis rugitum emisit cum clamorem emittere non poterit. Et eodem modo si partus con­vincatur ad bastardum. Et eodem modo si tenens non fuit sponsus illius mulieris legitimus. Et eodem modo si convincatur quod machinatus fuit in mortem mulieris. Et eodem modo si terram petitam non tenuit in vita uxoris, vel quia non fuit haer̄ uxoris. Et eodem modo de terr̄ data ux' in ma­ritagium sub conditione, tacita vel expressa, ut si pueros non haberent vel si haberent & deficerent, ꝙ terr̄ data reverteretur ad Donator̄. § 8. Cum autem Judex exceptionem coram ipso propositam noluerit allocare, pro­visum est quod excipiens exceptionem in scriptis redactam petat quod Ju­stic' unus vel plures sigillum apponat in testimonium, & si unus noluerit ap­ponat alius de societate. § 9. Et si fortè ad querimoniam de facto Justic' factam venire faciat Rex Recordum coram eo & illa exceptio non invenia­tur irrotulata, & querens praefatam Billam sigillatam ostenderit, mandetur Justiciariis quod sit ad certum diem ad cognosc' vel dedicend̄ factum illud. Et si Justic' factum illud cognoverit esse suum, procedant ad judicium se­cundum illam exceptionem prout admittenda esset vel cassanda.

Neptis ex sorore avunculi ex eodem patre & eadem matre & nepos ex Casus. fratre ejusdem ex eodem sed diversa matre tulerunt assisam mortis Ante­cessoris versus dominum capitalem. § 10. Neptis scilicet ex sorore de Quaestio su­per eodem. morte avunculi & nepos ex fratre de morte ejusdem petierunt, per assisam [Page 446] quandam terram de seisina Rad̄i avunculi ipsorum. Nepos ex fratre dice­bat se esse haeredem propinquiorem quia fuit filius fratris ipsius Rad̄i & neptis ex sorore ipsius Rad̄i non debet ei praeferri quia ipse masculus & hae­res masculi, & ipsa neptis foemina & proveniens ex foemina, & ideò ipse Solutio. haeres propinquior. § 11. Ad quod responsum fuit ex parte neptis quod nepos non potuit esse haeres propinquior qui idem nepos fuit filius fratris ipsius Rad̄i, sed pater ipsius nepotis & praedictus Robertus non fuerunt fra­tres de uno patre & una matre sed de uno patre & diversa matre. Et quia mater ipsius neptis & ille Rad̄us fuerunt ex uno patre & una matre & ter­ra petita fuit perquisitum ipsius Rad̄i & non haereditas descendens ab ali­quo Antecessore. § 12. Et quia hoc dedici non potuit, Consideratum Consideratio. fuit quod neptis fuit propinquior haeres quia provenit ex sorore ipsius Rad̄i de eodem patre & de eadem matre, & nepos quamvis ex fratre masculo & ex masculo haeres remotior, quia ex diversa matre. § 13. Aliud fortè di­cend̄ erit de haereditate descendente secundùm quosdam. § 14. Idem dici poterit de haereditate si frater obierit seisitus quod soror de uno patre & eadem matre haeres propinquior de seisina fratris quam masculus si de altera uxore, & hoc ratione ventris.

Fet assau' que al Comencement de chescun play que est pleede en la court Fet Assavoi [...] le Roi, ou coe est de terre ou de trespas. Et pur come est adire adeprimes de play le terre que peut estre pleede en qatre maneres. Ou come est de fee & de demeyne & de droit, Ou de fee & de droit & nyent de demeyne, Ou de fee & de demeyne & nyent de droit, ou de demeyne & nyent de fee ne de droit. § 15. De ceus que sunt de fee & de demeyne & de droit est adire adeprimes sicome del bref de dreyt a demaunder terre pree pasture boys marreys ou avoweson de egglise en demeyne en countant de la sei­sine son Auncestre, ou de sa seysine demeyne en totes ses maneres sicome del bref de entree & de escheete & autres solonc totes leur maneres & ade­primes de ceus que sunt comuns as uns brefs & nyent as autres. § 16. Ala primere iornee est cōmunalment al Defendant soi essoner de mal de venne & le demaundaunt apparra ou il se fra assoner si il voet per bon assoneor qar bon assoneor peut ataunt fere a chescun iour come Attornee fors la ou le adversaire apiert, & voet pleeder qar il ne peut mye pleeder pur son seigneur; Mes si lautre se fet assoneer, il peut prendre le iour pur son seigneur ou cum son attorne. Et si son adversaire que est demaundaunt face defaute lassoneor peut fere entrer la defaute sour ly & si fere perdre son bref & li e ses plegges en la merci & son seigneur irra quites saunz iour, & si purra seuure bref de jugement a prendre la terre en la meyn le Roi per le grand Cape ou per le petit, ou a aver seysine ou a destreindre, ou de atta­cher solonc diverses jornees ausi bien come son seigneur ou son Attorne. Et fet assaver que quant lassoneor seut issint la defaute, son nom certein serra entre en roulle si lem ne doute qil soit gylour & dec [...]yve la cour e dunk serra jour done per lassoneor jesqes a un autre jour & donk purra le defendaunt sauvement fere defaute. § 17. Ala secunde jornee peust le [Page 447] Defendaunt sauvement fere defaute si il soit assonec a la primere jornee & donk serra la force del enroullement issy. § 18. Celi se profri a tiel jour vers cely de tiel play avauntnome, & il ne vint pas & aveit jour per son as­soneor jesk ore, e si il ne feust nyent assonee al primer jour mes fist defaute dunk dirra il issi. E le visconte tesmoigna la somonce juger de la defaute, la terre ferra prise en la meyn le Roi per venue de loials homes del Countee, & le jour de la prise doyt le visconte fere assaver as Justices e le tenaunt serra somons, e si plusours soient deforceors en le bref, dunk dirra lenroullement issi vers cely de taunt de terre & vers celi de taunt e il ne vyent nyent dunk istra le grand Cape issi; Cape in manum nostram per visum legalium ho­minum, &c. § 19. Et si plusours soient deforceors que fount def donk doit hom ataunt de fiez rehercer ceste clause Cape in manum nostram come il y a deforceors. § 20. E si il feussent assonee al autre jour, dunk dirra il issi, Et sum talem & talem quod sint tali die, &c. inde responsuri & osten­suri quare non servaverint diem, &c. § 21. E fet assaver que un mot saunz plus est divers en le bref de dreit de terre & en le bref de dreit de doaire e en le bref de droit que Abbe Priour ou persone porte sour ascun, qar en le bref de doaire doit hom dire qele cleyme come son droit e son doaire. E en lautre qele cleyme come son droit de sa egglise. E en le tierz bref de droit que hom cleyme come son droit E si est a saver qela somonce en la fin de son bref signefie deus choses, a respondere del chef play per ceu mot Responsurus, & la default que il fist par ceu mot Ostensu­rus. § 22. E si est assaver que per cest bref peut terre estre perdue en deus maneres. § 23. Lune si est si ele soit prise en la meyn le Roi & nyent replevye dedeinz les xv. jours & coe est per defaute qe hom appele nonn plevine. E si il face defaute al autre jour apres cel bref dunk est ele perdue per defaute apres defaute mes que ele feust replevie a houre & a terme. § 24. E fet assaver qela ou la Justice soit trove si peut hom replevir la terre prise en la meyn le Roi & il mandra a ses compaignons la plevine & le jour de la prise per s [...]s lr̄es ensealees & la ou il pleyda si il pensse venir dedeinz les xv. jours & Justices isoient si peut hom replevir sa terre. E si son jour ne soit mye ay donk si covient entrer sa plevine en roulle, e si son jour sbit adonk ny ad mester de entrer sa plevine. § 25. Et en la chauncelrie peut hom replevir sa terre & aver bref le Roi as Justices de la plevine & de la prise. E qaunt un autre Justice ad replevi la terre que celi que la fist prendre, donk maundra il a ses compaignons un tiel bref So­ciis suis, &c. G. P. Justic' Domini Regis de Banco salutem. Sciatis quod W. filius R. de N. tali die coram nobis petiit terram suam per plevinam quae capta fuit in manus Domini Regis per defaltam quam fecit coram vobis ver­sus B. petentem de tanto terrae cum pertinentiis in C. in Com̄ de N. Et hoc vobis significamus ut supra, &c. § 26. Et en totes ses maneres peut hom fere un Attorne on deus pur ly en son plee mes qil covient qil soit meismes en present & son Attorne autresint. E si il fet Attorne hors de court dunk avera il un tiel bref. § 27. Sociis & amicis suis C. P. Justiciar̄ Domini Reg' de Banco salutem. Sciatis quod W. de N. coram nobis At­tornatum [Page 448] loco suo A. vel B. ad lucrand̄ vel perdend̄ in loquela ista coram vobis inter W. petentem & B. tenentem de tanto terrae cum pertinen in N. Et ideo vobis mandamus quod praedictos A. & B. admittatis. § 28. E fet assaver qe ne covient mye que chescun home ou son Attorne pur luy en propre persone replevisse sa terre prise en la meyn le Roi qar chescun home le peut fere pur luy. Ore est assaver coment joe peusse sauver ma defaute si joe feusse desceu per le visconte & per le baillif que per aventure a tort ount tesmoigne & endosse en le bref qest retorne que joe feu somons & joe ne fuy pas somons eqant le bref dit que joe fuy somons & ma terre est prise in la meyn le Roy per le grand Cape dount nous avons avaunt parle que est issu, e coment si il ad pues tesmoigne que ma terre est prise en la meyn le Roi & ele ne feust pas prise & il ad remaunde le jour de la prise issi que ma terre nest pas replevie pur coe que joe ne savoi riens de coe, e mon adversaire prent a la defaute & a la nunplevine peround il covient que joe perde ma terre e joe ne savoi riens de coe que ele feust perdue. E coment si le Viscounte endosse en le bref la derreyne somonse que est en le Cape & joe ne fuy pas somon, peround joe ne vinch point a mon Jour & lautre recoeury seysine de ma terre. § 29. A coe respoing joe que joe ne poey nule defaute fere gar joe ne fuy pas somons & de coe apiert il que joe peusse defere la primere defaute & dedire la primere somonse per ma ley mes nyent la prise pur sauver la nounplevine, que si joe voille de­dire la prise donk covient il atteindre la fausine per les pernoursde la terre en la meyn le Roy & per les veours de la prise mes la derreyne somonse que feust en le cape peround mon adversaire recoury seysine de ma terre & donk ne feu joe mye la etut yeusse joe este, il ne mauriot ja mestier a dedire donk la somonse, gar joe ne purroi donk respondre. E dautre part joe ne poey agager nule leyde la noun somonse fors encountre les somonours que donk ne sunt pas la mes recouri lautre seysine de ma terre & puys nauroi joe nule partie countre moi ne nul jour de play peround joe ne pourroi riens dire ne agager nule ley mes joe purroi doner au Roy du meyn a fere venir ceus somonours & issint serra terminez & atteint & joe recourai ma seysine. E ascune gent dyent que tut alassent donk ceus countre moy joe purroi dunks dedire la somonse pur ma ley encontre les somonors; e si est asauer que oment que joe perdy per def uncore pourroi joe recourir per un bref de dreyt & en nul autre manere. § 30. Atiers jour de play quant la terre est prise en la meyn le Roy & replevie ou si il vient avaunt quele soit prise il dey apper & len countera versly & il demaundera adonk venue de terre & serra entre en roulle la demaunde vel demaundant de combien il demaunde & donk suinera il un tiel bref de jug' de fere ly aver la veuue a un autre jour de play que primes serra. § 31. Rex vic' &c. § 32. Ore est assau' que per moltz des resons & exceptions peut hom aba­tre un bref avant veuue de terre que poer nount apres & acuns ount le poer miettz apres que devaunt. § 33. Les exceptions que sunt encountre la nature del bref & del escripture sicome un noun pur un autre ou un sour­noun pur un autre ou que le bref ne gist mye, en cest cas abatent le bref de­vant [Page 449] veuue; Mes exceptions de nontenure quant lem ne peut de taunt re­spondre pur coe que le tenaunt ne tient pas pleynement la demaunde vel demandaunt ou quant le tenant ad parceners saunz les queus il ne deyt nene peut respondre, & en tieus autres cas semblables abatent mieuz apres venue que devaunt e autres exceptions yad que abatent ausi bien devant come apres. § 34. Ore est assaver que per tut la ou hom peut voucher garaunt si peut hom aver la veuue & en ascuns plus sovent qar en le quod permittat peut len aver la veuue & nyent vouchier a garaunt, & en autres tieus cas semblables que sunt quant len voet voucher garaunt hors de lyne & la ou est son tort demeyne coe est adire la ne peut il nyent vouchier garaunt. § 35. E fet assaver qil est molt grant folye de vouchier garaunt si lem neyt la veuue devaunt & per ceste reson. § 36. Un home enpleeda un autre de une verge de terre per un bref de dreyt & il tyent deus vergees de terre en meisme la ville, le demandaunt nout droit al une ne al autre, mes il qui doyt aver dreyt en cele quil demaunda ore ne poeyt le tenaunt james estre ceert quele chose lem ly demaunde jusk il eyt eu la venue. E vynt avaunt cel tenaunt solement avaunt coe qil out eu la veuue & voucha a garantie un Rich, cestuy Rich feust tenu a la garance del une vergee de terre & nyent del autre vynt avaunt Rich & respondy a la garauntie del une vergee de terre & nyent del autre vynt avaunt Rich & respoundi a la garantie & demanda per quoi illuy voucha a garaunt, e le tenaunt geta avaunt sa chartre del une vergee de terre, & le deman­dant dist joe ne demaund mye ne onqes demaunday cele vergee de terre mes lautre e le garaunt per taunt departy quites pur coe que nul home nenpleeda le tenaunt de la terre dount il feust tenuz a la garauntie. E le tenaunt voleyt meismes respondre & il demanda Jug' si il peust resor­tir a son primer respons apres garaunt vouchier & respondre del chef play. E feust agarde que non puys que sa garantye ly failly & pur coe perdi il son voucher avaunt veuue de terre demaunde de son Adver­saire. § 37. Al quart jour de play peut le tenant soi essoner apres veuue & aver jour sicome avant est dit per lassoygne de mal de venue. E lassoneor oura sicome desus est dit. E fet assaver que si le tenaunt face james nule defaute apres coe quil eyt une fiez apparu en la Court le Roy il pert sa terre per le petit cape cest un bref ou yl ny ad nul re­courir per quoi que le bref soit loialment issu coe est assau si le tenaunt ne feust nyent assonee a cel jour que le petit Cape issi ou en autre ma­nere que la court le Roy ne feust nyent deceu, cest assaver que donk ny ad nul recourir a sauver la defaute, me si il ad dreyt en sa tenauncye il la pourra demaunder & pleeder per un bref de droit. § 38. E si est assaver que si le tenaunt face james def fors une cest la primere quant le grant Cape ist que ataunt vaut come une seysine de terre qar si il face def apres defs il pert sa terre. E si il face defs apres apparaunce le petit Cape igist que ataunt vaut come une seisine qar lautre ad perdu chescune manere de response si la court ne soit deceu, e il ne serra james somons a nul autre riens fors a oir son jugement coment il ad sa terre perdue [Page 450] per defaute pur coe que nul fraunk home ne doit jugement aver saunz sa presence si coe ne soit per sa def' quil ne voille venir. § 39. Rex, &c. Et si plusours soient deforceors sour les queux le bref vient donk doit home a tant de fiez mettre cele clause come il a deforceors en le bref jesque a cest mot. Et sum̄, &c. § 40. E si set assaver que donk peut le tenant estre ausi bien alostel come venir a son jour qar le quel qil viegne ou non, il pert sa terre. E cest bref est appele le petit Cape ne mye pur la petitesse del bref en soi come de letre. E fet assaver que si le tenant face defaute apres le grant Cape donk avera le demandant seisine de terre per cest bref. § 41. Rex vic', &c. § 42. Et ascun fiez avient que le tenant rend̄ sus per congy donk avera le demandant un tiel bref de jugement de aver seisine. § 43. Rex vic', &c. § 44. E si est assaver que si le tenant vient en la court le Roy, apres veuue de terre demaunde ou apres assoigne gete apres veuue si il ad garaunt a vouch' il le doit fere per ayde de la Court mes bien se garde quil vouche sagement. § 45. Qar si cely qil vouche ad parceners sans les queux il nen peut nen doit garrantir ou qil vouche cely, qi riens nad dont il luy peusse garantir ne ne voille voch' avaunt autre qi doit & peut garan­tir, & en autres tiels cas semblables il pert sa terre pur coe que sa ga­ranty ly faut & il ad perdu response si tost come il ad vouche garant pur coe que en son vouch' weyva il sa response & bailla son baston & sa defense a un autre home. E pur coe que son garant ly faut son baston est depesne & sa defense enpire & anyenty pur son fol vouch'. § 46. Mes neporquant ascun fiez peut un home voch' cely qi riens nad & donk co­vyent il bien al voch' que cely qui voille garantir ou vouch' autre avaunt garaunt si il ad riens per quoi un autre ly est tenus a garantir e donk est bon al tenant qar tut soit il poures & riens nad, pur coe nad il mye perdu fraunche ley vers son garant. § 47. Ore est assav' que autrement est en bref de doayre que nest en autres brefs quant le demandaunt [...]e­coure vers le garaunt, qar en le bref de doayre deyt le demandaunt recourir vers le garaunt & le tenant tenir en pees coe qil tient. E en chescun autre bref deyt le demandaunt recourir sa demande qil demande vers le tenant & le tenant recourir la value del fee qil ad perdu vers son garaunt. § 48. E si est assav' quant un home doyt vouch' garaunt ou il deyt vouch' a garaunt un enfaunt qest dedeynz age ou un home de plenere age, e si il vouche un enfaunt que est dedeinz age, la parole ser­ra respite jesques al age del enfant. E puys quant lenfaunt serra de plenere age la parole serra resomons per un bref que istra hors des roulles & les parties vendront & purseuveront la paroll que devaunt feust respitee, mes autrement est en play de denniere qar la covient il ꝙ lenfaunt re­spoigne per luy ou per son gardein si il est enpleede ou per autre si il est vouche a garaunt. § 49. E si est assav' que nul home ne peut voch' a garaunt enfaunt dedeynz age faunz chartre & si il fet il pert son voch' tut outre e cely qi voet vouch' un enfaunt dedeinz age a garaunt, il deyt nom̄ touz iceus qi rien ount de la terre en garde & ceus que ount le [Page 451] corps ou autrement pert il sont vouch' qar coe serroit tort lque es uns de­ussent garantir & nient les autres de coe qil tyenent. E si est asaver qil deyt vouch' en tiele manere. Joe vouche a garaunt per ayde de ceste court Joh' de N. fuiz & heir B. de G. qui corps & party des terres sunt en la garde cely ou le corps & tutes les terres sunt en la garde cely, e donk deman­dera le clerk per quoy, & il monstrera sa charrre & le clerk la enroullera. E puys demandra ou serront les gardeins trove, e il dirra cely en cel counte & cely la & donk istra un tiel bref a somondre les gardeyns. § 50. Rex vic' salutem. Summ̄, &c. Et si il a plusours que soient vochez dunk dirra le bref issi ad war̄, tali tantum & tali tantum, & puys ayaunt, quam talis clamat, &c. Et issi serra le bref a touz les autres mes quant il vendra a cely qi ad le corps dunk dirra le bref issi custodi corporis & terrarum talis. Et serra comaunde a vocher qi est tenaunt qil seuue cest brefs & per aventure cely voet delaer la busoygne & nyent seuure le bref e pur coe le demandaunt ou son attorn si il est sages purchacera il meismes le bref pur haster la busoygne. § 51. Al autre jour que le tenaunt face defaute le petit Cape igist mes lun & lautre se purront fere assoneer ou le garaunt putra donk fere def' si il voet. E a quel jour qil face cele def' si istra un tiel bref a prendre la terre cely heyr qi est en la garde cely, gardein en la meyn le Roy per le grant Cape ad va­lenc' en ceste manere. § 52. Rex vic', &c. § 53. Ore est a saver que ascun fiez le visconte per favour del un party de laye le bref, & ascun fiez endosse le bref que le demaundant nad pas trove pleg' de seuure son bref, & pur coe nest riens fet & donk doyt le demandaunt si il est sages trover pleg' droit as Justices de seuure son bref, e si il ad favour des Ju­stices si serront ceus demaunde & les nouns des plegges entrees en roulle e ensint averont il un autre jour & bref de jug' en ceste manere. § 54. Rex vic', &c. § 55. E ascun fiez avient que le visconte ne retourne nul bref de jug' e donk doyt il quere lenroullement dount le bref issi. Praec' fuit vic' e istra hors des roulles un tiel bref come devaunt mes qil comencera issint. § 56. Praecipimus tibi sicut alias, &c. § 57. E ascun fiez maunde le Viscounte que coe est en la Franchise cely & feust comaunde al baillif de cele Franchise qil le feist & il nad riens fet de coe & istra hors un tiel bref de jugement, Rex vic' salutem. Praecipimus tibi sicut praecipimus, &c. E ascun fiez maunde le Viscounte que le bref vynt trop tard & pur coe nest pas le commandement perfurny & donk avera le demandaunt un tiel bref come devaunt & donk serra la parole entre en roulle mes que le bref comencera issi. § 58. Rex vic' s', &c. Praecipimus tibi sicut prae­cepimus; e puys tut lautre bref hors jesqes au dareyn. E dunk issint. Et tu ipse tunc sis ibi aud̄ judicium tuum, &c. § 59. E ascun fiez maunde le Vis­counte come en bref de trespas que cely nad terre ne ten̄ en sa baillie ou il peusse estre somons destreint ou attache. E donk doit le demandaunt tesmoigner au bank ou il ad terres & chateus & donk dirra lenroulle­ment & le bref en meisme la manere come devaunt mes qil comencera issint. § 60. Praecipimus tibi sicut alias praecepimus. E puys tut hors le [Page 452] bref come devant mes dirra issint au derreyn, Unde mandasti Justiciariis nostris, &c. Et si il nad riens en cel Countee mes en autre donk avera le demandaunt un tiel bref de Jug' a cel viscounte come il avoit avaunt al autre. § 61. E ascun fiez maunde le viscounte qil est Clerk e nad terres ne chateus en sa baillye dount il peusse estre destreint on attachee donk avera le demaundant un tiel bref de Jug' al Evesque du pays qil ly face venir en ceste manere. § 62. Rex veneral', &c. § 63. En meisme le manere en chescun bref de trespas est a fere come nous avom issi dit pur fere le venir & respondre mes ascun fiez avient come en play de terre dount nous avom avaunt parle que le garaunt fist def' apres apparance & donk istra un tiel br̄ de Jugement qest apele le petit Cape a la vaillance en ceste manere. § 64. Rex, &c. Cape, &c. E ascun fiez avient que le tenant apiert & pleede e le demaundant counte vers luy & le tenaunt gette avaunt une exception encontre le bref & encontre le principal ple Acum enprent de coe en party a ꝑerte & a gayn e de coe se mettont en le pays & le tenaunt le revers de.

FINIS.

Joannis Seldeni, Ad Fletam Dissertatio.

Caput primum.

I. De Editione.

II. Scriptorum classis cui accensendus est Fletae autor.

III. De ejusmodi scriptorum Usu & Autoritate.

LUce jam demum fruitur typographica Commentarius hic Juris Anglicani vetustus, FLETA dictus, tamdiu totiésque à studiosioribus desideratus. E codice ve­teri manuscripto qui pars est Thesauri Cottoniani sin­gularis ac penes me diu mansit manétque & quantum scio, est unicus, ipsóque autore aliquantulo tantùm recentior (unde nonnulla pridem desumpta sunt exemplaria) editionem qualem­cúnque Bibliopolae nonnulli per conductam sibi librarii certè nec satis periti nec diligentis satis operam procurarunt. Neque enim editio omninò mea est. Nec sanè, si fuisset, vocabula ex­emplaris veteris, ad forensis scriptionis formulam, tor decur­tara & veluti notis levibus pendentia verba (ut de veterum formu­lariorum scriptione dixit Manilius) adeò retineri permisissem, nec sine commodiori lectoribus Ornatu ac Dispositione, nec cum frivolis aliquot in margine notulis indiciisque intempesti­vis, ut uberrimam mendorum aliorum segetem praeteream, cudi sivissem; nedum Tractatulum Gallicanum Fet assavoir à primis, ut fieri assolet Jurisconsultis, vocibus denominatum & in ve­tustis Juris nostratis collectaneis Mss. satis obvium, ad calcem codicis Vide pag. 446. quasi pars ejus esset, assui perperam admisissem. Tametsi interim verum sit, exemplari veteri, unde editio fit, illum esse subjunctum, nec sanè charactere omninò dispari. Sed alia inter hunc & Fletam intercedit cognatio nulla. Simulac autem cusus [Page 454] est, instantiùs efflagitarunt Editores ut & Titulum ego & de Libro, Autore, Nomine aliquid adjicerem. Quod nec aegrè impetratum est; dum scilicet per valetudinem dierum aliquot non satis integram, Otio abundabam continuo eoque domesti­co, sed intereà studiis diffusioris indaginis rebúsque graviori­bus nimis inidoneo ac impari.

II. Autor hujus scripti hactenus est planè incognitus. Con­numerandus verò est quisquis ille fuerit, vetustioribus illis, Ra­nulpho de Glanvilla (saltem si ille autor sit libelli ejus nomine e­diti, qui ad tempora Henrici Regis secundi spectat) viro specta­tissimo summáque apud Henricum illum pollenti gratia & primarium in regimine publico locum occupanti, Henrico de Bracton qui, sub annis Henrici tertii posterioribus, judiciis cum primis praefuit, Autori anonymo Regii Bractonii illius compen­dii, non sine insequentibus aliquot Edwardi primi legibus inter­sertis, Breton & Britton nuncupati (de quo plura mox) Radulpho de Hengham, Gilberto de Thornton qui sicut & alter ille uti & anony­mus hic noster (qua de re plura inferius) sub Edwardo primo scripserunt, atque Andreae Hornio qui sub Edwardo secundo, aliis­que id genus aliquot sive in archivis fiscalibus servatis sive in curiosiorum bibliothecis delitescentibus. Jam dictorum inquam classi cum primis est Fletae autor accensendus. Priscam scilicet (quemadmodum & illi aliter atque aliter pro aetatum & judicio­rum discrimine) Juris Anglicani faciem exhibet; qualis erat ea sub Edwardo primo. Cum reliquis illis idem haud parùm prae­stat Juris nostratis studiosioribus & qui penitiùs originem ejus­dem & processum introspicere gestiunt, quod in Jure Caesareo jam praestarent Papirii, Tuberonis, Juliani, Proculi, Flavii, Aelii, Catonis, Sabini, Bruti, Alpheni, Labeonis, Papiniani, Nera­tii, Jaboleni, Celsi, Pomponii, Scaevolae, Caii, Pauli, Vlpiani, Cal­listrati, Modestini, id genus Videsis l. 2. D. tit. de Ori­gine juris. aliorum complurium libri deside­ratissimi, si jam extarent integri. Habet quidem hic non pauca Bractonio & Thorntonio usque adeò consona ut etiam verbis sae­piùs haud discrepet. Sed interim quamplurima docet alia nec apud eos nec alibi in libris quos terimus reperta; maximè li­bro secundo.

III. Scriptores hujusmodi apud nos inter eos quorum do­ctrina pro Ornamentis tantùm orationis, in disputationibus juris nostri forensibus scholasticisque esse possint, nec Autoritatem in [Page 455] se ferant, vulgò censeri solent; idque non sine autoribus 35. Hen. 6. Fitzherb. tit. Gard. 71. Plowden. Comm. part. 1. sol. 157. atque inde alii. mag­nis. Quod meâ sententiâ (tantorum virorum pace dictum sit) non citra errorem ex incogitantia ingentem ortum propagatúm­que. Tametsi enim ob vetustatem ac intervenientes quae inse­quutae sunt juris mutationes admodum multiplices, Autorita­tem in quamplurimis jam non praestent ejusmodi quae Decisio­nibus, Judiciis, Consultationibúsve per se solùm sufficiat, innu­mera nihilominùs continent quae aut etiamnum manent integra nec omninò abrogata (ut in materie maximè Feudali, Crimi­nali, Haereditaria, Contractibus, Translatione dominii, aliis aliquot etiam quotidianis) aut quae mores majorum legésque avitas mutationibus ejusmodi priores copiosiùs ostendunt. At­que ita certè tam Autoritatem è qua Juris interpretatio pendeat eos habere manifestò in disputationibus forensibus scholasticis­que est agnoscendum quam Ornamento esse. Dubitarine po­test quin, si Romanorum quos diximus veterum scripta juridica nobis non adeò invidisset temporis injuria, ingens inde & Lux & Autoritas accessisset Pandectis (quae illorum fragmentis tan­tùm aliquot ad Triboniani in jure novando dirigendóque sensum aptatis refertae sunt) & utrique Codici Novellisque Justinia­neis ritè intelligendis explicandisque? Certe luce ejusmodi saepe nimis ex jactura illa immani infelicitèr caremus. Ac spe­cimina ea de re habentur non contemnenda ex pauculis Caii, Vlpiani, Pauli ipsorum reliquiis quae non interiere atque id ge­nus aliquot aliis. Quinimò autores ejusmodi veteres ad eos qui sunt recentiores atque in studiis foróque maximè obtinent, ita se fermè habent ut sanctiones legesque antiquitùs latae ad eas quibus ipsae sive abrogatae, sive mutatae, sive novatae fuerint. Lex etiam ipsa abrogata, nedum mutata aut novata, abrogandi­que, mutandi, novandi ratio diligentiùs perpensa (neque enim sine hujusmodi concursu praevio benè decernit Jurisconsultus) Autoritatem planè praestat amplissimam D. tit. de legi­bus 26. 27. 28. & ibi gloss. & DD. Constanti­nus Rogerius de Juris interpret. cap. 11. Alde­ranus Mascar­cardus Conclus. de statutorum interp. 2. &c. Juri novissimo atque in re praesenti rite capiendo. Ita in Jure Caesareo, Codex Theodosianus & quae cum eo eduntur, Codici, in non paucis, Justinianeo. Ita Compilationes Decretalium antiquae illae quatuor ab Antonio Augustino uti & quinta seu Honoriana ab Innocentio Cironio jam nuper edita Gregorianae Juris Pontificii corporis parti, uti & Bur­chardus & Ivo, id genus alii, Gratiani maximè syntagmati. Ita & Orientalibus, quamdiu Basilicorum Leoninorum usus eis olim [Page 456] mansit, adjumento proculdubio fuere maximo ipsae Justinianeae Pandectae codicésque reliqui unde conflata Basilica illa, quibus dum haec scribimus, primò fruimur ex editione V. C. Caroli An­nibalis Fabroti. Quale itidem planè dicendum de priscis a­pud nos alibique legibus innumeris quae aut esse desiere aut mutatae sunt novataeve. Neque sanè excogitari potest, scripto­rem haberi Juris omnino aliquem cujus Autoritas singularis, quantum ad tempora insequentia, non decrescat pro varia mo­rum legumque superinductarum ratione ac usu. Sed interim in his tantùm decrescit quae ab ita superinductis mutantur; in qui­bus nihilominus ipsis usque adeo firma permanet, ut jus pristi­num, cujus in novissimo interpretando usus est sicut tralatitius ita etiam pernecessarius eximiusque, inde sit inprimis ediscen­dum. Summa est, veterum hujusmodi Usum simul ac Autorita­tem esse fermè qualis est Epocharum sive à quibus sive per quas Temporum Motuúmve deductiones fieri solent & calculus.

Caput secundum.

I. De Gilberti de Thornton Capitalis sub Edwardo primo Ju­stitiarii Summa Ms. in quam Bractonium redegit.

II. De variis Bractonii nominibus.

III. De Compendio Juris Gallicano, Britton dicto.

IV. Summae Thorntonianae Titulus, Partiumque, quarum pleraeque mutilae, lemmata.

QUemadmodum autem Fletae autor, in non paucis tam senten­tiis ac periodis integris quam rebus ipsis, sequax est & Bractionii & Thorntonii, ita Thorntonius ipse Bractonii, ut scilicet ejusdem Epitomator; de quo utpote adeo Fletae congenere at­que scriptore quasi incognito, etiam fermè inaudito, pauca li­ceat adtexere. Gilbertus ille de Thornton sub Edwardo Rege pri­mo, cum potestate summa seu quae Capitalis Justiciarii vocatur, judiciis praefuit; quod nec ignorat quisquam sive Archivis no­stris sive Juris Annalibus non alienus. Anno autem ejusdem regis vigesimo Bractonium in Compendium summa cum dili­gentia redegit, unde etiam de singulari Bractonii, qui Fleta pau­lò vetustior est, in Jure, sub Edwardo illo (cujus etiam Annales [Page 457] juridici in foro hactenùs obtinuere atque in rebus gravissimis e­tiamnum Vt ex Temp. Ed. 1. cas. Cobledike in cas. Calvin. Cok. relat. part. 7. & saepissime in Fitzherberti Breviario li­quet. obtinent) discutiendo autoritate est dijudicandum. Penes me habeo Compendii illius codicem manuscriptum au­tori, quod ex charactere scimus, satis coaevum. In bibliotheca quae olim erat Burleiana reperi. Neque exemplar aliud mihi aut visum aut auditum. In partes tribuitur octo. Sed nimis est mutilum. Vocatur in fronte Summa de legibus & consuetudinibus Angliae à Magistro Henrico de Bryctona composita tempore Regis Henrici filii Regis Johannis; adjecto dein, abbreviatam esse à Thorntonio.

II. Neque mirum videatur Henricum de Bryctona heic nuncu­pari eum quem vulgo, uti in libris ejus editis, Bracton vocita­mus. Nomen ejus perquam variatim scribi solebat. Et ubi in editorum initio legitur ad instructionem saltem minorum Ego Henricus de Bracton animum erexi &c. codicum Mss. alii ha­bent tantùm ad &c. Ego talis &c. alii Ego talis H. animum e­rexi &c. Ac perpulchrum inter alia penes me est ejusdem nec Edwardi primi initiis sed autore ipso paulò recentius exemplar, quo post lemmata capitum recensita subjicitur Expliciunt capita Britonis. Et Bracton igitur & Brycton & Britton & Briton etiam & Breton (ut statim ostenditur) aliterque appellatus est. Vnde & compendium illud sequentibus aliquot legibus auctum, Britton dictum, nec, sine errore manifesto, Johanni Bretoun Episcopo Herefordensi annis compluribus ante ejusdem conscriptionem mortuo tribui solitum, nomen velut ab autore, unde nomine jussuque regio descriptum est, primariò sumpsisse autumo. Id quidem agnoscendum est ex eo quod in ejusdem editis Lib. 4. de Assisa Novae Disseis. cap. 20. § 4. sol. 188. b. legitur de errore nominis in rescriptis regiis, verum illi videri nomen fuisse de Bracton. Sed interim aliis quae memoravimus nomini­bus vocatum etiam antiquitùs aliterque eum esse certo est cer­tius. Atque in loco illo de Nominis errore, ita allato ut suum pro exemplo habeatur, variant codices manuscripti. E meis habet unus isque proximo post autorem seculo exaratus, pro eo quod in editis ibi legitur, Item si erratum sit in syllaba, ut si quis alium nominet Henricum de Brathon si nominare deberet eum de Brachiton. Item idem erit in litera, ut si quis erraverit sic nomi­nando Henricum de Brochton, & nominare deberet eum Henricum de Braketon. Et codices ibi alii alitèr aliterque. Quinimò sub Edwardi primi initiis tum eum expressim nominari solitum Hen­ricum [Page 458] de Breton tum librum ejus Brettone & Breton dictum esse sa­tis liquet ex syngrapha R. de Scardeburgh, Thomae Bec Archidia­cono Dorsetiensi confecta, de libro illius quem per Thomae istius manus à Roberto Bathoniensi Episcopo commodato acceperat. In archivis In Codice MS. Bullarum &c. apud Camerari­os Sc accarii, fol. 175. titulus est, Litera R. de Scardeburgh per quam recepit ex mutuo de Magistro Thoma Bec quendam librum, qui vocatur Bret­tone. Ipsa autem Syngrapha sic.

Vniversis praesentes literas inspecturis R. de Scardeburgh Ar­chidiaconus salutem in Domino sempiternam. Noveritis me recepisse & habuisse ex causa commodati librum quem dominus Henricus de Breton composuit, à venerabili patre domino R. dei gratia Bathoni­ensi Episcopoper manum Magistri Thomae Beke Archidiaconi Dor­setiae, quem eidem restituere teneor in festo sancti Johannis Bapti­stae, anno Dom. M. CC. LXXVIII. In cujus rei testimonium praesenti­bus sigillum meum appensum, Datae Doveriae die Veneris post puri­ficationem Virginis Gloriosae, anno M. CC. LXXVII.

Annus fuit hic Edwardi primi sextus. Nec quis horum erat qui Bractonium ipsum in vivis cognoscere non potuisset. Sed de Nomine insupèr testimonia sunt palmaria in archivis ipsis ubi Vide Rol. Claus. 43. H. 3. dorso 7. & dors. pat 43. H. 3. & quae in id genus tabulis antece­dunt. codicilli praefecturae Bractonii. Ibi crebrò Henricus de Bretton nominatur uti & subinde etiam de Bratton.

III. Verum quidem est pro recepto haberi, Compendii quod vocitamus Britton autorem fuisse Johannem Bretoun seu Bre­tun (quem & Bectonum falsò nuncupant Balaeus, Pit­saeus, &c. aliqui) Episcopum He­refordensem Henrico nostro coaevum jurisque Anglicani peritum. Etiam in editione Matthaei Monachi Westmonasteriensis seu Flo­rilegi Londinensi, anni (M. DC. LXX. ejusque in Germania sequaci expressim fit ille auctor ejusdem compendii. Verba sunt in edi­tione illa; Obiit hoc anno (M. CC. LXXV. seu III. Ed. I.) Jo­hannes Bretoun Episcopus Herefordensis qui admodum peritus in juribus Anglicanis librum de eis conscripsit, qui vocatur le Bretoun. Atque hoc nomine designatur proculdubio aut o­pus illud Bractonii Latinum aut Gallicanum illud minus. U­trumque enim idem ut vides antiquitùs sortiebatur nomen. Sed sive hoc sive illud innuatur, hallucinationem esse scripto­ris quicunque temerè inferserit palam est. Neque enim ip­sius Monachi est, ut statim ostendetur. De Latino Bractonii o­pere nemo puto dictum admittet. Et qui de Gallioano admi­serit, nae illi etiam est admittendum ut qui anno Edwardi pri­mi [Page 459] tertio in vivis esse desierit. (tunc enim mortuus est Vide Notas ad Rad. de Hengham pag. 129. Epis­copus ille Herefordensis) sanctiones Vide Britton c. 14. c. 36. &c. ubi statuta 13. Ed. 1. seu West. 2. habentur. in scriptis suis Parla­mentarias decennio ampliusque post latas intersereret. Cer­tè & Gallicani illius tractatus seu compendii habeo exem­plar pervetustum cui subjicitur, Ici finist le Brecton que contient IIII. lieures (ita enim distinguitur) en les queux chescun maniere de plee est contenue. Et memini me olim alicubi ad calcem ejus­modi exemplatis legisse distichon rhythmicum, cujus verba non satis teneo cuncta. Sed primum versum terminavit Brato pro autoris nomine, & secundum & dixit talia nato. Quae qui­dem etiam adstruunt, Henrici de Bracton seu Breton nomen in codice quod Britton & Breton vulgò vocitamus, intelligi, ut primarii autoris unde desumptus est, utcunque ipso recentiori­bus aliquot rebus auctus. Etiam in annalibus nostris Juridicis Conferas 35. Hen. 6. sol. 42. cum 35. Hen. 6. tit. Gard 71. plane codex ille Britton dictus, Bracton nuncupatur. Sic Codicem Justiniani rectè vocamus, licet interspersus fuerit, multis post Justinianum seculis, tum Novellis ejusdem tum Fredericianis constitutionibus aliquot. Sic Xiphilinum saepè Dionem, Justinum Trogum Pompeium, Florum etiam Livium, id est Epitomatores ipsos autorum suorum nomine indigitamus. Et quod ad locum illum in editione quam diximus Florilegi attinet; nec omnino habetur is sive in editione prima anni 1567. sive in codicibus ejusdem Mss. veteribus qui in bibliothecis & Lambethana & Westmonasteriensi asservantur. Adeoque à sciolo aliquo teme­rè ingestum, dubitare nequeo.

IV. Opus quod diximus Thorntonii, esse Henrici de Bracton (illud enim retinemus nomen quod Brycton apud eum fit) Sum­mam abbreviatam palam est. Verba Tituli integra damus.

