Omne [...] qui audiunt EVANGELIVM, Idque verum agnoscunt sunt Gra­tiae, & Salutis Capaces.

THESIS In Celeberrimâ Academiâ OXONIENSI Explicata, Junii 13o. Anno Domini 1662.

Per EDMƲNDƲM ELISIƲM Evangelii Ministrum.

[...].

M. Anton. l. 6. §. 22.

Anno Domini 1662.

Perlegi Thesin hanc luculenté elaboratam, in quâ n [...] hil deprehendi, quod fecisse erubescat Priscianus; Qu [...] veró ad rem substratam in ea, viderint Theologi. N [...] Sutor ultra, &c.: Gratias ago ob libellum nuperrimé Te receptum, ingeniosum sané ingenii tui foetum.

Tuissimus Gu: H:

[...]. Una haec Sententia Aposto­lica Mihi quidem optimum videtur Syste­ma Theologiae: Hinc Ego Thesin deprom­psi meam, ad quam explicandam quicquid prolaturus sum, ab Intimis Cogitationum Penetralibus hausi, nec hâc in re dicenda mihi suggerit Memoria, sed Ratio, & Genui­na Animi Temperies: Citra fastum loquor, Sententiam Meam profero, non alienam, quam scilicet in Authoribus legendis non primò Inveni, sed in Animo Meo priùs inventam fortiùs excitavi', excolui diligentiùs. JESU Mei Auxilio confisus Pusillus ego Duram hanc suscepi Provinciam: scio ego quan­tam Invidiae, & Odii Molem Sustineam necesse est: At nul­lus dubito quin. Plurima eorum si non Omnia quae de Gratiâ & Salute Scripsi unquam, aut Scripturus sum, licet nonnullis Paradoxa videantur, sint Intellectui Aeterno Congrua. Quod autem ad Responsiones meas spectat Opponentium Argu­mentis extempore Aptandas, Quales erunt prorsus nescio. Itaque, Auditores, Omnes vos Oratos velim, ut dicti; nostris extempore proferendis Veniam adhibeatis, & Scriptis perlegen­dis Judicium.

Omnes qui audiunt Evangelium, idque Ve­rum agnoscunt sunt Gratiae, & Salutis Capaces

SUmmam hujus Sententiae in duas partes divisam sic breviter explicamus. 1. CHRISTUS Se, seu Potestatem per Se Fieri Filios DEI Offert Universis (Iis solummo do exceptis, qui peccatum illud contra Spiritum Sanctum com­miserunt, quod nonquam esse remittendum asserit CHRI­STUS Ipse, Author Idem, & Praedicator Evangelii) qui audiunt Evangelium, idque Verum agnoscunt, hoc est, quibus Omnis veritas, cujus Notitia ad Salutem per CHRISTUM acquirendam, seu potiùs accipiendam absolutè necessaria est, quoquo modo Innotescit (nam Audire Evangelium latiori sen­su accipio.) 2. Hi omnes Possunt Non, seu Nullâ Necessitate Cog [...]ntur id Agere, quod Potestatem illam Fieri Filios DEI, seu verè Filialem erga DEUM Affectum in animos suos per CHRISTUM introducendum impedit.