Incipit summa de Legibus & Consuetudinibus Angliae à Magistro Henrico de Brycttona composita tempore Henrici filli Regis Io­hannis, quam quidem Summam Dominus Gilbertus de Thornton, tunc Capitalis Justitiarlus domini Regis in Anglia secundum statuta & leges tunc usitatas, ad utilitatem posterorum diligenti studio post­modum abbreviavit sub compendio, anno regni regis Edwardi filii regis Henrici vicesimo. Et ipse idem dominus Gilbertus tempore illo scientia, bonitate & mansuetudine floruit eleganter. Sensus est, Thorntonium dum capitalis erat Justitiarius, sub Edwardo scilicet primo, compendium hoc seu Breviarium fecisse, idque juxta statuta & leges tunc usitatas. Id est Bractoniana exhibuit [Page 460] quatenus in legibus & statutis tunc usitatis ritè intelligendis posteritati esse possent adjumento. Neque enim statura ipsa quae post Bractonium & ante scriptionis tempus intervenere ve­luti de Dotis, verbi gratia, petitione 3. Ed. 1. Westm. 1. c. 49., de Homicidio ex infor­tunio 6 Ed. 1. Gloc. cap. 9., de Donis conditionalibus 13 Ed. 1. Westm. 2. c. 1., ejusmodi aliis aliquot, om­nino memorat. Praetermittit perplurima ut Epitomatores so­lent. Nec verò Bractonii methodum semper sequitur, aliâ in­terdum usus, uti & distributione alia, quod ex Partium ejus octo hac serie luculentiùs est videre. In fronte sequitur, Et notandum est quod praeseus opus in octo partes dividitur.

Prima pars tractat de Personis & earundem variis conditionibus, de Rebus & Rerum divisionibus, de Donationibus & Confirmatio­nibus.

Secunda, de Actionibus & Obligationibus, de Poenis & Judi­cum potestatibus, de Itinere Justitiariorum & eorum Capitulis.

Tertia, de Criminibus & Homicidio & de Appellis & Feloniis.

Quarta, de Vetitis Namiis & Disseisinis.

Quinta, de Communia Pasturae & ejusdem ammensuratione, de Assisa Mortis Antecessoris, de Damnis & Convictionibus.

Sexta, de Brevi de Recto, de Summonitionibus & Essoniis.

Septima, de Exceptionibus & regiis Prohibitionibus, de Bastar­dia & Gradibus successionis.

Octava, de Homagiis & Releviis, Haereditatibus & Donationibus propter Nuptias, & Dotibus mulieribus assignandis.

Et quantum ad Methodum sanè & Distributionem attinet, e­tiam aliter aliterque se habent ipsae in codicibus Mss. Bractonii. Perpulchrum habetur & vetustum in bibliotheca Oxoniensi pub­lica exemplar quo, Henrici de Bracton nomine apposito, nulla omninò distributio est in libros, ut in editis; sed ita in Cente­nas tantùm, ut post decem Centenas numeris suis designatas sequantur Capitula insuper 67 adeoque opus integrum ex ca­pitulis 1067. constet. Alii codices perpetuam Capitum seriem usque in finem habent. Ceterùm adeò mutilus est codex Ms. Thorntonii ut quum Partis primae capita, cum lemmatibus sin­gulis adjectis numerentur 58. uti & Partis secundae capita 19. re­liqua post caput primae 42. & post secundae caput 10. praeter ali­quantulum noni, omninò desiderentur. Quale pariter dicendum de Parte Tertia cui numerus Capitum 31. Sed quae octavum in­tercedunt & vigesimum desunt. Quartae tribuuntur capita 26. [Page 461] Quinta capita habuit 18. quorum praeter partem decimi sexti restant tantùm postrema bina. Sexta integra est, cui capita 21. Septimae erant capita 25. Sed desunt quae decimum quintum se­quuntur. Octavae sunt 14, eáque integra. Incipit non aliter at­que Bractonius ipse, nec aliis in prooemio verbis quam ille in edi­tis utitur, demto quod Bractonii nomen non interserit, primâ personâ interim ut apud Bractonium usurpatâ, atque eodem modo quem habent codices hujus Mss. Ego talis animum induxi &c. Postrema item ejusdem verba & caput partis octa. vae postremum integrum, eadem fermè sunt ipsissima quibus finitur Bractonius. Jussu autem Regio aut non sine Regis au­spiciis conscriptum esse hoc Thorntonii opus par est ut creda­mus ex eo quod in Annalibus 35. H. 6. fol. 42. a juris nostri habetur Edwardum illum (malè in impressis vocatur secundus) tum leges morésque Regni in scripta redigere universos voluisse, tum libros ali­quot alios, praeter notissimum illum Britton dictum, operâ Ju­risprudentiorum qui sub eo floruere eam in rem confecisse, id­que veluti suos. De Brittonio planè intelligendum illud Prisoti summi causis civilibus quae Communia Placita vocamus sub Henrico sexto Rege Praefecti, ubi dum fiunt in foro verba de statuto anno tertio Westm. 1. c. 22. Edwardi primi de pupillari aetate edito, cest estatut (inquit 35. Hen. 6. Fitzherb. tit. Gard. 59.) fuit fait en temps le roy E. le 2. (planè legendum E. le 1. pro Edwardo primo) le quel [...]oy fuit in purpose daver mise tout en certein, per que il sist un liver deux ans apres cest estatut fet & en que cest estatut est reherse. Ipsissimum hoc statutum habetur in Brittonio Cap. 67., nec dubitari solet quin codex ille heic intelligen­dus. Sed intereà nec puto dubitandum quin pro deux ans le­gendum sit douze ans. Nam in codice illo expressim memo­rantur etiam statuta West. 2. c. 1. &c. 38. in Britton. cap. 36. & cap. 14. anni ejusdem regis decimitertii, seu quae Westmonasterii secundi dicimus, unde manifestum fit haud biennio post tertium annum, illum fuisse conscriptum, sed post decennium saltem inde elapsum, ut antè etiam monuimus. Sed si Prisoto sic credendum, conscriptus ita erat sub annum Edwardi primi decimum quintum, non omninò quintum ut volunt qui ex depravata heic lectione securè nimis hallucinantur. In alio autem exemplari annalium Juridicorum, unde illud Prisoti sumtum, aliorum item librorum ejusem Regis jussu conscri­ptorum mentio expressa. Verba sunt 35. Hen. 6. fol. 42., le quel roy (scilicet Ed­wardus primus ut in editionibus correctioribus Anni 1601.; nam in aliis Anni 1557. [Page 462] mendosè itidem legitur Edward le second) fuit appurpose daver mise tout en certein & en escripture & commence de ceo faire livers de & par plus sages homes del ley deins le realme s. Juges & autres. Il fist un livere deux ans (lege douze ans) prochein apres le fesance de cel estatute &c. Atque ex hisce Thorntonii codicem fuisse non videtur ambigendum. Certè in ipsius initio, quod,

[figure]

ut apud Bractonium, est In Rege qui rectè regit &c. prima vox ampliori & eleganti pingitur ductu auro ac coloribus varie­gato, intra quem in solio habitúque regio ad hunc modum [Page 463] residens Rex ille Judices sex habitu ornatos forensi solen­nique ac coràm adstantes alloquitur. Quasi inde regium jus­sum ad librum illum sic attinuisse ipsúmque Regem veluti e­jusdem autorem (qualis saltem Justinianus Tribonianeorum e­rat) fuisse, legésque ac mores Anglicanos in eo Judicibus ac turbae forensi indicasse ibi innueretur. Neque Epitomator solùm sed etiam subinde est interpres egregius Thorntonius & expositor. Exempla autem ac Decisiones forenses quas non paucas memorat Bractonius praetermittit hic, uti etiam fermè quas habet ille Lib. 2. de Acq. rerum dom. cap. 12. lib. 3. de Actionibus cap. 8. §. 3. &c. 9. §. 3. & cap. 12. § 5. &c. è Juris Caesarei libris locorum cita­tiones pessimè ab editoribus tractatas. Atqui illas non prae­termisit omnes. Qua de re, uti insuper de Juris Caesarei a­pud scriptores hosce Fletaeque autorem usu atque etiam de eo­dem in hac insulae parte olim recepto, intermisso, restituto, temperato & cancellis cohibito paucula subjiciemus quae stu­diosioribus satis grata fore non dubitamus.

Caput tertium:

I. Librorum Juris Caesarei usus prisci apud Juris Anglicani Con­sultos, quà tales, vestigia manifesta tam in Thorntonio & Fletae autore quam Bractonio.

II. Eorum Legis Regiae in Pandectis l. 1. tit. de Constitutioni­bus Principum Lectio Sensúsque, etiam quà in Caesareis est, per­quam singularis & mirus.

III. Diversae interpretum coaevorum de Lege Regia illa sen­tentiae.

IV. Quaenam vera; & quid illa Lex.

V. Quânam ab Jurisconsultis nostratibus illo in seculo sub ratione ita adhibitum Jus Caesareum, maximéque Lex illa Regia.

LEx, inquit Thorntonius Part. 1. c. 11., gravem poenam infligit judici cor­rupto per munera sordida ut C. ad legem milit. (sic Ms. sed legendum C. ad legem Juliam; quae est repetundarum) l. omnes, ubi dicitur quod omnes cognitores & judices à pecuniis manus abstineant ne alienum jurgium putent suam praedam. Atque ita è Codice Justinianeo eandem citaverat legem Bractonius Lib. 3. de A­ctionibus c. 8. §. 3., quod ex Mss. constat, utcunque in ejusdem editione tam seculi [Page 464] superioris, quae prima fuit, quàm jam nupera (quarum utra­que se fingit factam ingenti curâ atque è codicibus Mss.) perperàm legatur, ut C. ad legem vel repetet l. Omnes pro ut C. ad legem Jul. repetund. l. omnes. & pro à pecuniis ridiculè sub­stituatur à re cuivis; uti & paulò pòst ibi ut C. s. l. ultima pro ut C. e (pro eodem titulo) l. ultima, qua poena quadrupli illic memorata à Theodosio & Valentiniano irrogatur. Atque in edi­tionibus illis utrisque menda sunt perplurima eaque crassissima, partim è Librariorum inscitia, partim ex operarum incuria. Aliàs adhibentur item leges ipsissimae tum à Bractonio tum à Thorntonio è corpore Justinianeo citatae, adjectis ab utroque, designatisque more jurisconsultorum Caesareorum, locis quos praeterit omninò Fletae autor, ipsas interea leges expressiùs, eásque velut vim heic tunc obtinentes paritèr recitans. Verbi causa; Fletae autor de Donationibus inter virum & uxorem loquens, Verba, inquit Lib. 3. cap. 3. §. 15. & 16., legis sunt ejusmodi, si in nomine & sub­stantia nihil distet à dote &c. Quae inde sequuntur in lege ipsa quam innuit, ab ipso Justiniano L. 20. C. tit. de Donat. ante Nuptias. lata, ibi subjicit, quemad­modum itidem & Thorntonius Part. 1. c. 33. & Bractonius Lib. 2. de ac­quir. rer. dom. cap. 12.. Horum autem uterque in Mss. suis locum etiam ipsum legis qui praetermit­titur in Fleta, sic addidit, C. tit. de Donationibus ante nuptias l. cum multae, pro quo in editis Bractonii malè legitur cum mi­lite; & pro eo quod est in ipsa lege (uti & à Thorntonio & Fletae autore rectè exhibetur) Sancimus omnes licentiam habere &c. è quibus verbis utpote in persona Justiniani prolatis totam vim legis pendere nemo non videt, pessimè exaratur Scimus omnes licentiam habere &c. Sed hujusmodi in Bractonii editis sunt creberrima menda, etiam & non rarò in exemplaribus ejus Mss. licèt vetustis, aliquot. Atque ita planè apud Tri­umviros hosce usurpatur Justinianeum illud sub legis nomine & Constitutionis & inhibitionis, perinde acsi etiam apud Anglos jus Donationis inter conjuges inde vigorem contraxisset. Et fraudem fieri Constitutioni aiunt Bractonius Vide item e­um lib. 2. cap. 5. §. 5. & Thorntonius, & fraudem inhibitioni Fletae autor, si quid aliter in conjugum do­nationibus fiat quam Sanctio illa Justinianea praescripserit. Alibi item in Fleta legitur, Donationes etiam post feloniam Lib. 3. cap. 10. §. 2. & 3. perpetratam factae perfectae erunt & perpetuae, nisi donatores hu­jusmodi de feloniis suis in vita sua convincantur. Quod juri quo utimur & avito planè consonum est. Sed statim in Fleta [Page 465] subjungitur; Et ad hoc facit lex Imperatoria, Post capitale cri­men contractum donationes factae valent, nisi condemnatio fuerit subsecuta. Id est, l. 15. D. tit. de Donationibus è Marciani Insti­tutionibus sumpta, quae etiam citatur Bractonio Lib. 2. de ac­quir. rer. dom. cap. 5. §. 5. & Cap. 13. ad fi­nem. sic, Et ad hoc facit lex F (pro ff.) de Donationibus, post contractum &c. ali­bique, Convenit lex cum Consuetudine Anglicana ff. de Donation. l. post Contractum, ubi dicitur quod post contractum capitale cri­men donationes factae valent nisi condemnatio subsequuta sit. At­que loco priori, innuit ergo, inquit ille C. videsis C. tit. de Donat. inter vir. & u [...]. l. 24. res uxoris, & l. 31. D. dict. tit. in sine. rectè, quod, nisi fuerit subsequuta, valent donationes, &, si fuerit, quod non valent. Et utrique sic legitur illa lex ut in vulgaribus rudioribúsque Pandectarum editionibus habetur, praetermissâ quae in poli­tioribus occurrit voce expressim negativa. Nam in Florentinis ita se habet, Post contractum capitale Crimen Donationes factae non valent ex constitutione Divorum Severi & Antonini, nisi condemnatio secuta sit. Quae locutionis formula mira non pe­nitiùs perpendenti videatur, quasi scilicet donationes damna­torum valerent, quales, nisi damnarentur, forent irritae. Sic enim verbo tenus sonare videtur. Substituendum igitur volunt aliqui si pro nisi. Tunc enim ex condemnatione sola irrita fit rei donatio. Et de lege illa perquam variae occurrunt Doctorum opiniones. Et Bartolus de ea; ista est valde notabilis lex & habet materiam quotidianam, & legitur duobus modis &c. Certè sensum fuisse post condemnationem non valere non dubito, quod satis manifestum fit etiam è Graecorum ejusdem quasi versione, [...]. Sic in Basilicis Lib. 47. tit. 1.; id est, si is qui donavit capitali supplicio damnatus sit, post crimen admissum donationes ab eo factae non valent. Unde puto legisse etiam Graecos non valent in ipsis Digestis. Et quod ad vocabulum nisi attinet, etiam in ipsa Florentinorum editione Taurelliana, ejusque sequacibus quasi dubitantèr est insertum. Certè reti­nendum censuerit quisquis archaismum heic Vide Cujaci­um Observat. 3. cap. 38 Alberic. Gentil. de libris Iuris civilis cap. 3. locum, ut in aliis crebrò, habere admiserit. Scilicet si vocabulum Nisi dividatur heic in Ni si, id est apud veteres non si (nam ni pro non usur­pari agnoscunt Grammatici Priscianus li. 15. & Donatus ibi.) sensus erit apertus; non valent donationes, quae verbá fuerint Constitutionis Imperatoriae, quibus explicandi gratiâ sic adjecerit Marcianus, ni si condem­natio secuta sit, id ita est, non, si condemnatio sit secuta: quod [Page 466] etiam est consonum ipsi juri receptissimo. Sed ex archaismo ejusmodi opem heic nec accersendam nec satis praestitam sen­tio. Aut ni expungas, aut substituas non. In impressis item Bractonii citatur Lib. 2. cap. 6. §. 12. l. 13. in bonae fidei C. tit. de Pactis (sed satis perperàm) atque inde dicitur probari pacta ex intervallo donationibus adjecta, nec incontinenti, eis non inesse. Verùm in codicibus quibus utor Mss. locus ille non omninò sed sensus tantum adfertur.

II. Specimen autem, prae reliquis, juris Caesarei sic ab Ju­risconsultis nostratibus tunc adhibiti peregregium est illud quod de Potestate Principis seu Regia è Pandectis, sed non expressim memoratis, Bractonius exhibet. Nihil aliud, inquit Lib. 3. de A­ctionibus Ibid. cap. 9. §. 3., potest Rex in terris, cum sit Dei Minister & Vicarius, nisi id solùm quod de jure potest. Nec obstat quod dicitur, Quod Principi placet L. 1. D. tit. de Constit. Prin­cipum. legis habet vigorem, quia sequitur in fine legis, Cum lege Regia quae de Imperio ejus lata est, id est, non quicquid de vo­luntate regis temerè praesumtum est [sed animo condendi jura] (redundant haec verba hoc in loco, tametsi ad rem ipsam pri­mariò spectent, nec in Mss. Bractonii quibus utor habentur, nec in Thorntonio aut Fleta) sed quod consilio Magistratuum suorum, Rege autoritatem praestante, & habitâ super hoc delibe­ratione & tractatu rectè fuerit definitum. Tantundem & totidem fermè syllabis Fleta Lib. 1. cap. 17. §. 7.; quia sequitur, inquit, Cum lege regia quae de imperio ejus lata est. Thorntonius item; parili sic ad­junctâ ratione; quia sequitur in fine Legis cum lex regia (sic co­dex Ms. pro lege Part. 2. c. 12.) quae de Imperio ejus lata est, & non quic­quid de voluntate regis temerè praesumtum est &c. Ex hisce Duo sanè sunt inprimis animadvertenda. Posterius etiam non sine stupore. Prius est, Jus Caesareum in illustri illa gravissimique momenti de Potestate apud Anglos Regia, quaestione discu­tienda, tunc locum, ex horum omnium sententiis adeò esse sortitum, ut quod ex eo velut in autoritatem usúmve obvium recepto posset objici, id responsione seu interpretatione ne­cessariò indigere existimaretur, adeóque in rebus quarum in ratione, regiminis Reipublicae populive Anglicani versaretur cardo, vigorem prae se ferre. Posterius autem est, autorum horum quemlibet legem illam è Pandectis sibi allatam tum legisse tum intellexisse (si eos omninò capio) aliter prorsùs quam legi solet intelligive sive à Graecorum sive à Latinorum [Page 467] Scriptorum opinor aliquo. Conjicitur Lex illa Regia tum in Pandectas L. 1. tit. de Constit. Prin­cipum. tum in Institutiones Tit. de Jure Nat. §. Sed & quod. ex Ulpiano. Quod Principi pla­cuit (sic utrobique) legis habet vigorem; utpote (sed Institu­tionibus deest utpote) cum Lege regia, quae de Imperio ejus lata est, populus ei & in eum omne suum imperium & potestatem con­ferat, ut in Florentinis; aliis habentibus contulerit pro conferat; uti & Institutionum exemplaribus aliis concedat, aliis concesserit & concessit pro eodem. Ubi cum (quod & quum legitur in ac­curatiori editione Cujaciana aliisque ejusdem libentiùs sequa­cibus) pro conjunctione causativa sive verbo conferat aut contulerit sive voci concedat concesserit aut concessit inserviente planè sumendum. Justinianus etiam ipse alibi L. 1. §. Cum itaque C. tit. de vet. Iure enu­cleando., Lege an­tiqua quae Regia nuncupabatur omne jus omnisque potestas populi Romani in Imperatoriam translata sunt potestatem. Et Arcadius Charisius L. 1. D. tit. de Offic. Praefe­cti Praetorio., Regimenta Reipublicae ad Imperatores perpetuò trans­lata esse ait, legem hanc innuens Regiam quae etiam Lex Im­perii L. 3. ex im­perfecto C. tit. de Testamentis. & Augustum L. unica §. 14. haec autem C. tit. de caducis tollendis. privilegium in Codice dicta. Pomponius item, c Constituto Principe, datum est ei jus, ut quod constituisset ratum esset. Graeci verò, praetermissâ plerunque ratione illâ Ulpiani pronuntiant heic rotundiùs, L. 2. D. tit. de Origine juris §. 11. Novissi­mè. [...], quod Principi placuerit lex est: quod scilicet ita placuerit ut animus jus condendi simul adfuerit. Sic in Basilicis d, sic apud Harmenopulum e, alibi. unde [...] f Principum dog­mata seu decreta pars est juris apud illos etiam civilis. Sed Theo­philus p Lib. 2. tit. 6. Antecessor ubi quartum juris condendi autorem, post tres q Lib. 1. tit. 1. illos Populum, Plebem, Senatum, facit Principem Romanum, r Michael Psel­lus in Synopsi Iuris. [...], inquit g, [...]. Et quid est Princeps? Princeps est qui potestatem imperandi à populo s Instit. tit. de Iure Nat. Gent. & Civili. accepit. Ita legem regiam, ut Vlpianus, intellexit. Et scholiastes ibi, [...], Princeps legitimus; cui scilicet potestas sic concessa. Unde in Leonis & Constantini h Epitome vocatur Im­perator, t Tit. 2. [...], legitima Praefectura. At verò triumviri jam dicti nostrates ita legisse mihi planè videntur omnes ut pericopen ad hunc modum aut sensum fuisse integram non dubitarent. Quod Principi placet legis habet vigorem, cum lege regia quae de imperio ejus lata est: quibus verbis etiam innuunt finiri hanc legem, idque satis expressim tum Bractonius tum Thorntonius. Adeóque Cum non ut conjunctionem sed ut prae­positionem intelligunt, quemadmodum & Fletae autor, sen­súmque [Page 468] esse, legis quidem habere vigorem quod Principi pla­cuerit, ita tamen ut ejusmodi placitum cum lege Regia quae de imperio ejus seu regimine lata est ritè componatur per­pendatúrque, neque alitèr atque juxta eandem legem vigorem sortiatur, nec de vigore illo aliter decernatur atque legis illius regiae conditionum ac temperamentorum qualiumcúnque sine quibus collatum non est imperium, ratio permiserit singula­ris, juxta ea quae ibi statim subduntur de singulari apud nos tam de legibus in Ordinum Comitiis ferendis quam de Ju­diciis legitimè exercendis. Neque illud de imperio & potestate omni à populo concessa in lege illa omninò videntur hi ibi ag­novisse, quasi exemplaribus suis planè defuisset. Certè Bractonii seculo adeóque deinceps Digestorum exemplaria heic studiosis habita non minùs atque alias apud gentes integra ac ut libros alios describi solita satis constat, tametsi alia non reperiren­tur argumenta (quibus fanè non caremus ut mox ostenditur) ex ipsius exemplis de Contractuum formulis allatis, ubi Lib. 2. de Ac­quir. rer. Dom. c. 6. fol. 19. de Codice & Digesto heic describendo ut re usitatissima loqui­tur. Unde magis mirandum quânam evenerit ratione ut non solum ipse adeo judiciis forensibus clarus &, si biographis Balaeus Cent. 3. script. 98. Pitsaeus aet. 13. Script. 335. scriptorum nostratium fides, Professor Juris utriusque Oxoni­ensis, verùm etiam Thorntonius juris aliàs peritissimus & Fletae autor adeo diversam lectionem sensúmque diversum atque in­terpretibus aliis universis adeò alienum in illustrissimo Juris Caesarei loco illo explicando tam fidentèr admiserint. Tametsi interea, quantum ad rem ipsam, qua de apud eos agitur, & constitutionem Imperii Anglicani attinet, nullâ scilicet ver­borum Vlpiani seu Justiniani ratione habitâ, subtexant eorum singuli id quod vero est perquam consonum & receptissimum; de Ordinum nempè Comitiis intellectum, ut oportet; qua de re item videndus Bractonius in prooemio. Quinetiam vetus est apud me in codicem illum quem Britton vocitamus (sed in praevia Tractatuum voluminis in quo continetur recensione antiqua, Bracton de legibus Angliae, juxta capite in superiore dicta, appellatum) commentarius Ms. cujus in fronte verbo­rum illorum Quod Principi placuit &c. sensus, qualis apud Bractonium, exhibetur ipsissimus.

III. Quod verò ad decantatissimae illius legis Regiae, qua in Caesarearum corpore habetur, tum Lectionem tum sensum [Page 469] apud alios attinet, id quidem advertendum est, in exemplari­bus aliquot Digestorum Bractonio tum coaevis tum vetustiori­bus lectionem à superiùs è Justiniano allata diversam habi­tam atque etiam ab interpretibus aliquot adprobatam. Odo­fredus, Ad l. 1. tit. de Constit. Princ. Bractonio coaevus, in codice suo legebat utpote cum lex regia lata est, populus ei & in eum imperium & potestatem con­ferret. Ita decrat omne suum. Atque, aliàs, inquit Odofredus, in literaest, concessit Sic apud An­gelum Perus. ad dict. legem & vide Fran­cisc. Co [...]. Iuris Civilis l. 1. cap. 16. & edit. Instit. Cu­jacianam & Baudozianam tit. de Iure Nat. §. sed & quod.. Et haec est bona litera. Sensus autem legis illius apud interpretes Bractonio coaetaneos & qui post instaura­tum in Occidente jus Caesareum praecesserunt, varius erat. Fuere enim etiam tunc qui ita omnimodum imperium & potestatem à populo Romano in Principem translatam esse, Lege illa voluerint, ut populum indè planè potestate ac imperio nu­datum omnimodo ac destitutum assererent. Hostiensis; alii di­cunt, inquit, quod nec Populus nec Senatus potest hodie condere le­gem generalem, sed tantùm Princeps, quod verius credo. Tantun­dem e Summ. tit. de Constit. Princ. §. 9. & videre est apud Accursium Gl. ad D. tit. de legibus l. 9. non ambigitur.. Atque in his, puto, erat Martinus. Et hac de Sententia plura mox. Eorum alii potesta­tem quidem ac imperium Principi inde voluere concessum le­ges pro libitu condendi, sed ita tamen ut concessione ejusmodi populi potestas neutiquam minueretur, atque ut tam Plebisci­torum quam Senatusconsultorum non solùm veterum sed quae insequerentur vis ut anteà maneret integra. Scilicet ut Prin­ceps, Populus, Senatus, Plebs, parem invicem (quod meritò mi­rere) hac in re potestatem tenerent. Hoc satis liquet ex Azone Summ. ad C. tit. de legibus & Constit. Princip. §. 8. Accursio, Hostiensi Locis citatis. & Odofredo Ad dict. legem. Bractonio aut paulò vetustio­ribus aut coaevis. Atque posterior haec opinio nata est partim ex eo quod legem heic Regiam intellexerint pro lege Hor­tensia, partim verò, fortè sanè maximè, ex eo quod profes­sores aliquot ac studiosi eo in aevo juris hujus quod ita paulo antè occidentalibus instauratum est, cautiùs timerent, ne si Principibus ex eo potestatem tantam, quanta in priore sen­tentia habetur, tribuerent, populis civibúsque per Europam passim libertate moribúsque avitis potestati ejusmodi haud parùm dissonis gaudentibus, nimiùm displicerent nec recèns enascenti Professioni suae satis prudentèr consulerent. Et no­tissima est inter Martinianos & Bulgarianos Videsis 10. Quintin. in A­ristocrat. Christ. Civit. tit. de Regis Imperio., de Principis e­tiam ex hac lege potestate, seculis in illis vetustioribus con­troversia. Anno autem ab urbe Condita 422 seu ante Chri­stum [Page 470] 330 Epit. Livii lib. 11 a Q. Hortensio Dictatore lata est lex ut Laelius Faelix apud Agell. lib. 15. cap. 27. eo jure quod plebs statuisset, omnes Quirites tenerentur, unde factum est ut in­ter leges qualescunque ante receptas sive veterum Regum, sive Senatûs, sive alias, & Plebiscita, species L. 2. D. tit. de Orig. Iuris §. 8. Deinde. constituendi (ut ait Pomponius) interessent, potestas autem eadem esset. Atque hinc ait Justinianus Instit. de Iure Nat. & Gent. §. Plebiscitum., Plebiscita non minus valere quam leges coepisse; tametsi apud Livium Dec. 1. lib. 3. cap 55. habeatur L. Valerium & M. Horatium Consules sub annum centesimum ac vigesimum ante legem Hortensiam, omnium primùm, quum veluti in controverso jure esset, tenerentúrne patres plebiscitis, legem, centuriatis comitiis, tu­lisse, ut quod tributim plebes jussisset, populum teneret. Sed mi­ra sanè ex lege Hortensia huc allata ratio ab Accursio, Odo­fredo, aliis. Accursii verba; Regiâ, scilicet lata ab Hortensio mi­rabili oratore, ut suprà de Origine Juris l. 2. § deinde cum es­set. Sed de populo & plebe ibi dicit. Dic ergo heic Regia, id est, Regali. Agnoscit, quod facere necesse erat, in lege Hor­tensia, Populi & Plebis, seu Patrum & Plebis potestatis tan­tùm mentionem fieri expressam. Quomodo igitur ibi quid de Regia lege praescribitur? Dic ergo, inquit, regali; quod, si benè capio, juxta eum innuit, legem Hortensiam de Jure Re­gali id est Regiminis seu gubernandi jure, latam & Plebi & Se­natui (è quibus partibus seu ordinibus binis tunc integrum populi Romani corpus constabat) parilem concedentem pote­statem, ita etiam intelligendam, ut, postquam Princeps insu­per Populo adjectus est, haud dispari ratione itidem & illi ut, in regimine, Parti tertiae, parilis ex ejusdem legis sensu potestas concessa admitteretur. Neque aliter video undenam velint illi veteres legem heic Hortensiam locum omninò habere ullum. Atque hinc ea quae Justinianus habet de singulari Plebiscitorum ac Senatusconsultorum vi, interpretabantur illi qui in hac fuere sententia; quasi ex ipsis ejusdem verbis ad Senatum Populúmque Romanum in eis ferendis, eadem ipsa, quae olim in republica libera, potestas ac imperium etiamnum attineret. Disputarunt etiam an potestas sic concessa à populo jure revocari potuisset, ut à delegante potestas Odofred. ad dict. legem & videsis ibi Ra­phael. Fulgo­sium. &c. delegato con­cessa.

IV. Sed certo certius est priorem Sententiam veram esse, de populo scilicet, omnimodo imperioac potestate, in legibus ferendis, planè ex lege illa Regia, nudato. Quod tum ex [Page 471] Justiniano ipso tum ex veterum recentiorúmque interpreti­bus illustrissimis constat. Verba ipsa de lege illa ex Justiniano antè allata satis heic probant; quibus accedat & illud Constan­tini C. tit. de legi­bus l. 1.; inter aequitatem júsque interpositam interpretationem nobis solis & oportet & licet inspicere, (ubi Graeci Basilic. lib. 2. tit. 6. l. 6. [...] Solus Princeps legem dirimat.) item & illud Justinia­ni L. 12. C. tit. de legibus & vide Basilic. lib. 2. tit. 6. l. 17. & vide l. 3. C. tit. de Crimine Sacrilegii. ad Demosthenem Praefectum Praetorio. Si imperialis ma­jestas causam conditionalitèr examinaverit & partibus cominùs constitutis Sententiam dixerit, omnes omninò judices qui sub no­stro imperio sunt, Sciant hanc esse legem, non solùm illi causae, pro qua producta est sed & omnibus similibus. Quid enim majus, quid sanctius &c. Vetustiorum heic interpretum aliquot sen­tentia supra indicatur, quibus adjicias Gallicanam Vlpiani de lege Regia verborum versionem pervetustam Ms. Ce que plest au Prince à force de loy, pur ce que li pueples li ottroia en la loy Royall que su fait de l' empire tout le commandement & tonte le poeste que il avoient & le mistrent sus lui & en lui. Quod vulgares ibi interpretes, eis quos diximus recentiores, habent cuique ob­vium est. Legem verò Hortensiam quam ita huc vetustiores perperam torserunt, non omninò ad legem Regiam heic atti­nere, nedum ea innui, admittunt doctiores politiorésque re­centium, quorum quidem nonnullis etiam Alciat. ad tit. de verb. signif. l. 15. 10. Coras. Miscell. lib. 6. cap. 8. legitur lege Rem­nia pro Regia. Regiam autem legem aliquam dici posse nemo non videt dupliciter, aut velut à Rege latam, aut de Rege seu regia potestate. Notione priore leges habentur Regiae Roma­norum perplurimae apud Dionysium Halicarnassaeum Antiq. Rom. lib. 2. quas e­tiam diligentèr exhibet Fulvius Vrsinus In Notis ad leges & Sena­tusconsulta pag. 42. Etiam in Codice Tit. de Mor­tuo inferendo l. 2. memoratur lex Regia de praegnante muliere humanda, à Regum veterum aliquo lata. Posteriore autem notione planè dicitur heic lex Regia, atque pro ea rectè sumitur (nam aliae prorsus rejiciendae sententiae) quâ Populus Romanus omne imperium & potestatem suam in Octavium Augustum Caesarem ejusque successores transtulit, nec pristinum sibi omninò retinuit, qua de re quidem satis expressim Dio Cassius Lib. 53. in Augusti historia. Et Suetonius In Octab. cap. 27. de Caesare illo. Tribunitiam potestatem perpetuam recepit &c. recepit & morum Legúmque regimen aequè perpetuum. Sed & vetus extat Romae in basilica Lateranensi seu inde in Ca­pitolium translata Tabula aerea in qua Legis regiae ipsius Vespasiano Caesari instauratae habetur fragmentum, unde sen­sum [Page 472] Legis heic apud Vlpianum Regiae elicere non est difficile. Inter alia ibi summi ac solius imperii capita quae Vespasiano ve­lut haereditaria confirmantur à populo, eodem scilicet modo quo anteà eis fruebantur Augustus, Tiberius ac Claudius, ha­betur & hoc, Vtique quae ante hanc legem rogatam acta, gesta, decreta imperata ab imperatore Caesare Vespasiano Augusto, jussu mandatóve ejus à quoque sunt, ea perinde justa ratáque sint acsi populi plebisvejussu acta essent. Describitur Fragmentum integrum apud Janum Gruterum Inscript. pag. 242., Fulvium Vrsinum In leg. & Se­natusconsultis marmoreis., Antonium Augustinum De legibus pag. 125., Franciscum Hotomanum Antiq Rom. lib. 1. lit. R., Barnabam Brissonium Formular. lib. 2., alios. Atque, sen­su jam dicto, legem hanc regiam apud Vlpianum seu Justinianum sumendam haud pauci consentiunt interpretum recentiorum. Praetereos qui aut ad Digesta & Institutiones in sede hujus legis aut de Imperio & Jurisdictione integra volumina scribunt, consu­las Augustinum & Hotomanum locis indicatis, uti etiam Joannem Corasium Miscell. Iuris lib. 6. cap 8., Ludovicum Charondam Pithanon lib. 1. cap. 2., Petrum Tholosanum Syntagm. Iuris lib. 47. cap. 20., Fran­ciscum Connanum Comm. Iuris Civilis lib. 1. cap. 16. vide [...] [...]m Emund. Merill. Obser­vat. lib. 2. c. 19., & sanè prae aliis Franciscum de Amaya in Observationibus Lib. 1. cap. 1. §. 19. &c., qui rem copiosiùs explicat. Sed haec obi­ter. Atqui interea, è locis superiùs ex Jure Caesareo ab Ju­risconsultis nostratibus Fletae utputa autore Bractonio & Thorn­tonio celeberrimis ac Judiciis cum primariis (quantum ad po­steriores binos attinet; praefectis, ita allatis expressimque indi­catis, atque in rerum quas tractarunt probationem & argumenta sic adhibitis, idque velut aut autoritatem aut saltem rationem co­gentem prae se serentibus, manifestum fit Usum qualemcunque neque eum adeò obscurum apud majores nostros eo in seculo Juris ejusdem atque illius librorum in discussionibus nostris etiam ex Jure Anglicano definiendis invalulisse. Non quidem omninò quasi Regnum hoc seu Rempublicam Anglicanam Caesaribus jurive Caesareo subjici aut regimen heic inde pen­dere omninò, aut jus Anglicanum antè sive scripto sive mo­ribus constitutum inde mutationem recipere voluissent (nam passim etiam jus hoc, qua multifariàm à Caesareo discre­pat eique planè adversatur, ut sequendum docent ipsi) Sed ut tum ubi deesset nostri Juris praescriptum expressius, ad ra­tionem juris etiam Caesarei ratione suffultam recurreretur, tum ubi jus utrumque consonum, etiam Caesarei quasi firma­retur explicaretúrve res verbis. Quod certè alias apud gentes Occidentis olim hodiéque factum scimus. Et certè in illustri [Page 473] illa de Regia potestate apud nos quaestione definienda, locum ex autoritate sui habere nequibat ullam illud Vlpiani de lege Regia, cum nec vim in regimine publico nostrati ullam om­ninò ex autoritate sui sortiretur Jus Caesareum. Nec qui­dem ab autoribus quos heic diximus nostris revera adhibetur dictum illud Vlpiani aliter atque moribus Anglicanis etiam ipsis quibus semper usi sumus, aut consonum esse aut saltem non dissonum sed satis adaptandum ipsi, prout ostendimus, utcunque hallucinati, existimarent. Verus autem ejusdem, quà pars Caesarei juris est, sensus qualis suprà exhibetur, regiminis Anglicani uti & rerumpublicarum per Europam Christianam ple­rarúnque Constitutioni omninò adversatur, utpote quae in Principem Romanum apertè omnimodum transtulerit pote­statem & imperium, quantum scilicet ad homines conditio­nis liberae regendos in principem citra tyrannidem transferri potuerit. Breviter rem ipsam explicat Cujacius In Paratitlis D. lib. 1. tit. 1. cap. 4.; Augusto illo privilegio eadem est potestas Principis (Romani) quae Populi fuit. alii doctissimorum tantundem. Nec quidem sive Plebiscitis sive Senatusconsultis post latam illam seu in usum revoca­tam legem Regiam vis inerat alia praeter eam quam Augusti permittebant ipsi. Sed verò haud pauci sunt Scriptores Videsis Fran­cisc. Suarez De­fens. Fidei Ca­tholicae advers. Anglos lib. 3. cap. 2. §. 12. Francisc. de A­maya Observat. Iuris lib. 1. c. 1. §. 45. &c. Tobiam Pa [...]r­meister lib. 1. de Iurisdictione Imper. Rom. cap. 19. §. 7. &c. qui jus illud vetus Caesareum popularium suorum juri paritèr adaptare satagentes, ita translationem illam seu, ut illi potius volunt, communicationem Imperii moderari & temperari ex pactis ac conditionibus tacitis variatim conantur, ut etiam ab Vlpiani Justinianique dum eos interpretantur, mente quantum video, non vereantur longe nimis discedere, aliam scilicet & Caesaribus priscis (quorum in regimine aliorum Principum ratio non ita habenda) prorsus imparem potestatem ac multò quam admittit vetustas Romana minorem adserentes. Neque hisce meliùs ii qui singulis Principibus Romanis singulas le­ges Regias easque diversas latas volunt Marius Salo­monius lib. de Principatu Pa­ganin. Gaudent. Iuridic. lib. 2. cap. 26. & vide Henric. Bouricium lect. Iuris cap. 7. & Francisc. Con­n [...]. Comm. Iu­ris lib. 1. c. 16. Rivall. hist. Iu­ris Civilis l. 2., nec unicam, ut antè omnibus hac de re aut latam aut pro lata habitam. Et per­peràm nimis Sententiam illam de omnimodo in Caesareis, quantum scilicet transferri ut dictum est potuerit, imperio translato, velut semper assentatoriam damnant. Certè non magis Principi cuiquam assentari dicendus est quisquis de im­menso veterum Principum Romanorum imperio illo quid ei adseruerit, quam is qui summo Turcarum aliive ejusmodi [Page 474] Principi angustos Regum Spartanorum veterum potestatis can­cellos aliáve regiminum habenis variatim temperatorum for­mas ostenderet, dicendus foret ei aut convitium inferre aut majestatem dignitatémve minuere. Nec in imperio quidem nunc dicto Romano, quod Germanicum est, successio habe­tur in Jura Justinianea, quà Justinianea aut Romanis vetera. Neque ibi, nedum alibi capita de Principum potestate ejus­dem juris vim habent ullam aliter atque à legibus moribús­que recentioribus, iisque perquam variantibus, id est, Capitu­latione Caesareâ seu lege Regia Germanorum diversimodè est per­mistum. Anno 1622. De Capitulatione ac lege illa consulas Benedictum Carpzovium in Tractatu de ea uti & de simili apud alias gentes ante annos aliquot edito. Superiùs verò dictis de Ju­ris Caesarei heic qualicúnque inter Juris Anglicani peritos, idque quà tales, usu antiquitùs admisso adjicere etiam heic visum est non intempestivum, Quando, Quomodo atque Unde usus ejusmodi initia heic sumserit, creverit, inoleverit, idque aliquatenùs tam in Foro quam in Studiis Scriptisque (ut infra o­stenditur) & demùm quando in Desuetudinem abierit, Qualis item, in seculis diu antè initia illa retrò actis, Usus juris ejus­dem sive illius Intermissio heic haberetur. Nam & operae fortè pretium nec loco huic alienum existimabitur puto cu­riosioribus compendio haec indicare.

Caput quartum.

I. Vsus Juris Caesarei in hac quam incolimus Angli Britanniae parte, Romanis heic summâ rerum potientibus.

II. Cerni ejusmodi usum tum in Coloniis hùc deductis tum in Civili rerum heic tunc administratione.

III. Papinianus, Jurisconsultorum veterum ille facilè Princeps, in Britannia judiciis ex Jure Caesareo exercendis praefuit; E­boraci, alibi. Fortè etiam Ulpianus & Paulus praeter id genus alios his coaetaneos.

IV. Duravit hic ejusmodi Iuris Caesarei usus, per annos 360 aut circitèr.

VSus Iuris Caesarei in hac Britanniae quam incolimus Angli parte, in Triplici reperitur genere. Primum est ejusdem ut, [Page 475] in regimine, planè supremi & heic quasi universalis. Secun­dum est, ut adscititii tantùm seu immixti, atque Juri Angli­cano tam Civili quam Pontificio non solùm interpretationem saepiùs ex Ratione sua in Studiis Foróque praestantis, verùm etiam, ubi aut deerat expressius in Anglicano praescriptum, aut huic, ut in non paucis, illud omninò erat consonum, velut Autoritatem, non ex condentium potestate sed ex u­tentium heic consensu seu admissione, subministrantis. Ter­tium, ut consistoriis aliquot tantùm causisque aliquot singu­laribus veluti Militaribus, Nauticis, Testamentariis, adstri­cti, adeóque cancellis ita coerciti ut extra eos ex more non fuerit ejusdem usus admissus. Sic Rhodiorum leges nauticae Romae, sic Oleronianae nobis aliisque gentibus Christianis ma­ritimis receptae. De Primo & Secundo genere heic maximè agemus; cum genus tertium nemini non sit notissimum. Quod ad Primum attinet; habebatur illud tantùm Romanis heic re­rum summâ potientibus. Usus ejusmodi coepit Claudii Caesa­ris tempore. Nam Britanniam à Julio Caesare in latas leges jurare compulsam, quod temerè scripsit Monachus Malmesbu­riensis Digest. Regum Angliae lib. 1. cap. 1. aliique ejusdem aliorúmve similium heic sequaces, non omninò est admittendum. Claudius autem, ut Ethelwer­dus ait, Britonum Reges subjecit servire sibi, & australiorem insulae partem in Romanorum potestatem redegit. Atque ab ejus tempore quo primùm huc deductae Coloniae, duravit heic usus ille usque in tempora illa quibus adeo inclinavit heic Romanum imperium, ut excusso ejusdem jugo, incolae in sui potestatem reversi suique facti juris Caesareum omninò re­jecerint, saltem ita neglexerint ut citò evanesceret, quà tale; utcunque ejusdem reliquiae aliquot quae sic inoleverant ut ju­ris Britannici naturam induerent, necessariò forsan (quod nec alitèr fieri potuisse videtur) essent retentae.

II. Cernitur autem hic usus potissimùm tum in Coloniis sic hùc deductis, tum in Civili rerum per intervallum quod diximus heic administratione. Colonias ipsas jure in Provin­ciis uti solitas Romano, adeóque sub Caesaribus Caesareo urbisque ipsius meras fuisse expressissimásque imagines satis est tralatitium Vide Agelli­um lib. 16. c. 13. Sigonium, Ros­sinium &c.. Et disertè Tacitus Annal. 13. Coloniam heic primam, seu quae Camaloduni erat, non solùm ut adversus rebelles es­set subsidium sed imbuendis sociis ad officia legum ait huc de­ductam. [Page 476] Quo planè innuitur etiam Britannos, quotquot aut socii essent seu ut Romanis amici aut subditi seu in potesta­tem bello redacti, tunc imbuendos ad officia legum seu juris Caesarei observationem, & proculdubio etiam sic fuisse à Co­lonia hac aliisque similibus imbutos. Id sanè quod haud dif­ficile tunc erat alia ex causa non ita obscura. Jure enim pri­stino quod totum erat Druidum disciplina (ut ex Julio Caesare ac perquam probabili doctorum virorum conjectura qui disci­plinam illam paritèr apud Gallos Britannos (que) in rebus omni­modis, tam profanis quam sacris, administrandis viguisse sentiunt, est eliciendum) Jure inquam illo, tam apud Britan­nos, ut par est credere, quam Gallos, prorsus à Claudio sublato Sueton. in Claudio c. 25. vide Plin. l. 30. cap. 1., faciliùs multò erat novum adeóque Caesareum seu Victoris jura passim introducere. Alia ad Colonias hujus provinciae (quorum nomina habemus quatuor aut quinque; & dubitan­dum non est complures fuisse alias) hoc nomine spectantia alibi Not. in For­tiscut. p. 9. &c. congessimus, neque heic iteranda duximus. Civilis autem rerum heic sub Romanis administratio in qua juris Cae­sarei usus primi habetur generis, satis visitur in Officiis seu Dignitatibus Vicarii Britanniae, qui Praefecto praetorio Gal­liarum suberat, Consularibus, Praesidibus, Propraetoribus, id genus reliquis quorum, ut in hac insulae parte suo regentium jure, mentio expressior tum in Notitia Dignitatum Imperii Occidentis tum in Romanis in Britannia apud doctissimum Gulielmum Camdenum è veteribus eos accuratiùs exhibentem. Et quod de Gallia dixit Julius Caesar, de Britannia hac iti­dem tunc planè dicendum. Respicite, inquit ille Comm. de bello Gallico lib. 7., finitimam Galliam, quae in Provinciam redacta Jure & Legibus commuta­tis perpetuâ premitur servitute. Prae aliis autem illustre est ex­emplum Septimii Severi Augusti, qui sub annum Christi 200 [...] (sic Herodianus Hist. 3.) [...] in duos Princi­patus seu Praefecturas Gentis imperium seu potestatem distribuit, quod à doctis aliquot accipitur pro binis Regimentis Richard. Vi­tus hist. Brit. lib. 5. Not. 11. De Regimenti vo­ce consulas Charisium D. tit. de Praef. Praet. & Fe­stum in verb. Regimen. seu Praefecturis praetorianis id est binis praefectis Praetorio qui in praefecturis suis singuli jus dicerent heic Romanum. Dein etiam idem Augustus filios suos Bassianum & Getam Caesares seu designatos Successores, ut ab urbis deliciis eos abstraheret, se­cum in Britanniam ducens Getam juniorem, juri tantùm heic dicundo praefecit, assignatis ei, ex Amicorum senioribus seu [Page 477] praecipuis, adsessoribus. Sic Herodianus Hist. 3., [...], id est, Getam in gentis parte quae Romanis suberat relin­quens ut scilicet jus diceret & reliquas imperii res civiles admi­nistraret (datis ei ex Amicorum senioribus Synedris seu adsessori­bus seu Consiliariis) Antoninum (id est Bassianum; licet revera uterque hoc nomine etiam patre superstite fueretur) secum adversus Barbaros eduxit. Atque erat quidem hic Geta, mori­bus asperis, sed non impiis, & tractator (quasi Scholasticus di­ceres) ac in literis assequendis & tenax veterum scriptorum & paternarum etiam sententiarum memor, quod ait Spartianus In Antonino Geta.. Quicquid igitur Britanniarum tunc erat Romanorum in po­testate, seu pars ab muro illo seu vallo Pictico qui Cumbri­am intersecat meridionalis, Antonino Getae jam velut heic Prae­fecto Praetorio seu ab Imperatore secundo ac imperii parti­cipi in administratione civili juréque dicundo suberat.

III. Nec sanè dubitandum videtur quin inter Assessores seu Consiliarios illos etiam & inter eos qui ipsi Augusto judi­cia quotidiè Xiphili [...]s è Dioms lib. 76. à tempore matutino usque in meridiem exer­cere solito, utpote & juris peritissimo, adsideret, locum habe­ret heic primarium Aemylius Papinianus Asylum juris ve­teribus dictum, seu ille omnium qui sunt, qui erunt, quique fuerunt juris peritissimus (ut Cujacii In Epist. ad Bedinger. prae­fix. Codici Theo­dos. quem & vi­desis in praefat. ad Papiniani o­pera. de eo fertur judicium) atque autoritatis ante Justinianum prae reliquis tantae ut ubi pares erant Sententiae invicem adversae ea praevaleret C. Theodos. l. 1. tit. de re­sponsis Pru­dentum. in qua fuisset Papinianus, qui & Amicissimus Severo Augusto cum eo simul professus est sub Cerbidio Scaevola, & sibi praecipuè u­trunque Augusti filium habebat commendatum. Nimirùm cer­tissimum est non solùm in Britanniae hac parte Septimio Severo Spartian. in Antonino Ca­racalla. ut comitem cum adfuisse, verùm etiam in urbe Eboraco egisse ubi Augusti praetorium erat ac Tribunal in quo judicia non solùm ipsum Augustum sed etiam Getam subinde cum Con­siliariis illis exercuisse non est quod ambigamus. Ita expres­sim ex Dione Xiphilinus Hist. 76. In Severo. & vide Guil. Camd. Brit. pag. 572. de Papiniano; ubi Bassiani meminit in via occidere tentantis patrem; qui tamen nullum, inquit, verbum fecit sed in tribunal (Eboraci) ascendens peragénsque quae necessaria erant, revertit in Praetorium ( [...] &c.) & accersitis filio & Papiniano & [Page 478] Castore verba de facinore ad filium habet, in quibus, si me cu­pis, ait, interficere, heic me interfice &c. quod si id recusas & times tua manu facere, adest tibi ( [...]) Papinianus praefe­fectus cui jubere potes ut me interficiat. Omninò enim faciet quic­quid abs te quum imperator si [...], mandatum fuerit. Sic ille. Scili­cet erat Papinianus Praefectus Praetorio L. lecta est 40. D. tit. de rebus creditis; & Spartian. in Antonino Ca­racalla, Fr. Con­nanus Com. Iu­ris li. 4. cap. 13. Ouid. Panzi­roll. de Claris leg. interp. lib. 1. cap. 55. &c. tam Severo quam An­tonino Caracallae seu Bassiano Successori. Solem igitur illum ac asylum Juris, & doctrinae legalis thesaurum (sic enim Spar­tiano In Severo. nuncupatur, & elogiis sanè miris passim in corpore Ju­stinianeo ornatur) jus in Britannis nostris Caesareum dixisse ac docuisse ut satis palam est, ita etiam in Senioribus Amicorum Geta Videsis Ioann. Bertrand. de Iu­risperitis lib. 1. in Papiniano. heic judiciis praefecti pro consiliariis ei assignatis, prima­rium fuisse credendum. Is erat cujus opera ante annum Ter­tium studiosis ob mirum acumen & subtilitatem attingere fas non erat, inde postmodùm Papinianistae Hist. Iuris à Iustiniano composit. solenniter dicti. Cae­terùm in Britannia fuisse eum non video quenquam Jurisconsul­torum biographorum omninò memorare. Nec praeter Dionem Cassium (quem sanè etiam in judiciis heic cum Severo adfuisse aequum est ex ejusdem Scripto Hist. 76. suspicari) historicorum vete­rum quisquam id tradidit. Quin & Paulum ac Vlpianum aliós­que aliquot ejusdem temporis illius juris Caesarei heroes comitatûs heic tunc imperatorii partes fuisse non ita absonum est autumare, dum scilicet & ex Senioribus Antonini Getae A­micis (quod illo in aevo nomen dignitatis Videsis Claud. Salmasium in August. hist. pag. 47, & 307. & 308. singularis, non tan­tùm officii, in domo & comitatu Augustali fuisse sciunt do­cti) adsessores ei adsignatos advertimus, & tam Vlpianum quam Paulum, Papiniano praefecto qui planè heic aderat adsessuram Lampridius in Alexandro Se­vero. & videsis l. 40. lecta est. D. tit. de rebus creditis. gessisse consideramus. Imò & rescripti illius de mancipiis bonâ vel malâ fide possessis Ceciliae cuidam à Severo & An­tonino Augg. Eboraci, consulibus Fausto & Rufo, id est unno Christi 210. dati C. tit. de rei vendicatione [...]. 1. originem seu causam è lite aliqua Britan­nica duxisse, non est quod non admittamus. Ita floruit tunc temporis jurls Caesarei heic usus uti & simul heic floruere juris ejusdem viri peritissimi illustrissimique è Romanis. Et sanè firmatur diffusior in hac insulae parte quae Romanis pa­rebat ejusmodi usus etiam ex eo quod Augustus ille animam exhalaturus Eboraci (ubi obiit, postquam biennio Dio lib. 76. amplius sub eo regimen heic civile quale diximus viguerat) turbatam se dixit Spartianus in Severo. rempublicam ubique accepisse, pacatam etiam Britannis [Page 479] relinquere. Atque ex ejusmodi qualem diximus heic juris Ro­mani usu apud veteres occurrunt illa,—Latia sub lege Britanni, Vet. Poet. Ca­talect. lib. 1. tit. 7. & non tam Britanniam quam Romaniam Gildas in e­pistola de Ex­cid. Brit. dicendam citeriorem insulae partem, ut Taciti In vita Iulii Agricolae. testimonium de moribus Romanis in Britannos transfusis expressissimum, alia id genus praetereamus. Provinciae igitur heic, Pagi, Praefecturae, Oppida h [...] jure tunc regebantur: secundùm quod de Londino optimè Guilielmus Camdenus ubi nec. Coloniae nec Municipii nomine insignitum urbem illam adnotat. Praefecturam itaque inquit Britan. p. 304., ut opin [...]r, constituerunt (Romani) sic enim vocabant oppida in quibus nundinae agebantur & jus dicebant, ita tamen ut Magistratus suos non ha­berent, sed praefecti quotannis in ea mitterentur qui jus dicerent, quod in publicis negotiis nempè census, tributorum, vectigalium, militiae &c. à Romano Senatu peterent. Etiam Municipia si quae fuere Videsis Cam­den. [...]rit. pag. 57 [...]. non aliter eidem juri heic suberant atque urbes oppidá­que apud nos non pauca, quibus sui sunt mores legésque sin­gulares, Juri Anglicano quod Commune vocitamus. Jure enim illo more illi legésque singulares & interpretationem recipi­unt & saepenumerò ex ejusdem autoritate coercentur, quod nemo nescit.

IV. Duravit autem Juris Caesarei quale diximus heic regi­men, sed pro vario ac mutante subinde rerum st [...]tu aliter at­que aliter se subinde habens, per annos trecentos ac sexaginta aut circ [...]ter, id est à Claudii Caesaris temporibus (inde enim heic meritò auspicamur, non à Julio aliisve Claudium antece­dentibus, qui potius Britanniam cogitarunt quam partem e­jus aliqu [...]m sibi subjecerunt) usque in imperium Honorii Augusti seu tempus quo ab Alarico Gotho Roma capta est. Id est ab Anno quasi 50 Christi ad annum ejusdem 410. aut circiter. Sub id scilicet tempus Zosimus lib. 6. Olympiodorus apud Photium cod. 80. Marco, dein Gratiano & demùm Constantino regibus etiam per defectionem Procopius Vandalic. lib. 1. pag. 94. b, seu Augustis heic constitu­tis, atque Constantino relictâ insulâ in Gallias transeunte re­búsque adversis planè oppresso sublatóque, transrhenanis item barbaris cuncta pro libitu invadentibus, atque Romanorum im­perio adeo in Occidente acciso ut amicis nullatenus subvenire possent, tum Celticae aliquot gentes tum Britanni nostri neces­sitate adigebantur [...] (sic Zosimus Hist [...] lib. [...]) [...], ut ab imperio Romano deficerent & Romanorum legibus non ampliùs obedientes arbitratu [Page 480] suo viverent. Et Celticae ille nationes [...], imi­tatae Britannos (ita idem Scriptor) [...], consimili modo se liberarunt. Nam ejectis praesidibus Romanis pro­priam quandam rempublicam ex arbitratu suo constituerunt. Heic finis usus juris Caesarei jam dicti collocandus, quà Caesarei, seu quà autoritatem ex Caesarum imperio habentis; utcun­que proculdubiò è tam diutina quae per secula illa anteacta invaluerat consuetudine, non superesse, saltem aliquamdiù, non potuerint aliquot ejusdem, in regimine novo seu recenti illo ex arbitratu incolarum nato, reliquiae, quae nunc consensu uten­tium retinente temperantéve, non omninò ut antè imperantium seu Caesarum autoritate subinterentur. Atque hoc est quod ait Beda Hist. Eccles. lib. 1. cap. 11. & inepit. Hist. Anglic., ex eo tempore (quo capta est à Gothis Roma) Ro­mani in Britannia regnare cessarunt. quod sanè etiam Proco­pio Vandalic. l. 1. pag. 94. b satis affirmatur. Apud alios finis Romani heic imperii ci­teriùs ponitur. anno scilicet Christi 434 Chronolog. Saxon. Aethel­werdus, Flori­legus &c. vide Iacob. Arma­chanum de Bri­tannicarum Ec­cles. primordiis cap. 12. & pag. 599. Guid. Pan­ciroll. in Notit. Occidentis cap. [...]3: adde Cam­den. Brit. pag. 94. aut 435 seu sub me­dia Theodosii Junioris tempora. Chronologia vetus Anglo saxo­nica Pag. 507.; CCCCXXXV. [...] Rome [...] Romane ne [...] on [...], Hic Gothi urbem Romanam vastarunt. Neque unquam posteà Romani regnabant in Brittannia. Quod verò adjicitur ibi regnum illud ab Julio Cae­sare sic durâsse ex veterum aliquot natum est hallucinatione, qui adventum ejus in quaesitos, ut ait Lucanus, Britannos, pro victori oscitantèr nimis sumsere. Atque alii de Romani impe­rii heic fine aliter aliterque. Sed de minutioribus temporis a­picibus heic non disputamus. Et quantum ad rem quam tra­ctamus sufficere puto quae dicta sunt. Qui autem de tempore citeriore loquuntur, non tam de fine heic imperii Romani, quam de Romanis hinc discedentibus videntur capiendi.

Caput Quintum.

I. Quibusnam in libris Jus illud Caesareum contineretur cujus per intervallum Romani heic imperii seu annorum quasi 360 su­periùs memoratum, usus, qualis ante ostensus est, heic habitus.

II. De Codice Theodosiano. Editionis ejus Annus verus sibi restitutus, contra tum Jurisperitos tum Chronologos hactenus ea in re hallucinatos.

III. Quomodo mutatum in Codice illo Jus Caesareum neváque fa­cie tunc indutum.

IV. De Juris Caesarei à barbaris itidem novati usu in Occidente post vastatum ab illis Imperium Romanum usque in Justiniani tempora, in Italia, Hispania, Galliis: Juris scilicet maximè in Theodosiano codice reliquisque Anianeis seu Alaricianis re­perti.

V. Justinianei Juris, quà talis, in Oriente usus diutinus. In Oc­cidente, per multa ab eo secula, in regimine publico, nullus. Theodosianum corpus, cum adjunctis, Romani seu Caesarei nomine ut ante ita & post Justinianum usque in Seculi duode­cimi aut circitèr medium, variatim in publico apud Occidenta­les aliquot gentes regimine receptum.

VI. Codicis Theodosiani atque adjunctorum apud Scriptores & Studiosos per intervallum illud, usus. Et de celeberrima lege Constantinianâ in seu cum eo vulgo obtensa, qua immanis olim & stupenda Episcopis seu generi Hieratico tributa jurisdictio. Eam reverà Codicis illius (cujus ad calcem reperitur) partem nun­quam fuisse, sed diù antè abrogatam, à falsariis aliquot esse ad­jectam.

PEr intervallum annorum 360 aut circitèr jam ante ostensum, seu à Claudii Augusti tempore usque in Honorii, quo finis heic Imperii Romani, Jus, cujus in hac insulae nostrae parte usus quem diximus habitus est, Caesareum sedes habuit suas in Duo­decim Tabularum reliquiis, in Senatusconsultis ac Plebiscitis priscis recentioribúsque, quotquot scilicet à Principibus fir­mata, admissa, retenta sunt, in Praetorum edictis, veteribus illis libris, Gaii, Scaevolae, Papiniani, Vlpiani, Pauli, reliquorum id genus vetustiorum è quibus posteà cons [...]atae sunt Justinian [...] Pandectae, atque in Sanctionibus demùm Caesarianis Theodosium [Page 482] juniorem antecedentibus adeóque tum in eis quae relatae fue­rant in Codices Gregorianum ac Hermogenianum tum in reli­quis in codice Theodosiano repertis, quotquot scilicet juxta supe­riùs dicta Romani imperii heic finem anteverterint. Gregorius Juris studiosus leges Principales ab Hadriano ad Valerianum usque & Gallienum in codicem suum conjecit uti & Hermogenes in suum eas quae fuere à Claudio Gallieni successore ad Diocle­tianum. Ea de re consulas Cujacium in Paratitlorum in Codi­cem' Justiniani praefatione unde sua de Codicibus hisce ex­scripsit Possevinus Biblioth. se­lect. l. 12. c. 15. & vide Guid. Panziroll. de Claris legum interp. lib. 1. cap. 65, & 66. ubi pro Valeri­anum malè le­gitur Valenti­nianum & de Gregorio vide Fr. Baldwinum in Prolegome­nis.. Hujus generis fuere libri Constitutionum Divorum fratrum quos composuerat Papirius Justus Cujacius ob­servat. lib. 1. cap. 4. Guid. Panziroll. de Clar. legum in­terpr. lib. 1. cap. 51.. Haec omnia pet intervallum quod diximus in Musaeis ac Foro stu­diosis Judicibúsque in usu. Centum autem aut circitèr ante Justinianum cujus corpore Juris nunc utimur, annis, finis il­lius intervalli erat seu imperii heic Romani, adeóque nullus Justinianei, quà Justinianei, tunc usus esse heic alibive qui­bat.

II. Jam verò haud ita diù post seu potius sub ipsum intervalli illius seu imperii Romani, juxta aliquos, heic finem, seu Consu­le Theodosio illo quindecies & Valentiniano Augusto tertio quartùm, id est anno Christi 435 Novellâ seu lege singulari promulgatus est & firmatus Codex Sanctionum Principalium Theodosianus. Ita scilicer, si impressis codicibus Novell. Theo­dos. tit. 1., qui heic sibi invicem consoni omnes, fides. Sed in Ms. meo (ubi lex illa non cum Novellis ejus sed cum ipso Codice ut praefatio, si­cut & debet, conjungitur, quemadmodum etiam in editione Sichardiana Basileae 1528.) legitur Theodosio Augusto sedeci [...]s Consule, id est, Consule illo & Fausto seu Festo; quod ad annum Christi attinet 438. Et certè manifestum est quindecies ibi malè le­gi, impressósque codices esse heic ut in non paucis aliis de­pravatos. Ad hunc enim modum se habent tunc fasti Con­sulares,

  • Christi, 435. Theodosius Aug. XV. Valentinianus IV.
  • 436. Isidorus; Senator.
  • 437. Aetius II. Sigesvultius.
  • 438. Theodosius Aug. XVI. Faustus seu Festus.

Atque emissum ad Darium praefectum Praetorio Orien­tis Edictum anno proximo ante sextumdecimum Theodo­sii Consulatum, seu Christi 437. de Decurionibus scili­cet [Page 483] & Silentiariis, habetur in Codice illo Lib. 6. tit' 23. l. 4.. Subscribitur nempe Dat. XVIII. Kal. Aprilis Constantinopoli post Consulatum Isidori & Senatoris, qui anno illi respondet. Edictum igitur de autoritate Codicis illius à Theodosio & Valentiniano Augustis ad Florentium Praefectum praetorio Orientis perperam planè signatur consulatu decimo quinto Theodosii, quod nemo non videt. Ad decimumsextum planè consulatum seu annum Christi 438. attinet Edictum illud. Adeóque erroris Chro­nologici non ferendi omninò convincuntur qui editionem Co­dicis illius triennio ante collocare solent, ut Sigonius De Occiden­tali imperio lib. 12., Con­tius In Fastis Con­sularibus., Freymonius Symphonia Iuris Chrono­logica., Baronius Tom. 5. ann. 435. num. 23., Calvisius, Chronologiae Codici Theodosiano subjunctae autor, alii. Codex hic primus erat San­ctionum Imperatoriarum ex autoritate Principali seu Augusto­rum auspiciis editus. Gregorius enim, Hermogenes ac Papirius, ut privati tantum suos composuerant codices, in quibus constitu­tiones fuere tantùm Principum qui antecesserant paganorum. In Theodosianum verò receptae sunt tantummodò Christiano­rum principum sanctiones quae scilicet à Constantino magno & successoribus ejus ante Theodosiani natales emissae atque à Theodosio & Valentiniano tertio selectae.

III. Voluere autem Augusti illi in Theodosiani confirmatio­ne, licentiam fore nulli ad forum & quotidianas advocationes (ita se habet Novella seu Praefatio jam dicta) jus principale deferre vel litis instrumenta componere nisi ex his videlicet libris (ipso nempe Codice Theodosiano seu ejusdem libris 16) qui in nostri nominis vocabulum transierunt & sacris habentur in scriniis. Quanquam nulli retrò Principum aeternitas sua detracta est; nul­lius latoris occidit nomen. Imo lucis gratia munerati (ita è Ms. legendum, pro eo quod in editis est nunc mutuati nunc mutati) claritudine consultorum augusta nobiscum societate conjunguntur. Papiniani item, Pauli, Gaii, Vlpiani, Modestini, uti & aliorum quorum tractatus & sententias suis illi operibus miscuerant, veluti Scaevolae, Sabini, Juliani, Marcelli, omniúmque quos illi celebrarunt Scripta eodem in Codice L. unic. C. Theod. tit. de respons. Pru­dent. firmantur. Vbi autem diversae sententiae proferebantur, potius numerus vincebat autorum. Vel si numerus aequalis esset, ejus partis praecedebat autoritas in qua excellentis ingenii Papinianus eminebat; qui ut singulos vince­bat, cedebat duobus. Notas autem Pauli atque Ulpiani in Papiniani corpus factas, sicut dudùm statutum est, pracipiebant infirmari. [Page 484] Vbi autem De lectione heic vide Io. Bertrand. de Iu­risperitis lib. 1. pag. 12. pares eorum Sententiae recitabantur, quorum par cense­batur autoritas, quod sequi deberet, eligebat moderatio judicantis. Pauli quoque sententias semper (sed non sine temperamentis ante­dictis) valere praecipiebant. Sequutae sunt Constitutiones No­vellae Theodosiii hujus, Valentiniani ejusdem, Martiani, Maioriani, Severi, Anthemii Augustorum. Id autem quod diximus con­stituerant inter alia ad Senatum Romanum missa Theodosius & Valentinianus sub annum ante Codicis illius editionem deci­mum seu Christi 428 id est Theodosio Aug. XII. (non VII, ut mendosè in impressis) & Valentiniano II. Consulibus. Et rectè numerum heic correxit Baronius Annal. tom. 5. ann. 435. Num. 23., quem oscitanter retinuit, ubi Sanctionem hanc describit, Valentinus Forsterus In hist. Iuris Civilis lib. 2. in Papintano. impresso­rum securè nimis sequax. Idem etiam in Codicem suum retule­re Augusti illi; ubi in Anianeo seu Alariciano interpretamento Ad l. unic. C. Theod. tit. de resp. prudent. habetur, Gregorianum & Hermogenianum ideo legem istam praete­ri [...]sse quia suis autoritatibus confirmabantur ex lege priore sub titulo de Constitutionibus Principum & Edictis. Id quidem ve­rum est, primum Codicis hujus titulum ita se habere. Sed nihil omninò in eo mihi reperitur, quo Codices illi bini alteri aut Constitutiones aliquae omninò Principales tempo­rum anteriorum firmentur. Sed verò quibusnam tunc tempo­ris in libris haberetur jus quod obtinuit Caesareum ex jam breviter dictis satis liquet, unde partim etiam de Jure illo, quà usus heic ejusdem proximè antè erat, est dijudicandum.

IV. Haud ita diu post, quasi in nihilum evanuit Imperium per Occidentem Romanum (modo angustias illas Exarchatus Ravennatis excipias) ab irrumpentibus Gothis, Vandalis, aliis è Septentrione gentibus dilaceratum, variáque in regna distra­ctum. Inde simul Juris Caesarei quod diximus Justiniano ve­tustioris, quà Caesarei aut ex Augustorum autoritate penden­tis, usus ut evanesceret necesse etiam erat. Ita tamen, sub con­dentium etiam nomine, retinebatur usurpabatúrque inter gen­tes illas victrices ut Romae ac per Italiam in regimine publico à Theodorico Rege sub id tempus Ostrogotho & successoribus ali­quot adhiberetur ipsorum interim novis edictis interspersum; id quod ex Cassiodori libris Variarum, manifestissimum est. At­que Alaricus secundus Wisigothorum in Hispaniis Galliáque me­ridionaliori rex operâ Aniani è codice Theodosiano ac diversis Praesat. ad cod. Theodos. Sigon. de Occi­dental. imperio lib. 16. libris leges sive species Juris elegit & explanavit, nec aliud cuilibet [Page 485] aut de legibus aut de jure licere in disceptationem proponere con­stituit praeterquam quod Liber inde congestus amplecteretur. Liber ille seu Breviarium, tum Anianeum tum Alaricianum dicendum, ipsissimus est Codex ille Theodosianus nec tamen ipse satis integer quo nunc utimur, & reliquae cum eo con­junctae Theodosii, Valentiniani, Martiani, Majoriani, Severi, Anthe­mii Augustorum Novellae, uti etiam Excerpta ex Codicibus Gregoriano & Hermogeniano atque interpretamenta qualiacun­que Anianea à sensu Caesareo nimis interdum aliena (quod ab viris doctis saepiùs notatur) praeter Gaii, Pauli, Vlpiani, Pa­piniani seu Papiani, ut ibi dicitur, fragmenta, sed pro tran­scribentis libitu interdum mutata Alciat. Pa­rerg. lib. 2. cap. 26. alii., atque intersertum ut puto Volutii Metiani opusculum de vocabulis ac notis partium in rebus pecuniariis. Anianus Gl. ad C. The­od. l. unic. de Resp. Pruden­tum. ipse; Ex his omnibus Jurisconsul­toribus ex Gregoriano, Hermogeniano, Caio, Papiniano (seu Pa­piano) & Paulo quae necessaria Causis praesentium temporum vide­bantur elegimus. Nonnulli tamen octo tantùm libros priores Theodosiani in Alaricianis hisce fuisse malunt Vide Guid. Panziroll. de Clar. leg. interpr. lib. 2. cap. [...].. Denominata autem sunt reliqua conjuncta Theodosiana non minus atque ipse Augusti Codex, unde tum Ivo Carnotensis Pannorm. l. 4. cap. 127, & 128. &c. tum Gratia­nus Caus. 2. quaest. 6. cap. 22. pro­pter assluenti­am. 24, 25. Pauli sententias aliquot leges appellat expressim Theo­dosianas. Hinc etiam verba Pauli & interpretatio, Aniana lex diserte antiquitùs nuncupatur In Synod. Pa­ris. sub Ludovi­co Pio apud I­vonem Decret. part. 14. cap. 21. Pannorm. lib. 5. cap. 124. Grat. Caus. 24. quaest. 3. c. 1., qua de re videsis plura apud Joannem Savaronem ad Sidonium Apollinarem Lib. 2. Epist. 1., ubi etiam ra­tionem reddit dicti illius Sidoniani de Seronato (sub Anthemii Au­gusti tempora, seu paulò ante Anianum) leges Theodosianas cal­cans Theodoricianásque proponens, veteres culpas, nova tributa per­quirit. Ita scilicet ante Anianum seu Alaricum illum leges sig­nantèr discriminatae. Et de Theodoricianis heic nominisque cau­sa vide itidem Cujacium Praefix. Cod. Theodosiano. in Epistola ad Emaricum Ranconetum, Baronium Annal. tom. 6. ann. 468. num. 12. & Innocentium Cironium Observat. Iu­ris Canonici lib. 5. cap. 1.. Atque observandum est quidem diù ante Alaricum hunc seu sub annum 412 consilium iniisse Ataulphum Orosius lib. 7. cap. 43. & vide Goldast. Impe­rator. Consti­tut. tom. 3. pag. 586. Gothum Romana omnia adeo in Gothicum no­men morésque mutandi ut Romanum planè obliteraretur, sed postmodum consilio hoc gravissimas ob rationes rejecto mag­nopere studuisse ut Romanae restitutionis autor haberetur, post­quam esse non poterat immutator. Promulgatum autem est illud tam seu potiùs Alaricianus sic quam Theodosianus dicendus Codex, anno Christi 506. Nec dubitari potest quin apud [Page 486] Francos plerúnque eo in seculo retinerentur Jura illa in cor­pore illo reliquisque jam dictis contenta. Nam expressim A­gathias Historiae Iu­stiniani lib. 1. de tempore non suo solùm (vixit ille sub Justiniano) sed & pristino verba faciens, morésque Francorum enarrans [...] inquit [...] & Poli­tiâ plerúnque utuntur Romanâ & legibus eisdem, eandem etiam Contractuum & Nuptiarum rationem & divini Numinis cultum tenent. Quae ut reliqua antedicta de tempore post Theodosium juniorem, de codice Theodosiano aliisque illis Anianeis seu A­laricianis intelligenda. Et de Occidente usque ad Justiniani tempora, postadeò accisum ibi Romanum imperium, quan­tum ad Jus attinet Caesareum, sic statuendum.

V. Sub nonagesimum autem à prima Theodosiani Codicis editione atque ab Alariciana interpretatione vigesimum quar­tum annum seu Christi 530. partes aliquot corporis sui Justi­nianus in Oriente promulgare coepit, quod integrum ante an­num 365. quo ille mortuus est, absolvitur. Nec Theodosiani jam aut Gregoriani aut Hermogeniani aliorúmve juris Codicum mansit ibi autoritas qualis antè fuerat, nec Papiniani praeroga­tiva pristina. Alia quamplurima novata, refixa, abrogata, in­ducta. Militaria, Forensia, Leges mutavit, alias invexit Justi­nianus, [...], quod scribit Pro­copius Hist. Arcan. pag. 49., id est, ut omnia nova & de suo nomine dicerentur. Qua de re vide apud eum plura in Arcana historia atque in Nicolai Alemanni notis, observatu etiam ad hanc rem perquam digna. Corpus illud dein, ab Jure pristino seu Theodosiano admodum diversum, tum per Orientales imperii partes tum in Exarchatu Ravennate usque ad illum ab Aistulpho rege anno Christi 752. deletum Sigon, deregno Italia lib. 3., & postmodùm sanè in Oriente usque ad captam à Turcis Constantinopolim sub annum Christi 1453. cum etiam, Mahumedis qui cepit jussu, Maximus patriarcha inter alios li­bros [...] Codices Imperatorios (quod de juris Caesarei sive corpore Justinianeo sive Basilicorum libris sexa­ginta inde sumtis par est ut intelligas) dicitur Hist. Politic. Turcograec. lib. 1. num. 56. in Arabicum transtulisse, in futurum, ut videtur, Mahumedici imperii usum. Et continuum Juris illic veteris Caesarei usum satis scimus ex Basilicis ipsis, eorum Synopsi, Harmenopulo, Attaliata, Photii Nomecanone, Balsamone, Zonara, Psello, aliis non paucis Graecis [Page 487] Juris sive Caesarei sive Pontificii cum Caesareo mixti libris passim obviis. Quod verò ad Occidentem attinet; Ejus impe­rium, qua Caesareum, annis amplius quinquaginta ante Justinia­num in nihilum fermè evanuerat. Et de ipsius Justiniani etiam tempore satis testantur Procopius & Agathias ei coaevi. Nec omninò admittendum aliter atque palàm adulatorium quod Justino Juniori, Justiniani successori, aliquoties tribuit Corip­pus Africanus ubi eum Mundi ac Orbis dominum appellat. A­lia id genus eo in seculo perquam ridicula sunt; nisi ideo tantùm dicta velis ut avita Imperatorum jura sic assererentur, non ut potestas ac imperandi facultas praesens in Occidente inde innueretur, quam quidem in cancellos angustissimos jam antè coercitam post unum & alterum seculum aut circiter omninò desiisse, ex historiis est manifestum. Jam verò Jus Caesareum, tum post Barbarorum irruptiones illas ante Justinianum, tum in seculis post eum sequentibus dupliciter considerandum est; aut quà in Regimine Publico usurpatum est, aut quà Studiosis in musaeis lectum est neglectúmve seu à Scriptoribus adhibi­tum. Atque in utraque consideratione per se Codicis Theodo­siani & reliquorum quae cum illo conjuncta sunt, seu Corpo­ris Alariciani, id est Juris Justinianum antevertentis seu Cae­sarei vetustioris, ac per se corporis Justinianei seu Caesarei Juris ita recentioris ratio est habenda singularis. In Regimine Publico Ostrogothorum in Italia, Wisigothorum in Hispani is & Galliis, alio­rum aliquot vicinorum ante Justinanum uti & per annos com­plures post eum obtinuit quidem jus Romanum vetustius quod ante Justinianum vim habuit, sed Theodoricianis, Anianeis seu A­laricianis, atque id genus aliis tum edictis novis tum interpreta­tionibus superinductis haud parùm interpolatum, nec omninò aliter admissum atque nova principum admittentium autori­tate donaretur. Quod sic dictum ad corpus Justinianeum seu partem ejus aliquam non omninò attinet, sed ad Theodosia­num quod diximus & reliqua cum eo conjuncta atque in u­sum publicum adhibita. Et hyperbole est crassissima in Epi­grammate Graeco Florentinis praefixo; homines scilicet Asiae, Africae, Europae, quasi genus universum humanum, gentes uni­versas, Justiniano suisque Digestis paruisse. Theodosiana planè & qualia diximus caetera fuere in Occidente Jura quae obti­nuere Romana. Neque alia omninò fuere Romana apud [Page 488] Francos Jura de quibus, ut ante memoratur, loquutus est A­gathias, qui dixit [...] plerunque politiâ & legibus uti eos Romanis. Simplicitèr, dicere non potuit tum propter immixtos ipsorum mores, tum ob mutationes perquam insignes quas, us monitum est, invexerat Justinianus. Neque alia est praeter Theodosianam illam Lex Romana quae viguit Romae atque per Italiam, absque universis procellis, ut ait sub annum Chri­sti 850 Leo papa quartus in Epistola ad Lotharium primum Augustum; qua de re consulas Gratianum Dist. 10. cap. 9. & 13. ac Ivonem Part. 4. cap. [...] & Pan­normiae lib. 2. tit. de legibus. cap. 152.. Atque hujus vestigia in Marculphi Formulis aliisque veteribus, quemad­modum antè in Cassiodori Variis, frequentia. Nec sane Romana magis propriè tunc dicta est quam linguae Provinciales illae Hispanica & Gallica ex Romana veteri per degenerationem na­tae Romanae nomine & Romance indigitari solent. Illae non ma­gis à Latino abiere sermone quam leges, utcunque Romanae tunc dictae, abierant, quà in usum admissae formataeque, à primaevo corporis illius Theodosiani sensu. Nam etiam in ipso imperio utcunque translato in Occidentem, adeò Capitulari­bus stirpis Carolinae novis auctum mutatúmque est pristinum illud Jus ut novam planè faciem indueret atque à veteri planè diversissimam. Quale itidem dicendum de ejusdem juris Romani vetustioris per Hispanias & Gallias usu; id quod nemo nescit qui legibus Longobardorum, Wisigothorum, reliquarum gentium in legum antiquarum codice congestis alienus non fuerit. E­tiam apud Wisigothos à Cindaswintho rege sub annum Chri­sti 650 juris Romani expressissima lege Leg. Wisigoth. lib. 2. cap. 9. & observa Epist. Ioannis Papae 8. apud Ivonem in Decreto par­te 3. cap. 98. citat. Capite proximo §. 1. usus prohibetur. Et perquam variatim in regimine Occidentalium aliquot parti­um illud jus vetustius Romanum habitum est tractatúmque per secula illa quae finem imperii Romani in Britannia seu quasi seculi Quinti medium seu annum 450 intervenit & medium aut cirtitèr Duodecimi id est 1150, quando velut ex intermortuis Occidente nuper resurrexerat corpus ut statim ostendetur Justi­nianeum. Atque ea de re, quantum ad Gallias spectat, vide prae aliis tum opus doctissimum jampridem editum Parisiis 1645. videsis Guil. Ranchinum var. lect. lib. 2. cap. 3. ab M. Antonio Dominico J. C. de Praerogativa Allodiorum in Provinciis Nar­bonensi & Aquitanica, tum Innocentium Cironium Lib. 5. in Observa­tionibus Juris Canonici, ubi memorat etiam Joannis Costae Antecessoris Tholosani tractatum de Origine Iuris in Gallia in hanc rem proditurum. Atque heic imprimis observandum, Isido­rum [Page 489] Originum lib. 5. Hispalensem cum de legibus accuratiùs agere instituisset, earumque enumerare autores, Gregoriani codicis, Hermogeniani & demùm Theodosiani meminisse non tamen Justinianci utpote tunc per Occidentem non in usu. Floruit ille sub ann. 630 seu cir­ca 70 ab Iustiniano. Quinimò in ipso imperio Romano libertas data est profitendi quo jure sive Romano (quod de Theodosiano illocum adjunctis semper intelligendum; tunc scilicet condito quando conditores in Occidente imperabant, quale de Iustinianeo, qua­tenus ex eo vim nactum est, dici omninò nequit) sive Gothico sive Longobardico sive alio tunc obtinente quis regeretur, quod satis scimus ex Lotharii primi Augusti ea de re lege Leg. Longo­bard. lib. 2. tit. 57. Sigon. de regno Italiae lib. 5. & videsis Hincmarum Rhem. de coer­cendo raptu c. 12. pag. 234. edit. Sirmondi Ivi Decret. part. 3. cap. 38. Goldast. con­stit. Imperiali­um tom. 1. pag. 186. Quam tamen sic capiendam existimo ut integrarum urbium, pagorum, territoriorum principibus seu praefectis simul ac incolis civi­litèr in universitatem coalescentibus qui professionem ejusmodi elegerint, libertas illa indulgeretur vivendi juxta hujus seu illius legis normam, non personis singulis, quà singuli solùm e­rant, de quibus ne quidem cum ratione posse videtur intelligi. Specimen habetur effectus hujusmodi professionis apud Carolum de Tocco Gloss. in Leg. Longobard. lib. 2. tit. 57., de Romano & Longobardo, sic legum professione distin­ctis, invicem in foro litigantibus. Atque exemplum ejusmo­di professionis visitur illustre in illis Bonifacii Tusciae Ducis ac Matildis Comitissae filiae ejus professionibus, illum scilicet Longobardicam esse professum, hanc verò Salicam legem, quod notat ex ipsorum tabulis, quae plurimae in ecclesia Mutinensi as­servantur, Carolus Sigonius De Regno I­taliae lib. 8. anno 1007.. Sed verò etiam hanc Longobar­dicam postmodùm elegisse elicitur ex charta ejus donationis quaanno 1096. fundavit Abbatiam Montis S. Petri in dioecesi. Metensi, unde Sigonium falsi convincendum volunt nonnulli Innocent. Ci­ron. Observat. Iuris Canon. lib. 5. cap. 5.. Sedinimis opinor immeritò. Alterum annis fecit ea juvenili­bus. Alterum jam senecture provectissima. Locorum item discrimen eam in rem advertendum. Atque huc palam facit Caroli Calvi Francorum regis edictum Pistense Anno Chri­sti 864. cap. 13. 16, 20, 23, 28, 31. quo, juxta legis Lotharianae illius mentem, toties de regionibus ac terris in qui­bus secundùm legem Romanam judicia terminantur, & de illis qui secundùm legem Romanam vivunt, verba fiunt. Legem autem Romanam tum in Capitulis illis tum in vetustioribus Caroli & Ludovici pii Augustorum alibique in id genus scriptis eo in aevo memoratam intelligas semper oportet de Theodosiano illo corpore & reliquis ei conjunctis, non omninò de Justinia­neo. [Page 490] Inde in Capitularibus Caroli & Ludovici pro legibus è Theodosiano aliqua expressim Capitul. lib. 6. cap. 281. & 307. &c. afferuntur. Et ubi in Additioni­bus Addit. Ludo­vici 4. c. 102. Ludovici de poenis eorum qui venerem in alteram for­mam mutant lex Romana omnium humanarum mater legum nun­cupatur, de alia quam quae in Theodosiano habetur capi nequit. Scilicet Igne criminis ejusmodi patratores cremari ex ea lege ibi dicitur. At verò ex Justinianea, id est Constantini & Con­stantis in Codicem ejus C. ad leg. Iu­liam de Adul­teriis l. 31. sed non in Theodosianum, recepta gladio illi puniendi. Sed vivicomburium, Theodosio, Valentini­ani & Arcadii rescriptum ad Orientium vicarium urbis Romae C. Theodos. lib. 9. tit. 7. seu ad leg. Iul. de A­dulteris. l. 6., in codice Theodosiano repertum, praescribit, quod malè typis e­ditum ita è Ms. corrigendum; Omnes quibus flagitii usus est, virili corpore muliebriter constitutos, alieni sexus damnare patien­tiam (nihil enim discretum videntur habere cum feminis) hujus­modi scelus, spectanit populo, flammis vindicibus expiabunt. Unde hodiéque plerúnque apud gentes exteras quibus lex illa Ro­mana per secula illa in usu, retinetur mos flammis damnandi e­jusmodi flagitiosos ut à Jurisconsultis Dambouderius in praxi Crim. cap. 98. §. 12. Iulius Clarus Sentent. lib. 5. §. Sodomia num. 4. notatur. Atque ut no­vata est poena illa ex lege Justinianea id est Constantiniana illa ab ipso in usum revocata, ita sanè corpus integrum Theodosiani Codicis, quà autoritatem haberet aut in foro usurparetur, & quà tale, quasi in nihilum redactum est ex Justinianea lege (quantum scilicet inde fieri potuit) de novo Codice confir­mando. Sed Imperium ejus & potestas tunc solùm ferme in Oriente. Utcúnque verò, Theodosianum illud corpus jam pla­nè Caesareum propriè non erat aut Caesaris autoritate ful­tum, sed à Regibus gentibúsque quas diximus Occidentis variatim ac pro libitu admissum. Atque in compluribus cor­pus Justinianeum ei erat uti & etiamnum est adversissimum.