Per Gratiam intelligo Affectum illum in hâc vitâ Inchoa­tum, per Salutem eundem Affectum in vitâ futurâ perficien­dum, qui scilicet nihil aliud est quàm Visio Beatifica, seu Inti­ma DEI Fruitio. CHRISTUM autem Se Omnibus Of­ferre in Evangelii Praedicatione quis unquam negabit, qui A­nimum advertet intentiorem Prophetae Evangelico ita prae­dicanti. Isa: 55.1. Heus Sitientesomnes, venite ad Aquas: & qui non habetis Pecuniam venite, emite, & comedite: venite, [Page 3] inquam, emite, absque Pecuniâ, & absque ullo Pretio Vinum & Lac. Quid aliud per verba haec Aquas, Vinum & Lac sibi vult Propheta, quàm Sanum & Jucundum Animae Nutrimentum, sine quo nequit Vivere, nempe potestatem ea faciendi, quae Lex Divina jubet, seu Gratiam, & Sanctitatem per CHRISTVM exhibendam, in quâ inchoatâ inchoatur Beatitudo Nostra, In Quâ Perfectâ Perficitur. Qui non habetis Pecuniam &c. His verbis ostendit non aliam ab hominibus requiri Animi Dispositionem Gratiae, seu CHRISTO in no bis Habitanti Prae­existentem, ut simus idonei ad ipsum accipiendum, Gratis ob­latum, quàm ut Sitiamus Aquas, Vinum & Lac, sive Animae Immortalis Nutrimenti, CHRISTI accipiendi necessitatem Sentiamus, Quam non aliquo modo Sentire non possunt illi qui audiunt Evangelium, & verum esse idem agnoscunt: Cujus Epitome mihi quidem his verbis cōprehensa videtur. Joh. 3.16. [...]. Cuicunque In­notcscit haec veritas Evangelic [...]. Se esse Morti Aeternae obno­xium, nec ullo modo ab eâdem liberari posse, nisi CHRISTUM in Se nec peransurum Accipiendo: nonne hic CHRISTI Ac­cipiendi necessitatem aliquo modo Sentit, & animitus agnoscit, licet Affectuum rapidorum viribus direptus ejusdem Animus severtoribus Vitae, Mortisque Aeternae cogitationibus rarò incumbat? Nunc autem aliquos audire videor dicentes The­sin hanc nostram cum Absoluto DEI Decreto de Ordinandis creaturis suis minimè convenire; itaque hoc mihi incumbit probandum: Non Velle DEUM, seu Decrevisse, sine ullo ad Peccatum respectu Aliquos perire, sed Omnes ad Resipiscen­tiam tendere. Haec Veritas sanè ex innumeris Scripturae Locis clarissimè mihi emicare videtur ex quibus Unum, quasi Veri­tatis Arcem (Juvante Deo) constituam, in Adversarios pro­pulsandos, [Page 4] & capiendos Proselytas. Sanctus Petrus Epist: a. c. 3. v. 9. Patris Misericordiarum Viscera esse Omnibus A­perta nuntiat. [...]. Non volens aliquos Perire. Hinc Sole cla­riùs elucescit Non esse Absolutum DEI Decretum Aliquos Perire, sed Velle eum Omnes ad Resipiscentiam (& Vitam) tendere. (Omnes saltem qui Audiunt Evangelium, & Verum esse ipsum Agnoscunt, de Aliis quaestionem meam non in­stituo (Velle inquam Omnes ad Resipiscentiam tendere quo­ad Potentiam, non autem quoad Actum, seu Eventum; nam si hoc Voluisset, cum non Omnes ad Resipiscentiam tendant, impedita esset OMNIPOTENTIS Voluntas, quod ut fiat im­possibile esse nemini non innotescit. At dixeris fortasse, Fru­stra est Potentia, quae non reducitur in Actum; imo quidem ejus respectu, cujus est haec Potentia Salutem accipiendi, si non reducatur in Actum Frustra est: sed cum Ipse ille solus in causa sit, cur fiat frustranea haec Potentia, ab Hominum Ser­vatore exhibita, Exitio addictus Paenas majores luet. DEUS autem, è quo Misericordiarum Fonte, quasi Rivulus in eum ema­navit Potentia Salutem accipiendi, qui se perdidit, per Justi­tiam suam, Misericordiae violatae ultricem, eandem adipiscetur Gloriam, qu [...]m per ipsam Misericordiam, minimè violatam adeptus fuisset. Si quis dixerit Apostolum nostrum vocabula haec Aliquos, & Omnes restringere ad Electos, seu eos, qui in Fide, Spe, & Charitate in Terris Perseverantes [...] DEUM Facie ad Faciem videbunt Beati in Aeternum: Se­cum cogitet Omnes hoc loco non alios implicare, quàm qui nondum ad Gratiam, seu Reipsiscentiam Actu Pervenêre, nam ad eam qui Pervenêre, non Tendunt. Quid aliud est ad Resipiscentiam tendere, quam presentem animi Statum [Page 5] relinquere? Cum autem ad Impios, & Resipiscentiam non­dum assequutos Omnes, Omnes saltem qui Epistolam hanc legunt, seu lectam audiunt, & totum Evangelium, ea omnia, quorum Notitia ad Salutem per CHRISTUM acquirendam ne­cessaria est, intellectu percipiunt, & vera esse eadem agnoscunt, cum inquam certo certiùs patet verba haec (Non Volens A­liquos Perire, sed Omnes ad Resipiscentiam tendere) ad impi­os pertingere, Plurésque eos quàm speraret Apostolus (nam Arcta via est quae ducit ad vitam, & pauci sunt, qui inve­niunt cam. Math' 7.14.) Fidem, & Salutem adepturos, concedi necesse est innuisse eum, quòd velit DEUS Alios praeter Electos Servar [...]: quo sensu sumendum est illud, nos supra ex­plicavimus. Sed Apostolum, inquit Amesius, Hoc loco sin­gulariter spectâsse Electos ex eo apparet, quòd loquens de Di­lectis Dei, & semetipsum nobis annumerans dicit Deum pa­tientem esse erga nos, idest, erga illos dilectos, & nolle ullos perire, id est, ullos eorum. Cui sic Respondeo. In Objecto Patientiae Divinae Apostolus seipsum includit, per quam Ipse, Sanctique omnes Fidem & Salutis Aeternae Spem in Christo Fundatam [...]am consequuti sunt, & non obstantibus Peccati reliquiis, haud penitus extirpati, in Statu Salutis, Spiritu Gratiae adjuvante, felicitèr Perseverant; innuit autem ean­dem DEI Patientiam ad Alios etiam extendi, Notam hanc faciens DEI voluntatem: nempe ut tendant omnes ad Re­sipiscentiam, Statum Salutis. Atque adeo Fontem Immensum ostendit illius Bonitatis, quae in ipsum, caeterosque omnes, qui aequè pretiosam Fidem cum illo sortiti sunt, jam Actu De­rivata est, Nemini esse Occlusum. Sanctos autem minimè hoc loco spectâsse Apostolum ex eo constat, quòd (ut ex su­pra dictis facilè est colligere) Sanctorum non est ad Recipsicen­tiam tendere, seu Statum mutare, sed in eo, quo Spiritus [Page 6] Gratiae eos collocavit, Statu manere, & fortiùs persistere, & intentiores ejusdem Gradus continuò acquirere. Jam tandem disquiramus, Academici, an aliquâ, Necessitate cogantur Ali­qui (iis exceptis, quos supra excepi) Id agere, quod Potesta­tem Fieri Filios DEI, seu verè Filialem erga DEUM Af­fectum in Animos nostros per CHRISTUM Introducendum Impedit. Hoc autem ut ritè faciamus, inprimis quaerendum est quid fit id quod Affectum illum introducendum Impe­dit: Deinde an Necessitas Idipsum Agendi, his etiam incumbat, qui Evangelio Praedicato Assentiunt. Quod ad primum attinet, dicimus Affectus erga DEUM Filialis in animos nostros Per CHRISTUM Introducendi Im­pedimentum esse Hujus mundi, seu Rerum Temporalium Amo­rem, nempe Absolutum, & Amori DEI minimè Subordi­natum (Qualem nimirùm oportet esse Unumquemque Affe­ctum nostrum in Objectum qualecunque effusum) quod liqui­dò constat exillo Apostoli, Epist: Jac. 4.4. Amicitia hujus Mundi Inimicitia est adversus Deum: Quando autem in Actuali Cognitione DEI Genus Humanum, adeo licet Peccatis obnoxium, Per CHRISTUM Amantis (quae necessa­riò in illis qui Evangelio Praedicato Assentiunt, subinde ex [...] ­ritur) suspendit aliquis suum erga Mundum Amorem, sive Amicitiam, tunc sanè fit Efficax ista Cognitio, & Anima Cognoscentis Amore Divino perfunditur. Sic intrat ille, & Intima occupat cordis Penetralia, Qui, dum adhuc ab eo alie­ni sumus (Joan: Apoc: 3.20.) Stat ad Ostium & Pulsat. Si quis dicat Penes Hominem non esse, Non Peccare, vel Animi sui naturaliter in Mundana vergentis Actum suspendere: Re­spondeo. Concedo equidem non Posse Hominem Viribus Humanis innixum quicquam facere praeter Peccatum; vel un­quam Animi sese continuò agitantis Motus inordinatos sup­primere, sive Actus vitiosos suspendere, nisi eo momento, quo [Page 7] ipse ejusdem Animus in DEUM Omnipotentem recumbit (Per Liberrimae Ejus erga Homines in CHRISTO Bene­volentiae Apprehensionem) pro SUO Agnitum. Non di­cimus simplicitèr Penes Hominem esse Non Peccare, sed pos­se Eum, qui audit Evangelium, & Verum esse Credit, hoc est, Cui Gratia Divina Per CHRISTUM Off [...]rtur, Per Gratiae ejusdem Auxilium Aliquatenus Non Peccare, & Actus Aliquatenus Bonos, Deoque placidos continuò exerere, quò tandem in Sanctum Totus evadat, nempe Se Totum in DE­UM effundat, per JESVM CHRISTVM DOMI­NVM NOSTRVM, Amatus, & Amandus ab Eo in Ae­ternum.