VI. Quod verò attinet ad Scriptores ac Studiosos illius quod tractamus intervalli quibus etiam juris Pontificii sive in Sy­nodis sive in Collectaneis' consarcinatores accenseo; dubitari omninò nequit quin apud eos usus esset Codicis Theodosiani frequens, utpote in regimine publico adeo obtinentis. Qua de re etiam antè diximus. Certè Codicem hunc haud dubito intelligi, sed an solum nescio, ubi de Legum Romanorum stu­dio verba fiunt à Germano, ut videtur, anonymo, ad Bonifa­cium Moguntinum antistitem sub annum Christi 750. Neque Apud Bonifac. Moguatini in Epist. 68. enim parva temporum intervalla, inquit , in hoc studio protelanda [Page 491] sunt, ei duntaxat qui solerti sagacitate legendi succensus legum Romanorum jura medullitus rimabitur & cuncta Juris consulto­rum decreta ex intimis praecordits scrutabitur, quod de se dixit anonymus ille Poetices & Mathematices paritèr atque Juris stu­diosus. Atqui ejusmodi, seculis in illis, usus specimen duxi­mus heic unicum illustrius prae aliis animadvertendum. Re­peritur quidem in editionibus aliquot Codicis illius, scilicet Cujaciana & sequacibus, ad libri decimi sexti calcem, titulus de Judicio Episcopali qui libris in aliquot dicitur deerrasse à corpore Theodosiano. In eodem titulo tres habentur Sanctiones Imperatoriae quarum prima est illa celeberrima qua immanis ac prodigiosa potestas & Jurisdictio Episcopis à Constantino Magno per rescriptum ad Ablavium praefectum praetorio con­ceditur, ut pro sanctis scilicet semper & venerabilibus habeatur quicquid Episcoporum fuerit Sententia terminatum, idque in Causis omnimodis quae vel praetorio vel civili jure tractantur. Eadem ipsa recipitur, ut lex cunctis perpetua tenenda, in Capi­tularia Caroli & Ludovici Imperatorum ab Ansegiso Abbate collecta Capitular. lib. 6. cap. 281., idque ex XVI. Theodosii imperatoris libro capitulo vi­delicet XII. ut in Lindebrogiana editione. Jam verò adverten­dum est libri 16. titulos haberi undecim quos tunc Capita dixere, adeóque pro duodecimo seu postremo titulo sic ac­cipiendum hunc de Iudicio Episcopali. Sed verò in editione Pithoeana citatur, uti etiam apud Gratianum Caus. 11. quaest. 1. c. [...]7. eam è capitulari­bus afferentem, è libri 16. Capitulo seu titulo XI. Atque ita sanè ut pars tituli de Religione seu undecimi est censendus. Caeterum in Codice meo Ms. sparsim inseruntur, non serie continuâ, tres illae Sanctiones titulo de Episcopis, Ecclesiis & Clerieis qui libri decimisexti secundus est. Subjicitur autem illa de Episcoporum Jurisdictione Concilio Valentino Concil. Gallic. Sirmoad. tom. 3. pag. 106. Con­cil. general. tom. 3. part. 2. pag. 394. edit. 1618. tertio sub Lothario primo Augusto & Carolo Calvo habito anno 855. Constantini quidem nomine, sed non expressim ut ex codice Theodosiano cujus tamen exemplaribus vetustis aliquot eam cum aliis nonnullis velut appendicem fuisse liquet ex eis quae praefatus est Iacobus Sirmondus ad Appendicem suam Codicis Theodosiani. Atque habetur inde haec Sanctio Constantiniana tum apud Ivonem Decret. part. 16. cap. 312. Pannorm. lib. 5. cap. 23. & Gratianum Caus. 11. quaest. 1 c. 35. tum apud Anselmum Lucen­sem, ut in notis editionis Decreti Gratianei Gregorianae mone­tur. Et sanè sive ex Capitularibus Carolinis sive ex ipso Theo­dosii [Page 492] codice seu ejus appendice sumserint, planè ut Theodosia­num & Juris Theodosiani partem censuere. Nam in Iustinia­neum nunquam omninò est admissa. Collocat eam Baronius Tom. 3. ann. 314. num. 38, & 39. in anno 314. seu Constantini 9. Sensúmque ejus summatim habere existimat, nec malè, tum Eusebium De vita Con­stantini lib. 4. cap. 27. tum Sozomenum Lib. 1. cap. 9., Et gratissimus erat proculdubio dilectissimúsque Codicis hu­jus usus generi hieratico ob Sanctionem hanc cum eo repertam quae tam immensam Episcopis suis potestatem ita tribuens summis proculdubio in deliciis eis erat. Atque inde sanè Exemplarium Codicis illius sive veri sive interpolati usum apud studiosos ac scriptores per intervallum illud infrequen­tem non fuisse elici potest. Quod verò ad sanctionem ipsam heic attinet (quod obiter monere liceat) in ambiguo mihi non est eam à Theodosio in Codicem suum reverà nunquam omninò receptam esse, sed planè diù ante initia ejus abrogatam. Sci­licet à Valente Gratiano & Valentiniano, anno 376. qui ea tantum Episcopis permisere quae ad religionis C. Theodos. tit. de Episcopis l. 23. observantiam pertinebant; quod & firmatum est ab Honorio & Arcadio cum cancellos potestati Episcopali prudentèr circumscribentes Cod. Eod. 16. tit. de Reli­gione l. 1., quoties de Religione ageretur constituêre ut Episcopi agitarent, caeteras verò causas quae ad ordinarios cognitores vel ad usum publici juris pertinent, legibus oportere audiri. Atque haec tum in Theodosianis habentur tum Valent. No­vell. tit. 12. ab Valentiniano tertio apertè in hanc rem explicantur. Citra laicorum litigantium voluntatem interpositam causas eorum cognoscere tunc nequibant Episcopi corúmve consistoria. Quoniam, inquit Augustus ille, constat Episcopos & Presbyteros forum legibus non habere nec de aliis Causis secundum Arcadii & Honorii Divalia Constituta, quae Theo­dosianum corpus ostendit, praeter Religionem posse cognoscere. Sic Valentinianus ille. Nec sanè aliunde puto locum, veluti extra­vagans, in calce Codicis Theodosiani habuit sanctio illa aut in Ms. mei titulum de Episcopis aliunde surrepsit quam ex so­lennibus generis hieratici fraudibus ac fallaciis quibus Princi­pes & respublicas imperio suo ac potestate legitima per fas & nefas emungere pro more illis in seculis, ne de aliis di­cam, sedulò variatimque satagebat commodo suo scilicet ac ambitioni nervosissimè religionis obtentu ut fieri amat inser­viens. Nec enim in Theodosiani locum habere quibat, nisi ad­mittas eos qui Codicem illam congerebant Sanctiones sibi [Page 493] invicem planè contrarias in re tam insignis momenti oscitan­tiùs infarsisse; quod credibile omnino non est. Sanctioni huic item adversissimum est jus Iustinianeum in quod non mo­dò nunquam receptum est sed eo planè abrogatum. Cum nihilominus etiam post Iustinianeum per Occidentem, ut mox dicetur, maximè ab genere hieratico receptum, ea ipsa Sanctio velut Theodosiana, simulato interim Constantini nomine, simul & ut Carolina & quasi etiamnum vim retinens, obtendatur, quod vi­dere est apud Innocentium Antiq. Collect; 3. lib. 2. tit. 1. & Extr. tit. de Iudiciis. c. No­vit. 13. tertium sub annum 1200. ad episcopos per Franciam constitutos. Fefellere Carolum & Ludovicum Au­gustos, ii qui velut Theodosiani codicis partem eam eis obtru­sere. Et rectè glossa in Gratianum C. 11. quaest. 1. c. quicunque 35.; Nota quod haec lex est tota abrogata; nec habet locum hodie. Atque tametsi in codice meo veteri sub annum 1120. conscripto pars fuerit tituli de Episcopis seu secundi in libro Theodosiani decimosexto atque in eum cum binis illis aliis ut diximus conjecta, vix tamen dubitandum vi­detur quin illud in Pontificum gratiam atque ad majorem abro­gatae diu antè sanctioni, quae hactenus extrà vagata esset, au­toritatem conciliandam, per fraudem factum sit. Nam in codi­cibus vetustioribus seu eis qui sub Carolo magno seu circa an­num 800. seu trecentis amplius ante Ms. meum annis, in usu, ad calcem Theodosiani habebatur, atque ut in appendice; ita tamen & tunc & postmodum saepiùs ab agyrtis aliquot afficta ut aut pro tituli undecimi (in quo interim planè continetur ut diximus ejusdem abrogatio Honoriana) parte existimaretur, aut, ab eo inciperetur novus seu alius, ut nunc de Episcopali Ju­dicio, titulus. Et rectè cum sociis decrrasse in impressis dicitur. Locum autem qualemcunque ad calcem sic habuisse palam est ex Capitularibus ante citatis. Et fraus heic sanè mihi videtur manifestissima. Nec novum est adulterinas leges Vide Alciat: Parerg. 6. cap. 9. &c. verarum cor­poribus inferere & assuere. Sed hac de Sanctione alibi, Deo volente, plura & fusiùs. Hactenus autem de Codicis Theodo­siani per intervallum de quo loquimur etiam & post initia Carolini Imperii, pro lege Romana, usu, dictis accedat quod sae­pius ea de re occurrit apud Hincmarum Rhemensem antistitem qui floruit sub annum 860. In Epistola de coercendo raptu, publicas Romanorum leges in testimonium affert, quibus inquit Cap. 5. pag. 228. edit. Sir­mondi tom. 2. orbem Vniversum vivere sub sua dominatione constituerunt. Ip­sas autem citat quae in Theodosiano Lib. 9. tit. 24. habentur, nec in lustinia­num [Page 494] receptae. Gregorianum item memorat codicem Tit. ad legem Iul. de Adulte­riis. Hincma­rus eadem in Epistola Cap. 9.. Alios ex Theodosiano locos, ut juris tunc Romani promptuario receptissimo Opusc. 55. ca­pit. cap. 36. pag. 527. 545. 780. 784. 796. 801. in tom. 2. edit. Sirmondi. & pag. 719. tom. 1. affert, saepiùs etiam interpretationem adjiciens quae ipsissima est Aniana Theodosia­nis annexa. Hujus autem rei apud eum specimen est praeci­puum in Epistola ad Carolum Calvum pro Hincmaro Laudu­nensi seu Episcoporum causis jam nuper à Sirmondo primùm edita Tom. 2. pag. 318. &c Paris. 1645.. At quanti etiam & quam primarii usus esset codex ille in studiosorum aliquot doctorúmque Musaeis per inter­vallum illud, dum de jure agebant, satis insuper liquet tum ex Ivonis Carnotensis & Decreto Part. 16. tit. de causis Lai­corum saepiùs. & Pannormia Lib. 4. ca. 127. 128. &c. lib. 5. cap. 13. &c. seu si mavis Pannomia, etiam Parnomia interdum, ut in exemplari Ms. perve­tusto ac nitidissimo Bibliothecae ad S. Jacobi Regia dicta (quae ante Gratianum, corpus Canonum juristis supplesse nonnullis Tritemius de scriptoribus Ec­clesiasticis, Gesnerus, Pos­sevin. &c. dicuntur; aliis Hugonem Cathalaunensem interponen­tibus) ubi aliquoties veluti vigorem obtinens adhibetur, tum ex Gratiano Caus. 2. quaest. 6. cap. 22. prop­ter superflu­am &c. aliisque unde is sua compilavit vetustiori­bus, in quibus non pauca è Theodosiano etiam sub Pontifi­cum veterum aliorumque nominibus afferuntur quod adnota­tum habes ad calcem codicis ejusdem editionis tum Gene­vensis 1593. tum Parisiensis 1586. uti etiam in viri praestantissimi Davidis Blondelli Prolegomenis Cap. 12. ad Pseudo-Isidorum. At verò sub po­steriora intervalli quod diximus tempora seu seculum unde­cimum, ex invalescentibus per aevum retrò actum diversissi­mis aliarum Gentium moribus legibúsque evenit proculdu­bio ut etiam lex illa Romana seu Theodosiana evanescere coepe­rit & apud alios, utcunque juris studiosissimos, planè negle­ctum jacuerit. Nam advertendum, Burchardum Wormatiensem antistitem qui sub annum 1030 floruit & Juris Pontificii cor­pus confecit, non solùm in corpus illud è Theodosiano, qua tali, nihil omninò attulisse, verum etiam in lege Familiae S. Petri Burchardi c­ditio 1560. Co­loniae Agr. quam condidit ipse de jure dotali, haereditatibus, contractibus, judiciis publicis, forensibus aliis, inde nihil sumsisse nec quid ejusdem ibi imitatum esse, unde vix credendum eo aevo, sicut antè, adeo frequentem in Occidente Christiano fuisse ejusdem usum.

Caput Sextum.

I. Juris Justinianei, quà talis, usum per secula quae à Justinia­no seu anno 560. aut circiter usque in priorem seculi duodeci­mi partem seu annum 1130. aut circiter effluxêre, in Regimine Occidentis publico fuisse nullum, licet ab Ecclesiasticis tam hoc quam Theodosianum subinde adhiberetur.

II. Ejusdem sub Lothario Augusto II. seu circa annum 1130. per Occidentem instauratio. Et de Irnerio qui primus ejusdem Illuminator dictus, Lucerna Juris, & Glossarum autor pri­mus, à quo Azonum, Accursiorum, id genus reliquorum dedu­citur familia.

III. Sub idem tempus aliarum Disciplinarum in Christianismi Occidente velut ab intermortuis resurrectio.

IV. Quanam sub ratione ita receptum in Occidente Juris Ju­stinianei usus; in Gallia, Hispania, Lusitania, Italia, Ger­mania, alibi.

V. Vndenam evenerit, adeò libentèr tempore Lotharii secundi seu aevo antè dicto Jus Justinianeum à Principibus ac populis Chri­stianis in Occidente ita esse receptum, conjectura.

I Am verò quod ad Jus Romanum recentius seu Justiniane­um attinet, quà in corpore scilicet Justinianeo visitur at­que à Theodosiano illo veteri ut perquam diversum etiam & saepiùs adversum discriminatur; per intervallum ab ipsius natalibus (qua Justinianeum est) seu Justiniani imperio aut circiter, seu seculi sexti quasi medio (id est sub annum 560.) usque in seculi duodecimi partem priorem seu tempora Lo­tharii secundi Augusti aut circitèr, seu per annos septuaginta supra quingentos, Jus illud apud Occidentales Vide Fran­cisc. Baldwin. in Prologome­nis Iur. Civilis Alciat. Parerg. 5. cap. 25. & citata ad §. heic 2. in regimine publico ac civili extra Exarchatum Ravennatem seu angustias illas aliquot Orientalis in Occidente Imperii reliquas (quae sub annum 750. prorsus imperii illius esse partes etiam desiere) locum planè habuit nullum. Certe etiam scriptoribus Occi­dentis rarò & apud paucos eorum, qui per intervallum illud vetustiores sunt, quid inde memoratur. Ab Isidoro jam ante citato, ubi de legum agit autoribus Originum lib. 5. & corpus Theodosianum uti & Gregorianum & Hermogenianum memorat, praetermittitur Justinianeum, veluti cujus ratio in Occidente parùm omninò [Page 496] tunc haberetur. Floruit is post Iustinianum circa annum sep­tuagesimum. Atqui interea Gregorio primo Lib. 11. Epist. 54. ad Ioannem Defensorem. vi­de Caus. 11. quaest. 1. c. 38. quidem citantur & Novellae aliquot Iustiniani & leges nonnullae ejusdem Codicis, id est paulò ante Isidorum. Et seculis etiam hujus intervalli sequentibus apud hieratici generis Scriptores atque ecclesia­sticos in pretio leges Iustinianeas aut saltem earum aliquas fuisse singulari liquet. Forsan sanè tam Iustinianeae leges quam Theodosianae intelliguntur nomine Romanorum legum in episto­la illa anonymi supra Cap. 5. §. 6. citata ex Bonifacii Moguntini epistolis, quae sub annum 750. conscriptae. Et Ioannes Papa Octavus, ut in Decreto Part. 3. c. 98. Ivonis Carnotensis legitur, sub annum 870. con­sultus à Sineboldo Narbonensi antistite in Synodo Tricassino de privilegiis ecclesiae violatis seu, ut vocabant, sacrilegio (cui in libro legis Gothicae nulla praescripta erat poena apud Gallos Hispanósve; nec juxta aliam legem ibi erat tunc judicandum) Nostra, inquit, serenitas cum praescriptis Episcopis, inspectis legi­bus Romanis ubi habebatur de Sacrilegiis, invenimus ibi à Ju­stiniano Imperatore legem compositionis sacrilegii constitutam, scilicet in quinque libras auri optimi. In codice quidem ejus ha­betur illa lex C. tit. de Epis­copis & Cleric. l. 13. si venera­bilis., Arcadii nempe & Honorii. Sed mirum interea est severiores multò quae sunt L. 2 & 6. D. tit. Ad legem [...]uliam Pecula­ [...]us. apud Iustinianum in sacrilegos leges eos praeteriisse, nisi ipsis Digestorum libris tunc fortè carerent. Sed verò & magis mihi mirum, legem hanc è Iusti­niano sic tunc in Occidente allatam esse cum eadem ipsa habere­tur C. Theod. tit. de Episcopis l. 34. in Codice Theodosiano qui adeo tunc in Italia, Gallia, Hispaniis etiam & Germania variatim in usu atque multò re­ceptior fuerat. Idem ipsum de Ioanne octavo habetur apud Ivonem in Pannormia Lib. 2. cap. 80. tit. de Sacrile­gio., demto quod, ut in editis, legitur heic in decem libras optimi auri pro quinque qui numerus erat planè Iustinianeus. Sed corrigenda est editio Pannormiae utraque tum Sebastiani Brantii tum Melchioris à Vosmediano & quinque substitu­endum, quod etiam constat ex vetustissimo & perpulchro operis illius exemplari bibliothecae ad S. Iacobi Regiae. In Concilio i­tem Parisiensi Ivo Decret. part. 14. cap. 21. Pannorm. lib. 5. cap. 124. Grat. Caus. 24. quaest. 3 c. 1. tempore Ludovici pii Augusti, annis aliquot ante Ioannem octavum habito, seu in priori seculi noni parte, No­vella Iustiniani celeberrima & cum primis animadvertenda de Excommunicatione affertur, adjecto, quam probat & servat Ec­clesia. Ejusdem sub id ipsum tempus est sequax Hincmarus Rhemensis antistes eandem ad hunc modum Novellam expri­mens. [Page 497] Proponam inquit Opusc. 55. cap. 29. pag. 509., tibi legalem sententiam Justiniani Catholici Imperatoris quam probat & servat Ecclesia Catholica, qua constitutione Novell. 123. cap. 11. decrevit ut nemo Episcopus, nemo Presbyter ex­communicet aliquem antequam causa probetur propter quam Eccle­siastici Canones hoc fieri jubent. Alibi Ibidem cap. 51. pag. 587. & Epist. de Pres­byteris crimino­sis §. 31. pag. 799. tom. 2. e­dit. Sirmondi. item è Novellis Iusti­nianeis quibus debitae observationis reverentiam sancta Ecclesia ex­hibet ut ait ille, testimonia affert. Quinetiam eodem in seculo de Abbone patre Odonis Abbatis Cluniacensis legitur, eum ve­terum historias & Justiniani Novellam memoritèr retinuisse, qui, ut videtur, illud ut jurisprudentiae studiosissimus fecit. Nam subjungitur si quando lis quoquomodo inter parentes fuisset exorta tanta in eum censurae (inde) excreverat veritas ut undique omnes ad eum ob diffiniendi proficiscerentur gratiam. Ita Ioannes mona­chus Cluniacensis In bibliothec. Cluniac. pag. 15. in Odonis vita, ejus nimirùm discipulus. Et sub finem hujus intervalli Ivo ille Carnotensis qui sub an­num 1100 floruit de Novellis Justinianeis loquitur ut de le­gibus quas Ivo Carnoten­sis Epist. 242. Catholici reges composuerunt & ex autoritate Roma­nae Ecclesiae catholicis populis servandas tradiderunt, & quas Idem Epist. 280. commendat & servat Romana Ecclesia, & singularia inde sumit in rem quam tractat. Certè & Ivo ille aliique aliquot unde sua depromsit Gratianus non solùm è Novellis sed etiam ex re­liquis corporis Justinianei partibus, Institutionibus scilicet, Di­gestis, Codice, non pauca hoc in intervallo habent. De Ivone res manifesta est tum ex Decreto Part. 16. tit. de causis Laic. passim. tum Pannormia In prologo cap. 33. & lib. 2. 146. 160. lib. 3. cap. 166. lib. 5. cap. 25. 45. &c. & Epistolis Epist. 99. 112. &c. ejus. Apud Gratianum etiam velut ex pristino sibi usu obviae sunt Caus. 2. quaest. 6. c. 28. 29. & 30. Caus. 10. quaest. 2. c. 2. &c. è Corpore Justinianeo leges. Atque hi sanè aliique, idem per intervallum, interdum celato nomine Justinianei corporis ex eodem, uti etiam ex Theodosiano, leges quasi vim habentes profe­runt. Adeóqueapud Ecclesiasticos tam Theodosianae quam Justini­aneae, licet invicem saepiùs adversarentur, parili tunc in usu quo­ties canonibus neutiquam refragarentur. Adeóque Satyram le­gum mirandam ex duplici hoc genere & Canonico seu Pontificio ad Laicos pro re nata ac more suo suumque in commodum fal­lendos, intricandos, emungendósque composuere. At verò in regimine civili seu publico locum habuisse seculis in illis jura corporis Justinianei, quà talis, nullibi comperitur.

II. Haud parùm autem inclinante, sub intervalli hujus tem­pora posteriora, Codicis Theodosiani in Occidente autoritate ac usu qui tam diù ibi, ut ostensum est, quatenus permiserint [Page 498] gentium singularum mores legésque aliae viriatim obtinuerat, copiosius illud Justiniani Corpus in studia à curiosioribus adhibitum, quod scimus maximè ex Ivone Carnotensi & An­selmo Lucensi, subinde in notis ad Gratianum editionis Gre­gorianae citato. Anselmus heic sub annum 1080 floruit. Cui Ivo coaevus, qui anno 1092 creatus est Episcopus Carnotensis Ivo Epist. 1. ex praeposito S. Quintini Belvacensis qua fruebatur dignitate an­no 1078, quod itidem ex Sigeberto, Tritemio aliisque cognosci­tur. Migravit autem is è vita anno 1117, ut expressim Roge­rius Wendoverius & Matthaei Parisius & Westmonasteriensis. A­lii Videsis Testi­mon. vett. prae­fix. Epistolis e­jus & Baron. tom. 12. ann. 1114. Calvis. 116. &c. mortem ejus annis aliquot priorem aut faciunt aut esse suspicantur. Sed de anno ipso certissimum est; quod etiam expressim firmatur ab Roberto de Torrineio in Chronico Ms. seu Sigiberti continuatione. Atque etiam sub Henrico quinto Augusto seu circa annum 1120 adeo Justinianearum legum ratio in fori Ecclesiastici decisionibus habebatur, ut etiam ex hie­ratici generis suggestione in edictum de juramento calumniae im­peratorium Vide leg. Lon­gobard lib. 2. tit. 47. L. 11. An­tiq. Collect. 1. lib. x. tit. 34. & Anton. Augu­stin. ibid. earum pars aliqua nec sine Justiniani nomine recipe­retur, quemadmodum etiam in decretum ea de re Honorii Extr. tit. de Iur. Calumniae cap. 1. Append. ad Concil. Late­ran. 2. part. 23. cap. 1. secundi. Et tam in edicto quam decreto illo Martiani Augusti Sanctio adhibetur (in editis male Marci legitur) velut è Codice L. 25. C. tit. de Episcopis & Clericis. Justi­niani. Nam in Novellis Martiani cum Theodosiano conjunctis non habetur. Dein autem seu sub medium scilicet seculi duo­deni aut paulò antè seu sub annum 1130 aut circitèr, viri docti Pandectas aliásque Corporis illius partes publicè, ut scilicet civilis doctrinae quantivis pretii thesaurum, Bononiae explicatum ierunt. Horum primus Pepo habetur, sed nominis obscuri neque ex autoritate publica interpres. Primas igitur hac in re tulit paulò post sed coaetaneus Irnerius, Yrnerius item & Wernerius dictus, glossarum autor primus. Odofredus; Ad l. jus Ci­vile est D. tit. de Instit. & iure. Do­minus Irnerius fuit, inquit, apud nos Lucerna juris, id est primus qui docuit in civitate ista (scilicet Bononiae.) Nam primo cepit studium esse in civitate ista in artibus; Et cum studium esset de­structum Romae, libri legales fuerunt deportati ad Civitatem Ra­vennae, & de Ravenna ad Civitatem istam. Quidam dominus Pepo cepit autoritate sua legere in legibus. Tamen quicquid fue­rit de scientia sua, nullius nominis fuit. Sed dominus Yrnerius dum doceret in artibus in civitate ista cum fuerunt deportati libri legales, cepit per se studere in libris nostris & studendo cepit docere [Page 499] in legibus. Et ipse fuit maximi nominis, & fuit primus Illumi­nator scientiae nostrae, & quia primus fuit qui fecit glossas in libris nostris vocamus eum Lucernam juris. Et jurisprudentiam illam Constantinopoli ubi tunc studia ejusdem florebant didicisse di­citur Innoc. Cironi­us Observat. Iuris Canonic. lib. 5. cap. 5. hic Irnerius qui etiam magister erat in artibus Bononiae antequam doceret in legibus, quod scribit idem Odofredus. Iul ult. C. tit. de ia integrum restit. Adeò autem paulò pòst Lothario secundo Augusto Academica illa Juris Justinianei instauratio Bononiensis placuit, ut ex uno jure civili Romano (Justinianeo scilicet; quod jam in pristinum Theodosiani locum haud aliter fermè successit atque philoso­phia Aristotelica olim in Platonicae locum) posthac judicia fieri lege is sanxerit. quod constantem doctorum hominum in monimen­tis esse famam ait Carolus Sigonius. De Regno Ita­liae lib. 11. & vide eum lib. 7. in Ottone Magno. Atque ante hoc tempus, scri­bit ille, Italici certè alii Longobardica, alii Salica, alia Romana lege utebantur (id est Theodosiana.) In posterum autem omnes uni juri unique legi, reliquis abrogatis, nempe Romanae (id est Justi­nianeae) obtemperarunt; jusque civile publicis Italiae in gymnasiis majore celebrari studio & diligentiori coli operâ coeptum. Fa­ctum est autem hoc sub annum 1137, seu haud ita diù post­quam in bello à Lothario contra Rogerium Normannum gesto, capta Amalphi urbe, repertae sunt in ejusdem spoliis Pandectae illae vetustatis autoritatisque prae aliis eximiae, quas Pisanas & literam Pisanam Angel. Politi­an. Epist. lib. 10. Marquardo Breisacio. & mox citati. olim (eo quod illuc eas transtulerat Lotharius) dixere Jurisconsulti, ut nunc Florentinas, quia Florentiae in bib­liotheca Medicaea velut cimelium ingens, asservantur. Aliae par­tes corporis Iustinianei Ravennae etiam sub id tempus è situ e­rutae, ut ex Odofredo jam citato liquet. Atque tunc florescere coeperunt in Italia maximè Juris Caesarei studia. Alibi autem Sigonius, Anno inquit 1102 Irnerius philosophus Bononiae docens, Matildis rogatu, Pandectas interpretari coepit & primus glossas in eas scripsit. Ita scilicet ille in Argumento historiae Bononiensis. Etiam & adjicitur ad finem Conradi Abbatis Vrspergensis, de Matilda tantundem id est Matilda Comitissa celeberrima illa, filla Bonifacii Tusciae Ducis. Sed verò usque in annum 1190 aut circitèr vixit Irnerius, Io. Fichardus in vitis Iuris­cons. Guidus Panzirollus de Claris legg. in­terpret. lib. 2. cap. 13. &c. adeóque ob aetatem haud ita com­modè ferri potest ut is anno 1102 hoc faceret rogatu Matildae, quae etiam mortua Sigon. de reg­no Italiae lib. 10. est anno 1115, seu compluribus annis an­tequam Irnerium Bononiae legisse plerúnque recipitur; id est sub Henrico quinto Augusto & circa decennium ante Lotharii [Page 500] initia. Neque sanè id de Irnerio & Matilda ad Vrspergensis cal­cem repertum ab ipso autore sed ab alio quopiam temerè as­sutum existimo. Nam antè in Chronici corpore habet ille quod debuit de instauratione juris Caesarei jam dicti sub Lo­thario. Et nescio unde in calce adjicitur Gratianum tunc scrip­sisse (quod attinet ad annum 1150 aut Frederici primi tempo­ra) & tunc eisdem quoque temporibus dominus Wernerius libros legum qui dudùm neglecti fuerant, nec quisnam in eis studuerat, ad petitionem Matildae Comitissae renovavit & secundum quod o­lim à divae recordationis Imperatore Justiniano compilati fuerant, paucis forte verbis alicubi interpositis &c. Quae sanè malè invi­cem conjunctae chronographo. Floruit autem Vrspergensis sub annum 1230. Sed verò si de Juris Iustinianei, qualem diximus, instauratione in Occidente plura velis, praeter jam memoratos, consulantur Tiberius Decianus, Apologia ad­versus Alciat. de Iurisconsult. resp. cap. 8. §. 6. &c. Franciscus Baldwinus, In prologome­nis de Iure Civili. Valen­tinus Forsterus, In Historia Iuris Civilis. Ioannes Fichardus, De vitis Iu­risconsultorum. Guidus Panzirollus De Claris le­guminterp. lib. 2. cap. 3. & 13. (qui trini posteriores vitas Jurisconsultorum etiam post sic instau­ratum jus Iustinianeum conscribunt) Wolfgangus Freymonius, In Symphonia Iuris. Paulus Merula, Cosmograph. part. 2. lib. 4. cap. 23. Innocentius Cironius, Observal. Iu­ris Canonici. lib. 5. cap. 5. alii etiam ab his citati. Sub idem autem tempus inde in tabulis Imperii Romani seu Germanici publicis, Iustiniani nomen, Goldast. Con­stit. Imperial. tom. 1. pag. 261. velut decessoris, cui ut primario successores essent jam Augusti, occurrit. Unde eti­am eam in rem metricè Senatores Romani ad Lotharium jam dictum.

Rex valeat, quicquid cupit obtineat, super hostes
Imperium teneat, Romae sedeat, regat orbem
Princeps terrarum ceu fecit JUSTINIANUS,
Caesaris accipiat Caesar &c.

Tantundem, quantum ad Iustiniani nominis usum ejusmo­di, Hadrianus quartus Papa Ibid. pag. 226. ad Episcopus Germaniae. Atque paulò post Monte Pessulano in Galliis, in Hispaniis, etiam alibi propagata Juris Iustinianei studia usus idque in regimine pub­lico.

III. Eodem in aevo, aut circa idem ipsum tempus, ut Juris­prudentiae Justinianeae qualem diximus, instauratio eximia fa­cta est, ita etiam (quod observatu non indignum) & Pontificiae & disciplinarum reliquarum per Occidentalem Europam. Neg­lectae enim nimis & ignoratae diu jacuerant extra Arabum A­fricanorum Vide Io. Sa­risbur. in Me­talogico lib. 4. cap. 6. &c. & conterminorum Hispaniensium gymnasia, per [Page 501] Occidentem artes omnimodae & scientiae liberales; etiam ipsa Dialectica, quae scientiarum & modus est & gubernator, velut ars cujus dogmata sophismata essent & quasi sacrae lectioni contra­ria in planè execrandis Petrus Abae­tardus Epist. 4. & vide Io. Sa­risbur. Metalo­gic. lib. 4. cap. 24, & 25. habebatur, ipsáque Theologia inde quasi illotis nimiùm tractabatur manibus. Nunc autem sub hu­jus id est duodecimi seculi medium, sicut ex Arabum qualibus­cúnque veterum Graecorum versionibus interpretamentisque Phi­losophia prima, Naturalis, Moralis, Logica, Medicina, Mathematica, quae ut sydera nubibus obfuscata tam diù delituerant refulgere quasi simul coeperunt, ita etiam Iura Pontificia & Theologia ipsa; quod scimus ex Gratiani Decreto & Petri Lombardi Sententiis quae instaurationi quam diximus coaetanea. Et de Theolo­gia heic animadvertendum illud de Roberto Pulleinio Oxonien­si. MC. XXXIII. Magister Robertus Pullein (ita Thomas Wikius Ms. in Biblio­thec. Cottoniana. De eo vide plu­ra in hanc rem ex Bostono Bu­riensi & Lelan­do, apud Jo. Balaeum Cent. 2. script. 80. & & Jo. Pitzeum aet. 12. script. 203. atque ex I. Rosso apud Bri­an. Twinum in Antiq. Oxonien­sib. pag. 108. Canonicus Osneiensis) Scripturas divinas quae in Anglia ob­soluerant apud Oxonium legere coepit. Et postea cum ex doctrina ejus Ecclesia tam Anglicana quam Gallicana plurimùm profecis­set à Papa Lucio secundo (id est sub annum 1145) vocatus & in Cancellarium sanctae Romanae Ecclesiae promotus est. Atque ita sanè eodem ferè tempore Disciplinarum omnium simul ab in­termortuis resurrectio seu restitutio habita. Et quae sub Lo­tharii tempora ita coepta sunt, sub Conrado & Frederico primo Caesaribus haud parùm sunt aucta.

IV. Quod verò ad jus Romanum vetustius seu Iustinianeum in imperio Caesariano sic instauratum attinet; id non ita capi­endum est quasi penitus ac reverà abrogatis (quo vocabulo u­titur Sigonius) reliquis quae ante obtinuerant juribus, purum illud quod Iustinianeum est ita successisset ut aliud nullum vim dein retineret aut, ut XII. tabularum jus olim Athenis Romam allatum, vigorem per se indueret; sed ita jam receptum fuisse Juris Iustinianei usum, ut quoties aut interpretandi jura sive ve­tera sive nova sive ratio sive analogia desideraretur, aut mos aut lex expressior non reperiretur, ad jus illud Iustinianeum tum veluti rationis juridicae promptuarium optimum ac ditissimum, tum ut quod legem in nondum definitis ex ratione seu analo­gia commodè suppleret, esset recurrendum. Certè ita fermè Rhodiam recepere veteres Romani legem in rebus nauticis, ut eti­am apud nos & gentes vicinas leges recipiuntur Oleronianae; cum interim nec hae nec illae ex autoritate sui, qua primò conditae [Page 502] sunt, vim sic obtinuerint. Atque ut Academiae demùm non pau­cae aliae per Europam Occidentalem hac in re, quoad studiorum in­stitutionem, Bononiensem, ita etiam Regna alia & Respublicae Im­perium Caesarianum quoadusum juris ejusdem aliquem imitatae sunt; retentis semper ac ubique moribus aliàs avitis legibúsque sibi, pro varia regiminis cujusque formula, ante conditis, novás­que condendi tum libertate tum usu. Neque ullibi pro simplici Juris norma in Occidente inde usurpatum est Jus illud Caesa­reum, sed cum temperamentis quae jam diximus; quod cuique manifestum fit tum ex Morum variorum ac Sanctionum qui­bus utuntur Galli, Hispani, Bohemi, Hungari, Poloni, Siculi, Belga, Italiae ac Germaniae respublicae variae aliaeque, volumini­bus perplurimis, tum ex Decisionibus eorum innumeris atque ad ea commentariis quae passim prostant. Quinetiam cum Ju­stinianeis in eodem ipso corpore conjungi solitae leges seu mo­res Feudales qui Longobardici sunt, eodem etiam in aevo à Gerardo Nigro ac Oberto de Orto Consulibus Mediolanensibus con­gesti, uti item Caesarum recentiorum aliquot Sanctiones quae etiam extra imperii Caesarei limites non ra [...]ò pariter qua ra­tionem habent recipiuntur. Exemplum est egregium juris Caesarei modo quo diximus recipiendi in Lusitanica Ordinazones o libro 2. tit. 5. illa ea de re Constitutione. Sires eveniat forensis de qua leges morésve regni nihil statuant (nec aliter) sendo materia que nom tragua peccado, mandamos que seia julgado po las leis Imperiaes posto que es Sacros Canones determinem o contrario: as quas leis imperiaes mandamos soomente guardar po la boa razamem que sam fundadas, rebus scilicet in Civilibus tunc ex [...]ure judicandum Caesareo, nist adversentur Canones Sacri. Neque sanè aliter apud alias Occidentis gentes quae jus illud recepere se res nunc habuit. Quod ad Hispanos in hanc rem attinet consulas Gregorium Lopez Gl. ad l. 6. tit. 4. Partit. 3. in Partitas & Alphonsum de Azevedo in Constitutiones Regias Tit. 1. libri se­cundi. & vide Oldrad. Con­sil. 69.. Quod ad Gallos; Nos Galli, inquit Choppinus De Domanio Franciae lib. 2. tit. 15. §. 5., de Quiritium jure ita censemus, eo scilicet uti nos, quatenus ei lex Gallica non refragetur. Ita Bodinus De Repub. lib. 1. cap. 8., Guilielmus Ranchinus Guil. Ranchi­mus Va [...]. lect. lib. 2. cap. 3., Rebuffus Tom. 1. Constit. tit. de Constit. in prooemio gl. 5. num 20., Carolus à Grassaliis Regalium Franciae lib. 1. jure 2. & 12. adde Extr. tit. de Privilegiis cap. 28. Super Specula, Com­pilat. 5. lib. 5. tit. 12. cap. 3. at­que ibi Innocen­tium Cironium uti etiam Ob­servat. Iuris Canonici lib. 5. cap. 5., alii satis obvii. Etiam interdi­ctum postmodum Juris Caesarei omnimodum in Academiae Parisiensi Extr. tit. de Privilegiis cap. 28. locisve vicinis studium, uti & omnimoda ejusdem in foro citatio in Gallia alibique Vide Paridem de Putero Tract. de Syndicatu verb. Testis §. Fui semel num. 9. & Minsing. Cent. 5. Obser­vat. 88:. De ipso item Imperio seu Germania ac Italia res satis aperta est; aliis quampluribus le­gibus [Page 503] moribúsque in judiciis ibi esse necessariò utendum. De Iuris tum Longobardici tum Francorum in regno Neapolitano Sicu­lóque, praeter Romanum, post instauratum sic in Occidente jus Ju­stinianeum, usu, visendi Andraeas de Isernia In lect. Pere­grina., Carolus Tapia In Iura Regni Neapolit. lib. 1. tit. 13. §. Iusti­tiam., An­draeas Molfesius In Consuet. Neapolit. part. 6. quaest. 8. num. 23. &c., Marius Muta In Capit. Reg­ni Siciliae tom. 1. cap. 33. num. 203. &c. praeter Bartolum De different. [...] Iuris Civilis & Longobardo­rum. atque ad e­um Julii Feretti Additiones aureas. Atque in hanc rem, praeter Decisiones innumeras in quibus alia praeter Justinianea jura sae­penumerò adhibentur, Constitutionum in Imperio Germanico tum veterum [...]um recentiorum morúmque à Justinianeis per­quam ibi dissonorum Collectiones obviae sunt consulendae; in­primis illa M [...]lchioris Goldasti cum ejusdem ad eam Prolegome­nis. Et Populi in Imperio, Regna, Urbes singulares suarum ha­bent copiam frequentem atque prostantem. Vide item hac de re Franciscum Suarezium in libris de legibus Lib. 3. cap. 8.. Et tametsi etiam in Scotia usus fit Juris hujus Caesarei tam forensis quam Academica, is nihilominùs haud alius est quam ut Juris extranei rationem in se optimam disputantibus suggerentis, non autoritatem, qua talis, omninò obtinentis. Nam expressim ibi Sanctionibus cavetur Parl. 3. Iac. 1. cap. 48. & Parl. 6. Iac. 4. cap. 79. parlamentariis non alias illic leges autoritatem habere praeter eas quae sunt regni & communes regni. Sed de his satis supérque.

V. Videtur autem eò libentius atque gratiori animo recepisse per Occidentem Principes tot Christianos populósque Juris Caesa­rei ita resuscitati qualemcunque usum quò instantiùs sub idem ipsum tempus eos urgeret Innocentius Papa secundus, idque in manifestum & perquam odiosum civilis regiminis dispendium, ut Decreta Pontificia ab eo collecta veluti Juris juxta quod viveretur corpus passim reciperent. Ordericus Vitalis monachus Hist. Ecclesi­astic. lib. 13. pag. 919. de Concilio Generali à Papa illo Romae habito & de eis qui illuc consluxerant verba faciens, multa eis, inquit, Papa de priscis codicibus propalavit, insignémque sacrorum decretorum tex­tum congessit. Sed nimis abundans per universum orbem nequitia terrigenarum corda contra ecclesiastica scita obduravit (ita impu­dentiùs blaterare solent Sacerdotes ambitione turgentiores in eos qui artibus quibus ad eludendos emungendósque Principes ac populos nefariis utuntur, honestè ac piè refragantur) unde remeantibus ad sua Magistris Apostolica Decreta passim per regna divulgata sunt. Sed nihil, ut manifestè patet, oppressis & opem desiderantibus profuerunt, quoniam à Principibus & Optimatibus regnorum cum subjectis plebibus parvi pensa sunt. Certè id [...]m [Page 504] ipsum forsan est Decretorum heic corpus quod statim posteà ab Eugenio secundo confirmatum & Gratiani nomine editum pars est prior notissima corporis Juris Canonici. Simulac enim Bononiae legendum voluere Imperatores Jus Caesareum, adeó­que singularem haberi in Academia ejusdem Facultatem, Pon­tifex ille Eugenius tantundem de Jure Pontificio in corpore Gra­tianeo Cronic. Croni­carum. contento etiam fieri jussit. Illud autem Innocentii Papae spectat ad annum 1139. Verebatur puto Papa ne invalescerent nimis Jura per se Caesarea ita tunc reflorescere in Occidente inci­pientia. Ideo Decreta versutiùs obtrusit Pontificia, quae antè, pro gentium populorúmque moribus variis, haud ita ut postea uniformia habita. Haec autem ne in Academicorum studiis, a­deóque inde in regimine publico nimis praevalerent, ut subsidium sibi adversus astutias Pontificias, Principes ac Respublicae ple­raeque Occidentis Jus item Caesareum foveri volebant atque in pretio haberi. Atque postmodum ut Pontificii jus hoc ubi Ca­nones sui non adversarentur publicè admitti Vide Extr. tit. de Novi operis Nunt. cap. 1. & Extr. tit. de Pri­vilegiis cap. 28. super specula. ad de Alexan­dri 3. Epistolam sub annum 1180 subjunctam Pe­tro Cellensi pag. 42. voluere, ita sane Principes ac Respublicae Canones deinceps admittere soliti sunt, quoties nec Caesareo, quà receptum est, nec moribus legibúsve patriis refragaretur.

Caput Septimum.

I. Vsum Juris Caesarei, sive Theodosiani sive Justinianei, in Britannia nostra à fine imperii heic Romani usque tempus an­te dictum instaurati Justinianei in Occidente, seu per annos am­pliùs septingentos, publico in regimine fuisse nullum. Allatae in Angliam leges Caesareae sub ipsum tempus quo earum in Bo­nonia studia instaurata, seu sub annum 1140.

II. Testimonium de allato in Angliam sub id tempus jure seu Co­dice Theodosiano.

III. De Justinianeo Jure in Angliam sub idem tempus allato, at­que tum eximiis interpretationibus illustrato tum in compendium redacto heic ab jurisconsulto praecellenti, Rogerio Magistro Va [...]a­rio, gente Longobardo, monacho Benedictino, Priore & demum Abbate Beccensi in Normannia septimo, qui primus ejusdem heic praelector extitit doctissimus. Edictum, in [...]um ac Jus illud, Ste­phani regis. Schola disciplinarum illustris tunc Coenobium Bec­cense.

IV. In Annalibus & Historicis nostris ea de re omnino siletur. Ro­gerii [Page 505] Vacarii, primi apud nos Juris Justinianei praelectoris, qua­lis apud Jurisconsultos alibique mentio. Placentino is perquam invisus. In Archiepiscopum Cantuariensem post Thomae Bec­keti obitum electus confirmatúsque ut consentiret ipse induci om­ninò nequibat.

V. Conjectura seu potiùs suspicio de Vac [...]rii, illo in seculo, nomine.

VI. Vndenam illud Stephani Regis edictum; quod citò aut revoca­tum est aut evanuit. Interdictum sub id tempus Pontisicium & Synodicum, ne leges Civiles seu Caesareas extra coenobia sua praelegerent Monachi.

VII. De Anglicanis Jurisconsultis eo in seculo & praecedentibus.

AD modum supra breviter ostensum, se habuit Jus Caesa­reum tum Theodosianum seu vetustius, tum Justinianeum seu recentius in seculis quae à fine Romani in Britannia im­perii excurrunt in duodecimi, ut dictum est, medium seu par­tes priores; Per eas inquam Occidentis partes quas insederunt Gothi illi, Longobardi, alii quibus Jus illud Theodosianum, ut narravimus, diversimodè est receptum. Summa est autem, Ju­stinianei extra musaea aut Scriptorum cancellos atque Pontifi­ciorum decreta actionésque, usum per illud intervallum fuisse in Occidente (Exarchatus angustias semper excipias) nullum, adeó­que nec in Britannia seu Anglia nostra, quae nec Theodosiano omninò per intervallum illud, sicut aliae gentes, usus est. Et­enim cum sub finem Romani heic imperii Anglosaxones huc advenerant & regna inter se, ut notissimum est ex historiis nostris, distribuerant, nec, ut gentes illae Septentrionales re­liquae Australiora Europae invadentes, corpus Juris Caesarei Theodosianum, utpote nondum aut vix natum nedum in Britan­niam tunc allatum, aliudve quid ejusmodi receperant, suis tantummodò quas secum è Germania attulerant moribus usi sunt. Atque ut apud Gothos aliósque qui Italiam, Gallias, Hispa­nias insederant, lex, erat Gothica, Longobardica, Salica, aliis e­jusmodi nominibus insignita, ita etiam apud Anglosaxonas nostros habebatur Merciorum lex, Ostrosaxonum lex, & postmo­dum Danorum lex variatim recepta, sed nullibi per interval­lum hoc lex Romana, quemadmodum apud gentes illas exte­ras. Etenim in regimine publico apud majores nostros hujus quod jam tractamus intervalli, Caesarei alicujus juris, usus [Page 506] planè reperitur nullus, id est per annos amplius septingentos. Di­co, quà talis. Nam & studiosis aliquot heic uti & apud exteros partim saltem cognitum fuisse, haud dubito; & quà capita seu sententiae aliquot ejusdem in canones subinde Pontificios conjectae fuissent, usum ejusdem aliquem in disciplina heic pontificia tunc fuisse, non est quod non credamus. Nectamen omninò in regimine publico quod Civile vocitamus. Tan­dem verò sub idem ipsum tempus quo Lotharius Imperator proximique successores ejus usum Juris Justinianei in regimi­nis publici rationem ut ostensum est reduxit, id est, postquam à fine Romani heic imperii Anglosaxones primò, dein Dani, & de­mum Normanni (qui omnes in unicam eandémque regnantium li­neam satis involvuntur) Jure sibi peculiari, sed pro variorerum statu, ut semper fit, aliter atque aliter mutato, quod idem est quod jam Anglorum Commune vocitamus, per 740 aut praeter­propter annos sine ulla Romani aut Caesarei intermixtione fuis­sent usi; tunc inquam allatae sunt in Angliam leges ipsae Caesareae rarò antè, si unquam, heic vulgò aut simul aut sparsim visae, e­aeque tam Theodosiani corporis, quam Justinianei. Atque Ju­stinianeum tandem (utcunque primò quod statim ostendimus heic ita displicuerit ut publico edicto vetaretur) per annos com­plures apud Iurisconsultorum nostratium aliquot in rebus foren­sibus adhibitum quemadmodum apud alias tunc gentes. Quatu­or autem heic ad hanc rem potissimùm advertenda. Primum est, Tempus ipsum quo sic in Britanniam nostram primo allatum est Jus Caesareum & quinam sic afferrent, tam Theodosianum quam Iu­stinianeum. Secundum, Justinianei Admissio, Progressus Usúsque in studiis ac Tribunalibus etiam quae jure Anglicano utebantur Regiis. Tertium, quandonam in desuetudinem abierit Usus ejus­modi vetustior atque in angustias quibus per secula aliquot re­troacta finitur coercetúrque fuerit redactus. Et Quartum deni­que, undenam fieret ut in desuetudinem ejusmodi abierit, seu à majoribus nostris ita cancellis arctaretur. De hisce singulis, & eorum appendicibus aliquot, in sequentibus agetur.

II. Quod ad Primum spectat, tam de Theodosiano quam Justi­nianeo jure huc allato testimonia sunt satis luculenta. Theodo­sianum sub tempus antedictum à seculi doctioribus in studia heic receptum videtur ex eo quod Guilielmus monachus Malmes­buriensis prae aliis plerisque aevi sui eruditus politúsque Scrip­tor, [Page 507] postquam Haymonis Floriacensis Imperatorum, ab Justinia­no usque in Carolum Magnum, gesta in Epitomen seu Abbrevia­tionem, ut vocat ipse, redegerat, insequentiúmque Caesarum usque ad Henrici quinti qui Lotharium secundum proximè praecedit exitum seu sua tempora (inde enim floruit, id est ab anno 1125 aut circitèr usque in annum 1142 quo Balaeus Cent. 2. script. 73. Pitsaeus Aet. 12. script. 201. mortuus est sub Stephano scilicet Rege) successionem ostenderat, statim, ut habetur in Codice Ms. penes me pervetusto nec Guilielmo ipso opinor recentiori, subjungit, Nunc quicquid de Principibus Italiae & Romae potuimus invenire, curavimus non omittere. Con­gruum videtur leges Romanorum apponere. Non eas quas Justinia­nus fecit. Esset enim hoc ingentis operis & laboris. Sed eas quas Theodosius minor filius Archadii à temporibus Custantini usque sub titulo uniuscujúsque Imperatoris collegit. Ponantur ergo XVI. li­bri ab eo collecti, quorum sententiae plures explanantur. Quaedam explanatione non egent. Divi Theodosii ejusdem Novellarum li­ber I. Divi Valentiniani filii Placidiae liber I. Divi Martiani Ori­entalis liber I. Divi Anthonii & Leonis liber I. Divi Majoriani liber I. Nec quid de Gregoriano aut Hermogeniano codice loqui­tur quorum Theodosianis editis fragmenta quaedam junguntur. Sed, inquit, quoniam quaedam sunt in legibus Imperatorum obscura, ad plenum intellectum apposuimus libros Institutionum Gali & Pauli Jurisconsultorum. Praefixâ dein Novella Theodosii prima quam Epistolam Theodosii minoris vocat de Confirmatione legum anti­quarum, Libros quidem exhibet ipsos. Sed adeò mutilos ut integro libro subinde unicus sufficiat titulus, & leges pleris­que titulis desint non paucae, etiam & non raro tituli ipsi. Quinetiam primus in impressis liber omninò deest. Secundus vocatur heic primus, & reliqui pariter deinceps. Atque li­cet XVI. memoret ipse, habentur heic tantùm quindecim, sed ut dictum est mutili. Ejusmodi nihilominus sunt uti & No­vellae imperatorum sequentium atque Gaii & Pauli Institutio­nes ab eo traditae, ut ex eis haud pauca quae depravatissimè in e­ditis leguntur sibi possent commodissimè restitui. Dum autem ita exhiberi vult monachus Malmesburiensis Theodosiana cum congeneribus jam dictis, de Justinianeis planè loquitur velut sibi suisque tunc non ita ignotis, ut ex verbis ejus jam citatis liquet. Veri autem videtur mihi similimum eosdem ipsos qui Justinianeum corpus tunc huc attulere etiam & Theodosianum [Page 508] illud quo sic usus est Malmesburiensis, simul attulisse, ut ita Juris Romani quod Latinè extaret promptuaria haberentur apud nos integra, quà comparari potuerint.

III. De Justinianeo autem corpore legibúsve Romanis aut Italiae huc publicè allatis (quibus nominibus etiam Theodosianum con­tinetur) Joannis Sarisburiensis, qui Episcopus erat Carnotensis & Malmesburiensi monacho aliquanto recentior (anno utpote 1182 seu sub Henrico secundo mortuus) testimonium habetur expressis­simum. Sub Rege scilicet Stephano, qui regnare coepit anno 1136 atque obiit 1154 eas huc allatas, id est sub idem ipsum tempus quo Bononiae publicè eas legendas instituerat Lotharius Caesar & veluti per Occidentalem Europam exemplo suo disseminârat. Saresburiensis Policratic. lib. 8. cap. 22. verba sunt, Alios vidi qui libros legis deputant igni nec scindere verentur, si in manus eorum Jura pervenirent aut Cano­nes. Tempore Regis Stephani à regno jussae sunt leges Romanae quas in Britanniam domus venerabilis patris Theobaldi, Britan­niarum Primatis, asciverat. Ne quis etiam libros retineret edicto regio prohibitum est, & Vacario nostro indictum silentium; sed, deo faciente, eo magis virtus legis invaluit quo eam amplius nitebatur impietas infirmare. Theobaldus hic antistes Cantuariensis, qui primò legati nati titulo Joscelin. An­tiq. Eccles. Brit. pag. 127. edit. Hanoviae. ad successores dein transmisso, ab In­nocentio secundo donatus dicitur, consecratus est anno 1139 circa triennium antè Malmesburiensis obitum. Ex Abbate Beccensi fiebat Archiepiscopus atque Româ pallium petiit ubi atque Rhe­mis Synodis aliquoties intererat. Domum ejus leges Romanas in Britanniam ascivisse, intelligendum videtur de asseclis ejus quos in comitatu seu itinere ac redux secum habuerat. Anglos carere legibus illis tunc apud exteros ita reflorescentibus noluere illi, adeóque exemplaria earum huc transvehenda curarunt, quae regi ita displicuisse ait Saresburiensis ut publico edicto eas veta­ret; qua de re statim plura. At quid illud est? Et Vacario nostro indictum silentium. Ita enim planè legendum. Binae sunt Po­licratici, in quo haec occurrunt editiones veteres. Altera Con­stantini Fradini, altera Bertholdi Rembolti. Utraque autem an­no eodem signatur eodémque mense, anno scilicet 1513. ac Maio. In Rembolti legitur, Et Vicario nostro &c. in Fredini & Vacario. Caeterùm in tribus quae sunt reliquis (quarum binae sunt Lugdunobatavicae 1595. & 1639. & tertia in Bibliotheca Patrum Edit. Colon. 1622. tom. 15. pag. 338. reperi­tur) rectè retinetur & Vacario, adjecto nihilominus in margine [Page 509] al. Vicario, quasi lectio satis esset dubia, & fortè de Vicario Theobaldi aliquo leges Romanas seu Caesareas legente atque de silentio ei indicto res capienda foret. Sed palam est Vacarii nomen heic retinendum eoque intelligi Rogerium Magistrum Vacarium, etiam Wacarium dictum, gente Longobardum, qui Lethardo Abbate Beccensi seu Coenobii S. Mariae de Becco Her­luini, Dioecesis Rothomagensis in Normannia (quae tunc Anglo suberat, uti & diù postea) sexto Videsis Claud. Robert. in Gallia Christiana pag. 503., & Theobaldi successore proxi­mo, demortuo, in ejus locum suffectus est, atque tempore Ste­phani adeóque Theobaldi cui proculdubio charus erat, in An­glia discipulos perquam multos jura Caesarea è corpore Ju­stinianeo docebat. Ita scilicet expressim Chronicorum Norman­niae ab anno 1139 in annum 1238, è bibliotheca S. Victoris Pa­risiensis pridem editorum autor In Scriptori­bus Normann. pag. 983., in anno 1148. Sed res spectat ad annum sequentem seu 1149. Nam Obiit, inquit ille, Be­chardus (legendum planè Lethardus) VI. Abbas Becci cui succes­sit Rogerius Magister Wacarius gente Longobardus, vir hone­stus & Jurisperitus, cum leges Romanas anno ab incarnatione Do­mini M. C. XLIX. in Anglia discipulos doceret & multi tam divites quam pauperes ad eum causâ discendi confluerent. In margine ibi conjecturâ infelici ac frustranea adnotatur fortè Baccalarius. Sed Wacarium legendum, seu Vacarium ex Sarisburiensis allatis planè confirmatur. Neque solùm publicè docuit ille sed etiam rogatu pauperum quorum sacculi non tantos faciebant sumtus ut corpus Iustinianeum commodè nancisci quirent, uti & eorum qui­bus compendiosior Juris tractatio magis placeret, Pandectas & Co­dicem (quemadmodum itidem in pauperum usum postea Sum­mam suam Juris Canonici composuit Raimundus, quod ait ipse) in novem conjecit libros qui studiosis promptuarii juris ditissi­mi vicem suppleret. Idem de eo autor jam dictus, suggestione pauperum, statim post allata inquit, de Codice & Digesto excep­tos IX. libros composuit qui sufficiunt ad omnes legum lites quae in scholis frequentari solent decidendas, si quis eas perfectè noverit. Docuerat igitur publicè heic Jus Justinianeum Rogerius Vaca­rius sub Stephano rege, cujus anno 14. id est 1149. Lethardo Ab­bati Beccensi datus est is successor. Et palàm videtur, per ali­quot antè annos eum sic docuisse, etiam ex eo quod expressim dictum sit in Chronicis jam memoratis, eum tunc successisse cum doceret heic & multi tam pauperes quam divites ad eum eo [Page 510] nomine confluerent. Veri similius est etiam libros ejus heic antè compositos quam Abbas factus est; id est dum Prior Beccensis erat. Priorem enim ante fuisse liquet ex Roberto de Torrineio Abbate etiam Beccensi Ms. In Bibliotheca V. Cl. Simoni­dis d' Ewes Vide Balaeum cent. 13. script. 23. Nec sanè postquam Abbas factus est, heic docuisse eum, facile ex Roberto illo est eliciendum. In anno 1149, ait ille Obiit sanctae recordationis dominus Letardus VI. Abbas Beccensis Ecclesiae: vitae suae cursum virgo senex fini­vit VI. Nonas Julii, Sabbato, infra octavas apostolorum Petri & Pauli. Festum illud ad Junii diem 29. spectat, adeóque obiit il­le 2 Julii. Huic sancto viro, paulò post inquit idem, successit Do­minus Rogerius Prior secundus (scilicet primus fuerat Lanfran­cus ille posteà Cantuariensis antistes) in utroque testamento apprimè eruditus, nec non clericali & seculari scientia decenter ornatus & ab omni communiter congregatione electus in ipsis octavis videlicet apo­stolorum Petri & Pauli (id est die Mercurii qui Julii sextus erat) qui benedictus apud sanctum Wandregisilum in die festivitatis San­cti Jacobi apostoli (seu Julii 25) à venerabili Hugone Rotho­magensi archiepiscopo, ab eodem coram conventu Beccensi in sede sua collocatus est, ex tunc super gregem sibi commissum pro posse suo die ac nocte decenter invigilans. Erat igitur in Anglia Rogerius ubi juspraelegebat, cum electus est à monachis Beccensibus. Inde in Normanniam transiit, ubi Abbas est consecratus. Atque die ac nocte extunc super gregem suum decenter invigilasse dicitur; unde satis sequi videtur, eum postea haud à regimine illo sa­cro ad Juris Civilis praelectiones terris in exteris divertisse. Sed sanè liquet, heic antè, per annos aliquot ab allato Jure Justinia­neo, eum illud publicè, ut dictum est legisse. Atque observan­dum est omnigena disciplinarum studia perquam eminenter in coenobio Beccensi, illis in seculis viguisse, indeque Rogeri­um hunc inter studiosos ita demùm praecelluisse. Robertus ille de Torrineio, in anno 1117. Mortuus est etiam, inquit, hoc anno vir religiosus & magnae literaturae Ivo Carnotensis Episcopus. Hic dum esset juvenis audivit Lanfrancum Priorem Becci de secu­laribus & divinis literis tractantem in illa famosa schola quam Becci tenuit, in qua multi & nobilitate seculari & honestate morum convenerunt; viri praedicti, & qui postea ad summum apicem Eccle­siasticae dignitatis attigerunt. Etiam dum Rogerius hic noster Coenobio illi praefuit duodecim Abbates ad regimen ecclesiarum inde assumti sunt Robert. Mon­tens. in App. ad Sigibert. anno 1180.. Et seminarium erat semper feracissimum coe­nobium [Page 511] illud unde Vide Balaeum Cent. 13. script. 23. quamplurimi in praefecturas apud Anglos sacras adsciti. Praefuit Coenobio Beccensi Rogerius hic Vacarius annis triginta aut circiter. Mortuus est anno 1180. seu sub po­steriora Henrici Regis secundi tempora, postquam scilicet sum­ma cum laude dignitate illa jugiter functus fuisset. Nullus prae­decessorum suorum excepto sancto Herluino primo Abbate tanta fe­cit in Becco monasterio quanta ipse, ut verba sunt Roberti Mon­tensis qui ea quae feliciter praestitit sigillatim enumerat. Suc­cessit ei Osbernus Prior Bellimontis, monachus ejusdem loci. U­trum verò Oxoniae, Cantabrigiae, Londini aut Theobaldi Antisti­tis Cantuariensis in aedibus aliisve id genus sive Secularium sive Regularium, professus fuerit praelegeritque heic Rogerius ille, non omninò liquet. Nec an certo aliquo loco; quod tamen veri est multo fimilius.

IV. Sed verò neque Temporis legum Caesarearum in Britan­niam nostram sic allatarum, nec Rogerii, sic praelegentis mentio mihi hactenus occurrit omninò ulla in Annalibus aut Historiis nostris. Certè Ranulphus Higdenius ubi in praefatione Histori­cos aliósque scriptores nominatim enumerat unde Polychroni­con congessit, non solùm diserte Joannem Sarisburiensem sed & librum ejus Policraticum dictum in eis memorat, in quo ni­mirùm de legibus illis huc allatis & Rogerio hoc Vacario, ut ante ostensum est, expressissimum habetur & praecipuum testi­monium. Attamen ea de re, cui sane in Policratico toto res alia historica ad Angliam pertinens minimè est aequiparanda, om­ninò silet Ranulphus ille. Atqui alibi Rogerii illius non obscu­ra mentio. Neque enim dubitandum est quin Abbas hic Bec­censis Septimus, qui dum Prior ibi fuerat, primus in Anglia post instauratum in Occidente uti diximus jus Caesareum, il­lud publicè praelegit (quemadmodum Placentinus annis aliquot pòst Valentin. For­ster in Placen­tino, Joann. Fi­chardus &c. primus ejusdem juris professionem in Galliis ad Montem Pessulanum propagare coepit) ipse fuerit Rogerius qui veteris glossa­toris interdum atque Summae Juris primae, Paratitlorum primi au­toris, etiam antiqui ac immortalis memoriae Doctoris nomine scrip­toribus aliquot atque editionibus memoratur. Ab Wolfgango Freymonio, primus Jurisconsultorum fit qui ab anno 1200 ad 1300 floruêre. Sed certissimum est ex ante dictis, eum annis viginti ante ducentesimum supra millesimum obiisse, atque co­aevum fuisse Irnerio, Martino, Bulgaro, Jacobo, Bandino, Hugoline, [Page 512] Pyleo, Ottoni, Placentino reliquisque Juris in Occidente Caesarei quiqui fuere instauratoribus primaevis, id est, ad Frederici Ae­nobarbi Caesaris seu Stephani ac Henrici secundi regum nostro­rum tempora seu seculi duodecimi medium & annos aliquot inde sequentes attinere. Catellianus Cotta In lib. de Ju­risperitis.; Rogerius Odofredi Beneventani praeceptor, qui primus Par [...]titla conscripsit, id est terum summas titulatim appositas quod à Justiniano L. 1. §. ult. C. de vet. Iure e­nucleando. permissum fuerat. Sed tempora vix omninò ferre videntur ut Odofredo esset Ro­gerius noster Vacarius praeceptor. Nam mortuus est Odofredus Io. Fichard. vit. recent. Iu­risconsult. in O­thofredo. Gui­dus Panzirolus de claris legg. Interpret. lib. 2. cap. 35. anno 1265, cum certum sit anno 1180 adeóque annis 85 ante mortem Odofredi obiisse Rogerium Et praeceptorem suum seu dominum millies agnoscit alium Odofredus; scilicet Jacobum Baldwini (à quo tamen plerunque dissentit) nullibi quantum observavi Rogerium, quem interdum sed rarò satis citat. Joannis & Azonis Summae erant in ore Odofredo frequentissimae, sub­inde etiam Placentini. Rogerium autem nostrum Antiquorum nomine complectitur. It enim appellare est ei solenne eos qui Azonem & Joannem anterverterant, ut reliquos Modernos. Ad L. Eam quam C. tit. de Fideicommissis aliquoties occurrit apud eum Ro. pro Rogerio nostro, alibique ait Ad L. quod tempore C. tit. de Restitutionibus Militum. in illis tribus quaestionibus fuit opinio domini Mar. (Martini) Pla. (Placentini) Rog. (Ro­gerii) & Fregerii & domini Alberici antiqui doctoris. Sed suspi­cor sane Frogerii legendum neque nomine hoc alium à Rogerio innui; & sive è librarii sive è lectoris alicujus notis, ut Roge­rio synonymum, illud irrepsisse. Neque enim Fregerii alîus Ju­risconsulti veteris mentio puto alibi. Et tam Frogerium quam Rogerium nostrum hunc dictum, certum est. Ita enim diser­te nuncupatur Placentino In Summae in­itio.. Atque Odofredus ipse eodem a­libi pro eo utitur nomine. De eo quod est transigi posse super praesenti vel futura lite, verba faciens ille, Est ne istud verum (inquit) sive moveatur lis juste sive injustè? dixerunt qui­dam quod sic. Et pro eis videtur facere C. e. 11. Dominus Froge­rius in articulo isto contradixit. Et ita invenictis scriptum in Summa sua quam fecit super C. & fuit Prima Summa quaecunque fuerit facta. Et tenet forte per xx cartas. Post eum fecit Dominus Placentinus suam. Post eum dominus Joannes Bosianus fecit suam quae incipit Quicunque vult. Et est nulla; & posteà Dominus Azo fecit optimam summam quà hodiè utimur Ad l. 1. D. tit. de Transactio­nibus.. Sic ille. Summi­starum igitur primus Rogerius hic, ut Glossatorum primus Ir­nerius. [Page 513] Certè & Summa Juris Canonici Rogerio puto huic tri­buitur apud Antonium Augustinum In praefat. de Quinque vet. collectionibus.. Atque inter Pandecta­rum etiam interpretes pauculos insigniores expressim recen­setur Rogerius hic à Fulvio Mariotello In Neopaedia pag. 164. uti in Summistis ve­teribus à Iustino Goblero In praefat. ad summam Otho­nis.. Rarò satis ab Jurisconsultorum rum biographis alibive memoratur ejus nomen. Subinde ta­men in commentariis occurrit; unde etiam in Modo veteri le­gendi Abbreviaturas habetur Rog. id est Rogerius legista pro eo­dem. Sed verò Guidus Panzirolus De Claris le­gum interpret. lib. 2. cap. 18. fusiùs de eo atque expressiùs quam alii. Martini, inquit ille, & Bulgari aetate clarescere Roge­rius coepit qui primus in eam Pandectarum partem quam Infor­tiatum vecant (id est librum 24 & reliquos qui usque ad finem 38. sequuntur; iis qui praecedunt Digesti veteris, qui supersunt Digesti Novi nomine appellari solitis) glossas emisit Odofred. in l. 1. ss. solut. Ma­trimonio & in l. divortio in princ. eod.. Cum e­nim publico stipendio non nisi Digestum vetus & Codicem anti­qui professores interpretari tenerentur, reliquas legum partes neg­ligentiùs tractabant, nec nisi privatim soluta stipe explicabant, & ob id extraordinarias eas lectiones vocabant. Sed Rogerius, ne haec quoque legum pars obscura permaneret, in eam suas lu­cubrationes edidit. Primus etiam Juris compendium (quod Sum­mam vocant) viginti Chartarum numerum non excedens compo­suit Idem in l. 1. ff. tit. de transacti­onibus.. Hunc aemulatus Placentinus aliam longè luculentiorem sum­mam emisit; tertiam sed inanem Joannes (Basianus scilicet Azo­nis praeceptor, Cremonensis) fecit In summa A­zonis in princ­trium lib. Codi­cis.. Postremò verò caeteris locuple­tiore condita omnes ante se Azo superavit. Rogerium alii cor­rupte Frigerium (lege Frogerium) nonnulli etiam Fridericum no­minant Gl. & Ode­fred. in dict. l. 1. ff. de transacti­onibus.. Idem de diversis praescriptionibus forma dialogi scripsit, in quo se cum Jurisprudentia loquentem inducit. Nulla ejus mor­tis aut sepulchri memoria habetur. Hactenus de Rogerio nostro Panzirolus. Sed mortem ejus antè ostendimus nos. Dialogus quem memorat de Praescriptionibus habetur in Tomo. 17. Tra­ctatuum Illustrium Jurisconsultorum, ubi etiam alius de eadem re tractatulus ejusdem reperitur hoc sub titulo Rogerii antiqui Glossatoris de Diversis praescriptionibus. Libelli illi bini etiam eduntur Lugduni 1466. cum Azone, Dino, aliis aliquot de Praescriptionibus, ubi nuncupatur ille Antiquus & immortalis memoriae Doctor Ro­gerius. Breviter memoratur Gesnero in bibliotheca, Rogerii Ju­risperiti liber de Praescriptionibus impressus, qui ipsissimus est Magister Vacarius noster. Hic igitur is erat cui indictum est [Page 514] apud Ioannem Sarisburiensem silentium, ne scilicet jus heic Caesa­reum publicè ut coeperat ampliùs praelegeret. Atque factum est hoc à Stephano Rege sub annum ejus 14. qui Christo 1149. re­spondet, quo legisse eum atque docuisse publicè in Anglia ex jam ostensis est manifestum. Atque ut Irnerius Bononiae seu in Italia, ita Rogerius Vacarius in Anglia Iuris Caesarei in Occidente in­staurati expositor primus; quemadmodum etiam in Gallia, Monte Pessulano erat Placentinus, annis nimirùm post Rogerii no­stri obitum 16. aut circitèr, id est sub annum 1196. quo tem­pore is Monte Pessulano coepit, Rogerii nominis abolendi cu­pidus, Vide Guidum Panzirol. de Clar. leg. interp. lib. 3. cap. 20. eique tenebras se offusurum jactans. Certè Summam, ut dictum est, Codicis composuit ille. Atque ea, neglectâ tan­dem Rogerii Summâ quae nullibi puto jam reperitur, apud stu­diosos, ante Azonis editam, primariò obtinuit. Etiam tres po­steriores libri Summae quam dicimus Azonis, Placentini sunt. Et Rogerianam potius inchoatam quam absolutam innuit Pla­centinus qui famae ejus sanè haud parum invidebat. Memora­tur quidem etiam in Rescripto Append. ad Concil. Lateran. sub Alex. 3. part. 5. tit. de Sponsal. cap. 13. Alexandri tertii Papae de causa in dioecesi Eboracensi nuptiali, Magister Vacarius ad quem simul cum Abbate de Fontibus, mittitur rescriptum, quod Rogerio plane coaevum est; sed ille per annos complures ante Alex­andrum illum factus est Abbas Beccensis ut ossensum est. A­deóque non credendum videtur eum voluisse tunc Papam M. Va­carium tantùm nominare nec ut Abbati alteri dignitatis nomen tribuere. Fortè sane Magister ille Vacarius successor erat Roge­rio in jure Caesareo heic praelegendo. Tribuuntur autem ali­quot in Iuris etiam Canonici libros, veluti in summam Bernardi Compostellani, glossae seu interpretationes Rogerio Videsis Guid. Panziroll. de Clar. leg. interp. lib. 3. cap. 8. ut videtur huic nostro. Sed error est manifestus ex inscitia ejusdem obi­tus natus. Diu enim antè, seu anno, ut ostendimus 1180 mor­tuus est. Singularis autem viri existimatio ac dignitas etiam inde ediscitur, quod tum in Thomae Archiepiscopi Cantuariensis successorem non solùm ab Odone Priore & Conventu, prae aliis magni etiam nominis viris tunc candidatis, Lambethae electus fuerit, verùm etiam ab Henrico secundo rege, nec sine suffraga­neorum assensu, confirmatus, tum nullo modo induci potu­erit ipse ut tantum subiret munus, tametsi instantissimè eam in rem urgeretur. Gervasius Doroberniensis in Chronico Ms. an. 1173. in Bibliotheca Cottoniana. narrat tria, velut candidatorum, fuisse proposita nomina (quod etiam [Page 515] ex jure Caesareo Novell. 123. cap. 1. & 137. cap. 2. faciendum) in quibus Rogerius hic, & tunc Prior, inquit, cum quibusdam monachis assuit, & tandem Roge­rium Abbatem Beccensem solenniter elegit, consentientibus utcun­que Episcopis (scilicet Richardus de Luci summus tunc An­gliae Justitiarius, ut de Electione hac consulerent, Londinum E­piscopos Angliae congregârat) & assensu regio Electione confir­mata, singuli ad sua recesserunt. Et Prior Cantuariensis rediens ut suum electum adduceret in proximo transfretavit. Sed spe sua fraudatus est, quia praedictus electus nullius instantiâ induci po­tuit ad consentiendum. Institit autem Prior acriùs per Regem & le­gatos (Pontificis Romani; Albertum & Theodinum) qui adhuc e­rant cum Rege in Normannia vim electo inferre gestiens ut con­sentiret. Sed frustra. Nam cum instarent Rex & legati simul cum Priore nec praevalerent, apud Sanctam Barbaram (in episcopa­tu Lexoviensi) in Coena domini ab electione est absolutus. Flo­rilegus item; Anno M. C. LXXIII. Rogerius Abbas Beccensis ele­ctus est in archiepiscopum Cantuariensem. Sed Abbas nimis reli­giosus penitùs contradixit. Sed Robertus Montensis, Anno 1174. ille verò praetendens infirmitatem suam noluit acquiescere electioni eorum. Radulphus item de Diceto; Ms. in Biblio­theca Cottonia­na. VI. Non. Martii (anno 1173) suffra­ganei Cantuariensis Ecclesiae ut de Archiepiscopielectione tractarent sub edicto vocati venerunt Lamehedam; & quoniam Lanfrancus, Anselmus, Theobaldus in ea fide tam latè floruerant, id idem fortunae loci quodam modo deputantes, in Rogerum Beccensem Abbatem (nam trini illi etiam fuerant Beccenses) si non unanimitèr saltem voce te­nùs concorditer convenerunt. Orta est tunc primùm controversia, quis electionem pronuntiaret in publico. Suffraganeis hoc ad jus Episcopi Londoniensis ab antiquo pertinere dicentibus (Nimirùm Epis­copus Londinensis, Antistiti Cantuariensii in collegio suo E­piscoporum seu suffraganeorum corpore, erat, ex veteri apud nos jure, Decanus, ut Wintoniensis, Cancellarius, Lincolniensis, Vi­cecancellarius, Sarisburiensis, Praecentor, Wigorniensis Capellanus, Roffensis, Cruciferarius) Lindwed. ad Constit. Pro­vinc. tit. de Poenis C. Aeter­nae, verb. tan­quam. Cantuariensibus è contrariò monachis as­serentibus Priorem suum hac in re potiùs praeferendum. Pro bono itaque pacis, ne quid in absentia regis oriretur discidii, salvo jure partium Ricardus Pictavensis Archidiaconus in omnium f. auditorio. adjuto­rio f recitavit. Abbbas electus hoc intelligens in Normannia coram Rege in praesentia Cardinalium Alberti & Theodoni, electioni factae sicut diximus, penitus contradixit. Hoc eum fecisse religionis [Page 516] obtentu suspicabantur nonnulli. Ab aliis dicebatur quod spiritus pusillanimitate contractus se imparem oneri tanto protestatus sit. Alii; Electioni factae penitus contradixit, utrum pusillanimitatis in­tuitu an religionis incertum est, ut Rogerus Wendoverius & Mat­thaeus Parisius. Sed horum in editis Robertus depravatè nomi­natur, uti etiam apud Archiepiscoporum biographos.