Haec Ego, Auditores, Imis infixa medullis, non potui tan­dem non Proferre. Quàm agrè tuli Conciunculas omnes, quas unquam audivi Sententiae huic nostrae adversas novit DEUS. Fateor autem multis annis Veritatem istam quam breviter ex­plicatam jam vobis exhibui Me potius Corde meo Efficacem sen. sisse, quam animo cogitasse perspicuam. Jam verò Agi­mus Tibi Gratias PATER LVMINVM Clariùs Intel­ligo Opinionis istius Rationem, quam nuper Instinctu quodam adduct us Tenui equidem, at sub imo quasi Clansam Pectorc mi­nimè potui Aliis Ostendere. Ne multis agam. Cogitanti Mihi, Eruditissimi Auditores, quanta quotidie Orbi Christiano in­commoda accrescunt per horrendas corum sententias qui Thesin hanc nostram oppugnant, idem videtur, quascunque mihi ad ipsam Defendendam omnipotens dedit Vires non exerere, ac à [Page 8] Militiâ Christianâ turpiter recedere. Faxit DEUS, [...] quicquid Ego de Gratiâ, & Salute Dictis, vel Scriptis exprimam, Gratiam ipsam, & Spem Salutis Veram, ac V [...]a [...] praferat, ut eâdem Operâ Aliis Ostendam Posse Omnes a DEUM Accedere, & Ipse Ego propiùs Accedam.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.