V. At curnam ac unde dictus sive hic sive ille alter Vacarius? Ita enim, non Wacarius, ut in Chronicis ante citatis, nedum Vi­carius apud Sarisburiensem, est planè legendum. Certè si familiae cognomen fuisset aut locum cognominis ejusmodi occupasset, haud ita commodè dictus fuisset Rogerius Magister Vacarius, sed aut Rogerius Vacarius Magister aut Magister Rogerius Vacarius. Sed fateor locutiones hujusmodi seculis maximè in illis fuisse ut hodiéque satis incertas. At suspicio sanè mihi est, Vacarium es­se heic, uti etiam in rescripto illo Alexandri tertii ad Abbatem de Fontibus & M. Vacarium, nomen appellativum quo designa­retur singulare munus susceptum Iuris nempe lectioni heic Va­candi adeóque profitendi. Quo nomine forsan & alii illo in aevo dicti. Ut armis, choreis, philosophiae, postulationibus vacare u­surpatum veteribus pro eo quod est, his enixiùs prae aliis ope­ram dare, ita lectioni vacare ac professioni, idque in seculo, de quo nunc loquimur. Joannes Januensis in Catholico; Vaco, esse vel fieri vacuum. Et licet videtur ad alias significationes transferri ta­men omnes redolent illam. Dicitur etiam vaco lectioni & operam do. Et vaco à lectione, id est deficio à lectione. Vaco nummis, id est careo. Sed istae omnes significationes redolent primam. Cum verò dico, vaco lectioni, idem est acsi diceretur, vaco ab aliis rebus & in­sisto lectioni, unde vacat impersonale, id est esse vacuum, vel licitum esse vel opportunum. Vnde vacat mihi legere, opportunitatem le­gendi habeo & non impedior ab alio negotio. Totidem sermè verba habet etiam in opere de Derivationibus Hugo Pisanus. Ms. in biblio­theca Lambe­thana. Certè ut ab aquari, arbitrari, parare (sensu quo parare & comparare usurpa­tur Vide Annot. in Festi Pappi. pro inter se convenire) aquarius, arbitrarius, pararius, alia ejusmodi priscis ritè facta sunt, ita forsan in sensum quem dixi­mus barbara recentiorum audacia nec interim sine veterum ex­emplis atque analogia formavit Vacarius à vaco ad eum qui prae caeteris lectionibus diligentiùs vacaret, ut sanè Rogerius noster fecit, designandum. Certè minùs iniquè ita fit Vacarius à vaco quam Accurstus ab accurro. Iam verò Accursius ipse, Gl. ad l. 63. D. tit. Ad Senatus­cons. Trebellia­num §. Si in danda lit. f Advoca­torum [Page 517] idolum illud ut à non nemine vocatur, ad Caii verba de nominis ferendi conditione haeredis institutioni adjecta, quae de honestis non famosis aut turpibus nominibus est admittenda, ut, inquit, instituo Tehaeredem si imponas tibi nomen meum scilicet Accursium, quod est honestum nomen dictum quia accurrit & succurrit contra tenebras juris civilis. Secus si dixi si imponas tibi nomen Vespillo quod est turpe nomen. Et non ita mirum est ejus­modi eis in seculis nominum compositiones seu derivationes factas esse, cum etiam non deessent qui Odofred. in praef. Codicis. Alia ejusmodi in tit. de emen­datione Cod. dubitarent an Justinia­nus ipse à Justitia sic dictus fuisset, an ex eo quod Justini esset filius, cui revera ex sorore nepos erat, sed & filius adoptatus. Atque nugacibus hujusmodi conceptionibus adhibent illud Justiniani, §. Est & aliud Instit. tit. de Donationibus. consequentia nomina rebus esse studentes &c. unde e­tiam perquam ridiculè Flavum illum aiunt nuncupatum (pro Flavium) quia talis erat coloris. Sed verò in Novellis Novell. Theo­dos. tit. 14. l. 4. Theodo­sianis impressis vox fermè cum Vacario eadem occurrit; scilicet Vecarii. Et apud inlustrissimas praefecturas (fic ibi) & apud Veca­riis Rectores Provinciarum de quolibet negotio pulsari &c. Sed mendum est crassissimum, qualia sunt in impressis illis perpluri­ma. Legendum, apud Viros Clarissimos (seu Vi. Clariss. unde Ve­cariis ibi perperam factum) Rectores &c. quod è Manuscripto meo codice ante citato, seu Guilielmi Malmesburiensis collectaneis Iuridicis palam liquet.

VI. Haud verò est adeò mirum, Stephanum Regem edicto ve­tuisse leges Romanas earundemque libros ita à Theobaldi Cantua­riensis antistitis domo seu adseclis & proculdubio ejusdem au­spiciis in Angliam allatos, cum scilicet ei sub id ipsum tempus infensissimus esset rex, utpote qui eum eo quod ad Concilium Rhemense injussu regio se contulerat Joscelin. in vita Theo­baldi. &c. proscripsit, ut vicissim interdicti sententiâ antistes regnum percussit. Henricum etiam E­piscopum tunc Wintoniensem gratiâ apud regem insignitèr pol­lentem atque summo conamine Theobaldo rebúsque ejus ad­versari solitum in causa simul vix ambigendum est fuisse, ut Le­gum praelectiones ac libri Iustinianei quorum domus Theobaldia­na ita ut dictum est heic autores fuere ac splendidiùs inde clare­scere coeperunt, improbarentur atque ut eorum vetareur usus. Edicti illius prohibitorii meminit etiam Rogerius Baconius In Compend. Theolog. seu O­pere Mino­ri Ms. in bib­lioth. Cottoni­ana. ce­leberrimus ille philosophus & Mathematicus, Sectae Franci­scanae, qui sub Edwardo primo scripsit. Rex quidem, inquit ille, [Page 518] Stephanus allatis legibus Italiae in Angliam publico edicto prohibuit ne ab aliquo retinerentur. Postmodum autem in gratiam regiam redeunte Theobaldo, atque, ut fieri amat, secundis de legibus illis cogitationibus habitis, effectu caruit Edictum illud aut re­vocatum aut evanescens. Adeóque eo non obstante, Libri re­tenti, Lectiones, Professio habita. Id quod expressim testatur coaevus ille idem Joannes Sarisburiensis ubi indictum Rogerio illi Vacario primo heic legum Caesarearum lectori publico silen­tium memorat. Statim enim subjungit Policratic. lib. 8. cap. 22.; Sed deo faciente, eo magis virtus Legis invaluit quo eam ampliùs nitebatur impietas infirmare.

VII. Ante haec tempora, viri, aliàs etiam bonis literis imbuti, legibus moribúsque vetustis Anglicanis qui ad regimen atti­nuere Publicum & Civile, seriò incubuere; atque ex eis in foro Advocati, Judicésque selecti. In Monasteriis, Academiis, An­tistitum Clariorum familiis, Collegiis, alibique pro educa­tionis, qualitatis, dignitatis, opportunitatis discrimine ii dege­bant. Nullus autem eis sive Justinianei sive Theodosiani juris u­sus erat heic publicus. Sed moribus majorum tantùm patrió­que utebantur illi jure quod & ante & ad nostra usque tempora Angliae Commune vocitatur, quemadmodum temporibus Anglo-Saxonicis [...] seu jus seculare seu mundanum, ut di­stinctum à [...] seu Jure divino, quod obvium est in le­gibus Anglosaxonum. Scilicet Decisiones praeeuntes, quales in juris quibus nunc utimur annalibus, earum rationem mutuám­que analogiam praeter leges è re nata variatim novatas muta­tásque tum in Musaeis tum in Foro tantùm adhibere solebant illi. Hujus generis fuere terni illi Jurisconsulti Anglicani diù ante illatas huc leges Romanas seu sub Guilielmi primi tempo­ra, id est annum Christi 1070, Sacolus & Godricus monachi & Alfwinus rector Ecclesiae Suttunensis, quos legibus patriae optimè institutos esse testatur tabularium vetus Ms. in Bib­lioth. Cottonia­na sol. 121. Coenobii Abindonien­sis, ubi item legitur eis tantam secularium facundiam & praete­ritorum memoriam eventorum (id est planè, ut nunc, annalium juridicorum peritiam) infuisse ut caeteri circumquaque facilè eo­rum sententiam ratam fuisse, quum edicerent, approbarent. Sed & alii plures de Anglis Causidici per id tempus in Abbatia ista (sic ibi legitur) habebantur quorum collationi nemo sapiens refragaba­tur, quibus rem Ecclesiae publicam tuentibus, ejus oblocutores e­lingues [Page 519] fiebant. Et Guilielmus primus dicitur Roger. de Ho­veden part. post fol. 347. edit. Lond. Franco­furt. 601. & seq. in 608. I­dem ipsum in Codice Lichsel­densi Ms. in Biblioth. Cot­toniana. Londinum an­no suo quarto convocasse Omnes è provinciis suis universis Anglos nobiles sapientes & Lege suâ eruditos, ut eorum & Jura & Consuetudines ab ipsis audiret. Atque ut antè ita pòst usque in tempora quibus ita in studia ac forum qualitercunque receptum est heic Jus Caesareum, Jurisperiti ac Causidici nostrates nullo alio jure omninò praeter patrium (nisi forsan Pontificii aliquot capita quae in usu quotidiano excipias) ex instituto imbuti sunt. Ex eo genere fuit Ranulphus ille Guil. Mal­mesbur. de Gest. regum lib 4. pag. 123. edit. Francof. invictus causidicus Guilielmo se­cundo regi Procurator primarius; quo tempore qui ex Cle­ricali fuere ordine etiam Juris Anglicani, cui seriò incumbebant, peritorum locum maximè supplebant, quod planè etiam innuit Guilielmus Malmesburiensis dum inquit, Nullus Clericus nisi Cau­sidicus, sub Guilielmo scilicet Rege illo. Et sub idem ipsum tempus quo primò ita coepit jus Caesareum heic alibique re­cipi, eminentissimus erat pristini planè commatis juris si­ne ulla Caesarei intermixione peritus atque exercitatissimus apud nos Albericus de Ver Comes Guinarum qui procurato­ris primarii munus Stephano regi gessit. Is ipse est qui Guili­elmo Malmesburiensi Hist. Novell. lib. 2. an. 1139. nuncupatur quidam Albericus de Ver, ho­mo causarum varietatibus exercitatus, quod itidem de eo dicitur à Rogerio Wendoverio ac Matthaeis Parisio & Westmónasteriensi, qui insuper, ut res ipsa erat, Comitem Albericum de Ver nominant. Scilicet Comes ille Guinarum in Normannia erat. Hujus Lon­dini in tumultu seditioso trucidati filius Albericus de Ver pri­mus fiebat tum à Matilda Augusta tum à filio ejus Henrico Re­ge secundo Comes Oxoniensis, unde eodem per lineam mascu­lam retento nomine eadem gauder jam nunc dignitate Albericus de Ver Roberti filius, vigesimus Oxoniae Comes, juvenis nobi­lissimus. Quemadmodum autem Rogerius monachus ac Prior Reccensis heic, ut ostensum est, praelegebat, ita alii etiam mo­nachi juri tum Caesareo tum Anglicano, tam in foro ac scholis extra Coenobia sua quam intra, tunc incumbere soliti. Atque mos ille quidem & seculis ante Rogerium actis & aliquantulum post ejus heic professionem, haud parùm obtinuit. At verò circa quatuordecim à tempore quo ipse heic praelectionem finivit annos, aut planè, quantum ad praelectionem extra Coenobia atti­net, desiisse aut desinere ex Jure Pontificio debuisse morem illum pariter est concedendum. Scilicet anno 1164. in Synodo Turo­nensi [Page 520] constituit Alexander Papa tertius ut nullus omninò Apud Guil. Nubrigens. lib. 2. cap. 15. & in Concil. Tom. 3. par. 2. pag. 534. edit. 1618. An­tiq. Collect. 1. lib. 3. tit. 37. cap. 2. Append. ad Concil. Late­ran. 3. part. 27. cap. 2. post vo­tum religionis, post factam in loco aliquo professionem, ad Physi­cam Legésve mundanas legendas permittatur exire. Si verò exie­rit & ad Claustrum suum infra spatium duorum mensium non redie­rit, sicut excommunicatus ab omnibus evitetur & in nulla causa, si patrocinium praestare voluerit, audiatur. Reversus autem in Choro, capitulo, mensa & caeteris, ultimus fratrum existat, & (nisi fortè ex misericordia Apostolicae sedis) totius promotionis spem amittat. E­piscopi verò, Abbates, Priores, tantae enormitati consentientes & non corrigentes spolientur propriis honoribus & ab Ecclesiae liminibus arceantur. Postmodùm itidem confirmatur tantundem ab Ho­norio tertio Compilat. De­cretal. lib. 5. tit. 27.. Ipséque Synodi Turonensis (anon in Gregorianum Decretalium corpus Extr. tit. Ne Clerici vel mo­nachi seculari­bus negoti­is &c. cap. 3. recipitur. Atque hinc planè eliciendum, morem anteà nec quidem infrequentem obtinuisse ut monachi alii, quemadmodum & Rogerius noster monachus Beccensis, tam extra quam intra Coenobia sua jura Caesarea aliaque publicè praelegerent docerentque, etiam & postmodum intra coeno­bia sua.

Caput Octavum.

I. De Vsu apud majores nostros Juris Justinianei à tempore Ste­phani regis (quo primùm huc allatum est) per Henrici secundl, Richardi primi & Joannis Regum tempora.

II. Vsûs ejusdem heic qualiscúnque vestigia sub Henrico tertio & Edwardo primo; qui Franciscum Accursium in Angliam ad praelegendum invitavit.

III. De tempore Edwardi secundi & legibus aliquot ex Pandectis, locis ipsarum, more solenni, ab Jurisconsultis nostratibus in tribunalibus regiis laudatis.

IV. Juris Justinianei seu Caesarei usus tum in Consistoriis Pon­tificiis tum in Tribunalibus binis Regiis (quorum alteri re­rum Militarium, alteri Nauticarum cognitio propria est) uti etiam in Academiis nostris usque in nostra duravit tempora.

V. Vsus ejusdem Juris qualiscúnque is olim fuerit tum in Tribuna­libus caeteris regiis tum in Jurisperitorum nostratium studiis scriptisque, quà talium, evanuit sub Edwardi tertii initia.

EX eo quod diximus ita primò allatarum praelectarúmq ne in Anglia legum Justinianearum tempore, publicus tum in [Page 521] Studiorum ratione tum in Forensi praxi responsisque ac Con­siliis dandis, earum invalebat heic qualiscúnque usus. Nec, ut antè è Sarisburiensi notatum est, obstitit Stephani Edictum. Quo paulo post mortuo, adeò indulsit Theobaldo antistiti ejusque adseclis Henricus rex secundus, ut etiam leges illae heic tutiùs co­lerentur ac majori, ab aliquibus saltem, inde haberentur in pre­tio. Ejusce rei specimina habentur clarissima tum apud Joan­nem illum Sarisburiensem Theobaldo, cujus domus sic adscive­rat leges Caesareas in Angliam, charissimum adeóque domus illius partem non exiguam, tum apud discipulum ejusdem Jo­annis, Petrum Blesensem, Archidiaconum Bathoniensem & Can­tuariensem Cancellarium. Apud Joannem illum, in locis Poli­cratici Lib. 4. cap. 1, 2, & 6. lib. 5. 13, 14, 15, 16. lib. 7. cap. 20. compluribus; ubi è corpore Justinianeo in rem suam testimonia non pauca adfert, eaque velut vim heic obtinentia aut obtinere sibi credita, atque ipsam etiam Legiam Regiam (de qua supra egimus) quasi tunc in ore hominum nostratium non infrequentem. Idem in epistola ad Anonymum Epist. 68., sed manife­stum est ad praelatum aliquem Anglicanum adeóque de rebus Anglicanis (quod ex Lincolniensis ecclesiae ibi mentione etiam liquet) eâ cautelâ, inquit, diligentiae versare in talibus (in juris­dictione exercenda) ut videri non possis sitire pecuniam delinquen­tium, sed quod pastorem decet, quaerere salutem animarum. Nosti si­quidem quod & seculi Leges eos acerbissimè puniunt lege Julia Re­petundarum, qui in faciendis ex officio L. 4. D. tit. de lege Julia repe­tundarum. & non faciendis sordidum sectantur lucrum. Loquitur heic, uti etiam in Policratico Lib. 5. cap. 16., de lege Julia repetundarum, cujus est tum in Digestis tum in Codice titulus singularis, velut ea quam inter leges seculares seu Anglis tunc qualitercúnque receptas recensendam admitteret. Alibi item liberos ex damnato coitu genitos nec jura Civilia nec leges agnoscere ait ubi Epist. 89. reddit Alexandro tertio Papae rationem cau­sae quae tum coram se ut judice heic delegato, tum in foro regio inter Richardum de Anestia nepotem ex sorore Guilielmo de Sac­cavilla & Mabiliam de Franchevilla ejusdem filia, de successione in Guilielmi defuncti bona ventilata fuisset. De natalibus Ma­biliae quaestio fiebat, spuriáne an legitima illa. Res, ut fieri so­litum, ad Ecclesiasticum examen refertur à Tribunalis regii praefectis, sedin ipso examine & discussione inita Legum Prin­cipum & Civilium pariter atque Canonum usus fit. Et autori­tas Legum & Canonum simul affertur, ubi planè Jus intelligitur [Page 522] Caesareum. Mabiliae etiam ibi advocatus dum subveniendum vult ei ex parentum Juris ignorantia ac temporis conjugii diuturnitate, rescriptum Divorum fratrum affert de matrimo­nio Flaviae Tertullae incesto sed ex ignorantia juris contracto & per plurimos annos sine controversia durante, velut id quod in re tunc in judicium deducta autoritatem sortiretur. Sed rescriptum illud nec in Justinianeis nec alibi hactenus repe­rio. Ex Codicis Gregoriani exemplari aliquo eis quibus utimur fragmentis ampliori forsan hausit hoc ille, aut fortè ex Ju­sti Papirii codice Cujac. Observ. lib. 1. cap. 1. Freymon. in Symphonia Juris., qui puto prorsus jam periit; Divorum sci­licet fratrum constitutionum. Verba Rescripti sunt; Monemur & temporis diuturnitate quo ignorantiâ juris in matrimonio a­vunculi tui fuisti, & quod ab avia tua collocata es, & numero li­berorum. Idcircóque, cum haec omnia in unum concurrant, con­firmamus statum liberorum vestrorum in eo matrimonio quae vesi­torum (lege quaesitorum) quod ante annos XL. concitatum est, pro­inde atque si legitimè concepti essent. Et certè in Policratico ejus occurrunt veterum alia aliquot haud alibi nunc lecta. Petrus autem archidiaconus Bathoniensis seu Blesensis ille se Juri Cae-Caesareo heic diligentiùs incubuisse ostendit Epist. 6. 8. 26. 71. 140. & in opusc. pag. 497. uti & complures alios in familia Thomae Antistitis Cantuariensis sub Henrico se­cundo rege convictores. Postmodùm quidem ad Theologiam is transit. Sed intereà qualis juris ejusdem jurisperitorum Cae­sareorum usus tunc heic fuerit, intelligendum videtur ex eis quae de se suique dum Juris studiis incubuit, similibus in an­tistitis Cantuariensis familia degentibus memoravit. In domo domini mei, inquit, Cantuariensis archiepiscopi viri literatissimi sunt, apud quos invenitur omnis rectitudo Justitiae, omnis cautela providentiae, omnis forma doctrinae. Isti post orationem & ante co­mestionem, in Lectione, in Disputatione, in Causarum Decisione jugi­ter se exercent. OMNES QUAESTIONES REGNI NO­DOSAE REFERUNTUR AD NOS, quae cum inter Socios nostros in commune auditorium deducuntur, unusquisque secundùm ordinem suum sine lite & obtrectatione ad benè dicendum men­tem suam acuit, & quod ei consiliosius videtur & sanius, de vena sub­tiliore producit. Quod si Deus minori quae potiora sunt revelave­rit, ejus sententiae sine omni invidia & depravatione universitas ac­quiescit. Haud ita diu post Sylvester Giraldus Cambrensis vixit, seu sub Richardo & Joanne Regibus. Is in Distinctionibus Dist. 1. cap. 10. Ms. in Biblioth. Cottoniana. [Page 523] de Principis institutione, Justinianeas institutiones citat Ele­mentorum nomine, quasi jam pro primariis Juris simplicitèr atque absolutè dictis rudimentisque heic receptas. In Ele­mentorum libro scriptum, inquit, in capite reperies Imperatoriam majestatem non solum armis decoratam sed & legibus decet esse ornatam. Quae frontis Institutionum Justinianearum verba sunt. Sed verum quidem est Elementorum etiam nomine emitti ex co­dicibus vetustis Institutiones illas ut videre est in Cujaciana e­ditione aliisque sequacibus. Atque ipse Justinianus in prooe­mio sic eas nuncupat. Gervasius item Tilburiensis in Otiis im­perialibus Ms. in Bib­lioth. Cottonia­na. ad Ottonem Augustum quartum, de Britannia sua ejusque longitudine ac latitudine verba faciens, mensurae ratio­nem ex Digestis veluti heic receptissimis sumit. Floruit ille sub Ioanne Rege. Haec, inquit, insulaomnium uberrima in longum tenditur octingentis miliaribus (scilicet Bedam heic sequitur) in latum ducentis. Vicenis itaque millibus passuum pro dietis (itineri­bus diurnis) computandis ut ff. Si quis cautionibus l. 1. protenditur in longum quadraginta dietis & in latum decem. Citatis nempe titulo & lege Gaius habet, vicena millia passuum in singulos dies dinumerari praetor jubet &c. Quod etiam apud Jurisconsultos no­stros olim receptum est in eo quod Iournees accomptes seu dietas computatas nuncupant. Et quam ferax etiam illis in seculis es­set Jurisprudentiae Caesareae studiorum Anglia, satis ostendit visio illa decantatissima Monachi Eveshamiensis quae ficta est anno 1196. seu sub Richardo primo. Collocatur scilicet ibi Apud Matth. Paris an. 1196. Roger. Wendo­ver. Ms. &c. in tertio Purgatorii loco poenali Clericus ante Monacho benè cognitus. Atque hic, inquit monachus, suo tempore eorum quos Legistas & Decretistas appellant péritissimus habebatur, unde in redditibus (ita in Matthaeo Parisio; sed legendum ex visione illa quam habeo per se antiquitùs manuscripta, earum etiam Facul­tatum auditores in Scholis quamplurimos instituerat & subinde Magnatum familiaritatem sibi conciliarat. Hinc redditibus) Ec­clesiarum ampliatus &c. De Legista aliquo & Decretista aut gen­tis nostrae aut apud nos degente legentéque loqui cum palam est. Tunc igitur seu sub quadragesimum à prima Rogerii Va­carii praelectione, Legistae heic id est Juris Caesarei periti fuere & Decretistae id est Pontificii professores qui à Caesareo auspi­cari solebant. Atque hi in scholis etiam tunc aliis Jura prae­legebant, nec quidem paucis. Plurimos hunc unum instituisse [Page 524] ait monachus heic atque eorum qui sic dicti peritissimum esse habitum; unde sanè etiam à Rogerii tempore aut circitèr insti­tutionis ejusmodi, etiam in Jure utroque, usum heic fuisse per­petuum meritò sentias, qualis item duravit heic usque in tempo­ra quibus Pontificis apud nos Romani autoritas sanctione Par­lamentaria abolita est. Etenim exinde Juris Caesarei non Ponti­ficii in Academiis nostris Praelectiones, Professio, Dignitates. Dictis verò jam seculis legum etiam mundanarum periti Vide visionem Thurcilli Pur­gatorii in Mat. Paris anno 1206. vocaban­tur heic quotquot legibus Patriis Caesareisque simul operam navarent. Neque apertum semper juris Caesarei heic & Anglicani professorum tunc temporis discrimen apud scriptores occurrere comperio. Civilis nomine, quà utriusque heic sed admodum di­versus erat in foro, saltem nonnullis, usus, utrunque venisse videtur. Ad haec autem tempora Henrici secundi, Richardi primi & Joannis regum spectat illud Gualteri Mapezii ministri tunc aulici non incelebris de Goliae (hoc sibi nomen fingit) praedica­tione ad terrorem omnium, & de extremo judicii die.

Cogitate, inquit, Divites qui vel quales estis
Quid in hoc judicio facere potestis.
Tunc non erit aliquis locus hîc Digestis.
Idem erit Deus hîc Judex, Autor, Testis,
Iudicabit judices Iudex generalis.
Nil ibi proderit dignitas Regalis &c.
Apud nostros judices jura subvertuntur
Et qui legem faciunt lege non utuntur.

Digesta heic memorat ille dum de omnimodis apud nos ju­diciis loquitur, quasi in usum passim forensem admissa existi­masset. Atque de Caesareo jure in jus Pontificium quà heic il­lud exercebatur seculis in illis admisso, testimonia sunt non in­frequentia nec obscura tum in Appendice illa Concilii Latera nensis tertii sub Alexandro tertio, tum in Collectionibus seu Com­pilationibus vetustioribus, uti etiam in Decretalibus Gregoria­nis, ubi in rescriptis Pontificiis innumera occurrunt de litibus in Anglia tunc forensibus tam ex jure Caesareo quam Pontificio (sed quidem in Consistoriis Pontificiis) institutis quarum ratio ex Jure Caesareo seu Justinianeo etiam discussa. Et scimus sub Richardo rege Justitiarii Angliae Matth. Paris in Richardo Re­ge anno 1198. munus obiisse Huberium Wal­teri Archiepiscopum Cantuariensem Ranulpho de Glanvilla di­scipulum Joscelin in vi­ta Huberti., qui in causa proculdubio non esse nequibat ut Ju­ris [Page 525] Caesarei sic generi maximè suo heic nuper admissi ratio in studiis foróque haberetur singularis. Quale itidem dicendum de Cancellariis Vide Henric. Spelman. in Glossar. verb. Cancellarius. Angliae aliisque in summas aliquot publici re­giminis praefecturas è genere hieratico tunc, adscisci solitis. Atque interdum & Cancellarius simul & Justitiarius Angliae erat Episcopus, ut Willielmus Eliensis sub Richardo jam dicto. Sed vero & legum terrae peritorum mentio etiam illis in seculis signantiùs habetur apud historicos obvia. Et dubitari nequit, quin quamplurimi legibus terrae seu patriis, etiam tunc ita in­cumberent, ut Caesareas neutiquam omninò commistas vellent.

II. De Henrici regis tertii tempore hac in re testimonia haben­tur amplissima apud Bractonium, de quibus etiam superiùs est dictum. Atque huc puto attinet quod in tabulis publicis habetur de Scholis regentibus de legibus in Civitate Londini sub eodem rege. Verba sunt Rot. Claus. 19. Hen. 3. membra­na 16. seu anno 1234.; Mandatum est Majori & Vicecomitibus Lon­don quod clamari faciant & firmitèr prohiberi ne aliquis Scholas Regens de Legibus in eadem civitate de caetero ibidem Leges doceat. Et si aliquis ibidem fuerit hujusmodi scholas Regens ipsum sine dila­tione cessare faciant. Teste R. apud Basing XI. die Decembris. Credibile non videtur de legibus Anglicanis earúmve prae­lectione mandatum hoc fieri. Et certe Londini antiquitùs, idque diu ante Collegium Greshamium institutum, publica alia­rum in scholis erat disciplinarum, praeter Grammaticam, pro­fessio ac disputationes Vide Stepha­nidem' de urbe Londin. & Jo. Stowaeum in Notitia Londin. pag. 118.. In Registro Ms. veteri Consuetudi­num Ecclesiae S. Pauli, inter officia Magistri scholarum Gram­maticae, quae olim ibi institutae, recensetur etiam & hoc, Item quod more solito deputationes (lego disputationes) Dialecticae & Philosophiae teneat apud sanctum Bartholomaeum in festo ejusdem, & Disputata apud sanctam Trinitatem. Occurrit etiam in tabu­lis Henrici tertii publicis non raro Ioannes de Lexinton seu Lessinton, tribunalibus praefectus celebris, qui in Annalibus coenobii Burtonensis Ms. in biblio­thec. Cottoniana anno 1255. senescallus Regis vocatur & vir providus & discretus, & in utroque jure, Canonico scilicet & Civili peritus. Et notissimum est ex historiis nostris archivisque, praesules & antistites sacros qui tam Caesareo quam Pontificio juri etiam in­cubuerant uti & simul Anglicano, regiis tribunalibus illis in seculis saepius esse praefectos judiciáque exercuisse sanè heic omnimoda. Advocatos autem id genus imbutos studiis, ex genere etiam sacerdotali, forum tunc omnimodum heic fre­quentasse [Page 526] res ipsa palàm satis facit; quod & manifestum fit ex constitutionibus Ottonis & Ottoboni legatinis tum de Advocatio­nis officio tum de Judiciis Secularibus hujusmodi generi hie­ratico heic inhibendis. Quod ad Edwardi primi tempora seu se­quentia spectat, faciunt huc quae ex Thorntonio & Fleta iti­dem antè observavimus. Quo item pertinet id quod in Ar­chivis de Francisco Accursii filio, legum Doctore, compertum est; eum scilicet cum familia sua ab Edwardo primo in Angliam accersitum, ut proculdubio leges Oxoniis praelegeret Caesareas, ipsumque Franciscum advenire sibi saltem statuisse, si revera non advenerit. Neque sanè advenisse existimandum videtur ex eis quae mox ostendimus. Accersitum autem satis ostendit man­datum hoc Rot. Pat. 4. Ed. 1. mem­bram. 35. ejusdem regis Vicecomiti Oxoniae, de eo ibidem accommodè excipiendo.

Rex Vicecomiti Oxoniae salutem. Praecipimus tibi quod Francisco Accursii Doctori legum vel ejus mandato has literas nostras defe­renti, liberes Manerium (aedes tunc regias ibi seu Castrum) Oxoniense ad inhabitandum una cum uxore sua & familia quam­din nobis placuerit. Nolumus tamen quod tu propter hoc impedia­ris quin diebus statutis in aula ipsius manerit tenere valeas Comi­tatum. In cujus rei testimonium &c. Teste Rege apud Winde­sore septimo die Decembris. Franciscus hic filius erat Accursii Florentini illius celeberrimi glossatoris. Atque ut Accursii pa­tris nomen millies glossis subjicitur, ita non rarò, maximè ad illud quod Digestum Novum dicitur, Franciscus & Franci­scus Accursii qui hic ipse est ita in Angliam accersitus, glossis subjungitur ejusdem singularibus. Institutiones item habemus cum ejusdem Glossis adjectis. Jurisconsultorum biographi de adventu ejus in Angliam haud omninò loquuntur. At verò & pactum iniisse aiunt cum Rege Angliae, (qui planè Edwar­dus noster primus) ut Bononiâ in Galliam se transferret ad do­cendum jus Caesareum in territoriis ibi Anglo subjectis, atque demum discessisse, sed adeò invitis civibus suis ut bonorum ideò eum mulctarent publicatione, quae, eo postea reduce, est rescissa. Guidus Panzirolus De Claris le­gum interpret. lib. 2. cap. 29.; Is à rege Angliae in Galliam, ut ibi doceret, deducendus erat, quod cum Bononienses praesensissent, poena publicationis bonorum indicta, praeceperunt ne recederet. Ipse verò Cives eludens, omnibus amico venditis, discessit, sed bona nihilominus sunt publicata, unde redire coactus, ubi reversus est, [Page 527] corum restitutionem Vide Alberic. in l. 17. hi qui C. tit. de rescin­denda vendi­tione. impetravit. Intereà Tolosae jus civile aliquam­diu docuit. Hinc sanè eum in Angliam non venisse eliciendum est, uti & causa ob quam non venerit juxta pactum cum eo regium. Et Bononiae mortuus est, ubi Patris ejusque Sepul­chrum habetur cum hac inscriptione brevi Jo. Fichard. in vit. Jurisc. Valentin. Ferst. &c.,

Sepulchrum Accursii Glossatoris legum & Francisci ejus filii.

Sed Patri, quem mortuum esse aiunt anno 1229. supersti­tem fuisse Franciscum hunc usque in annum saltem 1276. li­quet ex regio mandato supra ostenso quod ad hunc scilicet spe­ctat annum. De usu item tempore hujus Regis frequenti heic juris Caesarei maximè inter Sacerdotalis generis homines, seu Clericos qui ut antè sic & nunc (quicquid in contrarium statuerint Canones eorum sacri) dignitatibus heic juridicis e­tiam in tribunalibus regiis omnimodis saepè nimis fruebantur, testatur Rogerius ille Baconus coaevus In Compend. Theolog. seu Opere Mino­ri Ms.. Omne regnum, inquit, habet sua jura quibus laici reguntur; ut jura Angliae & Franciae. Et ita sit justitia in aliis regnis per constitutiones quas habent, sicut in Italia per suas. Quapropter cum Jura Angliae non com­petant statui Clericorum, nec Franciae, nec Hispaniae, nec Aleman­niae, similitèr nec jura Italiae ullo modo. Quod si debeant Clerici uti legibus patriae, tunc est minus inconveniens ut Clerici Angliae utantur legibus Angliae, & Clerici Franciae utantur legibus Fran­ciae; quapropter maxima confusio Clericorum est quod hujusmodi constitutionibus laicalibus subdantur colla. Rex quidem Angliae Stephanus allatis legibus Italiae in Angliam publico edicto pro­hibuit ne ab aliquo retinerentur, si igitur laicus Princeps laici principis alterius leges respueret, multo magis omnis Clericus de­beret respuere leges laicorum. Addo etiam quod magis concordant jura Franciae cum Angliae, & è converso, propter vicinitatem reg­norum & communicationem majorem gentium istarum, quam Italiae & illarum. Quare deberent magis Clerici Angliae subjicere se legibus Franciae, & è converso, quam legibus Italiae. Sic ille. Ta­metsi de Clericis tantùm loquatur Baconus, nihilominùs, cum certum sit illo in aevo genus apud nos sacerdotale etiam in tribunalibus regiis partes egisse primarias, dubitari nequit quin ex ejusmodi Clericorum Juris hujus usu, illud etiam in tribunalibus illis lubinde invaluisset, & planè, qua tale, inter discutiendum esset adhibitum. Atque consulendus Joannis de [Page 528] Acton (Athona vulgo vocitamus) commentarius in constitu­tiones legatinas unde receptum tunc temporis ut ante etiam usum juris Caesarei heic apud Pontificios fuisse manifestum fit. Quibus accedat etiam Formula solennis quâ illis in secu­lis Antistites Cantuarienses libertatem Juris Caesarei professio­ribus in Academiis legendi indulgebant, illis scilicet qui aliàs à beneficiis suis sacris abesse licitè nequibant. Scilicet in For­mulario Ecclesiastico penès me Ms. temporis Edwardi primi seu Joannis Peckhami Antistitis Cantuariensis legitur.

Joannes &c. dilecto filio Magistro R. de B. rectori Ecclesiae pa­rochialis de W. talis dioecesis, Juris Civilis professori, salutem &c. Fructum in Dei Ecclesia, quae ad sui juris regimen literatis per­maximè noscitur indigere, per te, Legendo & proficiendo in scien­tia literarum, afferri sperantes, ut per biennium à datu praesen­tium numerandum, in Universitate Oxoniensi insistere valeas studio literarum & promoveri interim minimè tenearis, nisi ad ordinem subdiaconatus duntaxat infra annum recipiendum à tem­pore tibi commissi regiminis in Ecclesia supradicta, tecum ratione Juris &c. juxta formam constitutionis Bonifacii C. unic. lib. 6. tit. de excessib. Praelatorum. Cum ex eo in ea parte editae, liberè dispensamus, ita tamen quod eidem Ec­clesiae interim deserviatur laudabiliter in divinis & animarum cu­ra diligentèr exerceatur in ea. Proviso etiam quod procuratorem idoneum ibi constituas qui medio tempore ordinariis respondeat vice tua, quodque absentiae tuae damnum recompensetur eleemosyna­rum largitione nostro arbitrio facienda. Dat. &c. Titulus autem in margine est Dispensatio ad Legendum, qualis tunc temporis in usu ut hinc videtur non infrequenti.

III. Quae diximus eo de seculo firmatur etiam ex eo quod occurrit in annalibus Juridicis Mss in biblio­theca Interioris templi. Vide ibi 1. Ed. 2. sol. 2. Edwardi regis secundi, è Ri­chardi de Winchedon coaevi, ac primi ut videtur eorundem con­sarcinatoris codice perpulchre descriptis, & à Joanne Bakero Equite aurato & sub Philippum & Mariam Reges sisci Can­cellarium, bibliothecae Interioris Templi cujus socius erat, do­natis. Etenim ibi non solum ipsissima juris Caesarei & M. 12. Ed. 2. fol. 151. a ejusque regularum verba, locis intereà ubi, sedes habent ipsa, non expressim indicatis in forensi litium apud Judices regios dis­ceptatione aliquoties generatim adferuntur (qui mos etiam hodiéque apud Jurisconsultos nostros interdum reperitur) ve­rùm etiam interdum tum ex juris civilis seu Caesarei vi rem [Page 529] pendere admittitur, tum ipsi ejusdem juris textus juxta trala­titium citandi morem designantur. De Juris Caesarei vi seu ratione tunc adhibita, veluti juxta quam decisum est aut saltem decidendum tunc fuisse est existimatum, egregium habes i­bi exemplum. Statutum habetur Stat. Marle­brig. cap. 30. 52. Hen. 3., si depraedationes vel rapinae fiant Abbatibus, Prioribus &c. & ipsi jus suum de hujusmodi deprae­dationibus prosequentes morte praeveniantur, antequam judicium inde fuerint assecuti, successores eorum habeant actiones ad bona Ecclesiae suae de manibus hujusmodi transgressorum repetenda. Titi­um Priorem Walingfordiae bonis spoliaverat Seius. Dignitate privatur Titius suffecto in ejus locum Sempronio qui actione Mich. 12. Ed. 2. fol. 151. a hoc nomine utitur in Seium. Excipit ille, Titium adhuc esse superstitem, adeóque nec morte praeventum juxta statutum jam dictum, quo actio nitebatur. Sed decisum est (uti & tam tempore Edwardi primi Temp. Ed. 1. Fitzherb. tit. Trespas 242. quam biennio antè in causa Prioris Lantoniensis Pasch. 10. Ed. 2. sol. 133. b itidem fuerat decisum) frustraneam esse excep­tionem illam; ratione quidem heic adjectâ sed ab eo qui primò scripsit aliquantulò discussâ ex Jure Civili seu Caesareo at­que improbatâ, & demùm ab eo qui descripsit ex eodem jure assertâ. Quia duplex est (ita codicis Ms. verba se habent) mors, & Naturalis & Civilis, & in hoc casu mortuus est Prior quia dig­nitate privatur. Sed Clericus qui librum istum scripsit videlicet Ri­chardus de Winchedon dicit quod salvâ pace seniorum suorum, & salvo meliore Iudicio, minus benè dicunt, quia quamvis quis digni­tate privatur, morte Civili non est affectus. Hactenus Winchedonius ille. At verò qui codicem descripsit etiam suam adjicit sen­tentiam. Sed hujusmodi privatio, inquit, dignitatis vocatur, pro­ut memoriae meae occurrit in Jure Civili, media Capitis diminu­tio. Sed hic mortuus est Civilitèr qui efficitur servus poenae, licet nondum mortuus; sicut etiam qui deportatur in insulam, id est exulat, velut is cui aqua & ignis sunt interdicti, ut utlegatus. Eadem Decisio memoratur in Annalium ejusdem regis juri­dicorum Mss. in bibliotheca Hospitii Lincolniensis, ratione ad hunc modum tantum adjecta, Quia duplex est mors, scilicet Ci­vilis & Naturalis, & in hoc casu Prior fuit mortuus, quia dignitate privatur, Jure Civili. Dignitatis igitur privationem pro media capitis diminutione sumtam, etiam mortem civilem (quam non minus atque naturalem in statuto jam dicto intelligi vo­lebant illius seculi Judices) intulisse existimabant, idque ex [Page 530] juris Caesarei D. tit. de Ca­pitis diminu­tione l. 11. In­stit. eod. tit. interpretatione. Qua etiam ipsa de re inter Ju­risconsultos qui tunc floruerant controversia est habita; quod ex Odofredo Ad l 2. D. tit. de Capitis di­minut. & vide ibi DD. & adl. 3. D. tit. de se­natoribus. Jurisconsulto clarissimo, qui tempore Edwardi primi floruit, satis scimus. Quaere, inquit Pasch. 5. Ed. 2. sol. 73. b, quid si aliquis in dignitate constitutus eam perdit, ut quia princeps, vel Episcopus, nunquid dicitur Capite minui? dicunt quidam quod sic, quia prior status mutatur &c. Bis item citatas in codice illo Annalium ju­ridicorum Interioris Templi Ms. Pandectas olim observabam, indicatis etiam ut assolet titulis legibúsque. Locus alter est in anno ejusdem regis quinto Hill. 12. Ed. 2. sol. 156. a Ms., ubi agitur ex conventione quâ promiserat reus actricem in uxorem se accepturum atque in­tereà alimenta ei suppleturum. Quaestio fit utrum obliga­retur reus simulac promiserat, praestare statim promissum; ubi Hervaeus actricis advocatus, si ieo me oblige a vous en M [...]. & en l' escript il ny ad pas iour de paie nest pas la dette due main­tenant apres le fesance del escript? Certes cy est. Rationem ex Jure Caesareo sic reddit. In omnibus obligationibus quibus dies non ponitur, praesenti die debetur ff. de Regulis Juris l. in omnibus, quae sunt Pomponii verba l. 14. eodem titulo, unde huc ita ex­pressim sunt allata. Sed in codice Lincolniensis Hospitii ne litis quidem hujus mentionem reperi. Alter est locus in ejusdem Regis anno duodecimo ubi Actione de bonisaliquot sublatis instituit i Seius in Abbatem Abindoniensem. Excipit Abbas, consuetudinem in Abindonia perpetuò obtinuisse, ut quisquis ibi cerevisiam confecerit & vendiderit, denarium unicum (Colcestre peny dictum) Abbati persolvere deberet, quo non soluto Abbatibus ex eadem consuetudine jus semper fuisse pig­nus èbonis solventis capiendi; Seium cerevisiam & confecisse & vendidisse nec solvisse, ideóque bona illa se in pignus sustulisse. Ad haec Devonius advocatus heic Seii, consuetudinem ait hanc si­ne ratione atque ex injuria in alios natam, nec inde jure Abbatem in actorem frui posse aliquo Quia quod non ratione introductum est, sed errore primò, deinde consuetudine obtentum, in aliis similibus non obtinet ff. de legibus, lege, non obtinet. Ipsissima sunt Celsi ibi verba. l. 39. quae ita inde in foro à Devonio heic Judicibus citantur Regiis, ut lex illa altera è titulo de Diversis Regu­lis antè ab Hervaeo. Atque in margine adjicitur heic chara­ctere antiquo Nota loye, Nota. Caeterùm in codice Lincolniensi quem diximus licet causa ipsa totidem ferme verbis aliàs inse­ratur, [Page 531] citatio ejusmodi habetur nulla. Sed rarissimae sunt ejus­modi in seculo illo juris apud nostros citationes, quod sci­mus ex annalibus Juridicis Edwardorum tum primi tum secun­di. Neque in Primi annalibus quid ejusmodi mihi occurrit.

IV. Cum verò ex antè ostensis satis liqueat, duplicem fu­isse apud majores nostros in seculis illis vetustioribus juris Caesarei usum, alterum in Consistoriis Episcopalibus adeóque in delegatorum ad quos ab illis appellatum est foro, eorúm­que qui sive Judicum sive Advocatorum Procuratorúmve munera illic obirent Studiis, alterum in Tribunalibus etiam saltem aliquot Regiis, quà eo nomine suique naturâ ab istis distingui solita sunt, atque in eorum studiis qui in Tribuna­lium ejusmodi actionibus judiciisque se exercerent; Usus quidem prior ejusdem heic Juris, quà scilicet cum Pontificio (velut fere angues invicem caducei Mercurialis) complicatur atque ita ab eo temperatur ut quoties non adversarentur Cano­nes sacri Videsis citata suprà pag 504. Alderan. Mas­card. conclu [...] de Statut. Interp. 2. §. 254. &c., vim in consistoriis illis obtineret, usque in nostra tempora inde duravit. In causis nempe Testamentariis, suc­cessionis in bona mobilia ab intestato, institutionum ac sub­stitutionum in ejusmodi bona, aliorum aliquot singularium quorum cognitio consistoriis illis à legibus Anglicanis per­missa. Atque ejusmodi usus heic luculentèr cernitur tum in Commentariis Joannis de Acton in Constitutiones legatinas, qui ad Edwardi primi tempora spectant, tum in eis quos Gui­lielmus Lindwodus sub Henricum quintum adjecit constitutio­nibus Provinciae Cantuariensis. Episcopalibus istis quantum ad hancce rem accessêre alia non pauca eorum planè instar fora, velut Abbatum complurium aliorúmque generis hieratici qui­bus jurisdictionis Episcopalis privilegium indultum, uti e­tiam consistoria utriúsque Academiae. Nam & in hisce usus juris Caesarei etiam invaluit atque in nostra duravit tempora. Quod verò ad Tribunalia regia, quà vulgo ab his distingui solent, attinet, Bina quidem id genus sunt in quibus ejusdem Juris usus etiamnum ab antiquis seculis retinetur. In Maritimo scilicet, seu Curia Admiralitatis, & Militari seu Curia Consta­bularii & Marescalli Angliae, adeóque in delegatorum ad quos ab his appellandum est foro, uti etiam in cognitionibus tum Maritimis, quae Civiles sunt, tum Militaribus extraordinariis. Praesunt postulántque in his Juris illius professores. Sed verò [Page 532] etiam in his Jus Justinianeum temperatum est auctúmque. In Curia Militari Monomachia seu cerramen litigantium singulare in Probationibus admittitur quod juri Justinianeo C. tit. de Gla­diatoribus l. unic. adversum. In Admiralitatis Curia, quae in titulis ad legem Rhodiam de Jactu, de Nautico favore, de Vsuris nauticis, De Exercitoria actione occur­runt, alia ad rem Nauticam attinentia à Jure Justinianeo adhibe­ri solent atque ex corpore atque interpretibus ejus expressim depromi. Sed ita ut etiam leges Oleronianae seu consuetudines marinae sic dictae, uti etiam alias apud gentes, commisceantur, & primariam obtineant autoritatem. Adeóque falluntur ni­miùm viri inter exteros docti Renat. Chop­pin. de Domanio Franciae lib. 2. tit. 15. §. 5. & videsis Fran­cisc. Baldwin. in. Proleg. de Jure Civili. qui Anglis Romani juris nul­lum esse usum temere scripserunt. Tantundem de usu juris a­pud nos Caesarei ejusque interpretum in foederibus pactisque cum principibus exteris ineundis explicandisque ac legationum ratione dicendum. Atque ideo proculdubio in binis illis jam dictis Tribunalibus & congeneribus extraordinariis uti & in delegatorum ad quos inde appellatur foro, juris ejusdem usus admissus retentúsque, quoniam adeò frequenter in rerum tum Marinarum tum Militarium actionibus partes sustinent tam ex­teri, juri huic assuetiores, quam indigenae. Atque ratio ob­scura non est cur in Academiarum consistoriis adhibeatur, cum scilicet & studium ejusdem ibi floruerit & ad exteros etiam studiis ibi incumbentes pariter atque indigenas lites ibi ut spe­ctent necesse sit.

V. At verò qualiscunque ille in Tribunalibus regiis reliquis aliisve jura Anglicano quod Commune dicitur & consuetudi­narium utentibus, aut in Jurisperitorum nostratium studiis, o­lim esset, per intervallum ante memoratum juris Caesarei ut di­ctum est usus, is sanè citò postmodum evanuit, circa initia, ni fallor nimiùm, Edwardi tertii planè neglectus rejectúsque. Neque enim post Edwardum secundum vestigium usûs ejus­modi in annalibus nostris occurrit, nisi ex regula aliqua juris tam ejusdem quam Pontificii interdum sed perrarò quidem Latinè Videsis 41. Ed. 3. tit. Labo­rers 28. Mow­bray Extr. tit. de Reg. Juris 72. D. cod. tit. l. 108. allata, nec interim ut ex alterius libris depromta, u­sum ejusmodi quis adstructum iret. Quod sanè haud cum majore faceret ratione quam si quis Liteltonum jure eodem i­deò usum fuisse in clementis suis feudalibus conscribendis, quoniam illud etiam eis qui jus Caesareum omninò negligunt ignorántque notissimum, Partus DD. ad l. 7. Partum C. tit. de Rei Vendi­catione. sequitur ventrem, quod juris [Page 533] Caesarei effatum est celebre suis interseruerit, aut Plowdenum, Die­rum, Coquum, tantundem in suis fecisse, quoniam & ipsi sub­inde regulas ejusmodi latinè non ut ex Jure Caesareo petitas sed velut in Anglicano natas obiter usurpant. Sub Edwardi au­tem tertii initia inter Jurisconsultos nostrates publicè prorsus evanuisse, & sanè sub Edwardo secundo ab eorum paucis culta esse Juris heic Caesarei studia, eliciendum mihi videtur ex causa Abbatis Torrensis sub Edwardi tertii media in foro regio agitata; scilicet sub annum 1347, ubi manifestum est, advocatum ex jurisperitis nostratibus satis celebrem, Skipwi­thum nomine, se ea planè tunc ignorâsse vocabula ejusdem juris professum esse quae cuiquam qui juri Caesareo omninò incubuisset ignota esse nullo modo quirent. Nimirùm in jus tunc vocatus est Abbas Torrensis M. 22. Ed. 3. fol. 14. plac., actione regio nomine in foro institutâ, eo quod in causa fuisset ut Prior quidam in ju­dicium evocaretur Avenionem Pontificium de Oratorio ex­tructo contra inhibitionem novi operis, nec ab agendo recessis­set tametsi rescriptum Regis ea de re prohibitorium accepis­set. Ad hunc modum autem Skipwithus advocatus, seu servi­ens ad legem, id est, Juris Anglicani doctor, Inceux parolx con­tra inhibitionem novi operis ny ad pas entendement, unde pe­tit ut reus absolvatur. Cui Shardus Judex, Ceo nest que un resti­tution en lour ley, per que a ce n'avoumus regard; mes respondes si vous avez suy countre la prohibition. Ad alias igitur transit ad­vocatus exceptiones. Id quidem verum est, in corpore Juris Canonici Extra. lib. 5. tit. 32. (quod verbis illis lour ley heic innui dubitari ne­quit) titulum haberi de Novi Operis Nuntiatione, qua intelligi­tur denuntiatio prohibitoria seu inhibitio sive judicis sive e­jus cujus interest, ne quis vicinio injuriam inferat opus novum extruendo. Sed verò palam est, titulum illum, ut alios aliquot, ex Jure Caesareo seu Justinianeo esse illuc adscitum, ejusdém­que juris studiosis seu eis qui libros Justinianeos evolvissent in­cognitum esse non potuisse. Tam in Codice Lib. 8. tit. 11. quam in Di­gestis Lib. 39. tit. 1. habetur. Atque in eum seu de eo commentarios antè e­diderant celeberrimi jurisconsulti, Joannes, Azo, Accursius, Ho­stiensis Summ. lib. 5. eod. tit., Durandus Sepul. lib. 4. eod. tit., Odofredus, alii. Et de titulo illo Odofre­dus Ad rubric. C. tit. de Operis Novi Nuntia­tione., eaque de re lege, lex, inquit, est utilis (mortuus est ille sub exitum Henrici tertii nostri seu anno 1265) & multum sibi vendicat locum in Civitate ista (Bononia) & ubique terrarum & in [Page 534] foro seculari & Ecclesiastico, & materia hujus legis multùm quoti­diana est. Jam verò si pristinus seu qualis apud Bractonium, Thorntonium, Fletae autorem atque in Edwardi secundi anna­libus juridicis reperitur Juris Caesarei in Tribunalibus regiis seu apud Jurisconsultos nostrates usus in tempora Edwardi tertii jam dicta durâsset, proculdubio Skipwithus heic advo­catus, juris Anglicani sanè consultissimus, singularis, integri & notissimi ejusdem juris tituli de Operis novi nuntiatione (quod idipsum est cum inhibitione novi operis, nec quidem in Anglicano jure quid habet analogum) adeo se nescium pub­lice ac in foro ita profiteri noluisset seu inhibitionem novi O­peris verba esse quae sensu carerent tam fidenter asserere. Cer­tè nec Shardus ipse qui judicio illi praefuit, se verborum illo­rum satis scientem exhibet dum Restitutionem Iure Pontificio in quod è Caesareo adsciscuntur, eis innui dicit. Neque e­nim Inhibitio est Restitutio. Sed intereà verum est, ex inter­dicto illo seu denuntiatione ita restituendum in integrum eum cujus interest, ut quod contra inhibitionem extructum fuerit, sit destruendum, quod tum ex Pandectis Tit. de Operis Novi Nunt. l. 20. Praetor. liquet, tum ex jure Pontificio Extr. tit. de Novi Operis Nunt. c. 1.. Atque ex his demùm par est ut conjecte­mus Iuris Caesarei usum illum, qualiscunque fuisset, apud Iu­ris Anglicani peritos atque in Tribunalibus heic regiis pri­stinum sub Edwardi tertii initia seu circa tempus quo Skip­withus ille ipsique coaevi nomina Iuris Anglicani studiis pri­mò dedere, in desuetudinem prorsus abiisse.

Caput Nonum.

I. Effectus Usûs qualiscunque Iuris Caesarei, per intervallum ante ostensum, apud Anglos qualisnam esset. In Regimine publico quod Civile dicitur, nullus iis admissus.

II. Eorum tunc Iuris Caesarei in regimine publico usûs Improbatio.

III. Singularis eorum Iuris Patrii seu Communis, ita vulgò dicti, Aestimatio atque in eo Adhaesio, in regimine Publico, pertinax; Caesareo interim cancellorum aliquot velut angustiis permissis. Obitèr de Clerici, Clericatus & Clergie nominibus.

QUali verò sensu Bractonius, Thorntonius, Fletaeque autor Juris Caesarei locos, more solenni indicatos, adhibuerint, jam [Page 535] antè Cap. 3. §. 5. pag. 572. Atqui interea. diximus. Neque alio sanè reliqui, quorum sub Edwardo secundo testimonia allata; quod itidem dicendum de Iuris­consultis nostratibus aliis, quiqui fuerint, eo jure, sive in studiis, sive in discussionibus scriptisve, sive in judiciorum ratione uten­tibus per intervallum illud, à Stephani nempè Regis medio aut circiter seu ab jure illo primitùs huc allato usque in Edwardi tertii initia, seu per annos quasi ducentos. Quod autem ad Usûs ejusmodi heic tunc Effectum attinet; quicquid sanè vellent cuperéntve Iurisconsultorum nostratium illi quibus ita utcunque adhibitum est jus illud, id certum est, in Regimine publico quod Civile vocitamus nihil omninò inde (de Tribu­nalibus regiis reliquisque non Pontificiis, exceptis tantum­modò binis antè memoratis Maritimo & Militari, loquor) con­secutum esse mutationis, neque usûs ejusmodi effectum reverà fuisse alium quàm ut ii qui sic uterentur, ejusdem aut peritos aut sciolos aut amantiores se inde exhiberent aut, ut illud simul cum Anglicano in praxi forensi, accedente autoritate publicâ, admitteretur, cupientiores, non omninò ut in regiminis civilis partes velut vim obtinens reverà reciperetur. Et Gens ipsa tunc Anglicana ac qui Iudiciis in ea praeerant Tribunalium jam di­ctorum (in quibus etiam ipse Bractonius & Thorntonius & fortè etiam Fletae autor) morum patriorum, id est, Juris Communis Angliae semper etiam per intervallum illud tenacissimi fuere; a­ [...]eóque ut neque aut Locutionis, Scriptionis, aut Agendi formu­lam aliquam in tabulas publicas ex Caesareo, quantum observa­verim, desumi admittive vellent. Tabulas scilicet publicas A­ctionum, Exceptionum, Transactionum, Judiciorum, aliarum­que rerum Civilium & quotidianarum in Tribunalibus illis gestarum per intervallum illud fermè integrum etiamnum in archivis habemus, in quibus haud Juris Caesarei ullatenus tunc admissi vestigia occurrunt magis atque in tabulis id genus pub­licis aevi sequentis nost [...]ique, in quibus nihilomninò Caesareum redolet; utpote ab ejusdem & lingua & sensu passim discrepanti­bus, atque vetustatem styli forensis Anglicani qualis etiam fuit ea ante Stephani Regis seu Iuris Caesarei huc allati tempora, prae se ubique satis ferentibus. Adeóque non è scriptis Bractonianis, Thorntonianis aut Fletae autoris (in quibus usus heic ejusmodi Iuris qualis ante ostensus est reperitur) aut è laudatis more so­lenni locis Pandectarum in Annalibus illis Edwardi secundi [Page 536] juridicis, de Effectu usûs heic ejusdem qualiscunque est diju­dicandum, sed planè ex Tabulis jam dictis illius intervalli publicis seu archivis, quibus adjungas etiam innumeras deci­siones atque agendi heic per idem intervallum formulas, partim typis editas & passim prostantes partim manuscriptas, uti & Rescriptorum promptuarium quod Registrum Brevium vocita­mus, quae ex intima Anglis vetustate ad posteros transmissa vix vocabulum habent ex jure Caesareo sibi admixtum; cum inte­rim in consistoriorum Pontificiorum ac tribunalium Maritimi & Militaris (in quae receptum jus illud) agendi formulis, in­numera inde desumta comperiantur. Nec sanè citationes illae pauculae in scriptoribus illis nostratibus, illaeve forenses quae in juridicis Edwardi secundi Annalibus occurrunt, majori vi­dentur mihi argumento esse, jus Caesareum in regimen heic publicum tunc receptum esse, velut quod vim reverà atque ex autoritate publica aliquam obtineret (quicquid sentirent illi qui illud sic adhiberent) quam Platonis, Aristotelis, Demosthenis, Ciceronis, Senecae, Plutarchi, id genus aliorum loca obiter at­que saepenumero apud Jurisperitos Gallicanos adhiberi (quod ex editis eorum actionibus judiciisque numerosis scimus) solita argumento sunt eorum effatis aut sententiis vim inesse apud Gallos judiciariam. Id tamen praetereundum non est tum secu­lis de quibus locuti sumus tum insequentibus 7. Hen. 6. fol. 11. 6. &c. adhiberi solitos audirique etiam in Tribunalibus jure Anglicano aliàs utenti­bus, Jurisconsultos Caesareos Pontificiósque quoties in actionum ex jure Anglicano institutarum discussione orta fuerit inciderit­que quaestio ex Jure sive Caesareo sive Pontificio terminanda, veluti Matrimonialis, Testamentaria, aliáve ex sui natura ad fora seu consistoria quibus Jura illa in paucis permissa sunt perti­nens. Sed verò ejusmodi usus Jurisconsultorum illorum seu ju­ris quod profitentur in Tribunalibus jam dictis haud alius est quam ut Grammaticorum, Medicorum, aliorum ejusmodi quo­ties quaestio ex horum arte decidenda inter litigandum forte fuerit suborta.

II. Causa unde haud major aliúsve atque jam ostensus est Ju­ris Caesarei heic qualitercunque admisti adhibitique effectus ha­beretur per intervallum illud quo sic eo usi sunt etiam publice Jurisconsulti nostrates, ex Ratione pendet Duplici. Altera est, Juris Caesarei apud majores tunc nostros (quà regimen publicum [Page 537] illud omninò spectaret) aperta ac publica Improbatio. Altera Juris Anglicani quod Commune vocitamus ejusdemque princi­piorum, quà Gentis hujus Genio ab intima antiquitate ad­aptata sunt, singularis Aestimatio, atque inde, nec immeritò, in eodem Adhaesio constans & sanè pertinax. Quod ad Impro­bationem ejusmodi attinet; exhibet ejus quidem non exiguum specimen Stephani regis edictum ante memoratum in leges Cae­sareas earumque praelectorem heic primum Rogerium Vacarium, uti etiam in Henrici tertii Rot. Claus. 19. Hen. 3. membr. 16. seu anno 1234. Scholarum Londini Legum earundem inhibitione ante ostensa. Accedat etiam, sub idem tempus, in comitiis scilicet ordinum Mertonensibus, responsum publicè da­tum esse quo satis innui videtur Ordines tunc timuisse ne Jura Caesarea ejusque capita aliqua sive per se sive per Canones Pontifi­cios, quibus, etiam ut hodiéque, involuta erant, obtrusa, Juri Anglicano moribúsque patriis ac majorum multorum seculo­rum ratione subnixis indéque receptissimis fraudi forent. In causa nimirùm illa singulari Stat. Merton cap. 9. 20. Hen. 3. seu 1235. vi­de Bracton. lib. 5. cap. 19. & Fletam lib. 1. cap. 15. §. 3. & lib. 6 cap. 39. quâ Episcopi rogarunt ut liberi in concubinatu nati per subsequens matrimonium fierent le­gitimi (quod non admittit jus Anglicanum) responderunt nolle se leges Angliae mutare quae hucusque usitatae sunt ac approbatae, quasi sanè Caesareas designâssent in regiminis haereditatum & suc­cessionum publici rationem non omninò admittendas. Id qui­dem fatendum, Episcopos rogationis suae rationem velut è Jure [...]epromsisse Pontificio; quia Ecclesia habet tales pro legitimis; quod quidem antè etiam in Jure Pontificio se sic habuisse sci­mus ex rescripto Alexandri tertii e compluribus antè annis in Angliam ad Episcopum Exoniensem misso aliisque. At verò sententiam illam de subsequentis matrimonii vi, primò ex Ju­re Caesareo seu Justinianeo Append. ad Concil. Lateran. 1181 Part. 33. cap. 1. &c. 6. tanta est. Extr. tit. qui silii sint legitimi. desumtam in Pontificium esse pa­làm erat; adeóque ne tam insignis fieret in Anglia legum, circa successiones in defunctorum bona, mutatio, qualem volu­ere g L. 5. Divi Con­stant. C. tit. de Naturalibus liberis. Episcopi Ecclesiae Jura heic sed ex corpore planè Caesareo mutuata obtendentes, ac ne ab exemplo hujusmodi aliae, ut fieri amat, faciliùs introducerentur mutationes, unde etiam potesta­tem aliquam Caesaream in Anglos agnosci fortè existimaretur, rejectum est quod ita est obtrusum, quasi dixissent Legum Caesa­rearum nec caput hoc nec alia heic admittenda volumus, aut no­lumus mutare leges Anglicanas legibus Caesareis, seu, quod idem est, Pontificiis canonibus inde desumtis. Nam simplicitèr se [Page 538] nolle Angliae leges seu earum capita aliqua mutare in animo planè non habuere. Ipsis enim eisdem comitiis leges Angli­canas novarunt adeóque variatim mutarunt; in re scilicet Dotali, Pupillari, Usuraira, Praescriptionibus, aliis, ut in comitiorum capitulis reliquis cuique est videre. Sub idem autem ipsum, comitiorum nempè Mertonensium, tempus gravissima (ut obitèr id adnotem) de jure illo Anglicano quo pro legitimis non ad­missi sunt sic ante matrimonium nati, querela habetur Roberti Capitonis (Grossetest) Episcopi Lincolniensis qui abrogari illud debere, probare Epist. 23. Ms. ex jure Canonico, Naturali, Divino ac Cae­sareo operosè conatur; in literis scilicet ad Walterum de Ralegh Tribunalis regii praesidem quem enixè hortatus est ut in cau­sa, quantum posset, ipse esset ut jus illud heic mutaretur. E­tiam audisse se, ait, antiquum apud Anglos morem obtinuisse ut ejusmodi liberi pro legitimis haberentur, signumque ejusce rei seu symbolum fuisse positionem eorum sub pallio seu stragulo in ipsis matrimonii solennibus super parentem utrunque ex­tento, unde tunc extracti illi velut denuò, adeóque ex conju­gatis, nati haberentur. Verba sunt, Et ut seniorum relatione di­dici, consuetudo etiam in hoc regno antiquitùs obtenta & adprobata tales legitimos habuit & haeredes, unde in signum legitimationis nati ante matrimonium consuêrunt poni sub Pallio super parentes eorum extento in matrimonii solennizatione, id est dum nuptiis copulabantur. Sed hoc ut nihili rejicit Raleghius, ut liquet ex Epistola ad eum Roberti proxima Epist. 24. eadem de re. Praeterea, in­quit, ad confirmandam hanc legem quod Bastardus sub Pallio supra parentes nubentes extento positus surgit Bastardus, induxisti testi­monium Richardi de Lucy (celeberrimi sub Henrico secundo Justitiarii Angliae) cujus testimonium quantam & qualem habeat comparationem ad testimonia Divinae scripturae & Canonicae con­trarium testificantia lippis patet & tonsoribus. Certe consuetu­dinem ejusmodi in Nuptiarum solennibus unquam apud majo­res nostros obtinuisse nondum didici, nedum inde natalium aliquam consecutam esse restitutionem. Caeterùm ritum eun­dem ipsum, sub Richardo secundo, quando autoritate Parla­mentaria Rot. Parl. 20. Rich. 2. num. 28. legitimi facti sunt liberi Joannis Gandavensis Du­cis Lancastriae è Catharina ux ore tertia ante matrimonium su­scepti, idque in ipsis comitiis adhibitum, alicubi legisse me me­mini. Accedat ad jam dicta de legum Caesarearum heic in illo [Page 539] de quo loquimur intervallo improbatione publica, gravissimam in illustrissimo illo de successione in Regnum Scotiae, sub Ed­wardo primo, judicio Norhamiae Anno 19. Ed. 1. seu 1292. in provincia Dunelmensi ha­bito ortam esse quaestionem de Juris genere secundum quod res decidenda esset. Vtrum Anglicano scilicet, an Scoticano, an Caesareo veluti Gentium, cùm à Rege Angliae ut superiori tunc domino Scotiae, pro tribunali competitores essent audiendi. Et demùm Caesarei in eo usum non omnino admittendum, una­nimes qui intererant pronuntiarunt, ne inde Majestatis Angli­canae juri fieret detrimentum. Tantundem inter alia olim ex­cerpsi è Tractatu veteri Ms. cui titulus, Quomodo Edwardus Rex Angliae constituit Joannem de Balliolo Regem Scotiae. Tunc enim regio nomine Rogerus de Brabanzon loco jam dicto secun­dum illum judicium tulit. Atque huc sane aliquatenus spe­ctat illud Edwardi secundi edictum quo Notariis publicis sive à Caesare sive à Comitibus ejus Palatinis creatis autoritas heic denegabatur, eo quod regnum Angliae ab omni subjectione Impe­riali sit liberrimum, ut in publicis legitur tabulis Dors. Claus. 13. Ed. 2. mem­bran. 6. insche­dula.. Adeóque non est quod non sentiamus etiam illo in intervallo, eos qui summae rerum heic praeerant, idem ipsum sensisse quod Richar­dus secundus Rex ac Proceres in Comitiis. Ex eorum scilicet jussu, in tabulis dicitur publicis Rot. Parlam. 11. Rich. 2. & videsis Not. in Fortisc. pag. 41. adde Plac. co­ram rege Mich. 8 Hen. 4. rot. 72. cas Peding­ton & Otter­worth. que le royalme d' Engleterre nê estoit devant ces heures ne a l' entent du roy nostre dit seignior & seigniors du parlament unques ne serra rule ne governe per la ley Civil. Necdum sanè didici quanam ex ratione scripserit Jo­annes Fortiscutius, Capitalis sub Henrico sexto Justitiarius De Laud. leg. Angliae cap. 33. & 34., quosdam Angliae Reges legibus suis minimè delectatos sate­gisse proinde leges Civiles ad Angliae regimen inducere & patrias leges repudiare fuisse conatos. Regum nostrorum quempiam id fecisse nullibi lego. Rationem quidem reddit ille, curnam id fecerint, Legis scilicet Regiae (qua de antè diximus) gratiâ. Sed illud interim omnino fecisse eorum aliquem ubinam compet­tum? Quod verò legitur apud Joannem Sarisburiensem Policratic: lib. 7. cap. 20., nullas leges credidisse aliquos civilibus praeferendas, inque eis inpri­mis illud de absoluta Principis potestate, quae in Lege habetur Regia, observandum, de assentatoribus illius seculi ex genere hieratico aliquot dictum est, non de gente Anglicana aut de aliis qui judiciis heic tunc praefuere. Atque praetereundum non est, leges criminales à Richardo primo (qui & Oleronianarum autor [Page 540] habetur) etiam Navium suarum classi praescriptas fuisse à Caesareis diversissimas, nec quid in praefectorum ejus codicillis quorum exemplar legitur apud Rogerum Hovedenum Annal. part. 2. pag. 666. edit. Franc. & Matthaeum Pari­sium Anno 1190. de legibus hisce omninò contineri. Adeò ut nondum in causis maritimis apud nos earum quidem tunc fuerit admissio.

III. Quod ad singularem per intervallum illud Juris Angli­cani seu Patrii quod commune vocamus Aestimationem inque il­lo Adhaesionem spectat; cernitur quidem illa satis in ipsis Ar­ticulis Coronae & Placitis idque genus aliis quorum sub Henrico secundo & Richardo primo habemus specimina apud Hovede­num & Parisium, atque etiam in Jurisconsultis nostratibus qui per idem intervallum scripsere, maxime autem in Tabulis om­nimodis ejusdem intervalli publicis. Parile eliciendum ex Jura­mento ipso solenni quo obstringi etiam tunc soliti illi qui Ju­diciis praesiciebantur. Joannes ille Sarisburiensis de tempore Henrici secundi Policratic. lib. 5. cap. 12.; Et quidem Judices sacramento legibus alligantur jurati, quia omni modo judicium cum veritate & legum observa­tione disponent. Quod sanè utcunque velut ex Justiniani L. 14. C. tit. de Judiciis. ver­bis sumatur, nihilominùs ab Anglo & in Anglia dictum, de legibus patriis seu Jure nostro consuetudinario id est legibus Angliae & consuetudinibus rectis, quae illius seculi Matth. Paris. circa initium Richardi pri­mi &c. phrasis erat, intelligendum. De quibus etiam alibi ille Policratic. lib. 5. cap. 16. sed & leges ipsae & consuetudines quibus nunc vivitur, insidiae sunt & laquei caluminan­tium. Verborum tendiculae proponuntur, & aucupationes syllabarum; vel simplici qui syllabizare non novit. Atque in formula Jura­menti quod subibant illis in seculis Judices in regimen publi­cum constituti tam ex genere hieratico quam alii, expressim continebatur se judicaturos secundum legem & consuetudinem reg­ni, ut liquet ex juramento à Judicibus sub Henrico tertio in re­gimen publicum constitutis ad morem solennem praestito. Ver­ba inter alia sunt Anno 1257. seu 41. Hen. 3. in Annalibus Burtonensi­bus Ms. bonâ fide procurabunt quod magnus sicut par­vus judicabitur secundum legem & consuetudinem Regni. Quod puto ideò signantiùs adjectum, ne ex Jure Caesareo nuper ad­vecto & à nonnullis, maximè ex genere hieratico, proculdubio perquam adamato atque prae Anglicano in pretio habito, judicia omninò ab illis exercerentur. Inde etiam inolevit locutionis formula illa lex Terrae, quâ, uti etiam legis & consuetudinis regni nomine, disertiùs designaretur Lex juxta quam vivendum judicandúmque, sic ab lege Caesarea, Civili vulgo nobis & [Page 541] tunc simpliciter dicta, omninò distinctam disterminatámque. Inde legis Terrae in hanc rem mentio in Magna Charta Cap. 29. alibi­que singularis. Et legum antiquarum & consuetudinum Angliae in summis illis inter Joannem Matth. Paris. ann. 1217. seu 17. Johann. R. &c. Reges & Proceres dissidiis. Alia ejusmodi vocabula frequentiùs apud majores nostros adhibita, ut legem aliarum adeóque Caesarearum quae Anglicanis tunc velut imminebant, in regimine publico usus praecluderetur. Verba etiam tantundem signisicantia in Juramentis à regibus nostris illius intervalli (uti & temporis insequentis) in eorum Corona­tione praestitis legibúsque ab eis latis expressim occurrunt, unde negata est Caesareo heic juri in regimine publico, utcun­que subinde adhibito, tunc vis omnimoda. Atque ex hisce certè minùs mirum est ejusdem qualemcunque usum sic ut antè ostendimus in Tribunalibus jure Anglicano utentibus tan­dem prorsus evanuisse. Id verò ex eo etiam facilius evenit, quòd sub idem tempus quo sic evanuit ejusmodi juris usus, mos alius pariter apud nos desiit, Judices scilicet regios ex genere hieratico, veluti Episcopis, Abbatibus, Decanis id genus aliis constituendi. Dein enim, vix aut ne vix quidem eorum quis­quam ex illo genere, cujus pars eminentior in Academiis Juri tam Caesareo quam Pontificio plerunque incubuit, Tribuna­lium jam dictorum (excepta tantùm Cancellaria Angliae) judiciis praefectus est, utcunque Ministri illis ipsis tribunalibus inservi­entes aliique in regimine publico conspicui ex illo genere e­tiam tunc & diù postea desumi Vide Henric. Spelman. in E­pist. Dedicator. ad concilia Ec­cles. Brit. solerent, unde eorundem mi­nistri, qui per secula aliquot ex illo genere non omninò fuere, uti & id genus alii, etiamnum Clerici fortè nuncu­pati. Sed verò licet priscis in seculis Christianis L. 2. Cod. The­od. tit. de Epis­copis & Cleri­cis, Justin. No­vell. 123. Isi­dor. Orig. lib. 7. cap., etiam & scriptoribus Ecclesiasticis, Clerici & Clericatus nomen ad eos tantùm qui divino cultu ministeria religionis impendunt de­notandos eorumque innuendam dignitatem adhibeatur, quo sensu etiam vulgo hodiéque retinetur Vide Lind­wood. ad tit. de Temp. Ordi­nand. C. quia quidam verb. Clericum., nihilominus apud Gal­los Anglósque tam veteres quam recentiores usurpatum est de eis etiam qui quocunque doctrinae seu scientiae genere pollent; veluti philosophis, Mathematicis, Historicis, Jurisprudenti­bus, Formulariis, id genus aliis, nec solum de Theologis seu qui ex genere sunt hieratico. Unde vox illa Clergie pro ipsa sci­entia seu doctrina generatim sumta, & Clericus pro sciente ac docto. Hoc sensu Grandclerc, Beauclerc, Mauclerc Gallis Pasquier des Recerchez de la France lin. 8. ch'ap. 13. adhi­bitum, [Page 542] uti & Clergie, & grand Clergie pro summa doctrina. Et fragmentum habetur Ms. In bibli­oth. Cottoniana. pervetusti libri rhythmis Gallicanis con­scripti qui dicitur il livre de Clergie en Romaunz, ki est appel­lez le ymage del munde, cui praeter aliqua de creatione prae­libata nihil inerat nisi quae ad Astronomiam, Geographiam, artes alias liberales attinent. Et Capitis Sexti libri primi titu­lus est, De trois manieres de genz ke li philosophie poseront au mounde, e coment Clergie vient en Fraunce. Id est, quomodo Doctrina & scientiae liberales in Franciam venerint. Et postea

Ki bien veultentendre cest livre
E favoir coment il doit vivre
E appendre tiel Clergie
Dunt meuz naudra tut sa vie &c.

Hinc Henricus rex noster primus, Belloclericus seu Beauclere dictus. Et Galfridus Chaucerus Philosophos Graecorum vete­rum Clericos appellat.

Sometime in Greece that noble region
There were eight Clerks of full great science,
Philosophers of notable discretion, &c.

Alibi tantundem facit, nec rarò. Cum igitur in Tribunali­bus ac consistoriis omnimodis, praeter Judices, ministri sint, atque horum alii Scribarum, Actuariorum & qui id genus alia subeant munera quae sine doctrina qualicunque praestari nequeunt, nomine veniant; alii Ostiarii, Lictores, Praecones sint, jussis tantùm citra artem exequendis inservientes; Cle­ricorum nomen non his sed illis ob doctrinam seu scienti­am seu artem illam qualémcunque atque etiam amanuensi­bus & ab epistolis aliis tribui est solitum; uti item Ephe­siorum [...] in Actis Act. Apost. 19. 35. Apostolorum seu Scribae, quem Town Clerk in versione dicimus Anglicana. Translatione pro­culdubio facta ab hieratico genere cui primò proprium erat & in quo numerosiores semper fuere, quam in alio aliquo, qui sci­entia qualicunque ejúsve obtentu claruere. Sic Chaldaei, Augu­ris, Aruspicis nomina, sic alia nec ita pauca translata ad eos qui revera ipsis, si originem spectes, non omninò continentur. Sed demum ex antè ostensis satis liquet undénam in Cancellos, qui­bus est juxta superiùs dicta coarctatum, jus illud apud nos fuerit redactum. Et de his satis supérque.

Caput Decimum.

I. De tempore Autoris. Nec sub Edwardo tertio, nec Secundo scrip­sisse.

II. Sub Edwardo Rege primo Commentarium hunc scriptum.

III. Fletae Nominis ratio.

IV. De Provisione omnium Regum Christianorum circa Regum Alienationes, in Commentario hoc memorata.

AD Fletam ipsum redimus. Restat ut de Tempore quo compositus seu ab Autore absolutus est Commentarius hic & de Nominis ratione videamus. Quibus etiam non illibenter adjicimus monitum de loco perinsigni quo Pro­visio quaedam omnium Regum Christianorum de Donationibus seu Alienationibus regiis hactenus puto aliunde inaudita in eo memoratur. Ex praefatione expressim liquet sub Edwardo Rege scripsisse autorem. Quàm in subditis tractandis aequalis jugiter appareat, quàm eleganter &c. Edwardus, inquit ibi, Rex noster hostilitatis tempore &c. An verò sub Primo, Secundo an Tertio, non inde constat. Sed ex Edwardis hisce regem illum fuisse dubitari nequit. Primum autem haud fuisse Edwardum illum sub quo absolutus saltem est Commentarius hic argu­mento quidem esse videtur haud infirmo locus ille in Capitulis Coronae & Itineris, ubi mentio Edwardi patris Regis. Verba sunt Lib. 1. cap. 20. §. 59., Qui receperint debita regis vel partem debiti & debita illa non acquietaverint tam de tempore Regis E. (neque enim in Ms. Edwardi nomen aliter designatur) patris Regis quam de tempore praesenti. Idem enim ipse articulus tempore Edwardi primi e­tiam ad hunc modum concipiebatur Capitul. Itine­ris in vet. sta­tut. impress. Londini 12. Jun. 1556. part. 1. fo. 156. b, Qui ceperint debita regis vel partem debitorum & debitores illos inde non acquietaverint tam de tempore domini Regis Henrici quam de tempore domini regis nunc. Ergo, si ita scripsit autor ipse, Edwardus Rex Primus non erat is sub quo scripsit. Sed aut Secundus aut Tertius quorum utrique pater Edwardus. Sed de loco illo mox plura. Anne i­gitur sub Tertio scripsit? Nequaquam omninò si quid video. Satis scilicet diligenter de Naufragiis, actione Dotali, aliisque ea affert quae in constitutionibus habentur parlamentariis Ed­wardi primi uti & non pauca ex legibus Henrici tertii. Nullibi autem constitutionem aliquam Edwardi tertii memorat, quod [Page 544] ut non fecisset credibile non est si sub eo omninò scripsisset. Et­enim, exempli causa, in ipsis Edwardi Tertii initiis Stat. 1. 1 Ed. 3. cap. 6. lex lata est de Convictionibus (sic actiones nostras perjurii forenses quas At­taints vocitamus appellant veteres illi) qua jus de eis pristinum adeò est immutatum ut sanè immutationem illam tradere vo­luisse scriptorem hunc ubi de Convictionibus fusiùs Lib. 5. cap. 22 vide §. 8. & 16 quidem & diligentiùs agit si post eam latam scripsisset, non est quod ambigamus. De eis enim non semel loquitur quà ex jure tunc pristino ac Sanctione parlamentaria Edwardi Primi 3. E. 1. Westm. 1. cap. 38. tantùm pendent, cujus sensum esse vult ejusmodi ut non nisi ex duode­cim-virorum perjurio in actionibus de fundo aut rebus fundi congeneribus juréque perpetuo possessis quas liberum tenemen­tum idiomate forensi nuncupamus, admittendae essent, neque sic sanè citra gratiam ac arbitrium regium. Etiam sanctionis ipsius affert versionem qua legitur, concedit rex Convictiones quotiescunque sibi videbitur expedire pro eo quod est in Comi­tiorum, quibus lex illa lata est, lingua Le Roy de son office de­sormes donera attaints &c. quant il sembleraque besoign soit. De jure illius aevi ipso locus non est hic disserendi. Consulat qui velit scriptores nostros Vide Bracton. lib. 4. de assisa utrum cap. 4. Britton. cap. 97. & 98. Andr. Horn. cap. 4. sect. 19. cap. 5. sect. 1. 77. & sect. 4. pag. 324. & Coke Instit. part. 2 fol. 237. &c. illud copiosiùs tractantes. Hoc solùm heic animadvertimus, Fletae autorem non omninò memorare jus ea de re insigniter in ipsis Edwardi tertii initiis sive muta­tum sive explicatum, ut scilicet ex ejusmodi perjurio etiam in injuriarum actionibus idque ex Cancellarii Angliae autoritate legitima seu officio locum haberent Convictiones. Hoc prae­termittere voluisse qui sub Edwardo tertio scripsisset existiman­dum non est. Initium Comitiorum quibus lex ea lata est in ipso erat regis hujus coronationis die, scilicet festi B. virginis crastino, id est Februarii tertio, cum decem nec amplius dies regni sui cujus primus erat Januarii 25. praeterierant. Adeóque nec ante legem illam latam sub Edwardo Tertio scriptioni tem­pus erat. Certè nec in accuratiori illo de Convictionibus tra­ctatu sanctionem parlamentariam anno Edwardi Secundi decimo tertio latam, quae de Attinctis dicitur, omninò memorat, unde nec autumandum est eum post annum illum seu Christi 1320 scripsisse. Nec sanè quidquam eorum quae temporis sunt Ed­wardi Secundi alicubi exhibet. Atque illinc sanè, si aliud non obstat, nec sub Secundo Edwardo scripsisse sed antè, censendum est. Neque sanè quid obstat omninò praeter locum superiùs de [Page 545] E. patre Regis allatum, qui mihi quidem tanti non est ut non satis interea credam Edwardum Regem in praefatione memo­ratum adeóque ipsum sub quo scripsit fuisse Primum. Ex­emplar illud vetustum unde editio fit & quod puto unicum est, Edwardi Secundi aut forsan Tertii tempore videtur exaratum. Nam autographum essé aut ab autore ipso fuisse recognitum negant planè tum menda non infrequentia, tum lacuna una & altera seu inter scribendum hiatus, quasi librarius aut legere aut intelligere dum describebat ibi nequîsset. Adeóque proba­bile satis est librarium sub Edwardo Secundo, aut E. patris Regis pro H. patris regis (id est Henrici tertii patris Edwardi Primi) o­scitantèr seu negligentiùs substituisse, aut Articulos illos Co­ronae sic praxi sui temporis forensi etiam in ipso autore impru­dentiùs adaptasse. Certè quisquis statutum anno Edwardi Re­gis Primi tertio Stat. Westm. 1. cap. 19. de debitis suis simul ac patris editum cum ar­ticulo illo ac cum Autoris nostri Lib. 2. cap. 33. statutum illud recitantis ver­bis contulerit, haud aegrè forsan id concesserit. Maximè cum etiam alia sint quae Edwardum Primum Regem fuisse sub quo commentarius hic scriptus est non obscurè evincunt. Ejusmodi etiam habetur, ut id obiter adnotem, aut lapsus aut glossema in Gilberti Thorntonii quem ante diximus exemplari veteri de au­toris tempore. Legitur ibi Gilb. Thorn­ton. Ms. lib. 1. cap. 19. dari non poterunt aliter (quam ut possideantur, velut ab usufructuario, non à domino) singulari personae res quae sunt spiritualibus annexae sicut corrodia ex Abba­thiis & domibus religiosis percipienda & hujusmodi in quibus nullus vendicare sibi poterit liberum tenementum, temporibus re­troactis. Sed hodie per statutum Regis Edwardi secundi flat bre­ve de Corrodio subtracto sicut de libero tenemento. Ita citatur sta­tutum Edwardi Secundi, cum manifestum sit Thorntonium, ut ostensum superius est, sub Edwardo Primo scripsisse, etiam & obiisse. Adeóque ita scribere ille nequibat. Certè dicere po­tuerat ille per statutum Regis Edwardi Westmonasterii secundi Westm. 2. cap. 29., quo lex illa de Corrodio, anno scilicet ejusdem regis 13, lata. Sed videtur potiùs librarii esse glossema, nec illorum verbo­rum quid post poterit, Thorntonium ipsum scripsisse. Eo usque sunt Bractonii Lib. 2. de atq. rerum dom. cap. 5. §. 7. quem in summam redegit ille verba. Nec con­sonum omninò est poterit [...] temporibus retroactis. Nec sui tem­poris leges inserere solet Thorntonius, Bractonii personam passim induens. Quod verò ad Fletae autorem attinet; certè si sim­pliciter [Page 546] tum egregias tum immensas Edwardi in praefatione laudes spectes, vix est ut eas ad Edwardum Secundum perti­nere potuisse omninò admittas. Et de Tertio quaestio ultra non fit. Atque ita de alio quam Primo haud sumendus ille laudum cumulus forsan videatur. Sed interim de Praefatione autoris hujus hoc advertendum, eam'ita esse à capite sermè ad calcem compositam ut potiùs ex formula veteri aliisque regibus ab aliis antè nec semel tributa sumi videatur, quam de ipso qui ibi nominatur Rege revera dici sive singulariter apta­ri. Id quod haud aegrè concedet quisquis praefationem hanc cum illa quae & Scoticarum legum codici Regiam majestatem dicto & Ranulpho de Glanvilla praefigitur contulerit. Eadem enim ipsa fermè verba in altera Henrico nostro Secundo, in al­tera Davidi Scotorum regi Primo attribuuntur quae in Fletae autoris praefatione Edwardo suo. Adeóque laudes illae quales­cúnque fuerint non ita in argumentum heic trahendae.

II. Atqui alibi in ipso opere expressissima sunt temporis quo conscriptum est vestigia unde Edwardum in Praefatione memo­ratum seu eum sub quo scripsit autor Primum fuisse palam sa­tis constat. Primò, de Templariorum privilegiis, quà lex sub Edwardo Primo West. 2. cap. 37. de Crucibus erigendis lata ea spectat loqui­tur Lib. 2. cap. 50. §. 16. velut eorum qui dum scribebat ipse pariter ac Hospita­larii florerent. At sub ipsis Edwardi Secundi initiis Templa­rios planè desiisse nescit nemo nisi qui & juris nostri & historiarum sit omninò nescius. Secundò ubi formulam ha­bet Lib. 2. cap. 66. §. 26. rescripti regii Moderata Misericordia dicti quod lege sub­nititur in Magna Charta lata Cap. 14., verba tempori suo adaptans ad hunc modum nomine regio concipit, Contra tenorem Magnae Chartae Regis H. patris nostri in qua continetur quod nullus liber homo amercietur &c. Heic ut ipse Edwardus Primus innuatur necesse est, cui pater Henricus tertius. Tertiò, Dominus Rex, inquit Lib. 2. cap. 64. §. 1., nuper in Parliamento suo apud Acton Burnell habito &c. Parliamentum illud ad annum Edwardi primi undecimum spectat. Et formula illa Dominus Rex Regem designare solet superstitem. Quartò etiam, capite citato, per formam §. 6., inquit, statuti Regis anno regni regis (praetermisso ex librarii incuria decimotertio) editi apud Westmonasterium, statutum Edwardi Primi de Mercatoribus dictum planè innuens. Quintò, Henri­cum [Page 547] Regem Secundum proavum expressim nuncupat Regis sub quo scripsit. Et Edwardo Primo eum fuisse proavum, id est pa­trem Johannis Regis, patris Henrici Tertii, patris Edwardi Pri­mi, nemo ignorat. Scilicet ubi Lib. 2. cap. 66. §. 16. in Henrici tertii Magna Char­ta capitulum habetur de Scutagio Cap. 37. capiendo sicut capi consuevit tempore Henrici regis avi nostri, quo nomine planè Henricus designatur Secundus, noster legem illam suis recitans verbis, inhibetur, ait, quod nullus destringatur pro scutagio, sed capiatur si­cut capi consuevit tempore H. Regis proavi regis nunc. Sensum ipsissimum legis Henricianae retinet quà Henricum Secundum Henrici illius avum spectat; proavum interim eundem ipsum regis sui, id est Edwardi Primi rectè vocans. Scio quidem viros aliquot nominis magni Coke in praef. ad part. 8. Re­lat. alibi Cowell in interprete. aliter sentire atque è nonnullis quos adhibuimus locis perperam intellectis sub Edwardo Secundo & Tertio Fletae autorem vixisse existimare. Sed abundè satis mihi ex antè allatis probatur regnante Edwardo Primo opus ipsum conscriptum fuisse; adeóque ex eis esse quae jussu Edwardi primi, sicut & Thorntonii Summa, & Compendium Britton dictum, à Jurisconsultis celebrioribus 35. Hen. 6. pl. 42. a componebantur.

III. Quod ad nomen libri attinet; reperitur quidem in scriptoribus Britanniae Bal. Cent. 6. scrip. 41. Pitz. Aet. 14. script. 648. ann. 1380. Autor Guilielmus Flete seu Fleta di­ctus, exteris plerunque Anglus seu Anglicus. Sed is Theolo­gus & Theologica tantum scripsit, è secta Heremitarum Augu­stinianorum. Et scripto hoc planè recentior est utpote qui sub Richardo secundo floruit. Nominis autem ratio apud autorem in Praefatione manifesta est. Tractatus iste, inquit, qui meritò Fleta poterit appellari, quia in Fleta de Jure Anglicano conscriptus est, in tres partes dividitur principales. Fleta verò heic notissimus est apud nos carcer the Fleet dictus & à praeterlabente fluviolo sic nuncupatus. Fluvius enim Fluctus seu aestuarium Flete Anglis dictum. Unde per metonymiam, ut Hispanis Naulum Flete di­citur à fluvio seu fluctu quo navis vehitur (ita volunt aliqui Sebastian. de Conuaruvia in Thesauro livg. Castellanae.) sic illis dicto, è quo habent item Fletador & Fletamiento: ita & no­biscarcer ille uti & navium pariter classis, ac vicus insuper flu­violo illi adjacens. Certè si Cicero Quaestiones Tusculanas Tus­culum nominaverat, eadem ipsa qua noster usus fuisset in libro denominando ratione. Sic Ovidii de Ponto libri nominantur. Atque apud Majores nostros usus erat non infrequens, & tem­pore [Page 548] quo floruit Fletae autor & superiori, scripta & acta pub­lica à loco in quo transigerentur ea quae in eis continerentur nuncupari. Sic Clarendonenses Recognitiones, sic Magnà Char­ta Johannis Regis, Charta de Runningmede, sic statuta aliquot sub Edwardo Primo Westmonasterium primum, secundum, terti­um (quod & pueri sciunt) etiam & quartum, ut Glocestriae ac Exo­niae statuta sic dicta praetermittam. Quisnam autem in Fleta autor commentarii hujus fuerit nullibi quantum scio aperitur. Sed è carcerariis seu custodiae traditis eum fuisse non est quod du­bitemus. Certè scimus quamplurimos eorum qui judiciis sub Edwardo Primo praefuere, viros quidem maximos & aevo in illo jurisconsultos celeberrimos, repetundarum & quod lites suas fecerant aliósque praeterministros forenses aliquot meritò dam­natos, mulctis, exilio, ac carcere punitos esse, è quibus veri sa­tis est simile autorem hunc fuisse. In annalium nostrorum con­sarcinatoribus Vide ex vett. Mss. Holinshed. & J. Stowaeum anno 1289. obvia sunt damnatorum nomina. Et vetus quem habeo annalium scriptor Ms. in anno 1288. Incarceratio Justitiariorum domini Regis scilicet Thomae de Weylond, Jo­hannis de Lovetot, Willielmi de Brampton & Adae de Stratton de quo dominus Rex habuit quadraginta mille marcas & ampliùs praeter vasa argentea & aurea. Et de his aliisque Petrus de Lang­toft Ms. vetus Chronographus rhythmicus.

Quant le Roy Edward avoit demore
Troiz annez de la mer Dieu l' ad remene
A son repoir trova par pleinte presente
Ses Justices & ses clerks attaintz de fausete.
Les uns avoient, par douns, les leys destourne.
Les autres la coroune avoiente viole;
Thomas de Weylaunde en banc primes nome
Par agard du court le reigne ad forjure.
En la terre de France sans repoir est ale,
Ses compaignons, ses clerks sunt pris e mene
A la toure de Londres, deliveres par mene;
E sur ceo chescun de office est pryve.
E lys de Begyngham nest-pas entechele
Et Johan de Metingham le chef est demore.
Sire Rauf de Hengham ad taunt dispute
Ke du baunc le roy perdu ad le see.
Sire Adam de Stratton est dur demene,
[Page 549] Ieo cray ke sauns deserte nest il pas blame
Or, argent, sans noumbre au roy ad il done,
Avoir chaunta pur luy placebo domine,
Dilexi quoniam fraude & fausete.

In numerosa autem illa Jurisconsultorum damnatorum turba vix dubitandum est quin fuerint aliqui carceri Fletae, utpote su­premis apud nos tribunalibus prae carceribus aliis idque ex ju­re vetustissimo inservienti, traditi. E quibus si negaveris no­strum fuisse, non omninò contendam.

IV. Locus autem ille quem diximus apud autorem hunc per­insignis, qui & satis prodigiosus mihi videtur, ad hunc modum se habet, ubi de Donationibus agit Lib. 3. cap. 6. §. 3.. Res quidem Coronae sunt antiqua maneria Regia, Homagia, libertates & hujusmodi, quae cum alienentur, tenetur Rex ea revocare secundum Provisionem omnium Regum Christianorum apud Montem Pessoloniam, anno regni regis Edwardi filii regis Henrici quarto habitam. Alia apud eum Lib. 1. cap. 8. in init. & cap. 17. §. 17. & vi­de Cowell In­stit. lib. 2. tit. 8. in princ. habentur, de alienatione regia, consona. Sed verò itane? Om­nium regum Christianorum de patrimonii regum alienatione revocanda, Provisio habitane est tunc temporis apud Montem Pessulanum, urbem scilicet Languedokii inclytam quam nunc Mompellier dicimus? Neque enim puto alio de loco Mons heic Pessolonia intelligendus est. Nam & urbs ipsa etiam Mons Pul­lerius, & Mons Pisciculanus alitérque nonnullis pro libitu di­ctus est. Annus ille quartus Edwardi primi quo asseritur heic hujusmodi ibi Provisionem habitam partem habet annorum Christi 1275 & 1276. Incoepit nempe Edwardus ille die 16 Novembris 1272, adeóque inter diem 16 Novembris anni 1275 atque eundem in anno 1276 diem Conventus habebatur aut Regum ibi omnium Christianorum, aut legatorum qui vica­ria hac in re potestate fungerentur. Reges Christiani tunc erant Michael Palaeologus Imperator Orientis, Rodulphus primus Occi­dentis seu Germaniae, Galliae Philippus Audax, Castellae & Leonis Alfonsus decimus, summus ille Astronomus & Partitarum au­tor, Scotiae Alexander tertius, Daniae Ericus octavus, Poloniae Bo­leslaus, Hungariae Vladislaus quartus, Aragoniae Jacobus, Boemiae Ottocarus, Carolus Siciliae, Hugo Hierosolymorum, atque alii fuere minoris nominis qui Regum Christianorum vocamine tunc [Page 550] fruebantur. Atqui in Annalibus Historiisve alibive, extra hunc autoris nostri locum, non omninò opinor reperiri aut volam aut vestigium horum eorúmve aliquorum ibi conventus ejusmodi, aut missos illuc legatos qui de ejusmodi re aliqua transige­rent. Certè sub idem tempus, atque ut aliqui volunt, anno ipso 1275 Vide Aven­tin. Annal. Boi­orum, lib. 7. Gordon. Chro­nic. ann. 1275. Paul. Langium Chronic. 1273. Durand. specul. tit. de Rescript. Praesent. §. 9. num. 18., concessit Rodulphus primus Caesar Gregorio Papae decimo Bononiam & latifundia circumquaque amplissima quae ante Imperii Romani pars insignis. Sed de anno ipso non con­sentiunt scriptores. At sub idem tempus factum certo certius est. Tantundem item tam à successoribus subinde quam à de­cessoribus factum, nec omninò revocatum. De re ipsa sanè seu de patrimonii regii alienatione revocanda occurrunt quaedam apud veteres pluribus annis quartum Edwardi primi antever­tentia. Illustre est rescriptum Extr. tit. de Jurejurando c. 33. intellecto & videsis Quin­tam compilatio­nem Decretali­um lib. 2. tit. 15. cap. 3. & ibi In­nocent. Cyco­nium. Honorii Papae tertii de Andreae secundi Hungariae regis alienationibus sub annum Christi 1220. ad Archiepiscopum Collocensem. Azonis item Jurisconsulti il­lius summi vetustique, sed diù ante quartum Edwardi primi annum, demortui, eadem de re sententia nec adeò Provisioni huic dissimilis citatur ex ejusdem disputationibus Disp. cujus in­itium An domi­nus Rex apud Renatum Chop­pin. l. 2. tit. 1. §. 6.. Et quae huc spectant leguntur in Partit. 2. tit. 1. l. 8. & Part. 3. tit. 18. l. 29. Alphonsinis circa annos 25. ante quartum Edwardi nostri editis, uti etiam in Gregorianorum Decretalium Tit. de Jure­jurando c. 33. corpore annis triginta sex aut circiter ante hunc Edwardi edito ut qui ad illud antè conscripsere praeteream. Bractonius Lib. 2. de ac­quir' rerum dom. cap. 5. §. 7. sol. 14. a. & sol. 37. a. & vide cap. 24. §. 2. &c. item noster de donationibus regiis non ita dissimilitèr monet. Adde Matthaeum Parisium, Gulielmum Nubrigensem, alios in initiis Hen­rici secundi. Sed verò etiam post illum annum seu tempus Pro­visioni jam dictae tributum eadem ipsa de re perquam diligenter disputarunt docueruntque Jurisconsulti non pauci, quorum ne­mini Provisionis ejusdem mentio puto omninò aliqua. In compendio Juris nostri illo Britton Cap. 34. des Dones fol. 87. b dicto & non ita diu post annum illum conscripto, expressa habetur doctrina de donatio­nibus regiis, uti etiam apud Thorntonium Lib. 1. cap. 19. qui intra annos sex­decim à quarto illo summam suam edidit. Neque tamen aut in hoc aut illo Provisionis ejusmodi mentio aliqua. In Thorn­tonio, fateor, utpote Bractonii Epitomatore, illo recentiora me non reperire. At in compendio illo altero occurit non semel quod ad annos quartum illum proximè insequentes attinet. A­deóque si Provisio ejusmodi reverà extitisset, mirum est eam ibi neutiquam memorari. Neque sanè in librorum nostrorum [Page 501] Juridicorum in quibus versamur reliquorum aliquo Provisio­nis hujusmodi vestigium habetur ullum, ne quidem in Joanne Fortiscutio In tractat. de Dominio Regali & Politico Ms. qui sub Henrico sexto de regiis donationibus re­vocandis disertiùs loquitur. Sed interim argumenta in libris illis nostris reperimus satis luculenta, quae ejusmodi fuisse pla­nè nullam evincunt, ut statim dicemus. Atque imponi sibi passus est proculdubiò carcerarius heic noster, seu Fletae autor dum sive à peregrinatione reduces aliqui homines leviores ac ut fieri amat locutuleii (fortè à Concilio Generali paulò ante Lugduni habito) sive literae libellive de Provisione hujusmodi in eorum quorum intererat utcunque rem spa [...]si, offucias illi aliisque forsan obtrusere. Hallucinationes id genus apud ni­mis credulos haud ita rarae. Et sanè prodigiosarum rerum ex­terarum narrationum usus nunquam infrequens. Exterorum quidem viri perinsignes de re ipsa seu Alienatione principum supremorum sive stabilienda sive rescindenda plurima con­scripsere, in intervallo nimirum quod ab anno Edwardi primi quarto cui tribuitur haec Provisio, huc usque excurrit. Ve­terum sententias, Caesarum, Regum sanctiones, placita foren­sia alia ea de re diligentissimè corrogant; Provisionis, quam diximus aliúsve congeneris planissimè ignari. Id palam do­cebunt tum Doctores in Extr. tit. de Jurejurando c. intellecto 33. tum Bartolus Ad l. perhibere §. plane D. quod vt aut clam., & Baldus In c. unico §. praeterea Duc. tit. de prohibit. seud. alien. reliquique ferè ad titulum quis dare feudum possit. Quibus inter vetustiores adde Speculatorem seu Durandum In til. de In­strum. editione §. 11. num. 11.. Erecentioribus autem qui huc faciant complu­res satis sunt in singularibus suis commentariis obvii. De imperio Germanico aliisque regnis quantum ad hanc rem Pe­trus Belluga Specul. Princ. Rubric. 8. §. 2., Restaurus Castaldus De Imperatore quaest. 104., Arnulphus Ruzaeus De Jure Re­gal. priv. 42. n. 4., Regine­rus Sixtinus De Regalibus lib. 1., Henricus Bocerus De Regalibus ca. 4. §. 36. &c., Horatius Montanus De Regalibus in praeludiis §. 28. 29. &c., id genus alii de Regalibus scribentes, & qui Donationem tractant Con­stantini, Franciscus Hotomanus Illust. quaest. 1., Joannes Bodinus De repub. lib. 1. cap. 10., Codex Hen­rici quarti Juris Gallici & Romani Lib. 7. tit. 2., Petrus Tholosanus Syntagm. Iuris univers. lib. 6. cap. 6. §. 16., Renatus Choppinus De Domanio Franciae lib. 2. tit 1., Gregorius Lopez in Partitas Lib. 2. tit. 2. l. 8., Bartholomaeus de las Casas In Quaest. u­trum Regis vel principes alie­nare &c. Tu­bingae 1625., Alfonsus Azevedo Ad constit. Reg. lib. 5. tit. 10., Georgius Cabedo Part. 2. Decis. Lusitan. 40. n. 6., Hugo Grotius De Iure Pacis & Belli lib. 2. cap. 6. §. 3. & cap. 14. §. 12., ut quos hi obiter memorant praetermittamus aliósque satis nu­merosos. Disputant scilicet hi quandoque etiam indagine diffu­siori ac diligentissima utentes, de Regum Largitionibus Dona­tionibúsque ac alienatione Regaliúmque usucapione. Nec quid ad eam rem alicubi sive apud veteres sive recentiores attinens [Page 552] omittere volunt eorum plerique. In iis Itali, Germani, Batavi, Galli, Hispani, isque celeberrimi atque historiarum jurisque peritissimi; cum interim Provisionem illam omnium Regum Christianorum, qualis proculdubio eos latere non quibat, om­ninò ignorent. Quid quod etiam ex ipsius anni Edwardi primi quarti, cui tribuitur haec Provisio, Comitiis Parlamentariis palam constat Donationes seu Alienationes apud nos Regias tum praeteritas tum futuras pro legitimis satisque validis nec eo nomine omninò infirmandis censeri. Habebantur Comitia illa post festum S. Michaelis. Jam verò quarti illius anni finis erat dies Novembris 16 proximè insequens. Ante autem co­mitia illa Provisionem hujusmodi factam satis negat eorun­dem de Donationibus alienationibúsque regiis omninò ad­mittendis Sanctio quod statutum de Bigamis Cap. 1. & 2. vocitamus. Et perexiguum post illa Comitia relinquitur quarti illius anni tempus, per quod uti & secula quae sunt huc usque insecuta ita obtinuere tum Sanctiones Parlamentariae tum Regni mores, ut Provisioni ejusmodi locus nunquam apud nos agnosceretur ullus. Et donationes Latifundiorum quae sacri patrimonii pars, regiae frequentissimae & pro libitu regio semper olim apud nos majorésque nostros factae fuere, firmaeque, si rectè aliàs factae, mansere, modò excipias eas quas aut infirmarunt Sanctiones aliquae Parlamentariae Rot. parl. 11. Rich. 2. Pet. com. num. 23. & 24. 11 Hen. 4. Pet. Com. num. 25. &c. & vide stat deResumpt. 28. H. 6. in Ar­chivis Parla­mentariis., quibus largitionibus regum aliquorum prodigentiorum & procaciori aulicorum importunitati frenum temporarium subinde est injectum, aut autoritas eadem pro re nata, cum ampliores multo quam par erat viderentur, revoca­vit resciditque. Alia autem omninò est ratio ipsius Regni majoribus nostris habita. Nam cum sub Edwardo tertio in Or­dinum consessu quaestio habebatur de donatione illa decanta­tissima Johannis Regis facta Innocentio Papae Matth. Paris anno 1214. tertio & succes­soribus ejus unde Vrbanus quintus tum annuum inde natum mille Marcarum, Angliae & Hiberniae simul nomine, censum sibi tunc solvi petebat, tum Regnum utrunque jure tantùm benefi­ciario atque ut Sedis Romanae Feudum à Regibus nostris con­tendebat possideri; Ordines universi, idque tam generis hiera­tici (quod mirere) quam Proceres seu Senatus Populúsque in Comitiis illis Rot. Parl. 40. Ed. 3. num. 8., solenni inita deliberatione, responderunt u­nanimes irritam planè fuisse Johannis Donationem illam, ut­pote tam sine Ordinum assensu quam juramento ejus inaugu­rali [Page 553] adversam. Et outre ceo (sic loquntur archiva) les Ducs, Countes, Barons, grandes, & Commens accorderent & granterent que en cas que le Pape se afforceroit ou rien attempteroit per proces ou en autre manere de fait de constreindre le Roy ou ses subgitts de perfaire ce que est dit q' il voet claimer celle partie, q' ils resisterent & contreesteront ove toute leur peussance. Ita in sententia ipsa pronuncianda socii erant genus hieraticum; licet, ut vides, non in professione viribus omnimodis etiam repellendi vim artésque si quae usurparentur ad extorquendum heic Pontifi­cias. Si qua autem Provisio de Alienationibus Regiis revocan­dis ejusmodi qualem memorat noster antecessisset, omnium Regum Christianorum consensu munita, fierine potuisse exi­stimandum, ut eam etiam in illustri hac decisione aut adhiben­dam noluissent aut omninò ignorassent. Nec minùs, ut à no­stro memoratur, ad alienationes praeteritas rescindendas quam futuras spectare videtur. Nec certè aliud sic censuere ordines illi sub Edwardo Tertio, quam quale Rex ipse Edwardus Pri­mus in literis suis Rot. Claus. 3. Ed. 1. mem. 9. in Schedula. Et vide Coke In­stit. part. 4. sol. 13. ad Gregorium decimum eadem de re anno proximo ante illum cui tribuitur haec Provisio conscriptis. Quale etiam eadem ipsa de re uti & de aliis ejusmodi in tam in­signem Imperii diminutionem alienationibus citra Ordinum assensum factis, pronunciarunt Philippus Augustus Galliarum Rex ejusque Proceres, cum Waloni legato Pontificio Johannia­nam Donationem illam frivolam nequitiâ Pontificiâ extortam intra biennium à tempore quo facta est procaciùs obtendenti responsum Matth. Paris ann. 1216. & videsis Arni­saeum de Donat. Constantini cap. 6. darent. Sed de his hactenus.

FINIS.

Typos in Fleta sic corrige.

PAg. 1. lin. 17. item constitutio ib. l. 28. Sic Ms. sed lege sequutae p. 2. l. 14. ampliaverit ib. l. 41. hujusmodi servis. p. 3. l. 11. [...]vo paterno nepotes. ib. l. 22. iverint l. 24. debent l. 31. quo etiam pen. l. 38. privilegiatur p. 5. l. 14. ejus viri p. 6. l. 1. tali ib. l. 29. custodire in perpetuo p. 7. l. 26. patronatibus p. 9. l. 12. servi p. 11. l. 13. minori. ib. l. 25. semel de tota fuerit ib. l. 27. tollerentur p. 12. l. 9. permiserit p. 13. l. 22. per ubera ib. l. 33. querentis p. 15. l. 41. ambigio p. 19. l. 11. Illud etiam ib. l. 31. deferendo p. 22. l. 37. onerantur p. 23. l. 13. retradantur ib. l. 23. Justitiariorum legitimè fuerint praemuniti. Domini etiam qui ib. 38. tantum tribuat p. 24. l. 19. alias p. 25. l. 9. duellaib. l. 27. habeant p. 26. l. 23. warennis; quantum & p. 27. l. 26. prisis p. 28. l. 21. ab alio—contra. ib. l. 33. plegiabiles p. 30. l. 10. suos l. ult. ne exting. p. 31. l. 9. vel—ad seductionem p. 32. l. 16. proxima exheredationem p. 34. l. 30. vel se def. p. 37. l. 19. ut per p. 39. l. 25. per ballium ib. l. 41. tortores homicidae p. 40. l. 40. parens p. 41. l. 23. derelicta p. 42. l. 25. vivus p. 43. l. 26. post p. 44. l. 36. vel per p. 45. l. 6. fugerint ib. l 25. quod communis p. 46. l. 30. patria p. 48. l. 40. consequens alii p. 49. l. 43. Sahomsokne p. 50. l 17. ut quod p. 52. l. 2. dedicere ib. l. 42. proferendam p. 55. l. 9. oportet l. 38. pacaverit p. 57. l. 40. dum p. 58. l. 15. e­mende ib. l. 41. effectus l. 42. privetur p. 62. l. 2. Infongthef ib. l. 32. omittere p. 63. l. 17. Theu ib. l. 23. Churchsed p. 64. l. 1. in lib. 1o. sic Ms. sed lege petentes ib. l. 9. sic Ms. sed lege prisonum, p. 63. l. 15. in lib. 2o. plagis ib. l. 19. adirata l. 21. & 22. criminaliter p. 64. l. 10. in lib. 2o. de fal­sis ib. l. 23. de ministris l. pen. mala p. 65. l. 22. ex causa a cur̄ p. 66. l. 20. & ministros p. 67. l. 30. attannate p. 68. l. 10. Paris ib. l. 38. idem R. p. 71. l. 3. busca ib. l. 29. de ij' p. 73. l 37. Lescem ib. l. 41. de cursu p. 75. l. 16. castigatorium p. 77. l. 6. factae ib. l. 25. & 26. petitionum l. 29. tali de p. 78. l. 16. & recepta Regisque ib. l. 20. primo debent l. 29. diverse l. 35. picheriorum p. 79. l. 6. obolati ib. l. 18. & 19. competenter in cibariis serviatur l. 19. movente l. 22. computare l. 39. cum sacramento p. 80. l. 3. Poletriae ib. 24. carectarum l. 33. solidi p. 81. l. 4. in patria ib. l. 23. satisfaciat l. pen. Regis resp. p. 82. l. 7. Justic' Angl' ib. l. 10. De Baron̄ p. 82. l. 29. hostiarie ib. l. 38. denarii l. 39. denarii l. pen. denarii. p. 83. l. 3. pro se ib. l. 33. instructionem. p. 84. l. 22. & 23. liberent p. 85. l. 21. receptis p. 86. l. 8. in quinque septimanas vel in crastino Ascens' tunc ib. l. 37. evenerint, sic Ms. sed lege venerint p. 87. l. 28. alio, quantum ad p. 88 l. 1. De custodi­bus ib. l. 38. Videnda autem p. 89. l. 21. quilibet cippus p. 90. l. 6. foverata p. 91. l. 14. pro aliqua p. 93. l. 16. Ecclesiasticarum ib. l. 25. amodo p. 94. l. 33 & parendo p. 95. l. 8. prospexerit ib. l. 11. cum in placito p. 98. l. 5. & ballivus p. 100. l. 24. noluit p. 101. l. 4. & 5. n̄o non debet ib. l. 25. vel quod nunquam illa l. 35. sic MS. sed lege obtulisset l. 35. nullum dampnum p. 102. l. 17. significat ib. l. 30. superior quia p. 104. l. 14. suum quia p. 106. l. 10. sic MS. sed lege de medio p. 110. l. 21. prenotata p. 113. l. 11. celato ib. l. 22. albatoribus l. 25. dubberrie p. 115. l. 23. Ri [...]i. ib. l. 26. simul p. 117. l. 15. invenit p 119. l. 1. sic Ms. sed lege per quoddam p. 121 l. 40. excep­tione ib. l. 41. id quod p. 122. l. 4. quam ib. l. antep. & pen. cum litera. Contrahitur etiam, &c. consensu, p. 123. l. 6. sic Ms. sed lege conterretur ib. l. 12. & 13. intraturi ib. l. 37. quasi de p. 128. l. 15. jumenti ib. l. 33. sic M. sed lege infirmantp. 129. l. 33. interitum p. 130. l. 29. quamvis p. 131. l. 5. à testamento ib. l. 32. & 33. & diem ib. l. 40 quam citius p. 134. l. 9. sic Ms. sed lege qui verò ib. l. 23. sic Ms sed lege exequeretur p. 135. l. 3. excipere per exceptiones ib. l. 9. sic Ms. sed lege permiserit p. 137. l. 20. pro debito p. 139. l. 26. erit hujusmodi p. 141. l. 23. clericum ib. l. 39. criminibus p. 142. l. 35. plures p. 143. l. 21. vadium p. 144. l. 5. essoniate­rem p. 14 [...]. l. 23. subtractae p. 147. l. 11. riparias p. 148. l. 32. quod ipsum A. p. 149. l. 18. ballium p. 151. l. 24. ad assisas p. 153. l. ult. & aliàs. p. 154. l. 28. tua p. 159. l. 26. Oste ib. l. 29. novies p. 160. l. 7. amensurare debet p. 164. l. 27. reddere sen̄ singulis p. 165. l. 30. per decrepitatem ib. l. 36. sic Ms. sed lege juveniliaque p. 167. l. 18. furratis p. 168. l. 18. quâ vivae p. 174. l. 20. communia Dominio ib. l. 21. dominio tantùm p. 176. l. 11. tunc hujus ib. l. 30. vice l. 30. sic Ms. sed lege Censorum l. 37. illum inundaverit l. 39. ferriminationem p. 179. l. 14. curatorque p. 181. l. 17. alios possit p. 182. l. 35. dominarum p. 183. l. 39. dominicis p. 185. l. ult. si, condi­tionem p. 186. l. 39. parentibus p. 187. l. 15. est parend̄ ib. l. 17. negativis p. 188. l. 6. & 7. t [...]r­minum ib. l. ult. sic Ms. sed lege expellere tempore p. 189. l. 1. quandocunque p. 191. l. 35. non competit ib. l. 39. ad donatorem p. 193. l. 9. donatorio ib. l. 14. & feodum p. 194. l. 1. ejectus & quasi ejectus fuerit ib. l. 28. nativis p. 196. l. antep. consensum p. 197. l. 24. depe­reat p. 198. l. pen. sic Ms. sed lege ne hujusmodi p. 201. l. 13. tamen p. 203. l. 41. tenentis p. 205. l. 2. nullis ib. l. 14. astringitur p. 207. l. 10. & 11. si non Regem p. 208. l. 17. capitalis ib. sic Ms. sed lege priùs ib. l. 26. pro minimo ib. l. 29. sic in Ms. sed lege tenentis, ut p. 209. l. 6. incongruè tamen ib. l. 25. propter cap̄ ib. 36. donatario p. 210. l. 24. Ecclesia [Page] p. 212. l. 11. sic in Ms. sed lege successivè p. 213. l. 24. in brevi p. 215. l. 30. bercaria p. 218. l. 34. De seisina p. 221. l. 7. sic in Ms. sed lege dicimus p. 222. l. 6. prosecutionem ib. l. 17. sic in Ms. sed lege rescisiri ib. 23. dum tamen p. 223. l. 32. secundis Westm̄ p. 225. l. 5. sic in Ms. sed lege visus ib. l. 23. semper tamen p. 229 l. 32. in patria ib. l. antep. pro consuetud̄ p. 233. l. 26. sic in Ms. sed lege Et non juvat p. 234. l. 20. sic in Ms. sed lege commutat p. 235. l. pen. servo proprio opponentis p. 236 l. 4. quam si ead. sic in Ms. sed lege recusabit ib. l. 42. & 43. sic in Ms. sed lege nec habere p. 237. l. 12. sic in Ms. sed lege quod justè p. 242 l. 19. sic in Ms. sed lege impetratum ib. l. 26. tamen p. 244. l. 26. convictionem p. 246. l. 27. intruserit p. 247. l. 6. tamen p. 248 l. 5. convictionem ib. l. 10. quando &c. & quando l. 28. & 29. sic in Ms. sed lege convincendi l. 33. quidem p. 249. l. 2. & 3. parentes ib. 33. facit p. 250. l. 6. sic in Ms. sed lege ut per p. 251. l. 9. & plura ib. l. 39. assise p. 252. l. 6. dominorum p. 253. l. 27. secundùm rerum incorporalium adquisitionem injustè p. 254. l. 8. secundùm quod servitutes p. 255. l. 17. ten̄ non habeat p. 257. l. 21. sic in Ms. sed lege licet is non tot ib. l. 27. sic in Ms. sed lege si autem tam p. 259. l. 17. primo ib l. 27. exceptionibus l. 32. libera copulata p. 260. l 7. ecclesiam suam ib. l. 8. statim est seisitus p. 261 l. 35. pro se p. 262. l. 22. remedium quod id ib. l. 40. & per p. 264. l. 14. sic in Ms. sed lege apparuerint p. 265. l. 24. & 25. quod si quis de p. 268. l. 31. injuriosa p. 270. l. 16. Quia haere des p. 273. l. 4. & 5 secundo die vel tertio 276. l. 37 sic in Ms. sed lege dimisit p. 277. l. 17. dn̄s antecessoris p. 279. l. 6. ei haere­ditas p. 280. l. ult. pro se p. 281. l. 41. quem vocavit p. 286. l. 20. ad proximum ib. l. pen. & ult. conjunctas p. 287. l 17. immo &c. à com̄uni ib. l. 28. restringitur p. 289. l. 31. si viveret p. 292. l. 42. sorore namque p. 295. l. 9. solverit vel saltem optulerit cum tota dies cedat [...]lventi. & quo ib. l. 18. omnino spectat p. 296. 26. conjunctionem p. 297. l. 1. sub tali tamen p. 298. l. 27. de ballio p. 300. l. 21. objectio p. 304. l. 35. terra sancta ib. l. 41. cum ingredi p. 305. l. antep. omnino dedicantur p. 307. l. 30. conjunctas p. 312. l. 23. cedulis p. 313. l. 37. in latum & longum ib. l. 38. De advocatione p. 314. l. ult. aditione p. 315. l. 24. visus ib. l. 25. quam p. 317. l. 19. pluralitatis ib. l. 31. sic in Ms. sed lege expellat p. 322. l. 6. sic in Ms. sed lege se transtulit ib. l. 10. & 11. perceperit l. 18. aliquando l. 21. habentis p. 323. l. 30. & 31. quadruplicare p. 325. l. 27. sic in Ms. sed lege ille tamen p. 326. l. 16. presentatio p. 327. l. 3. admissus ib. l 4. de dote su [...] p. 328. l. 12. habuit ib. l. 19. brevia p. 329. l. 13. ad quos ib. l. 27. sic in Ms. sed lege suis praelatiis l. 39. unus primo p. 330 l. 27 de judicavit p. 331. 15. sic in Ms. sed lege praesentanti p. 335. l. 3. perjurus p. 336. l. 4. fatuum p. 338. l. 5. Jurator nimis gravaverint p. 339. l. 10. sed dicta p. 340. l. 29. nubere p. 341. l. 18. sic in Ms. sed lege datis ib l. 20. tantum debet jure lucrari de p. 342. l. 32. tam p. 343. l. 33. sic in Ms. sed lege habe­ret p. 344. l. 14. suo capitali dico ib. 30. dampna sua scilicet p. 346. l. 17. lecti p. 348. l. 28. ju­dicabatur p. 351. l. 15. consuetudinem p. 353. l 1. infecto p. 355. l. 24. si A. die p. 357. l. 39. & si mulier & iterum l. eod. capitulo p. 358. l. 10. sic in Ms. sed lege intestatus duas ib. l. 25. sic in Ms. sed lege Cum quilibet l. 31. aliquando p. 359. l. 5. sic in Ms. sed lege & recurrend sit p. 361. l. 14. sic in Ms. sed lege vel sic p. 363. l. 41. disseisiverat p. 364. l. 9. per disseisinam ib. l. 15. sic in Ms. sed lege in vitium p. 365. l. 11. sic in Ms. sed lege ipsum narratorem ib l. 22. sic in Ms. sed lege De actione l. 25. sic in Ms. sed lege dimiserit p. 366. l. 8. in­justè petit ib. l. 21. sic in Ms. sed lege petentes l. 39. sic in Ms. sed lege causa p. 367. l. 34. di­ctam p. 369. l. 5. habend̄ ib. l. 8. ideo injustè p. 370. l. 23. sic in Ms. sed lege naturalium p. 371. l. 35. homagio p. 372. l. 40. gradu supra ab abavo p. 378. l. 20. sic in Ms. sed lege relicta ib. l. 27. ordinaria &c. cohertionem ib. l. 39. requisiti p. 383. l. 13. movendo p. 384. l. 18. Re­cordatorum ib. l. 40. ballium p. 385. l. 16. unum p. 386. l. 19. continuata est p. 389. l. 4. pro se p. 391. l. 36. sic in Ms. sed lege exire poterit p. 394. l. 15. sic in Ms. sed lege per visores p. 399. l. 11. quod non p. 402. l. 5. cohaeredes & ib. l. 33. tum quia p. 404. l. 16. sic in Ms. sed lege Fit p. 408. l. 9. promissionis p. 416. l. 18. sic in Ms. sed lege clausula ib. l. pen. clausula p. 419. l. 2. assisa p. 420. l. 7. deficit p. 427. l. 28. quia quod quis p. 435. l. 8. precesserit p. 437. l. 17. ob­jecit ib. l. 18 sic in Ms. sed lege vivus fuit p. 439. l. 10. sic in Ms. sed lege quasi ib. l. 18. pe­tentes l. ult. ad sidem p. 446. l. 7. Radulphus p. 447. l. ult. attornavit p. 450. l. 40. dounere.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.